<1r>

proinde hoc Cypriani nihil prorsus ad rem facit. Hoc unicum exinde colligi potest quod ex Cypriani sententia (Cypriani, inquam, non Ecclesiæ) mortuorum animæ non dormiunt sed quasi vivæ deum colunt & rerum hic gestarum recordantur.

Tertius locus est ex Irenæo, nempe: Sicut illa ait [1] Irenæus, (Eva scilicet) seducta est ut effugeret Deum, sic hæc (Maria) suasa est obedire Deo ut Virginis Evæ virgo Maria fieret advocata. Hic Totum argumentum in una voce situm est eaque non Irenæi ipsius sed interpretis alicujus qui textum græcum Irenæi jam desideratum plurimis in locis durissime reddit. Sed demus vocem advocatam adæquatè respondere græcæ voci Irenæi quid inde concludemus? Mariam post mortem intercedere pro Eva? Equidem si hæc esset mens Irenæi, non tamen sequeretur mortuos res humanas cognoscere, aut a nobis invocari posse, sed tantum eos pro se mutuo orare et forte pro Ecclesia in genere. Sed quàm longa tamen abest hoc a mente Irenæi, videte. Vox advocata igitur plures habet significationes. Potest ea pro intercessore accipi, sed in hoc sensu rarissime reperitur. Sæpius accipitur pro eo qui causam agit coram judice, non intercedendo & supplicando sed explicando et demonstrando. Accipitur insuper pro procuratore rei alicujus, sic enim Thesaurarius Imperatoris a Romanis dicebatur Advocatus fisci: et apud græcos [2] quidam magistratus ad quos bona publica referrentur dicebantur Εύνδικοι sive advocati. Et generaliter quicunque alicui subveniat curam quamcumque genu Advocatus dici potest <1v>

Et generaliter quicunque alteri subvenit aliquid curando vel agendo Advocatus est. Cum igitur Virgo Maria per partum Christi subvenerit lapsui Evæ ejusque causam restituerit, annon ea rectissimè ab Irenæo dicitur Advocata ejus? Certè hanc esse mentem Irenæi pluribus colligitur. Et primò dum Mariam vocat Advocatam Evæ virginis, non Evæ feminæ, ostendit se non locutum de persona Evæ qualis ea jam est, quasi Maria pro hac intercederet, sed de peccato originali quod Eva, dum virgo esset, induxit humano generi et ad quod delendum Christus natus est. Deinde per obedientiam qua dicit Mariam factam esse advocatam Evæ, intelligit illam quam Maria præstitit verbo Dei per angelum de futura conceptione & partu Christi annunciato. At hujus obedientiæ premium fuit ipsa impletio verbi annunciati. Quia Maria credidit, Deus implevit. Hæc erat igitur advocatio quam ea per hanc obedientiam assecuta est ut quod annunciatum erat impleretur et Maria pareret Christum in remedium lapsus Evæ.

Sicut Eva, inquit, seducta est ut effugeret Deum sic Maria suasa est obedire Deo [ i.e. auscultare angelo futurum partum annuncianti,] uti Virginis evæ [effugientis Deum per inobedientiam,] Virgo Maria fieret Advocata [portando Deum per obedientiam.] Denique hanc esse ipsissimam mentem Irenæi manifestum est ex toto contextu qui sic se habet. Domino – – recapitulationem – <2r> Domino – recapitulationem ejus quæ in ligno fuit inobedientiæ, per eam quæ in ligno est obedientiam faciente, & seductione illa soluta, [4] quæ seducta est male illa quæ jam viro destinata erat virgo Eva; per veritatem evangelizata est bene ab angelo jam sub viro virgo Maria. Quemadmodum enim illa per [5] angelicum sermonem seducta est ut effugeret Deum prævaricata verbum ejus, ita et hæc per angelicum sermonem evangelizata est ut portaret Deum, obediens ejus verbo. Et sicut illa seducta est ut effugeret Deum, sic hæc suasa est obedire Deo, uti Virginis Evæ virgo Maria fieret advocata. Et quemadmodum adstrictum est morti genus humanum per Virginem, [sic idem] solvatur per Virginem: æqua lance disposita virginalis inobedientia per virginalem obedientiam. Hactenus Irenæus. <3r> Oratio tota in eo posita est ut ex opposito conferat lapsum humani generis per Evam cum restitutione ejus per fructum uteri Mariæ: adeo ut loco vim apertam inferat qui alio nomine hanc illius advocatam dici velit.

Denique ex [6] Iustino adducitur hic locus. Deum et ejus filium qui venit & nos hæc docuit & aliorum sequentium similiumque bonorum angelorum exercitum et spiritum propheticum σεβόμεθα καὶ προσκυνουμεν veneramur & colimus, &c Sed quid hoc ad rem facit non video. Concedo Angelos venerandos esse et colendos, at non invocando eos, sed credendo eos esse, & sub Deo mundum regere, nostrarumque actionum testes existere, & propterea in omnibus reverenter nos gerendo tanquam in eorum conspectu & cœtum horum summo in honore secundum Christum et spiritum propheticum habendo. Angelos sic colere Christianum decet, neque aliquid amplius ex Iustino colligi potest. Si aliquid amplius volunt Pontificij, concludendum erat quod angeli ex mente Iustini colendi sunt ut dij. Nam Iustinus hic respondet Gentilibus accusantibus Christianos Atheismi. Eosque non esse Atheos argumentatur quia Deum supremum colunt & filium ejus & cœtum Angelorum & spiritum propheticum <4r> Igitur Angelos inter Deos Christianorum numerat si verba ejus rigide interpreteris. Quod absit. Iustino enim hic propositum erat non modum cultus delineare sed supernas tantum potestatis enumerare quas Christiani loco deorum gentilium agnoscebant & quomodo cumque venerabantur. Angelos igitur adjecit & in veneratione illorum exprimenda verbis emphaticis usus est,ut Gentilium qui numina multa venerati sunt objectionem penitius everteret: et ideo locus cum modestia interpretandus est. Quinimo locus iste contra Pontificios facit. Nam cum Iustinus in plenam defensionem Christianorum potestates omnes superiores quas Christiani tunc agnoscebant enumerare vellet, omisit prorsus Martyrum & aliorum sanctorum spiritus.

[1] l 5 contr Hæres c 19

[2] ✝ Suidas in Εύνδικοι.

[3] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[4] ✝ quâ

[5] ✝ mali angeli

[6] Apolog 2 pag 2.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC