<1r>

Ex Maimonide lib de Cultu divino

Tract. 1. cap. 2. sec 5 Quæ moses Salomo et reduces e captivitate fecerunt Altaria et quod olim futurum est, eorum quodque decem erat cubitorum altitu{dine, quæ} eadem altitudo erit et ejus quod demum futurum est. Quod autem in lege est. Et tres cubitos in altitudine, [Exod. 27] id de loco duntaxat intelligendum est eo quo sacra struebantur. Iam quod fecerunt altare reduces e captivitate (cujus ad similitudinem futurum est id quod denique extruetur) id est in longitudinem et in latitudinem duos et triginta cubitos.

{6.     Iam} qui erant in altaris altitudine cubiti decem, eorum alij {è Palmis quinque}, alij constabant e palmis sex: verum in reliquo templi ædificio cuncti cubiti constabant e palmis sex: omninoque {altare} totum octo et quinquaginta palmos altum erat.

7     Hæc igitur erat mensura Altaris et forma. Erigebatur quinque palmos in altitudinem & undique fiebat retractio quinque palmorum: hæc {erat} Altaris basis. Itaque deinceps latitudo altaris erat triginta cubitorum cum duobus palmis quaquaversus. Deinde erigebatur etiam triginta palmos {rursumque fiebat} retractio quinque palmorum: hic erat Altaris {gyrus. Tum etiam} duodeviginti palmos in altitudinem excitabatur, hic {erat locus structionis,} qui patebat {quaquaversus} quatuor palmos & cubitos {duodetriginta. Post autem quàm hos duodeviginti palmos} [quos maimonides {illeg} {illeg}onis statuit esse altitudinem altris Mosaici] contra{hebatur etiam in angulis: nimirum excitabatur in} unoquoque Altaris angulo {veluti cornu quoddam ex ædificio quadrato} & eodem cavo. Et horum quatuor {cornuum} altari circundatorum quodque hinc et inde cubitum occupabat: {ibidem circumquaque} relinquebatur sacerdotibus {spatij tantumdem, in} quo pedes ponerent. Itaque locus ille in quo sacra stru{ebantur omnino quatuor} palmos & quatuor supra viginti cubitos in longitu{dinem & in latitudin}em {patebat}.

8 {Erat cujusque} cornu {altitudo} palmorum quinque.

13 {Ad meridiem Altaris erat} ædificatus collis. Is in longitudinem patebat duos & {triginta cubitos &} sedecim in latitudinem. Nempe occupabat in terræ solo {spatium} triginta cubitorum ad lataris latus. —— Erat altitudine novem {cubitorum} minus {sextante:} {pertine}bat enim ad eum altaris locum quo sacra {struebantur}

15 {Erant etiam ad occidentem col}lis mensæ duæ: una è marmore et {ex ar}gento altera. In {illa victimarum} ordinabantur membra. In hac apta {rei divinæ} vasa erant {disposita}.

{1}6 {In altari} nihil {cavum; sed veluti} columna totum intus solidum erat &c

{Cap 3.}

sec{t 1}8. {Erant labro mammæ duodecim} ut ex eo sacerdotes jugi sacrificio operantes {lavare possent simul} omnes. Atque labro conjunctum erat aliud vasis {genus} {in quo perpetua contineretur} aqua, idque vas erat profanum ut in eo {pernoctans aqua ne vitiaretur. Labrum} enim erat e vasis sacris unum <1v> {et} sanctum efficiebat quicquid recipebat: quod autem sanctum efficeretur in aliquo vase sacro, hoc idem si in eodem vase pernoctasset vitiaretur.

Cap 4

8. Ostium vestibuli cubitos erat altum quadraginta, latum viginti.

Cap 5. 17. In Atrio Israelis erant conclavia octo: ad aquilonem tria [ lapidis quadratis, scaturiginis et ligni] & tria ad austrum [videlicet salis, Parvæ et lavantium] — unum a dextra portæ in oriente sitæ quod erat conclave Phinesi vestiarij alterum erat a læva, quod conclave erat eorum qui crustula efficiebant.

Cap. 6.

1 Qui in sanctuarium per portam in oriente montis sitam ingressus erat, is recta [in plano] pergebat ad extremum spatium intermuralem: tum ex eo in atrium mulierum ascendebat gradibus duodecim —

2 Rursusque recta incedebat per totum atrium mulierum: deinde ex isto scandebat in Atrium Israelitarum, (hoc enim erat atrij principium) quindecim gradibus

3 Perambulabatque totum Israelitarum Atrium incessu æquabili: tum ex ista ascendebat in Atrium sacerdotum [quod erat altius Atrio Israelis cubitis duobus et semisse]

4 deinde per totum atrium sacerdotum, per locum in quo situm erat Altare & per intermedium Altari et vestibulo spatium recta procedebat Hinc ascendebat in Vestibulum duodecim gradibus — Vestibulum autem et templum totum in plano erant.

In comment. Mons Sion situs erat ad Aquilonem ab urbe (Psal 43.3) habebat duos aut ut alij volunt res colles. Inde Trijugus appellatur. Primus particulariter Sion dicebatur, secundus Moria in quo erat templum – tertius Acra. Tres fuerunt colles in urbe, inquit Iosephus lib 5 de bello Iudaico &c

6 Sub Israelitarum atrio quædam erant conclavia eaque versus atrium mulierum aperta. In his citharas, Nablia Cymbala reponebant Levitæ & reliqua fidium genera. Atque in eo quod ex Israelitarum atrio in Atrium sacerdotum erat erectum suggesto collocabantur Levitæ carmen ad rem divinam canentes.

Cap 7

3 Omn{es} intra montem ædis venientes ad dextram introibant, quam partem obeuntes tandem exibant ad lævam —

5 Ante portam in Oriente Atrij sitam quæ est porta {Nicanoris}, nemo fronte proterva {versetur}. Est enim a porta directò contra Sanctum Sanctorum. Et in Atrium quicunque {ingressurus} est placidè pergat eo loci quo ju{s} eundi habeat.

6 In Atrio sedere concessum {est nemini} præter {reges e stirpe} Davidis — Etenim qui considebat in conclavi {lapidis quadrati Senatus, is in ejus dimi}dio profano duntaxat sedebat [ {Cæterum} profanum illud erat in Atrio exteriore. Ibi igitur sedere licet.

11. Castrorum erant in deserto {genera tria.} Israelitarum quæ erant quadripertita. Levitarum de {quibus dicitur,} Ac per gyrum {Taberna}culi metabuntur: Dei, quod in tabernaculo fœderis erat {citra januam} Atrij.

14 cæteris regionibus sanctior est Vrbs {illeg} 16. Monte <2r> spatium intermurale [in quod gentes ingredi non licuit] 17 spatio intermurali atrium Mulierum [In id nec de die lavandus ingreditur] 18 Atrio mulierum Atrium Israelis. 19 Eo Atrium Sacerdotum: in id enim Israelitarum introeat nemo nisi tum, cum necessariò requiruntur aut ad imponendas hostiæ manus, aut ad expiationem faciendam aut ad mactandam victimam, aut ad agitandum sacrum. 20 Hoc sanctius est spatium inter vestibulum et Altare. 21 Eo templum in quod nisi lotis manibus et pedibus introeat nemo. 22 Ipso denique sanctum sanctorum.

23 Qui erat in cænaculo locus sancto sanctorum directa oppositus, in eum semel in hebdomada intrabant lustraturi [de tecto] ecquid in ædificio [id est in ipso sancto sanctorum] reficiendum esset &c.

Tract 2. De Apparatu Templi. Cap 1

sect. 9. Iam de unguendi modo, erat qui capiti sacerdotis instillaret oleum, quod idem hic paulò supra oculos sacerdotis diducebat in formam Chi Græci qualis est ista figura χ quia in lege dicitur, Quod fundens supra caput Araonis unxit eum & consecravit. Iam de gente Davidica Reges ungebantur in capite ad figuram diadematis. Atque in his ipsis nec alias partes corporis ungere nec multum olei profundere licebat.

11. Non ungebatur Rex si regis erat filius regnum enim a patribus hæreditate perpetua traditus liberis. [Ob controversias dirimendas solummodo ungebantur, ut Solomon frater natu minor &c]

[Oleo unctionis inerat Myrrha, Exod 30 25. Maimon Tract 2. Cap. 1. sect 2. Suffi{mento} {thus} Exod 30.34. Maimon ib. cap 2. sect 1.

Cap. 3

{2 Canebant} Levitæ ad omnia universæ Ecclesiæ holocausta debita: itemque {ad feriarum} pacifica sacrificia quo tempore fieret vini libatio. Nam volun{tate} {quidem} {cum Ecclesia donaret} holocausta æstiva quædam & cum libamenta {separatim} fierent, carmen non canebant.

3 — {Iam} singulis {quidem} diebus in suggesto non consistebant pauciores quam duodecim Levitæ {qui carmen} ad rem divinam concinerent, sed his sine fine poterant {adjungi. — Adstabant alij qui} fidibus canerent. Horum erant alij Levitæ, alij genere {clari} Israelitæ qui sacerdotibus colloca{ren}t filias. Nam in sugges{tum ascendebat nemo, nisi} claro genere natus.

4 {Quibus} igitur fidibus utebantur? Nablijs, tibijs, cytharis, tubis & Cymbalis. Nab{lia nec} pauciora duobus adhibebantur nc plura sex: neque pauciores {duabus neque plures} duodecim {ti}biæ: tubæ non pauciores duabus nec plures quam {centum et viginti. citharæ non} paucio{res} quam novem sed augebantur ad {infinitum.}

5 {Cunctis} diebus {solemnibus} et {calendis} ad rem divinam sacerdotes tubis clan{gebant & canebant Levitæ} carmen quod a lege dicitur: Siquando habebi{tis epulum &} dies festos & {calendas canetis} tubis Num. 10.10

{6} Omnino duodenis {in anno diebus} ad aram tibijs canebant: ad immolationem Paschatis {primi} ad immolationem Paschatis secundi ad primam feriam solen{nem} Paschalis {ad p}rimam {feriam} solemnitatis hebdomadarum & per octo dies solemnes scenopegi{orum}.

9 Samuel V{ates itemque} Rex David omnes omnino Levitas distribuit in curias {viginti quatuor. Earum unaquæque} plenam hebdomadam ministabat, Tum <2v> Verò Princeps cujusque curiæ cunctos suos distinguebat in familias Iam singulis hebdomadæ diebus ministrabant certi quidam, atque hisce diarijs ministris suum cuique munus assignabant familarum principes.

Cap 4

3 Moyses noster ille magister Sacerdotes in octo distribuit curias: earum erant quatuor de stirpe Eleazaris & de stirpe Ithamaris item quatuor. Quæ quidem partitio mansit ad Samuelem prophetam: is enim suo tempore simul cum Rege Davide distribuit eos in curias viginti quatuor quarum suus cuique præerat Antistes. Ex his igitur Hierosolymam operatum ascendebat sungulis hebdomadis una curia: vices mutabantur singulis sabbatis: abibat una curia succedebat ei proximè sequens usque dum ministrassent omnes, atque ad eundem ordinem perpetuo redibant.

4 Ac jubendo sancitum est ut ad dies solemnes sint æqua conditione curiæ omnes ut quicunque peregre venerit sacerdos ad solennitatem altari ministratum, cum ea, quæ ex ordine operatur, curiâ ministret pariter pariterque sacra participet, nec quis ei dixerit: Abi dum curiæ tuæ statum ministrandi tempus appetierit.

5 Verum enim notandum est hæc edicta duntaxat esse de sacrificijs dierum solemnium, de partitione panum propositionis & duorum illorum panum Pentecoste offerendorum. Nam votiva sacrificia, voluntaria et jugia nec solemnibus quidem diebus quisquam fecerit præter curiam ex ordine ministrantem

11 Ex curiarum Principibus suam quisque curiam in familias distribuerat ita, ut singulis Hebdomadæ diebus singulæ familiæ totæ deinceps rem divinam facerent et familiarum suum quæque Antistitem habebat.

Cap 5

7 Porrò domus erat Pontifici magno parata in Sanctuario: hoc enim illud est quod conclave summi sacerdotis appellabatur. Atque honestum & decorum erat eum in Sanctuario sedere die tota. ex quo {nusquam} abibat nisi in domum suam idque noctu tantum, aut ad summum horam unam aut alteram interdiu. Habebat igitur domum Hierosolymæ unde nusquam decedebat.

11 Summus Sacerdos cum iniret Templum, numen adoraturus tres eum ministri apprehendebant [honoris causa] Eorum unus dextram, alter sinistram ejus, tertius tenebat eas, quæ in amiculo humerali gemmæ inerant; atque templum introibat, adorabat. Vt vicarius ex audito pedum motu summum Sacerdotem e templo redeuntem intelligebat, velum ei tollebat. Qui e templo cum exisset, fratres ejus sacerdotes introibant, adorabant, exibant.

12 Suffitum quo die cunque {libuisset} adolebat, & de cunctis sanctuarij sacris portionem princeps auferre potis erat — nec ut {sacris} operaretur sortiendum ei erat, sed cum placitum erat quam vellet rem divinam faciebat. {Ad} reliqua verò totius {Israeliticæ} regionis sacra par erat ejus & reliquorum sacerdotum {conditio}.

13 Cum igitur sacris operaretur {summus} Sa{cerd}os ad {altare} per collem ascendebat, et incedebat ad {dextram} ejus vicarius. Vt medium collem attigisset summus sacerdos{, ejus dextram apprehe}ndebat <3r> vicarius atque illum porrò producebat usque ad fastigium. Tum ei porrigebat Sacerdos is qui jugis sacrificij caput ad Altare deferebat, quæ haberet in manu victimæ membra. Quæ postquam ipsis manus imposuisset in ignem projiciebat.

14. Reliqua deinde ejus sacrificij membra eidem ita porrigebant. Sacerdotum unusquisque quæcumque manu gestaret victimæ membra dabat Sacerdoti qui primas obtinebat & hic ea tradebat summo Pontifici: is illa projiciebat in ignem postquam manus illis imposuerat. Qui si voluisset, manus tantum imponeret & alijs in ignem projicienda darent.

15 Sacerdos ubi crevisset ad staturam viri idoneus erat qui rem divinam faceret: sed eum non sinebant fratres ejus sacerdotes usque dum viginti natus esset annos. Ac primo vice sacris operaturus non inibat Atrium, nisi dum carmen ad Aram Levitæ concinerent.

Cap. 6.

1. Nullius omninò sacrificium fieri potuit, quin huic ipse interesset. Cum igitur Ecclesiæ sacrificia cunctorum forent Israelitarum, nec fieri posset ut omninò omnes Israelitæ in atrio assisterent divinis, a priscis institutum vatibus erat ut ex Israelitica gente tota viri deligerentur idonei plurimùm a peccato abhorrentes, qui gentis universæ legati divinis assisterent. Hi nimirum illi sunt qui viri stationis appellantur. Atque ut sacerdotes & Levitas in curias, item istos in stationes descripserant quatuor et viginti. Earum ex unaquaque unus erat præfectus omnibus. Is vocabatur stationis Antistes.

{2 Singulis} igitur Sabbatis conveniebant omnes illi viri stationis qui per hebdomadam erant officio functuri: & ex his qui erant Hierosolymæ, aut propius aberant, introibant in sanctuarium, un cum sacerdotum curia et Levitarum, qui per eandem hebdomadem sacra erant administraturi: et qui procul essent dissiti, {ubi} suæ stationis {appetisset} tempus, in ejus quem incolebant loci {synagogam} coibant.

3 Qui{d} igitur faciebant homines illi vel Hierosolymæ vel in Synagogis longè dissitis? Primùm {j}ejunabant suæ Hebdomadæ die secundo {itemque tertio,} quarto ac quinto. Nam vigilia Sabbati propter honorem sabbato {habendum non je}junabant, neque porrò die primò Hebdomadæ ne de su{mmis sabbati de}licijs pro{t}inus in jejunium transirent

<3v>

4 Porrò quovis ejus hebdomadæ qua rebus divinis assistebant die quatuor ad Deum precationes fundebant, matutinam, vespertinam ac clausulam atque inter matutinam et vespertinam addebant aliam quandam quæ sane quidem illis erat peculiaris. Tum sacerdotes ter in die manus tollentes populo benedicebant, ad precem matutinam item ad præcipuam [seu peculiarem] illam precationem atque clausulam. Præterea bis in die tres homines de libro prælegebant aliquid e lege scilicet ad præcem matutinam et ad eam quam diximus addi precationem. Nam ad precem vespertinam aliquid e lege recitabatur non de libro sed memoriter, ut fere recitatur illa sectio, Audi Israel [Deut 6.4]

5 Horum igitur hominum tum ipsa convocatio ad unamquamque earum quas commemoravi precationum tum etiam ad precandum orandum & obtestandum Deum legendamque legem commemoratio, Statio vocabatur

6 Legebant igitur e Genesi primò Hebdomadæ die usque ad Fiat firmamentum, altero usque ad Congregentur aquæ; tertio ad fiant Luminari{a}; quarto ad Producant aquæ: quintò ad producat terra: sextò ad perfecti sunt cœli

7 Atque legis sectionem illam majorem homines duo legebant: parvam prælegebant unus et idem. Et quæ manè legebantur sectiones duæ, eædem rursus ad secundam precationem legebantur de libro & ad vesperam memoriter.

11 Viris stationis interdictum erat neve barbam et capillu{m} tonderent, neve lavarent per totam hanc qua ministrabant hebdomadam. Rursus enim ut die quinto ejusdem hebdomadæ id facerent propter honorem sabbato habendum, concessum erat Quod autem interdictum esset ne hoc idem reliqua hebdomada sua facerent, id causæ fuit ut in stationem ingrederentur non {inculti} & horridi sed jam tonsi et lauti.

Cap 7.

1 Erant in Sanctuario præfecti quindecim. Etenim quindecim rerum istarum suum cuique præfectum semper esse necesse erat: descriptioni temporum [quibus singula fierent:] claudendis portis: custodijs agendis: cantoribus: cymbalo cæterisque fidibus: sortibus [quibus quisque id quod sorte sibi obtigisset, munus efficeret:] pullorum nidis [{illeg} pullos in sacrificia venderet:] sigillis [seu {tesseris}] Libationibus [qui libamina vini et olei venderent in sacrificia:] ægrotis: aquis: Propositionis panibus efficiendis: suffimento componendo: texendis velis: vestimentis sacerdotalibus apparandis.

2 Atque horum cuique præfectorum multi erant homines subjecti.

3 — Quotidie cum aperi{rentur} templi portæ: buccina terni edebantur sonitus, æquabilis, infractus{,} æquabilis

5 Quis præsidebat cantoribus, quo{tidie} Levitas deligebat qui carmen in suggestu voce canerent. Item ejus jussu sacrificijs faciend{is} clangebatur. Etenim nullo prorsus die clangores in sanct{ua}rio p{auciores} audiebantur quam viginti unus. Nam edebantur ad ap{ertionem portar}um tres: novem ad sacrificium juge matutinum & ad vesperti{num totidem. Et} quo die hostia <4r> immolabatur extraordinaria, ad hujus immolationem etiam clangores edebantur novem: sin autem calendæ vel dies festus incideret in sabbatum: item si in sabbatum incideret principium anni, cum hostiæ extraordinariæ essent tres immolandæ non seorsim ad harum unamquamque clangebatur sed ad omnes simul novem clangores edebantur.

6. Præterea autem vigilia Sabbati clangores addebantur sex, quorum edebantur tres ut avocaretur ab opere plebs et totidem quibus secerneretur tempus sanctum a profano. Addebantur etiam tres die festo porta cum aperiretur inferior. Hæc Atrij mulierum porta fuit. Tantundem cum aperiretur porta superior quæ porta Nicanoris erat: quæ quoniam erat supra Atrium mulierum porta superior dicebatur. Itemque edebantur tres ad haustum ejus aquæ, quæ ad solemnitatem Tabernaculorum libabatur, non item ad eam quæ in sabbatum [illius festi] hauriebatur. Edebantur et tres ad aram cum libaretur aqua

16 — Vela quotannis efficiebantur duo quæ sanctum a sancto sanctorum distinguerent.

17 Atque in templo secundo vela adhibebantur tridecim: septena in septem Atrij portis: unum in janua vestibuli: unum ad templi januam: duo ad Adytum templi a sancto dividendum & itidem duo e regione ipsis in cœnaculo.

Cap. 8.

sect 8. Erant in sanctuario ubi vestes illæ [Sacerdotum] reponerentur sex et nonaginta arcæ quatuor videlicet pro unaquaque curia. Ita suis cujusque curiæ arcis proprium erat nomen inscriptum &c —

10 Summus autem sacerdos noctu, et cum ex sanctuario excedebat vestes aureas in suo conclavi deponebat.

Tract 3. De ratione adeundi Templi Cap 1.

sec 12. Curiæ sacerdotum ne sordidatæ venirent ad vices suas exercendas vetitum erat sua quamque hebdomada tota capillos tondere vestimentaque lavare. Itaque sese tondebant, corpus lavabant et vestes ante, quam obirent tempus sui muneris.

Cap 2

sect 2 Cunctis sacerdo{ti}bus interdictum erat ne extra sacrificandi {tempus} intrarent nec {in} sanctum nec in sanctum sanctorum. —

4 Cum igitur in San{ct}um quod est cis sanctum sanctorum nec sacrificaturus neque adora{tu}rus introisset Sacerdos, cum privatus tum sum{mus} o{mninò} {ve}rb{eraret}ur.

{Cap.} 3

{illeg}nt 1 Castrum tertium a mœnijs urbis ad muros {Atrij} montis {illeg} usque ad cancellos spatij intermuralis. 3 <4v> Spatij intermuralis [quasi 10 cubitos lati] 4 Atrium fæminarum. 5 Virorum 6 sacerdotum. 7 inter Altare et portiam 8, Templum 9 Adytum.

cap. 5 1 Sacerdos sacrificium facturus ut ante, quam operaretur, manus lavaret & pedes jubendo sancitum est. [Exod. 30. 19, 20]

3 Vt sacerdos inter unamquamque operationem lavaret opus non erat Mane semel lavabat & tota deinde die totaque nocte operabatur, siquidem nec e templo exierat neque somno se dederat, neque urinam fecerat, neque porrò a re divina cogitationem averterat. Quod si quid horum fecisset rursum lavare oportuisset.

4 Sin e templo exisset atque redisset et omissa lavatione, operaretur, modo cogitationem a re divina non avocasset, operatio ejus bona fuisset. Nam hæc Templi cautio generalis erat: Nemo quamvis mundus ingrediebatur atrium operaturus quin prius corpus totum in aquam immersisset [ex decreto scilicet Sanedrim. Nam lege dei satis erat manus & pedes abluere Exod 30.19, 20. Cæterum corpus lavabatur extra sanctuarium. Manus et pedes post ingressum sanctificabantur lavando ad vas sacrum ]

6 Si cujus fuerant temeratæ manus, immersæ in aquam purificabantur, neque porrò lavatione opus erat.

10 Atque ut aqua e Labro illo exiliente manus abluerentur, præceptum erat: Verum tamen si quis ex alio vase ad rem divinam apto lavisset, bene habuisset: de vasis autem profanis nequaquam consecrabantur. Iam si quis ex vase ad rem divinam apto manus lavisset extra sanctuarium aut intra sanctuarium manus lavisset e vase profano, et faceret, operatio ejus profana fecisset.

16. 17 [Lavabant et omnia sacra ministeria peragebant stantes.]

Cap. 6.

11. Consilium magnum in conclavi lapidis quadrati sedebat. Hujus senatores in eo potissimum erant occupati quotidie ut considentes cognoscerent de ordine sacerdotum atque eorum genera & vitia pervestigarent. Cujus in genere profani qu{id} inveniebatur, is vestes induebat atras, quibus obvolutus ex Atrio {discedebat}. Quisquis integer et purus inveniebatur albis sese induebat, atque ingressus cum fratribus suis sacerdotibus sacra obibat.

Tract 5 De ratione sacrificiorum faciendorum
Cap 1

5. Vniversa Ecclesia quotidie sacrificium {ju}ge faciebat duplex: faciebat et ea sacrificia quæ addebantur istis ad {sabb}ata et Neo{menias} et ad dies festos: porro autem faciebat et hircum in hostiam pro p{ecc}ato ad diem Expiationis.

Cap. 2

1. Quicquid offerebatur Vini et similæ una {c}um victima libamina nominabatur: atque simila illa seorsim liba{minum} {fert}um diceba{tur.}

Cap 3

11 Manuum impositio [in hostiam] nisi {in} A{trio} [{illeg}eriore] {non fiebat}.

Cap 5. 18. Ex dictis patet primò spargi sang{uine}m {deinde pellem detrahi} tum hostiam diffindi, extrahi exta, atque adoleri.

Cap. 7. 11 Omnes in altare conscendentes con{scendebant ad dextram,} idque circumibant, atque descendebant ad sinistr{am.}

<5r>

Ex Maimonide De cultu Divino tract 6.
De sacrificijs jugibus

cap 1. 2. Sacrificium juge matutinum mactabatur sole necdum exorto quidem, sed jam collustrante totam orientis oram. [— & aliquando tardius, usque ad horam quartam (i.e. decimam Romanam)]

3 Vespertina vero mactari licebat ubi primùm umbra porrigebatur ita, ut eam porrigi cunctis appareret: id fere fit hora diei sexta dimidia [i.e. Romana 12 12] et deinceps ad extremum usque diem. Verum hoc quotidie horâ octava et dimidia demum jugulabatur & sacrificabatur demum hora nona et dimidia.

9 Sacrificij juge faciendi ratio erat eadem atque holocausti — Iam agnum non ligabant ne rationem heterodoxorum imitarentur. sedenim hujus pedes tum anteriores tum posteriores manu constringebant. Iam constringendo hostia disponebatur ita, ut esset ejus caput conversum ad meridiem & facies ad occidentem

10 Sacrificium juge matutinum jugulabatur in lanienæ angulo inter occidentem & septentrionem intermedio ad secundum annulum. vespertinum autem in ejusdem lanienæ angulo inter septentrionem & orientem medio item ad secundum annulum, id adeò, ut jugulatio {co}ntra solem fieret: nam ea e regione solis esse jugulanda utique traditum est.

Cap 2. 4. Singulis diebus tres in summo altari rogos extruebant unum ingentem quo sacrificium juge & reliqua porrò sacrificia adolerentur. alterum ad latus superioris. ex isto ignis dabatur in thuribulum ad suff{imentum} quotidie incendendum. tertius omninò ad usum {erat nullum, sed} ad observandum præceptum hoc de igni {Ignis perpetuò arde}bit in altari.

7 Ingens {ille rogus extru}ebatur in altari ad Orientem:

8 {illeg} contra altaris cornu accidenti, et meridiei itermedi{um}

9 {illeg}vis

{11} {Auferebatur cinis} [{ex} altari] quotidie nascente aurorâ



Cap 3{. 2. Quantum} igitur suffimenti singulis diebus incedebatur{?} C{entum denariorum po}ndus – denariorum videlicet quinquaginta pondus {manu et tantundem ves}peri. [{illeg}atum capit Cabos 6 Cabus Logos 4 Logus quatuor {illeg}arum aquæ vel vini pondus denariorum 17 12 {Horum} d{illeg} pondere æquabant denarios Romanos 24 {illeg}orum pondo]

{3 Cum incendebatur s}uffimentum in templo ab eo amoveba{tur populus omnis: et nemi}nem inter Vestibulum et Altare <5v> versari fas erat donec is qui suffimentum adolebat templo egressus esset.

4. Hæc igitur erat suffimenti singulis diebus adolendi ratio. Cujus erat officium cinerem de interiori Altari tollere is in templum ingrediebatur cum genere quodam vasis sancti cui טני nomen erat: erat id ex auro & capiebat Cabos duos & semissem. Deponebat טני in terram ante conspectum & quicquid in Altari medio inerat cineris & carbonis suis ipse manibus apprehedebat atque in טני: ad extremum reliquias verrendo indebat, vas illud in Templo relinquebat, exibat. Cui sorte suffimentum adolendum obtigerat is suffimento vas certum implebat, cumulabat: erat aptum ei vasi operculum, nomen ei acerra Iam hanc ille acerram imponebat vas il aliud lanx isti nomen erat: lancem istam panniculo opertam manu prehendebat atque ingrediebatur. ingrediebatur cum eo et alius qui thuribulum ignis manu tenebat

5 Iam hæc erat ignis accipiendi ratio. Cui sors obtulerat thuribulum, thuribulum ex argento sumebat et conscendebat altaris culmen, ubi carbones huc illuc dimovebat, atque e rogo secundo carbones adeo exustos capiebat. Descendebat inde & infundebat carbones illos in thuribulum aureum.

7 Ante hos ibat qui interiori ex altari cinerem sustulerat is טני in quo cinis altaris interioris inerat{,} capiebat, adorabat, & exibat. Qui ferebat Lancem, acerram tollebat de Lance quam deinde suorum et familiarium aut pr{opinqu}orum alicui dabat. tum inspiciebat ecquid esset suffimenti d{ispersu}m in lance. Eidem inde quod fortè dispersum erat simul et {illu}d quod inerat acerra suffimenti, familiaris ille propin{quusve} in pugnum dabat proteuusque numen ador{abat} atque e{xcedebat.}

8 Hunc igitur cujus erat officium {suffimentum} incendere ita monebant: Cave ne primum incend{as suffime}nti id quod est ante conspectum tuum ne {usu veniat ut ura}ris: tum ille suffimentum incipiebat super ignem {projicere lenite}r pro more et moo cribrantis similam usque {adeo donec suffim}ento omnis erat constratus ignis.

<6r>

9. Iam cujus erat adolere suffimentum nunquam adolebat quin Præfectus ei primus dixisset, Adole. Qui si sacerdos magnus esset illi præfectus ita dicebat, Domine summe sacerdos, adole. Postquam præfectus ita dixerat, omnis populus recedebat & suffitor suffimentum adolebat, numen adorabat atque excedebat.

10. Vt mane vesperique tollerentur de candelabro cineres lucernæque accenderentur aptè, jubendo sancitum est.

11 Erat in unamquamque lucernam infundendus dimidius logus olei.

13 Quæ lucerna respiciebat occidentem eam extinctam post sublatos ipsius cineres non accendebant nisi de altari exteriori: reliquæ verò lucernæ extinctæ accendebantur alia de alia.

Cap 4 & 5 De sortibus et panibus propositionis.

Cap 6. 1 Ministerij divini opera quotidiana hoc ordine efficiebantur. Paulò ante quam surgeret aurora veniebat Præfectus sortium: is sonum edebat ad Atrium atque aperiebatur illi: tum atrium explorabat totum ac crustularij crustula efficere desinebant. Sacerdotes qui hic præsto aderant omnes ante, quam veniret Præfectus sortium jam lauti fuerant & vestes induti sacerdotales: conveniebant in conclave lapidis quadrati ac consistebant. Deinde sorte una & item altera suum cuique ducebatur opus sic, ut alio loco disputavimus. Incipiebat inde operari is cui sors ut cinerem tolleret evenerat. — Idem hic rogum magnum extruebat — et rogum alterum. denique idem ferebat et duo illa lignorum segmenta quæ imponebat rogo magno ad multiplicandum ignem. Ibatur inde in conclave vasorum. Inde promebantur omnia, quæ in totum erant necessaria diem {vasa} sacra. Dein hostiam jugis sacrificij adaquabant [i.e. aquam potandam ei dabant ut pellis facilius detraheretur.] ac continuò illam is cui {f}orte evenerat ut jugularet ad lanienam trahebat. Hunc sequebantur sacerdotes quibus obtigerat ut hostiæ {membra} in altare ferrent. Hic commorabatur interea dum {magna} Templi porta aperiebatur: quæ cum pandebatur {tunc} ipsum hostiam jugis sacrificij jugulabant: deinde in tem{plum} introibant sacerdotes duo: unus cui sorte evenerat ut {cin}erem de interiori tolleret Altari, & alter cui {obtigerat ut} de candelabro cinerem tolleret.

{2 Et qui cinerem altari} tollebat tum tollebat cum hostia jugis sacrificij {ju}gulabatur deinde sanguinem spargebat is qui excepe{rat.}

3. {Post sparsum sanguinem} is qui in templo erat lucernas {accen}deb{at quinque at}que e templo ambo simul excedebant. {illi vero qui erant in} laniena, hostiam corio exuebant, atque {in membra secabant et qu}od cuique membrum sorte evenerat <6v> id in collem ferebat. Iam membra reponebantur ad aquilonem intra dimidiam collis partem inferiorem. Eorum autem, quæ quotidianis addebantur, sacrificiorum membra ponebantur intra dimidiam partem collis inferiorem ad orientem: nam quæ Kalendis immolabantur hostiæ, earum membra reponebantur in summo altari inter cornua, eo videlicet loco quo sacerdotes incedebant; hoc enim modo palam fiebat adesse Kalendas. Hic membra sale aspergebantur: et collis quoque sale sternebatur etiam sabbato. Et adeo, ne si lubricus foret in eo conciderent sacerdotes dum ad rogum ligna ferrent. —

4. Postquam fuerant in collem translata membra, coibant omnes in conclave lapidis quadrati. Hic eis dicebat Præfectus. Fundite precem unam, & illi protinus recitabant, Amore æterno &c Decalogum Audi Israel &c Quod si audiendo &c Et dixit &c Verum et ratum &c Complacerat &c. Fac pacem &c Sabbato autem addebant & precationem aliam: nempe viri Curiæ abentis advenientibus ita precabantur. Qui voluit nomen suum ædem incolere istam, is conciliet inter vos amicitam, fraternitatem pacem & societatem. Porrò tertia sors ducebatur et quarta & cui evenerat ut suffimentum adoleret, introibat, adolebat: tum introibat is cui obtigerat ut de candelabro cinerem tolleret, qui reliquas accendebat lucernas duas, deinde cum eo qui de candelabro cinerem tollebat excedebat simul is, qui suffimentum adoleverat, & simul una cum fratribus sacerdotibus in vestibuli gradibus insistebat

5 Hic ut venerat inter vestibulum et Altare, certum quoddam instrumentum musicum {c}apiebat aliquis. hoc idem inter vestibulum et altare jaciebat. Erat hujus instrumenti musici sonus ingens, & triplex usus{. N}am quicumque sacerdos sonum ejus audiebat noverat fratres suos sacerdotes in templum introîsse Deum adoraturos & celeriter accurrebat. et homo Levita cum audiret sonum ejus noverat fratres suos Levitas in templum introîsse cant{tatum} atque celeriter accurrebat et stationum Præfectus, cum {aud}iret {son}um ejus, homines inquinatos statuebat ad portam {ori}entis {ne} venirent in suspicionem pigritiæ, verùm omnes scir{ent} horum necdum esse factum sacrum piaculare. Tum is {cui s}ors {hoc ded}erat membra de colle ferebat super altar{e qu}ò cum {el}ata fuerant, protinus illi qui gra{dibus insistebant ex} sacerdotum precationibus unam fundentes Dei {nomen τετραγράμματον} ritè pronunciabant, sic ut alio loco {exposuimus. Subinde fere}batur similia libaminum, post simil{am adolebantur crust}ula <7r> post crustula afferebatur vinum in libationem, quod cum libaretur, tum carmen Levitæ canebant: pulsabantque cantores certa quædam fidium genera quæ fuerant in Sanctuario: porrò autem ad carminis articulos clangores edebantur novem

6. Cum daretur vinum libanti stabant sacerdotes duo ad mensam adipum: hi duas manibus tenebant buccinas. Stabat ad cornu altaris sacerdotum Antistes & sudaria præ manu tenebat. Tum buccinatores clangorem edebant rectum fractum & rectum ijdemque veniebant & adstabant ad Præfectum Cymbalo, unus ad ejus dextram et ad lævam alter.

7. Remorabatur libationem parumper qui eam facturus erat: agitabat sudaria Antistes: hîc cymbalo illi buccinâ cantabant: concinnebant Levitæ carnem, cujus ad articulum clangor edebatur, & populus omnis, qui in atrio aderat, adorabat. Atque ad singulos carminis articulos edebatur clangor, ad clangores singulos populus adorans erat. Iam inter sacrificium juge faciendum omninò clangores edebantur novem, ut ante diximus.

8 Omninò carmen nunquam canebatur nisi super ecclesiæ universæ holocausta et victimas ejus pacificas Lege præcriptas: verum etiam supra holocausta voluntaria quæ sacrificabantur ex eo quod in conclavi oblationis supererat, cùm essent ecclesiæ carmen tamen nullum canebatur. Et super ea quæ separatim per se sacrificabantur libamina itidem carmen nullum canebatur.

9. Hæc igitur sunt a Levitis cantata carmina. Primo hebdomadæ die canebant, Domini est terra et plenitudo ejus, [Psal 23] secundo die canebant {Magnus} Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto ejus &c [Ps 47] Tertio canebant Deus stetit in Synagoga Deorum: in medio autem Deos dijudicat [Ps. 81] quarto {canebant} Deus ultionum dominus, Deus ultionum liberè egit [Ps. 93] {quinto ca}nebant: Exulate Deo adjutori nostro jubilate Deo {I}acob [Ps. 80] sexto canebant, Dominus regnavit decorem {indutus est}: {indutus} est Dominus fortitudinem et præcinxit se {&c} [{Psal} 91] {C}anebant ad sacra quæ addebantur sabbato carmen hoc {A}udite cœli &c [Deut 32] id dividebant in capita {sex quorum} initia sunt Audite, Memento, Constituit, Vid{it}, {Vt}ina{m, Levabo}, sic ut per homines sex populi præligi solet{in Synagogis.} Singulis igitur sabbatis canebant caput unum. {Itaque carmen illud} totum absolvebant sex sabbatis, tum redi{bant ad principium. S}abbato ad Vesperam canebant, Tunc ceci{nit Moyses, & Qu}is similis tibi [ib.] Ad sacrificium quod <7v> addebatur principio anni canebant Exultate Deo adjutori nostro [Psal 80] Quod si principium anni incideret in diem quintum, canebant, Divertit ab oneribus dorsum ejus &c [Ib.] Iam principio anni ad vesperam canebant, Vox domini concutientis desertum &c

11 Sabbato cum sacrificijs quæ quotidianis addebantur ante, quam horum quæ addebantur, sacrificiorum vinum libaretur, adolebant [supra ignem secundum Altaris magni] duas illas thuris acerras. Quæ omnia, uti quotidiè mane, sic efficiebantur & Vesperi. Excipiuntur ista, cinerem tollere de altari exteriori rogos struere & ducere sortes, quæ tria ut ante discimus, mane tantùm efficiebantur.

Cap 7. 3. Manuplus agitationis munus erat ecclesiæ

5 Munus hoc meti oportebat ea nocte quæ erat ad decimum sextum diem Nisan, sive nox ista profana foret sive sabbatina

9 Porro ferretu de viridi necesse erat quod si non inveniretur ferebatur de arido.

10 Solebant munus hoc ferre de arvis ad austrum spectantibus

11 Iam hæc erat hujus manipuli parandi ratio. De vigilia solemnitatis emittebantur a Senatu qui fruges terræ solo in hæremites colligarent in fasciculos quo facilius meterentur Ac conveniebant eo proxima quæque oppida quo messis ista majorem haberet celebritatem Metebant igitur tria sata hordei homines tres tribus falcibus & arcis imponebant tribus. Cum primum ad vesperasceret messorum unus omnes adstantes ita rogabat Iam occubuit Sol? Et respondebant ei sic est {illeg}Metamne? Et illi respondebant Mete &c

Cap 10. 6. Omninò per septem {dies} Tabernaculorum, aqua fuit in altari libanda: Id usque {a monte Sinai} Moysi traditum fuit. Itaque cum sacrificio jugi matutino vinum {atque} eodem tempore aquam libabant seorsim.

7 Quod si sacerdos aquam in vas infundisset {v}ini contraque vinum in vas aquæ tum ambo simul libaret rectum {era}t tamen. Iam libatio fiebat supra dimidiam partem altaris {in c}ornu inter meridiem et occidentem intermedio unde {cuncta de}fluebant per tenuissima foramina duo, ut alio loco {dictum est. Er}at igitur ex auro ampulla, quæ capiebat logos tres{: hanc implebant e fonte Siloe} & cum accessissent ad portam aquarum {edebant clang}orem primò simplicem dein fractum rursusque {simplicem: tum sace}rdotum aliquis collem ascendebat, idemque sese {convertebat ad sinistram, atque} aquam ex ampulla infundebat {in pelvim ibi positam. Ete}nim <8r> erant ibi pelves ex argento duæ, una ad occidentem in quam aqua, altera ad orientem in quam infundebatur libationis vinum In his pelvibus inerant foramina duarum instar narium tenuissimarum, tum pelvis aquariæ foramen tenuius erat quàm pelvis vinariæ, id adeo ut aqua simul cum vino deficeret.

11 Per Tabernaculorum ferias singulis diebus de eo quod addebatur sacrificijs quotidianis, sacro separatum quoddam canebant carmen. Ac dierum intercisorum [i.e. inter festum diei primi et festum octavi seu 16, 17, 18, 19, 20, 21 Tisri] primo canebant Afferte Domino filij Dei &c [Psal 28. 1] Secundo, Peccatori autem dixit Deus &c [Ps. 49.16] Tertio Quis consurget mihi adversus malignantes: [Ps. 93.16] Quarto Intelligite insipientes in populo &c [Ps. 93.8] Quinto, Divertit ab oneribus dorsum ejus [Ps 80.7] Sexto, Movebuntur omnia fundamenta terræ [Ps. 81.5.] Quod si in harum feriarum unam sabbatum incideret carmen illud Morebuntur omittebatur

12. Exposuimus ante sacerdotes omnes in quatuor et viginti curias fuisse distributos: hæ omnes ex æquo administrabant sacra ad singulas solennitates. Iam ad solennitatem Tabernaculorum unaquæque curia sacrificabat juvencum unum aut arietem unum aut hircum in sacrificium pro peccato. De agnis autem alia Curia sacrificabat duos alia unum. Nempe erant primo Tabernaculorum die solenni sacrificandi juvenci tridecim, duo arietes & hircus: ex his singulas bestias singulæ curiæ sacrificabant: restabant agni quatuordecim pro curijs octo, quarum sex sacrificabant singulæ binos, & reliquæ duæ curiæ sacrificabant singulæ singulos. [Et ita in reliquis diebus d{illeg}to tamen juvencorum numero adeo, ut die septimo singulæ unæ sacrificarent animalia singula.]

Tract 7 De Sacris temeratis.

Cap 1. {11 Et si} quis cum staret extra atrium manum porrigeret intus ac victim{as} min{us} sanctas quæ forent intra atrium jugulasset, hæc utique jugul{atio fuisset idon}ea.

12 {Si} quis a{autem} cum staret extra atrium manum porrigeret intus ac victi{} sanguinem exciperet, modus excipiendi non esset idoneus{,} non si {capu}t etiam atque majorem corporis partem intromisisset {Quin} etiam mi{nister} si esset intra atrium totus, et peniculamentum ejus esse{t} extra, {minist}erium {ej}us temeraretur.

14 Si bestia {fuiss}et {intr}a atrium tota præter pedem unum atque jugularetur, {victima} sa{ne} temerata fuisset.

<8v> [Editorial Note 1]

{illeg} {qui conscripsit eam}, quæ extat ad calcem bibliorum {in folio elegantissimis} typ{is e}xcusorum Parisijs ab Ant Vitre', {ann. 1662. Chronologiam sacram} perfectissimam eidemque adjecit miram {quandam appendicem, in qua cum} multis & varijs de rebus tum verò de {nummis, ponderibus & mensu}ris præsertim vero Hebræorum it{a disputat} {illeg} {in eo gen}ere desideretur.

Tract 8
De ratione faciendi rem divinam die solenni Expiationum.

Cap 1. Art 1. Ad diem jejunij quondam manè quidem et Vesperi sic, ut cunctis diebus sacrificium juge fiebat: præterea autem Diei solennitatis causa sacrificabantur juvencus et aries, atque agni septem, omnes in holocausta: immolabatur etiam foris in hostiam pro peccato & hircus, qui idem vesperi concedebatur. Porrò autem sacrificabatur in hostiam pro peccato juvencus qui cremabatur, & aries in holocaustum, quos ambos præbebat de suo summus sacerdos. Porrò etiam aries sacrificabatur de publico: atque hic est aries ille de quo commemoratur ea legis sectione quæ POST MORTEM inscribitur. [Levit 16.3] Idem hic aries inter alia sacra extraordinaria commemoratur etiam Pentateuchi parte illa quæ est de numero Israelitarum recensendo: atque hic est ille qui dicitur aries populi. Præterea autem de publico offerrebantur hirci duo quorum alter immolatus in hostiam pro peccato cremabatur, alter vivus emittebatur in solitudinem. Itaque ad Diem illum omninò bestiæ sacrificabantur quindecim: jugia sacrificia duo, juvencus, duo arietes, agni septem, & hi omnes in holocausta: præterea hirci duo hostiam pro peccato: horum alterius sanguis inspergebatur altari exteriori & hic comedebatur vesperi alterius autem sanguis respergebatur intus in sancto, atque {idem} cremebatur: porrò summi sacerdotis juvencus in hostiam pro peccato, qui itidem cremabatur.

2. Atque harum quindecim {hostiarum} eo die mactandarum operationem omnem unus efficiebat {summus} sacerdos: Nec quidquam differebat inter sacerdotem un{c}tione {olei} & sacerdotem vestium multiplicatione inauguratum. Qui si d{ies incideret in} sabbatum, & sabbati sacra extraordinaria nisi summus sacerdos {faciebat nemo}. Et hujus diei cunctas operationes ut suff{imenti per totum} Diem incensio <9r> nem, lucernarum accensionem, cunctas efficiebat summus sacerdos omnium sacerdotum Princeps, de quo scriptum legitur, Vt roget pro se et pro domo sua, [Levit 16.17] quo loco pro domo sua, pro uxore sua est

3. Ante diem Expiationum summus sacerdos dies septem a domo sua seclusus tenebatur intra conclave illud, quod in templo ipsi paratum erat: id verò nobis usque a magistro nostro Moyse traditum est. Porrò per universos hos dies septem segregabatur ab uxore sua ne fortè usu veniret, ut illa menstrualis reperiretur hoc temporis spatio atque summus sacerdos inquinaretur in dies septem, adeoque Die Expiationum sacris operari nequiret. Eidem cooptabatur et alter summus sacerdos, qui si temeraretur ille, munus ejus iniret. Cumque temerabatur ille seu ante sacrificium juge matutinum, seu postea, quàm facerat sacrificiorum aliqua Vicarius ejus non erat initiandus sed operatione ipsa initiabatur. Et ubi superior finem, initium operandi faciebat alter. Exacto Die Expiationum prior ad suum munus redibat, alter iste sacrificabat ille quidem, cunctisque tenebatur summi sacerdotij præceptis: verùm enim non sacrificabat sic tanquam summus sacerdos: quanquam si contra fas ita sacrificasset, sacrificium ejus legitimum fuisset: cùm prior iste mortem obîsset, hic alter in ejus locum substitueretur.

4 Intra septem hos dies summus sacerdos aspergebatur vaccæ rufæ cinere; tertio videlicet secessum die et septimo, qui idem erat vigilia Solemnitatis Expiationum: id adeò, si fortè funestus evasisset ignora {ns.} Quod si sabbatum incideret aut in tertium aut in septimum diem, ejus aspersio proferebatur.

5 His septem diebus totis exercebatur in rebus divinis, in as{per}gendo sanguine, suffimento incendendo, accendendis luce{rnis,} et {jugis} sacrificii membris super altare adol{endis}, quo foret exercitatior in sacris faciendis ad diem expiat{i}onum. Ac dabantur illi quidam e senatu {majores n}atu, qui prælegerent, et traderent ei rationem s{acrifica}ndi ad Diem Expiationum, et ordinem. Iidem item {diceb}ant ei: Domine Pontifex lege tumetipse ore tu{o si for}te fueris oblitus, si forte non didiceris rem {istam. Vig}iliâ Solemnitatis Expiationum mane consti{tuebatur ad p}ortam orientis: hîc ante conspectum <9v> ejus agebantur juvenci, arietes et agni, ut eos internosceret, atque adeo expeditior ad rem divinam et promptior esset.

6 Omnino per hos septem dies cibum et potionem ei non deducebant: verum enim Vigiliâ Solemnitatis Expiationum vesperi non sinebant eum capere cibi multum: multus enim cibus somnum affert: arcebatur autem somno, ne secundum quietem pateretur fluxionem seminis: neque porro illi cibaria dabantur ea, quibus usus homo fere semen emittit: talia sunt ova, et lac calidum, atque horum similia.

7 Stante templo secundo nata est hæresis apud Israelitas. Saducæi (cito pereant) extetere, qui Legi sine scripto traditæ fidem derogarunt: hi contendebant suffimentum Diei Expiationum super igni ponendum intra templi spatium illud, quod erat ante velum, idemque cùm fumum exhalaret introferendum esse intra Sanctum Sanctorum: Et rationem subjiciebant, quòd in Lege sit, quia in nube apparebo super oraculum: nempe volebant istam esse suffimenti nubem: at Sapientibus quasi per manum traditum est igni non superponi suffimentum nisi intra Sanctum Sanctorum ante fœderis arcam. Huc enim spectat Legis illud, Ponetque incensum super ignem coram Domino. Quoniam igitur in templo secundo metuendum erat, ne ad hæresim inclinaret Pontifex, Vigiliâ Solemnitatis Expiationum jurejurando adigebatur, atque ei supradicti senes ita dicebant: Domine Pontifex nos sumus legati Senatûs, tu vero legatus nostri simul et Senatus: nos te jubemus jurare per cum cujus nomine inscribitur hæc augusta Domus, te nihil quidquam eorum, quæ tibi tradidimus,immutaturum. Protinus et ipse fletum aliquò recedebat, quod in suspicionem venisset hæreseos, pariter et senes illi fletum abibant aliquò, quòd in suspicionem vocâssent hominem, c{ujus erat} occulta voluntas, quæ fortassis nihil vitij conce{perat}

8 Tota nocte illa, quam consequeb{atur Die}s Expiationum, Pontifex, siquidem homo doctus erat, se{dens de l}ege divinâ disputabat: qui si fuerit tantum auditor {doctorum} hominum, hi coram illo de Lege disserebant. I{dem si solitus} erat legere, <10r> legebat: sin minus, alij coram ipso legebant eò, ut a somno deterreretur. Sed quo de de genere coram illo legebatur? Nempe de voluminibus sacris. Et coram illo dormituro Levitæ ætate florentes concrepabant digito medio, et eorum unus illi dicebat: Domine Pontifex surge, ac refrigera te paululum in pavimento ne fortè dormias. Atque exercebatur interea dum immolandi tempus appetebat: neque enim ulla fiebat immolatio, donec certo cognoscebatur auroram esse jam exortam, ne fortè usu veniret, ut noctu victima immolaretur aliqua.

Caput Secundum.

1 Cuncta igitur sacrificia quotidiana et extraordinaria Die illo faciebat summus Sacerdos vestitus vestibus aureis. Et sacra hujus Diei propria faciebat vestibus albis | ureis: erat autem ejus Diei propria operatio juvenci a Pontifice, & operatio duorum hircorum, quorum unus erat hircus emissarius, et suffimenti intra Sanctum Sanctorum inceptio: hæc igitur sacra cum vestibus albis fiebant.

2 Ad singulas vestium mutationes cùm videlicet vestes unas exuebat, et induebat alteras Pontifex, corpus totum ablueret oportebat: namque scriptum legitur, Et depositis vestibus lineis .... Lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Is igitur hoc Die corpus totum abluebat quinquies, et decies manus & pedes lavabat. Exuebat primum eas quibus erat indutus, vestes communes, atque corpus abluebat: ascendebat e levacro, et sese abstergebat: induebatque vestes aureas, atque manus et pedes lavabat: inde victimam sacrificij jugis immolabat, incendebat quotidianum suffimentum matutinum, accendebat lucernas, adolebat mebra jugis holocausti, et cum his simul crustula, libaminaque: ite{m} sacrificabat juvencum et agnos septem, qui diei solem{nis} causâ quotidianis sacris addebantur; quo facto manus e{ pe}des lavabat: tum exuebat vestes aureas, abluebat {corpus, }ascendebat è lavacro, et sese abstergebat, induebat v{estes aurea}s, {e}t lavabat manus et podes, et Diei Sacra p{eragebat: }ac confessiones omnes, sortitiones, et sanguinis a{spersiones }fiebant intra Sanctum: Suffimenti <10v> autem inceptio fiebat intra Sanctum Sanctorum: tradebat hircum emissarium homini, qui illum abduceret ad Azazel: eximebat exta juvenci & hirci cremandi, quorum ræliqua alicuis cremanda dabat, atque lavabat manus et pedes: deinde vestes albas exuebat, abluebat corpus, ascendebat è lavacro, et sese abstergebat, induebat vestes aureas, atque lavabat manus et pedes: sacrificabat hircum in hostiam pro peccato illam, quæ Diei solemnis causâ quotidianis sacris addebatur, item & arietem suum, et arietem populi, et hos in holocausta, et adolebat exta juvenci et hirci cremandi, faciebat sacrificium juge vespertinum, atque lavabat manus et pedes: post exuebat vestes aureas, corpus abluebat, ascendebat è lavacro, et sese abstergebat, induebat vestes albas & manus ac pedes lavabat: introibat in Sanctum Sanctorum, ex quo acerram et thuribulum efferebat, atque lavabat manus et pedes: post exuebat vestes albas, corpus abluebat, ascendebat è lavacro, et sese abstergebat, induebat vestes aureas, atque manus et pedes lavabat: adolebat Vespertinum suffimentum quotidianum, idemque lucernas accendebat ad vesperat, manus et pedes lavabat, exuebat vestes aureas, vestes communes resumebat, exibat.

2 Atqui has omnes purificationes et lavationes intra Sanctuarium fieri oportebat: namque scriptum videmus, Lavabit carnem suam in loco sancto: excipienda tamen prima purificatio, quam fieri loco profano licebat. Nam ea quidem eò tantùm spectabat Pontifex ut sese studiosiùs attenderet, ac si forte meminerit inquinamentum vetus in se residere, id hac ipsa purificatione ejus nomine factâ tolleret. Et cum Sacerdos inter vestium mutationes corpus non abluisset, aut manus et pedes no{n l}avisset, neque inter singulas operationes, tamen ej{us op}eratio legitima foret

4 Pontifex si ætate affectâ si v{aletudi}ne esset ægrâ, de vigilia Solemnitatis apparabantur {laminæ} ferreæ candentes, quæ postero mane projiciebantu{r in aquam} lavacri, ut ejus frigus remitteretur: etenim {his, quæ ex Rabb}inorum <11r> institutis Sabbato sunt observanda, his in templo quidem locus non erat: vel etiam tantum aquæ calidæ infundebatur in aquam lavacri, uti tandem frigus hujus remitteretur

5 Singulis diebus è labro manus et pedes lavabat Pontifex sic, tanquam reliqui sacerdotes, at hoc Die solemni honoris causâ lavabat ex aureo scypho: singulis diebus sacerdotes ascendebant in collem, quâ respiciebat orientem, descendebantque de colle, quà vergebat ad occidentem; hoc autem Die solemni sacerdotes ascendentes descendentesque per medium collem incedebant ante Pontificem pompâ decorandum: singulis diebus is, cui obvenerat forte thuribulum, thuribulo argenteo de altari capiebat ignem, quem de inde in aliud ex auro thuribulum effundebat; hoc autem Die Pontifex primo aditu capiebat ignem thuribulo aureo, quod ipsum in templum introferebat, ne nimiâ operatione defatigaretur: item thuribulum quotidianum capiebat cabos quatuor; at hujus Diei cabos tres: erat quotidianum grave; at hujus diei leve thuribulum: porro autem quotidiano breve; at hujus Diei thuribulo manubrium bene longum erat præfixum quod laborem Pontifici levans minus loci lassitudini relinqueret: singulis diebus in altari tres extructi rogi flagrabant; at hoc Die quatuor, quo foret altare magis ornatum, ac veluti corona redimitum.

6 Est in Lege, Vt roget pro se, et pro domo sua, & pro universo cœtu Israel, quibus verbis hanc subjectam esse vim, ut Pontifex vocis confessione se suosque nocentes declare{t} tradit{um} est nostris: ex quo intelligitur à Pontifice tres illo Die factas esse confessiones: unam pro se ipso, alteram pro se simul et pro reliquis sacerdotibus, atque ad hanc duplicem confessionem {man}us superponebat uno et eodem illo juvenco, quem de suo Po{ntif}ex immolabat in hostiam pro peccato: tertia confessio fie{bat p}ro universo populo Israelitico, ad quam confessione{m manu}s super emissario ponebat hirco. In unaqua{que confessio}ne gloriosum Dei nomen ter pronunciabat, atque ita {dicebat: O}bsecro, Domine, Ego miser in conspectu <11v> tuo admisi delicta, contraxi scelera, feci facinora: O Domini, condona, obsecro, delicta, scelera, flagitia, quæ miser ego in conspectu tuo admisi, contraxi, feci [ Id quod ore tuo venerando prelatum in servi tui Moysis lege scriptum videmus] In hac die expiatio erit vestri atque mundatio: ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. Hîc videlicet ter pronunciatum ab eo fuit Dei nomen, itemque fiebat in reliquis confessionibus. Et cum ducebat sortem de hirco in hostiam pro peccato immolando, idem dicebat, Domino hostiam pro peccato: ita fiebat, ut eo die decies pronunciaret Dei nomen. Iam quoties pronunciandum erat, toties sic, ut scribitur, hoc est nomen Τετραγράμματον pronunciebatur: Et ab initio quidem elata voce proferebatur: Vt vero multiplicati sunt homines protervi, porro Pontifex nomen hoc demissa voce proferebat, ac jucundo quodam modo operiebat sic, ut ne sacerdotes quidem ejus sodales quidquam perciperent

7 Atque sacerdotes et populus in atrio consistentes cum exaudierant nomen Τετραγράμματον Pontificis ore Sanctè purèque prolatum flexis genibus incurvato corpore procidebant in faciem, atque dicebant: Benedictus Deus cujus regnum gloriosum in seculum seculi: atque hoc illud est, quod scriptum legimus, Quando nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. Iam Pontifex per tres istas confessiones sub finem pronunciationis hujus nominis conversus erat ad cœtum hominum Deo benedicentium, quibus Pontifex Mundabimini dicebat. Ad confessionem Solemnitatis Expiationum totus erat dies idoneus: similiter et ad confessionem juvencorum cremandorum.

Caput Tertium

Erant fortes duæ, quarum in una scriptum erat Domino; in altera Azazeli: has ex quacunque materia fieri licebat, è ligno, lapide, metallo: non erat una {long}a, brevis altera: neque una ex argento, et ex auro altera{; se}d ambæ pares erant inter se, ambæ è ligno constaban{t: fie}bant autem ex auro in templo secundo: hæ duæ sorte{s conjici}ebantur in unum et idem vasculum, quod capie{bat manus }duas eò, ut Pontifex velut aliud agens manus in{sereret: va}sculum <12r> illud profanum erat, è ligno constabat, κάλπις dicebatur

2 Hic igitur erat sortiendi modus: in atrio quà vergebat ad orientem κάλπις ponebatur ad partem altaris aquilonarem: hîc constituebantur hirci duo, quorum facies ad occidentem & ad orientem posteriora convertebantur: adveniebat eò Pontifex, cujus à dextra vicarius incidebat, et Antistes familiæ ministrantis à sinistra: Ante Pontificem erant hirci duo, unus ad dextram, et alter ad sinistram.

3 Quatiebat arculam, et duorum hircorum fortes duas duabus manibus ducebat, aperiebatque manus: si esset, ut fortem eam, quæ inscriberetur Domino dextrâ teneret vicarius ei dicebat, Domine Pontifex tolle manum tuam dextram: sin eam haberet in manu sinistra, Antistes familiæ ministrantis ei dicebat, Domine Pontifex tolle manum tuam sinistram: tum hircis illis duobus has duas sortes imponebat, dextram dextro, lævo lævam: quanquam si non imposuisset, nihil obstaret: verùm enim præceptum omisisset: atque sortium impositio omnino res est præscripta, quæ nihil obstabat: verum ductio sortium si non erat divina res, nihilominus necessariò requirebatur: ex quo fiebat, ut hominem alienum hircis imponere sortes liceret, non liceret autem hominem alienum ex urna sortes ducere.

4 Porro Pontifex coccinum, quod duorum cyclorum pondus exequaret, et haberet linguæ formam, ad hirci emissarij caput alligabat: tum hircum istum constituebat ad locum illum, ex quo emittebatur: Et alligabat etiam ejusmodi coccinum ad juculum hirci mactandi, atque immolabat juvencum suum in hostiam pro peccato, item et hircum illum, cui obvenerat sors inscripta Domino

5 Idem h{oru}m sanguinem in templum inferebat: nam ex amborum {sang}uine per Diem illum aspersiones fiebant tres et quad{ragin}ta ac primùm quidem ex sanguine juvenci aspersiones {octo fi}ebant in Sancto Sanctorum intra binos vectes ar{cæ fœderis} ad unum circiter palmum ab propitiatorio {sic}, ut{i scriptum} videmus, Et asperget digitos septes conra prop{itiatorium}. {}c una fiebat aspersio sursum versus, <12v> et deorsum versus fiebant aspersiones septem: nam quod scriptum legitur, Et asperget ... septies, id traditio docuit intelligendum esse præter aspersionem primam. Pontifex igitur aspersiones ita numerabat, una, una & una & duæ, una & tres, una & quatuor una et quinque, una et sex, una et septem. Quod autem ita numerabat hæc causa erat, quia alioquim fieri potuisset, ut per oblivionem numero septem aspersionum aspersionem primam comprehenderet: tum deinde de sanguine hirci item inter vectes arcæ fœderis aspersiones fiebant octo, una videlicet sursum, et deorsum septem, quæ aspersiones eodem modo numerabantur, quo superiores ex sanguine juvenci. Post in templo contra velum citerum ex sanguine juvenci fiebant aspersiones octo, una sursum, et deorsum septem: namque ex sanguine juvenci scriptum legitur, Contra propitiatorium et coram propitiatorio, ac numerandi ratio tenebatur eadem, quæ in Sancto Sanctorum: tum etiam de hirci sanguine fiebant item contra propitiatorium aspersiones octo, una sursum, deorsum septem, Nam de hirci sanguine scriptum fecit, Facietque de sanguine ejus quemadmodum fecit de sanguine juvenci. Et hoc loco eadem atque intus numerandi ratio tenenda fecit: & cuncti sistis aspersionibus faciendis Pontifex ut spargendo summam infimamque loci partem attingeret neutiquam contendebat: sed imitabatur lictorem, qui damnatos verberum ictibus undequadraginta multabat: postea juvenci sanguis cum hirci sanguine confundebatur, atque de confuso amborum sanguine fiebant aspersiones quatuor ad quatuor cornua altaris aurei in templo siti, item et aspersiones septem ad ejusdem altaris medium.

6 Ad singulas istarum quadraginta {tri}um aspersionum Pontifex digitum in sanguinem inting{eba}t: nec vero licebat, ut per tincturam unam et eandem as{persio}nes fierent duæ porro reliquum sanguinis effundebat{ur ad a}ltaris exterioris fundamentum, quà spectabat occi{dentem.}

7 Exinde vivum hircum Pontifex {emittebat} per hominem <13r> eum, qui ad hircum istum in solitudinem abducendum delectus erat. Atqui ad abducendum illum omnes erant idonei scilicet: sed Pontifices certum quendam hominem ad hanc rem deligebant, et iidem non sinebant ut eum abduceret Israelita. Iam ab urbe Hierosolyma ad solitudinis initium per viam erant constituta tuguria, quorum in unoquoque quietè sedebat unus aliquis, aut plures: hi eum, qui hircum abducebat in solitudinem, hominem comitabantur à tuguriorum uno ad alterum, Apud unum quodque tugurium monebant hominem adesse cibum, adesse potionem: qui si vires eum deficere cœpissent, atque ad illas reficiendas opus esset cibo, omnino cibum caperet; sed nunquam usu venit, ut eo indigeret Postremi tugurij habitatores ad extremum iter Sabbati consistebant, atque procul observabant hominem quid rerum ageret. Quid ille vero? Nempe coccinum illud, quod linguæ reddens speciem erat hirci cornubus alligatum, dividuum faciebat: dimidium ejus ad saxum deligabat, et dimidium inter hirci cornua: retrudebat hircum ita, ut deorsum volveretur. Et vixdum hircus ad medium montem revolutus erat cùm membra ejus dissipata cernerentur: inde reversus homo sub postremo illo tugurio manebat ad vesperam: ac paratæ erant speculæ, ex quibus sublata sudaria significarent hircum attigisse solitudinem. Et Pontifex postquam hircum {emiss}arium delecto homini abducendum tradiderat, redibat ad juvencum ad hircum, quorum sanguine Sanctum Sanctorum respersum fuerat: his discissis eximebat exta, quæ primùm vase reponebat, tum adolebat in a{l}tari: idem & carnem eorum reliquam in majora secabat frusta, {qu}æ eadem quadam velut implicatione inter se col{ligata r}elinquebat, non dissolvebat: tum eadem al{iis tradebat dep}ortanda ad eum locum, quo cremabantur: hîc {ea simul cum p}elle sua perscindebantur, sicut alio loco dis{servimus}

8 {Vt primùm h}ircus emissarius pervenerat ad solitudinem, {Pontifex in at}rium mulierum exibat: hîc astantibus de Leg{e prælegebat a}liquid: atque interea dum id ipse legebat, <13v> juvencus et hircus cremabantur ab aliis ad receptaculum cineris. Ergo fieri non poterat, ut qui lectioni Pontificis, idem simul et juvenci hircique cremationi assisteret. Iam horum cremationem per hominem alienum fieri licuisse suprà dictum est

9 Lectio vero non erat divina res: quare vel suis, si libuerat indutus vestibus albis communibus legebat, vel, si malebat, indutus sacris vestibus albis: namque sacerdotibus esse concessum, ut vestibus uterentur sacerdotalibus etiam extra rem divinam alio loco exposuimus

10 Erat iste legendi modus: sedebat in atrio mulierum Pontifex, cujus in conspectu populus omnis stabat in pedes. Ædituus volumen Legis depromebat, et idem hoc tradebat principi Synagogæ: Synagogæ princeps idem illud tradebat vicario, et vicarius demum Pontifici: Pontifex accipiendo volumini assurgebat, idemque stans legebat ex illo totam illam sectionem, cujus principium est, Post mortem. Et è sectione illa, quæ est de diebus solemnibus legebat a versu decimo die ad finem ejus rei: tum volumen convolvebat, et in sinu suo repositum tenebat, atque ita dicebat, plus quàm ego prælegi vobis hîc scriptum est, atque ex ea parte Pentateuchi, quæ est de recensendo Israëlitarum numero, memoriter recitabat decima quoque &c. ad finem hujus rei. Id vero recitabat memoriter, quia liber ille Legis inspectante tota Ecclesia non ita evolvitur: nec verò legebat id de alio libro, quia non est permissum, ut unus et idem homo de libris duobus quidquam populo prælegat, me librorum prior veniat in suspicionem vitij

11 Ante et post lectionem istam fundebat preces eas, quæ solent in Synagogis: sedenim preci posteriori sex alias addebat, Placeat tibi Domine Deus noster, &c. Nos ti{b}i confitemur, &c. Ignosce nobis, Pater noster, quia peccavimus &c. atque isti precationi hanc clausulam addebat{,} {laus ti}bi domine, qui misericors populo tuo Israël peccata c{ondonas}: Hoc ordine videlicet primæ tres preces fundebantu{r: tum se}orsim pro templo Deum precabatur: atque hujus pre{cis erat ista} sententia, ut stabile permaneret templum, et {reluceret in} eo divina Maiestas: clausula erat, Laus tibi {Domine, qui} Sion incolis. Porro pro populo Israëlitico seor{sim Deum ora}bat in hanc <14r> Sententiam, ut populum Israëliticum salvum et incolumem præstaret, neque Regem ex eo sublatum esse vellet, clausula erat, Gratia tibi Domine, qui delegisti Israëlem. Denique seorsim pro sacerdotibus Deum orabat in eam sententiam, ut cordi esset Deo eorum cùm tota agendi ratio, tum præcipuè rei divinæ administratio, ac suam in eos benignitatem conferret: clausula erat, Gratia tibi Domini, qui sacrasti sacerdotes: addebat inde preces, obsecrationes, hymnos, et rogationes more et modo suo: clausula erat, Opitulare Domine populo tuo Israël, quia enim populus tuus opis est indigens: gratia tibi Domine, qui precem exaudias

Caput Quartum

1 Ad hunc igitur Diem hic erat omnium operationum ordo: mediâ nocte sors auferendi cineris ducebatur: focus extruebatur lignis et altare itidem, ut singulis diebus ordine suprà dicto purgabatur cinere usque dum appeteret tempus immolandæ victimæ jugis sacrificij, quod tempus cum appetierat è bysso sindon extendebatur inter Pontificem et populum. Erat autem è bysso sindon ideo, ut significaret Pontifici propria ejus Diei sacra facienda esse cum vestibus byssinis: tum Pontifex exuebat vestes communes corpus abluebat, induebatque vestes aureas, idemque lavabat manus et pedes, atque jugulabat victimam jugis sacrificij sic, ut duorum illorum signorum partem majorem abscinderet, et reliquam jugulationem alteri perficiendam traderet: ipse confestim ejus victimæ sanguinem excipiebat, quo respergebat altare ex præscripto: tum in templum introibat incendebat suffimentum matutinum, accendebat lucernas, adolebat membra jugis sacrificij, crustula, libaminaque ad illam prorsus rationem sacrificij jugis quotidiani, quam n{os ali}o loco exposuimus. Post sacrificium juge sacrificabat juvencum, et {a}g{nos} septem, qui quotidianis sacris addebantur hac Solemnitate: tum lavabat manus et pedes atque vestes aureas ex{uebat: exind}e corpus abluebat, induebat vestes albas, lavabat {manus et} pedes ac pergebat ad juvencum suum: is stabat in{ter vestibulu}m et altare: caput ejus ad meridiem, aspectus ad occid{entem} conversus erat: stabat autem sacerdos ad orientem {et converte}bat aspectum ad occidentem versus. Hîc imposit{tis juvenci capiti} manibus duabus peccata confitebatur, <14v> ita dicens, Obsecro Domine, ego miser in conspectu tuo admisi delicta, contraxi scelera, feci flagitia, ego miser, et domus mea, id quod in Lege Moysis servi tui scriptum videmus, In hac die expiatio erat vestri atque mundatio: ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini: ducebat inde sortes duorum hircorum, et coccinum illud, quod habebat linguæ speciem, deligabat ad caput hirci emissarij, quem porro constituebat contra locum illum, ex quo emittebatur: itemque deligabat ejusmodi coccinum ad jugulum hirci mactandi: rursus ad juvencum suum adibat, atque ejus capiti manus suas imponebat, ac denuo peccata confitebatur, ita dicens, obsecro Domino, ego miser in conspectu tuo admisi delicta, contraxi scelera, feci flagitia, ego miser, et domus mea, et posteritas Aaronis, populus tuus Sanctus: O Domine, condona, obsecro, delicta, scelera, flagitia, quæ in conspectu tuo admisi, contraxi, feci, ego miser, et domus mea, et posteritas Aaronis, populus tuus sanctus, id quod in Lege Moysis servi tui scriptum videmus, In hac die, &c. tum juvencum mactabat, excipiebat ejus sanguinem, quem sanguinem alicui dabat commovendum; ne foris in quarta templi areola concresceret: apprehendebat inde thuribulum, quo proximè ad partem occidentis capiebat ignem ex altari, prout scriptum legitur, de altari à conspectu Domini: altari degressus ignem in atrij tabulato reponebat: hîc ei promebatur acerra, et vas plenum suffimenti benè fracti, ex quo suum implebat pugillum ita, ut nec mensuras abrasas, nec rursus accumulatas, sed planè expletas imitaretur: porro eum ex sua quisque magnitudine vel parvitate metiebatur, et quidquid ex suffimento demptum erat, dabatur in acerram. Dictum est ante cùm usu venisset, ut sinistrâ manu transferretur aut victimarum sanguis, aut aliud quidpiam rei divinæ, id temeratum fuisse: quamobrem æqui boni ratio postulabat quidem, ut Pontifex manu sinistrâ thuribulum, et acerram suffimenti ferret dextrâ{: sedeni}m thuribulum quoniam erat grave ac calidum a{d usque fœderis} arcam sinistrâ manu gestare non poterat{: itaque de}xtrâ thuribulum, et acerram suffimenti sinistrâ preh{endeba}t, ingrediebatur per templum ad Sanctum Sanct{orum, ubi v}elum in se replicabatur: introibatque in Sanct{um Sanctorum } usque ad <15r> arcam fœderis, quò cùm venerat deponebat thuribulum inter duos arcæ vectes: at in secundo templo, quoniam arca nulla erat, Pontifex thuribulum in lapide fundationis deponebat: tum oram acerre vel extremis digitis, vel etiam dentibus apprehendebat, atque pollice suffimentum ex acerra deducebat in pugnum usque dum rursus expleretur itidem, ut erat ab initio: hæc vero omnium, quæ erant in templo, operationum difficillima fuit: inde suffimentum supra prunas coacervans inserebat manum in thuribulum adeo, ut suffimentum proprius ab arca, atque abesset longius ab ore suo ne combureretur, et ibidem expectabat tamdiu, donec ædes tota fumo compleretur: tum exibat, et pedetentim ingrediebatur retrò sic, ut os ejus ad Sanctum Sanctorum et tergum esset conversum ad templum usque dum extra velum excessisset: huc cùm evaserat certam quandam in templo precem Deo fundebat, eamque perbrevem, ne populus metu perturbatus Pontificem in templo mortuum esse crederet: talis igitur erat illa precatio: Sit tua voluntas Domine Deus noster, ut, si debuisset annus hic æstuosus esse, fiat pluviosus, ut sceptrum ex domo Iudæ nunquam excedat, nec domus Israël populi tui gravi conflictetur anonâ, nec viatorum preces ab aspectu tuo oblitescant.

2 Interea dum suffimentum in Sancto Sanctorum incendebatur, omnino populus omnis recedebat à templo, non recedebat autem de spatio inter vestibulum & altare intermedio: neque enim quotidie loco inter vestibulum et altare intermedio cedendum erat, nisi interea temporis quo aut intra templum suffimentum incendebatur aut inspergeretur templo sanguis sic, ut Tract. de sacrificiis jugibus explicavimus. Posthæc Pontifex juvenci sanguinem recipiebat ab eo, qui perpetuò illum agitabat ut concresceret, neque in Sanctum Sanctorum inferebat,ibique inter arcæ vectus ex eo sanguine aspersiones octo dabat, reliquum efferebat in templum, ubi quædam erat ex {a}uro {s}tylobata, in ea hoc reponebat: tum templo excedebat, j{ugu}labat hircum, et ejus sanguinem excipiebat, infe{rebat in Sanc}tum Sanctorum, ibique inter vectes arcæ dabat asp{ersiones octo, }reliquum efferebat in templum, atque in altera tem{pli stylobata} aurea ponebat: exinde recipiebat de superiore st{ylobata juvenci s}anguinem, ex quo contra velum è <15v> regione arcæ dabataspersiones octo, et quod reliquum erat deponebat: sumebatque hirci sanguinem, ex quo itidem contra velum è regione arcæ dabat aspersiones octo: postea reliquum è sanguine juvenci in id, quod ex hirci sanguine relictum fuerat, infundebat, rursusque totum simul effundebat in pateram, quâ primùm continebatur juvenci sanguis, quò magis inter se confunderentur: Et cùm paulò præter aureum altare staret medius inter altare et candelabrum, sanguine isto sic confusò respergere altaris aurei cornua incipiebat: circumibat igitur altaris cornua satis longè remotus, ac ducebat initium ab intermedio inter orientem et septentrionem cornu: hinc procedebat ad cornu septentrioni et occidenti intermedium. inde ad cornu occidenti et meridiei intermedium: inde ad intermedium meridiei et orienti cornu. Iam aspersiones istas ab altaris inferiori parte ad superiorem dirigebat omnes præter extremam, quam quòd propiùs à se daret, dirigebat ab parte altaris superiori ad inferiorem, ne fortè vestes ejus sanguine commacularentur: exinde carbones et cineres altaris aurei movebat huc et illuc adeo, ut aurum aperiret, atque puram illam altaris partem sanguine confuso respergebat septies ad meridiem, ubi loci cornuum ejus aspersiones absolverat: egrediebatur inde, et reliquum sanguinis affundebat in basim altaris exterioris, quà spectabat ad occidentem. Hinc accedebat ab hircum emissarium, cui manus duas imponebat, atque peccata confitebatur, ita dicens, Obsecro Domine, admiserunt delicta, contraxerunt scelera, fecerunt flagitia in conspectu tuo populus tuus, domus Israël: O Domine, condona, obsecro, delicta, scelera, flagitia, quæ admiserunt, contraxerunt, fecerunt {in con}pectu tuo populus tuus, domus Israël, id, quod in Lege {Moysis} servi tui scriptum est, In hac die expiatio erit vestri, &c. tum hi{rcu}m ipsum in solitudinem emittebat, atque juvenco et hirco, {quor}um sanguinem in Sanctum Sanctorum intulerat, exempta {exta in va}se reponebat, reliqua eorum cremanda mittebat ad{ cineris rece}ptaculum: hinc exibat in atrium mulierum, ubi {de Lege populo q}uædam <16r> prælegebat postquam hircus emissarius solitudinem attigerat: lavabat inde manus et pedes, atque vestes albas exuebat: tum corpus abluebat, induebat vestes aureas, manus et pedes lavabat, atque hircum illum, qui foris erat sacrificandus, sacrificabat, et hircus iste ex sacris ejus Diei extraordinariis unum erat: tunc arietem suum simul et arietem populi sacrificabat, quia scriptum legimus, Egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis: tum exta juvenci et hirci cremandorum adolebat, faciebat sacrificium jugo vespertinum, atque manus et pedes lavabat, vestes aureas exuebat: exinde corpus abluebat, induebat vestes albas, atque manus et pedes lavabat, introibat in Sanctum Sanctorum, ex quo thuribulum et acerram efferebat, atque lavabat manus et pedes, et vestes albas exuebat: deinde corpus abluebat, induebat vestes aureas, atque manus et pedes lavabat, vespertinas sic, ut singulis diebus fieri solebat: tum lavabat manus et pedes, vestes aureas exuebat, induebat vestes suas, ac domum suam abibat. Iam domum suam eum deducebat populus omnis, et ipse, quòd salvus et incolumis è Sancto Sanctorum exisset, diem sestum celebrabat.

Caput Quintum.

1 Omnia illa sacra, quæ Pontifex vestitus vestibus albis intus in templo faciebat, erant ordine prædicto facienda: si res rei præponeretur, nihil actum erat.

2 Si priùs quàm jugularetur juvencus, de suffimento plenus pugillus eximeretur, nihil actum erat. Nam si plenus ille pugillus eximebatur in atrio, at certè intus in templum introferetur, intus sacri{fic}aretur, oportebat. Et hircus si jugularetur ante quàm juvenci sanguis conspergeretur nihil actum erat: is enim in at{rio} jugulabatur; at sanguis ejus ferebatur intus.

3 A{ri}es {& hircus} illi, qui sacris quotidianis addebantur, si sacrificare{ntur a}nte sacra quotidiana, nihil actum erat.

4 {Iam si Pon}tifex in Sancto Sanctorum hirci sanguine{m sanguini} juvenci prætulerit, oportebat ut ante absolutam{ operatio}nem illam aspersiones de sanguine juvenci fierent {ex præsc}ripto; deinceps alius afferretur hircùs, jugularetur, at{que ejus sangu}ine Sanctum Sanctorum ex præscripto <16v> respergeretur, ac prior hircus temeraretur. Sin Pontifex in illis, quæ fiebant in templo contra velum, aspersionibus, hirci sanguinem sanguini juvenci prætulerit, oportebat, ut post inspersum juvenci sanguinem, sanguinem hirci denuo conspergeret

5 Si sanguis in Sancto Sanctorum funderetur ante perfectas aspersiones, alius afferretur sanguis oportebat, quo Sanctum Sanctorum de integro respergeretur.

6 Si perfectis in Sancto Sanctorum, inchoatis in templo aspersionibus effunderetur sanguis, sanguinem oportebat afferri alium, atque aspersiones templi redintegrari.

7 Si post absolutas templi aspersiones, et inchoatas altaris aurei, funderetur sanguis, alium oportebat afferri sanguinem, quo de integro respergeretur altare: namque omnes illæ respersiones separata quædam per se piacula erant.

8 Si perfectis altaris aspersionibus denique funderetur reliquus sanguis, nihil erat, quod sanguis efferretur alius: nam effusio reliqui sanguinis super exterius altare nihil quidquam impediebat. Quòd si juvenci sanguis effunderetur ante perfectas omnes aspersiones alius offerendus erat eximendus priùs, quàm jugularetur alter iste juvencus: id suffimenti incendebatur, inferebatur juvenci sanguis, et fiebant ex eo respersiones.

9 Atque postremus iste juvencus demum vestes contaminabat, et cremabatur ad cineris receptaculum, quippe quo juvenco demum piaculum peragebatur.

10 Quòd si juvenci sanguis sanguine commisceretur hirci ante peractas aspersiones, aspersio una sursum versùs, et septem aspersiones deorsum nomine juvenci, rursumque aspersio una sursum, et deorsum aspersiones septem fuerant {hirci} nomine faciendæ. Sin ad ultimam demum aspersionem sanguine sanguis confunderetur, nomine juvenci deorsu{m un}a fiebat aspersio, tum etiam una aspersio suprà, et {infrà} septem aspersiones hirci nomine fiebant.

14. Qui solennitate expiationum {offerebantur hirci duo,} hos specie statura pretio pares inter {se et similes esse} opus erat: porrò eos simul unà coemptos esse oportebat. Q{uanquam si non} essent similes inter se, si alter uno die et pos{te}ro d{ie coemptus es}set alter nihilominus legitimi fuissent.

<17r>

Ex notis Ludovici de Veil in Majemonidem

Ad significandum templum Hebræi promiscue tribus his utuntur vocibus, היכל, בית, מקדש i.e. templum, domus seu ædes, sacrarium.

Apud veteres Christianos frequens erat usus fontium seu Cantharorum ante ecclesiam, manibus oribus lavandis. Vide Euseb. Hist. Eccl. l 10. c 4. Fontibus ante Ecclesiam sitis jam diu successit vas aquæ lustralis quod ad Vestibulum ferè ponitur.

Manus consecrare et manus lavare, item manus consecratæ et manus lautæ apud Hebr idem significat. Sic manus illautæ vocantur manus communes Marc 7.2.

Erat Siclus (ut videre licet Exod 30.13, & Ezek 45 12 obolorum viginti. Majemonides tract. de Siclis cap. 1 art. 2 asserit siclum ejusdem fuisse ponderis ac grana hordacea vulgaria 320. Iosephus verò lib. 3 Antiq. Siclum æquat drachmis Atticis quatuor. Vnde sequitur ut duarum esset drachmarum Hebraicarum. Etenim pondera Hebraica itemque Alexandrina erant altero tanto majora Atticis, ut cuivis ex Varrone cognoscere licet. Qua de causa Septuaginta siclum ubique reddiderunt non τετράδραχμον sed δίδραχμον, quia legem interpretabantur Alexandriæ cujus pondera ponderibus Hebraicis planè congruebant. Vnde nonnulli comment{ti} sunt duplicem fuisse siclum unum sanctum drachmarum Atticarum quatuor & alterum communem duarum tantum qui tamen nusquam & numquam reperitur.

Haurietis aquas in gaudio. Isa. 12. 3. Hic allusum est solennitatem hauriendi et libandi aquam in festo Tabernac.

Paulus Apostolus {a}d Hebr. c. ult. intelligit, urbem Hierosolymorum intra mœnia successiss{e} um castrorum populi in eremo.

Immud{illeg} pro{fu}ndi seu Abyssi, a Iudæis vocabatur ea quæ sit prorsus incom{per}ta, {qua}mve nemo comperiat unquam, Is conscius esse posset qui inquinatus {erat}, at nemo alius eandem detergere Majemon De r{atione audendi te}mpli Cap 4 sec 6. & Comment Veilij in {h}. l.

Nemo quam{vis }mundus ingrediebatur atrium operaturus quin prius cor{pus totum in} aquam immersisset. Maimon p 96. Hac de {re ita præceptum e}st Exod 30.19, 20. Lavabant in eo Aaron & filij {ejus manus suas ac} pedes quando ingressuri sunt tabernaculum testimonij, e{t quando a}ccessuri sunt &c. Templi verò cautio postmod{um eò major erat, }quod nec in ejus atrium quisquam ingrederetur sacris {operaturus, quin} prius corpus totum abluendum in aquam vivam {immersisset. De }Veil ib.

Th Levit. Omnia quæ sacerdotem sacris faciem <17v> reddebant inhabilem vitia Corporis transfert ad animi vitia. Verbi gratia, inquit, occulorum occæcatio inopiam cognoscendi significat, auris amputatio inobedientiam, naris autem ablatio facultatis discernendi privationem, manus abscissio in agendo socordiam. hocque modo reliqua sunt intelligenda.

Stante templo cum ethnicorum aliquis religionem Mosaicam susciperet, is si vir erat tribus omninò rebus Proselytus evadebat. Primùm enim circumcideretur necesse erat: tum in religioso quodam lavacro lustraret corpus totum & lavationi isti Iudæorum Principes adhiberet testes, in quorum præsentia inter lavandum profiteretur se actam antea vitam abominari deinceps pie casteque Deum verum esse veneraturum ejusque dicto obedientem futurum: denique sacrum piaculare faceret, quod quidem sacrificium erat aut holocaustum ex quadrupede aut ex duobus columbarum pullis duobusve turturibus qui ambo item holocaustum erant; nonnunquam quadrupedes mactabantur duæ quarum altera holocaustum erat altera verò pacifica: sin mulier esset, circumcisio quidem omitteretur cætera observarentur itidem ut in viro.

Vt Iudæi victimis adhuc vivis manus imponebant, sic Herodotus l 2 c 39 tradit Ægyptios victimarum capita in hæc verba execrari: siquid mali vel immolantibus vel universæ Ægypto futurum sit; id in hoc caput convertatur; inde factum ut ex animantium capitibus Ægyptij nihil ne gustent quidem.

Iudæis duplex erat vespera, major quæ incipiebat horâ sexta Iudaica cum dimidia id est hora Romana 12 12, & minor quæ incipiebat hora 9 12 Iudaica id est 3 12 Romana. Vnde juge sacrificium dicebatur inter duas vesperas: quippe quod mactare et sacrificare licebat quovis temporem inter horam Iudaicam 6 12 & 9 12 quodque quotidiè jugulabatur hora 8 12 & sacrificabatur hora 9 12.

Per solemnitatem tabernaculorum totam Iudæi precibus matutinis adhibent citrej mali genus {illeg} {quod} appellant, palmamque bene longam cujus {illeg} inferiorem circiter pedalem teneris salicum ramulis {illeg}ant. Qua de re ita præceptum Levit 23.40. {Sumetisque vobis die} primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque p{almarum et ram}os ligni densarum frondium & salices de torrente & {lætabimini c}oram Domino Deo vetro. Hæc igitur præ manibus te{nentes} {illeg} {s}olennitatis <18r> diebus suggestum in media Synagoga situm circumeunt semel, die verò solennitatis septimo septies & concinunt hymnum illum qui הלל dicitur, atque ad certa ejus hymni carmina conjunctam malo citreo palmam modò descriptam agitant in quatuor mundi plagas. Id autem stante templo factum esse circum altare item, ut nunc fit circum Synagogæ suggestum traditur in Talmude Tract ובה & apud Majemon. eodem tract ובה cap 7. art 23.

Dies intercisos Iudæi vocant eos qui tum Paschate tum festo Scænopegiæ inter primum et ultimum diem solennem itercedunt medij, quique sunt minus sancti quam dies illi solemnes et rursus profestis diebus sanctiores. De Veilo pag. 250.

Sacrificium quod postquam mactaretur, extra suum tempus immolatum erat, vel quod post immolationem ultra præfinitum tempus reservabatur, Iudæi appellabant פגול abominationem, fætorem hostiarum, carnem fætentem. Nonne שקוץ abominatio desolationis est sacrificium quod Deus supremus sibi ipsi oblatum quodve cum cultu suo utcumque conjunctum abominatur. Vide Levit , 20.25. Deut 7.25, 26. Levit 11.10, 11, 12, 13, 20, 23, 41, 42, 43. Levit 7.21. Isa 66.3, 17. 1 Reg. 11.5, 7 2 Reg 23.13, 24. Hos: 9.10 2 Chron 15.8. Ezek 20.7, 8, 30 Ier 4.1. & 13.2{7} Ezek 5.10, 11. & 11.18, 21. & 7.20 & 37.23. Ier. 7.30 & 16.18 & 32.34. Est et Idolum vel Deo vero vel Dijs inferioribus tanquam ministris Dei veri dicatum.

Diei jejunij festum triplici fere nomine appellatur, Dies expiationum, Dies Iejunij et antonomasticè Deus. Imò vero et Talmudicus ille tractatus in quo de de hac solemnitate disputatur יומא Ioma inscribitur, hoc est Dies.

<19r>

Docuerunt Rabbini; Quadraginta annis ante desolationem Templi non ascendit amplius sors in manum dexteram, neque amplius particula coccinea albescebat, neque lucerna vespertina ardebat, & fuerunt portæ Templi apertæ ex seipsis. Lib. Talmud. Ioma Cap 4 fol 39 pag. 2. ad illud prophetæ Aperi Libanè portas tuas, quod Talmudici explicarunt de sponte apertis januis Templi, quadraginta annis ante ejus incendium. Buxtorf. Recensio operis Talmud p 189 & 190. Postremum Syrus interpres refert Et protenus facies portæ templi scissa est. Sors de qua Levit 16.8 quæ manui dexteræ obveniebat imponebatur hirco ad desteram sito qui domino sacer & mactabatur pro expiatione peccatorum &c. Particula coccinea longa et lata erat instar linguæ unde vocatur לשונ. Hæc ponebatur inter cornua ad frontem hirci emissi. & ad januam porticus templi ea si albesceret post hircum emissum, lætabantur admodum, & signum erat remissorum peccatorum populi, juxta illud Prophetæ, si peccata tua rubra fuerint ut coccinum, sicut nix albescent Isa. 1.18. quod ergo desijt sacrificium pro peccato, quod desijt signum remissionis peccatorum, quod extincta fuit lux terrena quod fores Templi per se apertæ, vel ut Evangelistæ loquuntur, velum Templi sponte ruptum & scissum: quid aliud significare debebant quam totalem &c. Buxtorff. ib.

Septem diebus ante diem expiationis sacerdos ex sua domo in Templum secedebat, ut tanto magis se ad sanctitatem præpararet Buxtorf Recens. operis Talmud. p 207 ex Talmud Bab. Part 2. lib 5 Ioma vel Ioma hakkipu{r,} id est dies expiationis. Ib. cap. 8 Rosch haschana caput anni seu de solennitatibus primæ diei mensis Tisri

De Phylacterijs vide Buxtorf Synag. Iud. c 4. p 142

In Bibliotheca Rabbinica Buxtorfij vide p 278, 281, 282, 289

Ex Ioma, codice Talmudis Hierosolymitani.

cap. 1 Septem diebus ante diem expiationis separant sacerdotem magnum a domo sua ad conclave a[1] Parhedrorum, substituuntque ei alium b [2] Sacerdotem si quod vitium ei contingat — 2 Omnibus istis septem diebus ipse sanguinem [sc. jugis sacrificij] spargebat, suffitum adolebat, lucernas aptabat, caput pedemque offerebat, cæteris diebus si offerre voluerit offerebat, quia sacerdos magnus primus partem offerebat [dicendo, ego hoc {offero}] {primusque} partem [oblationum] capiebat.3 Tradebant ei seniores ex {Senioribus Synedrij} magni [i.e. instruebant eum] & legebant [ex lege] coram eo juxta {ritum} diei, dicebantque ei, Domine Sacerdos magne tute {lege ore} tuo, forte oblitus es, aut fortè non didicisti. Vespera {diei expiationis sistebant} eum diluculo ad portam Orientalem & {adducebant ei juvenc}os, arietes, agnos, ut expeditus & exercitatus esset <19v> in ministerio. 4 Non arcebant eum a cibo potuque toto hoc septem dierum spatio. vespera autem diei expiationis post exortas tenebras non permittebant eum multum edere quia cibus somnum inducit. 5 Tradebant eum seniores Synedrij magni ad seniores sacerdotes, qui eum in conclave excelsum domus abtines evehebant. adjurabant eum &c — [Eadem nocte] 6 Si sapiens erat exponebat; si non discipuli sapientum exponebant coram eo: si legendi peritus erat legebat; si non legebant coram eo. Et in quo legebant coram eo? in Iobo & in Hezra & in Verbis dierum [sc libris Paraliponon]. Zachariah filius Kebutali dixit, Sæpe legi coram eo in Daniele. — 8 Singulis diebus expurgabant Aram ad Galli cantum, aut non multò citius aut tardius: & in die expiationis a media nocte, & in tribus festis magnis a vigilia prima, nec instabat Galli cantus quin Atrium repletum erat Israelitis. —

Cap 2 De numero Sacerdotum ministrantium in sacrificijs.

Cap 3 Dicebat illas Præfectus Exite et videte si instet tempus mactationis, si instaret, clamabat speculator, Coruscationes. Matthia filius Samuelis dicit, illuminavit facies totius Orientis usque ad Hebron? respondebat [Speculator], Ita. 2 Cur hoc ipsis necesse erat? quia aliquando fulgente Luna, diem illuxisse existimarunt & sacrificium juge mactarunt ipsumque ad locum combustionis adduxerunt. Sacerdotem magnum ad c[3] domum lotionis adduxerunt. Hæc generalis fuit regula in Sanctuario ut quisquis [alveum exonerando] texerat pedes suos lavaret qui etiam aquas [mingendo] ejecerat, manus et pedes sanctificaret 3 Nemo Atrium intrabat ad ministerium peragendum tametsi mundus antequam c[4] laverat. Sacerdos magnus quinquies in eo lavabat & decies manus et pedes [lavando] sanctificabat in Die [Iejunij,] omnesque lotiones & sanctificationes loco sancto super domum Happaruæ absolvebat, ista sola [prima] excepta. 4 Velum byssinum inter illum et populum extenderunt. Exuebat vestimenta sua, descendebat et lavabat ascendebat et abstergebat. adduxerunt ei vestes aureas & induebat & manus et pedes sanctificabat adduxerunt ej juge sacrificium, mactabat, et alius perficiebat mactationem post eum. sanguinem accipiebat, spargebatque, intrabat et f[5] suffiebat suffimentum matutinum, aptabat lucernas, & caput et membra & frixa et vinum offerebat. 5 Mane f[6] inter sanguinem et membra suffiebat, vesperi inter membra et libamina. Si sacerdos senex erat aut infirmus, calefaciebant ei calida & frigidis imm{it}tebant ut ipsis frigus remitteretur. 6 Adducebant eum ad domum Hipparuæ, & [ea] in [loco] sancto erat. velum byssinum inter eum et populum extenderunt sanctificabat manus et pedes & vestimenta exuebat. R. Meir dixit exuebat vestimenta et manus & pedes sanctificabat. descendebat et lavabat, ascendebat et abstergebat. adducebat ei vestimenta alba induebat et manus et pedes sanctificabat. — 8 {I}bat ad juvencum suum & juvencus stabat inter vestibulum et altare,{h [7]} capite posito in {meridie} et facie in occidentem versa. et sacerdos stabat in oriente {facie} in {occiden}tem versa duas manus ei imposuit, k [8] confitebatur & dicebat; {obsecro Domin}e deliqui &c <20r> — Et ipsi g [9] respondebant post illum, Benedictum sit nomen gloriosum regni ejus in sæcula sæculorum. {[10]} 9 Ibat ad Orientem atrij & septentrionem altaris Princeps sacerdotum a dextris & præfectus patrum ei stabant a sinistris. duo hirci ibi erant, et urna ibi erat qua duæ sortes buxinæ recondebantur. filius Gamlæ fecitaureas &c

Cap. 4 Succussabat urnam & sortes inde eruebat. alteri לשמ. alteri לעזאזל. Princeps sacerdotum ad dextram & præfectus patrum ei stabat ad sinistram. Si m [11] sors dextra ascendisset, princeps sacerdotum dicebat Domine sacerdos magne ddextram in altum tolle. si sinistra ascendisset, præfectus patrum dicebat Domine sacerdos magne, sinistram in altum tolle. Sortes duobus hircis imponebat — 2 Alligabat linguam coccineam ad caput hirci emissarij & sistebat eum ad n [12] locum unde erat emittendus & alligabat alteram linguam ad cervicem hirci nactandi. Ibat ad juvencum suum secunda vice & duas manus ei imponebat. k [13] confitebatur et sic dicebat, Obsecro domine deliqui, &c [prius confitebatur pro seipso, iam pro se & fratribus sacerdotibus Levit 16.    ] 3 Mactabat ipsum & [קבל] patera excipiebat sanguinem, dabatque ei qui o [14] miscebat eum super scamnum quartum [seu areolam] quod erat in sanctuario ut non concresceret. arripuit thuribulum, atque ad caput altaris ascendebat; prunas hinc inde scalpebat, & ex interioribus favillis partem deprompsit & descendebat posuitque super scamnum quartum quod erat in Atrio. 4 In omni die deprompsit thuribulo p [15] argenteo & in aureum infundebat. hodie deprompsit aureo & intrabat cum eo. In omni die deprompsit thuribulo quod quatuor cabos continebat & in alterum infundebat quod tres cabos continebat: hodie deprompsit thuribulo quod tres cabos continebat et intrabat cum eo. In omni die grave, hodie leve [thuribulum] In omni die q [16] manus ejus [i.e. manubrium thuribuli] brevis erat, hodie longa. in omni die aurum ejus viride hodie rufum. verba Rabbi Menachem. in omni die offerebat dimidiam libram mane & dimidiam libram vesperi: hodiè plenum pugillum suum addebat in omni die tenue erat, hodie r [17] tenue ex tenui. 5 In omni die Sacerdotes gradus ascendebant ea parte qua orienti proxime jacebant & desendebant qua occidentem spectabant; hodie Sacerdos magnus ascendebat in medio et descendebat in medio. R. Iehuda dicit, semper ascendebat in medio et descendebat {in medio}. in omni die sacerdos manus et pedes sanctificabat labro æneo, hodie pollubro aureo. R. Iehuda dicit, semper Sacerdos magnus manus et pedes sanctificabat pollubro aureo. 6 In omni die quatuor erant {ibi lignorum} ordines & hodie quinque &c

Cap. 5 De{prom}pserunt ei [vacuam ex conclavi vasorum]s [18] cupam, thuribulumque [plenum suffimento e conclavi domus Abtines.] plenum pugillum suum accepit & in cup{am} infudit. Thuribulum [superius depositum] dextra accepit & cupam sinistra. <20v> in sanctuario ibat donec inter duo vela pervenerat quæ inter sanctum & sanctum sanctorum dividebant, & cubito inter se distabant — ibat inter ea donec ad septentrionem pervenerat; & cum ad septentrionem pervenisset facie in meridiem versa sinistrorsum ibat prope velum donec ad arcam pervenerat, & cum ad arcam pervenisset, thuribulum inter duos ejus vectes collocabat. super prunas suffimentum congerebat, & tota domus repleta erat fumo. t [19] exibat retrorsum & brevem orationem in domo exteriori recitabat, nec diu orationi insistebat, ne Israeli metum incuteret. 2 Ex quo abducta est arca lapis ibi erat a diebus priorum prophetarum & lapis fundationis fuit vocatus; altus e terra tribus digitis, & super ipsum thuribulum collocabat. 3 Sanguinem a miscente sumebat. intrabat in locum quem [prius] intrabat, stabatque in v [20] loco quo [prius] stabat & spargebat ex illo semel sursum et septies deorsum, nec intuebatur ad spargendum sursum aut deorsum, sed quasi flagellator: et sic numerabat: semel. semel et semel. semel & bis. semel et ter. semel & quater. semel et quinquies. semel et sexies. semel et septies. Exibat et super columnas auream quæ erat in sanctuario collocabat. 4 Hircum ei adducebant, mactabat eum, pateraque excipiebat sanguinem. intrabat in locum quem intrabat &c — Sumebat sanguinem juvenci, hircique sanguinem dimittebat spargebat ex illo juxta velum quod contra arcum erat w [21] extrinsecus semel sursum et septies deorsum &c — sumebat sanguinem hirci et juvenci sanguinem dimittebat. spargebat ex illo juxta velum &c. x [22] Sanguinem juvenci in sanguinem hirci effundebat & x [23] pateram plenam in vacuam remittebat. 5 Exibat ad Altare quod erat coram Domino hoc erat Altare aureum; incipiebat, mundabat & descendebat. [a summitate cornu ad inferiora Altaris spargendo. Vnde incipiebat? a cornu orientali aquilonari, aquilonari occidentali, occidentali meridionali, meridionali orientali. loco in quo incipiebat cum hostiam pro peccato offerebat in altari exteriori eodem in altari inferiori finiebat. — 6 Super locum y [24] mundum altaris spargebat septies, reliquiasque sanguinis in lembum occidentalem altaris exterioris fundebat. reliquias verò sanguinis altaris exterioris fundebat in lembum ejus meridionalem. In fossa autem miscebantur &c

Cap. 6. 2. Ibat ad hircum emissarium duasque man{us e}i imponebat & z [25] confitebatur et sic dicebat. z [26] Obsecro Domine deliq{uerun}t, rebelles fuerunt et peccaverunt coram te populus tuus domus Israel, {obse}cro Domine remitte nunc delicta et rebelliones & peccata quæ deliquerunt & in quibus rebelles <21r> fuerunt & quæ peccaverunt coram te populus tuus domus Israel sicut scriptum est in lege Mosis servi tui dicendo Quia in die hoc expiabit super vos as mundandum vos ab omnibus peccatis vestris coram Domino & mundi eritis. Et sacerdotes & populus qui in Atrio stabant, cùm primum nomen explicatum ex ore Sacerdotis Magni egressum audirent incurvabant se & adorabant & in facies decidui procumbebat & dicebant, Benedictum sit nomen gloriosum regni ejus in sæcula sæculorum. 3 Tradebant eum ei qui ducturus erat —— 4 —[27] et dicebant ei Vade & exi; vade et exi. Nobiles Hierosolymæ comitabantur eum ad tabernaculum primum. decem erant tabernacula inter Hierosolymam et Zuck [montem altum & præruptum] & nonaginta stadia septem stadia cum dimidio milliarium constituebat. 5 Singulis tabernaculis [quæ milliarium distaba{nt}] dicebant ei, ecce cibum, ecce aquas, & comitabantur eum [alij atque alij] a tabernaculo [suo] ad tabernaculum [proximum] excepto ultimo [quod duobus milliaribus distabat a Zuck] quia non ibant usque ad Zuck, sed stabant e longinquo & observabant quid facturus erat. 6 Quid faciebat? b [28] Linguam coccineam dividebat; dimidium ad rupem, dimidium inter cornua ejus alligabat: & c [29] impellebat eum retrorsum. & ipse [hircus] volvebatur & descendebat nec ad medium montem pervenit antequam singula membra confecta erant. — 7 Ibat ad Iuvencum & hircum qui erant comburendi: findebat eos et eorum viscera educebat. ponebat in scutella, eaque super altare offerebat. incidebat eos incisionibus & ad locum d [30] combustionis portari curabat. — 8 Dicebant Sacerdoti magno, hircus ad desertum accesserit. Et unde sciebant hircum ad desertum accessisse? speculas in via fecerunt & e [31] agitabant sudaria & sciebant hircum ad desertum accessisse. Dicit R. Iehuda & annon illis signum magnum erat hoc; ab Hierosolyma usque ad aditum deserti tria erant milliaria. ibant milliarium et redibant & æstimabant quasi milliarium & sciebant hircum ad desertum accessisse.

Cap. 7. Sacerdos magnus ibat ad f [32] legendum. si volebat legere in vestibus byssinis legebat, et si non legebat stola alba propria. g [33] Minister publicus deprompsit [ex arca] librum legis, tradiditque g[34] capiti conventus & caput conventus tradidit principi sacerdotum & princeps sacerdotum tradidit sacerdoti magno. Sacerdos magnus stabat et accipiebat et legebat. — — 2 Qui videbat Sacerdotem magnum cum legebat non videbat Iuvencum & hircum cum cremabantur. qui videbat juvencum et hircum cum cremabantur non videbat sacerdotem magnum cum legebat, non quia fas non erat sed quia longior via erat & opus utrumque simul paragebatur. 3 Sin in vestibus byssinis legebat sanctificabat manus et pedes. exuebat scendebat et lavabat. ascendebat et abstergebat adducebant ei vestes aureas {induebat} et manus et pedes sanctificabat & exibat et offerebat arietem pro se et arietem pro populo septemque agnos anniculos. Verba Rabbi <21v> Eleazaris. Rabbi Aquiba {illeg} sacrificio jugi matutino. Iuvencum verò ascensionis & hircum oblatum extrinsecùs [sc. extra urbem,] cum sacrificio jugi vespertino offerebant. 4 Sanctificabat manus et pedes & exuebat et desendebat & lavabat et ascendebat & abstergebat. adducebant ei vestes albas & induebat. & manus et pedes sanctificabat. intrabat [in Adytum] ut depromeret cupam thuribulumque. Sanctificabat manus & pedes et exuebat et descendebat & lavabat et ascendebat & abstergebat adducebant ei vestes aureas & induebat et sanctificabat manus et pedes & intrabat ad suffiendum suffimentum vespertinum, & ad aptandum lucernas, & sanctificabat manus et pedes et exuebat adducebant ei vestimenta propria & induebat & comitabantur eum ad domum suam. —

Cap 8. In die expiationis interdictum est in cibo et in potu et in lotione & in unctione & in inductione calcei & in ministerio lecti

Annotationes.

[Editorial Note 2]

[Editorial Note 1] The following paragraph is written upside down at the bottom of the page.

[1] a Gemara ad numerum 5 hujus capitis: Dixit Rab Papa duo conclavia erant Sacerdoti magno unum conclave Parhedrorum [Assessorum, Consiliariorum] & alterum conclave domus Abtines, unum in Aquilone alterum in meridie. —— Sacerdos magnuslotiones omnes in loco sancto peragebat, ea sola lotione excepta quæ erat in loco prophano supra portas aquarum [in domo lotionis] & ad latus conclavis ejus erat [sc. conclavis Parhedrorum.] Hoc conclave ergo non procul erat a domo lotionis, nec procul a domo Abtines, nam domus Abtines ut in Gamara Hierosolymitana traditur etiam supra portas aquarum extructa erat. Sed utra domus ad portas aquarum e meridie erat & utra ab Aquilone Gemarici ignorant. Tantum Portæ aquarum erant in medio.

[2] b In die expiationis solus Princeps sacerdotum ei substitui potuit. Is Sagan dicebatur.

[3] c Illoto sacra tractare nefas erat. Domus lotionis in loco prophano supra portas aquarum extructa erat. Prima vice in loco prophano lavare necesse erat quia locum sanctum illoto intrare non licebat. cæteras lotiones in loco sancto [Levit 16.24] supra tectum domus Happaruæ peregit Sacerdos. Sacerdotes ingressuri tabernaculum manus et pedes lavabant (Exod 30.20) ingressuri templum lavabant totum corpus, ut solennis hæc stataque cærimonia sacrum baptisma præfiguraret quo singulos qui ecclesiam ingrediuntur lavari Deus jussit. In Torath Cohanim Paras. Achare mot. cap 6 dicitur: Mutans vestimenta aurea pro vestimentis albis aut vestimenta alba pro vestimentis aureis, lavare tenetur. quinque ministeria peregerit sacrificium juge matutinum vestibus aureis, ministerium, diei vestibus albis. exibat et offerebat Holocaustum suum & holocaustum populi, arietem suum et arietem populi & septem agnos immaculatos vestibus aureis, intrabat ut depromeret cupam et thuribulum vestibus albis. offerebat juge sacrificium vespertinum vestibus aureis. &c. Sepher Hachinnuc in Paras. Tissa: Postquam sacra incepta erant, non opus lavare inter singula ministeria, excepto die expia <22r> ationis propter multa {quæ aggravant diem} illum. Siphra in Paras. Achare Mot. cap. 6: Quinque lotiones erant ibi in illo die, omnesque in loco sancto supra domum Happarvæ, excepta prima quæ erat in loco prophano supra portas aquarum. Middoth. cap. 5: In conclavi Happarvæ saliebant pelles victimarum sanctarum, & in tecto ejus erat domus lotionis pro sacerdote magno in die expiationis. R. Levi Barsellonius in Sepher Hachinnuc Paras. tissa, docet unum esse ex præceptis affirmativis, ut unusquisque templum ingressus manus et pedes ablueret. Et hoc, inquit, est sanctificatio manuum et pedum. Modum hujus ablutionis tradit R. Solomon Iarchi in Commentarijs suis in Exod. 30.19: Imponebat manum dextram super dextrum pedem & manum sinistram super sinistrum pedem & sanctificabat. Traditionem hanc ex Gemara Sabachim habuit cap 2 Capite primo codicis Tamid. describitur modus lavandi in domo Happaruæ: Si nocturnus casus accidisset ibat [sacerdos] per cochleam sub templo, lucentibus undique facibus, donec ad domum lotionis pervenisset, & ibi ignis erat locusque secretus honoris &c

[4] c Illoto sacra tractare nefas erat. Domus lotionis in loco prophano supra portas aquarum extructa erat. Prima vice in loco prophano lavare necesse erat quia locum sanctum illoto intrare non licebat. cæteras lotiones in loco sancto [Levit 16.24] supra tectum domus Happaruæ peregit Sacerdos. Sacerdotes ingressuri tabernaculum manus et pedes lavabant (Exod 30.20) ingressuri templum lavabant totum corpus, ut solennis hæc stataque cærimonia sacrum baptisma præfiguraret quo singulos qui ecclesiam ingrediuntur lavari Deus jussit. In Torath Cohanim Paras. Achare mot. cap 6 dicitur: Mutans vestimenta aurea pro vestimentis albis aut vestimenta alba pro vestimentis aureis, lavare tenetur. quinque ministeria peregerit sacrificium juge matutinum vestibus aureis, ministerium, diei vestibus albis. exibat et offerebat Holocaustum suum & holocaustum populi, arietem suum et arietem populi & septem agnos immaculatos vestibus aureis, intrabat ut depromeret cupam et thuribulum vestibus albis. offerebat juge sacrificium vespertinum vestibus aureis. &c. Sepher Hachinnuc in Paras. Tissa: Postquam sacra incepta erant, non opus lavare inter singula ministeria, excepto die expia <22r> ationis propter multa {quæ aggravant diem} illum. Siphra in Paras. Achare Mot. cap. 6: Quinque lotiones erant ibi in illo die, omnesque in loco sancto supra domum Happarvæ, excepta prima quæ erat in loco prophano supra portas aquarum. Middoth. cap. 5: In conclavi Happarvæ saliebant pelles victimarum sanctarum, & in tecto ejus erat domus lotionis pro sacerdote magno in die expiationis. R. Levi Barsellonius in Sepher Hachinnuc Paras. tissa, docet unum esse ex præceptis affirmativis, ut unusquisque templum ingressus manus et pedes ablueret. Et hoc, inquit, est sanctificatio manuum et pedum. Modum hujus ablutionis tradit R. Solomon Iarchi in Commentarijs suis in Exod. 30.19: Imponebat manum dextram super dextrum pedem & manum sinistram super sinistrum pedem & sanctificabat. Traditionem hanc ex Gemara Sabachim habuit cap 2 Capite primo codicis Tamid. describitur modus lavandi in domo Happaruæ: Si nocturnus casus accidisset ibat [sacerdos] per cochleam sub templo, lucentibus undique facibus, donec ad domum lotionis pervenisset, & ibi ignis erat locusque secretus honoris &c

[5] Δὶς: δὲ καθ' ἑκάϛην ἡμέραν &c Bis etiam singulis diebus intra velum incensum adoleri, [lege definitum est,] oriente nimirum & occidente sole, ante matutinum & post vespertinum sacrificium.

[6] Δὶς: δὲ καθ' ἑκάϛην ἡμέραν &c Bis etiam singulis diebus intra velum incensum adoleri, [lege definitum est,] oriente nimirum & occidente sole, ante matutinum & post vespertinum sacrificium.

[7] h Spatium inter Vestibulum templi et altare 22 cubitorum fuit ut in cod. Middoth cap. 3.

[8] k. De modo confitendi super caput sacrificij vide Psal 106.6. 1 Reg. 8.47. Dan 9:5

[9] g In Corban Aharon ad Paras. Achare mot. cap. 6. Tametsi satis apparet Conclavia superiora & domorum tecta prophana esse, huic tamen [videlicet cur domus Happaruæ sancta?] responsum est in Thosaphot, quod tectum domus Happaruæ æquale erat solo Atrij: et hoc docetur in Gemara supra caput Ketsad tsulin, quod in Conclavibus quæ ædificantur in loco sancto & aperiuntur versus prophanum, medium eorum prophanum est, & tecta sancta si tecta æqualia sunt solo Atrij.

[10] l Quoties sacerdos proferebat nomen expressum Dei, populus benedicebat nomen ejus, atque hinc respondent, Benedictum sit Nomen gloriosum regni ejus, post benedictionem in sanctuario. Solomon Iarchi in Deut 32.3. ubi dicitur, Quia nomen domini protuleram, date magnificentiam vos benedicite Deo nostro. Modus iste claudendi benedictiones temporibus Ezræ ut tradunt hæbræi, primò constitutus fuit, sed forma loquendi in Psamis & alibi longè ante tempora Ezræ occurrit. In cap 9 Beracoth dicitur: In omnibus conclusionibus benedictionum quæ erant in sanctuario, dicebant, a sæculo, postquam hoc perverterunt Sadducæi & unum tantum esse sæculum dixerunt, statuerunt ut dicerent, a sæculo et ad sæculum.

[11] m Boni ominis erat si sors domini dextra ascendisset

[12] n scilicet ad portam orientalem. Inde enim Hircus egrediebatur

[13] k. De modo confitendi super caput sacrificij vide Psal 106.6. 1 Reg. 8.47. Dan 9:5

[14] o In codice {Pesachim} cap 5. Et non erant funda phialis [quibus excipiebant sanguinem] nè fortè [sacerdotes] deponerent ipsas, & sanguis [non amplius agitatus] {c}oncresceret. Phialæ igitur acuminatæ erant, eæque sine fundis | pedibus ad {illeg} excipiendum, cum fundis | pedibus ad usus alios.Figure

[15] p. In quinto cap. cod. Tamid. Qui [{cæt}eris diebus] sortitus erat thuribulum, sumpsit thuribulum argenteum, & ad caput Altaris ascendit, prunas scalpsit & ex interioribus favillis partem accepit, descendit & in thuribulum aureum effudit.

[16] q Manus thuribuli hodiè solito longior erat ut brachio inniti posset, & inde Sacerdos magnum subsidium oneri gestando haberet.

[17] r Quomodo hoc fiebat discas ex Seder Maamadoth. Confectio suffimenti quomodo fit? Tercentum sexaginta & octo libræ erant in eo, ter centum sexaginta & quinque juxta numerum dierum solis, tres Sacerdos magnus vespera diei expiationis addebat & redire fecit ad mortarium & accepit ex illo plenitudinem pugillorum suorum ut præstaret mandatum, Tenue ex Tenui.

[18] s. Gemara Babylonica. Deprompserunt ei cupam vacuam e conclavi vasorum et Thuribulum plenum e conclavi domus Abtines [ubi sc. Incensa asservabantur & summus sacerdos de modo incensi adolendi instruebatur et adjurabatur]

[19] t Exibat ut introibat, facie in meridiem versa. Sic etiam exibant e templo cæteri sacerdotes cum ministerium absolvissent & Levitæ cum e suggesto populo benedixissent, & stationarij etiam – qui sacrificijs adstabant quæ totius populi nomine fiebant.

[20] v. Inter spargendum Sacerdos stetit inter vectes Arcæ.

[21] w. Tabernaculum juxta Velum exterius spargendo expiavit ob Levit 16.16 Nam duo erant vela cubito ab invicem distantia.

[22] x Expiavit altare sanguinibus mixtis quia non erat aliter ei injunctum. Vide Levit 16.18. Infudit autem sanguines ex uno vase in alius sæpius ut commodè miscerentur.

[23] x Expiavit altare sanguinibus mixtis quia non erat aliter ei injunctum. Vide Levit 16.18. Infudit autem sanguines ex uno vase in alius sæpius ut commodè miscerentur.

[24] y. Per locum mundum altaris Rabbini intelligunt locum patentem et detectum seu ab omni cinere & pulvere expurgatum. abstulit enim pulverem et pruna Sacerdos magnus & sordes omnes ab altari detersit & tum in loco isto detecto sanguinem sparsit. Et juxta Talmudicorum sententiam hoc est quod præcepit Deus Levit 16.19 & mundabit illud & sanctificabit illud. Verba Gemaræ sunt cum sparserit non sparserit super cinerem neque super prunas sed prunas accepit hinc inde & sparsit — dicit scriptura & mundabit illud & sanctificabit illud in loco quo sanctificavit illud, ibi mundavit.

[25] z Sacerdos ter confessionem edit, 1 pro se, 2 pro fratribus Sacerdotibus, 3 pro universo cœtu

[26] z Sacerdos ter confessionem edit, 1 pro se, 2 pro fratribus Sacerdotibus, 3 pro universo cœtu

[27] a Gemara Babylonica: Dixit Rabba Bar Chana, non erant Babylonij, sed Alexandrini erant sed propter ea quod oderint Babylonios vocabant ipsos Eorum nomine.

[28] b. In principio concinnea lingua vestibulo templi affixa erat, et quadraginta annis quibus Schimeon justus sacerdotio functus est, ut tradunt Gemarici in quarto capite hujus codicis, semper albescebat: ex eo tempore, aliquando albescebat, aliquando non albescebat. — Tum statuerunt Rabbini ut qui hircum {in} desertum duceret, partem ejus ad rupem & partem inter cornua hirci alligaret, ne in conspectu populi suffigeretur. Vide pag 141

[29] c Mandatum Dei non erat sed statutum Rabbinorum ut hircus emissarius a rupe detruderetur. nam si vivus e deserto redijsset, malum inde portendi existimabant. Probant verò sententiam suam quia hircus portare dicitur iniquitates eorum in terram excisionis Levit 16.22.

[30] d Vrebantur Vitulus & hircus extra urbem in loco quo cin{eres altar}is deferri solebant.

[31] e. Sic etiam in jugi sacrificio cum sacerdos magnus {li}ba{re}t, princeps reliquorum sacerdotum agitavit sudaria, ut hoc scirent cantores qui e {longinquo stabant}. Vide p. 148.

[32] f. Sacerdos magnus ibat ad legendum (ut aiunt {Rabbini}) ad atrium mulierum, ubi juxta ritum diei legerit quemadmodum a Senioribus Synedrij magni (ut in cap 1 dicitur) institutus & eruditus fuit.

[33] g. חזן, ut ait Bartenora ad cap 7 codicis Sotah erat min{ister} publicus ad quem spectabat librum ex arca depromere cum legebant {et eundem finita lectione }in arca denuò collocare. Curabat etiam munditiem templi, & ut singula in eo {ritè} ordinata & disposita forent. Librum tradebat capiti conventus (Is singulis suum {munus impertivit}, {videlicet} {quis} quis prophetas explicaret, quis exponeret super lectione Schemah, quis descenderet coram {arca.} Et caput conventus tradebat principi sacerdotum, & princeps sacerd tradebat Sacerdoti magno qui legebat {Levit.} {illeg}. a vers. 27

[34] g. חזן, ut ait Bartenora ad cap 7 codicis Sotah erat min{ister} publicus ad quem spectabat librum ex arca depromere cum legebant {et eundem finita lectione }in arca denuò collocare. Curabat etiam munditiem templi, & ut singula in eo {ritè} ordinata & disposita forent. Librum tradebat capiti conventus (Is singulis suum {munus impertivit}, {videlicet} {quis} quis prophetas explicaret, quis exponeret super lectione Schemah, quis descenderet coram {arca.} Et caput conventus tradebat principi sacerdotum, & princeps sacerd tradebat Sacerdoti magno qui legebat {Levit.} {illeg}. a vers. 27

[Editorial Note 2] The notes appearing on ff. 21v-22v are transcribed at the points to which the notes refer, in ff. 19r-21r

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC