<1r>

Ægyptijs ob servitutem prætermittitur: Et ejus uxor Venus fæmina Ægyptijs benifica & a Gentibus orientalibus in honore habita Dicta est hæc Astarte, Astaroth, Attyrgates, Attyr, A{ssyr}; et inde Assyria, Tyrus ἀστηρ et Planetæ hujus festum Esther. nomen dedit Planetæ proximo. Sequuntur Chami nepotes, et primo Mercurius natu maximus, qui nomen suum Planetæ proximo imposuit dein Orus qui cum matre Iside regnavit & Deorum Ægyptiorum ultimus habetur, & hujus nomen inditum est Soli Planetarum omnium infimo. Luna quæ Planeta secundaria est et Solem tamen magnitudine apparente æmulatur, pro hujus soror haberi solet & perinde dicata fuit Ori Sorori Bubaste. Igitur Thothus qui Astronomiam Ægyptiorum paulo post diluvium fundabat, planetas numerabat continuo ordine a Saturno ad Solem, et Terram loco quarto reponebat, ut fit in systemate Pythagorico.

[Postquam Dij Ægyptij ad alias gentes manarunt, translata sunt eorum nomina ad alias personas, & Iupiter dictus est quem gens unaquæque in honore maximo habuit Sic Chaldæi et reliquæ gentes Arabicæ communem ipsorum patrem Chusum pro Iove Belo habuerunt, & Assyrij Ninum Imperij fundatorem eodem nomine coluerunt. Iovis autem pater semper dictus est Saturnus & filius Mars. Id enim Xenophon in æquivocis prodidit. Et hinc Chaldæi per Saturnum intellexerunt Chamum & ne Noachus omitteretu{r} constituerunt Saturni patrem Cœlum. Assyrij vero per Saturnum et Cœlum intellexerunt Chusum et Chamum et et ad Noachum designandum fecerunt Cœli patrem Hypsuranium. Cum autem Arabes Babyloniam et Assyriam sub initio vicerint, factum est ut eorum Iupiter per orientem maxime celebraretur. Hic est enim qui cum fulmine bellico pingitur & patrem regno expulit orbemque inter seipsum & fratres Neptunum et Plutonem. divisit ac toto oriente dictus est Baal et Iupiter Belus κατ᾽ εξοχὴν. Porrò Græci & Phryges cum gentibus finitimis eosdem Deos ad majores etiam suos transtulere et inde factum est ut ut filij Chami (Græcis dicti Atlas, Menes, Prometheus & Epimetheus) pro filijs Iapeti habeantur, utque Dij omnes in Asia Græcia Italia et insulis finitimis vixissent {illeg} Sic tandem facti sunt Saturni plures, Ioves plures Martes & Hercules plures, Veneres Mercurij & Apollines plures. Quinetiam eidem Deo data sunt nomina plura ac tandem nomina singula in totidem Deos abiere ut Saturnum ac Ianum, Martem Hercules et Bacchus, Vulcanum et Prometheus Neptunus & Atlas, et Antæus Osiris et Menælius vel M{ena}ves, Isis et Astræa. Et cum Sol et Luna præ cæteris dijs ac deabus colerentur, superstitio gentilis Deos ac Deas prope omnes in Solem tandem ac Lunam transtulit. Et ex his omnibus tanta orta est confusio in Theologia gentili ut origines rerum scrutari perdifficile sit.]

Est et aliud argumentum quo antiquitas Systematis Pythagorici probari possit./ Alias nec dur

Scribit Macrobius lib. 2 Somn. Scip. c. 1, quod Pythagoras observarat aliquando quod mallei pro ponderum ratione majores et ~ ~ nervi appensis ponderibus tensi graviores edunt sonos et inde deprehendit harmoniam sphærarum <1v> Hac ratione dicendum est quod sphæra majores graviorem edunt

Ex malleorum experimento dicendum est quod sphæræ majores graviorem edent sonum; sed proportio hinc non liquet. Si sphærarum radij respondeant longitudinibus chordæ quibus toni omnes in octava audiuntur id enim Pythagoras insinuare videtur ubi intervalla sphærarum mensurat per tonos in octava) et si pondera quibus chorda eadem ad tonos illos omnes reddendos tenditur respondeant viribus quibus Planetæ æquales agitantur vires quibus Planetæ æquales agitantur erunt reciproce ut quadrata distantiarum suarum a sole. Nam sphærarum radij erunt ut chordæ longitudines 12. 916. 35. 23. 34. 56. 89. 1, et pondera quibus chorda ad eosdem sonos reddendas tenditur erunt reciproce in dupl. rat. chordarum illarum longitudinum. Pondere quadruplo octava resonat: noncuplo octava et quinta & sic in cæteris. Hæc autem ita intelligenda sunt ac si orbes essent solidi et mutuo attritu sonos redderent, et radius solis esset 12, et inde ad orbem ij esset tonus id est 116 quo radius orbis illius fiat 916 & sic deinceps. vera non sunt sed figurate dicta. Eodem recidit si cum Pythagoreis sermones mysticos ad opinionem vulgi aptemus locando terram in medio orbium solidorum et computando tonum a Terra ad Lunam, semitonum inde ad &c. His enim Philosophi mystici ridebant imperitum vulgus. Et ejusdem generis figmentum est de Apolline et musis novem: Quæ musæ sunt vox cœli stelliferi præterea voces octo quibus toni septem harmonici Planetarum complentur



quodque idem evenit in nervis qui appensis ponderibus tenduntur et ex his experimentis disputavit de harmonia sphærarum. Ex malleis autem sequitur quod sphæræ majores tonis in rata aliqua ratione gravioribus moveantur ut supra: et ex nervo varijs ponderibus tenso quod vires quibus Planetæ agitantur sint reciprocè in duplicata ratione distantiarum a Sole. Nam vires quibus nervus ponderibus appensis tenditur ac movetur, sunt {pon}dera appensa & hæc pondera sunt reciproce in duplicata ratione numerorum harmonicorum per quos Pythagoras (computando sphærarum intervalla per tonos et semitonia) exposuit distantias Planetarum centro Systematis Numerus harmonicus 12 octavam, 23 quintam, 34 quartam 56 tertiam minorem 89 tonum facit: ponderibus 41, 94, 169 3625 8164 quæ sunt reciproce ut numerorum illorum quadrata eædem consonantiæ audiuntur. ideoque vires quibus planetæ in distantijs harmonicis 1 et 2, 2 et 3, 3 et 4, 5 et 6, 8 et 9 agitantur sunt reciproce ut distantiarum quadrata 4 et 1, 9 et 4, 16 et 9, 36 et 25, 81 et 64. Et sic in cæteris

[Editorial Note 1] <2v>

Pythagoras Principia vocavit numeros, et eorum symmetrias harmonias, et elementa ex utrisque composita, geometrica. In principijs posuit unitatem et indefinitam dualitatem. Quorum prius partem agit efficientem causalem formantem; Mens videlicet, Deus: alterum passivam et materialem; estque Mundus visibilis. Plutarch. de placit. Phil. l 1 p 876. Vnde harmonia Pythagorica est inter Deum harmonice agentem et materiam harmonice patientem. et elementa geometrica quæ ex numeris et eorum symmetria componuntur sunt tota rerum natura.     Et Hinc Pythagoras apud Lucianum (βίων πράσις p. 362 ait cognosces ipsum Deum qui est numerus et harmonia. Eodem sensu animam nostram Xenocrates dixit numerum se moventem, Pythagoras et Philolaus harmoniam (Macrobius somn. Scip l 1 c 14.) Nam nullus sapientum animam ex symphonijs musicis constitisse dubitavit (Macrob. ib. l. 1. c. 6) Platonem ferunt ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse, & in ea cum alios multos tum Architam Timæumque cognovisse & didicisse Pythagorea omnia: primumque de Animorum æternitate non solum scripsisse idem quod Pythagoras, sed rationem etiam attulisse (Cic. Tusc. l. p 121.) Hic autem dixit Animam esse οὐσίαν νοητην ἐξ εἁυτῆς κινητὴν, κατ᾽ ἀριθμὸν εναρμόνιον κινουμένην, substantiam cogitantem, a seipsa mobilem & quæ secundum numerum harmonicum moveatur. (Plutarch. de placit. Phil. l. 4. c 2. ‡ < insertion from lower down f 2v > ‡ Ob hanc harmoniam Pythagorei animam ex numeris constare docuerunt & quaternarium ad ejus perfectionem maxime spectare. Hic enim procreatur numerando 1, 2, 3, 4 et hi numeri involvunt consonantias omnes quartam, quintam, octavam, duodecimam, disdiapasôn, & simul sumpti conficiunt numerum denarium in quo omnis numeratio terminatur et continetur. Macrobius autem l 2 Somn. Scip. c 2 explicans quomodo Plato Pythagoreorum hac in re discipulus animam mundi ex hujusmodi numeris fabricatum esse docuerit, et quomodo cons. < text from higher up f 2v resumes > Macrobius autem l. 2. c. 2 explicans quomodo Plato Pythagoreorum disci{pulus} animam mundi ex his et alijs quibusdam numeris fabricatam esse docuerit & quomodo consonantiæ musicæ ex numeris illis oriantur, subjungit: Ergo mundi anima quæ ad motum hoc quod videmus universitatis corpus impellit, contexta numeris musicam de se creantibus concinnentiam, necesse est ut sonos musicos de motu, quem proprio impulsu præstat efficiat; quorum originem in fabrica suæ contextionis invenit.

<2r>

Et ex his omni{bus origin}alem Veterum sententiam elicere videor.

1. Solem et Planetas animatos esse.

2. Animam omnem sive hæc Deus sit sive substantia condita secundum numerum harmonicum moveri.

3. Per harmoniam sphærarum intelligendum esse motum animæ solis harmonicum quo Planetæ in sphæris suis agitantur a Sole.

4. Tonus gravior in sphæra majori designat motum languidiorem in eadem sphæra. ideoque motus animæ in sphæra majori languidior est secundum numerum harmonicum.

5. Numerus harmonicus secundum quem anima movetur est numerus motui harmonice proportionalis.

6 Cùm autem Pythagorei mensurent intervalla sphærarum per tonos et semitonos: magnitudines sphærarum respondebunt longitudinibus chordarum in octava, hoc est numeris harmonicis, ideoque per hos numeros intelligendæ sunt.

7 Igitur anima Solis movetur in ratione harmonica sphærarum, et movenda agitat Planetas in eadem ratione & in hoc motu consistit decantata illa Sphærarum harmonia. Hoc autem perinde est ac si gravitas dicatur orbibus harmonice proportionalis.

6 Per numeros harmonicos intelligendæ sunt sphærarum magnitudines. Nam cum Pythagorei mensurent intervalla sphærarum per tonos & semitonos: & sonos ex magnitudinibus sphærarum tanquam ex malleolis oriri velint magnitudines sphærarum respondebunt longitudinibus chordarum in octava.

[Editorial Note 2] <4r>

nominando loco ultimo Terram ipsam tacitè subintelligebant, et sic Planetas octo numerabant, qui sunt Ægyptiorum Dij octo prime Deinde addendo quatuor elementa et Terram adhuc ultimo loco ceu quintam essentiam ex omnibus compositam subintelligendo complebant celeberrimum illum numerum duodenarium Deorum, a quibus signa cœlestia et menses primitus denominata feruntur et qui ab Ægyptijs ad alias gentes propagati originem dederunt Idololatriæ ac dicti sunt Dij majorum Gentium, Dij selecti, Dij consentes et Dij semper cœlestes; cum cæteri qui postea ex hominibus ob merita in cœlum evecti sunt, Dij minores et minorum gentium ac Semidei, Indigetes, & Semones, nominarentur. Deos duodecim Ennius recenset disticho.

Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars,

Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.

Loco Saturni quem Manetho apud Eusebium inter Deos primos Ægyptios numerat, Ennius hic [-us cœli hæmispherium occupat, Iuno verò inferius] Vestam habet quæ teste Herodoto Dea Ægyptia non erat. Ceres eadem est cum Iside adeoque Terram significat. Per Minervam Philosophi aerem intelligebant & per Iunonem terram illam quæ cœlo sive elemento aeris opponitur, hoc est elementum terræ. In reliquorum nominibus nulla est obscuritas. Si de origine Deorum hic prolixius disputandum esset ostendere liceret Minerva, Venere, Mercurio, Apolline ac Diana quod Mercurius primus seu Thoth Saturnus senex erat <5r> Iupiter seu Hammon virili adhuc vigebat ætate, Osiris emortuus erat & Isis regnabat Venus ætate juvenili & summa pulchritudine florens filiolum habuit, Mercurius ex ephebis jam emerserat & Apollo seu Orus adhuc imberbis erat] quod Ægyptij

Si de origine Deorum hic prolixiùs disputandum esset, ostendere liceret quod Mercurius primus seu Thoth paulò post obitum patris Osiridis & bellum Deorum cùm Isis adhuc in Ægypto regnaret, & ætas ænea ad Ægyptiorum res sacras et philosophicas composuit et hieroglyphicis a se excogitatis occultare docuit, quodque eodem tempore nomina majorum & consanguineorum suorum qui tunc in vivis erant, Planetis indidit et ætates in eorum Hieroglyphicis simul expressit. Vnde ✝ < insertion from f 4v > < text from f 5r resumes > < insertion from f 4v > Inde enim fit ut Deorum ætates eidem tempori congruentes usque hodie maneant. Saturnus omnium antiquissimus usque hodie pro sene decrepito et moroso habetur, Iupiter filius virili adhuc ætate viget, et rex est quamvis postea consenuit et regno expulsus fuit. Hercules (sic enim Ægyptij Martem vocabant) fustem adhuc gerit quocum in bello Deorum et contra bestias eousque pugnaverat, quamvis postea gladio uteretur. Martis Planeta æque ac Venus filiolum adhuc habet & juvenili ætate & pulchritudine floret Mercurius juvenis, mutabilis Apollo imberbis & Diana puella innupta semper manent. Osiris solus quia tunc mortuus erat mortuis præficitur, idem existens cum Serapide qui nobis est Pluto & Aidoneus seu Hades, et huic tanquam mortuorum Regi fluvius Nilus in quo paulo ante submersus fuerat ipsi consecratus & fit veterum Styx. < text from f 5r resumes > Præterea ostendere liceret quod Dij illi Ægyptijs sunt Cham cum patre & filijs & Nepotibus Ægyptium: quodque nomina eorum secundum ætatem cujusque {impo}sita sunt Planetis secundum distantias eorum a Sole. {Plane}tæ omnium altissimo impositum est nomen Saturni ætate maximi. & Planetæ secundo nomen Iovis ætate proximi. Hic est Iupiter Hammon seu Cham. Tertio Planetarum adscribitur Mars Iovis ex Iunone filius & hic est Chami pri{mo}genitus Chus pater gentis efferæ et inter orientales bellicosissimæ & bellator primus Hic enim post bellum Deorum in Ægypto devictis populis orientis filios collocavit in circuitu Maris Persici ut Bochartus docuit qua bellorum tempestate gentes dispersæ sunt & linguæ divisæ Deinde vero cum filio Nimrod longius progressus imperium Assyriorum fundavit. x < insertion from f 4v > x Hic est enim Arabum rex ille Ariæus (id est Αρης seu Mars) qui primo Assyriorum rege Nino id est Nimrodo in gentibus debellandis ut inquit Diodorus adjuvit. Hunc Cyrillus Arbelum Nini patrem vocat i.e. Martem dominum. Ejus Hyginus (Fab. 274) sic meminit: Afri, inquit, et Ægyptij primum fustibus dimicaverunt (scilicet in bello Deorum) postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est unde bellum dictum. Hunc Oriens a dominio Belum & Moloch & Melicartum id est dominum et regem & Herculem Regem nominarunt. Belus autem Hestiæo scriptori vetustissimo est Ζεὺς ἐνυάλιος id est Mars, & stella Martis ab Ægyptijs Moloch et stella Herculis dicta fuit. < text from f 5r resumes > Quartus ætate est Misraim seu Osiris Chami filius secundus; sed eo mortuo nomen Isidis uxoris quæ tunc Ægyptiorum regina erat, Terræ seu Planetæ quarto imponitur. Chami Filium tertium Phut seu Python et inversis literis Typhon Ægyptij odio habuerunt. Hic est Afrorum Deus patrius Neptunus Quartus est Chanaan Sanchoniathoni Chna. Vnde Chana Baal-Chana, Vulcanus Maritus utique Deæ Syriæ et eo nomine pater Syrorum. Hic Marti qui Arabum et Chaldæorum Iupiter erat, fulmina bellica devictus fabricabat ideoque ab Ægyp

<5v>

Postquam hi omnes mortui sunt a quibus Planetæ nomina sua acceperant, eorum animæ et animarum qualitates in cœlum a posteris translatæ sunt et Stellis inditæ. Saturni anima maligna in Planeta cognomine lucet & moribus suis adhuc viget. Vnde Planeta malignus & frigidus habetur ac infortunijs et carceribus præest. Iovis anima Planetam suum temperatum et benignum reddit. Planeta Martis igneus est & bellis adhuc præest. Ille Veneris benignus est et regit amores. Iste autem Mercurij versatilis est, Planetasque omnes adjuvat & comfortat quibuscum conjungitur & præest artibus et Negotijs. Ori Anima benigna fulget in Sole, et Isidis anima in Terra residens pro anima mundi habetur. Osiridis anima Aliorum animæ in stellas fixas translatæ ut Osiridis anima in stellam Syrium & Animæ filiarum Atlantis in Pleiades & Hyades quarum Hyades (ob fletum fæminarum) pluvias inducere dicuntur. Et simili figmento stellæ Orionis Arcturi, & Hædorum hominibus bellicosis dicatæ, tempestates concitant. Hinc autem ortæ sunt doctrinæ illæ antiquæ de transmigratione animarum, deque astris humana omnia videntibus et regentibus. Hinc artes Astrologicæ et cultus astrorum & Elementorum. Quinetiam Osyridis anima in bovem et aliorum animæ in alias bestias transmigrant imo et in vegetabilia et lapides informes ac tandem in statuas & omne genus sculptilium. Vnde cultus animalium et bætylorum & columnarum & statuarum & artes omnes fatidicæ & magicæ & {necr}omanticæ quibus animæ mortuorum in statuas induci & ex ijs {illeg} {illeg} credantur & pro lubitu adesse vel abesse jubeantur & imperata facere & futura monstrare.

Et his initijs transmigratio animarum et Astrologia et cultus astrorum introduci cœperunt.

Et sic Astrologia et Theologia gentilis ab astutis sacerdotibus ad promovendum studium Astrorum et augendum sacerdotium introductæ

Nomina verò deorum ab Ægyptijs accepta gentes aliæ ad majores suos applicarunt et sic facti sunt multi Saturni multi Ioves, multi Hercules & alij dij multi Qui Ægyptijs sunt et ijdem Chaldæis sunt Cœlus et Assyrijs Hyps. Cœlus & Saturn. Quinetiam ijsdem nominibus Græci homines alios in varia Dei ejusdem nomina in varios deos tandem abierunt. Et sic orta est in Deorum nominibus genealogijs et historijs confusio maxima ut in Saturnum ac Ianum; in Hammon et Sydic; in Martem, Herculem, Belum, Silenum & Bacchum, in Venerem Attergatem & Semiramim in Vulcanum et Prometheum; in Neptunum, Atlantem, Antæum Ericthonium, Typhonem & Briareum, in Osyrim Hypemona et Menætium, Isin, Astræam, & Themin Et cum Sol et Luna.

<3r>

nominando loco ultimo Terram ipsam tacite subintelligebant, et sic Planetas octo numerabant, qui sunt Ægyptiorum Dij octo primi. Deinde addendo quatuor elementa, complebant celeberrimum illum numerum duodenarium Deorum, a quibus Signa Zodiaci et Menses anni primitus denominata feruntur, et qui ab Ægyptijs ad alias gentes propagati originem dederunt Idololatriæ, ac dicti sunt Dij majorum gentium, Dij selecti, Dij consentes et Dij semper cœlestes, cùm cæteri qui postea ex hominibus ob merita in cœlum evecti sunt Dij minores et minorum gentium, Semidei, Semones & Indigetes nominarentur. Deos duodecim Ennius hoc recenset disticho.

Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars

Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.

Loco Saturni quem Manetho (apud Eusebium ) inter Deos primos Ægyptios numerat, Ennius hic Vestam habet quæ teste Herodoto Dea Ægyptia non erat. Ceres eadem est cum Iside adeoque Terram significat. Per Minervam Philosophi aerem intelligebant & per Iunonem terram illam quæ Cœlo & aeri opponitur hoc est elementum terræ. In reliquorum nominibus nulla est obscuritas.

Si de origine Deorum hic prolixius disputandum esset, ostendere liceret quod Thoth quem nos Mercurium vocamus, paulò post obitum patris Osiridis et bellum inter Deos et Gigantes ( seu Ægyptios et Afros) cum fustibus subinde confectum, cùm Isis in Ægypto adhuc regnaret et ænea Deorum ætas ad finem vergeret; instituit Osiridis ritus funebres a posteris annuatim celebrandos & res Astronomicas & sacro-philosophicas componens, easdem hieroglyphicis a se excogitatis et celebrare et occultare docuit; quodque eodem tempore nomina majorum & consanguineorum suorum qui tunc in vivis erant, Planetis indidit, et ætates in eorum Hieroglyphicis expressit. Inde enim fit ut dij illi omnes consanguinei sint et eadem ætate vixisse tradantur, utque eorum ætates usque hodie in hieroglyphicis expressæ, eædem sint quæ ab effigiebus uno et eodem tempore ad vivum efformatis desumi videantur. Saturnus omnium pater usque hodie pro sene decrepito et moroso habetur. Iupiter filius virili adhuc ætate viget & rex est quamvis postea consenuit et regno expulsus fuit. Hercules Iovis filius (sic enim Ægyptij Martem vocabant) fustem adhuc gerit, quamvis postea ineunte ætate ferrea gladio uteretur. Venus soror Martis filiolum adhuc habet et juvenili ætate & pulchritudine floret. Mercurius Osiridis filius nothus juvenis est et Deorum <6r> minister et caducifer, quamvis postea senior evasit, regnavit in Ægypto et sceptrum tenuit. Cum caduceo autem seipsum pinxit, quia Legatus ab Ægyptijs ad Afros modò missus serpentes illos pugnantes conciliaverat. Denique Apollo Osiridis et Isidis filius hodieque juvenis imberbis est et ejus soror Diana puella innupta Osiris autem quia tunc mortuus erat mortuis præficitur et ut mortuus cum luctu funebri annuatim colitur in bove, idem existens cum Serapide qui Pluto est: et fluvius Nilus in quo perierat ipsi consecratur & fit veterum Styx. Ea igitur sunt Deorum symbola ac si a Mercurio composita fuissent quo tempore Saturnus consenuerat, Iupiter filius provecta esset ætate, ac Mars & Venus nepotes ætate florentissima vigerent abnepotes autem Mercurius, Apollo ac Diana ex ephebis emerserant, & solus Osiris obierat.

Præterea ostendere liceret quod Dij illi sunt Cham cum patre filijs et nepotibus Ægyptijs quodque Mercurius imposuit eorum nomina Planetis pergendo a senioribus ad juniores secundum distantias Planetarum a Sole. Planetæ omnium altissimo impositum est nomen Saturni ætate maximi, & Planetæ secundo nomen Iovis ætate proximi. Hic est Iupiter Hammon seu Cham et hujus filius primogenitus Chus est Mars ille a quo Planeta tertius nomen habuit. Hic enim pater fuit gentis omnium inter orientales bellicosissimæ & post bellum Deorum in Ægypto ubi se Herculem cum fuste præbuerat pugnavit in Oriente cum gladio, ac devictis ibi populis filios collocavit in circuitu maris Persici ut Bochartus docuit, (qua bellorum tempestate gentes dispersæ sunt ac linguæ divisæ,) Ipse vero resedit in Susiana quæ a Græcis Κίοπα a Persis Chuzestan x < insertion from f 3v > x id est provincia Chus, ab incolis & Iosepho Chus, a Mose terra Chush & a Chaldæis Cuth nominatur. < text from f 6r resumes > deinde ex terra Sennar cum filio Nimrod longiùs progressus imperium Assyriorum fundavit. Hic est enim Arabum rex ille Ariæus (id est ᾽Αρης seu Mars) qui primo Assyriorum regi Nino ( i.e. Nin-rad vel Nimrod) in gentibus debellandis, ut inquit Diodorus, adjuvit. Hunc Cyrillus Alexandrinus Arbelum vocat, i.e. Martem Belum vel Martem dominum, et Nini patrem esse dicit. < insertion from f 3v > ✝ Sic et Suidas: Baal in Assyriorum lingua Martem bellorum præsidem significat. Et Hyginus: Afri et Ægyptij primum fustibus dimicaverunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est unde bellum dictum. Ex Ægypto autem in Orientem profectus est ut ibi cum gladio pugnaret: Nam Belum Pausanias hominem Ægyptium facit. < text from f 6r resumes > Ejus Hyginus (Fab 274 sic meminit. Afri et Ægyptij primum fustibus dimicaverunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est, unde bellum dictum. Hunc Oriens a dominio Belum et Moloch & Melicartum id est dominum et Regem et Herculem regem nominarunt: Belus autem Hestiæo scriptori vetustissimo est Ζεὺς ἐνυάλιος i.e. Mars, & stella Martis ab Ægyptijs et Chaldæis stella Herculis olim dicta fuit & ab Ægyptijs Moloch. <7r> Quartus ætate est Misraim seu Osiris Chami filius secundus sed eo mortuo nomen Isidis quæ tunc Ægyptiorum regina erat, huic Terræ ceu Planetæ quarto ob dignitatem fæminæ imponitur. Tertius Chami filius est Phut Afrorum pater unde Python & literis inversis Typhon, nomen Ægyptijs invisum. . Hic est enim Typhon ille qui fratrem Osiridem occidit & bellum intulit Ægyptijs. Quartus filius est Chanaan, Sanchoniathoni Chna. Vnde Baal-Chana, Volcanus. Nam cum Vulcanus filius esset Iovis et Iunonis et maritus Veneris, hæc autem eadem sit cum Attergate fæmina Phœnicia: is et Phœnix erit et Phœnicum pater Chanaan. Cum autem fratribus serviret, prætermissus fuit ut ignobilis et ejus uxor Venus, fæmina Ægyptijs benifica & a Gentibus orientalibus in honore habita, nomen dedit Planetæ quinto. Post Chami filios et eorum uxores descenditur ad ejus nepotes, quorum senior est Mercurius & hic nomen suum imposuit Planetæ sexto. Orus ætate proximus regnabat cum matre & deorum ultimus habetur & ejus nomen inditum est Soli Planetarum omnium illustrissimo et ultimo Hic est Pathros Misraimi filius a Septuaginta dictus Φαθώρης & Παθούρης, i.e. Phut-Orus, Apollo Pythius. Luna quæ Planeta secundaria est & Solem tamen magnitudine apparente æmulatur ideoque pro hujus sorore haberi solet, ab Ori sorore Bubaste nomen accepit. Sic Corpora tria insigniora Terram Solem et Lunam Mercurius Ægypti dominis et amicis suis præcipuis Isidi Oro et Bubasti honoris ergo adscripsit. Id verò maximè notandum est quod Planetas numerabat ordine continuo a Saturno ad Solem & Terram loco quarto reponebat ut fit in Systemate Pythagorico.

Postquam vero mortui sunt a quibus Planetæ nomina sua acceperant: eorum animæ in cœlum a posteris translatæ sunt et stellis inditæ. Saturni anima in Planeta cognomine lucet & moribus suis adhuc viget. Vnde Planeta frigidus et malignus habebetur et infortunijs et carceribus præest Iovis anima Planetam suum temperatum et benignum reddit. Planeta Martis ob animam suam igneus est & bellis præest. Ille Veneris benignus est et regit amores. Iste Mercurij versatilis est et præest artibus et negotijs. Ori anima benigna regnat in Sole, & Isidis anima in hac Terra residens pro anima mundi habetur. Aliorum animæ in stellas fixas translatæ sunt ut Osiridis anima in stellam Sirium, & animæ filiarum Atlantis in Pleiadas & Hyadas quarum Hyades ob fletum morientium fæminarum pluvias inducere <8r> traduntur. Et simili figmento stellæ Orionis Arcturi et Hædorum hominibus bellicosis dicatæ tempestates concitant. Stellæ autem vi animarum suarum et cursus suos in cœlis peragere et humana omnia tanquam Dij cœlestes videre et secundum cursus suos prædicantur. Et sic Astrologia & Theologia gentilis ab astutis sacerdotibus ad promovendum astrorum studium & augendum sacerdotium introductæ sunt & per orbem tandem propagatæ. Nomina verò Deorum ab Ægyptijs accepta gentes aliæ ad majores suos applicarunt, et sic facti sunt multi saturni, multi Ioves, multi Hercules & alij Dij multi. Qui Ægyptijs sunt Saturnus Iupiter et Mars, ijdem Chaldæis sunt Cœlus, Saturnus et Iupiter, et Assyrijs Syris et Atlantijs Hypsuranius, Cœlus et Saturnus. Græci et Latini per eadem nomina homines alios nonnunquam intelligunt. Quinetiam varia Dei ejusdem nomina in varios Deos non rarò abiere. Et cùm Sol et Luna maximè colerentur, factum est tandem ut cultus omnium Deorum ac Dearum ad hosce duos superstitiosè traduceretur. Ex quibus omnibus orta est in Deorum nominibus genealogijs et historijs confusio maxima. sed quæ plerumque evitari possit distinguendo inter Theologiam Ægyptiacam, Chaldaicam, Assyriacam et Græcam. In Theologia Assyriaca Saturnus Cœlum regno expulit & ex Cœli genitalibus abscissis nascitur Venus. In Chaldaica eadem de Iove et Saturno narrantur. Hic est Iupiter ille qui ob adulteria tantopere celebratur quique fulmina bellica gerit, orbem inter seipsum et fratres Neptunum et Plutonem divisit. In Ægyptiaca hæc non leguntur sed Venus est filia Iovis et Iunonis quemadmodum scribunt Homerus et Diodorus. Vna est omnium sententia cum Veneris pater Chamus sit Iupiter Ægyptijs, Saturnus Chaldæis et Cœlus Assyrijs. Et simili ratione conciliantur aliæ multæ repugnantiæ.

Cultum astrorum subsecutæ sunt aliæ superstitiones non paucæ. Nam animæ mortuorum non solum in astra et elementa sed etiam in Bovem Apin aliaque animalia imò et in vegetabilia & lapides informes ac tandem in statuas & omne genus sculptilium transmigrare creduntur. Vnde veneratio animalium sacrorum et vegetabilium et cultus betylorum et columnarum & statuarum et incantamenta artesque variæ fatidicæ et magicæ et necromanticæ quibus animæ mortuorum in statuas induci et ex ijsdem evocari fingantur et pro lubitu adesse vel abesse jubeantur et imperata facere & futura monstrare.

Religiones tamen cum doctrina de transmigratione animarum & cultu astrorum et elementorum cœpisse credendum non est. Fuit enim alia religio his omnibus antiquior <9r> Fuit enim alia religio his omnibus antiquior, qua ignis in medio loci sacri ad sacrificia peragenda perpetuò ardebat. Nam cultus Vestalis fuit omnium antiquissimus. Tyrrheni qui (teste Marsilio Lesbio) se solos in Italia indigenas esse existimabant, et a tempore diluvij et aureo sæculo regiones suas incoluisse producebant suæ vetustatis vestigia multa, ut Deos, ritus, mores literas, leges. Quæ omnia congruunt his quæ probatiores Græci historici tradunt. Scribunt enim solos Tyrrhenos in Italia vetustissimos esse, neque advenas esse ut cæteri sed propria regione oriundos: quando quidem vetustissimis differant Dijs nedum ab Dijs alijs Italiæ populis sed etiam a vicinis Crotoniensibus jacebant. Nam cunctis Tuscis Dij deæque erant Iupiter et Iuno: soli Tyrrheni colebant Ianum et Vestam quos lingua sua vocabant Ianum Vadymona & Labith Horchiam. Ipsi verò Romani fatebantur Hetruscos esse vetustissimos et aureo sæculo natos a quibus aras ritus divinationes colonias et disciplinas habuit prisca Italia. Hæc Lesbius in libro de origine Italiæ et Tyrrhenorum. Scribit autem Dionysius Halicarnassæus quod Vestæ sacra transportata fuerant ab Ilio in Italiam per majores Romuli quodque publici foci ædem solerent omnes olim in potissima urbis suæ parte statuere, et Alba vetus Vestæ sacrarium fuisse, Romulum verò juxta singulas curias focum dedicasse juxta morem qui ad usque tempora Dionysij servabatur in antiquissimis Græcorum urbibus. In his enim Prytanæis sacrata erant et ad summum magistratum cura eorum pertinebat. At Numa relictis suo loco focis curiatim positis, unum insuper omnibus communem statuit, cujus custodiam patrio Latinis more assignavit virginibus. Hæc Dionysius. Erat igitur cultus iste omnium antiquissimus cum cultus imaginum non nisi post tempora Numæ in Italia reciperetur. Simili religione Persæ ab antiquissimis temporibus Mithram colebant sub dio in Pyretheijs suis quæ teste Strabone sunt septa ingentia in quorum medio ara est, cum igne perenni Et patrio huic instituto mordicus adhærentes, Deos Ægyptios et statuas et cultum mortuorum aversati sunt. Sed nec Templa struxerunt, sed institutionis primæ <10r> simplicitatem semper retinentes aram tantum septo cinxerunt. Ægyptios eandem religionem tenuisse testatur Theophrastus (apud Euseb. Præp. Evang. l. 1, c. 9) his verbis. Infinitum planè videtur fluxisse tempus ex quo Ægyptij ἐφ᾽ ἑστίας as ad ignem vestalem sacra Dijs cœlestibus facere cœpit. – Nam Dijs etiam ignem conservabant suis in templis immortalem, quod ijsdem simillimus esse videretur. Eundem cultum ab introductis Ægyptiorum superstitionibus purgatum Moses retinuit, nempe ut ante Tabernaculum & Templum in medio atrij sacerdotum arderet ignis perpetuus in altari. Ignis autem tam sacer fuit ut Nadab et Abiu ob incensum alio igne oblatum perderentur. Abrahamum quoque eandem ignis perpetui religionem tenuisse exinde colligo quod cum filium suum sacrificare vellet ignem secum in terram Moriah itinere trium dierum portavit. < insertion from f 9v > Assyrios quoque et Syros et Chaldæos eundem ritum ab antiquo tenuisse colligo ex eorum Theologia qua Vestam Cœli uxorem statuebant. Sunt qui Chamanim populi Israel Levit 26 30 et Nergal Cuthæorum 2 Paralip 17 & Vr Chaldæorum Gen 11 eodem referunt. < text from f 10r resumes > Simile est quod Hestiæus scriptor antiquissimus apud Iosephum (Antiq. l. 1. c. 5) de Noacho et filijs habet his verbis: Aiunt Sacerdotes cladis ejus [scilicet Diluvij] superstites. Enyalij Iovis sacra ferentes in Senaar Babyloniæ pervenisse. Et quantum sentio religio illa a prima sacrificiorum institutione apud omnes invaluerat ut quicunque sacrificium faceret hic igne non quolibet sed sacro uteretur, & in hunc finem ut ignis ille perpetuo aleretur.

Iam verò institutionis hujus mens erat ut Deus Naturæ in templo Naturam adumbrante, ceu speculo Deitatis, coleretur. < insertion from f 9v > Vniversus mundus Dei templum vocatur a Cicerone propter illos qui æstimant nihil aliud esse Deum nisi cœlum ipsum. Quicquid humano subjicitur aspectui templum ejus vocavit qui sola mente concipitur, ut qui hæc veneratur ut templa cultum tamen maximum debeat Conditori, sciatque quisquis in usum templi hujus inducitur ritu sibi vivendum sacerdotis. Hæc Macrobius l. 1. c. 14. Et verum hocce Dei templum per templa manufacta adumbrari ejusque mysteria quæ solis dignis aperienda erant in horum sacris occultari religio erat maxime rationalis. In mysterijs Græcis, ait Clemens, (Strom l. 5 p. 582) primo loco sunt expiationes, ut et lavacrum apud exteros; post has sunt mysteria parva, quæ fundamentum aliquod habent Doctrinæ et præparationis ad futura. Magna autem mysteria versantur circa Vniversum: Non amplius discendum est sed inspicienda et animo comprehendenda est rerum natura. Et Seneca (Epist 90) Eleusinia initiamenta sunt per quæ non municipale sacrum sed ingens omnium deorum templum, Mundus iste reseratur: cujus vera simulachra verasque facies cernendas mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est. < text from f 10r resumes > Pyrethum cum igne in medio emblema fuisse systematis mundani concedunt omnes, et in eo solo discrepant quòd aliqui Solem alij Terram per ignem illum designari volunt. Persæ Solem in igne illo semper colebant ideoque Solem designari sententia erat Magorum. Eadem erat sententia Numæ Pompilij & Pythagoreorum ut Plutarchus refert in Numa. Ferunt, ait, Numam ædem Vestæ sacro igni orbicularem circumjecisse ut ibi asservaretur, adumbrans non effigiem terræ quasi ea Vesta sit sed universi mundi cujus in medio ignis sedem locant Pythagorei eamque vestam nominant & unitatem. Terram verò non putant immobilem neque mediam orbis regionem <11r> tenere sed esse in gyrum circa ignem suspensam. Porrò Plutarchus hoc Numæ institutum commemorat; Circumagas te dum Deos adoras, sedeas cum adoraveris: dein subdit; Conversio adorantium simulachrum orbis mundi dicitur. Et Eodem sensu Græci hominem nominarunt Microcosmum. Per conversionem illam nos homines circa ignem centralem in vero mundi systemate revolvi insinuabant Similiter Templum Hierosolymitanum ad imaginem mundi contructum esse Iosephus docet ibique sacerdotes quoties in altare ascendebant, ibant in gyrum circa ignem antequam descendebant. Ignis ille in communi centro atriorum duorum interioris et exterioris extruebatur, et a centro illo eundo ascendebatur per lampades septem, (quæ Planetarum erant symbola,) in sanctum sanctorum tanquam in cœlum altissimum ubi Deus inter Cherubinos sedebat. Iam vero Si Sacra Mosaica ab Ægyptiacis desumpta sint ut fuse probavit Spencerus Ægyptij vero eadem a patre Noacho per traditionem acceperant sitque hæc religio omnium antiquissima æque ac verissima: dicendum erat quod Pyretha a primis temporibus in symbolum systematis mundani proposita fuerent, adeoque , si symbolum hocce non vulgare sit sed mysticum quiddam involvat, quod systema Pythagoricum & a prima sacrificandi institutione adumbratum fuit & sapientibus innotuit. Verum mundi systema in hoc symbolo omnibus ab initio propositum fuit ut quotquot e populis ingenio pollerent veritatem inde colligerent et sic Deum ex operibus beneficio religionis suæ cognoscerent. Atque talem religionem Noachus a majoribus accepisse et ad posteros transmisisse videtur.

At postquam Ægyptij & aliæ gentes ab his edoctæ veritatem corruperant et ex animis majorum suorum in cœlum translatis Deos novos formarant: effectum est non solum ut animatum mundi centrum sive id Sol sit sive Terra, sub nominibus Vestæ, & Mithæ & aliorum Deorum in Pyrethis coleretur sed etiam ut Deus ille fictitius quem gens unaquæque in honore summo haberet, in thronum Dei summi exaltaretur. & sub ipsius nomine cultum ipsi soli debitum arrogaret. Nam cum nomen Dei ab ipsius natura desumptum sit Iehova et inde ἰαω græcis & Ιου-piter Phrygibus et Latinis id est ὁ ὢν ut a Platone vocatur: hoc <12r> nomen mortuis suis tribuerunt ut ipsos pro Deo summo in Pyrethis colerent. Sic Ham vel Hammon evasit Iupiter Hammon & Chus evasit Iupiter Casius (Græcis ἰαὼ χοὺς, ἴακχος; Phrygibus Ιὀυα Χὸυς Bacchus) Et simili compositione fiunt Dio-nysus, Iupiter Belus, Iupiter Meilichius Iupiter enyalius, Iupiter Feretrius, Iupiter Martius; Iupiter Serapis, Iupiter Stygius (i.e Pluto) Iupiter & his et alijs multis epithetis summus Deus in Numina plurima distrahitur. Nam genus humanum in superstitiones maxime proclive est. Et hinc liquet veritas religionis Mosaicæ cum is religionem Ægyptiacam ab omnibus hujusmodi corruptionibus purgaret & omnibus eorum Dijs falsis rejectis sanciret unum solum Deum more antiquo colendum esse. Nam religionem Mosaicam cum ea Noachi quoad sacrificandi rationem consentire puto cùm Noachus holocausta offerret & distinctionem animalium in munda ex quibus sacrificia fierent & immunda ex quibus non fierent omninò teneret.

< insertion from f 11v >

Sic Ham evasit Iupiter Hammon seu Iehova Ham, et Chus evasit Iupiter Casius, Græcis Ιἀὼ Χοὺς, Ιἄκχος, Phrygibus et Latinis Ιὸυα Χοὺς, Bacchus. Nam et ex eodem fonte Dio-nysus. Hic est Iupiter ille cui Hebe et Ganymedes Nectar in convivijs Deorum ministrabant, et Bacchus ille qui exercitum ad Indiam usque duxit; de quo Macrobius (l 1 c 10): Liber pater bellorum potens probatur quod eum primum ediderunt authorem triumphi. Hic est cœlorum dominus ille qui fulmina bellica gerit & mundum inter seipsum et fratres Neptunum et Plutonem divisit, et quem Arabes pro cœlo, Phœnices pro Baalsemin seu cœli domino & oriens prope totus pro Iove Belo seu Iehova Baal coluere. Huic enim cultum Dei summi in Pyrethis exhibitum fuisse Hestiæus satis indicat ubi sacra omnium antiquissima et maxima Iovi Enyalio attribuit. Sed et Venerem ceu dominam et reginam cœli ijsdem sacris cultam fuisse Plutarchus prodidit, qui cum Semiramidem Syram ancillam fuisse & Ninum tandem ejus jussu interfectum dixisset, subjungit Ἠ δὲ Βελεστία &c Belestia verò nonne barbara mulier fuit cujus templa et fana Alexandrini habent Veneris Belestiæ nomine. Hæc Plutarch. in Amatorio prope initium. Eadem igitur erat Semiramis, Venus, Beltis et Vesta Chaldaica ex mente veterum Ægyptiorum, nec Astar seu Attergatis mater erat Semiramidis sed Semiramis ipsa, quippe a qua ceu Orientis regina regio Assyria vel Attyria æque ac urbs Tyrus denominatæ sunt.

< text from f 12r resumes >

Ad corruptionem religionis illius antiquæ accesserunt corruptiones multæ in philosophia quam religio illa adumbrabat. x < insertion from f 11v > x Vesta ab ignaro vulgo pro terra accipitur et inde ignis in centro terræ confingitur quem ignis Vestalis representare possit. < text from f 12r resumes > Vesta ab ignaro vulgo pro terra accipitur et igne vestali non Solem sed ignem nescio quem invisibilem & fictitium in centro Terræ significari volunt. Sermones Philosophorum de sphæris cœlestibus attritu mutuo sonos harmonicos edentibus ad litteram accipientes credunt cœlos non esse fluidos sed Planetas & stellas fixas orbibus solidis inhærere. Et hæc opinio primum ab Eudoxo introducta est paulo ante tempora Aristotelis ✝ < insertion from f 11v > ✝ Harmoniam verò talium sphærarum vel esse credunt vel seriò rejiciunt et contra disputant. < text from f 12r resumes > Sphæras insuper ab intelligentijs moveri volunt hoc est ab animabus mortuorum quas gentes in Planetis pro Dijs coluere. Terram autem & Solem Planetis reliquis præferentes credunt horum animas esse omnium potentissimas et animam Terræ ceu animam mundi pro Deorum vel secundo vel tertio nonnulli celebrant. ‡ < insertion from f 1v > ‡ Cometas ob soliditatem sphærarum collocant sub concavo Lunæ eosque meteora esse volunt. < text from f 12r resumes > Hunc ordinem Planetarum ab Ægyptijs et Chaldæis mysticè positum, Saturnum, Iovem, Martem, Solem, Venerem Mercurium Lunam, ad literam accipientes collocant Orbem Veneris infra orbem Solis et orbem Mercurij infra orbem Veneris. Alij Hunc ordinem Saturnum Iovem Martem Venerem Mercurium Solem Lunam Ignem aerem aquam terram audientes collocant sphæras Veneris et Mercurij supra sphæram Solis et elementum ignis sub sphæra Lunæ supra aeris regionem existere contendunt. Audientes quod mundus sublunaris ex quatuor elementis componatur accipiunt elementa non crasse pro visibilibus illis partibus hujus mundi ✝ < insertion from f 11v > ✝ quas Philosophi mystici ad complendum Deorum numerum duodenarium cum Planetis connumerabant sed – – – – – – – – secundum qualitates quatuor primarias componantur. Et quintam essentiam quæ Philosophis erat essentia incorruptibilis, immutabilis & immortalis per cœlos universos diffusa, ἡ ὀυσία, Ὁ ὠν; hi pro incorruptibili materia sphærarum cœlestium accipiunt. Denique cùm in systemate < text from f 12r resumes > sed maxime pro primis rerum principijs ex quibus per minima commixtis res omnes sublunares secundum qualitates quatuor primarias componantur.

<13r>

Ex Herodoto, Clemente Alexandrino, Eusebio, ac Dione Cassio ostendimus quod Philosophia sacra in Ægypto originem habuit. Idem Lucianus in Dialogis ex inspectione Templorum ac traditione sacerdotum Syrorum confirmat. Scribo, inquit, Assyrius ipse existens, et eorum quæ narro alia quidem ipse coram vidi, alia verò a sacerdotibus edoctus sum. Primi igitur hominum quos nos scimus Ægyptij, dicuntur et deorum notitiam percepisse et templa constituisse lucosque & conventus solennes edidisse. Primi autem et nomina sacra intellexerunt & sermones sacros docuerunt. Deinde verò non multo tempore post, ab Ægyptijs Assyrij doctrinam de dijs acceperunt & sacra templaque erexerunt in quibus et simulacra posuerunt et statuas dedicarunt. Antiquitus autem etiam apud Ægyptios absque simulachris et statuis templa erant. Et sunt in Syria quoque templa non multò Ægyptijs ætate posteriora, quorum ego plurima ipse vidi. Hæc Lucianus in Dea Syria. Idem in tractatu de Astrologia Ægyptios ab Æthiopibus edoctos fuisse docet. Primum Æthiopes, inquit, motus et proprietates stellarum errantium invenerunt & Astrologiam mortalibus tradiderunt & mox Ægyptijs finitimis artem imperfectam tradiderunt qui eandem in majus provexerunt. – Ac non multo post Libyes quoque artem hanc sunt aggressi. – Calluerunt autem hæc omnia et Babylonij, atque hi quidem affirmant se primos omnium fuisse. Verum ut ego existimo multo posterius ad hos scientia pervenit. At vero Græci nec ab Æthiopibus nec Ægyptijs de Astrologia quicquam audierunt: verum illis Orpheus Oneagri et Calliopes filius primus ista monstravit.

<14r>

Quinetiam Philosophi antiqui transmigrationem animarum docentes, non solum nomina majorum suorum stellis et asterismis indidere, sed etiam animas eorum in cœlos migrasse et in stellis sibi dicatis fulgere tradebant. Sic enim Plutarchus in Iside scribit Isidis Ori et Typhonis animas in cœlo fulgere et esse stellas: Nam Isidis vocari a Græcis canem, ab Ægyptijs Sothin; Orionem esse Ori, Typhonis ursam. Eodem in libro dicit etiam Plutarchus quod Ægyptij ultima die mensis Epiphi sole et Luna in eadem linea coeuntibus feriàs agunt natalitias oculorum Ori: quippe non Lunam modo sed et solem oculum lumenque Ori censentes. Et Typhonem dicunt erutum deglutisse oculum Ori dei Soli reddidisse. Migravit igitur anima Ori in Solem et ibi fulget & cuncta intuetur, secundum Theologiam Ægyptiorum. Et hinc Zeno apud Stobæum ait Solem et Lunam et singula astrorum aliorum esse intelligentem ac sapientem igneum ignem. Et Stoici (teste Augustino lib 4 de Civ. Dei c. 11) dicunt omnia sidera partes Iovis esse & omnia vivere atque rationales animas habere & ideo sine controversia Deos esse. Et Philo libro de somnijs ex mente Platonicorum dicit Stellas esse animalia et mentes purissimas, et alibi in eodem libro vocat eas incorruptibiles et immortales animas. Et [1] Plotinus: Per animam suam hic mundus Deus est, sed et Sol Deus est quia animatus et eadem de causa stellæ re sunt Dij. Idem Plotinus (En. 5, l. 1, c.2{)} tradit anims humanas



ejusdem esse speciei cum anima mundi et propterea similiter venerabiles. Sic etiam Iamblicus (De Mysterijs Ægyptiorum sect 8 cap 6) tradit ex Mercurij scriptis sacris quod homo duas habeat animas, unam a primo intelligibile [seu Deo supremo] quæ participat potentiam opificis, alteram nobis inditam ex circuitu cœlestium [mundorum id est ex orbibus cœlestibus ‡ < insertion from f 14v > ‡ cœlestibus] ad quem [circuitum] anima Deum speculatura [post mortem nostram] revertitur. Hæc anima quæ nobis advenit a mundis, mundorum [i.e. Planetarum seu Deorum cœlestium] obtemperat motibus. Idem Iamblicus Sect 1 cap. 17 & 19 & alibi ex mente Ægyptiorum docet Deos in cœlis conspicuos cum substantijs incorporeis connecti. Idem docuit Aristoteles per intelligentias cœlestibus orbibus affixas. Idem etiam Iulianus per solem maximum Deum intelligentem quem Deus summus sibi simillimum et a tertio Solis apparente orbe corporeo diversum produxit; cujus lucem ait corporis expertem esse, et ex opinione Phœnicum sinceram esse puræ mentis solaris actionem. Hæc Iulianus Orat. 4 sub initio. Huc spectat etiam quod a[2] fabulati sint Gentiles septimam Pleiadum nomine Electram quæ jam non amplius apparet post Trojæ excidium nolle amplius conspici quia Dardanus Gentis Trojanæ conditor natus fuerat ex Electra, quodque b[3] docuerunt etiam Cometas duos e locis mortuarum Orionis filiarum in cœlos ascendisse. Et ejusdem generis est quod stella nova quæ sub mortem Iulij cæsaris in Cœlo fulgebat pro anima Cæsaris a gentibus habebatur. < text from f 14r resumes > Huc spectat etiam quod fabulati sint gentiles a[4] quod stella septima Pleiadum nomine Electram post Trojæ excidium nollet amplius conspici quia Dardanus Gentis Trojanæ conditor, natus fuerat ex Electra b[5] quodque cometæ duo e locis mortuarum Orionis filiarum in cœlos ascenderent. Et ejusdem generis est quod stella nova quæ sub mortem Iulij Cæsaris in Cœlo fulgebat pro anima Cæsaris a Gentibus habebatur.

Animas autem mortuorum non solum in stellas a quibus sub initio descendisse fingebantur sed etiam in Animalia et statuas migrare tradebant Gentiles. Id ex notissima Ægyptiorum doctrina de transmigratione animarum et ex religione Romanorum qui sub initio bellorum suorum per invocationes quasdam Deos hostium ex illorum templis et urbibus evocabant, abunde satis manifestum est. Quoniam Osiris aratrum et segetes invenit Ægyptij hunc Deum in bove colebant & <15r> fingendo quod anima Osiridis in bovem migraret bovem illum nominabant pulchram Osiridis animam . Et simili fere superstitione colebant alios Deos in alijs animalibus

[Editorial Note 1] Apart from page numbers, all the material on f. 2 is written upside down; it seems likely that f. 2r is intended to follow f. 2v.

[Editorial Note 2] Folio 3r has been transcribed where it belongs, immediately before f. 6r; the material on f. 3v consists of two passages marked for insertion on f. 6r.

[1] ✝ p 483

[2] a Hyginus in Poet. Fab. 192 & Astronom. ubi de Tauro. Avienus in Arateis, & Ovid. in Fastis l. 4 v. 175.

[3] b Antoninus Liberalis in Metamorph. c. 25.

[4] a Hyginus Fab 192 & in Poet. Astronom. ubi de Tauro . Et Avienus in Arateis Et Ovid in Fastis lib 4 v. 175.

[5] b Antonini Liberalis Metamorph. c. 25

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC