Catalogue Entry: THEM00072

Fragment on Church history, mainly concerning Athanasius

Author: Isaac Newton

Source: Yahuda Ms. 29, National Library of Israel, Jerusalem, Israel

[Normalized Text] [Diplomatic Text]

Sotheby Lot

Not identified in Sotheby

Notes

Incomplete at both ends.

[1] {a} {illeg} Arianism{illeg} non Arianum {illeg} vero Sabellianum {illeg} in sequentibus.

[2] b Oriens nihil gessit quod non licuit contra improbos. Occidens vero contra Orientales gessit quod non licuit contra sceleratissimos. Defendit enim Athanasium Imperatoris ad Synodum Cæariensem citantes mandata spermantem, defendit Paulum qui per vim et cædes sedem Constantinop. præter mentem Imperatoris & Episcoporum invasit. defendit Alexandrinos & Constantinopolitanos hostili more rebellantes & arma moventes in ministros Imperatoris: atque adeo non Orientalem ecclesiam tantum sed Imperatorem ipsum persecutus est.

[3]

< insertion from the right margin of f 3r >

c Intelligunt mortuos in custodia & vinculis. Etenim in epistola ad Iulium rem ita explicant. Alios, inquit, Melausos carcere et squallore et putore confierunt: nonnullos ferreis vinculis ita, ut cervices eis arctiss{imis} circulis strangularentur: denique ex ipsis quidam vincti in eâdem injustâ defecerunt pœna. At quid si unus et {illeg} et nihil hic occurit quod non crebro contingit incarceratis sine magistratûs vituperio.

< text from f 3r resumes >

[4] d. Episcopi illi nec aderant ubi Athanasius facinora admisit nec ex incolis Mareoticis qui aderant, coram examinatis, veritatem didicisse perhibentur, sed Athanasij presbyteris aurem avide accommodantes, quæ ex istis audiverant locuti sunt. Isti vero presbyteri testes esse non potuere, quia scelerum socij: Vnde nec a patribus Tyrijs ut legitimi testes admissi sunt, nec Athanasius ipse hoc expectabat. Eosdem enim domi relinquit: Quorum tamen pars postmodum Tyrum porrexit cum literis pars {illeg} ac {illeg} ut testimonia dicerent pro Athanasio sed ut de sex Episcopis conquerentur. Testes igitur ex parte {Atha}nasij ad nihilum rediere: maxime cùm perfidia Presbyte{rorum &} Mareoticorum ex literis quas Ischyræ affinxerunt, {m}anifesto{s} reddatur.

[5] {e} Per Presbyteros & per literas, hoc est per Presbyteros Mareoticos Tyrum, ut modo diximus, venientes, & per literas Arsenij et Ischyræ quas fictas esse supra docuimus.

[6] f Tergiversatur et conscientia sua prædamnatur non qui injustas conditiones fugit sed qui justas. Illi optionem justissimam de mittendis e{x} utraque parte quibusdam in Mareotem, obtulerunt, vos {illeg} acquievistis sed hoc unicum egistis ut vestro arbitrio omnia {illeg} illisque sub jugum missis, Romani Pontificis auctoritas per to{tam orb}em extenderetur. Ideo enim illos ad tribunal vestrum tumide {illeg} quorum tamen par fuit auctoritas, et qui vos ad eorum tribu{illeg} quod cum damnatis communicando jura divina solveretis, bel{illeg}te, justitia majori citare potuissent.

[7] {g} {illeg} {i}nvenistis ergo non ut judicaretis sed ut Orientales præjudi{cia con}demnaretis. Tantumque præjudicium non pudet literis publicis {illeg}ere, quod ne sæcularis quidem judex adstantibus vel solis amicis confite{illeg}ndore summo.

[8] {h} {illeg} verba. Qui viros melius noverant, pro optimis habuere, vos <3v> lace{illeg} testimonia {illeg}tis sed convitijs aggreditur, eo ipso et moribus et causa laborare se {tra}dit.

[9] i. Ad hanc cavillationem supra satis respondi. Conferamus autem hic si placet Occidentales cum Orientalibus. Scilicet Orientales misere Mareotem sex de suis Episcopis qui ruinas Ecclesiæ specularent & ex incolis rem omnem cognoscerent, & postea Actis suis confisi hanc Optionem dedere Occidentalibus ut ex utraque parte aliqui denuo Mareotem mitterentur: Occidentales contra rebus suis diffisi detrectarunt Optionem et ne quidem de suis unquam ad rem explorandam misere aliquos. Tyri constitit tam Athanasius et Macarius cum multis Ægyptijs ex una parte quàm Ischyras cum suis ex altera, testesque aliqui in synodo examinati, aliorum testimonia lecta, sex etiam episcopi quæ Mareotæ {vid}erant & audiverant, ea coram testati sunt. Aderant tam accusati quam accusantes, tam vivi testes quam testimoniæ absentium coram Synodo judice. At in Synodo Romana et in Sardicensi Occidentalium Synodo nihil tale factum est. In istis nemo prorsus aderat ex parte orientalium quos accusabant & condemnabant. Quamobrem dum Occidentales de Actis Orientalium tanquam una parte absente confectis conquesti sunt, ad eos plane pertinet illud Servatoris: Quomodo dices fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, & ecce trabs in oculo tuo. Hypocrita ejice primum trabem de oculo tuo.

[10] k. Quare turbulenti isti ejecti fuerint diximus etiam supra.

[11] l. Ischyram, ubi Macarius supervenit, stetisse et oblationes fecisse, omnino contrarium est Actis Tyrijs. Vt enim Ischyras in Actis istis testatus est se tunc ægrotasse, sic etiam Catchumenus unus in sui examinatione dixit se intus cum Ischyra fuisse quo tempore Macarius in locum irruit, alij etiam examinati pro testimonio dixere Ischyram in cellula parva latuisse, alij eundem post ostium ægrotum eodem tempore decubuisse quo Macarius superveniebat: uti ex Actis commemorat Iulius Papa in epistola ad Orientales. Cùm igitur Acta ista se habuerint, qui Ischyram dixere tunc Oblationes fecisse, hi certe non ex Actis illud didicere, neque accusationem Ischyræ aut Mareoticorum testimonia calluere satis. Quid si igitur nonnulli incertis rumoribus inmixi res aliter quam in synodo gesta erant oscitanter retulerint: an ideo testimonia ista convellentur? an Acta corruent? Nullo modo. Hoc ad Acta nihil spectat. Et tamen suspicor ne quidem Eusebianorum aliquos ita scripsisse. Quis enim scripserit? An Eusebius in literis ad Iulium? At hic una mittebat Acta Tyria ut inde Iulius omnia cognosceret. An Synodus Antiochena? At in literis Alexandrinæ Synodi, quæ antiquior fuit, eadem occurrunt. An alij quivis? At non minus probabile est Athanasianos literas finxisse. Versutis enim, qui criminum suspicione laborant, solenne est accusationes contaminare et apud suos corrupte referre vel efficere ut corrupte referantur quo susp{illeg} ac defensioni {illeg} Athanasi <4v> anos {illeg} est quam Eusebianorum aliquos (si modo notæ alicujus hi fue{illeg} Acta quæ defendebant ignorasse. Adauget autem suspicionem hujus rei, quod Synodus Alexandrina, in qua Athanasius omnia pro arbitrio gessit, in literis suis objectionem ita retulit, quasi Macarius die Dominico, ubi Ischyras sacra faciebat, calicem fregisse accusaretur. Neque Synodus objectionem sic perperam relatam correxit, sed objectionem genuinam silentio prætermittens, commentitiam hanc refellit perinde ac si ipsa esset genuina illa quam refellere oporteret. Certe Athanasius, et quotquot gestis Tyrijs interfuerant, non ignorabant quæ ibi fuerant objecta. Qui autem Objectionem in se perperam relatam audit, & scit perperam relatam esse, nec tamen corrigit, sed genuinam objectionem silentio involvens huic soli quæ non adultera genuina est refellendæ incumbit, ut objectionem omnem videatur diluere: hic per hypocrisin istam prodit se objectionibus non probe respondendis sed declinandis operam dare & id agere ut de ijsdem falsi rumores spargantur. Quod si Athanasius cum suis hæc fecerint, merito inciderit suspicio aut literas quæ Eusebianis tribuuntur ab his confictas fuisse ad falsum rumorem propagandum, aut saltem Eusebianorum aliquos rumore quem sparserant Athanasiani deceptos has scripsisse.

[12] m. Non dicit Arsenium vivum apparuisse in Synodo, sed vivum demonstrasse quod non sublatus esset, hoc est, demonstrasse per Epistolam suam quam Athanasius in hujus rei probationem produxit in Synodo, supra docuimus.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC