Notes for 'Theologiæ Gentilis Origines Philosophicæ
Phœnices quidem et Ægyptios omnium principes Soli et Lunæ ac Stellis divinitatem tribuisse vulgatum est, ijsque solis rerum omnium ortus interitusque causam assignasse &c Euseb. Pr. Ev. l 1. c 6.
Primum ex Græcis Orpheum memorant Hyagri filium translata secum Ægyptiorum mysteria cum Græcis hominibus communicasse; Phænicum autem religiones apud eosdem una cum ipsarum literarum disciplina Cadmum intulisse. Euseb ib. c. 6
Iam in Phœnicum Theologia reperias, qui principes apud illos naturalis sese Philosophiæ studio dediderunt, eos pariter atque Ægyptij solem atque Lunam cæterasque Stellas errantes, Elementa præterea quæque cum ijs conjuncta sunt Deorum in loco tantum habuisse. Iisdem porrò mortales terræ germina dedicasse — — Atque hæc Phænicum etiam libris, ut deinceps ostendemus continentur. Euseb ib. cap 9.
Infinitum planè videtur fluxisse tempus ex quo genus hominum longe sapientissimum, ut loquitur Theophrastus, & sanctissimam illam a Nilo conditam regionem incolens, εφ' ἑϛίας ad ignem vestalem sacra Dijs cælestibus facere cœpit — — — Nam Dijs etiam ignem conservabant suis in templis immortalem, quod ijsdem similimus esse videretur. Hæc Theophrastus apud Euseb Præp. Evang. l 1 c 9.
Sanchuniatho vir imprimis eruditus, cum operam in rerum plurimarum studio posuisset, cumque gentium omnium historiam jam usque a prima universi molitione nosse vehementer optaret, præcipuam quandam in pervestigandis Taauti rebus diligentiam adhibuit, quod satis intelligeret omnium qui lucem hanc aspexerant, eum literas principem invenisse, ac scribendorum commentariorum auctorem fuisse. Et paulo post. Barbarorum antiquissimi Phœnices imprimis et Ægyptij a quibus cæteri deinceps populi morem illum accepere, in maximorum Deorum loco eos omnes habuisse, qui res ad vitam agendam necessarias invenissent, quique beneficium aliquod in genus hominum contulissen{t} In quo quidem eximium illud fuit, quod regum suorum nomina universi hujus elementis et quibusdam eorum quos Deos esse reputabant, imponerent. Naturales autem Deos solem Lunam reliquosque stellas errantes cum elementis ac cœteris cum ijsdem affinitate conjunctis, solos ex omnibus agnoscebant, ut mortales quidem alios autem immortales Deos, haberent. Philo Byblius De Sanchoniathone apud Euseb. Pr. Ev. l 1 c 9
<1v>Chrysor, [qui ferrum et multiplicem ferri usum invenit] quem Vulcanum esse ait, plurimum operæ ac studij partim in eloquentia partim in cantionibus ac divinandi artibus collocavit. Is etiam hamum atque escam, piscatorum lineam ac tumultuarias rates invenit, primusque mortalium omnium navigavit. Quamobrem eum quoque post obitum instar Dei coluerunt, ipsumque prætereæ Diamychij nomine appellarunt. Euseb ib.
Amyno et Mago, villarum gregumque alendorum rationes feruntur acceptæ. Ex istis Nati Misor et Sydyc. Misor filium Taautum habuit, primorum in scribendo elementorum inventorem quem Ægyptij Thoor, Alexandrini Thoyth, Græci Mercurium nominarunt. Ex Sydic vero Dioscuri, seu Cabiri & Corybantes, seu denique Samothraces originem accepere. — Cælus ex terra uxore liberos quatuor suscepit Ilum qui et Saturnus dictus est, Betylum, Dagonem qui sito hoc est frumenti præses nominatur et Atlantem. — Cælus susceptos ex ipsa filios interficere conabatur. Interea Saturnus ubi virilem ætatem attigisset, Mercurij Trismegisti qui ipsi a tabulis et codicillis erat, consilio atque opibus, maternas ulturus injurias cœlo patri sese acriter objecit. Idem liberos procreavit Proserpinam et Minervam, ac prior quidem virgo diem obijt: Minerva autem Mercurioque auctoribus falcem ex ferro hastamque conflavit. Saturnus igitur his instructus copijs bellum cum patre committit, eoque imperij finibus ejecto regnum capessit. Iam verò socios Ili, qui Saturnus idem erat, Eloim quasi Saturnios appellarunt, qui ejusdem Saturni æquales etiam dicebantur. — At Cælus cum interim exularet, post aliquod tempus Astarten filiam virginem cum duabus alijs sororibus, Rhea nimirum ac Dio{ne} summisit, quæ Saturnum fraude insidijsque tollerent. Verum Saturnus puellas amore blanditijsque captas, sorores ambas secum matrimonio copulavit. Astarte filias septem Titanidas sive Dianas saturno peperit, simulque Rhea totidem filios. Quinetiam ex Dione puellas ex Astarte verò mares præterea duos Cupidinem Amoremque suscepit. — Saturno præterea liberi tres in Paræa nati, Saturnus ejusdem cum patre nominis, Iupiter Belus et Apollo. His propemodum æquales Pontus Typho et Nereus Ponti pater. — Astarten Phœnics Venerem esse memorant. — Saturnus dum orbem lustrat universum, Minervæ filiæ totius Atticæ regn{um} tradit, filium unicum Cælo patri immolat, tum sibi ipse verenda præcidit, sociosque omnes ad simile factum per vim adigit; nec multo post Muth filium quem ex Rhea genuerat, vita functum consecrat quem Phœnices modo mortem modo Plutonem appellant. Deinde Saturnus Deæ Baaltidi quæ etiam Dione vocatur. Taautus vero Deus cum jam ante Cæli imaginem effinxisset, mox Saturni etiam atque Dagonis cæterorumque Deorum vultus, unaque sacros elementorum characteres expressit. Quinetiam insigne reni Saturno ejusmodi ecogitavit; oculos in vultu binos ac totidem in occipite, quorum duo placide connivere ac nictare viderentur alas item singulis in humeris gemmas, e quibus explicatæ duæ duæ verò contractæ ac demissæ forent — cœteris vero Dijs alas in humeris duas tantum attribuit, quippe qui Saturnum volando sequerentur. Ad ejusdem Saturni caput alas præterea geminas affinxit. — Saturnus autem cum in Meridiem venisset, Taautum Deum Ægypti universæ Regem creavit. Atque hæc primi omnium Cabiri septem liberi Sydec, cum Æsculapio fratre octavo, ipsiusmet Taauti jussu, in commentarios tabulasque retulerant. — Isiris, trium literarum inventor, frater illius Chnæ Χνᾶ qui primus postea Phœnix vocatus est. — Serpentibus Taautus divinitatem tribuit — Serpentem Phœnices Αγαθὸν δάιμονα bonum dæmonem, Ægyptij Κνηφ Cniphum similiter nuncuparunt eidemque caput accipitris ob præcipuam quandam hujus volucris agendi vim addiderunt — Ægyptij mundum depingentes rotundum circulum aerio colore, flammisque sparsum exprimunt, cujus in medio serpens extentus Accipitris forma collocatur. Ac tota quidem figura Græco Theta Θ persimilis est, ita nimirum ut circulo mundum exhibeant, serpente autem medio illum utrinque bonum Dæmonum significent. Hæc Sanchoniathon apud Euseb. Pr. Evang. l. 1. c 10.
Ex Iove et Iunone nati Osiris, Isis, Typho, Apollo, Venus. — Osiris Vitem invenit. Apud Osirin summo in honore Mercurius. — Osirin templa ac cœteros qui Dijs tribui solent honores ab Iside ac mercurio consecutum esse, qui ejus non modo sacrificia religionesque docuerint, sed etiam pleraque mysterijs involuta ipsius in {illeg}tiam excogitarint. — A Typhone fratre interfectus. — Isin, quod Osiridi{s} et soror et uxor esset, operam ei suam navante Oro filio, parricidium ultam esse, cumque Typhonem ac reliquos sceleris administros, circa eum qui nunc Antæi pagus nominatur, sustulisset, toti Ægypto imperasse, ac circa Memphim sepultam fuisse. Osirim a quibusdam Serapin, Bacchum ab alijs, a nonnullis Plutonem existimari. — Orum qui Deorum novissimus est in Ægypto regnasse. et Apollinem interpretari — Anubin et Macedonem et Panem Osiridis comites in perigrinatione. Proserpinam et Minervam esse Iovis filias. Diodorus apud Euseb l 2 c 1.
Mars ex Iunone natus. Iuno Baccho hostis. Euseb l 3. c 2 ex Plutarcho.
Ex Dijs Solem Ægypti regnum principem tenuisse, Astro cœlesti cognominem. Diodorus vel Manitho apud Euseb l 3 c 3.
Nilus Ægyptijs Osiris, Terra Isis, Typho Mare. Plutarch apud Euseb l 3 c. 3
Scarabæus et Accipitres Solis symbolum. Porphyrius apud Euseb l 3. c 4.
Plato in legibus (apud Euseb. l 3. c 8) Terra, inquit focique domestici cunctis hominibus Deorum omnium Templa sunt. Nam aurum quidem et argentum, apud alias civitates tam privatim quam in templis ipsis invidiosa possessio est. Ebur autem corporis anima spoliati minus sanctum purumque donum; ferrum denique et æs bellorum instrumenta.
Pluto est Sol qui circa brumæ solstitium sub terram commeans latentem et ignotum orbem circumeundo peragrat. Porphyrius apud Euseb l 3 c 11.
Serapis idem prorsus qui Pluto Deus est, eoque maximè Dæmonibus imperat. Porphyrius apud Euseb. Pr. Ev. l 4. c 23.
Abydenus qui ex Medorum et Persarum monumentis historiam scripsit, postquam structuram et eversionem Turris Babylonicæ & hominum dispersionem descripserat subjungit: Homines porrò quorum ad id tempus una eademque lingua fuerat multiplicem ac discrepantem ex eo vocem emisisse ac postmodum Saturnum inter ac Titana bellum esse conflatum. Hæc Abydenus apud Euseb. Præp. Evang. l. 9, c. 15.
Babylonios dicere solitos primum extitisse Belum qui saturnus vulgo nominetur quique Belum alterum cum Chanaane susceperit &c. Eupolemus apud Euseb. Pr. Evang. l 9. c 17
Ægyptij cum Chaldæis Astrologiam in hominum genus principes invenerunt. Clemens Alexandr. apud Euseb. l 10. c 6.
Qui de rebus cœlestibus atque divinis primi apud Græcos philosophari cœperunt ut Pherecydes Syrus, Pythagoras et Thales, illos et Ægyptiorum Chaldæorumque discipulos fuisse, nec nisi pauca scripsisse ore omnes uno pronunciant. Iosephus Antiq. l
<3r>Non solum gentes illæ quæ a Christi fide alienæ sunt, ad eum qui de fato instituitur locum offendunt, quod quæ in terris eveniunt omnia, quæque singulos ad homines, imo quæ ad brutas quoque fortassis animantes pertinent, ea stellarum quas errantes vocant cum ijs quæ ad Zodiacum adhærescunt, sideribus complexione quadam et comparatione fieri arbitrentur: sed eorum etiam permulti qui Christianæ fidei sectatores ac professores habentur, anguntur animis ne humanæ res adeo necessitate teneantur, ut aliter quam varius astrorum situs et collocatio jubeat, fieri non possint. Origenes apud Euseb. Præp. Evang. l. 6, c 11.
Melampodem ferunt statas solennesque Græcorum in sacris Bacchi ceremonias, cum ijs quæ vel de Saturno, vel de commisso cum Tatanibus certamine, vel omninò de Numinum suorum casibus fabulantur, ex Ægypto transtulisse. Diodorus lib 1
Ex omnibus orbis Provincijs in sola Ægypto multas esse urbes ab antiquis Dijs, ut Iove, Sole, Herme, Apolline, Pane, Eilithyia alijsque pluribus conditas. — Solem in Ægypto regnasse primum eodem astri cœlestis nomine insignem. Sunt tamen qui Vulcanum primum regem dictitant. — Isis tritici et hordei frumentum invenit & Osiris frugum culturam. — Vnde tempore messis Isidem invocant et in festo Isidis vascula tritici et hordei circumferunt — Isis legis–latrix Ægyptia. — Osiris igitur rebus Ægypti constitutis et totius regni administratione Isidi uxori in manus tradita Consiliarum ei Mercurium adjuxit, quod prudentia cæteros antestaret omnes. Imperatorem vero ditioni suæ reliquit Herculem genere propinquum, cunctisque ob fortitudinem et corporis robur suspiciendum. At tractibus qui ad Phœniciam inclinant et locis maritimis Busirim, Æthiopiæ et Libyæ Antæum curatores dedit. Tum ipse iter suscepit fratre comitatus quem Græci Apollinem vocant. — Osirin juste regnantem in Ægypto a Typhone fratre homine violento et impio trucidatum esse memorant. Is dilancinato interfecti corpore in XXVI frusta, cuique facinoris socio unum tribuit, ut omnes ita piaculo innecteret, sibique in regni defensione et custodia firmos haberet adjutores. At Isis soror et conjux Osiridis auxiliante filio Horo vindictam cædis persequens, supplicio de Typhone complicibusque sumpto, regnum Ægypti capessit. Pugnam ad fluvium commissam esse prope dicunt vicum qui Antææ nunc nomen habet et situs est in parte quadam Arabiæ, dictus ab Antæo quem Hercules Osiridis ætate supplicio affecit. ——— Cæterum Tauri sacri tum qui Apis tum qui Mevis vocatur, ut Osiridi dicati sint et pro dijs co lantur apud universos promiscuè Ægyptios sancitum est. Hoc enim animantium genus maxime omnium frumenti inventoribus ad sementem faciendum et utilitates agriculturæ omnibus æque communes operam commoderat. — Isis sepulta apud Memphim vel potus ad Æthiopiæ montes et Ægypti in insula Nili prope Philas. — Cadmus Thebis Ægyptijs oriundus — Hercules patria Ægyptius. — Confessum est apud omnes quod Dijs cælestibus Hercules in bello Gigantum suppetias tulerit. — Clava et Leonis exuviæ Herculi antiquo congruunt quia nondum inventis illo tempore armis homines secum congressos lignis repellebant et belluarum corijs pro tegumentis utebantur. Iovis filium appellant [Græci] sed ex qua sit matre nesciunt. — Consentire cum Ægyptiorum assertione famam, quæ a longinquis inde temporis inter Græcos propagata est quod a bestijs terram Hercules repurgarit — Consentaneam enim Ægypto uti patriæ Herculem prospexisse expurgatamque a belluis terram colonis tradidisse, et ob hoc communes cum Dijs honores esse consecutum. — Deam alij Isidem alij Cererem, alij Thesmophoron (id est legiferam) quidam Lunam, aliqui Iunonem, nonnulli omnibus hisce nominibus appellitant: Osirin autem modo serapim modo Dionysum, interdum Plutonem, interdum Ammonem, quandoque Iovem, non raro Pana esse putant. Sunt etiam quibus Serapis dicitur qui Græcis Pluto habetur. — Invenit Isis (inquiunt Ægyptij) immortalitatis Pharmacum quo filium Orum Titanum insidijs oppressum et mortuum in aquis inventum, non tantum reddita anima in vitam reduxit sed etiam immortalitatis participem fecit. Hic ultimus Deorum — regnasse videtur. Horumque interpretantur Apollinem. Fabulantur præterea Deorum antiquissimos 1200 et posteriores non infra 300 annos regnasse. — In hoc maxima pars consentit per illatum Iovi et Osiridi bellum Gigantes omnes fuisse deletos — In columnis Isidi et Osiridi erectis, Isis et Osiris dicuntur filij Saturni natu minimi, et Isis Regis Hori mater: ab ea Bubastis urbs ædificata. — Plurimas postea ex Ægypto colonias in orbem terrarum disseminatas esse dicunt. In Babylonem Belus Neptuni et Lybiæ, ut creditur, filius, coloniam duxit et delecta apud Euphratem sede, Flamines pro more Ægyptiorum impensis et oneribus publicis exemptos, quos Chaldæos Babylonij nominant. Hi stellas sacerdotum in Ægypto Physicorumque et Astrologorum exemplo observant. Inde Danaus etiam profectus, Argos vetustissimam prope Greciæ urbem civibus Argivis frequentavit. Colchorum etiam nationem ad Pontum ab Ægyptijs egressam. Ideoque per antiquam antiquam traditionem in usu his gentibus esse, ut pueros apud se natos ritu ab Ægyptijs derivato circumcidant. Nec non Athenienses coloniam Saitarum esse ex Ægypto. &c Omnino plurimos a majoribus suis in colonias missos esse ad complures orbis partes cum tanta esset regum magnificenti & hominum multitudo Ægyptij confirmant. — Duces etiam quosdam Atheniensium ex Ægypto oriundos esse ut Peteum patrem Menesthei qui ad Trojam militavit et Erechtheum qui Æthenis regnarunt. Diod. Sic. l 1
Apud Arimaspos Zathraustes Αγαθὸν δάιμονα Agathodæmona [Deum Ægyptium,] apud Getas Zamolxis τὴν κοινὴν Ηϛίαν communem Vestam legum auctorem suarum finxerunt. Diod. Sic. l. 1.
Deorum animas in cœlo fulgere et esse stellas. Nam Isidis vocari a Græcis canem ab Ægyptijs Sothin. Orionem esse Ori, Typhonis ursam. Pontifices Ægyptij dicunt. Plutarch in Iside.
Isis autem et Osiris — θεῶν ϗ δαιμόνων Deorum et Geniorum permixtis honoribus coluntur, ubique magna, maxima autem in rebus supra et infra terram potentia præditi. Neque verò Serapis alius est quam Pluto, aut Isis a Proserpina differt: ut et Archemachus Euboensis docuit & Heraclides Ponticus, qui oraculum Canopicum, Plutonis esse judicat. Plutarch. de Iside.
Statuam Plutonis cum Cerbero et Dracone exculptam non alterus esse quam Serapidis, Ægyptij Sacerdotes docuerunt quod Ægyptij Serapidis nomine Plutonem afficiunt. — Præstat Osirin cum Baccho eundem facere & cum Osiride Serapin. Plutarch. de Iside.
Plerique Sacerdotum in idem aiunt recidere Osirin et Apin exarrantque et docent nos, Apin esse intelligendum formosam animæ Osiridis imaginem. —— Nephthyn appellant extremas terræ partes quæ mare attingunt. — Regina Æthiopum Typhonem adjuvit. — Bovem dicunt Osiridis imaginem. — Osiris Nilus, Oceanus, Typhon Mare — id quod per tellurem penetrat Cererem et Proserpinam nominant, quod per mare Neptunum — ultima die Mansis Epiphi, Sole et luna in eadem linea coeuntibus, ferias agunt natalitias oculorum Ori: quippe non Lunam modo sed et solem oculum lumenque Ori censentes — et Typhonem dicunt alias percussisse, alias erutum deglutisse oculum Ori dein Soli reddidisse. — In libris qui Mercurij libri dicuntur scriptum est de sacris nominibus facultatem quæ præest conversionis Solis Orum, Græcis Apollinem vocari: quæ vento ab alijs Osirin ab alijs Serapin. Ægyptiace Sothi. Plutarch. ib.
<4v>Id etiam, quod hodie sacerdotes veluti abominantes et occultantes trepide significant, Osiridem mortuis imperare neque a Dite seu Plutone alium esse, ignoratum quomodo verum sit, plerosque turbat, suspicantes in terra et infra terram sacrosanctum istum Osirim habitare, ubi corpora latent eorum qui jam desijsse putantur. Plutarch. De Iside.
Cleanthes alicubi Proserpinam (quæ Græcis est Persephone) ait esse spiritum qui per fruges dum fertur interimitur, & quidam Poeta de messoribus dixit
Cum lecti juvenes Cereris jam membra secarent. Plutarch. ib.
Μνευὴς Mneves rex primus Ægypti et legislator, leges a Mercurio sibi traditas simulavit. Diodor l 1
Ægyptij per Oceanum intelligunt Nilum. Ejus nomen antiquissimum Oceames pro quo Græci dicunt Oceanum.
Diodorus recitans Homeri carmina
Πὰρ δ' ἴσαν ὠκεανου τε ῾ροὰς &c id est
Oceani veniunt undas & Lucada rupem
Solis et ad Portas, ubi somnia (gens vaga) regnant.
Vlteriusque adeunt viridantia prata, frequentant
Quæ manes hominum vitâ simulachra carentum
docet Nilum per Oceanum, Heliopolin per Solis portas et pratum juxta paludem Acherusiam prope Memphin per mortuorum prata intelligi. Plerasque enim et maximas Ægyptiorum funerationes istic peragi, dum cadavera per amnem & Acherusiam paludem deportata in cryptis illic sitis reponant. Vnde fabula de Charonte
Nimus Ægyptum et Phœniciam superavit. — Semiramis matre Derceto et patre Syro juxta urbem Ascalon inhoneste natam, Dercetem pudore compulsam in lacum se abjecisse et in piscem mutatam. Ideo Syri ab esu piscium abstinent Deorumque ritu pisces colunt. Semiramidem infantem a columbris servatam, et ideo Semiramidem dictam quod nomen Syrorum a columbis derivatum est: Columbas autem Syri propterea ut Deas perpetuo venerarentur. Semiramis adulta fæminas omnes pulchritudine superabat. Vir quidam nomine Μενόνης Menones qui Senatus regij Princeps erat et Syriæ totius administrator hujus amore capitur et Ninum secum abducit ubi inito matrimonio duos ex ea filios procreat Hypatem & Hydaspen. Et quia corporis venustati morum elegantiam consentaneam habebat Semiramis, accidit ut prorsus in ejus potestate maritus esset, ac nihil absque uxoris consilio ageret — Rex pulchritidine mulieris in amorem illectus, eandem eripit marito, et ex ea Ninyam filiam suscipit, dein successionem in regno uxori e vita discedens reliquit.
<5r>Tradunt Ægyptij Belum Neptuni Libyæque Filium colonos traduxisse in Babyloniam qui Sacerdotes (hos Babylonij Chaldæos vocant) instituit qui more Ægyptiorum astra observarent. Diodor. lib. 1. part. 2. cap 2.
Chaldæi Deos principes numerant XII, Singulis Mensem & de duodecim Zodiaci signis unum attribuunt. Diodor l. 2
Apud Chaldæos per generis seu familiæ traditionem hac philosophia obtingit filiusque a patre illam accipit; ab alijs interim publicis muneribus omninò liber. Et quia parentibus utuntur magistris fit ut affatim & citra invidiam omnia discant et certiori fide præceptis attendant. Et dum a pueris statim disciplinis innutriuntur, præclarum in philosophia habitum sibi comparant, tum quod ætas illa docilis est, tum quod multo studijs tempore insudant. Apud Græcos vero plerique magna parte accedunt imparati & Philosophiam hanc serò attingunt: operaque aliquatenus huc impensa, quærendi victûs cura distracti, abscedunt At licet pauci quidam Philosophiæ se totos mancipent, hi ipsi tamen quæstus gratia disciplinæ adhærent novasque de placitis maximis disputationes movent, nec fixum in majorum vestigijs pedem tenent. Quocirca barbari ijsdem jugiter inhærendo firmiter singula percipiunt. At Græci ex artificio lucrum captando novas condunt sectas & de maximis inter se theorematis opinionibus contrarijs disceptando, faciunt, ut discipuli sententijs huc illuc ancipites fluctuent, animique ipsorum per omnem vitam suspensi dubijque maneant, nec ulli rei certam tribuere assensionem queant. Nam signis maximè insignes Philosophorum Sectas examinet, plurimum inter se discrepare, et in gravissimis sententijs sibi adversari comperiet. Diodor. l 2.
Chaldæi Babyloniorum vetustissimi, eum in Republica ordinem tenent quem Ægypti sacerdotes sibi vendicant. Deorum enim cultui addicti, per omne vitæ tempus philosophantur & præcipuam ex Astrologia gloriam nanciscuntur. Diodor. l. 2
Aeri porrò Minervæ nomen attribuunt, Iovisque filiam hanc et virginem putari, eò quod aer natura corruptioni non obnoxius sit & summum universi mundi locum occupet et Glaucopin dicunt quia aer glauco sit aspectu. Diodor lib. 1.
<5v>Omninò plurimos a majoribus suis in Colonias missos esse ad complures orbis partes, cum tanta esset regum magnificentia & hominum multitudo, Ægyptij confirmant. Diodor l. 1
In Babylonem Belus, Neptuni et Libyæ ut creditur filius, coloniam duxit, & delecta apud Euphratem sede, Flamines pro more Ægyptiorum impensis & oneribus publicis exemptos instituit, quos Chaldæos Babylonij nominant. Hi stellas sacerdotum in Ægypto Physicorumque & Astrologorum exemplo, observant. Inde Danaus etiam profectus, Argos vetustissimam prope Græciæ urbem, civibus Argivis frequentavit. Cholchorum etiam nationem ad pontum ab Ægyptijs egressam esse; [qui pueros more Ægyptio circumcidunt] Diodor l 1.
Philosophi quidam in Memphi — terram faciunt tripartitam ut una pars sit in orbe nostro, altera quæ contraria habet anni tempora hisce locis. tertia inter duas istas propter æstum inhabitabilis. Ex pluvijs hyemalibus in secunda parte fieri ut Nilus per æstatem in parte nostra exundet. Diodor l. 1
Ægyptij (siqui alij) accuratissime siderum constitutionem et motum observant, & descriptiones singulorum per incredibilem annorum numerum custodiunt, cùm ab antiquissimis inde temporibus hoc apud eos studium certatim sit agitatum. Planetarum etiam motus & circuitus & stationes & uniuscujusque vires circa ortus animantium quæ bona aut quæ mala efficiant, cupide et impensè annotarunt. Et sæpe eventuros vitæ casus prædicentes hominibus acu rem tangunt. Terræ quoque Tremores et Diluvia ortusque Cometarum, ex longa temporis observatione prænoscunt. Diod l. 1.
Apud Getas Zamolxis τὴν κοινὴν Ηϛίαν legum auctorem suarum finxisse perhibetur. Diod l 1 p 84 Pythagoras sacrum (quem vocant) sermonem et Geometriæ præcepta artemque numerandi & animarum in quodvis animal transmigrationem ab Ægyptijs accepit. Diod. l 1 p 88.
Terra et Vesta omnibus Dijs habitaculum sacrum est. Plato lib. 12 de Leg.
Terram nonnulli Vestam pronunciant quod in mundo stet sola, cæteris ejus partibus in mobilitate perpetua constitutis. Amob. l 3 adv. Gentes. Stat vi terra sua vi stando. Vesta vocatur. Ovid. l. 1 Metam.
Nec tu aliud Vestam quam vivam intellige flammam. Ovid
Dumque suas peragunt Vulcanus Vestaque partes. Virgil. in Moreti
Cumque Vesta quasi focum Vrbis ut Græco nomine est appellata, complexa sit Cicero l. 3 de leg.
Vestæ nomen sumptum est a Græcis, ea enim est quæ illis Εϛία dicitur visque ejus ad aras et focos pertinet. Cicero de Nat. Deor
ALbæ vetus Vestæ Sacrarium erat — Romulus oriundus a majoribus per quos Vestæ sacra transporta fuerant ab Ilio. — Publici foci ædem solent omnes in potissima urbis parte statuere. — Romulus per singulas Curias focum dicavit ubi curiales rem divinam facerent eisque sacris præfecit curiones, juxta morem qui adhuc servatur in antiquissimis Græcorum urbibus. in his enim prytanea quæ vocantur sacrata sunt & ad summum magistratum cura eorum pertinet. At Numa regno potitus relictis suo loco focis curiatim positis unum insuper omnibus communem statuit — cujus custodiam patrio Latinis more assignavit virginibus. — Cæterum ignem dicatum esse Vestæ, quod cum dea hæc sit tellus mediumque mundi locum obtineat, sublimè micantes ignes ipsa ex se accendit. Dionys. Halicar l. 2.
Numæ quædam instituta rationem habent involutam ut sunt ista. libes Dijs ex vite non putata. Ne sacrifices sine farre, Circumagas te dum deos adoras, sedeas cum adoraveris. Quorum duo prima mansuetudinem præcipere ut pietatis patrem, videntur. Conversio adorantium simulachrum orbis mundi dicitur. — Nisi quid hercle similiter Ægyptijs rotis involvit & significat hæc figuræ mutatio nihil esse in rebus humanis stabile &c Plutarch. in Numa
Ignis si forte extinctus fuerit, ut Aristionis tyrannide sacra lucerna Athenis & Delphis templo a Medis incenso &c negant eum fas esse ex alio accendi igne sed novum et recentem parandum eliciendamque puram ac liquidam ex sole flammam — Speculis Soli obversis radij undique flagrantes coguntur et contrahuntur ad centrum. Plutarch. ib.
Ferunt Numam ædem quoque Vestæ sacro igni orbicularem circumjecisse; ut ibi asservaretur, adumbrans non effigiem terræ quasi ea vesta sit sed universi mundi, cujus in medio ignis sedem locant Pythagorei eamque Vestam nominant et unitatem. Terram vero non putant immobilem neque mediam Orbis regionem tenere sed esse in gyrum circa ignem suspensam neque numerari inter partes mundi præcipuas et primas. Eadem Platonem volunt jam senem de terra sensisse, alio eam loco reponentem, medium verò domicillium alte{ri cuipiam} attribuisse præcellentiori. Plutarch. ib.
<6v>Numa annum qui prius erat dierum 360, constituit ex diebus 365. Plutarch ib.
Ignem Numa Rex tanquam rerum omnium principium dedit colendum — perennem mandavit servandum in imaginem æternæ quæ universitatem moderatur virtutis. Plutarch in Camillo.
Fertur Ninus cum Ariæo Arabiæ rege societatem inijsse. Diodor. l. 2 initio
Bootes, Bubulus, Bubulcus, Arab: Thegius, Vociferator. / Stella Arcturus, Azimech seu Azimeth, Homero Οψὲ δύων Bayer.
Orion, Oarion, Arion, Hyriades, Audax, Furiosus, Gigas, Bellator fortissimus Latinis Ingula. Arab. Elgeuse, Sugia, Asugia, Elgebar, Algebar, Algebra, Kesil, Geuze. In pede dextro, Rigel, Elgebar, Kesil. In humero lævo duarum Borealior: Bellatrix. Bayer.
Primus inter eos quorum historiæ memoriam propagarunt, Ninus Assyriorum Rex res magnas peregit. Cum enim natura bellicosus virtutis amore flagraret,juvenum validissimos armis instruxit & diu multumque exercitatos ad omnem laboris et periculorum in bellis tollerantiam adsuefecit. Insigni ergò manu contracta, συμμα χίαν συνεϛήσατο πρὸς Αριαῖον τὸν βασιλέα τὴς Αραβίας socium belli adscivit Ariæon regem Arabiæ quæ per ea tempora viris strenuis abundabat. Nam gens illa libertatis perpetuo amans est, nec unquam extraneum principem admittit Ideo nec Persarum, nec Macedonum postea Reges quamvis potentissimi, nationem hanc subigere valuerunt. — — Postea Arabum regem muneribus et spolijs honoratum magnificis domum cum exercitu dimisit. Diod. l. 2.
A Pythagora Oenuphin [Sacerdotem] Heliopolitam fuisse auditum aiunt. Pythagoras autem maximè, ut apparet, in admiratione habitus, admiratusque sacerdotes istos, imitatus est rationem eorum res notis quibusdam per ambages proponendi suasque sententias involucris texit. — Ego vero sentio, qùod Pythagorei unitatem Apollinem, binarium Dianam, septenarium Minervam, primum cubum Neptunum, convenire cum his quæ fixa sunt in templis atque aguntur et pinguntur. Plutarch. in Iside
Rheæ aiunt occultè cum Saturno congressæ, Solem imprecatum esse ut neque in mense neque in anno pareret. Sed Mercurium amore Deæ captum cum ea coivisse &c Prima die Osirim natum, secunda Aruerin quem alij Apollinem nonnulli Orum seniorem dicunt. Tertia Typhonem, quarta Isidem in Panygris, quinta Nephthim quam et finem et Venerem et Victoriam nominant. Patrem autem Osiridis et Arueris fuisse Solem, Isidis Mercurium, Typhonis & Nepthys Saturnum. Porro Nephthin Typhoni nupsisse. — Iam Osirin regno inito statim Ægyptios inopi et belluina victus ratione solvisse cum & fruges ijs ostenderet & leges poneret & Deorum cultum præciperet. Postmodum universam obivisse terram hominesque mansuetos redegisse, minimo armorum usu cum plerosque persuadendo & docendo adhibitis carminibus et Musica alliceret. Typhonem redeunti insidias struxisse adscitis in conjurationem viris 72 & conatum adjuvante Regina Æthiopiæ quæ ad ipsum se contulerat. Ασω Aso nomen hujus fertur. — corpus in mare detulisse per Saniticum ostium. Acta hæc 17 die mensis Athyr, annum regnante Osiride duodetrigesimum. {Isem} certiorem factam, eo in loco cincinnorum unum desecuisse ac vestem sumpsisse lugubrem ubi urbs est quæ Coptus hodieque dicitur, pueros ostium indicasse per quod amici Typhonis arcam in mare ejecissent. Puerum Anubin quem Osiris ex sorore sua Nepthys Typhonis uxore genuerat ab Iside (canibus indagantibus) compertum et enutritum fuisse; eumque custodem deinceps & comitem habuisse. Arcam maris fluctibus ejectam et apud Byblum repertam Cum Isis ad filium Orum qui Buti educabatur, iter faceret & arcam extra conspectum hominum deposuisset, Typhonem noctu venante{m} ad Lunam incidisse in arcam et cadaver agnitum in partes quatordecim discerpisse. Orum Typhoni bellum intulisse, prœlium per plures dies durasse. Orum vicisse & Typhonem vinctum Isi tradidisse. Hunc ab Isi dimissum. Orum ita indigne tulisse ut matri manus injecerit & regium ornatum a capite ejus detraxerit. Typhonem alijs duabus pugnis debellatum. Osiris Abydi humatur. Eudoxus vult Busiridem fuisse patriam Osiridis. Eorum animas in cœlo fulgere et esse stellas. Nam Isidis vocari a Græcis canem ab Ægyptijs Sothin: Orionem esse Ori, Typhonis ursam. Plut. in Iside.
Ægyptij Imperatorem nominant Osirin & gubernatorem Canopum cum quo stella idem habeat nomen. & navim quæ Argo Græcis dicitur inter sidera relatam in honorem navis Osiridis non procul ab Orione et Cane ferri: quorum siderum Alteram Oro alterum Isidi sacrum Ægyptij censent. Plut. in Isid.
Antigonus Senior cum Hermodotus quidam in carmine ipsum Solis filium & Deum prædicasset, non talium sibi rerum esse conscium dixit &c Ib.
Ægyptij Nephthyn extremas terræ partes quæ mare attingunt ideoque eam ultimam nominant & Typhonis uxorem dicunt.
Ægyptij Typhonem semper appellant Seth. ib [Vnde Sathan
Nonnullis Anubis Saturnus esse videtur quia omnia gignes ex se, et in se tanquam prægnans mulier gerens (quod κυειν Græce dicitur) Kyon id est Canis appellatur. ib.
Isis aliquando Muth, nonnunquam Αθυρι | Athyri [Ath–υρι], quandoque Methyer nominatur. Prima voce mater, significatur secunda domus Ori mundana, tertia ex plenitudine et causa componitur. ib.
Facultatem quæ vento præest ab alijs Osirin, ab alijs Serapin, Ægyptiacè Sothi, quæ vox κυησιν id est feturam notat.
Quem mensem Athyr Ægyptij, Bœoti Damatrium id est Cerealem nuncupant. ib.
Bacchus pelle hinnulea (νεβρ{ις}) amictus.
Ex omnibus enim orbis provincijs in sola Ægypto multas esse urbes ab antiquis Dijs ut Iove, Sole, Herme, Apolline, Pane Eilithylia alijsque pluribus, conditas. Diodor l 1.
Osiris, Isis, Iupiter, Vulcanus, Ceres Dij cælestes. Sol, Saturnus, Rhea, Iupiter (Amon) Iuno Vulcanus Vesta & Mercurius ib.
Saturnum et Rheam genuisse Iovem et Iunonem, hos Osirim Isin Typhona Apollinem & Venerem. ib
Osiris rebus Ægypti constitutis & totius regni administratione Isidi uxori in manus tradita, Consiliarium ei Mercurium adjunxit — Imperatorem verò toti suæ ditioni reliquit Herculem, genere propinquum cunctisque ob fortitudinem & corporis robur suspiciendum. ib.
Sepulta fuit Isis in Memphi, licet alij dicant ad Philas in insula Nili alij ad Nysam urbem Arabiæ. // Vrbem Bubastem condidit Mater fuit Ori regis. Hæc et Osiris ex Saturno juniore nati. Diodor ib. ex columna
Eadem Persarum el Arabum Dea Vrania (Herodot) Vrania Arabum Dea & Cels apud Orig. Eadem Ariano Vranus Straboni Iupiter. Stephanus. Vranium confundit cum Oboda. Cabar item Arabum Deus
Xenophon: Nimbrodus & Saturnus, cujus filius Belus est Iupiter Babylonius (quæ et Diodorus notat) similiter Caniesis apud Ægyptios est primus Saturnus, cujus primogeniti Osiris et Isis, Ægyptius nimirum Iupiter & Iuno. — Ninus Chaldæis est Hercules. Xenophon de Æquivocis.
Venerem in Ægypto sub nomine Vraniæ cultam esse scribit Ælianus.
Ex ᾽Αμὺν et Μάγος nati Μισωρ ϗ Σιδυκ, Ex Μισωρ Taautus. Voss. p 165 ex Sanchuniathone.
Vulcanus (alias Chrysὼρ, alias Diamichius dictus) plurimum operis et studij partim in eloquentia partim in cantionibus ac divinandi artibus collocavit. Is hamum atque escam, piscatoriam lineam ac tumultuarias rates invenit, primusque mortalium omnium navigavit. Philo ex Sanchuniathone apud Eusebium. l. 1. Præp. Evang. Voss p 165
Melec–artor Rex – Mars, Deus Phœnicius. Voss. p 167
<8r>Ægyptijs priscis dodecatemoria signiferi θεοι βουλαῖοι, Planetæ vero ραβδοφόροι hoc est lictores qui accensi solis consistorio adstent censebantur, teste vetere, ad Apollonij Rhodij Argonauticon IV Scholiaste [Seld. D. Syr. p 27
Elementa et astra Dij primi. Sapi{ent.} Solomon. cap v
Σῖρις nomen Nili Plin l V cap. IX. Dionysius Afer. Syenes incolis dicitur Osiris ex O—Siris. Patet ex Bu–siris. Cala–siris, Peto–siris, Sirius nominibus Ægyptijs
Ramesses
Ramesses frater Armais Ægyptus dictus, regionem a suo nomine Ægyptum, quæ prius Mestræa, Græcis verò Aeria nuncupata est. Euseb Chron. Græc. vide el Lat.
Vetus scholiastes in Apollonij Rhodij Argonaut. {α}. Τὴν Αἴγυπτον Ηἐρίαν φασὶν. Ægyptium Aeriam vocant.
Moloc Baal dicitur Ier 19.5.
עריץ Arits prævalidus. Art fortis apud Persas
Βῆλος, Οὐρανὸς ϗ Ζεῦς Belus est Vranus et Iupiter Hesychius.
Hestiæo scriptori vetustissimo (apud Euseb. in Præp. Evangel. l 9) Ζεὺς ἐνυάλιος dicitur Belus. Ενυάλιος autem Homero est Mars
Ptolomæus de Orientalibus qui Trigono subsunt Aquilonari Venerem adorant et Martem Adonim — et mysteria eorum cum planctu celebrant.
Veterum Dij Arabum Bacchus solummodo fuerunt & Vrania ut docent Herodotus l 3 & Celsus apud Origenem l. 5.
Afri et Ægyptij primum fustibus dimicaverunt: postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est: unde bellum dictum. Hyginus fab. 274. Voss. Idol. p 125.
Venus in Phænicia maximè cultus. Inde est quod Phœnicia, Veneris terra nominetur. Æschilus in supplicibus
Τὰς Αφροδίτας πολύπυρον ἆιαν. —
Vbi habet Scholiastes φοινίκην ήν ἱερὰν Αφροδίτης φηςι διὰ Βύβλον ϗ λίβανον, id est Phœniciam quam sacram Veneri tribuit ob Byblum et Libanum. Et Primi post homines natos (scribit Pausanias in Atticis) Assirij Venerem Vraniam colebant, post Assyrios Ascalonitæ et Cyprij, ab Ascalonitis autem ejus sacra didicerunt Cytherij.
Ignis inextinguibilis in medio Πυραθεὶας apud Persas. Strabo l. XV.
Euthymius Zygabemus in Panoplia: Ad Heraclij Imperatoris tempora Saraceni Idolij dediti sunt. Luciferum adorabant et Venerem, quam Chabar sua nominant lingua. Cabar autem magnam interpretatur. Persæ neque statuas neque templa neque aras extruere consuetudo est. Quinimò hoc facientibus insaniæ tribuere, ob id (ut mea fert opinio) quod non, quemadmodum Græci sentiunt Deos ex hominibus esse ortos. Moris habent editissimis quibuscunque conscensis montibus Iovi hostias immolare, omnem gyrum cœli Iovem appellantes. Soli Lunæque sacrificant & Telluri igni aquæ atque ventis: hisque solis sacra faciunt jam inde ab initio. Postea vero didicerunt Vraniæ etiam sacrificare et ab Assyrijs et ab Arabibus edocti. Vocant autem Assyrij Venerem Mylittam, Arabes eamdem Alittam appellant, Persæ Mitram. Herod
Hercules unus de Dijs duodecim, {imò} ex octo Herod. l. 3. Neptuni nomen ignotum Ægyptijs. ib. Iunonis item nomen. ib.
Ωριγήνης, Origenes Alexandriæ natus, Ori—genes. Ab Oro.
Nimrodus (quemadmodum in fastis Siculis & Chron. Alexandr. {Gigas}) in sidera a Persis relatus ac dictus Orion.
Μάλικα τὸν Ηρακλέα Ἀμαθούσιοι Amathusij Herculem vocant malic. Hesych.
Auriga seu Heniochus Isidoro Mavors (Bayero forsan). Capra Arato Αιξ ὠλενία Amalthea & Iovis nutrix poetis. Hæc Bayer. Item Plaustri stellæ omnes Martiales, eæ Heniochi martiales cum Mercurio, id est maximè martiales.
In mœnibus Babylonis venatio [sculpta] erat variorum plena animalium, quæ magnitudine quatuor cubitos excedebant et inter hæc Semiramis conspiciebatur ex equo pardalin jaculans & prope vir ejus Ninus lancea cominus feriens Leonem. — In templo Iovis (quem Belum Babylonij vocitant) in summo ascensu, tres erant ex auro statuæ Iovis videlicet Iunonis et Rheæ. Iovis imago pedibus insistenti ac veluti ambulanti similis erat, Rheæ eff{i}gies in aureo throno residebat, Iunonis simulachrum dextra serpentem capite prehensum sinistra gemmatum sceptrum tenebat. Mensa omnibus communis ex auro, malleis elaborata. — Redditum fuit Semiramidi Oraculum; {Fore} ut ex hominum conspectu abiret & immortalem ab nonnullis Asiæ gentibus honorem adipisceretur quando Ninyas ej filius insidias struxerit — Sunt qui in columbam conversam fabulantur compluribus enim avibus in palatium ejus delapsis, una cum illis avolasse creditur. Et hinc factum ut Assyrij dum Semiramidem Dijs immortalibus accensent, columbam pro Dea honorent. Diod. l. 2.
Nabatæi multum ad mare, multum etiam in mediterraneis locis obtinent Populosa enim est et supra modum pecorosa regio — Populus Tauros Ponti accolas feritate scelerumque ausu nefario imitatur; Ob pascuorum verò frequentiam ac bonitatem non tantum infinita pecorum omnis generis agmina, verum Camelos quoque agrestes Cervosque et Dorcadas alunt. Quorum abundantia ex desertis invitat Leones lupos et pardales, cum quibus pro tutela armentorum Pastores dies ac noctes decertare co{gun}tur Sic re{gi}onis felicitas mali causam præbet. Diod. l. 3.
<9r>Apollinis oraculum a Porphyrio commemoratum
Εἷς ἐν παντὶ πέλει κόσου κύκλος, ἀλλὰ σὺν ἑπτὰ
Ζώναισιν πεφόρηται ἐις ἀϛερόεντα κέλευτα,
Ας δὴ Χαλδαῖοι ϗ ἀριζηλήτοι Εβραῖοι
Ουρανίας ὀνόμηναν, ἐς ἐβδόματον δρόμον ἕρπειν.
Vnicus in toto curvatur circulus orbe
At septem zonis astrorum eductus in oras
Has Chaldæus ait, famaque illustris Hebræus
Nomine cœlestes, septeno serpere cursu.[1]
Diluvij et arcæ meminerunt quotquot Barbarorum historias conscripserunt. Quos inter Berosus Chaldæus in ea quam habet diluvij narratione ita scribit. Atque hujus navigij partem etiamnum aliquam in Armenia, circa montem Cordyæorum servari ferunt, ex qua derasi bituminis aliquid, loci ejus indigenæ ad procurandam maximè et averrucandam numinis iram gestare consueverint. Ejusdem rei mentionem quoque facit Hieronymus Ægyptius qui priscam Phœnicum historiam conscripsit, itemque Mnaseas alijque complures. Quibus Nicolaum Damascenum adde, qui libro nonagesimo sexto hæc habet, Est inquit, Supra Minyadem mons ingens in Armenia Barin vocant, ad quem plerique cum Diluvij tempore confugissent, eos periculum effugisse narrant. Præterea certum quendam arca vectum, summum ad montis verticem appulisse ac lignorum ibi reliquias perdiu conservatas fuisse Qui fortasse fuit de quo Moses scribit Iudæorum legislator. Iosephus apud Euseb Præp. Ev. l 9. c 11. Ioseph Antiq. l. 1. c 4.
De primorum hominum longævitate, Manethus qui Ægyptiacam et Berosus qui Chaldaicam scripsit historiam & Mochus et Hestiæus & Hieronymus Ægyptius, quique res Phœnicum prosecuti sunt uno mihi omnes ore suffragantur. Imò etiam Hesiodus, Hecatæus, Hellanicus, Acusilaus, Ephorus item & Nicolaus, priscos illos ad mille annos vitam produxisse tradunt. Iosephus apud Eusebium Præp. Ev. l 9 c 13. Ioseph. Antiq. l. 1. c. 4
Huic, inquit Abydenus, cum alij plerique tum Sisithrus in Imperio successit, Cui cum Saturnus imbrium vim maximam decimo quinto mensis Desij fore prædixisset & quicquid literis comprehensum erat, id totum apud Heliopolin Sipparorum occultari seponique jussisset: Is Dei mandatis obsecutus continuè navigationem Armenios versus instituit, in qua repentino prædictionis eventu occupatur. Tertio autem die quam tempestas remitti cœperat, aves emittit explorandi gratia, sicubi terram undis emersam atque existentem viderent. Quæ cum immensum in pelagus incidissent, nec quo secederent omninò quicquam occurreret, ad Sesithrum denuò revolarunt, aliæque postea similiter emissæ. At cum tertio idem fecisset votique compos extitisset (quippe volucris alis limo plenis redierant) illicò Deûm numine, hominum societati oculisque subducitur: navigium autem ad Armeniam appulsum, amuleta suis e lignis confecta, quæ de collo suspensa gestarent indigenis suppeditavit. Hæc Abydenus apud Eusebium Præp. Ev. l 9. c 12.
Sunt etiam, inquit Abydenus, qui primos homines e terra natos, cum et viribus et corporis mole confiderent, potentiamque superis ipsis majorem affectarent, immensæ altitudinis Turrim ubi nunc sita Babylon est molitos esse dicant: quæ cum jam propius abesset a Cælo, ventos ipsos navata Dijs opera, vastam et immanem eorum in capita substructione effudisse, cujus ex collapsæ ruderibus ea quam Babylonem vocant extiterit. Homines porro quorum ad id tempus una eademque lingua fuerat, multiplicem ac discrepantem ex eo vocem emisisse ac postmodum Saturnum inter ac Titana bellum esse conflatum. Abydenus ib. c 14.
Abrahamus collocato rerum suarum in Phœnicia domicilio, Solis Lunæque conversiones ac reliqua id genus omnia Phœnices docuisse, quæ res summè gratiosum eum apud Regem effecerit. Epolemus et ex eo Alexander Polyhistor apud Euseb. Præp. Evang. l. 9. c 17.
Babylonij dicere soliti sunt primum extitisse Belum qui Saturnus vulgo nomineutr, quique Belum alterum cum Chanaane susceperit: hunc vero Chanaanem Phœnicum parentem genuisse cujus filius Chumus extiterit quem Asbolum Græci nominant. Eum Mestraimi fratrem, Æthiopumque simul et Ægyptiorum patrem. Eupolemus. ib. qui et inventionem astrologiæ Enocho tribuit.
Artaphanus apud Euseb. l 9 Præp. Ev. c 23 dicit quod Ægyptij Isin terram esse rati sunt.
Lycurgum Platonem ac Solonem permulta ex Ægyptiorum institutis in legum suarum tabulas retulisse: Pythagoram sacri sermonis arcana, cum Geometriæ principijs, numerandi arte & animorum in quælibet animantium genera migrationem ab Ægyptijs accepisse. &c Diodorus apud Euseb. Pr. Ev. l 10. c 8.
Mos erat regibus ut in Pasarone Molossorum regione secundi sacra Iovi Martio Αρέιω Διὶ facta jurarent Epirotis & eos sacramento adigerent, hi ex legum præscripto se regnaturos illos regnum ex præscripto legum defensuros. Plutarch. in Pyrrho
<10r>Spolia opima bello capta dicantur Iovi feretrio. Numa instituit ut Spolia prima Iovi Feretrio, secunda Marti, tertia Quirino consecrarentur. Plutarch. in Marcel.
Alexander Polyhistor apud Cyrillum Alexandrinum [lib. 1 contr. Iul.] dicit, Arto defuncto sub filio ejus Xisuthro fuisse magnum diluvium, ipsumque servatum cum prædixisset ei Saturnus futurum, et quod fabricanda sit arca, in qua ipsa simul cum avibus reptilibus et jumenti navigare debeat. Saturnus אל Ilus.
Plutarchus libro de Solertia animalium: Narrant Mythologi Columbam ex arca emissam Deucalioni certum indicium detulisse tempestatis cum rursus ingrederetur, serenitatis cum avolasset. Similem Diluvij descriptionem habet Lucianus libello de Dea Syria.
Ἔϛι δὲ ϗ ποταμὸς &c. Extat et flumen in Mauritania nomine Phut et complures apud Græcos historiographi ejus mentionem faciunt, sicut adjacentis regionis quæ Phute dicitur. Iosephus Antiq. l. 1. c. 7.
Iustinus Trogi breviator Sidonem urbem a Phœnicibus ita dictam tradit ob maximam copiam piscium. Illorum certe lingua Sid vel Said piscatorem significat et urbem eam Said nominari a vulgo refert Masius. Simpson Chron. Cath p. 13.
Vrbem centum portarum in Thebaide Ægypti ab Osiride conditam aiunt. Diodor l 1
Osiris Iovi qui in Ægypto regnavit patri suo quem Ammonem vocant, fanum dedicavit. Diodor. l. 1.
Primus regnavit in Assyriorum terra vir superbus et arrogans Arbelus qui et primus hominum dicitur a subditis nomen Deitatis accepisse: perseverarunt igitur Assyrij & finitimæ illis gentes sacrificantis et et adorantes: postea fuit Ninus Arbeli filius. Cyrillus lib. 3 Contr. Iul.
Belus Babylonem condidit. Quintus Curtius l. 3, Oros. et alij. Ninus Hebraice et filius.
De Zoroastre vide Simpson. Chron. Cath. p. 18.
Illi omnium principes terræ germina consecrarunt, ijsque deoru{m} in loco habitis, adorationis cultum tribuerunt, quibus vitam non ipsi modo sed eorum etiam posteri majoresque omnes tolerarunt inferiasque ac libamina perfecerunt. Sanchon.
Primorum hominum generationes |
1 Colpia seu Ventus & Bau seu nox |
2 Ævum et Primogenitus, |
3 Genus et Progenies |
4 Lux Ignis et flamma, inventores ignis. |
5 Gigantes a quibus montes Casius Libanus Antilibanus & Brasius nominati |
6 Memrumnus & Hypsuranius |
7 Venator et Piscator |
8 Chrysor cum fratre |
9 Artifex et Terrestris Indigena |
10 Ager et Agricola. |
Ægyptij cœlum quia ob perpetuitatem nunquam senescit, corde picto significant cui focus ardens subjectus sit. Plutarch in Iside. — Osirim ex sorore Anubin genuisse, natum metu Typhonis a matre expositum a canibus repertum ab Iside educatum. — Quo tempore Osiris occisus fuit vixisse Regem Malcandrum et reginam Astartam cum filio Palæstino juxta urbem Byblum. — Isidi et Mortuo Osiridi filium natum. — Orum membratim discerptum, Isidem capite truncatam aliqui narrant. — Cani Mercurium nomen faciunt Ægyptij. p. 355. — Plerique Sacerdotum in idem aiunt recidere Osirin et Apin, enarrantque et docent nos Apin esse intelligendum formosam animæ Osiridis imaginem. — Ægyptij Typhonem mare esse dicunt — ideoque Mare abominantur sacerdotes, {&} salem Typhonis spumam vocant. Navium rectores ab ijs non compellantur utpote mari utentes indeque victum suum petentes, eademque potissimum de causa piscem aversantur et odium pingendo piscem notant. — Plutarch in Isid.
Nomen Αρκτούρου Arcturi asterismi occurrit in Hesiodo Εργων β. Αρκτοῦρος.
Vulcanus dictus Αμφιγυήεις. Hesiod. in Scuto. Neptunus γαιήοχος Hesiod. Theogon.
Mars seu Hercules cum matre sua concubuit. Ejus rei memoria in templo Martis conservata. Templum illud Herculi constructum ubi Iunonis erat ædes (Herodot l 2 vel 3) Inde discordiæ. Iuno a Iove suspenditur alligatis utrique pedi incudibus maximis (Agatharchides apud Photium p 1330.) deinde ad Herculem proficiscitur et lites movet. Nonne hæc Pandora. Vide Diodorum.
Hyperionis uxor Basilea apud Diodorum, ex typanis et strepitu est mater Deorum Isis. Vide Voscium Origen. Idol p 616.
Minerva bello deorum interfuit Voss p 188
Reges Ægypti: Vulcanus, Sol{,} Saturnus, Iupiter, Osiris et Isis, Typho, Orus, Mars, Anubis seu Mercurius, Hercules &c. Confer Diodorum et Euseb Chron et Marsham.
Syri apud Sanchoniathonem locant Hypsuranium et Vulcanum ante diluvium eo quod Ægyptij Deos octo ante & duodecim post locarant.
<11r>Apollo ipse Sol: quod nomen est apud omnes commune & notum Iuliam. Hymno in Apoll. Solem Deum esse Lunamquequorum [alterum] Apollinem Græci, alteram Dianam nuncupant. Cicero lib 3 de Nat. Deor.
Cato de R.R. cap 83. Marti Silvano in silva interdiu in capita singula boum vota facito. Servius in illud 8 Æn. Arvorum pecorisque Deo — Publica ceremoniarum opinio hoc habet pecorum et agrorum Deum esse Silvanum.
De Afris C. Scaliger exercit 258 sect 1: Scriptum est in Historijs Africanis, ignem in Lybia pro Deo habitum quem Vestalium ritu perpetuum servant. Hausit hoc ex Ioan. Leoni Africani lib 1 cap. de priscorum Afrorum fide ac religione p 59 Edit. Batav. A veteribus Sauromatis ignem esse cultum refert Clemens Alexand. Admonit ad Gentes. Vide Voss. Idol. p 660. Nimus pro Deo ignem colere docuit: Chron. Alexand
Probatiores Græci historici scribunt solos Tyrrhenos in Italia vetustissimos esse qui neque ab alijs pendeant origine neque et cœteri convenæ et advenæ, sed propria regione esse oriundos: quandoquidem vetustissimis differant Dijs & moribus nedum ab alijs Italiæ populis sed etiam a vicinis Cotoniensibus et Perusianis a fronte & a proximis Phaliscis a tergo, quos inter medij jacent. Nam cunctis Thuscis Dij Deæque sunt Iupiter et Iuno: Soli Tyrrheni colunt Ianum et Vestam quos lingua sua vocant Ianib Vaymona & Labith Horciam. Ipsi quoque Romani fatentur Hetruscos esse vetustissimos & aureo sæculo natos, a quibus aras, ritus, divinationes, colonias et disciplinas habuit prisca Italia, initio sumpto a prima eorum tetrapoli dicta Hetruria a qua illos Romani Hetruscos cognominant. Marsilius Lesbius de origine Italia. Iovis ἐνυαλίου sacra a Noe in Sennar delata. Euseb.
Consule Iornandem de Gothorum antiqua Philosophia, Lucianum de varijs, Huetij item Demonstrationes evangelicas. Pierij Hieroglyphica. Iohnsij Historiam Philosophicam. Apollodorum.
Quæ de Curetibus feruntur similia sunt eorum quæ de Satyris, Silenis, Bacchis, Tityris feruntur: tales quosdam genios administrosve Deorum Curetes faciunt — Alij eosdem cum Curetibus ponunt Corybantas, Cabiros Idæos Dactylos, Telchines, alij cognatos inter se & exilibus distinctos differentijs. Vt in summa dicam ab omnibus furore quodam divino correpti et bacchantes describuntur qui armata saltatione cum tumultum & strepitu tintinabulis tympanis armis tibia et clamore in sacrificijs perterreant homines sub administrorum specie. Strabo l. 10 p. 466. ——— Curetas autem appellabant juvenes quosdam qui in armis saltarent. Adduntque de natalibus Iovis fabulam Saturnum solitum filios ut primum nati fuissent deglutire. Rheam autem conatam occultè dolores partus habere et infantem editum e medio abducere ac quantum fieri posset servare: usam ad hoc adjumento Curetum qui tympanis alijsque strepitum edentibus instrumentis adhibitis armati saltarent cum tumultu circa deam, Saturnum terrerent filium ei subducentes fallerent. Strabo ib. p. 468. ——— Excogita sunt etiam vocabula quibus administros chorearum ductores & famulos sacrorum vocarent | adficerent, Cabires, Corybantes, Panes, Satyros, Tityros, & deum Bacchum & Rheam Cybelem. – ib. p. 470. — Phrygiorum mentio est apud Demosthenem ubi Æschinis matrem vituperat atque ipsum qui matri sacrificanti adfuerit, unaque thiasos duxerit & acclamaverit Euæ, Sabæ, Hyes, Attes,Attes, Hyes: Hæc enim Sabazij et magnæ matris sacrorum sunt. ib p 471 d. —— Acusilaus Argivus Cabeira et Vulcano natum ait Camilum, ex hoc tres Cabeiros ex his nymphas Cabeiridas. Pherecides [ex Apolline et Rhytia novem Corybantes qui habitaverint in Samothrace] e Cabeira Protei filia et Vulcano Cabeiros tres et tres Nymphas Cabeiridas. ib. p. 472 d.
Erat Proteus Ægyptius vates cujus filia Theonoe Canobi (formosi juvenis) amore capta voto frustratur. Conon apud Photium p. 427. — Proteus una cum Cadmio Busiridis tyrannidem veritus ex Ægypto trajicit — et post varios errores in Pallenem venit & hospitalibus muneribus Clito Sithonum Thraciæ populorum oblatis, amicitiaque inita filiam ejus Chrysonoen uxorem duxit &c Conon ib. p 439 — Proteum Ægyptiæ fabulæ nunc in aquam nunc in arborem & flammam mutant. Himerius apud Photium p. 1138.
Æsculapius Beryti non est Græcus neque Ægyptius sed aliquis Phœnix indigena. Nam Saduco nati sunt filij quos Dioscuros Cabiros interpretantur. Octavus natus est Esmunus quem Æsculapium interpretantur — Hunc Astronoë Dea Phœnissa mater Deûm adamavit. Solitusque in saltibus venari, ut vidit Deam sibi insidiantem & se dum fugeret insequentem & jamjam comprehensuram pudenda securi sibi amputavit. Damascius apud Photium. p. 1074.
<12v> [Editorial Note 1]– bituminis aliquid, indigenæ loco amuleti gestare consuerint. – committere dubitant. Geminos quoque cippos ϛήλας cum ignis ventoque dedicasset, [Vsous,] mox utrique adorationis cultum exhibuit, quasque venando cœperat ferarum sanguinem libavit. Posteaquam autem supremum esti omnes diem obijssent, qui superstites, inquit, remansere, virgas ac cippos in eorum honorem consecratos adorarunt festosque dies solenni ritu quotannis peregerunt. At verò multis post sæculis, ex illius Hypsuranij sobole Venator et Piscator nati sunt &c
Chamus Mercurij præceptor, Hori avus. Sic enim in libro sacro [qui forte Hermeti inscribitur]: Mentem adhibe, ô Hore fili, occultam enim audies contemplationem quam avus tuus Chamephes audijt ab Hermete, qui omnium rerum commentaria scripsit, ex sermonibus omnium progenitoris Chamephis.
Ælian de Animal XV. 2 writes that the Kings of Atlantis that were of Neptunes race wore their Diadems of Hee–goats as their Queens did of shee–goats hairs. The Atlantides are mentioned by the Ancients [Herod. Melpom. Mela 14.8. Plin. N. Hist. v 18). as inhabiting at the foot of the mount Atlas, the Ὠκεανὸν ὀικοῦντες in Ælian, upon whom these traditions were immediately fathered. Concerning the Atlantides see Plato's Timæus.
Moses describing the four heads of the river of Paradise in order names first Pison which compasseth the whole land of Havilah, that is which goes round beyond it in respeit of Iudæa. Havila was the second son of Chus. His land the north east corner of Arabia felix bounded on the north by Babylonia, on the west by Arabia deserta, on the east by the western streame of Tygris arising at Apamia & called by writers Pasitigris, by Q. Curtius Phasis, by Xenophon Physcus & Physon. The second he names Gihon which compasseth the land of Chus, that is the river Gindes or Cydnus which divides from Tigriss at Marde neare Nisibis and after the reception of the river Choaspes & the eastern branch of Tygris from Apamia runs by Susa & compasseth the region of Susiana called by the Natives Chusestan or the land of Chus. This land lies between the rivers Pison & Gihon or between Havila & Persia. The third is Hiddekel or Tigris which with its main branch runs from Apamia to the regions eastward of Assyria. The fourth is Euphrathes which now runs by an artificial channel into Pison. This Pison is known to be a branch of Tigris by its overflowing at the same time Ecclesiastic 24.25 Concerning the seat of Havilah see Gen. 25.18 & 1 Sam 15.7. Susa is Chus & Susiana is Chustiana or Chusestan. So Dom. Mar. Niger Geog. Asiæ Com. 5 Susiana Provincia sequitur quam quidem in partem Persidis ponunt, nomen a Susa Vrbe clarissima deducens; nunc a Barbaris patria, lingua Chus dicitur. So Strabo Geog. l 15 Λέγονται δὲ ϗ Κίσσιοι ὁι Σούσιοι Susij enim Cissij etiam dicti sunt. that is Cossæi as Strabo elswhere & other Geographers usually call them. So the men of Cuth (2 Kings 17.30) called by Iosephus Chusæi, are named Susanchites Ezra 4.9. Quære whether כשדים Chasdim i.e Chaldæi, comes not from Chus.
As Tyre was called by the Hebrew Syr, so the region which the Hebrews & we call Assyria the Natives called Attyr. Strab l 16 circa initium Εν δὲ τῇ περαίᾳ τοῦ Λύκου τὰ τὴς Ατουρίας πεδία τῇ Νίνῳ περίκειται Trans Lycum Aturiæ campi Ninum circumjacent. Dion in Trajano: Romani flumen transeunt Adiabenemque omnem quæ pars Assyriæ ad Ninum pertinuit in sua potestatem redigunt: Ad hæc Arbela atque Gaugamela ubi Alexander olim Darium superaverat, capiunt: ea Attyria nominatur, litera S in T a Barbaris commutata. Is not therefore Attyrgates i.e. Atter–dag that Assyr who built Nineve called Tyr (from whence Tyrus & Syria) & the particle ה preposed, Attyr.
Prometheus monstravit usum ignis ac quomodo per eum ferra moliri inque commoda singulorum adhiberi possent. Quare festa in memoriam illius Προμήθια sunt instituta et certamina lampadiferorum — Hujus nomen inter artium vel inventores vel amplificatores maximè celebratur. Schubartus de Diluvio Deucalionis. Sed authores suos non citat.
Πανδώρα γυνὴ πρώτη. Πρὶν δὲ γενέσθαι Πανδώραν, οὐκ ἦν πω γυναικῶν γένος. Pandora prima fœmina. neque sexus muliebris extitit antequam illa gigneretur. Pausanias alicubi. Ea quippe est
εξ ἧς γὰρ γένος ἐϛὶ γυναικῶν θηλυτεράων.
ex qua genus est mulierum tenerarum. Hesiod. Theog. v. 590.
Iapeto nati Prometheus Menetius Atlas. Nonne Menetius ille idem cum primo Ægyptiorum rege Mene?
<13r>Naides Oceani filiæ consecratæ sunt inter sidera et Hyades appellantur. Hyginus Fab. 182. Hyades autem Atlantis erant filiæ
Padum Pherencydes primus Eridanum vocavit. Hygin Fab. 154
Iunonem ab Iove vinctam catenis aureis & degravatam incudibus ferreis. Palæphatus de Fab. nar. lib 1 ubi de Saturno.
Iovem a Thetyde servatum esse quum illum dij alij vinculis constringere voluerunt, Iunoque sive Neptunus et Attica Minerva. Phornutus de natura Deorum
Epimetheum primæ mulieri fuisse Phornutus de Nat. Deor. in Prometheo.
Neptunum Phytalmium vocarunt. Phornutus de Nat. Deor. in Neptuno. Nonne Phyt—almius ad Phut alludat.
Cybele mater deorum extitit et Gigantum. Irata enim Terra contra Deos, Titanas dicitur parturisse. Erantque gigantes pedibus serpentinis, de quibus fuit unus Titan qui etiam sol dicitur. Sed quia iste contra Deos nihil fecit sicut alij fratre{s} ideo alijs detrusis, hic solus in sua Deitate permansit. Albricus de Deorum imaginibus in Cybele.
Vulcanus deus ignium pingebatur similitudine fabri deformis et claudi malleum in manu tenentis & deorum impulsu de cælo [i.e. de regno] in terram decidentis. Iuxta eum plures Dij eum irridentes pinguntur, qui eum de cælo expellere figurantur. Ipse quoque sic expulsus, fulmina in terris Iovi [victori i.e. instrumenta bellica Deo Chus] parare dicebatur. Albricus de deorum imaginibus, in Vulcano.
Post vetustum hoc in Ægypto vivendi genus quod Deorum et Herorum ævo viguisse fertur, primum Μνέυην Mneven aiunt magni animi virum et inter celeberrimos de vita præclare meritum, vulgi multitudine persuasisse ut legibus uteretur non scripsit ad easdemque vitam accommodaret. Diodor. l. 1. apud Huetium p 52. Mneves hic est Memes rex prius et Menvis bos pro Osiride cultus. Vocatur Menas a Diodoro, Men ab Herodoto, Minæus a Iosepho, Menis ab Æliano &c
<13v>Nilo genitus Vulcanus dictus est a Cicerone & Diogene Laercio — lib 3 de nat. Deor. Diog. Laert in Proæm. Apud Huet p 69.
De igne perpetuo apud Persas Chaldæos, Medos, Cappadocas, Dugbijmos in Asiæ insulis Chenerag, apud Phryges aliasque Asiæ gentes, in Ægypto tota apud Getulos, Gaditanos, Arabes, in Græcia tota in Hibernia, in templis Iovis Ammonis Vulcani, Veneris, vestalibus, Moscovitas &c. Vide Huetium pag 77.
Dijs enim ignem immortalem servamus in templis; utpote qui sit ipsis quam simillimus. Porphyr. περι εμψ αποχ. l. 2.
Genius est μὴν unde μῆνες Æolicè μᾶνες latinè Manes, atque etiam menses. Nonne igitur Manes a Mene seu Plutone?
In quadam Ægypti parte regnabat Prometheus quam Nilus inundabat. & erat Herculi coætaneus Diodor. l. 1.
Metallorum repertorem apud Æschylum se fert Prometheus. Æsch. Prom.
Prometheum et Vulcanum ijsdem religionibus placatos fuisse et simul cultos ex Sophoclis Scholiaste discimus. Nam ad hunc Sophoclis locum in Oedipo Coloneo ὁ πυρφόρος θεὸς τιτὰν προμηθεύς Deus ignifer Titan Prometheus, Vulcanum esse ait hunc πυροφόρον θεόν. Tum ex Apollodoro et Lysimachida addit in Academia communem utrique aram spectari Huetius p 91.
Orion filius adoptivus Hyriei i.e. Ariæi seu Martis. Hyrieus filius Neptuni et Alcionis {unius} ex Atlantis filiabus. Palæphætus in Orione.
Herculem Indicum cognominatum fusse Belum probat Cicero l. 3. de Nat. Deor.
Arma accepisse Herculem a Mercurio et Apolline & Vulcano fabulantur Apollodorus lib. 2.
Hercules adversus Indos bella gessisse dicitur et adversus Æthiopas.
Templa et religio veterum ante idola introducta Mosaicis simillima Huetius p 125.
Dijs in cælo domos extruxisse fertur Vulcanus et homines quoque in antris prius habitantes domorum, ædificandarum et incolendarum rationem docuisse. Huet p. 71. authore nullo citato.
Mars Athenis in judicio contra Neptunum pro Halirrhothio, hastam fixit, quum ipsum interfecit. Suidas in Ἄρειος πάγος
Atlantica maria sunt Occidentalis et Orientalis Oceanus et omnia maria innavigabilia. Et Atlanticum mare Oceanus Suidas in Ἀτλαντικὰ πελάγη.
Iuno vinculis a filio Vulcano constricta est. Plato secundo de Republ. Sic autem est scribendum. Apud Pindarum enim Iuno vincitur a Vulcano in sella quam ipse fecerat. Quod quidem ignorantes a Iove scribunt eam vinculis fuisse constrictam. Aiunt autem ipsam ideo vinculis fuisse constrictam quod [{pixide} sua] insidiaretur Herculi. Clemens. Hæc autem historia legitur apud Epicharmum in Commessatoribus sive Vulcano. Suidas in Ἥρα
Ægyptij sub initio ipsum diei circuitum vocabant annum Cum Mercurius in Ægypto regnasset et obijsset, Vulcanus regnum suscepit et regnavit dies 1680, ita ut essent anni quatuor menses septem sies octo. Tunc enim Ægyptij annos metiri non norant, sed ipsum diei circuitum vocabant annum. — Hic bellum gerens in pede percussus est et ita factus est claudus. Idem etiam modestiæ et castimoniæ legem tulit Ægyptijs. Eorum enim uxores uno viro contentæ esse nesciebant. Arcano autem voto a Marte temperamentum ferri acuti accepit per quod arma bellica et instrumenta rustica ex ferro fabricavit. Nam ante ipsum fustibus et saxis bellum gerebant. Suidas in Ἥφαιϛος.
Quòd si reprobi etiam et Deo invisi homines in deorum numerum relati sunt et Dercetes filia Semiramis libidinosa et sanguinaria mulier, Syriæ deæ nomine culta est et propter eandem Dercetem colombas et Semiramin honorant Syri (in columbam enim mutata est mulier, ut nugatur Ctesias) quid mirum si imperio et tyrannide florentes aliqui, a subditis Deorum nomine nuncupati sint? Athenagaras Legat. pro Christo. p 121.
Esto Iupiter Aer Iuno terra &c Athenagoras Legat. pro Chr. p 110
Mars Iovi contra Titanes auxiliaris. Athenag. Leg. pro Chr. p 105
Vide Salustij libellum de Dijs et Mundo
Scrapis et Osiris idem sunt. Minut. Felix p 61
Iupiter Latiaris cruore perfunditur, Feretrius non auditur. Minut. p. 64
Iupiter Cretæ excluso parente regnavit, illic obijt, illic filios & ipsis sacris suis humanitatis arguitur. (Minut. Felix p 70.) Itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filij sævientis accesse accesserat & Iam susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit. Minutius Felix p 69.
habuit, adhuc antrum Iovis visitur et sepulchrum ejus ostenditurSuggestûs illius quo caput Serapidis ornatum est, modialis figura, frumentationis memoriam obsignat & curam frugum super caput ejus fuisse, ipsis spicis quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatus Ægyptiorum. et Fariam adjungunt quam filiam regis Farao derivatio nominis esse demonstrat. Tertullian. ad Nationes lib 2. p. 71 Serapin de Iosepho interpretatus. T Faria Isis. Minuc. Felix p. 59 & Euseb. Chron. l. 1 gr.
Nomen Serapidis compositum ex Osiride et Apide factum est Osirapis. Clemens Alexandr. admon. ad Gent. p 32
Cereris Mysteria [apud Phryges] sunt Iovis cum matre Cerere venerei congressus & ira. Clemens Alexandr. adm. ad Gent. p. 11
Alij motus astrorum contemplantes admirati sunt et Deos esse censuerunt, astra θεοὺς ἀπὸ τοῦ θῖν deos a a cursu suo nominantes. Clem. Alexandr. admon ad Gent. p. 16.
Minerva Ægyptia filia Nili. – – – Titanis filia Oceani patre impie ab ipsa sacrificato, ornata fuit pelle patris tanquam vellere. Clem. Alex. adm. ad Gent. p 17
Homerus dicit Martem fuisse vinctum tridecim mensibus:
Et Mars sustinuit, cum Otus fortisque Ephialtes
Hunc nati rigido vinxerunt vinculo Aloi
Mensibus in testa terdenis vinctus ahena est.[2]
Heraclitus et ejus sectatores ignem tanquam ortus rerum principium colunt. Hunc enim ignem alij nominarunt Vulcanum Persarum autem Magi ignem coluerunt et multi ex ijs qui Asiam incolunt. Quinetiam Macedones ut ait Diogenes in primo Persicorum. Ne Sauromatas recenseam quos refert Nymphodorus, in libro de Legibus Barbaricis, ignem colere, aut Persas aut Medos aut Magos? Hos autem dicit Dinon sacrificare sub Dio, sola Deorum simulachra ignem et aquam esse putantes. — Multis tamen postea annorum curriculis eos figuras hominum ad instar expressas coluisse ostendit Berosus in tertio Chaldaicorum, cùm hoc Artaxerxes Darij filius et Ochi Nepos introduxisset: qui cùm primus Veneris Tanaidis statuam erexisset Babylone et Susis et Ecbatanis & Persis & Bactris et Damasco et Sardibus, eam ostendit esse colendam. Clemens Alexandr. adm. contr. Gent. p. 43.
Venus filia Iovis et Diones. Homer. Ιλ. ε
Otus et Ephialtes filij Aloëi Martem ligaverunt validis vinculis. Æreo autem in carcere ligatus fuit tridecim menses & ibi perijsset nisi Martis noverca perpulchra Eëribœa Mercurio illud indicasset: hic autem furtim subduxit Martem. Iunonem etiam Hercules dextram ad papillam sagitta tricuscipe vulneravit, & Plutonem sagitta per humerum adacta ad portam inferorum inter mortuos. Homer. Ιλ. ε.
Pluto (Κόρην) Coren [id est Proserpinam] rapuit & (Δήμητρα) Ceres per deserta errans filiam quærebat. Iustin. Martyr Apol. 1. p 38.
Belum Assyrij Deum nominant et alij dicunt Saturnum Euseb. Chron. l. 1.
Inachi filia Ιο, quam Ægyptij mutato nomine Isidem colunt — Apis in Ægypto primus Deus putatur quem quidam Serapin vocant. Euseb. ib. Io filia Promethei. Eseb. ib. Hercules primus Antæum vicit. Euseb. ib. — Proserpinam rapuit Adoneus id est Orcus Rex Molossorum. — Hercules in Libya occidit Antæum. Euseb. ib.
Ἱερον λογον scripsit Hermes Trismegistus cujus χρησεις non paucas producit Stabæus in Physicis.
Scribit D. Augustinus alicubi Vestam Venerem fuisse nuncupatam.
Sidus Martis quod quidam Herculis vocant &c Plin l. 2. c. 8.
<15v>Crocodilus notissimum Ægypti symbolum. Vide Pierium Lib 29 Hieroglyph. cap. 13.
Pegasus alatus Africæ typus. Comment. in Numismata Regum & Imp. Rom.. Tab. 13. n. {2}
Caduceus Anubi attributus ib. Tab. 67. n. 14.
Delphinus tam Veneri sacer quam Neptuno. ib. Tab. 48. n. 2 Vide Pierium lib 4 Hieroglyph. cap 30 & lib. 27 cap. 10
Apud Pausaniam & Plutarchum in vita Pyrrhi Iupiter Ἄρειος id est Martialis memoratur. Apud Pausaniam quoque Iosephum et Eusebium Iupiter ἐνυάλιος legitur, quod idem est.
In antiquis inscriptionibus et Nummis Volkanus pro Vulcano legitur. Inscriptiones vide apud Gruterum fol 1014. & Comment. in Numism. Regum tab. 60 n. 16.
Thurius Mars dictus ab Orpheo Homero & Anacreonte Poetis. Andr. schot. Dial. antiquit.
Cum Dij immortales Iuno et Neptunus et Pallas Iovem colligare voluerunt, Thetis, Iovis (vel potius Neptuni) filia, interveniens illum liberavit vinculis mox centimanum Briareum vocans, quem timuerunt Dij immortales neque ligaverunt. Homer Iliad. α.
Iuno perpendit ab alto; a pedibus autem incudes Iupiter demisit duas; circum manus autem vinculum ligavit aureum: ea vero in æthere pendebat. ægre ferebant Dij per altum Olympum solvere autem non potuerunt. quemcunque enim [ait Iupiter] prehendissem projiciebam correptum de cælo donec perveniret in terram vix spirans. ne autem ne sic ira remisit propter cruciatum Herculis divini quem tu [Iuno] cum borea vento inductis procellis misisti per indomitum pontum, mala machinans; & ipsum postea ad [Κοών] Con populosam adduxisti: Ego tamen illum liberavi & reduxi iterum in Argos, multa licet perpessum. Homer. Il. 15.
Mortuo Mercurio, Vulcanus regnabat in Ægypto annis quatuor cum semisse. Dicunt autem bellicosum fuisse, et de equo cadendo pede læsum. In deum autem relatus est ab Ægyptijs propter ea quod lege lata sanxit fœminas uno viro contentas esse debere et modeste vivere, adulteras autem puniri. Sed et artem instrumenta conficinedi ex ferro ostendit Ægyptijs. Nam lapidibus et fustibus antea certabant. Euseb. Chron. l. 1. græce.
<16r>Menes Rex primus. Ægypti Thinites fuit & ab Hyppopotamo raptus interijt. Deinde Athothes hujus filius regnavit annis 27 & regnum in Memphi fundavit Euseb. Chron. l 1. — — — — In Ægypto primus regnavit Misram qui et Menes annos 35. Euseb Chron l. 1
Sacerdotes autem qui servati sunt, accipientes sacra Iovis enyalij venerunt in Sennaar Babyloniæ. Hestiæus Milesius apud Euseb. Chron. l 1. gr.
Inachi filia Io in Ægyptum veniens Isis nominatur, quam Ægyptij venerantur Isin Phariam nominantes Euseb. Chron. l. 1, gr.
Antæus filius Neptuni et Terræ ( ) filius etiam Atlantis (Scaliger. animadvers. in Euseb. Chron. an 378)
Græci vetustissimi Assyriam vocaverunt quicquid inter Tigrim et fines Ægypti interjectum est. Postea usus obtinuit ut pro Assyria diceretur Syria. Hoc ita esse præter alio diserte docet Iustinus: Imperium Assyrij, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere. Hygenus Fab. 275: Semiramis Dercetis filia in Syria Babylonem (condidit.) Hieron. 20 Esaiæ: Quos veteres Assyrios nunc nos vocamus Syros.
Mihi igitur Ægyptium et minimè Græcum nomen videtur Ὦρος. Pausan.
Aidoneus rex Molossorum a Tzetze dicitur Αδης ab Eusebio Orcus. Vide Scalig. Observat. in Euseb. Chron. an 619.
Ægyptus olim vocabatur Aëria et Potamia et Æthiopia propter Æthiopas ibi habitantes de quibus multi olim scripsere et Aetia ex Indo quodam dicto Aeto, et Ogygia et Melambolos, et Hephæstia. Eustathius in Dionysium.
Vulcanus Ægyptij Phtha (Iamblic de Myst.) & Aphthas (Suidas) unde ἄπτω accendo.
Sermo ab antiquis Iapetus vocatus est. Phurnutus de Nat. Deor.
Prometheus furto sublatum ignem tradidit usui hominum. Phurnutus de Nat. Deor. ubi de Prometheo.
Pegasus Neptuni filius, ut et Aloides. Phurnut. ib ubi de Neptuno.
Thetis Centimanum Briareum Dijs obmolita est. — Iapetus κριὸς id est aries nominatur. — Dicitur etiam a quibusdam artium inventor Prometheus. Phornutus. de Nat. Deor.
<16v>Ad Gerionem Hercules olla ærea advectus accessit. Albricus de Deor. imag. ubi de Hercule.
Atheniensium resp. eodem modo ordinata et digesta est quo Ægyptiorum in tres nimirum partes distributa. Quarum primum obtineant Eupatridæ (patricij ipsi dicti, in disciplinis maxime exercitati & ad honores quomodo Ægyptiorum sacerdotes Ægyptiorum summos provecti. Secunda classis sit rari incumbit ad modum Agricolarum Ægypti. Tertio loco censeantur opifices &c quod et ipsum Ægyptiorum ordinationi respondeat. Diodor lib. 1. p. 25. a. Ægyptus trifariam divisa ib. p 66.
Homerus Iliad 9 Thebas celebrat.
Vchoreus ob Osimande octavus Memphin condidit: ex quo Thebæ imminui cœperunt. Diodor. lib. 1 p 46 d. Dein decima post ætate regnavit Miris, & septima deinceps sesostres.
Ægypti defunctorum sepulchra domos æternas nuncupant. ib. p. 47. c
Amosis Ægypti Tyrannus ab Actisane Æthiopum rege vincitur ib p 55 Huic successit Mares Labyrinthi conditor. ib.
Dij primi a terrigenis fugati in animalia varia mogrant ib. p. 77.
Ægyptij Proreta in funerationibus vocnt Charontem et inde Orpheus fabulam de inferis confinxit. ib. p 82, 83. & p 86.
Pythagoras sacrum (quem vocant sermonem & Geometriæ præcepta artemque numerandi & animarum in quodvis animal transmigrationem ab Ægyptijs accepit. ib. p 88. Nomina plurium Philosophorum qui in Ægyptum descenderunt ib. p 88
Statuarij vetustissimi in Ægypto ad tempus vixere ut Telecles & Theodorus filij Rhæci. ib p 88.
Hercules adultis filijs Indiam universam in partes æquales divisisse ita ut suum cuique loco regem designaret. Diodor l. 2 p. 124.
Æthiopes supra Thebaida positi jactant Ægyptios esse eorum a Mizraimo deductam. Literis moribus et legibus cum Ægyptijs congruunt. Eorum literæ sacræ sunt Ægyptiorum vulgares. Diodor. l. 3. initio p 43, 44, 45 Ergo Mizraim eorum Pater.
Topazius in insula Serpentaria maris rubri repertus auri colore pellucidus, aspectu jucundus vitro similis. ib p 172 nascitur in petris per diem solis splendore suffocatus non videtur, noctu splendens reperitur. ib p 173
Bacchus Indicus (quem Lenæum (i. Torcularium) & Catapogonem (i. barbatum dixerunt) arma per universum circumtulit & vineas conserendi botrosque torcularibus exprimendi rationem edocuit Diodor l. 3 p 197 Natus erat in monte{illeg} supra urbem Nysam sylvis abundante juxta flumen Ægypti longe a Phœnicia. Diodor l 3 p 200 ex Homero.
Priapus Bacchi et Veneris filius Diodor l. 4. p. 214. Vide Priapum in Natal. Comit.
<17r>Stella Martis quam alij Herculis dixerunt — Stellam Veneris nonnulli Iunonis esse dixerunt. Hyginus in Poet. Astronom ubi de quinque stellis.
Anteus Neptuni filius Vide ubi de Neptuni filijs
Afri et Ægyptij primum fustibus dimicaverunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est unde bellum est dictum. Hygin. fab. 174
Ceres Deorum et Dearum ultima. Albricus de Deor. imag. ubi de Cere{r}
Cybele mater deorum extitit et gigantum. Irata enim Terra contra deos Titanas dicitur parturisse &c Albricus de deor. imag.
Hyperetes et Anthas filij Neptuni et Alcyones Atlantis filiæ Pausanias in Corinthiacis l. 2.
Dij etiam ἐπὶ τὸν Ωκέανον ultra Oceanum proficiscuntur post inculpatos Æthiopas siquando senserint sibi afferri ab illis hecatombas. Lucian in Prometheo
Prometheus tam mulieres quam viros effinxit. Lucian in Deorum dialogis
Apollinis Lyra septem chordis instructa. — Clymene mater Phaetontis. Lucian. in Deor. Dial.
Bacchus Herculem ad usque Herculis columnas comitatus est Lucian. vera Hist. l. 1.
Corinthus plena fabulis pugnam narrat Solis et Neptuni. Lucian. de Saltatione
Homerus de Mercurij virga aurea affirmat quod illius adminiculo, quorum oculos voluerit in somnum solvat, rursus alios dormientes excitet. Lucian. de Saltatione
Arctophylax est Calistûs et Iovis filius Arcas quem Lycaon membratim discerpsit & apposuit Iovi hospiti suo ad mensam. Eratosthenes Cyrenæus in Catasterismis. Est itaque hoc signum Osyridis vel potius Bacchi de quo vide pag seq.. Vrsa major est Lycaonis filia. ib
Eridanus Cælestis Nilus est. Eratost. ib.
Titanicum bellum humano generi principium fuit malorum Lactant de falsa relig. l. 1
Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant Lactant de falsa relig. L. 1 & Lucanus L. 1 de Dijs.
Ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina. Lactant. de Dijs l. 1
Sarapis modium in capite gestabat et cubitum, aquæ mensuram scilicet. Suidas in Sarapide.
<17v>Occupatus pueribus ludicris, distractus a Titanibus Liber est, et ab ijsdem membratim sectus atque in ollulas conjectus ut coqueretur: et Iupiter suavitate nidoris illectus invocatus advolavit ad prandium, compertaque re gravi grassatores obruit fulmine atque in imas tartari præcipitavit sedes, ut suis prodidit in carminibus vates Thracius. Arnobius adv. gent. l. 5
Minerva Nili proles quæ esse perhibetur Æyptia Sais. Arob adv. gent. l. 4.
Primum Æthiopes motus & proprietates stellarum errantium invenerunt & Astrologiam mortalibus tradiderunt & mox Ægyptijs finitimis artem imperfectam tradiderunt, qui eandem in majus provexerunt. — Ac non multo post Libyes quoque artem hanc sunt aggressi. — Calluerunt autem hæc omnia & Babylonij; atque hi quidem affirmant se primos omnium fuisse. Verum ut ego existimo, multo posterius ad hos scientia pervenit. At vero Græci nec ab Æthiopibus nec Ægyptijs de Astrologia quicquam audierunt: verum illis Orpheus Oneagri et Calliopes filius primus ista monstravit: non ille quidem admodum dilucide, neque rem clarè docuit, sed præstigijs ac mysticis involucris obtexit Sic enim illi visum est. Nam concinnata lyra orgya instituit, sacrasque cantiones decantabat. Porrò lyra cùm septem haberet chordas, concentum mobilium stellarum representabat. Lucian. De Astrologia.
Cælus omnium primus mundi universi imperio præfuit ductaque uxore Tellure priores ex ea filios sustulit quos centimanos cognominarunt, Briareum Gyem & Cæum. — Post hosce autem e Cælo Tellus Cyclopas, Harpen, Steropen & Bronien — peperit, sed hos cælus vinctos dejecit in Tartarum — Cælus item ex eadem conjuge procreavit Oceanum, Cœum, Hyperionem, Crium, Iapetumque cognomento Titanas, & novissimum omnium Saturnum suscepit. Præterea filias Tethyn, Rheam, Themin, Mnemosynen, Phœbenque & Dionem ac Thyam quas Titanidas nominarunt. Mox verò Terra indignissime ferens filiorum in Tartarum dejectorum internecionem, Titanas ut patrem aggrederentur inducit Saturnoque dat adamantinam falcem. Tum ij omnes præter unum Oceanum, in patrem impetum faciunt, & Saturnus præsecta Cæli genitalia dejecit in pelagus, deque virilium sanguinis profluentibus guttis Erinnyes Alecto Tisiphone et Megæra enatæ sunt. Cælo demum e regno expulso & revocatis ab ima tartari profunditate germanis fratribus. Saturnum imperio suffecerunt. At hic rursus Titanas fratres compeditos demisit in Tartarum, Rheam inde sororem sibi in matrimonium copulavit Postea cum Cælus ac Terra illum filij sui viribus deturbatum iri prædicerent, singulos ut quisque in lucem prodibat atque nascebatur ita devorabat: & Vestam prius Cererem deinde & Iunonem post has Plutonem et Neptunum deglutivit. Quamobrem irata conjux Rhea in Cretam quo tempore Iovem in utero ferebat proficiscitur ubi in antro Dictæo illum parit — & involutum fascijs lapidem pro nato patri filio devorandum dedit. Mox ubi Iupiter justæ atque integræ fuit ætatis: Metin Oceani filiam sociam capit quæ Saturno pharmacum bibendum propinat. Cujus ille vi coactus lapidem prius, deinde quos antea filios devorarat evomit. quorum adjumento Iupiter adversus patrem Saturnum et Titanas bellum gerit. Verum decimo post hujusce inter eos belli anno Tellus victoriam Iovi si in Tartarum dejectos sibi in societatem ascisceret vaticinata est. Tum is Campe custode interfecta, eos e vinculis liberavit. Tum etiam Cyclopes Iovem tonitru fulgetraque et fulmine: Plutonem autem galea et Neptunum tridente con–donarunt His illi telis armati Titanas subigunt, & conjectos in vincula atque in Tartarum detrusos, Centimanis custodiendo dederunt. Quo facto ijdem rerum imperium sorte inter se partiuntur, ac Iovi quidem Cæli regnum, Neptuno maris, Plutoni autem inferorum loca obtigerunt.
Cæterum Titanibus procreantur Oceano quidem et Tethys Oceanidum tria millia, Asia Styx Electra, Doris, Eurynome, Amphitrite, Metis. Iapeto autem ex Asia Oceani filia nascitur Atlas qui suis humeris cælum sustinet; Prometheus item et Epimetheus, ac Menœtius quem in Titanico bello fulminatum Iupiter in Tartarum detrusit. Ponti et Terræ hi sunt filij Phorcus, Thaumas, Nereus Eurybæa, Ceto. Ex Thaumante autem et Electra Oceani filijs natæ sunt Iris, Harpiæ &c Nerei et Doridis quos Oceanus genuit Nereides filiæ fuerunt quæ hisce nominibus appellantur, Amphitrite, Thetis, Ceto, Dione, Ione, Galatea, Eumolpe, Erato &c. Iupiter ex Dione Venerem, ex Eurynome Oceani filia gratias, ex Styge Proserpinam, ex Mnemosyne Musas genuit. Crius et Eurybæa Ponti filia genuerunt Astræam Pallantem Persen. Ceus autem et Phœbe Asteriam et Latonam. Hyperion & Thia Auroram Solem et Lunam.
Vulcanum Iupiter matri in vincula conjectæ opem ferentem de cælo præcipitem dedit. Nam conjugem quod Herculi ad Ilium devastandum naviganti tempestatem intulisset, ex Olympo suspenderat. Volcanum vero in Lemno insula dejectum et eo casu claudum factum Thetis servavit incolumem. — Prometheus sive ut alij tradunt Volcanus Iovis caput securi percussit, deque illius vertice secus Tritonem omnem armata Pallas prodijt — — — Neptunus Amphitriten Oceani filiam sibi conjugio copulavit, ex qua Triton & Rhode orti: Apollodorus l. 1. c 1, 2, 3.
Canache et Neptunus Opleum, Nereum, Epopeum, Aloeum & Triopem genuerunt. Sed Aloeus Iphimediam Triopis filiam quæ Neptunum exarsit, uxorem habuit. Iphimedia ad mare se conferens & a Neptuno compressa geminos peperit Otum et Ephialten quos Aloidas appellarunt. Hi bellum Iovi inferre non erubuerunt. — Quinetiam Ephialtes Iunonem, Otus Dianam sibi conjugem deposcebant. Martem insuper in vincula conjecere quem demum Mercurius furto eripuit. Apollodor. l. 1. c. 7.
Cererem Ægyptij Isin vocarunt, et Ionem quoque Isin appellarunt — — — Ex Lybia Neptunoque gemini Agenor ac Belus oriuntur &. Apollodor l. 2 c. 1
<19r>Sol Herculem aureo poculo donavit quo Oceanum trajecit. — Menœtius Plutonis boum pastor ab Hercule cæsus. — In Libya Alebion et Dercynus Neptuni filij boves Herculis abigebant et ab Hercule occisi sunt. — — Libyæ præerat Antæus Neptuni filius, quem Hercules interemit. Apollodor l. 2. c. 5
Melicertæ Isthmiorum certamen Sisypho auctore institutum fuit. Apollod. l. 3. c 4.
Neptunus Peleum equis Balio et Xantho condonavit. Apollodor l. 3. c 12 Patroclus a Neptuno aurigandi artem didicit. Ptolomæus Hephæstionis l. 1. Hercules a natali Nilus fuit appellatus Ptolom. Hephæst. ib.
Cinyras Assyriorum rex, cum in Cyprum se contulisset cum populo, Paphum condidit, ductaque inibi uxore Metharme Pygmalionis Cypriorum regis filia, Oxyporum et Adonim genuit præter filias quæ in Ægypto mortuæ sunt. Adonis autem puer adhuc, Dianæ iracundia in venatione ab apro percussus interijt. Hunc Hesiodus Phœnicis et Alphœsibœæ filium fuisse ait. Panyasis vero de Thoante Assyriorum rege et ejus filia Myrrha natum refert. Apollodor. l. 3. c. 13.
Horion [i.e. Orion Hyriei filius. Parthenius Nicaensis Erotica, c. 20.
Ægyptiorum templa pulcherrima sunt simul atque maxima, sumptuosis lapidibus extructa atque composita: cæterum si intus Deum requisieris, aut simiam invenies aut ciconiam, aut hircum aut felem. Lucianus in Imaginibus.
Scythæ Acinaci sacrificant, Thraces Zamolxidi homini fugitivo, quem ex Samo ad illos delatum esse constat, Phryges autem Lunæ, Æthiopes diei, Cyllenij Phaleti, Columbæ Assyrij Persæ igni, Ægyptij aquæ: ac omnibus quidem Ægyptijs aqua pro Deo communiter colitur. Cæterum privatim Memphitis quidem bos Deus est; Peleusiotis verò cepe: jam alijs ciconia aut Crocodilus, alijs cynocephalus, aut feles aut simia. Lucianus in Iove Tragœdo.
Cum Bacchus adversus Indos ductare exercitum instituit, is in cornu Silenus, sinistrum Pan regebat. Porrò autem Satyri manipulares constituti ordinibus instruendis erant intenti. Lucianus in Baccho.
medio strenui Imperatoris fingebatur officio, cujus dextrumHerculem Galli lingua gentis vernacula Ogmium vocant. Lucan. in Hercule Gallico.
Est in Syria civitas non longe ab Euphrate flumine vocatur autem Ιρὴ Sacra, et est quoque sacra τῆς Ηρης τῆς Ασσυρίης Iunonis Assyriæ. — de hac civitate venio dicturus quæcunque videlicet in ipsa sunt. Dicam autem et leges quibus in sacris utuntur & solennes conventus quos celebrant & sacrificia quæ peragunt. Dicam autem & quæcunque de illa traduntur, qui templum hoc consecrarunt & de æde ipsa quo pacto condita fuerit. [Lucianus natione Syrius fuit, urbe Samostata quæ juxta Euphratis confluenta sita est, circa Trajani tempora natus.] Scribo autem Assyrius ipse existens & eorum quæ narro, et alia quidem ipse coram vidi, alia verò a sacerdortibus edoctus sum. Quæcunque igitur antiquiora me sunt ab ijs narrationem incipiam Primi igitur hominum quos nos scimus Ægyptij, dicuntur et deorum notitiam percepisse & templa constituisse, lucosque & conventus solennes edidisse. Primi autem et nomina sacra intellexerunt et sermones sacros docuerunt. Deinde verò non multo tempore post, ab Ægyptijs Assyrij doctrinam de dijs acceperunt & sacra templaque erexerunt in quibus et simulacra posuerunt et statuas dedicarunt Antiquitus autem etiam apud Ægyptios absque simulacris & statuis templa erant. Et sunt in Syria quoque templa non multo Ægyptijs ætate posteriora, quorum ego plurima ipse vidi. Herculis utique æquævum est illud videlicet quod Tyri est. — Est autem et aliud templum in Phœnicia magnum quod Sidonij celebrant, Astartæ, ut quidem ipsi dicunt. — — Porrò et Bybli vidi templum magnum, Veneris Byliæ cognomento in quo et ritus quosdam in Adonidem peragunt. — Sunt autem ex Byblijs nonnulli qui dicunt apud sese humatum esse Osirim Ægyptium, luctusque et ritus hosce non Adonidi sed Osiridi omnes fieri. Dicam autem et unde fidem ejus rei sibi faciant. Caput unoquoque anno ex Ægypto Byblum defertur quemadmodum et me præsente tum Bybli factum est, & caput ipsum spectavi e payro effigiatum. — Cæterum ascendi et in Libanum ex Bybli, itinere unius diei, cùm audissem ibi antiquum templum Veneris esse, quod Cinyras dedicasset. Ac vidi sane templum, eratque pervetustum. Atque hæc quidem in Syria sunt templa antiqua & magna Quæ cum multa adeo sint, nullum tamen, quantum mihi videtur, majus eo est quod in Sacra civitate habetur neque etiam ædes alia sanctior aut terra magis sacra uspiam est. Sunt autem & opera in eo pretiosa & donaria antiqua & miraculosa multa & statuæ religiosæ & Dij quoque ex ipsis manifestam adeo sui significationem dantes. Siquidem et sudorem ipsis emittunt statuæ & moventur et oracula edunt & clamor sæpenumero in æde coortus et cum templum jam clausum esset, multique audierunt. —— Aliqui Semiramidem Babyloniam illam cujus multa passim opera per Asiam extant, hanc sedem consecrasse putant cæterum non Iunoni sed matri suæ, cui nomen Derceto fuit. Dercetûs autem imaginem in Phœnicia vidi — altera quidem parte mulierem, altera verò, quantum a femoribus ad imos pedes protenditur, in piscis caudam desinentem. At hæc quæ in civitate Sacra tota mulier est. Porro argumenta quibus huic narrationi fidem faciunt, non ita clara habent. Pisces rem sacram existimant neque unquam piscem attingunt. Deinde et aves alias quidem edunt, columbam autem solam non edunt sed hæc sacra ipsis est. Et quod hæc ita fiunt placet ipsis Dercetûs et Semiramidis gratia fieri: alterum quidem quod Derceto piscis formam habet: alterum autem quod Semiramis ad postremum in columbam versa est. — Placent autem mihi hæc quæ de templo dicunt in quibus cum Græcis consentiunt, Deam quidem Iunonem putantes esse — — In magnam ædem omnibus ingredi licet in penitrale autem sive cellam illam solis sacerdotibus, neque verò ijs omnibus, sed illis tantum qui divini maxime sunt, quibusque omnis cura et studium in templum impenditur. In hoc autem adyto simulacra deorum posita sunt, Iunonis videlicet & quem Iovem existentem ipsi alio nescio quo nomine appellant. Ambo autem aurei sunt, amboque sedentes finguntur. Sed Iunonem quidem Leones portant, Iupiter autem tauris insidet. Atque adeo et Iovis quidem simulacrum per omnia Iovi assimulatum est & capite et oculis et sedendi habitu: neque ipsum alteri ne si velis quidem assimulare potueris. Iuno autem si propius contempleris, haudquaquam unius speciei formam præ se fert. Nam in universum quidem, quod verè dixeris Iuno est: cæterum habet quippiam & Minervæ et Veneris & Lunæ et Rheæ et Nemesis et Parcarum. Ac altera quidem manu sceptrum tenet, altera autem colum et in capite radios gerit & turrim & cæstum habet quo solam Venerem cognomento cælestem exornant — Lapidem in capite gerit qui Lychnis vocatur. Nomen autem illi dedit operis effectus respondens. Ab hoc multus fulgor noctu resplendet, totaque ædes ab eo perinde atque lucernis collucet. Interdiu autem ipsum quidem lumen emarcescit, speciem autem præ se fert admodum igneam. — Vocatur autem signum etiam ab ipsis Assyrijs, neque illi nomen aliquod proprium posuerunt. Atque ipsum alij quidem ad Dionysium alij ad Deucalionem alij ad Semiramidem referunt. Quando enim et in vertice ejus columba aurea insidet, ob eam videlicet rem tradunt Semiramidis illud signum esse. Proficiscitur autem bis quotannis ad mare ad afferendam aquam eam de qua dici. Lucian de Syria Dea.
Saturn was of large stature, lame of one foot, peaceable, & reigned in the golden age. By agreement with his Brother Titan he was to slay all his Male children & so would have devoured Iupiter but his wife Ops presented him a stone in his stead & by the same meanes also she preserved Neptune & Pluto wherefore Titan expelled him his kingdom & put him in Prison but Iupiter warred against Titan & restored his Father
Iuppiter married his Sister Iuno who was born at the same birth with him, he expelled his Father & divided his kingdomes giving the subterranean Regions to Pluto, the Sea to Neptune & reserved the Air to himself, he is agile commands thunder & lightening, is carried on the back of an Eagle with is scepter in his left hand & thre gramed Thunderblot in his right hand, & of all the gods is most luxurious. He had first Hebe Iunos daughter alone to be his Cup–bearer but she falling & showing her nakedness before the gods, he substituted Ganimedes who was snatched up by an Eagle
Iuno was malicious
Neptune holds a Trident in his hand, his wife Amphitrite at first fled from him but he sends a Dolphin after her who perswades her to marry him, on her he begat the sea monster Tryton
Pluto is drawn by two Dragons
Mars the son of Iuno begot by touching a flower without the help of Iupiter. He lay with Venus & commanded Alectryon to watch at the cave mouth that they might not be espied but yet Sol sees them when Alectrion was asleep & aquaints Vulcan with it who makes a net so subtile as scarcely to be seen & shows them involved in it to all the gods, who laughed at them at lenght he released them by the perswasion of Neptune, & Mars turnd Alectrion to a Cock
Venus was beautifull & lustfull, being born of her fathers genitalls throun into the sea, she is drawn in a chariot with two swans. She fell in love with Adonis & diswaded him from hunting for fear of the danger but he pursuing the sport was killed by a bore whereupon Venus in hast descends from the clouds scratching her self among the bushes, laments him & turns him to a flower
<21v>Mercury had wings on his hands head & feet with an Iron head piece & Caducean rod writhen about with two Snakes tyed together in the middle with a knot called Hercules knot, the Son of Iupiter & Maia & Messenger of the Gods. He slew Argus whose head Iuno turned to a Peacock. His rod & Harp was given him by Apollo wherewith ho had power to being souls out of hell & cast them asleep.
Vulcan the son of Iupiter & Iuno & husband of Venus, the God of fire, of a black complexion
Sol
Luna
Diana is horned, clothed with a loos gown or garment, with two bracelets about her feet, & a Quiver bended Bow & dart, she is called Iuno Lucina quasi Iuvans in part & lucifere, she was the daughter of ♃ & Iuno.
Proserpina
<22r>
Cupid the son of Venus is armed with two sorts of darts the one golden with provoketh love, the other leaden which chaseth it away.
Bacchus begot of Semele by Iove & taken into his thigh when he consumed her by {Deiform embraces}. Hee is ever a boy, & youthfull with a virgins face when unhorned, crowned with base, drawn in a chariot by spotted Lynxes & followed with satyrs & Bacchides which were crowned with base & had leavy speares in their hands making a noyse with sounding brass, sackbuts trymbrells &c & crying IO! &c. He was nursed for a while by his Aunt Ino & then delivered to the nymphs to be brought up.
Cadmus king of Tire & Sidon his history is that Iupiter sent ☿ to drive the herd of oxen neare the shore with whome Europa Cadmus his sister used to recreate her self. Iupiter mixeth himself with the heard in form of a white Beautifull Bull, which Europa espying plays with & gets on his back & the Bull carrys her over sea to Crete & begat Minos of her Agenor Cadmus his father sends him to seek his sister on pain of banishment if he find her not. He after much seeking consults the oracle of Phœbus who bids him foll an Ox he should meet that had never been yoked & where the Ox rested there build Crete. He accordingly follows the Ox & where it rested sent his servants for water to sacrifice to Iupiter They go into a wood in the midst of which was a cave with a spring at which when they made a noise by letting down a pitcher, there advances out of the Den a huge sky–coloured Serpent of Mar{s} which three tongues & three rows of teeth & a crest which devours them. Cadmus wondering at their stay follows them being clothed with a lyons skin & armed with a lance & dart & espees the serpent licking their dead body he first throws a great stone at him which rebounded without hurt, then his dart which wounded him in the back, then wounds him slightily in the jaws with his spere & at last runs the spere into his throate through his neck & transfixeth him to an oake. And whilst he viewed the beast a voyce told him hee should be also turned to a serpent. Then Pallas descending through the Air bids him sow the teeth, & there should men arise. Hee did so & they arise up armed with speres & sheilds. Cadmus prepares to encounter them, but one of them forbids him, & by smiting his brother begins a civill war in which they all perished but five which helped him to build Thebes. After this he lived long, had many children & nephews in which he was unfortunate as in his Nephew Actæon turned into a Stag by Diana, in Semele who perished in her {wished} embraces of Iupiter in his God like form who then took out Bacchus & preserved in his thigh &c. At which being grieved & thinking the place which he had built to be unfortunate he wandered with his wife Hermone (the daughter of Mars & Venus to Illiricum where they were both turned to hurtless serpents or Dragons.
Perseus his story is that Acrisius king of the Argives being told by the Oracle that his nephew should slay him shut his daughter Danae in a tower. Iupiter came through the tiles in a golden shower into her lap & begat Perseus of her her father when the child was born shut it & its mother in a coffin & threw em into Sea, But they were taken up by a Fisherman on the shore of Daunia & presented to king Pilumnus Iupiters son who married Danae. When Perseus came to age Mercury gave him winged buskins & a sword & Minerva gave him a sheild that was covered with goats skin called Ægis. The Gorgons having but one eye amongst them all he stole it as two of them were communicating it from one to another, & then cut of Medusa's head as her snakes were asleep, defending him from her sight by his sheild, As he flew away with the head the drops of blood turned to serpens & out of her blood was ingendered Pegasus who flying to Helicon neare Parnassus by a stroake with his hoof on a rock he made a spring which is dedicated to the muses. Perseus hovering to & fro flew at last to Mauritania where was the Hesperian continent the bound of the earth where the sun passes into the deep in which field Atlas king of that place kept a 1000 herds & flocks & had a gold bearing tree which the Oracle told him should be stoln by Ioves son & therefore he inclosed it with rocks & set a huge Dragon to guard it. Perseus asking him hospitality being weary with his travels, he denyed him because he was Ioves son. And urges him with violence to be gone. Perseus finding himself to weak in contention turns him to a mountain with the Gorgons head. Then he flys into Æthiopia where he espies Andromeda (the daughter of king Cepheus & Cassiope) tyed to a rock by the sea nymphs for her mothers pride to be devoured by a sea monster Perseus upon promis obteined of her Parents that she should be his wife engages the monster, & wounds him whose blood wetting Perseus wings he flys to the next rock whither being pursued he slays the Monster with his fauchion. When the nuptiall solemnities were performed & he should have injoyed her he was set upon by her suters some of which he shew & turned the rest to statues with the Gorgons head. And returning to Argive with his spouse he restored his grandfather Acrisius whom his unkle had deposed.
Ceres the Daughter of Saturn & Ops was drawwn in a chariot with two winged Dragons, she had by Iupiter Proserpina with whome Pluto smitten by Cupid at Venus command fell in love & carried her to Hell. Ceres lights two torches at Ætna to seeke her daughter but in vain. In her travells she came to Eleusis king of Attica by whome being hospitably received she begged his son Triptolemus to educate whom in the Day she fed with milk of heaven & in the night time raked in the fire & when grown to age she gave him her chariot drawn with winged Dragons to travel through the world to men the art of sowing corn. At lenght being told by Arethusa that Proserpina was in Hell with Pluto begs of Iove that she may be released. And he grants it on condition she had tasted of nothing ther. But Ascalaphus discovers that she had tasted some of a Pomegranate for which tale–telling he is turned to an oule At lenght Iupiter grants that she should live half the yeare in Hell with Pluto & the other half above.
Iason by his Brother Peleus to gaine his kingdom was set upon the adventure of the golden fleece, he built the ship Argo & together with Peleus went to Colchos where Medea the daughter of Æta fell in love with him & upon promise of marriage gave him inchanted herbs by which he tamed the brasen feeted fiery Bulls in the field of Mars & brought them under the yoke, took out the serpents teeth & sew them instead of corn from whence sprung up armed men which directed their arims against them but he throwing a stone at them by virtue of Medeas inchantments set them into civill warr in which they all perished then pouring lethean juice on the thre–tongued & sharp–clawed Dragon which never slept causeth him to sleep & so he got the fleece which he carried back with him & Medea into Greece, From whence Phrixus had brought it riding over sea on the Ram & afterwards hanging up his Fliece in a Temple at Colchos. Medea that took her brother Absyrtus with her & killing him scattered his limbs to stay her pursuing Father. Afterwards shee renewed Æsons youth by cutting his throate & infusing a decoction of inchanted herbes into his veines. Then drawn in a charriot by two dragons goes to king Pelias court & telling this story makes his daughters him to be renewed also, but in vaine. Afterwards Iason marryinh Creüsa the daughter of Creon king of Corinth she sent a fire box to Creusa for a present which opened burnt her & the whole Pallace At this Iason would have slain her but she slew her two children which she ad by Iason in his sight & then fled to Athens & married old Ægeus whose son Theseus returning to his father inknown she gave him Aconite the spume of Cerberus to present it to his son as to a foe which when Theseus was ready to drink Ægeus knows him by his Ivory sword & dashes down the cap. Whereat Medea snatching Medus her son flys away in cloud into Media.
Theseus slew a terrible Bull at Marathon 10 miles from crete also the cruel Procrustes, Cercyon & Scinis who pulled men apieces with bended Trees & was himself served so by Theseus. Minos the son of Iupiter begotten on Europa & king of Crete makes war upon Ægeus for causing his son Androgeus to be slayn, & by trechery of Ægeus daughter vanquisheth him And enjoyns 7 Athenians noble–mens children every yeare to be devoured by the Minotaure, a monster half like a man & half like a bull which Pasiphae (Minos's wife) falling in love with a bull & inclosing her selfe in a wooden cow which Dædalus made for that purpuse, had begotten of her by the bull. For this Act Minos imprisoned Dedalus with his son Icarus in the Labyrinth which he had made, but they made their escape by vaxen wings &c. The third yeare it fell to Theseus lot to be devoured. He went with a black flag which his father enjoyned to change at his return to a white one if he escaped He conquered the monster & by Ariadnes counsell who fell in love with him, got out of the Labyrinth again, & returns to his ship with rapt Ariadne, but leaving her on the shore asleep she {marys} to Bacchus throwing up her crown out of despaire which sticks in heaven. Theseus forgot to change his flag & so his father espying the black flag return throws himself from a rock into sea.
Hercules.
Authores fabulosi.
1. Missa S. Iacobi Fratis Domini |
2. Vita S Barnabæ per Marcum Evangelistam. |
3. Narratio de vita et Miraculis S. Ioannis per S. Prochorum unum ex 7 primis Diaconis. |
4. Linus de passione Petri et Pauli. |
5. Dionysij Areopagitæ Epistolæ & libri de Cælesti et Ecclesiastica Hierarchia deque divinis nominibus Ante Greg: magn: nemo operum hujus meminit. |
6. Martialis Episcopi Lemovicensis, unius e 72 discipulis epistolæ duæ. |
7. Testamentum 12 Patriarcharum. |
8 Missa S. Petri. |
In secundo seculo
1. Iustini Martiris Epist. ad Zenam, expositio fidei, Quæstiones et responsiones inter illum et gentes. |
2. Melito Sardicensis Episcopus A.D. 170. Liber de transitu B. Virginis. |
In tertio seculo
1. Hyppolitus de Antichristo, Incarnatione, Trinitate &c |
2. Gregorius Thaumaturgus: ejus Expositio fidei, & in Annunciationem B. Virginis &c. A.D. 233. |
3. Zeno Veronensis. AD. 260. Hujus Greg: magn. primus meminit, sed non meminit operum ejus. contra Arianos sæpe disputat, et proinde Baronius rejicit. vide p 375 Bibl. Patrum |
4. Victoris Pictabionensis Martyris AD 303 Commentarius in Apocalypsin. |
5. Dorothei Tyrij synopsis Prophetarum & discipulorum christi. AD. 300. |
6. Methodij Homilia et Revelationes. A.D. 255. |
7. Petri Alexandrini canones de pænitentia. A.D. 311. |
Cum ego et ti hæc ipsa τεκμήρια signa esse, quod Dij sint, asserimus, solemque ac Lunam sidera & terram quasi Deos & res divinas in medium adducimus tunc juvenes ab istis [sc. junioribus sapientibus] aliter persuasi, terram et lapides hæc esse dicant, nullamque humanarum rerum curam habere posse. Plato de leg. lib. 10 sub initio.
Lunam Deus in primo supra terram circulo posuit In secundo solem, Luciferi deinde globum & Mercurij sacrum ut dicitur sidus circulis affixit, soli velocitate æqualibus, potentia vero illi contrarijs. Quo fit ut καταλαμβανουσι | apprehendant se invicem & a se vicissim καταλαμβάνονται | apprehendantur similiter hæ stellæ Sol, Lucifer & Mercurius. – – – – Orbes qui minorem circum velocius, qui majorem tardius revolvuntur. Secundum verò ipsam ejusdem naturæ lationem quæ velocissimè percurrunt comprehendentia a tardioribus comprehendi videntur. Plato in Timæo p. 1052.
Nisi tamen cum Platone statuere malimus corpora mundana etiam tum cum jam fabricata, et omninò stabilita essent aliquamdiu motu recto agitata fuisse sed postquam ad crta determinataque loca pervenissent paulatim in gyrum revolvi cœpisse motu recto commutato cum circulari, in quo postea perstiterunt. Profunda certe speculatio & Platone dignissima. Gal. Syst. Cosm. initio
Quidam de leviore et graviore sic docunt, ut in Timæo est scriptum, Gravius quidem esse quod ex ijsdem pluribus constat levius autem quod ex ijsdem paucioribus, quemadmodum plumbum et æs ære majus gravius dicunt. Omnia enim corpora ex ijsdem quibusdam [particulis] & una materia esse aiunt. Aristot de cælo l 4 c 2
<27v>Aristoteles ibidem recensit opiniones aliorum (e quorum numero Simplicius in hunc locum dicit esse Leucippum & Democritum) qui tribunt gravitatem non numero solidorum sed quantitati solidi et levitate, quantitati vacui n singulis corporibus; per levitatem non intelligentes non veram & naturalem levitatem ut opinatus est Aristoteles sed minorem tantum gravitatem.
[1] Apud Euseb. Pr. Ev. l 9. c 10
[Editorial Note 1] The following passage is written upside down and runs from f. 12v to f. 12r.
[2] Iliad. E. apud Clem Alex. adm. ad Gent. p. 18