<1r>

Ex annotationibus Capelli in Villalpandum
cujus libri titulus est
Templi Hierosolymitani delineatio per L. Capellum ex Villalpando.

p 3749. n 30. Stadium Iosephi non est Romanum aut Græcum stadium sed Hebraicum constans ex pedibus Hebraicis 600 Romanis verò 750 uti illud definit Iac. Capellus frater meus lib. de mensuris intervallorum definit 29. Et cubiti 500 longitudinis lateris Atrij exteriorus sunt (apud Iosephum) non sacri sed communes. Hujus Atrij porticus meridionalis dicebatur Salomonis & Regia & in latitudine triplex erat lata 70 cubitos cum tribus in illa latitudine deambulationibus. Reliquæ 3 porticus latæ duplices erant & latæ 40 cub.

Alibi Capellus improbat Atrium Gentium Villalpandi.

Aram Villalpandus facit 20 cub long et lat. 10 alt.

Villalpandus vult porticum exteriorem orientalem a Salomonis temporibus mansisse nec contradicit Capellus. Iosephus sibi contradicit nunc asserens Solomonem solam porticum ad orientem extruxisse lib 6. de bello c. 6. nunc ad omnia quatuor latera porticus extructas l 15 Antiq. c 14

Secundum Iosephum latera atrij exterioris habent singula singulas portas in medio præter latus occidentale quæ habebat 4 portas. Atrium interius habet 10 portas, 2 ad orientem 4 ad Aust et Aq. 0 ad Occid. 3817.30 Iosephus Antiq. l. 6 c 6 septo interiori portas 10 attribuit sed cum alias constanter {illeg}lantum portas septo illi tribuat, monuimus Alibi (in Hist. nostra {illeg} errorem eò loci esse apud Iosephum [imò apud Capellum] & quomodo {Villalpa}ndus illa locus exposuimus. Talmudistæ septem duntaxat agnoscunt – Septa illas portas 3 a meridie 3 ab Aq. 1 ab Oriente. {Nempe cum} {illeg} {atrium} feminarum collocent extra sept illius ambitum.

{38 & 40.} Po{rtici ori}entalis septi interioris lata dicitur a Ioseph 40 cub alta 50. {illeg}ata erat 39 cub. occupavit nempe lat trium intercolum {illeg} demonstravimus fuisse in porticu illa 13 cubitos lata {illeg}

{illeg} 6, Adytum 20, Sanctum 40, Murus 6, Vestibuli la{illeg} cub 20. restant 8 cub pro crass. Muri vestibuli. Talmudi dissenti{illeg} a Iosepho constituentes latitudinem vestibuli 11 cub crassitiem muri 5{illeg} a tergo Adyti q{uas} illi ponunt Iosephus vicissim non agnoscit. Ioseph Antiq. l 6 c 6 {illeg} 40 cub. juxta Ruffini interpr. 50 juxta gr. nempe a medio ad ex{ternum}. [lat. ib. ni fallor 20] Talmudici Porticum interius longum {faciunt 9 cub l}atum 11.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC