<1r>

{illeg} sceleratorum, quiq etiam {illeg} Pauli Constantinopolitani & cruentis actibus ejus communicaverunt. Prothogenem namq esse Anathematizatum una cum Marcello subscribendo frequenter sententiæ in ipsum vel in ejus librum |in|latæ, quiq etiam in Paulum Constantinopolitanum sententiam dederunt & illi postea communicarunt. Gaudentium autem ut immemorem decessoris sui Cyriaci subscribentis sententijs in sceleratos digne inlatis, commixtumq criminibus Pauli, quem etiam impudenter defendebat. Iulium vero urbis Romæ, ut Principem & ducem malorum qui primus januam communionis sceleratis atq damnatis aperuit cæterisq aditum fecit ad soloenda jura divina, defendebatq Athanasium præsumenter atq audaciter, hominem cujus nec testes noverat nec {judices} accusatores. Sed et Osium \itidem/ propter supraditam causam, & propter beatissimæ memoriæ Mar{ciu}m, {cui} graves semper injurias {illeg} invocavit; \sed/ & quod malos omnes pro criminibus suis digne damnatos totis viribus de{f}endebat, & quod convixerit in Oriente cum sceleratis ac perditis. Turpiter namq Paulino quondam Episcopo Daciæ individuus amicus fuit, homini qui pr{illeg} maleficus fuerit accusatus, & de Ecclesia pulsus usq hodie in hodiernum diem in Apostasia permanens cum concubinis publice et meretricibus fornicetur; cujus maleficiorum libros Macedonius Episcopus atq confess{illeg} Mopso, combussit. Sed et Eustasio et Quimassio adh{hære}bat pessimè & charus fuit, de quorum vitæ infamia turpi dicendum nihil est: exitus enim illorum eos omnibus declaravit. His atq talibus junctus ab initio sceleratis semper favens, contra Ecclesiam venie{illeg} & inimicis Dei semper ferebat auxilium. Maximinum vero a Treviris, quod collegas nostros Episcopos quos ad Gallias miseramus, noluerit suscipere; et nam Paulo Constantinopolitano nefario homini ac perdito primus ipse communicavit; et quod i{p}se tantæ cladis causa fuit, ut Paulus Constantino{po}lim civitatem revocaretur, propter quod homicidi facta sunt causa igitur homicidiorum tantorum ipse fuit, qui paulum olim damnatum ad Constantinopolim r{evo}cavit. Ep Propter has igitur causas justum duxit {illeg}lium {et} Iulium urbis Romæ et Osium cæterosq s{upr}a me{mo}ratos discinderet atq damnaret.

<2r>

{illeg} {ab}stinere debetis dilectissimos fratres, nec eos aliq{uos} ad communionem admittere: sed nec ipsorum literas accipere, nec ad illos literas dominicas dare. Et quoniam Catholicam et Apostolicam fidem voluerunt infringere ij qui cum |H|Osio erant, inducentes novem sectam, necessarium duximus Catholicam Ecclesiæ fidem quam negarunt supradicti qui cum Hosio \sunt/ et Marcello hæretici {illeg} vobis transmittere ut acceptis literis nostris singuli consensum huic sententiæ commodantes, decreta nostra propria subscriptione signetis. Est autem fides nostra talis.

Subjungunt dein suprascriptam fidei formulam quam in Gallias & Italiam miserant. Et in calce adjiciunt hæc anathemata. Illos vero qui dicunt de non extantibus esse filium Dei vel ex alia substantia et non ex Deo, et quod erat aliquando tempus vel \aut/ sæculum {illeg} quando non erat alienos novit sancta Ecclesia et Catholica Ecclesia. Similiter et eos qui dicunt tres esse Deos. vel Christum non esse Deum, & ante sæcula neq Christum neq filium eum esse Dei, vel eum ipsum esse Patrem & Filium et spiritum sanctum, vel innascibilem filium, vel quod neq consilio neq voluntate Pater genuerit Filium anathematizat Sancta et Catholica Ecclesia.

Hanc epistolam misere ad Donatum Georgium Alexandriæ Episcopum, Anfionem Nicomediæ Episcopum, Fortunatum Neapolis Campaniæ Episcopum Donatum Carthaginis Episcopum, Desiderium Campaniæ Episcopum, Eutychium Ariminiodenum Campaniæ Episcopum, Maximum Salonarum Dalmatiæ Episcopum, Sinferuntum, aliosq ut \per eos cum/ omnibus per orbem Episcopis communicaretur.

Scribit Socrates Orientales de Sardica regressos, {apud} Philippopolim urbem Thraciæ co\n/ciliū seorsim habui{sse} vocemq quidam Consubstantialis damnasse & ἀνομοίου vocabulum literis suis inserentes, quoquoversus transmisis cum tamen ex \ipsis/ literis Orientalium \literis/ pateat eos scripsisse de Sardica has literas dedisse de Sardica, & nec Consubsantialem damnasse nec ἀνομοίου vocabulum prædicasse usurpasse. Tanta fuit scriptoris istius oscitantia.

Orientalibus

Hactenus de Consilio Orientalium Consilio. Epistola Occidentalium ad Ægyptios sic se habet.

Etiam antequam acciperemus \literas/ vestræ \lit/ religionis \literas/ revere vestræ non ignotum id nobis sed prorsum compertum fuit <3r> antesignanos {illeg}[1] hæreses multa & gravia, sed tamen magis in exitium suarum animarum quam in Ecclesiam molitos esse. Ea enim eorum ars & vafricies fuit, semperq hujus pestiferi propositi fuere, ut omnes ubiq orthodoxæ fidei homines, & Catholicæ Ecclesiæ doctrinam servantes a patribus traditam servantes b[2] exagitarunt & persequerentur. Quorum nonnullos falsis criminibus circumvenerunt, alios extra fines suos relegarunt, alios c[3] in ipsis supplicijs confecerunt absumpserunt. Certe fratris nostri & coepiscopi Athanasij innocentiam vi et tyrannide circumvenire et opprimere conati sunt: nulla in ejus judicio neq sedulitate neq fide neq justitia adhibita. Iam ergo diffici suis fabulis et rumoribus in eum sparsis, et animadvertentes se non posse de ijs rebus justa adferre documenta, cum essent in urbe Sardica non ausi sunt in Concilio sanctorum Episcoporum apparere. Vnde manifestum ac justum apparuit fratris nostri & Coepsicopi Iulij judicium. Non enim temeraris judicavit sed cum deliberatione, ut nihil relinquatur dubij de communione fratris nostri Athanasij. Habuit enim d[4] octoginta Episcopos veros testes. Habuit et hoc innocentiæ documentum quod e[5] per dilectos fratres nostros Presbyteros suos & per literas, Eusebianos compendiose redarguit, non jure sed vi grassentes compendiose redarguit. Quapropter omnes undiq Episcopi viri communionem ob ejus innocentiam confirmant|r|unt {sic}. Illud quoq vestra charitas conspiciat, post Athanasij ad sacram Synodum Sardicæ congregatam adventum, Orientales tum literis tum mandatis non scriptis citatos fuisse ut se judicio sisterent: verum illos f[6] sua conscientia prædamnatos, inhonestis causificationibus tergiversari incœpisse, {per centu} Postulabant enim ut innocentem quasi nocentem a nostra communione submoveremus, nihil spectantes g[7] quam indecentia vel potius impossibilia postularent. Sed et commentaria actaq Mareotæ non nisi a h[8] sceleratis et perditissimis quibusdam novitijs, quibus ne vulgarem quidem gradum clericatus committas, i[9] per absentiam alterius partis confecta esse. Neq enim frater noster Athanasius episcopus \aderat/ neq Macarius Presbyter quem accusabant: et tamen eorum inquisitio seu potius insidiatio nullo non probra | dedecore scaturiebat, cum Nunc \enim/ ethnici nunc chatechumeni interrogati sunt, non ut quæ scirent dicerent, sed ut quæ ab illis <4r> {illeg}[10] nostri {illeg} est qui presbyteri sumus Athanasij & curam ob ejus absentiam susceperamus, & interesse voluimus quæstioni et veritatem ostendere & falsa redarguere. Tantum autem abest ut nos præsentes esse voluerint ut etiam contumeliose ejecerint. Ex Iam vero quanquam ex his \abunde/ constet sycophantiam esse, tamen dum evolvimus Acta, deprehendimus ipsum sceleratum Ischyram, qui titulo episcopi in mercedem calumniæ \ut videtur/ remuneratus est, suam sycophantiam suis verbis prodere. Ipse enim l[11] Ischyras in monumentis actorum disserte testatus est se ipsa hora qua Macarius in suam cellam venerat ægrotum jacuisse, Eusebianis contra scribentibus eum tum stetisse et oblationes fecisse cum Macarius superveniret. Quin et illa calumnia qua postmodum usi sunt manifesta apparuit. Prædicabant enim ac misere deplangebant cædem Athanasium fecisse et Arsenium Meletianum episcopum e medio sustulisse quam rem fictitio genitu et falsis lachrimis ut vera videretur deplorabant, jusserunq {sic} ejus qui viveret quasi qui extinctus esset, cadaver exhiberi. Sed figmenta eorum non latuerunt. Notum enim erat omnibus hominem incolumem esse et inter vivos comprobari |recenseri|. Verum ne sic quidem cum vidissent se redargui (ipse enim vivus Arsenius {illeg}cavit \m[12] monstravit/ se non sublatum esse neq mortuum) quiescere potuerunt sed novas sycophantias veteribus accumulantes, omnibus machinis id egere ut hominem calumnijs involverent. Quid igitur dilecti? ne hic quidem frater noster Athanasius amnium despondit, sed magna cum fiducia eos de his rebus provocavit ad judicium. Et nos quoq \eos/ invitavimus & citavimus ut judicio se sisterent, & si possent redarguerent Athanasium. Sed ô magnam improbitatem! Ô gravem superbiam! vel potius si verum dicendum est, ô malam et obnoxiam conscientiam! Hoc enim omnibus innotuit. &c.

In altera epistola quæ ad Ecclesias inscribitur præcipua quæ occurrunt præter jam memorata sunt hujusmodi.

– Fugerunt {illeg} \[Eusebiani]/ Fratres dilectissimi, non solum propter calumniam quam adversus comministros nostros confinxerant verum etiam \eo/ quod advenisse cer

<4v>

a. Ecce Ex omne genus flagitiosorum, perinde ut jam ante ex Orientalium epistola audivistis! Aderant utiq qui ob seditiones Alexandriæ et Constantinopoli concitatas, vincula et exilia perpressi fuerant. Aderant amici eorum qui in ipsis pugnis interempti fuerant. Alij gladiorum plagas ostendebant. Aderant populorum Athanasianorum Legati qui hæc omnia conquesti sunt: demonstrantes quomodo ad se opprimendos, milites cum glad{ijs} populi cum fustibus & Iudicum tribunalia concurrerunt: quibus tamen non O{illeg} occasio, non locus fuisset, nisi ipsi rebellan{illeg} restitissent. Addunt et virginum denudationes, velis scilicet {illeg} facie in tumultu detractis: Ecclesiarum item incendia, hoc e{st} incendium ecclesiæ Alexandrinæ, quam tamen ipsi incendera{nt} comministros deniq in custodiam datos, nempe ob rebellion{em.} Propria interim flagitia omnino reticent, seditiones quas {illeg} flaverant, gladios & fustes quibus ipsi armati fuerant, alta{res} quæ humano sanguine madefacerant, domos quas compilaver{ant} equestris, victoriam in milites ejus, domum invasam et incens{am,} Hermoginem ipsum cæsum & {illeg} civitatem

[1] {a} {illeg} Arianism{illeg} non Arianum fuisse {illeg} vero Sabellianum {illeg} in sequentibus.

[2] b Oriens nihil gessit quod non licuit contra improbos. Occidens vero contra Orientales gessit quod non licuit contra sceleratissimos. Defendit enim auctor Athanasium Imperatoris ad Synodum Cæariensem citantes mandata spermantem, \defendit Paulum qui per vim et cædes sedem Constantinop. præter mentem Imperatoris & Episcoporum invasit./ defendit Alexandrinos & Constantinopolitanos hostili more rebellantes & arma moventes in ministros Imperatoris: atq adeo non Orientalem ecclesiam tantum sed Imperatorem ipsum defen persecutus est.

[3]

c Hos nullibi nominant sed generaliter accusationibus ludentes, ex paucis multa, ex parvis magna conantur efficere. Quid si unus et alter eorum qui rebellaverant, in vinculis vel carcere obijt? Hoc frequenter contingit incarceratis & nemo magistratum ideo reprehendit. Quod si gravius aliquod contigisset, id in dele{cti}s Orientalium speciatim descriptum fuisset.

< insertion from the right margin of f 3r >

c Intelligunt mortuos in custodia & vinculis. Etenim in epistola ad Iulium rem ita explicant. Alios, inquit, Melausos carcere et squallore et putore confierunt: alios nonnullos ferreis vinculis ita, ut cervices eis arctiss{imis} circulis strangularentur: deniq ex ipsis quidam vincti in eâdem injustâ defecerunt pœna. At quid si unus et {illeg} et nihil hic occurit quod non crebro contingit incarceratis sine magistratûs vituperio.

< text from f 3r resumes >

[4] d. Episcopi illi nec aderant ubi Athanasius facinora admisit nec ex incolis Mareoticis qui aderant, coram examinatis, veritatem didicisse perhibentur, sed Athanasij presbyteris aurem avide accoodantes, quæ ex istis audiverant locuti sunt. Isti vero presbyteri testes esse non potuere, quia scelerum erunt socij: atq Vnde nec a patribus Tyribjs ut legitimi testes auditi sunt, nec admissi sunt, nec Synodus ideo ut injusta {illeg} |a quoquam t{illeg} quod sese| tempore reprehensa est. Testimonia igitur pro Athanasio ad nihilum redeunt. nec Athanasius ipse hoc expectabat. Eosdem enim domi relinquit: Quorum tamen pars postmodum Tyrum porrexit cum literis pars {illeg} {illeg} \ac {illeg} ut testimonia dicerent sed in Concilio pro Athanasio sed/ ut de sex Episcopis conquerentur. Testes igitur ex parte {Atha}nasij ad nihilum rediere: et maxime cùm perfidia Presbyte{rorum &} Mareoticorum ex literis quas Ischyræ affinxerunt, dignos {m}anifesto{s} reddatur.

[5] {e} Per Presbyteros & per literas, hoc est per Presbyteros qu Mareoticos Tyrum, ut modo diximus, venientes, & per literas Arsenij et Ischyræ quas fictas esse supra docuimus.

[6] f {illeg} Tergiversatur et conscientia sua prædamnatur non qui injustas conditiones fugit sed qui justas. Illi optionem justissimam de mittendis e{x} utraq parte quibusdam in Mareotem, obtulerunt, vos {illeg} acquievistis sed hoc unicum egistis ut vestro arbitrio omnia {illeg} illisq sub jugum missis, Romani Pontificis auctoritas per to{tam orb}em extenderetur. Ideo enim illos ad tribunal vestrum tumide {illeg} quorum tamen par fuit auctoritas, et qui vos ad eorum tribu{illeg} quod cum damnatis communicando {illeg} jura divina solveretis, bel{illeg}te, {illeg} justitia majori citare potuissent. Ne

[7] {g} {illeg} {i}nvenistis ergo non ut judicaretis sed ut Orientales præjudi{cia con}demnaretis. Tantumq præjudicium non pudet literis publicis {illeg}ere, quod ne sæcularis quidem judex adstantibus \vel solis/ amicis confite{illeg}ndore summo.

[8] {h} {illeg} verba. Qui viros melius noverant, pro optimis habuere, vos <3v> lace{illeg} testimonia {illeg}tis sed convitijs aggreditur, eo ipso et moribus et causa laborare se {tra}dit.

[9] i. Ad H|h|anc cavillationem supra satis respondi. Conferamus autem hic si placet Occidenteles {sic} cum Orientalibus. Scilicet Orientales misere Mareotem sex de suis Episcopis qui ruinas Ecclesiæ specularent & ex incolis rem omnem cognoscerent, & postea Actis suis confisi hanc Optionem dedere Occidentalibus ut ex utraq parte aliqui denuo Mareotem mitterentur: Occidentales contra rebus suis diffisi detrectarunt Optionem et ne quidem de suis unquam ad rem explorandam misere aliquos. Tyri constitit tam Athanasius et Macarius cum multis Ægyptijs ex una parte quàm Ischyras \cum suis/ ex altera, testesq aliqui in synodo examinati, aliorum testimonia lecta, sex etiam episcopi quæ {illeg} Mareotæ {vid}erant & audiverant, ea coram testati sunt. Aderant tam accusati quam accusantes, tam vivi testes quam testimoniæ absentium A coram Synodo judice. At in Synodo Romana et in Sardicensi Occidentalium Synodo nihil tale factum est. In istis nemo prorsus aderat ex parte occ|r|ientalium quos accusabant & condemnabant. Quamobrem dum Occidentales de Actis Orientalium tanquam una parte absente confectis conquesti sunt, ad eos egregie \plane/ pertinet illud Servatoris: Quomodo dices fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, & ecce trabs in oculo tuo. Hypocrita ejice primum trabem de oculo tuo.

[10] k. Quare turbulenti isti ejecti fuerint diximus etiam supra.

[11] l. Ischyram, ubi Macarius supervenit, stetisse et oblationes fecisse, omnino contrarium est Actis Tyrijs. Vt enim Ischyras in Actis istis testatus est se tunc ægrotasse, sic etiam Catchumenus quidem unus tertatus in sui examinatione testatus est dixit se intus cum Ischyra fuisse tunc quo tempore Macarius in locum irruit, alij etiam examinati pro testimonio dixere Ischyram in cellula parva latuisse, alij eundem post ostium ægrotum eodem tempore decubuisse quo Macarius superveniebat: uti ex Actis commemorat Iulius Papa in epistola ad Orientales. Cùm igitur Acta ista se habuerint, qui Ischyram dixere tunc Oblationes fecisse, hi certe non ex Actis illud didicere, sed neq quid in Actis contineretur calluere satis accusationem Ischyræ aut Mareoticorum testimonia calluere satis. Quid si igitur nonnulli incertis rumoribus inmixi res aliter quam in synodo gesta erant oscitanter retulerint: an{illeg} ideo testimonia ista convellentur? an Acta corruent? Adauget autem suspicionem quod non Nullo modo. Hoc ad Acta nihil spectat. Et tamen suspicor \ne quidem/ Eusebianorum aliquos ita scripsisse. Quis enim scripserit? An Eusebius in literis ad Iulium? At hic una mittebat Acta Tyria ut inde Iulius omnia cognosceret. An Synodus Antiochena? At in literis Alexandrinæ Synodi, quæ antiquior fuit, eadem occurrunt. An alij quivis? At non minus probabile est Athanasianos literas finxisse. Versutis enim, qui criminum suspicione laborant, solenne est accusationes contaminare et apud suos corrupte referre \vel efficere ut corrupte referantur/ et quo susp{illeg} ac defensioni {illeg} Athanasi <4v> anos {illeg} {illeg} est quam Eusebianorum aliquos (si modo notæ alicujus hi fue{illeg} Acta quæ defendebant ignorasse. Adauget autem hic suspicionem quo hujus rei, quod Synodus Alexandrina, {illeg} \in qua/ Athanasius omnia pro arbitrio gessit, in literis suis objectionem \ita/ retulit, quasi \Macarius/ die Dominico, & ubi Ischyras sacra faciebat, calicem fregisse accusaretur. Neq Synodus objectionem sic perperam relatam correxit, sed objectionem genuinam silentio prætermittens, commentitiam hanc refellit perinde ac si ipsa esst {sic} genuina illa quam refellere oporteret. Certe Athanasius, et quotquot gestis Tyrijs interfuerant, quæ ibi objecta fuerant non ignorabant quæ ibi fuerant objecta. Qui autem Ojectionem {sic} in se perperam relatam audit, & scit perperam relatam esse, nec tamen corrigit, sed genuinam objectionem silentio involvens huic soli quæ non \adultera/ genuina est refellendæ incumbit, ut objectionem omnem videatur diluere: hic per hypocrisin \istam/ prodit se non objectionibus non probe respondendis sed adulterandis operam dare incumbere {illeg} \declinandis/ operam dare & id agere ut de ijsdem falsi rumores spargantur. Quod si Athanasius cum suis hæc fecerint, merito inciderit suspicio aut literas quæ Eusebianis tribuuntur ab his confictas fuisse ad falsum rumorem propagandum, aut saltem Eusebianorum aliquos rumore quem sparserant Athanasiani deceptos has scripsisse.

[12] m. Non dicit Arsenium vivum apparuisse in Synodo, sed vivum demonstrasse quod non sublatus esset, hoc \est, demonstrasse/ per Epistolam suam quam Athanasius in hujus rei probationem produxit in Synodo, supra docuimus.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC