<1r>

De fundamentis traditione acceptis nulla fuit dissentio usque ad tempus virorum Synagogæ magnæ, qui fuerunt Haggai Zachariah Malachi, Daniel, Hananiah, Mishael, Azariah, Ezra scriba & Nehemiah filius Chacheliæ, Mordecai & Zerubbabel fil. Shealtiel, cum alijs qui hisce prophetis conjuncti sunt, quibus perficerent numerum centum et viginti seniorum ex inclytis et præcipuæ authoritatis viris, alijsque ejusmodi qui etiam in sententiam legis inquirentes uti fecerunt qui ante ipsos fuerant, decreta decreverunt & constitutiones ordinarunt. Vltimus autem Virorum cætus istius sancti primus fuit sapientum quorum in Mishnah fit mentio. sc. Simeon Iustus qui tunc temporis Sacerdos summus fuit. Post quos cùm processu temporis ventum est ad Rabbenu Hakkadosh – qui ob dates eximias & virtutes apud συγχρόνους suos meritus est appellari Rabbenu Hakkadosh cum nomen ipsi esset Iudah. – qui legem in Israele confirmavit, sententijs dictis & differentijs ore traditis a Mose usque ad tempora sua collectis, cum et ipse ex ijs esset qui ore tradita referebant: utpote qui referret quæ acceperat a Simeone patre Suo, ille a Gameliele patre suo, ille ab Hillele patre suo, ille a Schemaiah & Abtalione præceptoribus suis, illi a Iudah Tabbæi filio & Simeone Shatahi fili{o} illi a Ioshua Pherakæi filio, & Nathæo Arbelita, illi a Iose Ioezeri f. & Iose Iuchanani filio, illi ab Antigono Socensi ille a Simeone Iusto, ille ab Ezra (quoniam ipse e superstitibus synagogæ magnæ fuit) Ezra vero a Barucho Neriæ f. præceptore ipsius Baruch autem Neriæ f. a Ieremia ut et Ieremias sine dubio acceperat a prophetis, qui alij ab alijs acceperant usque ad Seniores qui Iosuæ quæ ipse a Mose retulit accepta tulerunt. Collectis {illeg} sententijs & dictis [istis] manum admovit componendæ Mishnæ {illeg} Maimonides in Seder Zeraim apud Pocockium in porta Mosis p 35 {illeg}or ille Mishnæ corum tantum e traditionum authoribus nomina {illeg}i a Simeone justo ad ipsius usque ætatem floruerunt & {illeg}nes Simeoni justo acceptæ feruntur – ib pag 114 {illeg} Iustus et R Dosa f. Hircani σὺγχρονοι erant ac diu {illeg} f. Hircani adeo ut attingeret R. Akibam & συγχρόνου {illeg} est classis prima. Secunda classis Antigonus vir Soco{illeg} filius Charsui. Tertia Classis Iosi fil. Ioazeris vir {illeg} fil. Iuchanan vir Ierusalemi. Quarta Iuchanan fil. {illeg}sua fil Perachiæ & Nathai Arbelita. Quinta classis {illeg}meaggel & Elihoim f. Hakkafi & Iuda fil Tabbai & {illeg} fil. Setahi. Sexta classis Akabiah fil Nahaleelis & Schemaiyah {illeg}talion & R. Measha & Chanan & Admon. Classis Septima Scham{illeg} et Hillel &c et Rabban Gemaliel sensu. Hæ septem classes f{ue} <1v> runt sub Templo secundo ab initio usque ad finem ejus, neque excidium ejus viderunt; at classis quæ has secuta est, quæ vidit excidium est R. Eliezar fil Iacobi R Zadock, R. Eliezar filius ejus, Rabban Iuchanan fil Zacchæi & discipuli ipsius & R Ismael fil Elisshæ Summus Sacerdos – et Rabban Gamaliel & R Simeon fil. ipsius. Secunda classis eorum qui post excidium vixerunt R. Tarphon. R. Akiba – Tertia classis R. Meir, R Iudah – Quarta classis Rab. Iudah Princeps – Atque hæc ultimus est sapientum Misnicorum classis ib. p 120

In Devarim rabba, sectione וילד fol 300 col 3. Rabbini nostri dixerunt: Cum intellexisset Moses sibi moriendum esse, quid fecit? Rabbi Iannaj dixit: scripsit tridecim exemplaria legis; duodecim pro totidem tribubus, et unum reposuit in Arcam, ut, si qui vellent corrumpere & adulterare aliquid, producere possent illud quod in Arca erat. R. Levi Ben Gersom ad Deut 31.26. Discimus hinc, quòd Moses scripserit librum Legis, eumque sacerdotibus dederit, ne in illum in ulla dictione incideret dubium aliquod vel error. Nam inde accurate poterant illum emendare. Ideo etiam cautum fuit de libro, quem Rex pro seipso describere debebat, ut ex eo transcriberetur vel corrigeretur. Nam error unicæ etiam dictionis vel unius literæ, plures potest corrumpere qualitates Legis, vel sensum efficere contrarium. Cum hoc consentit quod Majemon in הלכות סת cap. 7 § 2. scribit de libro legis quem Rex describi sibi curavit. Corrigunt eum ex libro Atrij per domum Iudicij magnam. Hæc apud Buxtorf. Vindic. Verit. Hebr. p. 906.

Ascenderunt autem e Babel Ezra, Zerubbabel filius Schealtiel atque Iosua filius Iehotzedek – Venerunt adversus illos Samaritani – et præterea conanti sunt interficere Nehemiam, juxta illud: Veni consultabimus nos pariter in viculis [Nehem 6.2.] Insuper olim impediverant opus Dei (in restaurando Templo duobus annis usque ad annum Iubilæum. Pirke R. Elieser cap 38 ex Versione Vorstij pag 101 Fuit hic Eliecer filius Hircani, qui vocatur R. Elieser magnus ex classe Sa{race}ntum Minæ qui traditiones acceperunt [fuitque Magister Rabbi Akibe & contemporaneus Rabbini Gamalielis IIdi filij R. Simeonis filij Gamalielis, & tempore Domitiani et Trajani floruit.]     Idem {Eliezer} {illeg} Assuerum Maritum Esteræ de quarto illo rege Persarum apud Danielem c 11.2 id est de Xerxe.

Rabbi Bechai Deut. 30 fol. 220, col. 4 editionis Vene{illeg} {ex}plicans locum hunc. Qui sanctificant se et qui {purif}{icant se} {illeg} post unum in medio Isa 66.17, sic scribit: Sancti{illeg} filij Edom (id est Christiani) quorum consuetudo est {illeg} hinc inde (id est signo crucis se sanctificare) {illeg} filij Israel (id est Turcæ) quorum consuetudo est lavare {manus} et pedes suos quam abluendi consuetudinem {illeg} et Iuda habent) Post unum in medio id significat crucem Edom{ito}rum (id <2r> est Christianorum) per quam se significant. Kinchi ad eundem locum Isaiæ notat: Sanctificantes se: plerique interpretes explicant de illis qui sanctificant se manibus suis per crucem quam faciunt. Intelligit Christianos quos mox illic expresse vocat בלרים Buxtorf. de Abbreviatur. Hebr. pag 173

Buxtorfius ibidem de Paraschis sive sectionibus legis Mosaicæ, hæc habet (p 249) Solent, ait, Rabbini in suis libris loca ex lege Mosis citare, non secundum capita sed secundum Paraschas in quas legem totam diviserunt. Est autem פרשה Parascha idem quod sectio. – Vocatur autem vulgò hujusmodi sectio סדר Seder Ordo, ordinata pars. Incipit plerumque a prima vel duabus primis vocibus, aut mox sequenti aliqua, quæ illustris sit, et argumentum quodam modo exhibeat. Notatur per tria majuscula פ et quandoque per tria majuscula ס. Littera פ notat פתומה sectionem apertam. Samech סתומה sectionem clausam, de quibus in Abbreviaturis diximus. Vna autem section est neutro modo significata sed tantum per minusculum ס unicum, quod sectionem clausam minorem indicare solet vocantque eam פרשה סתומה Parasha Setuma. Est autem ea sectio ultima libri primi Mosis incipiens ויהי יעמתב Gen. 47.28. Disputant Hebræi quare hæc sectio omnino sit clausa & non distincta sicut reliquæ Alij alias rationes afferunt: author libri Zeror hammor post adductas complures, inquit: Mihi autem videtur esse hanc Parascham clausam quia clavis est et sigillum hujus libri, imò totius legis et omnium Prophetarum, usque ad dies Messiæ. Nam in benedictione Iacobi indicata sunt omnia exilia Israelitarum & liberationes donec veniat Doctor justiciæ sicut scriptum est, donec veniat Schilo. Quia verò finis Messiæ seu definitum tempus adventus Messiæ incognitum fuit, nec esset qui illud intelligere posset aut deberet, ideò hæc Parasch sine Majori distinctione continuatur cum antecedente, estque clausum quia nemo clausum illud tempus indicare {illeg} &c.

Elias numerat sectiones quinquaginta tres quomodo {illeg}nem ultimam libri Geneseos excludere. Si verò pro separa{illeg}, ut communiter a Iudæis fit, tunc sint 54, et sic bis {illeg}s sectiones breviores ut integra lex toto anno ab{illeg} {dis}tinctio harum sectionum ab Ezra est, etsi vulgo ad {illeg} referant. – Absolvunt lectionem libri Legis, ultimo {festo Tabe}rnaculorum sive scenopegiorum cum ingenti lætitia & {illeg}atibus, ac lauto prandio, & appellant festum Lætitiæ Legis. – Quot sectiones apertæ et clausæ in singulis libris sint & ubi incipant {illeg} docet Majemon parte 1 libri אהבה Ahava cap 8. cusus rationem Iudæi in descriptione libri sacri, hodiè sequuntur.

<2v>

Hillel et Schammai floruerunt centum annis ante eversionem templi. Abbr. p 52.

ברוך שם כבוד מלכוחו לעזלם זעד Benedictum sit nomen gloriosum regni ejus in seculum et sempiternum. In libris præcum ejus usus est; quandoque etiam in fine librorum aut absoluti alicujus tractatus usurpant ex Psal 72. v. 19. Buxt. Abbr p 53.

Michael. Quis sicut Deus Exod. 15.11.

Dies septimus festi Tabernaculorum dicitur Hoschanna rabba, & celebratur vigesimo primo die septembris &c Buxt Abbr. p. 69. Vide etiam Drusium in comment. suo ad voces Hebr. novi test.

Die expiationis, nudis incedunt pedibus, albis extrinsecus induti, orantes legentes diu noctuque &c Buxtorf. Abbr. p. 82.

Seder Olam, seu Ordo mundi, liber est complectens chronologiam sacram Hebræorum. Est autem duplex. Seder Olam major & Seder Olam minor. Citatur a Chronologicis

תא חזי Veni vide. In Zohar frequens quando lectorem ad occularem quodammodo demonstrationem revocant Buxt Abbr p 182

תא שמע Veni audi In Talmude frequens quando ad Objectionem respondent Buxtor p. 185. Porro Zohar est Commentarius Caballisticus in quinque libros Mosis, scriptus circa annum Christi 150. paulo ante collectum Talmud, authore Rabbi Schimeon discipulo R. Akivæ qui quinquaginta annis post desolationem urbis & templi martyrio finijt vitam circa annum Christi 120 in bello Adriani contra Iudæos. Buxtorf. Abbr. p 164, 286.

Tabernaculum typum fuisse cœlestium docet Apostolus ad Hebr. Idem senserunt Iudæi [apud Buxtorf. hist Arc. fœd. cap. 6. p 82

Qui ducebat Populum Israel in eremo, & præcedebat eis in nube et igne Exod. a Mose calceos exuente adoratur Exod. 3 a Iosua Ios 3.14, loco Dei apparuit Moisi in Sina & supra arcam inter Cherubinos Exod       et Iosuæ tanquam princeps exercitum Domini Ios 5     se Iehovam nominat & Deum Abrahami Isaaci Iacobi & principem exercituum Domini Exod 3.6 & 4.5 et omnia denique quæ dei sunt sibi ipsi attribuit. Et tamen Pater non erat sed Angelus Patris personam Patris gerens Nam et Angelus dicitur Exod. 14.19 & 23.20 Num 20.16 Vnde Iudæi putant hunc esse aut Michaelem aut Gabrielem Hist. arc. fœd. p 130. Mune Princeps Exercituum Domini est Micael Dan 12. Apoc 12. Gen 32.2

מג Ier 7.7. Iud 5.14. Isa 46.3. Ezek 44.22. Isa 65.20. Haggai 2.15. Isa 41.26. 2 Par 25.5 Ier 7.7 Isa {13} 13

רצף Pruna [vel potius fornacem pistorium] 1 Reg 19.6. P{illeg} רצפים prunarum. Isa 6.6. In manu ejus pruna: Hieron calculus. Est {illeg} רצפת pavimentum fornicatum marmoreum &c vide 2. {illeg} 10. In Ezek 42.3 Targum Ionath. dicit hoc רצפה {illeg} Atrium exterius adeoque intelligit pavimentum fornicatum

<3r>

Ex Philone

Lamina aurea quasi corona insculpta quatuor literis nominis illius quod solis aures linguamque purgatis fas est audire nominare in sacris fas est audire nominaréque in sacris, præterea nemini. id Theologi aiunt esse tetragrammatum. Philo lib 3. de vita Mosis p. 676. Edit. Paris.

Tunica talaris ποδήρης Philo l 3. de vita Mosis p 677

Innumeri ex innumeris invitatibus terra marique ab Oriente, Occidente, Septentrione & Meridie singulis festis ad templum hoc confluunt. Philo de Monarchia lib. 2 p 821 & 824 & alibi.

Ejus templi extimus ὁ μὲν ἐξωτάτω περίβολος extimus ambitus longe lateque patens munitur quatuor elegantissimæ structuræ porticibus: quarum singulæ duplici constant ordine, materie, marmoribus, artificumque ingenioso labore architectorumque cura ornatissimæ: οἱ δ᾽ ἐίσω, βραχύτεροι μὲν, ἀυστηροτέραν δ᾽ ἔχοντες κατασκευὴν sed interiores ambitus submissiores sunt & in apparatu plus austeritatis præ se ferunt. In medio templum ipsum nullis verbis enarrabile, quantum licet ex his quæ foris spectantur conjecturam facere. Nam intima nemini videre fas est præterquam soli sacerdotum principi & id ei quoque uno die duntaxat anniversario permittitur. Philo lib 2 de Monarchia p 821

Si mortale corpus sacerdotis inspici oportet ne quo contactum sit vitio, quanto magis immortalem animam ἡν φασι τυπωθηναι κατὰ τὴν ἐικόνα του ὄυτος. λόγος δέ ἐστιν εἰκὼν θεου δι οὑ σύμπας ὁ κόσμος ἐδημιουγειτο formatam (ut creditur) ad imaginem Entis. Verbum autem est imago Dei per quem ille totum mundum condidit. Philo De Monarchia l. 2. p. 823.

Ex his rebus liquet juxta legis judicium Sacerdotes æquiparare honore ac majestate regibus: siquidem illis tanquam principibus conferri tributu imperat. Philo de Sacerdotum honoribus p 832 Et enumeratis quæ ad sacerdotes pertinent cum ijs conjungit Levitas – Tot lucrorum, {illeg} ubi satis prospectum est sacerdotibus, etiam secundu ordinis {levitas} est ratio &c p 834

{illeg}ui offert ablutas manus imponat ejus capiti. Tum aliquis {illeg}at eam & immolet, {illeg}τερος ὑποσχὼν καὶ δεξάμενος του ἅιματος & alius phialam sup{illeg} sanguinem excipiens fundat eum per altaris circuitum Philo{illeg} p 838.

{illeg} deinceps Ἱερομηνία Hieromenia [sive sacri mensis festum] {illeg} quod mos est cuba canendi in Templo, cum victimæ adducuntur Vnde etiam Tubarum festum verè appellatur. – Iejunij festum post Tubarum clangorum celebratur, quod maximum omnium Moses enunciavit & patria lingua sabbatum sabbatorum nomi <3v> navit: hoc autem est C ut Græci et Romani consuevere loqui, septimanæ septimanarum & sanctis sanctiores. Idque pluribus de causis ac primum quidem propter continentiam &c – secundo quoniam quisque incumbit precibus & supplicationibus: cum homines otio fruentes alia in re nulla a diluculo ad Vesperum occupati sint quam in Deo acceptissimis orationibus. Philo De septinario et festis. p 1194. Idem paulo post pag 1196 dicit octavam diem quæ sequitur 7 dies festi Tabernaculorum, nominari ἐξόδιον exodium hoc est corollarium; non ut verisimile [pergit] festi solum, sed omnium etiam annuarum solennitatum quas enumeravimus: nam ultima est anni et clausula metaque stabilior. Hactenus Philo.

Apud Altare aureum quotidie sacra exordium sumunt a gratiarum actionibus. Non est enim fas immolare foris priusquam intus summo mane suffitus factus sit. quo significatur nihil aliud, nisi Deum non delectari victimarum multitudine sed offerentis bona mente atque puritate spiritus. Philo de Victimas offerentibus p 850.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC