<1r>

De fundamentis traditione acceptis nulla fuit dissentio usq ad tempus virorum Synagogæ magnæ, qui fuerunt Haggai Zachariah Malachi, Daniel, Hananiah, Mishael, Azariah, Ezra scriba & Nehemiah filius Hachi Chacheliæ, Mordecai & Zerubbabel fil. Shealtiel, cum alijs qui hisce prophetis conjuncti sunt, quibus perficerent numerum centum et viginti seniorum ex inclytis et præcipuæ authoritatis viris, alijsq ejusmodi qui etiam in sententiam legis inquirentes uti fecerunt qui ante ipsos fuerant, decreta decreverunt & constitutiones ordinarunt. Vltimus autem Virorum cætus istius sancti primus fuit sapientum quorum in Mishnah fit mentio. sc. Simeon Iustus qui tunc temporis Sacerdos summus fuit. Post quos \cùm/ processu temporis ventum est ad Rabbenu Hakkadosh [Doctorem {illeg} qui – qui ob {illeg}|da|tes et eximias & virtutes apud συγχρόνους suos meritus est appellari Rabbenu Hakkadosh cum nomen ipsi esset Iudah. – qui referebat quæ acceperat qui legem in Israele confirmavit, sententijs dictis & differentijs ore traditis a Mose usq ad tempora sua collectis, cum et ipse ex ijs esset qui ore tradita referebant: utpote qui referret quæ acceperat a Simeone patre Suo, ille a Gameliele patre suo, ille ab Hillele patre suo, ille a Schemaiah & Abtalione præceptoribus suis, illi a Iudah Tabbæi filio & Simeone {illeg} Shat\a/hai fili{o} illi a Ioshua Phl Pherakæi filio, & Nathæo Arbelita, illi a Iose Ioezeri f. & Iose Iuchanani filio, illi ab Antigono Socensi ille a Simeone Iusto, ille ab Ezra (quoniam ipse e superstitibus synagogæ magnæ fuit) Ezra vero a Barucho Neriæ f. præceptore ipsius Baruch autem Neriæ f. a Ieremia ut et Ieremias sine dubio acceperat a prophetis, qui alij ab alijs acceperant usq ad Seniores qui Iosuæ quæ ipse a Mose retulit accepta tulerunt. Collectis {illeg} sententijs & dictis [istis] manum admovit componendæ Mishnæ {illeg} Maimonides in Po Seder Zeraim apud Pocockium in porta Mosis p 35 {illeg}or \ille/ Mishnæ corum tantum e traditionum authoribus nomina {illeg}i a Simeone justo ad ipsius usq ætatem floruerunt & {illeg}nes Simeoni justo acceptæ feruntur – ib pag 114 {illeg} Iustus et R Dosa f. Hir{illeg}|c|ani σὺγχρονοι erant ac diu {illeg} f. Hircani adeo ut attingeret R. Akibam & συγχρόνου {illeg} est classis prima. Secunda classis Antigonus vir Soco{illeg} filius Charsui. Tertia Classis Iosi fil. Ioazeris vir {illeg} fil. Iuchanan vir Ierusalemi. Quarta Iuchanan fill. {illeg}sua fil Perachiæ & Nathai Arbelita. Quinta classis {illeg}me{illeg}aggel & Elihoim f. Hakkafi & Iuda fil Tabbai & {illeg} fil. Setahi. Sexta classis Akabiah fil Nahaleelis & Schemai\y/ah {illeg}talion & R. Measha & Chanan & Admon. Classis Septima Scham{illeg} et Hillel &c et Rabban Gemaliel sensu. Hæ septem classes f{ue} <1v> runt sub Templo secundo ab initio \usq/ ad finem ejus, neq excidiū ejus viderunt; at classis quæ has secuta est, quæ vidit excidium est Rabbi. Eliezar fil Iacobi R Zadock, R. Eliezar filius ejus, Rabban Iuchanan fil Zacchæi & discipuli ipsius & R Ismael fil Elisshæ Summus Sacerdos – et Rabban Gamaliel & R Simeon fil. ipsius. Secunda classis eorum qui vixerunt post excidium vixerunt R. Tarphon. R. Akiba – Tertia classis R. Meir, R Iudah – Quarta classis Rab. Iudah Princeps – Atq hæc ultimus est sapientum Misnicorum classis ib. p 120

R{illeg}h

In Devarim Rab rabba, sectione וילד fol 300 col 3. Rabbini nostri dixerunt: Cum intellexisset Moses sibi moriendum esse, quid fecit? Rabbi Iannaj dixit: scripsit tridecim exemplaria legis; duodecim pro totidem tribubus, et unum reposuit in Arcam, ut, si qui vellent corrumpere & adulterare aliquid, producere possent illud quod in Arca erat. Rabbi R. Levi Ben Gersom ad Deut 31.26. {illeg} Discimus hinc, quòd Moses scripserit librum Legis, eumq sacerdotibus dederit, ne in illum in ulla dictione incideret dubium aliquod vel error. Nam inde \accurate/ poterant illum {illeg}tē emendare. Ideo etiam cautum fuit de libro, quem Rex pro seipso describere debebat, ut ex eo transcriberetur vel{illeg} corrigeretur. Nam error unicæ etiam dictionis vel unius literæ, plures potest corrumpere qualitates Legis, vel sensum efficere contrarium. Cum hoc consentit quod Majemon in הלכות {illeg} \סת/ cap. 7 § 2. scribit de libro legis quem Rex describi sibi curavit. Corrigunt eum ex libro Atrij per domum Iudicij magnam. Hæc apud Buxtorf. Vindic. Verit. Hebr. p. 906.

Insuper olim impediverant

Ascenderunt autem e Babel Ezra, Zerubbabel filius Schealtiel atq atq {sic} Iosua filius Iehotzedek – Venerunt adversus illos Samaritani – et \præterea/ conanti sunt interficere Nehemiam, juxta illud: Veni consultabimus nos pariter in viculis [Nehem 6.2.] Insuper olim impediverant opus Dei (in restaurando Templo duobus annis usq ad annum Iubilæum. Pirke R. Elieser \cap 38/ ex Versione Vorstij par pag 101 Fuit hic Eliecer filius Hircani, qui vocatur R. Eliez|s|er magunus {sic} ex classe Sa{race}ntum Minæ qui traditiones acceperunt [fuitq Magister Rabbi Akibe] & \contemporaneus/ Rabbini Gamalielis IIdi contemporaneus filij R. Simeonis filij Gamalielis], & tempore {illeg} Vespasiam et Domitiani et Trajani floruit.]     Idem {Eliezer} {illeg} Assuerum Maritum Esteræ de quarto \illo/ rege Persarum apud Danielem c 11.2 id est de Xerxe.

Rabbi Bechai Deut. 30 fol. 220, col. 4 editionis Vene{illeg} {ex}plicans locum hunc. Qui sanctificant se et qui \{purif}{icant se}/ {illeg} post unum in medio Isa 66.17, sic scribit: Sancti{illeg} filij Edom (id est Christiani) quorum consuetudo est {illeg} hinc inde (id est signo crucis se sanctificare) {illeg} filij Israel (id est Turcæ) quorum consuetudo est lavare {manus} et pedes suos quam abluendi consuetudinem habent {illeg} et Iuda habent) Post unum in medio id significat crucem Edom{ito}rum (id <2r> est Christianorum) per quam se significant. Kinchi ad eundem locum Isaiæ notat: Sanctificantes se: pleriq interprites {sic} explicant de illis qui sanctificant se mani{illeg}|b|us suis per crucem quam faciunt. Intelligit Christianos quos mox illic expresse vocat בלרים Buxtorf. de Abbrevatur {sic}. Hebr. pag 173

Buxtorfius ibidem de Paraschis sive sectionibus legis Mosaicæ, hæc habet (p 249) Solent, ait, Rabbini in suis libris loca ex lege Mosis citare, non secundum capita sed secundum Paraschas in quas legem totā diviserunt. Est autem פרשה \Parascha/ idem quod sectio. – Vocatur autem vulgò hujusmodi sectio סדר Seder \Ordo, ordinata pars./ Incipit plerumq a prima vel duabus primis vocibus, aut mox sequenti aliqua, quæ illustris sit, et argumentū quodam modo exhibeat. Notatur per tria majus{illeg}cula פ et quandoq per tria majuscula ס. Littera פ notat \פתומה/ sectionem apertam. Samech {illeg} סתומה sectionem clausam, de quibus in Abbreviaturis diximus. Vna autem section est neutro modo significata sed tantum per minusculum ס unicum, quod sectionem \clausam/ minorem indicare solet vocantq eam פרשה סתומה Parasha Setuma. Est autem ea sectio ultima libri primi Mosis incipiens ויהי יעמתב Gen. 47.28. Disputant Hebræi quare hæc sectio omnino sit clausa & non distincta sicut reliquæ Alij alias rationes afferunt: author libri Zehar Zeror hammor post adductas complures, inquit: Mihi autem videtur esse hanc Parascham clausam quia clavis est et sigillum hujus libri, imò totius legis et omnium Prophetarum, usq ad dies Messiæ. Nam in benedictione Iacobi indicata sunt omnia exilia Israelitarum & liberationes donec veniat Doctor justiciæ sicut scriptum est, donec veniat Schilo. Quia verò finis Messiæ seu definitum tempus Messiæ adventus Messiæ incognitum fuit, nec esset qui illud intelligere posset aut deberet, ideò hæc Parasch sine Majori distinctione continuatur cum antecedente, estq clausum quia nemo clausum illud tempus indicare {illeg} &c.

{illeg} Elias numerat sectiones quinquaginta tres et sic quomodo {illeg}nem ultimam libri Geneseos excludere. Si verò pro separa{illeg}, ut communiter a Iudæis fit, tunc sint 54, et sic bis {illeg}s sectiones breviores ut integra lex toto anno ab{illeg} {dis}tinctio harum sectionum ab Ezra est, etsi vulgo ad {illeg} referant. – Absolvunt lectionem libri Legis, ultimo {festo Tabe}rnaculorum sive scenopegiorum cum ingenti {illeg} lætitia & {illeg}atibus, ac lauto prandio, & appellant festum Lætitiæ Legis. – Quot sectiones apertæ et clausæ in singulis libris sint & ubi incipant {illeg} docet Majemon parte 1 libri אהבה Ahava cap 8. cusus rationem Iudæi in descriptione libri sacri, hodiè sequuntur.

<2v>

Hillel et Schammai floruerunt centum annis ante eversionem templi. |Abbr. p 52.|

Benedictum sit nomen gloriosum regni ejus in sæculum et sempiternū

ברוך שם כבוד מלכוחו לעזלם זעד Benedictum sit nomen gloriosum regni ejus in seculum et sempiternum. In libris præcum ejus usus est; quandoq etiam in fine librorum aut absoluti alicujus tractatus usurpant ex Psal 72. v. 19. Buxt. Abbr p 53.

Michael. Quis sicut Deus Exod. 15.11.

Dies septimus festi Tabernaculorum dicitur Hos\ch/anna rabba, {illeg} & celebratur vigesimo primo die septembris &c Buxt Abbr. p. 69. Vide etiam Drusiū |in| comment. suo ad voces Hebr. novi test.

Die expi{illeg}ationis, nudis incedunt pedibus, albis extrinsecus induti, orantes legentes diu noctuq &c Buxtorf. Abbr. p. 82.

Seder Olam, seu Ordo mundi, liber est complectens chronologiam sacram Iudæorum Hebræorum. Est autem duplex. Seder Olam major & Seder Olam minor. Citatur a Chronologicis

{illeg} תא חזי Veni vide. In Zohar frequens quando lectorem ad occularem quodammodo demonstrationem revocant Buxt Abbr p 182

תא שמע Veni audi In Talmude frequens quando ad Objectionem respondent Buxtor p. 185. Porro Zohar est liber \Commentarius/ Caballisticus in quinq libros Mosis, scriptus paulo ante \collectum/ Talmud circa annum Christi 150. paulo ante collectum Talmud, authore Rabbi Schimeon discipulo R. Akivæ qui quinquaginta annis post desolationem urbis & templi martyrio finijt vitam circa annum Christi 120 in bello Adriani contra Iudæos. Buxtorf. Abbr. p 164, 286.

Tabernaculum typum fuisse cœlestium docet Apostolus ad Hebr. Idem senserunt Iudæi [apud Buxtorf. hist Arc. fœd. cap. 6. p 82

Qui ducebat Populum Israel in eremo, \& præcedebat eis in nube et igne Exod./ an Mose calceos exuente adoratur Exod. 3 a Iosua Ios 3.14, loco Dei apparuit Moisi in Sina & supra arcam inter Cherubinos Exod       et Iosuæ tanquam princeps exercitum Domini Ios 5     se Iehovam nominat & Deum Abrahami Isaaci Iacobi & principem exercituum Domini Exod 3.6 & 4.5 et omnia deniq quæ dei sunt sibi \ipsi/ attribuit. Et tamen Pater non erat sed Angelus Patris personā Patris {illeg} gerens Nam et Angelus dicitur Exod. 14.19 & 23.20 Num 20.16 Vnde Iudæi puta{illeg}nt hunc esse {illeg} aut Michaelem aut Gabrielem Hist. arc. fœd. p 130. Mune Princeps Exercituum Domini est Micael Dan 12. Apoc 12. Gen 32.2

מג Ier 7.7. Iud 5.14. Isa 46.3. Ezek 44.22. Isa 65.20. Haggai 2.15. Isa 41.26. 2 Par 25.5 Ier 7.7 Isa {13} 13

רצף Pruna [vel potius fornacem pistorium] 1 Reg 19.6. P{illeg} רצפים prunarum. Isa 6.6. In manu ejus pruna: Hieron calculus. Est {illeg} רצפת pavimentum fornicatum marmoreum &c vide 2. {illeg} 10. In Ezek 42.3 Targum Ionath. dicit hoc רצפה {illeg} Atrium exterius adeoq intelligit pavimentum fornicatum

<3r>

Ex Philone

Lamina aurea quasi corona insculpta quatuor literis nominis illius quod solis aures linguamq purgatis fas est audire nominare in sacris fas est audire nominaréq in sacris, præterea nemini. id Theologi aiunt esse tetragrammatum. Philo lib 3. de vita Mosis p. 676. Edit. Paris.

Tunica talaris ποδήρης Philo l 3. de vita Mosis p 677

Innumeri ex innumeris invitatibus terra mariq ab Oriente, Occidente, Septentrione & Meridie singulis festis ad templum hoc confluunt. Philo de Monarchia \lib. 2/ p 821 & 824 & alibi{illeg}.

Hujus \Ejus/ templi extimus extimus ambitus ὁ μὲν ἐξωτάτω περίβολος extimus ambitus longe lateq patens munitur quatuor elegantissimæ structuræ porticibus: quarum singulæ duplici constant ordine, materie, marmoribus, artificumq ingenioso labore architectorumq cura ornatissimæ: οἱ δ᾽ ἐίσω, βραχύτεροι μὲν, ἀυστηροτέραν δ᾽ ἔχοντες κατασκευὴν sed interiores ambitus submissiores sunt & in apparatu plus austeritatis præ se ferunt. In medio templum ipsum nullis verbis enarrabile, quantum licet ex his quæ foris spectantur conjecturam facere. Nam intima nemini videre fas est præterquam soli sacerdotum principi & id ei quoq uno die duntaxat anniversario permittitur. Philo lib 2 de Monarchia p 821

Si mortale corpus sacerdotis inspici oportet ne quo contactum sit vitio, quanto magis immortalem animam ἡν φασι τυπωθηναι κατὰ τὴν ἐικόνα του ὄυτος. λόγος δέ ἐστιν εἰκὼν θεου δι οὑ σύμπας ὁ κόσμος ἐδημιουγειτο formatam (ut{illeg} creditur) ad Entis imaginem Entis. {illeg} Verbum autem est imago Dei per quo per quem ille ille totum mundum condidit. Philo De Monarchia l. 2. p. 823.

Ex his rebus liquet juxta legis judicium Sacerdotes æquiparare honore ac majestate regibus: siquidem illis tanquam principibus conferri tributu imperat. Philo de Sacerdotum honoribus p 832 et Et enumeratis quæ ad sacerdotes pertinent cum ijs conjungit Levitas – Tot lucrorū, {illeg} ubi satis prospectum est sacerdotibus, etiam secundu ordinis {levitas} est ratio &c p 834

{illeg}ui offert ablutas manus imponat ejus capiti. Tum aliquis {illeg}at eam & immolet, mox alius sanguinem ejus exceptum {illeg}τερος ὑποσχὼν καὶ δεξάμενος του ἅιματος & alius phialam sup{illeg} sanguinem excipiens fundat eum per altaris circuitum Philo{illeg} p 838.

{illeg} deinceps Ἱερομηνία Hieromenia [sive sacri mensis festum] {illeg} quod mos est cuba canendi in Templo, cum victimæ adducuntur Vnde etiam Tubarum festum verè appellatur. – Iejunij festum post Tubarum clangorum celebratur, quod maximum omnium Moses enunciavit & patria lingua sabbatum sabbatorum nomi <3v> navit: hoc autem est C ut Græci et Romani consuevere loqui, septimanæ septimanarum & sanctis sanctiores. Idq pluribus de causis ac primum quidem ob propter continentiam &c – secundo quoniam quisq incumbit precibus & supplicationibus: cum homines otio fruentes alia in re nulla a diluculo ad Vesperum occupati sint quam in Deo acceptissimis orationibus. Phil {illeg} Philo De septinario et festis. p 1194. Idem paulo post pag 1196 dicit octavam diem quæ sequitur 7 dies festi Tabernaculorum, nominari ἐξόδιον exodium hoc est corollarium; non ut verisimile [pergit] festi solum, sed omnium etiam annuarum solennitatū quas enumeravimus: nam ultima est anni et clausula metaq stabilior. Hactenus Philo.

Apud Altare aureum quotidie sacra exordium sumunt a gratiarum actionibus. Non est enim fas immolare foris priusquam intus summo mane suffitus factus sit. quo significatur nihil aliud, nisi Deum non delectari victimarum multitudine sed offerentis bona mente atq puritate spiritus. Philo de Victimas offerentibus p 850.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC