<1r>

Moses came out of Egypt in the reign of Amosis the Egyptian & Inachus of Argus. The flood of Ogiges happened in the time of Phoroneus the son of Inachus & so did the kingdom of Sicyon under Ægialeus, & the kingdom of Cres in crete Clem. Strom. l. 1 p 321.

Annus Cadmi erat annorum octo. Apollodor l. 3 c 4.

Ericthonius the son of Vulcan born in the days of Pandrosios the daughter of Cecrops

In the reign of Pandion, Ceres & Bacchus came into Attica Apollod l 3 c 13. 57. Pandion warred with Labdacus ib

Menelaus domum redit octavo anno post captam Trojam. Higyn fab 118.

Hercules Podarci infanti regnum Trojæ dedit. Hygyn fab. 89.

Laius Labdaci filius Chrysippum Pelopis filium nothum Nemææ ludis rapuit Hygin. Fab. 85.

Liber cum Althea concubuit ex qua nata est Deianira Hygin. Fab 129.

Prometheus 30 annis ligatus ad m. Caucasum Hyg. Fab 54 & 144.

Minerva Erichthonium dedit in cista servandum Aglauro Pandros. & Hersæ Cecropis filiabus. Fab. 167.

Midas Liberi patri coetaneus Fab 191.

Liberum Orpheus a gigantibus dixit esse discerptum. Servius in Virgil Geor. 1. p 67.

Tithonus frater Laomedontis fuit quem prœliantem Aurora dilexit & rapuit Servius in Geor 3. p 121. & Æn 1. p 214

Io Inachi filia in Isin versa Serv. Geor. 3. & Æn. 7 p. 492.

Memnon Vulcani armis usus est. Serv. in Æn. 1. p 233.

Æneas septimo anno post Trojam expugnatam in Africam venit Æn. 1. p 231.

Atlantes tres. Maurus maximus, Italicus pater Electræ, unde natus est Dardanus, et Arcadicus pater Maiæ. Serv Æn. 8

Saturnus rex fuit Cretæ quem Iupiter fil. bello pepulit. Hic fugiens a Iano est susceptus. Serv. Æn 8.

Venus uxor fuit Vulcani antequam cum Anchisa concubuit. Serv. Æn 8 p 514.

Caræ insulani populi fuerunt piratica famosi, victi a Minoe. Serv Æn 9 p 535.

Cephalus Procridis maritus. Procris filia Erecthei.

[1]When Iason sailed to Colchos, Hypsipyle the daughter of Thoas the son of Bacchus & Ariadne was Queen of Lemnos

[2]When Menelaus enterteined Paris, Atreus died, & Menelaus sailed to Crete to divide his goods & left Paris at home.

Iupiter bellorum author Homer apud Iustin. Martyr.

Æschylus Areopagum (Martis collem) dicit quod Amazones cum regnante Theseo arcem obsiderent (munirent) in eo castra sua ponentes Marti sacrificarent: Eustathius & Etymologici author quod Martis essent filiæ & castra ibi ponerent. Notæ ad Chron marm p. 108 In hoc colle erat Ara Minervæ Ariæ ab Oreste consecrata Agamemnonis filio. Pausan. in Att. In hoc judicio Cephalus regnante Erectheo ob occisam uxorem Procridem & Dædalus regnante Ægeo ob cædem Tali condemnati fuerunt. Apollodor l. 3. Scholiast. Eurip. ad Orestem.

Cranaus ex uxore Pediade suscepit filium Rharum (qui Triptolemi aut pater aut avus fuit, Eleusine regnavit et campo Rhario nomen dedit) & duas filias Cranaen & Cranecmen quarum unam Amphictyoni Deucalionis filio in uxorem dedit & ab illo regno pellitur cum regnasset annos novem. Notæ in marm. p 116. Amphictyonis filia Rharo nupta mater Triptolemi p. 121.

Dædalus was in his vigor when Oedipus reigned at Thebes Pausan. l 10. c 18

Ion Xuthi filius in Attica habitavit et in bello adversum Eleusinios Atheniensium Dux fuit. Pausan. l. 1. c. 31 & l. 2. c 14 In eo bello hinc Erectheus illinc Eumolpi filius Immaradus ceciderunt. ib

Amazones Pausan. Att. p. 100, 188, 356

Lelex Pausan. Att. p 95, 106, 260, 280

Phoroneus dispersos homines in jus civitatis compulit &c Pausan l 2. c 16. p. 145

Prope forum Argivorum conditum ferunt Medusæ Gorgonis caput. Filia erat Phorci & patre mortuo acceptum ab illo regnum tenuit eorum populorum qui Tritonidem paludem accolunt. Pausan l 2 c 21 p 159, 160.

Ardalus Vulcani filius tibiam invenit & cellam fecit Musarum in qua Pittheus artem dicendi docuit. Pausan l. 2. p 184

Minerva Aria et ejus templa

Oebalus Arene Idas
Perseus – Gorgophone Aphareus Lynceus perspicax a Polluce occisus
Perieres Leucippus.

Pausan p 283, 284 Perseus contemporary to Æolus & Gorgophone to Cretheus. ii.

Æolus cognomento Neptunus Pausan. p. 283.

Æthlius – Endymion – Epeus
Aetolus
Eurycida – Eleus – Augeas Herculi synchronus. Pausan p 376.

Polyxenus tempore belli Trojani – Amphimachus Polyxeno a Troja reduci natus, – Eleus. Oxylus Eleo synchronus filius Hæmonis filij Thoantis qui bello Trojano interfuit. Ab Oxylo descendit Iphitus qui Ludos Olympicos restituit & Lycurgo Legislatori æqualis erat p. 378, 9, 10, 11, 12, 13.

Dij Libyci Ammonia Iuno et Parammon seu mercurius ib. p 416

Achilles & Memnon at Troy. ib 424 in a painting of Eumelus Corinthius an exceeding old Painter. See p. 287

Memnon at Troy in a painting of Lycius the son of Myro p 435.

Signum Mechanei Iovis (i.e. Vulcani) ib p 161.

Thasij Phœnicum colonia ib p 445.

Herculi Idæo templa et Erythræos in Ionia et Tyrios erexisse Pausan p 763

Dædalus eadem ætate qua Thebis regnavit Oedipus Pausan p 837.

[Editorial Note 1]

Cyniras Hesiodo Phœnix Adonidis pater, Panysi Thoas Assyriorum Rex Apollodor l. 3. c 13, Antonio Liberali Theias Beli f (c. 33) natus in Cilicia & inde migravit in Cyprum & Paphum condit Apollodor l. 3 c. 13 His daughter Smyrna the mother of Adonis was born in Libanus (Anton. Lib. ib) & therefore he was a Phœnician.

Proteus Ægyptius vates tempore belli Trojani Conon Narrat. 8.

Paris antequam Hellenam rapuit filium habuit Corythum per uxorem priorem Oenonem, qui Hellenam sollicitavit, Conon narrat 23. Hector had two sons grow up &c Conon Narrat. 45. Proteus came with Cadmus out of Egypt fearing the tyranny of Busiris & married Chrysonone the daughter of Clytus king of a region in Thrace & together with Clitus made war upon the Bilsaltes & expelling them reigned over their country. Conon Narrat. 32.

Cecrops Terræ filius. Anton. Lib. c. 6.

<1v>

Acrisius Larissam condidit sic dictam a Larissa Pelasgi filia Hellanicus

Phalaris filius Alconis filij Erectheos. Calliope soror Phalari

Hellen, Æolus, Cretheus Æson Iason
Amythæon Melampus
Creusa
Procris Cleopatra uxor Phinei
Erectheus – Orithuia Zethe
Boreas Calais
Chione
Chthonia

Delus Ortygia dicta a Sorore Latonæ.

Asia sic dicta ab Asia matre Promethei et Atlantis

Pelasgi a Pelasgo Inachi filio.

Lemnij primi fecerunt arma bellica

Electra Atlantis filia peperit Dardanum, Eëtion or Iarion & Harmoniam uxorem Cadmi. Ab Electra portæ Thebarum Electricæ dictæ

Venus being loved by Bacchus lay with him & when he went into India she lay with Adonis & in his return met him with a crown.

Dij duodecim Iupiter, Iuno Neptune, Ceres, Mercury, Vulcan, Apollo Diana Vesta Mars Venus Minerva

Deucalion Promethei filius duodecim Dijs altare statuit (Hellanicus) regnavit in Thessalia

Neptunus – Agenor Phœnix
Belus – Damno Isæa ~ Ægyptus
Melia ~ Danaus
Nilus – Argiope Cadmus

Aliqui dicunt Endymionem invenisse periodos & numeros Lunæ. Vnde Arcades dicti Proselenes. Arcas enim erat Endymion. Aliqui vero a Typhone ab Atlante verò Xenagoras dixit.

Thessalia olim Pelasgia dicta a Pelasgo regnante.

Sesonchosis Ægypti totius rex post Orum Isidis et Osiridis filium, subvertit omnem Asiam & magnam partem Europæ. a Theopompo Sesostris vocatur. Legem tulit neminem relinquere artem paternam.

Antæus et Busiris filij Neptuni.

Eurypylus Neptuni filius et celæneos filia Atlantis, rex Cyrenes, frater Lycaonis

Ædipus – Polynices – Thersander – Tesamenus – Autesion – Theras. Nomen dedit insulæ Theræ. Hunc secuti sunt in insulam Theram Lemnij quidam a Tyrrhenis ejecti ex Lemno.

Argo prima navis longa (a Græcis scilicet constructa) Nam Danaus ab Ægypto fratre pulsus primam construxit, unde Danais dicta fuit.

Dipolis est Lemnus habens Hephæstiam et Myrinam sic dictam a Myrina Crethei filia Thoantis uxore.

Oenomaus filius Martis et Harpin Æsopi filiæ vel Eurythoæ Danai filiæ filiam habuit Hippodamiam Pelopis uxorem. Myrtilus filius erat Mercurij & Phaethusa filiæ Danai vel Myrtes Amazonis.

Bacchus et Iupiter Dij Cabyri

Idæi Dactyli Phryges erant et primi repererunt artes Vulcani in ferro. So called from Ida & Dicte two mountains in Crete.

Ægæon a Neptuno victus, idem cum Briareo, mare inhabitavit et contra Titanes pugnavit

Chalybes gens scythicum ubi ferrum nascitur

Phineus vates filius Phœnicis (filij Cadmi) et Cassiopææ filiæ Arabi, fratres habuit Cilicem et Dorylum. Ejus filij ex Cleopatra Oruithus et Crambos

Phryxus ex Chalciope Æetæ filia liberos genuit.

Dionysius (l. 2) dicit Amazones Asiam habitantes Libyam olim habitasse, belligerantes autem venisse in Europas usque & urbes multas cepisse, genus fuisse Martis & ipsis subjectos fuisse Atlantios

Titan – Hyperion Sol
Theia Luna

Nilus fl. sic dictus a Nilo filio Cyclopis filij Tantali ibi regnante, ut Hermippus dicit.

Apollonius Æan dicit a temporibus Sesonchosidis stabilem mansisse, et eorum posteros qui a Sesonch{os}ide fuerunt incoluisse. Erant enim Chochi Ægyptiorum coloni.

Chiron centaurus erat Astronomus.

Acrisius ex Euridice Lacedæmonis filia Danaem Persei matrem genuit.

Draco qui servavit Hesperidum hortos centum habuit capita et voces omnimodas.

Minerva caput Medusæ a Perseo accepit & in clypeo posuit.

<2r>

Genus {Venatorum et Agricolarum qui} ab Agro et Agricola descendunt sunt Ægyptij. His Pater primus nomine Agricolæ celebratur illis nomine Agri seu Venatoris agrivagi. Vtrique patrem primum sibi similem esse voluerunt et Ægyptij quidem verè. Nam Noe verè fuit Agricola et Agricolarum omnium pater. Porrò ex Agricolæ elogio quod sit Deus princeps, ex ejus ordine in genealogijs quod sit decimus a creatione mundi ex ejus filio Amyno id est Amon seu Ham et nepote Misor id est Masor seu Misraim liquet hunc esse Noe. Ex Mercurio autem annexo liquet Amynum esse Iovem Amonem et Misorum esse Osirim. Ager itaque qui Agricolæ synchronus ponitur est etiam Noe, et ejus filius Magus est Cham sic dictus ab Orientalibus quod esset Philosophorum pater. Magi autem filius Sydyc erit Chus (fundator Imperij Chaldaici ut mox ostendam) et Chus erit Chaldæorum Iupiter nam filij ejus hic dicuntur Dioscuri Διὸς κοῦροι Iovis filij. Cujus rei rationem Xenophon in Æquivocis patefecit. Saturni, ait, dicuntur – – – – – – & Chus pro Iove usurparentur adeoque ut Chami liberi Neptunus Pluto Venus ex Saturno nati dicerentur et nepotes Mercurius Apollo Diana ex Iove, Dijs omnibus ad Stemma Arabicum relatis. Apud Assyrios verò cum Belus esset Iupiter, Chus fuit Saturnus et Cham Cœlus, Noachus autem Hypsuranius. Et hæc tertia sententia licet cæteris recentior tamen latissimè per Orientem cum cultu Iovis Beli propagata fuit. Eandem Sanchoniatho post explicat ut in sequentibus dicetur.

Igitur quo minus Apollo, Diana & Mercurius sint Osiridis liberi nihil obstat quod a Chaldæis et eorum sequacibus dicantur filij Iovis. Apollinem et Dianam esse Orum et Bubastem et hos ex Osiride et Iside natos fuisse Herodotus Diodorus & Plutarchus abunde satis confirmant. Mercurium ex Chamo et ejus nepti Maia natum esse non est verisimile Ex Misraim natum esse Sanchoniatho ex monumentis Ægyptiorum docet. Et Anubin qui idem Mercurius est, ex Misraim et Typhonis uxore natum esse docet            Verisimilius est quod ex Misraim et Typhonis filia nata maxima Maia genitus sit. Nam Typho est Maiæ pater Atlas, ut in sequentibus ostendetur, Mercurium vero Anubin esse manifestum est. Vterque a patre Ægyptio et Matre Afra illegitimè genitus Osiridi et Isidi adhæsit. Pingitur Anubis canino semper capite eique sacer est canis et canis teste

[Editorial Note 2]

Arabes pastores erant et idcirco gregum alendorum rationes Mago acceptas hic referunt idque meritò. / Igitur Beli pater Chus est Magi filius Sydyc & Chaldæorum Iupiter. Nam liberi ejus hic dicuntur Dioscuri Διὸς κοῦροι Iovis filij

<2v>

– junior. Nam Saturnus {illeg}nior nullus est. {Co}lumnas autem Babylonij illic imperantibus erectas fu{isse credo} ideoque Chamum dictum esse Saturnum natu minimum. Porro Diodorus lib. 1 scribit quod Osiris sit filius Iovis qui in Ægypto regnavit & quem Ammonem vocant. Et Sanchoniatho (scriptor longe antiquissimus et curiosus originum historicarum investigator) tradit quod Isiris (trium literarum inventor) sit frater illius Χνᾶ Chna qui primus – – – Χνάος.

Vox Chanaan perinde ut vox Hamon terminatione heemantica redundat. Vox primitiva est Chana humilis (q.d. servus servorum Gen 9.) et contractè Chna. Igitur Osiris est frater Chanaan et propterea filius Chami. Quod erat indicandum.

Quæ hactenus exposita sunt confirmabimus adhuc ex Sanchoniathone. Is generationes Deorum a principio mundi recensens et singulis generationibus Deos binos nominans, generatione decima vice Xisuthri vel Noe qui Chaldeis et Mosi decimus est ponit Agrum et Agricolam, dicitque Agricolam in veterum libris, Deorum maximum elogio plane singulari nominari, et ab his duobus Agricolarum et Venatorum genus propagatum esse. Quodque filios reliquere Amynum et Magum – – – – nominarunt.

Desumpta sunt istæc partim ex Ægypticis partim ex Chaldaicis monumentis. ideoque duplex deorum stemma describitur, Alterum Ægyptiacum Deo{rum} Agricolæ, Amyni, Misor et Mercurij, alterum Chaldaicum Deorum Agri, Magi, Sydyc, Dioscurorum,

[Editorial Note 3] <3v>

– Sed prius exponendæ sunt ætates quatuor.

Abydenus qui ex Medorum et Persarum monumentis historiam texuit postquam structuram et eversionem turris Babylonicæ et hominum dispersionem descripserat, subjungit; Homines quorum ad id tempus una eademque lingua fuerat, multiplicem ac discrepantem ex eo vocem emisisse ac postmodum Saturnum inter ac Titana bellum esse conflatum. Hinc liquet memoriam primorum temporum a Gentibus orientalibus diutissime conservatam fuisse.

Distinctionem vero temporum illorum in ætates Ovidius sic describit.

<4r>

Sed prius exponendæ sunt ætates {quattuor}

Eas ovidius sic describit

Aurea prima sata est ætas –

– De duro est ultima ferro.

De aureo sæculo similia habet Virgilius

Ante Iovem – –

– – – ferebat

Cœpit igitur aureum sæculum cum genere humano.

Ὡς ὁμόθεν γεγάασι θεοὶ &c

Vt simul nati sunt Dij mortalesque homines

Aureum quidem primum genus. Hesiod.

Argenteum autem cœpit cum divisione terræ et inventione frumenti. In hoc sæculo Hesiodus miram descripsit hominum longævitatem ut centum annos puer apud matrem nutriretur donec adolesceret. In Aeneo sæculo bella primum gesta sunt ut etiam cecinit Hesiodus.

Iupiter verò pater tertium genus varie loquentium hominum

Æneum fecit, omniò argenteo dissimile,

E fraxinis, vehemens et robustum, quibus Martis

Opera curæ erant, luctuosa ac injuria.

Antecessit igitur hæc ætas imperium Assyrium. Nam Afri et Ægypti, inquit Hyginus, primum fustibus dimicaverunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est. De Hac ætate plura addit Virgilius .

Navita tum stellis numeros et nomina fecit

Pleiadas Hyadas clarumque Lycaonis Arcton

Tum laqueis captare feras et fallere visco

Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.

Atque alius latum funa jam verberat amnem

Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.

Tum ferri rigor. –

Igitur tertia hac ætate Mercurius constellationes delineavit et nomina indidit Planetis, atque Nimrod & socij sese venatione ferarum exercuerunt Vulcanus item rates et linum piscatorum et retia invenit. Et tum demum bella gladio {ferreo} gesta initium dederunt ætati quartæ.

<4v>

Protenus erupit de duro est ultima ferro.

Omne nefas – {illeg}joris in ævum et vis et amor sceleratus habendi.

Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

Prodierat. prodit bellum quod pugnat utroque,

Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite tutus.

Vltima cœlestum terras Astræa reliquit.

Astræa Isis est fæmina justissima et Ægyptiorum Legislatrix, quæ in principio regni Assyriorum post Ori et Bubastis interitum furore quodam correpta a[3] e conspectu hominum subito evanuisse dicitur. Ætates igitur sic ab invicem distingui intellige ut cum novis regibus et novis imperijs nova ætas semper incipiat. Quamdiu homines universi sub imperio Noachi in Babylonia degebant, duravit ætas aurea. Cum divisione terræ et imperio Chami in Ægypto cœpit ætas argentea. Filijs Chami in terras diversas sibi postea a patre concessas secedentibus et regna nova seorsim inchoantibus cœpit ætas ænea. Quarto loco Belus Chami nepos, imperium Assyriorum per vim et sanguinem condidit.

– horrendos primus qui protulit enses

Et ferus et vere ferreus ille fuit. Tibul. l. 1. El. 10.

Confirmatur ex ijs quæ Gentes de Saturno prædicant.

Igitur cum ætas aurea sit sæculorum initium, necesse est Saturnus qui tunc regnavit sit Noachus. Id Bochartus in Geographia sua abunde | fuse satis probavit | explicuit. Idem etiam de Iano verum est. Tradebant Ægyptij Deorum antiquissimos annis mille et ducentis et posteriores non infra trecentos annos regnasse. Vnde Saturnus constitutus est Deus temporis. Is in Orphicis dicitur etiam παγΓενέτωρ – – – Oenotria. Porro Saturnus lata lege sancivisse dicitur nequis Deos nudos impunè contempletur, ad impietatem Chami: quodque Saturnus c[4] Tantæ erat justiciæ ut neque sub eo servieret quisquam neque quicquam privatæ rei habuerit (unde Dominorum et Servorum in Saturnalibus omnia erant communia et omnium erat æqualis dignitas et honor,) et quod d[5] homines sui temporis ex agresti vita ad humaniorem cultum transtulit & propterea magnos honores consecutus est: multaque orbis loca peragravit et omnes ad justiciam et animi simplicitatem induxit.

Is genus indocile et dispersum montibus altis

Composuit legesque dedit. Virgil. Æn. l. 8.

Alius erat Saturnus improbis vir moribus et liberorum heluo de quo posthæc.

Iupiter qui argenteo sæculo regnavit cum sit filius Saturni et ab Ægyptijs in honore summo constituitur necessariò erit eorum pater Chamus. Herodotus in Euterpe –



– Ammon

<5r>

Ex astrorum studio cognosci primum celebrari cœperunt hæc corpora et sub nomine Deorum apud vulgus tandem proponi. Ægyptij autem huic studio addictissimi, in honorem Artis componebant chronologiam mythologicam, a[6] statuendo ut ait Africanus periodos et annorum myriades secundum Astronomiam suam. Et primò b[7] Deos duodecim (Vulcanum, Solem, Agathodæmona, Saturnum &c) dein semideos regnasse docebant: hoc pacto sub nomine Regum cœlestia corpora seu Deos adoranda proponentes. Vnde Dicit Herodotus Ægyptios primos duodecim deorum [id est magnorum illorum qui magnarum gentium Dij appellati sunt] cognomina in usu habuisse et ab illis Græcos fuisse mutuatos: item primos Dijs et aras et simulachra et delubra statuisse. Et paulo post: Omnia fere, inquit, Deorum nomina ex Ægypto in Græciam pervenerunt idque ego ex Barbaris sciscitatus, ita rem habere comperio, ac reor ex Ægypto præcipuè venisse.// Viguisse autem Theologiam illam astronomicam in Ægypto longe ante memoriam Græcorum colligitur ex cultu siderum qui ante tempora Mosis in usu esse cœperat. Custodite, inquit Moses, sollicitè animas vestras – ne forte oculis elevatis ad cœlum videas solem et Lunam et omnia astra cœli, et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt. Et rursus: Cum transgrediuntur pactum illius ut vadant et serviant Dijs alienis & adorent eos, solem et Lunam & omnem militiam cœli &c.// Diodorus[8] Author est, Mercurium cujus consilio Osiris maxime usus erat, et cui inventio literarum ab Ægyptijs tribuitir, Deorum cultum et sacrificia ordinasse et primum omnium observasse astrorum ordinem. Id quod verisimile est cum Ægyptij annum in menses duodecim distribuentes mensem primum a Mercurio nominarint Thoth. Nam Thoth Ægyptijs nomen est Mercurij. Hunc Marshamus in Canone secundum Ægypti regem constituit. Menem fuisse regem primum consensiunt omnes. Eratosthenes secundum ponit Athothem Menis filium, ὁ ερμηνεύεται ἑρμογενυὴς, quod exponitur Mercurio genitus et Eusebius[9] confirmat Athothim eundem esse cum Thoth quem Græci Ηρμην Mercurium vocant. Est et alius Mercurius Moeris successor & Ægypti Rex tricessimus quintus, qui a Manethone & Siphoas dictus est et Mercurius Trismegistus. Hujus filium Tatum Eusebius sub mortem Iosuæ collocat. Manetho autem Mercurios utrosque sic distinguit; Ex stelis, inquit, in terra Seriadica positis, sacra dialecto et hieroglyphicis literis a Thoth Mercurio primo exaratis, Secundus Mercurius Agathodæmonis filius, Tati pater, ex sacra illa lingua transtulit literis hieroglyphicis in libros quos in adytis Templorum Ægyptiorum reposuit. Hæc Manetho, ad Ptolomæum Philadelphum de interpretatione librorum Mercurij secundi. Spectasse autem hos libros ad Astrorum leges et cultum haud obscurè colligitur ex ijs quæ Clemens Alexandrinus de ijsdem in hunc modum commemorat.

Ægyptij peculiarem quandam philosophiam exercent. &c

[Editorial Note 4] <6v>

Astrorum scientiam primitus cum religione Gentili ex Ægypto profectam esse et una per Orbem propagatam testantur Deorum nomina. Nam Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, Mercurius, Luna, Diana, Sol, Apollo, Vulcanus Solis pater & Ceres seu Isis (per quam Canis sidus designabatur,) majores erant Gentium Dij Deæque ex Ægypto profecti & ad Astronomiam apertè spectabant. Diodorus, ex Ægyptiorum traditione, Chaldæos in Babylone Colonos esse Ægyptiorum & ab Ægyptijs sacerdotibus edoctos ad Astrologiæ famam pervenisse tradit. Idem ex anno Chaldæorum confirmatur, cujus utique eadem erat forma cum anno Ægypti.[10] Sic et Clemens ait Ægyptios primos, astrologiam inter homines intulisse; similiter et Chaldæos.[12] Et Ammianus scientias a Chaldæis venisse ad Persas.[13] Ab Ægyptijs autem ad Græcos manasse Astronomiam in confesso est. Sic Plato:[15] Quoniam, inquit, magis quam Barbari ab æstiva serenitate distamus, horum numinum (sic enim Planetas nominat) ordinem tardius intelleximus. Verum quicquid Græci a Barbaris accepere, melius reddidere. Et rursus: Antiqua regio illos aluit qui propter æstivi temporis serenitatem primi hæc inspexerunt. Talis Ægyptus et Syria fuit, ubi stellæ semper omnes, ut ita dixerim, clarè cernuntur. Herodotus[16] itidem Ægyptios omnium hominum primos annum invenisse, distinguentes eum in duodecim temporum menses; et hæc comperisse ex astris commemorat. Sed et Geometriam inde ortam in Græciam transcendisse. Nam polum, inquit, et gnomonem & duodecim diei partes a Babylonijs Græci didicerunt. Itaque Herodotus hoc modo disputans, scientias mathematicas ex Ægypto ad Babylonios prius migrasse pro concesso habebat. Lucianus[17] [περὶ ἀστρολογίης] scribit, Æthiopes primos ad cœlestes motus attendisse: Ad Ægyptios postea transcendisse rerum cœlestium studium: Græcos non ab Ægyptijs aut Babylonijs inventam accepisse sed ab Orpheo Oeagri et Calliopes filio, qui primus in Græcia confusè et involucris fabularum ac mysteriorum tecta quædam tradidit. De Æthiopibus haud difficulter assentior Luciano cum Poetæ antiqui hanc gentem tantopere laudent atque annuum Deorum conventum et convivium in Æthiopia tanquam in solo nativo collocent: Herodotus autem Æthiopas æque ac Ægyptios circumcisos esse scribat et Diodorus gentem utramque institutis plurimis inter se convenire et, quod maximum est, sacras Ægyptiorum literas quibus soli sacerdotes utebantur esse vulgares literas Æthiopum. Sed et Cepheus Æthiopum Rex antiquissimus ob studium siderum cum uxore et filia in cœlum relatus est. Græcos porro ab Orpheo Astronomiam didicisse confirmant Fabulæ in Asterismis descriptæ. Nam Fabula Argonautarum cujus author Orpheus perhibetur, ibi depingitur integra. In capite signorum duodecim occurrit Aries quem Phryxeum et a[18] chrysomallum appellant, <6r> dein Taurus ignivomus auratis cornibus, et Argonautæ Gemini Castor et Pollux. Tum Hydra adjicitur quem interfectum esse Corvus cadaveri insistens denotat; & Poculum Medeæ cujus pharmaco interfectus est, & Argo navis, atque Iasonis præceptor Chiron centaurus. Adest etiam Hercules Argonauta, et Lyra Orphei, et ni fallor Orpheus ipse. Asterismorum enim qui jam Hercules et Serpentarius dicuntur nomina ante tempora Arati e memoria hominum exciderant, Serpentarius autem cum Hercule, Asterismus alter genibus flexis et manibus super humeros more precantis (uti olim depingebatur) elevatis cum Orpheo Deos supplicante melius congruit. Orpheus enim vir pius ac Deorum præ cæteris Argonautis cultor in fabula illa depingitur. Ad Herculis insuper historiam pertinent Asterismi Cancri, Leonis, sagittæ et Vulturis. Vnde liquet bene magnam Asterismorum partem ex Orphei schola prodijsse. Nam et Perseum cum Asterismis ad ejus historiam spectantibus sub idem tempus in cœlos relatum fuisse verisimile est. Interea verò Lucianus ex eo quod Orpheus Astronomiam docuit, haud recte concludit Græcos eam ab Aegyptijs aut Babylonijs minime accepisse Namque Orpheum ipsum, in Ægypto eruditum fuisse Diodorus confirmat. Orpheus, inquit, in Ægyptum profectus multa ibi didicit, ita ut tam initationibus et Theologia quam Poesi et Melodia esset Græcorum præstantissimus. [Inde asportavit] plerosque mysteriorum ritus et Orgia Bacchi et mythologiam de inferis. Initia enim Osiridis eadem sunt quæ Bacchi, et Isidis simillima sunt istis Cereris: nominibus tantum differentibus. Didicit igitur Orpheus disciplinas Ægyptius et una cum Theologia Gentili asportavit studium astrorum in Græciam. Scribit Herodotus,[19] Ægyptos primos duodecim deorum [id est magnorum illorum qui magnarum Gentium Dij appellati sunt] cognomina in usu habuisse & ab illis Græcos fuisse mutuatos: item primos Dijs et aras et simulachra et delubra statuisse. Et paulo post: Omnia fere, ait, deorum nomina ex Ægypto in Græciam pervenerunt. Idque ego ex Barbaris sciscitatus ita rem habere comperio ac reor ex Ægypto præcipue venisse. Hæc ille. Deos autem hosce ad astrorum philosophiam maxima ex parte spectasse jam ante

<7r>

quod contracte pro Mesoraim dicitur haud multum differt. Hæc frigoris constellatio constituitur, fortasse in memoriam occisi Osiridis. Nam Osiris (ut postea dicetur) erat Pluto sub initio. Chimah forte per densatam aspirationem pro Chamah dicitur et delicias affert hæc Constellatio perinde ut Stella Iovis. Chusil fortasse pro Chus-el Chus Dominus dicitur et ab interpretibus aliquando pro Arcturo aliquando pro Orione accipitur. Hash Iob 9 vel עיש Haish vel Gaish (forte pro עוש Gush) Iob 38 affine videtur Orionis nomini arabico Geuze, vel Algeuze. Chadar est turbinum constellatio australis Iob 37.9 et alludere videtur ad patrem populi Arabiæ desertæ quam Hebræi Cedar nominabant. Verum de nominibus viderint orientalium linguarum periti.

Ex Martis nominibus Bel, Molech, Melicharte et Amamelech respondent Veneris Nomina Beltis, Melitta Astarte, et Anaitis His nominibus Baal et Venus tanquam rex et Regina per orientem totam colebantur. Ex consorte Venere innotescit Belum fuisse Martem. Arabes pro Melitta dixerunt Alitta, cùm Ala Arabibus Deum vel Deam significat uti Baal Syris et Chaldæis. . [Hebræi pro Astarte dixerunt Asteroth, idque ni fallor a Martis nomine Thuros vel Thuroth. Nam quemadmodum Latini pro Babyloniorum Dea Benoth dixerunt Venus sic verisimile est Thuros pro Thuroth a Græcis et Latinis scribi. Melyttam verò et Astartem esse Venerem in confesso est. ‡ < insertion from lower down f 7r > ‡ De Astarte Ex Sanchuniathone Philo Byblius ex Philone Eusebius: Astartem Phœnices Venerem esse prædicant. Suidas: Astarte quæ Græcis dicitur Venus. Idem tradit Procopius Gazæus in 1 Reg. 7 & alibi. De Melytta verò et Artemidorus lib. 1 Oneirocris c 9. Pisces edunt omnes præter illos Syrorum qui Astartem colunt. Quippe piscis Veneri sacer est. Herodotus l. 1. < text from f 7r resumes > Herodotus lib: 1; Venerem, ait, vocant Assyrij Mylittam et rursus: Persæ, inquit, sacra faciunt soli ac Lunæ et Terræ, Igni Aquæ ac Ventis. Hisque sacra faciunt jam ab initio. Postea didicerunt sacrificare etiam Vraniæ et ab Assyrijs edocti et Arabibus. Vocant autem Assyrij Venerem Mylittam, Arabes Alittam, Persæ Mithram. Colebant etiam Persæ Deum Solem sub nomine Mithras cultu Martis scilicet in cultum Solis mutato. Nam et Assyrij id prius fecerant in cultu Beli. Sic etiam nomine Vrani et Vraniæ gentes orientales numen geminum colebant, Martem scilicet et Venerem pro quibus etiam Solem et Lunam plerunque substituere. Agathias lib 2 (ex veteribus) dicit Cœlum seu Vran esse Belum. Pausanias in Atticis : Non longe, ait, abest Vraniæ Veneris Delubrum; quam primi omnium Assyrij coluere: a quibus Paphij in Cypro acceptum sacrorum ritum, cum Phœnicibus qui in Palæstina Ascalonem urbem incolunt Phœnices cum Cytherijs communicarunt. Athenis verò eam religionem induxit Ægæus &c Cœpit ergo cultus Veneris in Imperio Assiriorum una cum cultu amasij Beli. Nam Agathias l 2 (ex veteribus                               dicit Cœlum seu Vranum esse Belum. Et Hesychius: Βῆλος, Οὐρανος καὶ Ζεὺς Belus est Vranus et Iupiter. Iovem verò Persæ ( inquit Herodotus) omnem cœli gyrum appellant. Et quo sensu Nimrod est Belus et Iupiter, eodem Beli uxor dicta fuit Belis et Dione et Ηρα seu Iuno. Nam Sanchoniathon ubi Cœlum a Saturno de regno expulsum dixisset, addit sorores Astarten et Dioniam summissas esse a Cœlo patre ut Saturnum tollerent, at utramque amore Saturni captam eidem nupsisse,

<8r>

Herodotus item quod Hercules Ægyptijs sit unus de Dijs duodecim. Vnde et apud Diodorum præftuetur exercitui Osiridis in Ægypto. Herculis stella. Nec Mars ab Hercule diversus in historia illa occurrit. Porro Melicartem seu Herculem Phœnicum eundem esse cum Marte patet ex nominibus. Nam ex Melicartes omittendo denominationem Regis fit Artes unde Græcè Αρης Mars et Latinorum fortis & Mavors Mavortis vel Ma-artes, Ma-artis & contracte Mars Martis. Nam Phryges præponebant particulam Ma, ut in Μαζευς Iupiter, & Hesychius: Μαζεὺς & ὁ Ζευς παρὰ Φρυξι Latini a Phrygibus descendentes idem in Mavorte factitasse videntur. Idem igitur est Mars cum Hercule seu Melic-arte et propterea idem cum Molec et Belo.

Adonis et Venus a nonnullis pro Osiride et Iside culti fuerunt. At cùm Venus non sit Isis, Adonis non erit Osiris. Adonis est Deus Syrorum ubi Belus maxime colebatur et idem significat cum Belo. Venator erat ut Nimrod et ex amasia Venere dignoscitur esse Mars.

[Hesychius: Αρταῖοι, ὁι Ἥρωες παρὰ Πέρσαις; Artæi, Heroes apud Persas. Idem Αρειοι apud Græcos. Quo vox illa respexerit] Diodorus l. 2. dicit quod Ninus Assyriorum rex primus contracta virorum fortissimorum manu, socium belli adscivit Αριαῖος Ariæum regem Arabiæ quæ per ea tempora viris strenuis abundabat, atque hujus auxilio imperium inchoavit Est igitur Nimrod Græcis Ariæus. Hic regnum fundavit in Babylonia Dein Assur seu Ninus hujus fretus auxilijs perrexit in Assyriam, Gen et urbem Ninive condidit        unde factum est quod multi regnum Assyriorum a Nino derivent. Nimrod igitur Græcis est Αριαῖος id est Martius. Nam Αριαῖος et Ἀρήιος vel Ἀρειος parum differunt. Vnde etiam nomen Ἀρείων Arion vel Orion quod Heroem ipso Marte fortiorem significat, adeoque Nimrodo aptissime tribuitur, ut qui patrem Martem virtute superavit. Chronicon Alexandrinum: Chus genuit Nimrod Gigantem, Babyloniæ conditorem, quem Persæ aiunt in Deos relatum inque astris constitutum apellant Oriona. Idem legitur in fastis Siculis. Orionem verò natum dicunt ex Iove Mercurio et Neptuno sine Matre quod Belus copias a[23] tam ex eorum familijs quam ex propria contraxit. Vnde b[24] apud Pausaniam dicitur homo Ægyptius Libiæ filius. Natum autem volunt ex pelle bubula in domo Hirci quod Belus ex gente Pastorum oriretur.[25] Bellatorem fuisse constat ex gladio et fuste et stella in humero lævo quæ usque nunc bellatrix dicitur. Vnde et ab Astronomis Vir Audax, Furiosus, Gigas Bellator fortissimus et a Latinis Iugulæ nuncupatur. Canes vero et Lepus venatorem insignem demonstrant qualis erat Nimrod et asterismi claritas indicat virum omnium per sæcula prima clarissimum et eo nomine fundatorem Imperij Babylonici. <8v> Nam cum stella Sirij seu Osiridis in ore canis Orionis jam cernatur manifestum est quod Asterismus non sit Ægyptius sed ex sphæra Chaldaica desumptus. [ dubium enim non est quin Regi omnium clarissimo quem Oriens totus pro Deo coluit, Chaldæi Asterismum omnium clarissimum concederent. Idem confirmetur ex nominibus Orionis. Dicitur enim in libro Iobi Ches-il Gueze, El-geuze hoc est (ni fallor{)} Chus-El, Chus, et El-Chus. Adjectione particulæ el quæ Dominum vel inclytum significat, distingui videtur filius a Patre. Patrem vero in Asterismo Bootis depingi puto. Nam constellationes Orionis et Bootis a sæculis primis celeberrimas fuisse constat tum ex libro Iobi, cap 9 et 38 tum etiam ex Poetis antiquissimis Homero et Hesiodo. Nam cum] Martem verò in hoc Asterismo designari colligo ex Herculis nomine Ægyptio. Nam Hermapion interpretando inscriptionem Obelisci majoris quem Constantius Romam detulerat, appellat Vulcanum Deorum patrem adeoque sequitur Chronologiam Ægyptiam Deorum et Semideorum quam Eusebius in Chronico suo ex Eratasthene descripsit. In hoc Chronico Apollo constituitur filius Herculis, ab Hermapione vero dicitur filius Ηρωνος Heronis et propterea Heron vel Hero erat Herculis nomen Ægyptium. Heron autem et Arion parum differunt. Hic est Herculis filius. Patrem in Boote pingi suspicor. Nam asterismi Orionis et Bootis a primis temporibus celeberrimi extitere. Id ex libro Iobi et poetis antiquissimis Homero et Hesiodo manifestum est. Vnde factum est ut cum Græci asterismos ferè omnes immutarent, hi minimè mutarentur. Piaculum fuisset imagines Deorum eluere quos Orbis fere totus per ea tempora colebat. Asterismus uterque usque hodie cum clavo delineatur et ex clavo dignoscitur Hercules. Plinius (Nat. hist. l 18, c 28) Duo, inquit, sunt genera cœlestis injuriæ Vnum quod tempestates vocamus, in quibus grandines, procellæ cæteraque similia intelliguntur, quæ cum acciderint, vis major appellatur. Hæc ab horridis sideribus exeunt, ut sæpius diximus, veluti Arcturo, Orione, Hædis. Ita scilicet sentiebat vulgus ut Philosophi qui ponebant hæc symbola, sunt philosophicè intelligendi. Tempestates non magis exeunt ab his asterismis quam ab alijs quibuscunque, sed Philosophi hæc docuerunt ob tempestates bellorum quas homines Arcturus Orion et Auriga aliquando excitaverant. Nam grando & procellæ passim in sacris literis pro bellis ponuntur. Igitur homines bellicosi ibi delineantur, ijque de genere Pastorum, ut ex hædis et nomine Bootis manifestum est. Orion autem et Bootes usque hodie pinguntur cum clavis et ex clava dignoscitur Hercules. Belus primus omnium pugnabat cum ense et propterea Orion cum ense et fuste, Bootes cum fuste sine ense delineatur. In libro Iobi memorantur Asterismi quinque celebriores: Chim Chesil Mazaroth Has et Chadar. Mazaroth (qui et Mazarim Iob 37.9)

<9r>

Vt Misraim fuit Ægypti totius rex et pater sic Mercurius sub Osiride res administrabat Ægypti totius ut ex Sanchoniathone jam dictum est. Osirim quoque et Isim tanquam communes Ægypti totius parentes Ægyptij omnes quam religiosissime colebant. Testis est Herodotus l. 2 Ægyptij, ait, non colunt similiter Deos eosdem præter Isim et Osirim. Quam late diffusa fuit Posteritas Misraim tam late propagatus fuit horum nominum cultus et vix ultra. Sepulchra eorum religiose asservabantur et rerum ab ipsis gestarum ostendebantur loca. Vrbes antiquissimas ab ipsis conditas esse tradebant. In memoriam inventionis frugum et aratri invocabant semper Isidem tempore messis, et in festo Isidis vascula tritici et hordei circumferebant. Serapis etiam semper gestabat modium frumenti in Capite et Boves quibus terra colebatur tam Isidi quam Osiridi magna cum solennitate consecrabantur. Atque tales constitutiones a multis retro annis constantissime servatas fuisse testis erat consensus Ægypti totius in hoc cultu. Vnde cùm fruges ætate argentea, inventæ dicantur, consequens est ut Osiris tunc vixerit et propterea sit ipse Misraim, præsertim si Ægyptus a morte primorum parentum in varia regna pro more aliarum antiquissimarum gentium abierit ut aliquorum est opinio. Notandum tamen est quod Misraim sit nomen duale & non tam patrem populi quàm populum ipsúm, significet, nempe duplicem Ægyptum, hanc inferiorem ubi Pastores aliquando regnaverant, illam superiorem quæ Thebais dicitur. A nomine singulari mensis ultimus Ægyptius dictus fuit Mesori et regionis totius Metropolis Alexandria usque hodie a Saracenis vocatur Meser. Ægyptus etiam olim tam Masor dicebatur 2 Reg 19.24, Isa 19.6 Mich 7.12 quam Mizraim Gen 13.1 Exod 1.8 &c            ejusque Metropolis Alexandria usque hodie a Saracenis vocatur Mess{er} Masor autem seu מצור locum munitum vel angustum significat a primitivo צור Sor coarctare unde צר Sar angustus vel angustia. Ægyptus enim rupibus et fluvio Nilo muniebatur undique et quoad latitudinem valde angusta erat. Hinc Ægyptij pro Masor dicebant Sor vel Sar, ut in Nili parte quadam quæ nominabatur Siris, in Stella Sirio, in Deo Sarapide. Nilus et Stella Sirij erant Osiridi sacri, et propterea ab Osiride dicti Siris et Sirius id est, si terminationes a Græcis adjectæ omittantur, Sir. Vnde Nilus (Ios 13.3 et Ier. 2.18) ab Hebræis dicitur Sihor. Serapis autem erat bos Osiridi sacer quem alias Apin nominabant et voce composita Sar-Apin vel Ser Apin id est bovem Osiridis. Vnde etiam Nomen Idoli Sarapis. Osiridis igitur nomen Ægyptium erat Sar vel Sor vel Ser pro quo Græci (vel articulum ὁ, præponendo vel potius solennem Ægyptiorum lamentationem funebrem אוי צר Oh Sar audiendo) dixerunt Osiris Plutarchus enim in Iside conquæritur nomen Osiris non esse Ægyptium sed a Græcis formatum: at nomen Sarapis pro Ægyptio agnoscit. Quod si Osiridis nomen Ægyptium sit Sar vel Sor et hoc nomen (ut jam ostensum est) idem sit cum Masor, erit Osiris nomen idem cum Masor vel Misraim. Porro Osirim esse Masor sic insuper confirmamus. Diodorus – – – Chami. Rursus Diodorus lib. 1 scribit quod in columnis Isidi et Osiridi in Ægypto erectis Saturnis natu minimus dicitur pater Isidis et Osiridis et Isis Mater Ori. Saturnus natu minimus est Cham patre et fratribus omnibus junior. Columnas autem a Babylonijs illic imperantibus erectas fuisse credo. His adde quod Sanchuniatho – – – nominarunt. Ex Mercurio annexo liquet Amyn seu Αμυν hic scribi pro Amon seu Ham et Misor seu Masor pro Osiri. Quomodo Masor sit pater Mercurij posthac ostendam. Denique Sanchuniatho scribit quod Isiris (trium literarum inventor) sit frater illius Χνα Chna qui primus postea Phœnix vocatus est. Septuaginta interpretes pro Chanaan substituunt Phœnicen et propterea Phœnice et terra Canaan voces sunt ejusdem significationis. Vnde Phœnix ille primus est Canaan hic contractè dictus Chna. Nam et terra Chanaan per similem vocis contractionem, olim dicebatur Chna et incolæ Chnai Stephanus Byzantius in libro de urbibus: Χνὰ, οὐτως ἡ Φοινίκη ἐκαλεῖτο et paulo post, τὸ ἐθνικὸν τάυτης Χνάος

<10r>

Saturnum esse Noachum Bochartus in Geographia sacra abunde satis probavit. Idem etiam de Iano vetustissimo Italorum Deo intelligendum est. Saturnus Deus erat temporis – – – patre. Tradebant d[27] Ægyptij Deorum antiquissimos annis mille et ducentis et posteriores non infra trecentos annos regnasse. Tantam autem longævitatem solus Noachus cum filijs et Nepotibus attigit. Saturnus et Rhea cum Dijs reliquis contemporaneis a philosophis et poetis ex Oceano orti dicuntur. Vnde et Ægyptij pingebant Deos suos in navi super aquas. Et nummus olim cudebatur in Italia cum Iani vultu gemino ex uno latere et effigie navis ex altero Spectant hæc aperte ad diluvium. Vt Noe primus fuit agricola, vineam plantavit & inebriatus fuit, ita Saturnus omnium primus agriculturam docuit (unde falce donatus est) et ebritati præfuit (unde Saturnalia:) et Ianus pariter dictus fuit Consivius a conserendo et nomen suum habuit a יינ jain vino, Vnde etiam Italiæ pars aliqua (a Græcorum ut opinor Colonijs) appellata fuit Oenotria,



Xenophon de æquivocis: Saturni, inquit, dicuntur – – fuit Assyrijs Iupiter.



Osirin et Isin tanquam communes Ægypti totius parentes Ægyptij omnes et soli quam religiosissime colebant. Herodotus l. 2 ait: Vniversi Ægyptij non colunt similiter deos eosdem præter Isin et Osirin.



Orbe inter Saturni filios diviso Iupiter accipit regnum cœleste & ætas argentea jam incipit. Et quemadmodum aurea durabat usque ad divisionem Terræ totius inter Saturni filios, sic argentea durabit usque ad divisionem regni Iovis. Hanc divisionem Diodorus imperfecte describit in hunc modum: Osiris rebus Ægypti constitutis et totius regni administratione Isidi uxori in manus tradita consiliarium ei Mercurium adjuxit quod prudentia cæteros antestaret omnes. Imperatorem vero ditioni suæ reliquit Herculem genere propinquum cunctisque ob fortitudinem et corporis robur suspiciendum at tractibus qui ad Phœniciam inclinant & locis maritimis Busirin, Æthiopiæ et Libyæ Antæum curatores dedit. Tum ipse iter suscepit fratre comitatus quem Græci Apollinem vocant. terrarum in partes Æthiopiæ quæ ipsi obtigerant. Nam Apollo (quem Ægyptij Horum vocant) erat filius Osiridis, ut Diodorus alibi et alij scriptores docent. Et imperium in Phœniciam et Libyam non erat Osiridis sed Chami. Chamum verò quem Diodorus reticet, Sanchuniatho (apud Euseb Præp. Evang. l) hanc terrarum divisionem attingens supplet. Saturnus, ait, cum in Meridiem venisset Taautum Deum Ægypti universæ regem creavit. Duos paulo ante nominaverat Saturnos patrem et filium et hic intelligit filium qui Chamus est. Taautus autem seu Thoth non tam Rex constitutus erat, quam Regni administrator sub Iside Nam Mercurius semper habebatur Deorum minister et propterea ab Etruscis et Samothracibus dicebatur Camillus et Casmillus hoc est minister Deorum et a Pœnis Sumes hoc est servus, Vnde in Dialogo Luciani in quo sunt collocutores Mercurius et Maia, is profitetur se in multa ministeria distractum esse ac Dijs omnibus servire, seque talem esse quæritur quales ij qui duram in terris servitutem serviunt.[28] Sunt igitur <10v> Hercules, Osiris, Antæus et Busiris, ijdem cum Chami filijs quatuor Chus, Misraim, Put et Canaan. Gen. 10, et Osiris est Masor seu Misraim, Busiris est Canaan, Antæus est Phut & Hercules est Chus. Nam Ægyptum Misraimo & Phœniciam Canaano obtigisse notissimum est Phut autem in Africa et Chus in Arabia sedes habuisse Bochartus fusè docuit. Quoniam Hercules paulo post pro Iside contra Typhonem militavit, hic jam fingitur Dux exercitus Osiridis: nec regio aliqua extra dominium Osiridis ipsi assignatur. Cum autem Cham sit Iupiter Hercules erit ejus filius et propterea idem cum Chus. Hercules enim ab omnibus statuitur filius Iovis. Xenophon in Æquivocis: Saturni, ait, dicuntur familiarum nobilium regum, qui urbes condiderunt serenissimi. Primogeniti eorum Ioves et Iunones. Hercules verò nepotes eorum fortissimi. Patres Saturnorum Cœli, Vxores Rheæ & Cœlorum Vestæ. Quot ergo Saturni tot Cœli, Vestæ, Rheæ, Iunones, Hercules. Idem quoque qui unis populis est Hercules alteris est Iupiter. Nam Ninus qui Chaldæis extitit Hercules fuit Assyrijs Iupiter Chaldæi igitur, dum Ninum pro Hercule haberent, per Iovem intellexerunt Nini patrem Chus, & per Saturnum Chamum avum Nini et propterea, ne Noachus omitteretur dederunt Saturno Deorum Ægyptiorum primo patrem Cœlum et matrem terram Vnde factum est ut in Oriente, qua patuit Chaldæorum philosophia, Cœlus pro Noacho et Saturnus pro Chamo usurparentur. Id quod etiam ex Sanchuniathone manifestum est. Hic enim, Phœnix | Syrus cum esset, passim describit actiones Noachi et Chami sub nominibus Cœli et Saturni, per Saturnum semper intelligens Chamum præterquam ubi de Ægyptiorum philosophia disserit{illeg} Dicit enim Saturnum patri Cœlo bellum intulisse et consiliarios habuisse Mercurium et Minervam eumque (ut modo dictum est) præfecisse Mercurium Ægypto toti: quæ omnia de Noacho Cœlo et Chamo Saturno intelligenda sunt. At Ægyptijs qui per Iovem semper intellexerunt Hammonem, Hercules erit filius Hammonis, et propterea Herculis æquales Osiris, Busiris et Antæus qui Terrarum Domini jam constituebantur erunt Hammonis etiam filij.

Diodorus dicit Saturnum genuisse, ut fabulantur quidam, Osirin et Isidem, ut verò plurimi asserunt Iovem et Iunonem & ex his natos Osirin Isidem et Typhona. Scilicet Chaldæis qui per Saturnum intelligunt Hamonem Osiris et Isis sunt filij Saturni cæteris sunt filij Iovis atque adeo omnium consensu sunt filij Chami. Sanchuniathon (scriptor bello Trojano antiquior et curiosus originum historicarum investigator) dicit quod Amyno et [29] Mago villarum gregumque alendorum rationes feruntur acceptæ. Ex istis nati Misor et Sydyc, Misor filium Taautum habuit primorum in scribendo elementorum inventorem quem Ægyptij Thoor Alexandrini Thoyth Græci Hermetem nominarunt. Misor igitur est Masor vel Mizraim et ejus pater Amyn seu Αμυν est Amon seu Ham. Misraim est nomen duale et non tam patrem populi quam populum ipsum significat: nempe Ægyptum duplicem, hanc inferiorem ubi Pastores aliquando regnabant, illam superiorem quæ Thebais dicitur. Nomen Singulare est Masor et inde mensis ultimus Ægyptius dicitur Mesori, et Ægyptus ipsa tam Masor nominatur (                     quam Misraim.                 Cum nomine singulari satis congruit Misor & Mercurius adjunctus probat Amyn esse Amon seu Cham & propterea filium ejus Misor vel Masor esse Osirim. Hoc ita esse Sanchuniatho alias confirmat dicendo quod Isiris, trium literarum inventor sit frater illius Χνᾶ Chna qui primus postea Phœnix vocatus est. Iste Chna cum sit Phœnicum pater idem est cum / Cananei qui in Bellis Iosuæ ex omni terra Chanaan in Africam migraverant sese Pœnos id est Phœnices nominabant

<11r>

Iam verò si Iupiter sit Ham; Saturnus erit Noe. Priscus Italorum Deus Ianus (a quo mensis Ianuarius) Deus erat a[32] anni et temporis et a Septimio apud Terentianum Maurum nominatur rerum Sator et principium Deorum, sed et cum gemina facie pingebatur ad instar Saturni Ægyptij: unde liquet hunc esse Saturnum. Priscum item Italiæ nomen Oenotria (ex authore gentis proculdubio desumptum) indicare videtur quod Ianus, & Οινος, vinum vel Οινη, vitis ex eadem sint radice. Vinum Hebraicè יינ jain: et Ianus cognominatus b[33] Consivius a conserendo. Vtrum nomina illa ex Noe per syllabarum transpositionem formata sint viderint alij. Hic enim Vineam primus plantavit. Literas autem in formatione nominum, a veteribus frequenter transpositas fuisse jamdudum observarunt critici.

Ex Iove et Iunone nati sunt a[34] Osiris, Isis, Typhon adeoque quærendi sunt inter Chami filios Misraim, Put, Chus et Canaan. Osiris præ cæteris celebratur ab Ægyptijs & Rex constituitur Ægypti. Fertur Thebas condidisse et Abydi in regno Thinitarum sepultus esse. et propterea hic erit Misraim. Herodotus ait, Vniversi Ægyptij non colunt similiter Deos eosdem, præter Osirin et Isin. Cultus universalis docet eos fuisse communes omnium parentes; præsertim cum eorum nomina vix alibi colerentur. Fertur a[35] Thebas condidisse et b[36] Abydi in regno Thinitarum prope Metropolin Thina sepultus esse. Respondent igitur Osiris et Misraim sibi invicem. Misraim fuisse communem patrem Ægyptiorum notissimum est. Ab eo Ægyptus dicitur Misraim (               ) & Masor (2 Reg. 19.24. Isa. 19.6. Mica 7.12.    ) Misraim nomen duale est et significat regnum duplex Ægyptium tempore Mosis florens, alterum in Thebaide, alterum in Ægypto inferiore circa ostia Nili. Postquam regna illa in unum redacta sunt, nominatur Masor. Mensis ultimi Ægyptij nomen Mesori indicat hunc in Deos relatum fuisse. et vox in Osirem (vel Masor in Osir) facile transit. A quo Ægyptus nomen habuit, verisimile est fluvium ejus denominatum fuisse. Nilum dico toto orbe celeberrimum & Osiridi dicatum. At nomen ejus Sior (Ies. 23.3) & Siris (uti a[37] ab Æthiopibus et Ægyptijs vocabatur) parum differt ab Osir vel Osiris.

<11v>

A Chus fit Chus-el, Chus Deus et inde Chesil (Iob. 9.9           ) & Mensis Syro-Chaldæus Chaslu. Chesil autem Iuxta Septuaginta (Iob 38.32) & Paraphrastem Chald. et versionem Hieronymi (Iob 9.9 & Amos 5.8) est Orion. Perantiquam enim et olim celeberrimam fuisse hanc constellationem ex Homero & Hesiodo manifestum est. Quis autem fuerit Orion

<12r> < insertion from f 11v >

Mars in gente bellicosa quærendus est. Ex omnibus autem Hami filijs Chus gen{te}m fortissimam et maxime turbulentam genuit. Eamdem Ammianus sic describit. Saraceni, inquit, nec amici nobis unquam, nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat, momento temporis parvi vastabant, milvorum rapaci vitæ similes: qui si prædam despexerint celsius volatu rapiunt celeri, aut, si impetrarint, non immorantur. Omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi, coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes in tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit vel arborem colit, aut arva subigendo quæritat victum sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare, sine sedibus fixis aut legibus. < text from f 12r resumes > Victus universis caro ferina est et lactis abundans copia qua sustentantur & herbæ multiplices & siquæ alites capi per aucupium possint: & plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes. Hactenus de natione perniciosa. Hæc Ammianus qui sub Romanis contra gentem illam militaverat. Ipsos autem ab hujusmodi moribus Saracenos esse dictos contendit Scaliger cum Saraca in eorum lingua hominem rapacem & prædonem significat. Atque tales extitere regionis illius incolæ ab initio, audaciam robur et fortitudinem ex vita silvestri et captu ferarum semper acuentes, ut ex historia Nimrod filij Chus manifestum est. Hic enim cum robustus extitisset venator primus omnium (post Orum) intulit bella finitimis & in Babylonia regnum fundavit, longè omnium per sæcula multa celeberrimum. Stetit autem a[38] annos mille et trecentos circiter. Interea Gentiles ejus qui in Arabia manserant b[39] Ægyptum quoque invadebant et magna regionis parte potita regnum ibi fundabant quod durabat annos plus 259. Manetho ponit durationem totam annorum 511. Et ex hujusmodi bellis conflatum est odium Ægyptiorum erga Pastores Gen 46.34. Namque Arabes illi ab Ægyptijs Pastores nominabantur & eorum Reges Hic-sos id est (ut Manetho exponit) Reges-Pastores. Ex lacte enim vivebant & fugiebant agriculturam , ut ex Ammiano jam dictum est. Quid postea factum sit Diodorus (l 2) sic breviter describit. Gens Arabum, ait, libertatis perpetuò amans est nec unquam extraneum principem admittit. Ideo nec Persum nec Macedonum postea Reges quamvis potentissimi, nationem hanc subigere voluerunt. Sed et Romanis fortiter restiterunt, tandemque occupata Imperij illius parte bene magna Imperium novum condiderunt vi et armis religionem suam per orbem fere totum propagantes. # < insertion from f 11v > #

Iam vero imperanti Nimrodo dabantur nomina regia, cujusmodi sunt Baal & contracte Bel, Melech seu Molech, Melicartes, Adrimelech, Milcom, Adonis, Hercules, Arion, Bacchus et similia, quæ nihil aliud quam Dominum & Regem et virum inclytum & fortem & filium Chus significant. Sic enim Græci, stante Persarum imperio, per Regem semper intelligebant Regem Persarum. Baal pro Iove et Sole sæpenumerò accipitur, et inde a Phœnicibus nominatur Beelsamen i.e. dominus cœlorum, & sacra Adonidis et Bacchi ex Osiridis sacris magna ex parte desumpta sunt. Erat enim Baal Deus maximus gentium orientalium et Gens omnis Deum patrium apprimè honoravit et extulit ita ut nullus fere fuerit Deus Gentilis quin pro Iove et Sole nonnunquam acciperetur. Hestiæo scriptori vetustissimo (apud Euseb. Præp. Evang. l. 9) Belus dicitur Ζεῦς ἐνυάλιος Iupiter Deus bellicus, seu Mars in solio Iovis. Nam ἐνυάλιος est Martis nomen. Sic et Suidas in voce Θουρας: Baal, inquit, in Assyriorum lingua Martem bellorum præsidem significat. Igitur Belus nec Iupiter est nec Sol nisi quatenus Iupiter vel sol pro Deo belli accipitur. Belum autem esse Nimrod in confesso est cum uterque Babylonem condidit & ibi inchoavit imperium. Et propterea Nimrod est Assyriorum Mars. Belum qui Dominum significat et Melech vel Molech qui regem significat eundem esse Deum liquet ex Ier. 32.35 & 19.5 & 2 Reg 21.3, 6. nec non ex Dei hujus nomine Malachbelo ex utroque composito . Et neutrum esse Solem vel Iovem liquet ex sacrificijs humanis quibus uterque placabatur. Talibus sacrificijs placabatur quidem aliquando Saturnus liberorum propriorum heluo, maximè verò Mars bellorum et cædum humanarum Deus sævus & insatiabilis. Dij reliqui mites erant et benigni (præsertim Iupiter, Sol, Venus & Luna) & sacrificijs congruis colebantur. Dijs qui a cædibus abhorrebant mactare homines impietatem sonat, neque tale quid a Gentibus factum legi.

Porro Molech esse Martem colligitur ex Dei hujus nominibus compositis. Adramelech, Anamelech, Melicartes. Deos Adramelech et Anamelech eosdem esse cum Molech agnoscas ex humanis sacrificijs 2 Reg. 17. Adramelech vero Regem fortem significat adeoque Martis est titulus. Sed et Melicartes est Rex fortis. < text from f 12r resumes > Nimrodum ab imperio suo Baal et contracte Bel id est Dominum, a gentibus orientalibus appellatum esse in confesso est. Baal autem, inquit a[40] Suidas, in Assyriorum lingua Martem bellorum præsidem significat. Inde vero Latinorum Bellum. Bel Hebraicè etiam Melec Rex, idem est cum Ammonitarum Deo Molech, Ier. 19.5 & 32. 35 Vnde Phœnicum Deus perantiquus Melicartes id est Rex fortis. Nam עריצ Arits (& contractè Arts) prævalidum & fortem significat ut in Persarum nominibus Arto-xerxes, Arta-banus & similibus. Melicartes autem erat Phœnicum Hercules. Id affirmat Sanchuniathon et Hyginus fab. 2 dicit quod Melicarti quinto quoque anno ludi Gymnici fiunt, qui appellantur ἴσθμια. Ludi illi fiebant Herculi Mac 2.4. 18, 19, et Hercules Gentium orientalium idem est cum Marte. Macrobius lib. 1. Saturn. cap. 12. Salios, inquit, Herculi, ubertate doctrinæ altioris adsignat Virgilius; quia is Deus et apud Pontifices, idem, qui et Mars, habetur. Et sane ita Menippea Varronis afirmat, quæ inscribitur Αλλὸς οὖτος Ηρακλὴς: in qua cum de Hercule multa loqueretur eundem esse et Martem probavit. Chaldæi quoque stellam Herculis vocant, quam reliqui omnes Martis appellant. Hæc ille. At Aristoteles in lib. de Mundo, dicit quòd Stellam Martis multi stellam Herculis vocabant. Et Witichindus Chronici Saxonici lib. 1: cap. XXXVII quòd Germani secundum errorem paternum sacra sua propria veneratione venerantur, nimirum Martem, effigie columnarum imitantes Herculem. Et Achilles Tatius in Isagoge , quòd Stella Martis Ægyptijs sit

<12v> [Editorial Note 5]

Ab eodem Phathros commune subsequentium Regum nomen Pharaoh vel (ut Iosephus habet) Pharaothes desumptum videtur. In Obelisco majori duorum quos Constantius Romam asportari curavit, cujus interpretationem ab Hermapione græcè editam Ammianus conservavit, Ramesses Ægypti Rex se passim vocat Apollinem Solis filium. Proinde Apollo Ægyptius non erat Sol sed Solis filius cujus nomen Ægyptij reges usurpabant. Sed et Æthiopiæ Regibus qui a Mizraim erant oriundi, idem persuasum. Nam Regina Æthiopum (l 4. Heliodori) ita loquitur, Testis invocetur Sol nostri generis author & rursus lib 10. Sol author generis majorum meorum. Chochorum etiam qui ex Ægypto olim profecti sunt, Rex vetustus Æætes dicebatur esse Solis filius (Ammian l 17.) Si reges omnes generis Ægyptij se filios Solis dici affectabant quidni Pharaoh id ipsum significet, filius. atque ita Apollo seu Horus idem sit cum Pharos vel Phathros Osiridis filio? Imperavit Noah toti Orbi, Chamus toti Africæ Ægypto et Arabiæ, Misraim toti Ægypto cum locis vicinis & Pathros toti Thebaidi. Primus rex Thebanus strictè dictus erat Phathros. Ab eo populus Pathrusim (Gen 10.14   .) et regnum Pathros, & Terra Pathros (Isa 11.11 Ier 44.1, 15. Ezek 29.14 et 30.14) et par est ratio nominis Regij: quod postquam Regem et filium Solis vulgariter sonaret, a cæteris etiam Regibus Ægyptijs affectari potuit.

Porro hæc omnia ita se habere colligi potest ex Deorum affinitate, nuptijs & rebus gestis Consanguinei statuuntur omnes & Saturnus sororem Opim Iupiter sororem Iunonem atque Osiris Sororem Isidem in uxores duxisse dicuntur Vixerunt igitur primis illis temporibus ubi mortales omnes erant consanguinei et fratres cum sororibus matrimonio jungebantur. Cum nulla fiat mentio filiarum Noe neque filijs ejus geniti sint liberi ante Diluvium, quid ni per uxorem Chami intelligatur ejus soror instante Diluvio fratri desponsata? Eandem Noachi & uxoris ejus affinitatem postea confingere in proclivi erat ex moribus primorum temporum. Porrò Saturnus Chus ex omni Deorum numero solus dicitur esse senex et ob senium & longævitatem pro symbolo temporis usurpatur.

[Editorial Note 6] <13v>

– – –

Quæ cum spectent ad Origines Astronomiæ visum est paulò fusius exponere.

Barbarorum, ait Philo Byblius, antiquissimi – – – immortales Deos haberent. Hæc Philo ex Sanchoniathone apud Euseb. Præp. Evang l 1 c 9. Spectat argumentum ad Origines Astronomiæ et propterea dignum est quod hic fusius exponatur.

Saturnum esse Noachum Bochartus in Geographia sacra abunde satis probavit. Idem de Iano, vetustissimo Latinorum Deo, intelligendum est. Saturnus Deus erat temporis et in Orphicis dicitur παγγενέτωρ et γενάρχης et ejus uxor Rhea Μητὴρ μέντε θεων ἠδὲ θνητων ἀνθρώπων et ab Ægyptijs pingebatur cum oculis ante et post quasi res et ante diluvium et post vidisset. Ianus etiam (a quo mensis Ianuarius) Deus [ erat anni et temporis et a Septimio apud Terentium Maurum nominatur rerum sator et principium Deorum, et cum facie gemina pingebatur. Quæ[45] omnia de Noacho solo intelligi possunt, viro præ cæteris longævo, et mortalium omnium patre. Porro Saturnus et Rhea Dijque reliqui contemporanei a Philosophis et Poetis ex Oceano orti dicuntur Vnde et Ægyptij pingebant Deos suos in Navi super aquas subinde verò Saturnus primus omnium regnasse dicitur & a filio Iove tandem regno pulsus fugit in Italiam fugisse et cum ibi lateret dictus fuit Saturnus a voce סתר satar quod latere unde etiam Itali dicti sunt Cetij et Italia Chetima כתים chetim occultus, latens, (ut a[46] Bochartus fuse exponit) pro quibus Itali proprio sermone dixerunt Latinos et Latium. Iani autem symbolum navis erat. Vnde nummus olim in Italia cum facie Iani bifrontis ex una parte et effigie navis ex altera cudebatur. Et plerique id fieri dicebant in Saturni honorem qui nave in Italiam trajecerat, et a Iano rege (ut recentiores fabulati sunt) exceptus fuerat. Ianus igitur Saturno contemporaneus erat et vel prius regnabat in Italia vel potius ipse erat Saturnus. Navim autem (cum plures in Italiam navigarint) Bochartus rectius ad diluvium refert. Ad eundem modum Noe cum filijs ex aquis quodammodo natus fuit circa Babylonem regnavit et postquam posteri Chami filij sui duce Nimrodo regnum ibi occuparent, ratione consentaneum est quod aliquò profugeret. His adde quod Noe primus vineam plantavit & inebriatus fuit et similiter Saturnus omnium primus agriculturam docuit (unde falce donatus est) & ebrietati præfuit eoque nomine cultus fuit in Saturnalibus. Ianus item nomen suum habuit a ייν vino et dictus fuit Consivius a conserendo unde et Italiæ pars aliqua nomen obtinuit Oenotriæ. Præterea Saturnum esse Noachum ex sequentibus confirmatur. Saturnus regnavit aureo sæculo quod fuit omnium primum Præterea Saturnus lata lege sancivisse dicitur nequis Deos nudos impune contempletur ( Respicit autem hoc ad impietatem Chami.) In Saturnalibus domini serviebant servis Illud vero factum videtur in memoriam maledictionis Chami. Saturnus rex erat orbis totius et regnabat toto aureo <13r> sæculo quod fuit omnium primum et longe fælicissimum. Sub ejus imperio pax summa nec ullus labor aut ærumna. Omnia erant communia et indivisa. Tantæ erat justiciæ ut neque sub eo servierit quisquam neque quicquam privatæ rei habuerit. Terra nondum limitibus partita. Quæ omnia de Noacho verissima sunt. Genuit autem Saturnu{s} tres filios Plutonem Neptunum et Iovem id est Sem Iaphet et Ham . Et orbem tandem universum inter eosdem divisit, deditque Iovi natu minimo Cœlum, Neptuno Mare, et Plutoni terram divitijs abundantem id est Chamo natu minimo regionem ardenti Soli propiorem, Iapeto regiones maritimas et trans mare positas ab Orientalibus (Gen 10.5) dictas insulas Gentium, et Semo Asiam, terram fertilem longeque et late patentem. ‡ < insertion from lower down f 13r > ‡ Neptuno, inquit Lactantius – regnaret. Post Orbis divisionem Nimrodus Chami nepos vir fortis et audax imperium in Babylonia fundavit. Hoc est bellum illud quo gentiles dicunt Saturnum regno suo a filio Iove expulsum fuisse. Nam copiæ ducebantur ex Ægypto et bellum consilijs Mercurij atque adeo auspicijs Iovis gerebatur. Sed et Nimrod dictus fuit Iupiter. Diodorus l. 1 Titanes nepotibus Chami contemporaneos facit et Filias Saturni Babylonici qui Belus est, Sanchoniatho vir antiquus, Titanidas vocat, et propterea Belus seu Nimrod est Titan. Abydenus autem – – – – conflatum. Cum Noe jam de regno suo pelleretur, credendum est quod aliquo fugerit. Et fama perantiqua est quod in Italia subinde latuit. Inde Nomen Saturni a סתר Satar latere. et Italiæ nomen Cittim a כתים occultus latens (ut Bochartus Geog l 3 c 5 fusè exposuit) Pro Cittim autem Latini proprio sermone dicunt Latium. Quo tempore Saturnus ad Italiam appulit, Ianum volunt ibi regnasse: ideoque Ianus aut Rex antiquior est aut verius Rex idem cum Saturno. Ante Saturnum Deus penes vos memo est. Tertull. Apolog. c. 10. Saturnus ab Orientalibus Chiun et Chiwan appellatus fuit, quæ nomina ab ιαν non multum differunt. Ιαν vero dialecto Latina Ianus est. < text from f 13r resumes > Subsecutum est bellum illud auspitijs Iovis et consilijs Mercurij cum Saturno gestum. Quod cùm a Chami nepote Nimrodo gereretur dictum fuit etiam bellum Titanis. Et sic ex uno bello Gentiles, propter diversitatem allegoriarum, geminum fecerunt. Filias {enim} septem quas Astarte quæ Venus est, Saturno Babylonico seu Belo genuit Sanchoniathon ( scriptor bello Trojano antiquior) Titanides vocat et propterea Belus seu Nimrod est Titan. Abydenus autem qui ex Medorum et Persarum monumentis historiam texuit, postquam structuram et eversionem Turris Babylonicæ & hominum dispersionem descripserat, subjungit: Homines quorum ad id tempus una eademque lingua fuerat, multiplicem ac discrepantem ex eo vocem emisisse ac postmodum Saturnum inter ac Titana bellum esse conflatum. Certum est igitur Saturnum esse Noe. Hunc Orientales Chiun et Chivan appellarunt: quæ nomina ab ἴαν seu Iano non multum differunt.

<14r>

Deorum verò cultus in hunc modum cœpisse videtur. Qua ratione Homines in Asterismis depicti fuerunt & circum Iovialia in honorum et memoria benef. Medicea alij nomina clarissimorum hominum nuper transtulerunt in Lunam, eadem veteres nomina majorum suorum Planetis et Elementis imposuerunt. Sic Mercurio Planetæ impositum est nomen Regis Thoth a quo Ægyptij scientias acceperant. Iovi nomen Hammun est inditum. Is est Chamus a quo Ægyptus olim Chamia dicta & a Cophtitis hodieque Chemi; Africa item universa olim Ammonia, Multæque per Arabiam et Africam omnem loca denominata sunt, in Ægypto vero No-Ammon qua et Ammon-No & (Ier 46.25) Hammon de No a ; quasi dicas Hammon Noachi. ‡ < insertion from f 14v > ‡ ‡ Hoc mense Ægyptij lugebant mortem Osiridis et propterea id erat mensis primus regni Phathros. Ab eodem Pathros com idque ex interpretatione Eratosthenis. M & ut urbes alias et loca per Arabiam et Africam ab Ammone communi gentium illarum patre denominata præteream, in Ægypto et loca quædam per Africam et Arabiam Ammonia / et non Solun / Et (ut alia per Africam et Arabiam loca præteream) urbs Ægypti No-Ammon et Ammon No et

      Ammonis             Thoth. Ignis       Aer Neith. Aqua Typhon. Apollo Phut. Ammon . Thoth . Neith Minerva. Pythius Apollo. Ptha       Cneph, Canobus. Osiris Nilus Sol. Isis Terra Luna .

Herodotus in Euterpe, Αμμουν Ægyptij Iovem vocant. Hesychius: Αμμους ο Ζεὺς, Αριστοτέλης < insertion from lower down f 14v > ‡ Hammus est Iupiter secundum Aristotelem. Hic est Syrorum deus Thamuz Ezek 8.14. Plato in Phædro disserens de Thoth; Erat, inquit, tunc totius Ægypti rex Thamus in magna superioris regionis urbe quam Græci vocant Thebas Ægyptias ipsumque appellant Deum Hammonem. Hunc esse Men vel Menem regem primum Ægyptium jam statuunt chronologi. < text from f 14v resumes > Ab eo et Noe conjunctim urbs olim regia Ægypti nominata No (Ezek 30.14, 15, 16) et No-Amon (Nahum 3.8) & Hamon-No (Ezek 30.15) et Amon de No (Ier 46.25) quam Septuaginta Diospolin (urbem Iovis) interpretantur. Nomen idem per omnes Chamo concessas terras celebratum fuisse docent tum varia per Africam et Arabiam loca inde denominata, tum Africæ totius nomen antiquum a[47] Ammonia tum etiam Gentium illarum Deus communis Hammon. Lucanus lib 9

Quamvis Æthiopum populis Arabumque beatis

Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon.

Porro Ex Iove et Iunone natos esse Osirim Isin et Typhonem refert Diodorus et Osirim ex Misraim (per levem literarum mutationem) derivat Vossius. Malim Osir ex singulari Masor rejecta littera prima Hunc esse Osirim Hic enim fuit Chami filius & Ægyptiorum communis pater. Sed et mensis Ægyptij nomen Mesori indicat aliquem hujus nominis in Deos relatum fuisse. Nilus etiam (fluvius longe celeberrimus et Osiridi sacer) nomen suum Sior (Ies. 23.3) & Siris (ut ab Æthiopibus & Ægyptijs vocabatur, unde etiam nomen stellæ Sirio) a communi Ægyptiorum patre desumpsisse videtur. Sior autem et Siris ab Osir & Osiris parum differunt.

Historiam Typhonis ab Oro Osiridis et Isidis fi seu Apolline c

Ex Osiride et Iside Orum vel Horum natum, et ab eo Typhonem occisum fuisse tradebant Ægyptij. Græci autem eadem referentes dicebant Pythonem ingentis magnitudinis Draconem occisum fuisse ab Apolline & inde Apollinem vocant Pythium. Vnde Typho per usitatam literarum transpositionem idem erit cum Phut. Hic enim frater erat Mizraim ut Typho Osiridis, & sedem obtinuit in Africa quæ sola ex regionibus per ea tempora cognitis Dracones ingentes aluit. Orus autem seu Apollo (Ægyptijs Ηαρουηρις) quærendus erit inter filios Misraim, &, ni fallor, idem est cum Pathros, cujus posteri Pathrusim dicuntur Gen 10.14 & in Thebaide sedem habuerunt inde Terra Pathros appellata Nam Orus rex erat & reges ibi quærendæ sunt ubi Philosophia primùm floruit. Vt a Chamo fit Amon; Men, & Menes, et a Masa | or, Osir Osiris & Siris ita a Pathros vel Phathros fit Hathros & Horus vel Harueris & (ni fallor) mensis etiam Ægyptius Hathur. ‡ Inde etiam commune Regum subsequentium nomen Pharaoh vel (ut Iosephus habet) Pharaothes desumptum videtur: < text from f 14r resumes > Sic nomen Mesori mensi ultimo Ægyptio impositum indicare videtur quod Deorum aliquis a Misraim vel Masor nomen mutuatus sit. Misraim ut Notat Bochartus cum nomen duale sit non hominem sed hominis progeniem duplicem significat, nimirum Ægyptum duplicem a filio Chami oriundam. Nomen singulare est Masor. Postquam verò Stellis et Elementis imposita sunt nomina humana consequens erat ut hominum eorundem res gestæ sub nominibus stellarum scriberentur ut 1 quod Saturnus (Noachum intellige) tres genuit filios Iovem natu minimum, Neptunum et Plutonem id est Chamum natu minimum (Gen 9.23) Iaphetum, et Semum. 2 Quod Saturnus (ut in Orphicis dicitur) fuit παγγενέτωρ & γένάρχης & ejus uxor Rhea Μητὴρ μέντε θεων ηδὲ θνητων ανθρώπων. 8 Quod orbem tandem universum inter tres filios diviserit & Iovi Cœlum id est Chamo regionem ardentem Soli propiorem, Neptuno autem mare id est Iapeto insulas et regiones maritimas ab Orientalibus dictas Insulas maris, & Plutoni Terram divitijs abundantem id est Semo Asiam fertilem, longeque et latè patentem regionem dederit. 4 Quod Saturnus omnium primus agriculturam docuit unde falce donatus est 5 Quod Ebrietati præfuit (unde Saturnalia) & lege lata sancivit nequis Deos nudos impunè contempletur, nimirum ob impietatem Chami. & quod in Saturnalibus Domini servirent servis scilicet in memoriam maledictionis Chami. 3 Quod oculos haberet et ante et post (uti pingebatur ab Ægyptijs) & quod Dij ex Oceano orti essent. Vnde symbolum Saturni apud Italos navis erat et Ægyptij pingebant Deos in navi super aquas. Quæ omnia ad diluvium spectare videntur. 6 Quod multa orbis loca peragravit et omnes ad justiciam et vitam humaniorem induxit Tantæque erat justiciæ ut neque sub eo servierit quisquam neque quicquam privatæ rei habuerit. 7 Quod is ætate omnium prima et felicissima ideoque aurea dicta regnavit. Sub ejus imperio pax summa nec ullus labor aut ærumna. Omnia erant communia et indivisa: Terra nondum limitibus partita. 8 Quod terram tandem – – – 9. Et Quod Iupiter patrem de regno expulit: nempe per nepotem suum Nimrod (qui et ipse Iupiter Belus & Baal-samim id est Dominus Cœlorum De quibus omnibus Bochartum in Geographia sacra fuse disputantem legas. Et hujusmodi initijs orta videtur Theologia Siderea cum Gentes aliæ Ægyptiorum exemplo doctæ, suorum etiam Heroum nomina in astra transferrent.

Postquam autem superstitio Astrologica stellis vim et divinitatem quandam conciliasse , animæ attributæ sunt quibus cognoscerent res humanas & omnia pro arbitrio regerent . Vnde Plotinus: Per animam suam, inquit, hic mundus fit Deus. Sed et Sol Deus est quia animatus & sic etiam sunt alia astra. Cultu autem talium Deorum per hujusmodi opiniones vigente crevit simul veneratio hominum quorum nomina sunt ipsis indita donec tandem his quoque divinos honores participarent Præterea Ægyptij Deos suos pro varijs eorum affectionibus per varia pingebant animalia, ut Solem & Vulcanum per Scarabæum, Solem quoque per Accipitrem, Lunam per Felem, Mercurium per Canem & Cynocephalum & Ibin avem, Iovem per hominem arietino capite Martem et Venerem per Cornices duos marem et feminam, Minervam per Vulturem volantem, Terram per bovem, Aquam per serpentem.

<14v>

Cultus vero Deorum & Theologia gentilis in hunc modum cœpisse videtur. Vidimus nuper quod Galilæus sidera Circum-Iovalia in honorem et memoriam benefactorum suorum Medicea nominavit , quodque nomina clarissimorum hominum ab alijs translata sint in Lunam. In Asterismis etiam memoriam quorundam hominorum conservari cernimus. Quo consilio Astronomi recentiores hæc fecerint, eodem et vetustissimi nomina majorum suorum stellis imposuerunt et elementis. Sic Mercurio

<15r>

Cultum autem astrorum non a singulis gentibus seorsim excogitatum esse sed a commune aliquo fonte in omnes manasse et consilio Philosophorum propagatam fuisse discimus ex religionum consensu et Theologorum disciplinis philosophicis. Sic enim Cæsar de Gallis; Deum, inquit, maxime Mercurium colunt: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem; hunc ad quæstus pecuniæ mercaturasque habere vim maximam abritrantur. Post hunc Apollinem & Martem & Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquæ gentes habent opinionem, Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium cœlestium tenere, Martem bella regere. Druides qui rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur, magno sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversijs publicis privatisque constituunt, a bello abesse consueverunt, neque tributa una cum reliquis pendunt, militiæ vacationem, omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmijs & sua sponte, multi in disciplinam conveniunt, magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea literis mandare. Inprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab alijs post mortem transire ad alios. Multa præterea de sideribus, atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de deorum immortalium vi ac potestate disputant & juventuti tradunt. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur: & nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illò, discendi causa, proficiscuntur. Hæc Cæsar. Si spectes honorem et privilegia sacerdotum, si silentium discentium, si poesin et opiniones de immortalitate et transmigratione animarum deque Mercurio omnium artium inventore, si Astronomiam, Geographiam & Theologiam reliquam: in his omnibus disciplinam Ægyptiam agnoscas. Sed et Ægyptium Mercurij nomen Theuth propemodum tenuere, hunc Teutatem nominantes. Galli, inquit Lactantius, Hesum et Teutatem, humano cruore placabant, id est Martem et Mercurium. Vnde Minutius in Octavio ait, Mercurio Gallos humanas, vel inhumanas, hostias cædere. Sed et in Hispania vicina tumulus juxta Carthaginem novam {reper}tus est qui (teste Livio lib XXVI Mercurij Teutatis diceretur. Et Germ{i} deum suum primum a[48] Thautem et Theutatem nominabant. Phœni{ces eun}dem Deum Taautem colendo videntur originem sacrorum suorum ad Ægyptios referre. Cecrops ex Ægypto profectus deos Ætyptios in Græciam primus intulisse dicitur. Eodem tempore floruit ibi Atlas Astronomus Postea Orpheus ab Ægyptijs eruditus eorum sacra in Thraciam transtulit tam Philosophus insignis quam Theologorum pater existens. Lucianus περὶ ἀστρολογίης scribit Æthiopes primos ad cœlestes motus attendisse. Ad Ægyptios postea transijsse rerum cœlestium studium. Græcos non ab Ægyptijs aut Babylonijs inventam accepisse sed ab Orpheo Oeagri et Calliopes filio qui primus in Græcia confusè et involucris fabularum ac mysteriorum tecta quædam tradidit. Et Græcos ab Orpheo Astronomiam edoctos esse docent Orphicæ fabulæ in Asterismis delineatæ. ‡ < insertion from lower down f 15r > ‡ In sphæra Ægyptiaca neque Draco censetur, aut nominatur neque Vrsæ neque Cepheus; sed aliæ formæ alia nomina sunt indita simulachris. Ita etiam in Chaldeorum sphæ < text from f 15r resumes > In Cepheo, Cassiopeia, Andromeda, Perseo, Pegaso, et bellua marina legitur historia Cephei Aethiopum regis ob Astronomiam celebrati. In Ariete chrysomallo, tauro ignivomo, Geminis Argonautis Castore et Polluce, in Hydra quem pharmaco Medeæ interfectum esse Poculum et corvus cadaveri insistens denotant, inque Argo navi et Chirone Iasonis magistro tota Argonautarum fabula continetur. Argonautis intererant Hercules et Orpheus In Serpentario, Sagitta, vulture, Cancro et Leone habetur Allegoria Herculis in Orphes Lyra et signo Engonasis depingi videtur Orpheus. Engonasi (qui nunc Hercules dici solet et cum clavo pingi) nomen ante tempora Arati exciderat. Pingebatur olim cum manibus ambabus supplicantium more ad humeros erectis. Genuflexio et manuum elevatio virum religiosum et supplicem denotant. Talis autem Orpheus in Argonautarum fabula delineatur. Hercules in Serpentario ex serpente dignoscitur. <15v> ut refert Achillis Statius in Isagoge ad Phænomena Arati. Vnde verisimile est Orpheum ab Ægyptiorum Sphæra conspecta edoctus asterismos prædictos excogitasse, propriam verò imaginem sine nomine pinxisse. Orpheum enim in Ægyptum navigasse et ibi a Sacerdotibus eruditum fuisse confirmat Diodorus et consensus Theologiæ Orphicæ cum Ægyptia (ab alijs expositus) idem comprobat. Æthiopes vero quorum Rex Cepheus et quos Lucianus primos omnium ad cœlestes motus attendisse dicit, Thebani esse videntur. Horum regnum olim ab Ægypto diversum fuit et populis qui nunc Æthiopes dicuntur conterminum. Eustathius, diversa Ægypti nomina recitans; Vocatur, inquit, Aeria et Potamia et Æthiopia ab Æthiopibus qui ibi sunt; quorum plerique veterum meminere. Intellige Thebaida. Memnonem Regem Thebanum Hesiodus appellat Ἀιθιόπων βασιλῆα Regem Æthiopum. Damis (Apollonij Tyanei comes) vidit Memnonis templum et ejus loquentem statuam in Æthiopia: id est in Thebaide, scilicet in Lybica Thebarum parte. Menelaus, apud Homerum, Telemachum sic alloquitur

– – Και Αἰγυπτίους ἐπαληθεὶς

Ἀιθιοπὰς θ᾽ ἐκόμην –

Per Ægyptumque vagatus

Æthiopes adij –

Scilicet ex inferiore Ægypto, sive proprie dicta, in Thebaida. Nam Homerus disserte dicit Menelaum Thebes venisse. Hæc est Æthiopia illa in qua, (ceu patria nativa), Homerus[49] alibi dicit Deos omnes (statis scilicet temporibus) undique convenire et convivium celebrare. Nam Thebani ob scientiam siderum præ cæteris Ægyptijs cælebrantur, et Theuth, cui artium omnium inventionem Ægyptij tribuebant, fuit Rex Thebanus.

{D}eos Ægyptios ab Italis cultos esse jam ante vidimus. Horum verò ceremonias Numa Po{mpiliu}s apprimè docuit, et is Philosophus insignis. Astronomiam ita tenuit ut annum ex mensibus duodecim constituerit, et cum menses illi lunares essent, et dies 354 solummodo continerent, jusset ut secundo quoque anno dies nunc viginti duo nunc viginti tres vicibus alternis adderentur: qui quarto quoque anno dies conficiunt 45, id est annis singulis dies 11 14 Hi autem una cum anno Lunari dierum 354 annum complent solarem dierum 365 14 quo nunc utimur. Hic etiam dies fastos et nefastos descripsit, et propterea Astrologiam calluit, cum tempora fausta et nefasta pro Dominio Planetarum dici solerent. Imprimis autem, inquit Florus, focum Vestæ virginibus colendum dedit, ut ad similitudinem cœlestium siderum, custos imperij flamma vigilaret. Sacra Vestæ esse symbolum astronomicum in confesso est: Plato dicit Vestam , dijs cæteris vagantibus, manere solam in Templo Deorum id est in templo siderum.

<16r>

Dicebant autem Belum esse Neptuni et Libyæ filium, et sic Neptunum cum Libya conjungendo docent Typhonem esse Libycum. Et hinc est quod Neptunus qui ab Ægyptijs odio habetur, ab Afris quam maxime honoratur. Belum autem dicunt a Neptuno genitum non quod esset Neptuni filius naturalis sed quod improbo Typhonis exemplo bellum intulit parentibus. Porro Plutarchus (in Iside) affirmat Vrsam esse Typhonis. Plaustrum intelligit. Nam ursa est constellatio recentior a Græcis excogitata. Inventio autem currus adscribitur Neptuno Libyco. Herodotus in Melpomene Quadrijugos equos jungere a Libybus Græci didicere. Maximus Tyrius: Instituta Cyrenaica sunt aurigationes. Ephorus: Athenienses quidem ad nauticam, Thessali ad equestrem, Bœoti ad gymnasticam Cyrenæi autem ad Curulem artem se applicant. Scholiastes in Pindari Pythia Ode 4: Cyrenum equestrem appellat non ex præsenti occasione sed quia Neptunus Libyes docuit equos currui jungere. Præterea ① Diodorus author est quod Pugna Hori cum Typhone commissa fuit ad fluvium [Nilum] prope vicum qui Antææ nunc nomen habet ab Antæo quem Hercules Osiridis ætate supplicio affecit. Igitur Hercules idem eodem in loco cum Antæo et Typhone pugnavit et utrumque ibidem vicit, et ex circumstantiarum consensu hostis idem agnoscitur. Bellum Herculis cum Typhone est decantata illa Veterum Gigantomachia, qua Dij cœlestes Iupiter Apollo cæterique auxiliante Hercule (id est Cham, & Horus cum socijs auxiliante Chus) Gigantes dominium cœli (id est regnum) affectantes fulmine bellico prostrarunt Turbarum initium ~ ~ ~ Pieri filia apud Ovidium sic describit:

Bella canit superum falsoque in honore gigantes

Ponit et extenuat magnorum facta Deorum

Emissumque ima de sede Typhoëa terræ

Cœlitibus fecisse metum, cunctosque dedisse

Terga fugæ, donec fessos Ægyptia tellus

Ceperit et septem discretus in Ostia Nilus.

Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat

Et se mentitis superos celasse figuris;

Duxque gregis, dixit, fit Iuppiter: unde recurvis

Nunc quoque formatis Libys est cum cornibus Ammon.

Delius in corvo, proles Semeleia capro,

Fele soror Phœbi, nivea Saturnia vacca,

Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.

< insertion from the right margin >

Vranus ex Titæa uxore Titanes Saturnum, Atlantem, Hyperionem &c] suscepit præter filias P

< text from f 16r resumes >

Talis fingitur Deorum consternatio, donec Hercules adesset. Nam confessum est apud omnes, inquit Diodorus, quod dijs cœlestibus Hercules in bello Gigantum suppetias tulerit. Et quemadmodum Typho vel Typhoeus fama populari pro immani gigante celebratur sic etiam Antæus. Plutarchus in Sertorio de Tingi: Antæum ibi jacere tradunt Libyes, ejusque sepulchrum eruit Sertorius non habita barbaris fide ob magnitudinem: Et cum incidisset in corpus sexaginta cubitorum longitudinis, ut fama est, obstupuit. Idem habet Strabo l 17. Famam audis plusquam poeticam, sed quæ docet bellum Herculis cum Antæo celebrem illam Gigantomachiam fuisse. Hercules et Antæus erant principes populorum duorum et propterea cum copijs suis dimicaverunt. Tali bello Ægypti <16v> omnem perturbari necesse esset. Ægyptij autem nullum aliud hujusmodi bellum agnoscebant præterquam cum Typhone. Nec alius erat hostis quocum Hercules congrederetur præter Canaan de quo posthac dicemus.

His adde quod Typho quocum Orus seu Apollo decertavit, dicitur a Græcis Draco magnitudinis ingentis & ab Ægyptijs Bebon qua voce Draconem significari Bochartus docet. Dracones autem ad quos hic allusum est non alibi reperiuntur intra terras Chami quam in Africa proindeque Typho is est qui in Africa sedem fixit. Draco iste promiscuè dicitur Typho et Pytho; et Apollo, a parta victoria, Pythius ludi etiam Pythij in honorem Apollinis instituti manifesta allusione ad nomen Phut. Ex hoc nomine inverso Græci efformarunt Typhonem Nam Typhonis nomen ignotum fuit Ægyptijs. Iis a[50] vulgo dicebatur Seth, id est compotator, quia fratrem convivio exceptum fraude sustulerat unde Lycaonis fabula. At nomen Phut Ægyptijs ignotum non fuit. Dixi philosophiam in Thebaide maxime floruisse. Ibi Plato collocat Chamum et cum Chamo conjungendi sunt Mercurius Isis et Orus. Vrbis antiquitas, magnitudo splendor et nomen No-Ammon testantur sedem regiam ibi collocatam fuisse ab initio. Vrbium enim omnium non solum Ægypti sed etiam orbis fere totius hæc maxima et splendidissima fuisse perhibetur et tamen ante Imperium Nebuchadnezaris ab Assyrijs occupata diminui cœpit. Herodotus[51] : Olim Thebæ Ægyptus vocabatur, Reges ipsi Thebani & populus omnis regnique potentia Thebanorum. Igitur Isis et Orus et sequentes reges ibi regnarunt. Iam vero Thebaidem esse partem illam Ægypti quæ in sacris literis terra Pathros dicitur Bochartus probavit. Pathros autem est iste Misraimi filius qui sedem ibi posuit Gen         et propterea is hic erit Orus. Pathros septuaginta interpretibus est Φαθώρης et Παθούρης, Hieronymo Patures et Phatures voce composita ex Phat vel Path et Ores vel Vres, vel (terminatione Hebraica) Oros. Pathros igitur dicitur contracte pro Path-Oros, nomine composito ex hostis victi nomine Puth vel Put & nomine victoris Ori et Ægyptijs idem significat quod Græcis et Latinis Apollo Pythius. Nam Apollo, teste Herodoto, Æyptiace Ωρος Orus dicitur. Vnde verisimile est quod una cum Deo hocce Ægyptio nomen Apollinis Pythij ab Ægyptijs ad Græcos & Latinos manarit. [Apollinis autem nomen Ægyptium esse Orum Herodotus affirmat colligo tum ex nomine Ori-genis qui a parentibus paganis Ægyptijs oriundus fuit, tum ex voce Ath-yris quem]                 interpretatur esse matrem Hori.

Sed quis sit Mercurius nondum dixi. Vulgata est sententia quod sit filius Iovis ex Atlantide Maia, Sanchoniatho in loco supra citato dicit esse filium Misor seu Osiridis. Conciliari possunt hæ sententiæ dicendo quod ex mente Chaldeorum sit Nepos Saturni seu Chami et ea ratione filius Iovis. Suspicor igitur quod sit Anubis, iste quem Osiris ex uxore Typhonis vel potius ex ejus filia Maia genuit idque ob has rationes. Cur Anubis præ legitimis Osiridis filijs pro Deo coleretur nulla occurrit ratio nisi si hic sit Mercurius ipse. Anubis semper pingitur canino capite: et hæc est effigies Mercurij. Nam canis ( teste Horo Apolline) sacrum scribam et vatem significat. Servius ad Vergilij

Latrator Anubis

Mercurius, inquit, capite canino pingitur ideo quia nihil est cane sagacius. Apuleius l 11 p 384 Ille superum commeator – attollens canis cervices arduas, læva caduceum gerens. Strabo l 17 p 812: Omnis Ægyptus bovem, canem, felem colunt. <17r> Vterque adulterio genitus idque matre Afra & patre Ægyptio.



Ægyptijs Typho utplurimùm dicebatur Seth, nonnunquam Bebon & Smy; quæ nomina, inquit Plutarchus, violentam quandam inhibitionem contrarietatem aut inversionem designant: et Seth (a שתה) compotatorem denotat, nempe qui convivas demersos suffocat, unde forte Græcorum Ποσειδὼν, παρὰ τὸ πόσιν δοῦναι, Bebon autem Draco est vel Serpens. Nam Ægyptij Elementum aquæ per Serpentes delineant. Vnde Pytho Græcis est Draco ingentis magnitudinis Dracones autem et Serpentes ad Africam spectare quis non videt? Nulla regio serpentum feracior est neque alibi Dracones magnæ molis inveniuntur præterquam in India philosophis primis ut opinor ignota. Libycum vero fuisse Pythonem confirmatur etiam ex nomine Apollinis g[52] Libystini. Sed de Neptuno abunde satis. Fratres esse Apollinem et Mercurium vulgaris est opinio et Græci ex Iove natos esse dicunt. At Herodotus ab Ægyptijs edoctus disputat contra Græcos suos & Apollinem facit filium Osiridis, & Sanchoniatho quoque loco citato Mercurium dicit esse filium Misor id est Osiridis. Conciliari tamen possunt hæ sententiæ dicendo quod vere sunt filij Osiridis atque adeo ex mente Chaldæorum nepotes Saturni seu Chami et eo nomine pro Iovis filijs habiti. Apollinem esse Orum & Orum esse filium Osiridis et Isidis c[55] Herodotus, d[56] Diodorus, e[57] Plutarchus, abunde satis docent. Mercurium ex Chamo et ejus nepote Maia genitum esse non est verisimile. Id certum esse videtur, Osiridem ex Typhonis vel uxore vel filia Maia Anubin filium suscepisse et Mercurium æque ac Anubim Osiridi et Isidi adhæsisse: et cur duos fingamus Osiridis et Isidis pupillos patre & matre Afra illegitimè genitos, non video. Præsertim cùm cætera quoque similes sint. Pingitur {d}e{nique} Anubis canino semper capite etque dicatur canis & canis (teste Horo Apolline) sacrum scribam et vatem significat. Servius ad istud Vergilij

Latrator Anubis

Mercurius, inquit, capite canino pingitur ideo quia nihil est cane sagacius. Apuleius l 11 p 384. Ille superum commeator – attollens canis cervices arduas, læva caduceum gerens. Strabo l 17 p 812 Cynocephalum [i.e. Anubim] Hermopolitani coluntEst Nomus Cynopolites et Canum urbs in qua Anubis colitur & canibus honor et sacer quidam cibus constituitur. – Bovem canem et felem Ægyptus omnis colit Cultus autem tantus Deo haud minori Deo quam Mercurio competit. Sed et Mercurij nomen Ηρμάνουβις idem confirmat, et quod Horizontem Anubidis esse dixerunt. Nam Mercurius Planeta soli semper vicinus, nunquam videtur nisi in ipsa Horizonte. Cæteri omnes vel in Meridiano cernuntur.

Chus esse Herculem ex superioribus patet, Herculem autem Mars est. Witichindus Chron. Saxon l 1. Germani secundum errorem paternum sacra sua propria veneratione venerantur, nimirum Martem, effigie columnarum imitantes Herculem. <17v> Author libri de Mundo qui Aristoteli tribuitur: Stellam Martis multi stellam Herculis vocant. Macrobius l. 1 Saturn. c. 12: Salios Herculi – – – – appellant. Achilles Tatius in Isagoge: Stella Martis Ægyptijs est Herculis stella. De Hercule traditur quod Terram purgavit a bestijs. Mars quoque Venator erat. Nam Latinis dicebatur Sylvius. Atque talem etiam fuisse Chus colligere videor ex conditione regionis Arabum Nabathæorum quam ut Ægypto vicinam et longe feracissimam terram verisimile est Chus incoluisse. Diodorus l 3: Nabatæi multum ad mare [rubrum] multum etiam in meditarraneis locis oblinent. Populosa enim est et supra modum pecorosa regio – Populus Tauros, Ponti accolas, feritate scelerumque ausu nefario imitatur. Ob pascuorum vero frequentiam ac bonitatem, non tantum infinita pecorum omnis generis agmina verum Camelos quoque agrestes cervosque & Dorcadas alunt. Quorum abundantia ex desertis invitat Leones Lupos et Pardales cum quibus pro tutela armentorum, Pastores dies ac noctes decertare coguntur. Sic regionis felicatas mali causam præbet. Et hac occasione verisimile est Nimrodum se feris captandis exercuisse.

[Editorial Note 7]

Huc spectat etiam quod Ægyptijs Typho erat Neptunus et Neptunus erat Deus Libycus. Docet enim Plutarchus[59] quod Ægyptij Typhonem mare vocabant et Nephthin exremas terræ partes quæ mare attingunt ideoque eam ultimam nominabant & Typhonis uxorem dicebant, et odio Typhonis aversabantur etiam eos qui uterentur mari. Vnde etiam b[60] odium signabant per figuram piscis et c[61] de piscibus gustare nefas ducebant. Igitur Typho est Neptunus. Neptunum vero esse deum Lybicum Herodotus patefecit. Neptuni nomen, ait,

Vt Ægyptij patrem suum Osirim , Assyrij regem suum Belum, Latini patrem Ianum et Gentes singulæ majores suos apprime honorabant sic Afri Neptunum honorando, hunc sibi patrem vendicabant

Afrum fuisse Typhonem innotescit etiam ex inventione et [62] usu equorum et curruum. Equi enim a Neptuno primum domiti sunt et equestris rei scientia ab eo tradita: unde Hippius, id est equestris nominatur, & h[63] Plutarchus ex disciplina Ægyptiorum scribit Vrsam esse constellationem Typhonis.

Equi igitur et Plaustrum sunt Neptunia symbola spectant autem ad Afros

<18r>

Docebant etiam tam Orpheus cum sectatoribus quam Pythagorei singulas stellas esse mundos in æthere qui terram, aerem, ætheremque contineat

Docebant autem Pythagorei Lunam esse terrram habitabilem et quamvis etiam stellam esse mundum in æthere qui terram aerem ætheremque contineant . Hæc opinio etiam in Orphicis perhibetur. Nam et Orphei sectatores singulas stellas esse mundos dicebant. Similia docuisse videntur Xenophanes Heraclitus et Heraclides Ponticus. Terram autem de genere Planetarum esse prædicantes quid ni solem fixis adjunxissent cum Aristarcho? Orpheus primus omnium studium astrorum in Græciam invexisse dicitur. Vnde et Lyra f ejus et expeditio Argonautica ipsius carminibus conficta et celebris reddita cui et ipse interfuit, aliaque id genus poetica in cœlis visuntur. Namque Iasonis tum magister Chyron tum navis Argo, et Hydræ pervigilis cadaver quod Corvus depascit, Poculumque Medeæ cujus veneno bellua interfecta fuit, dein Argonautæ Gemini Castor et Pollux et Taurus ignivomus cornibus deauratis & Aries Chrysomallus historiam Argonauticam ad vivum exhibent. Asterismi autem cum sint Hesiodo vetustiores, conficti videntur quo tempore Sola Orphei philosophia florebat in Græcia. [Engonasis qui jam nomen Herculis obtinuit Arati temporibus ignotum otiose aliquibus est Orpheus Hercule in Serpentarium ablegato, dicitur. Convenit tum Lyra juxta posita tum constellationis genuflexio et manuum elevatio super humeris ambabus non pugnacem sed supplicem denotans Namque Orpheus tam vivens (ut in fabula Argonautarum) quam moriens exhibetur supplex. Græci autem ex Ægypto Astronomiam primitus acceperunt. Ibi Orpheus theologiam & Mythologiam et Pythagoras symbola figurarum et numerorum ad occultandam philosophiam didicere. Tenuit etiam Numa rationem Ægyptiensem philosophandi per figuras. Sic enim in symbolum orbis rotundi et ignis solaris in centro templum erexit Vestæ forma rotunda et ignem perpetuum in medio asservandum sanxit. Sed et Philosophia ejus perhibetur similis Pythagoricæ hoc est mystica.

Docebat etiam tam Orpheus cum sectatoribus suis quam Pythagorei & alij nonnuli singulas stellas esse mundos in æthere qui terram et aerem ætheremque contineant. Terram autem hoc modo de genere Planetarum esse prædicantes, quid ni solem fixis adjunxerint cum Aristarcho? Orpheus autem primus omnium Astronomiam in Græcia docuisse perhibetur et ejus rei indices extant Asterismi mythologice secundum Orphicam philosophiam delineati. Namque Astronomia primitus ex Ægypto in Græciam navigasse perhibetur. Et ibi Orpheus <18v> philosophiam suam didicit artemque sermonis mystici qua Græciam omnem fabulis infecit. Sic et Pythagoras in Ægyptum profectus artem reportavit loquendi allegoricè per figuras et numeros. Vnde cum Ægyptij Planetas numerarent hoc ordine planetas designavit eodem ordine per tonos musicos & is in irrisionem vulgi distantias eorum a terra mensuravit ordine eodem per proportiones harmonicas tonorum et semitonorum et lepide musicam sphærarum adjunxit, at inter discipulos suos, exposito allegoriarum sensu, astronomiam Coperniceam propagavit: Per hujusmodi sermones ænigmaticos factum esse suspicor ut Plutarchus putaret Anaximandrum Thaletis discipulum < insertion from f 19r > Terram in medio universi collocasse qui tamen teste Eudemo Terram in sublimi pendere docuit & moveri circa mundi medium. < text from f 18v resumes > Vt cum templum erexit Vestæ forma rotunda et ignem perpetuum in medio asservandum sanxit . Similiter et Numa sub allegorijs more Ægyptiense philosophatus est. Nam Tali hieroglyphico fertur ignem solarem in medio universi designasse Sed et more pythagorico philosophatus esse dicitur, hoc est Ægyptiensi. Nam Ægyptij per symbola tam figurarum et numerorum quam personarum et actionum locuti sunt. Iam vero ex mysticis sermonibus noscuntur veriores Ægyptiorum discipuli & ex his addiscitur Ægyptiaca Philosophia. < insertion from f 19r > Plures in Ægyptum navigarunt et subinde philosophati sunt, at quæ Ægyptij velanda putabant, communicata non sunt nisi cum sermonibus ænigmaticis quibus velarentur velarentur. Adsunt et alia dogmatis Ægyptiorum non levia indicia. < text from f 18v resumes > Philosophati sunt ænigmatice de mundis pluribus et speciatim de septem. Docebant Venerem et Mercurium circa Solem revolvi, < insertion from f 19r > et orbes planetarum quinque pingebant per circulos concentricos. Orbem vero Lunæ pingebant seorsim cum elementorum charactere in centro per Elementa terram intelligentes. Planetas principales numerabant a Saturno ad Solem, dein Lunam Ignem, aerem, aquam, terram addebant. loco terræ unius nominantes quatuor elementa ut solem in rerum omnium medio versari significarent. In Astrologia verò missis quatuor elementis, derivabant nomina dierum septimanæ a planetis dispositis hoc ordine, , , , , , , , Solem semper collocantes in medio. Sic et Pythagoras, ubi designare voluit Planetas per septem tonos in Musica solem collocavit in medio, deinde in irrisionem vulgi designavit intervalla Planetarum per intervalla tonorum et musicam sphærarum lepide addidit. Et ne verus allegoriarum sensus prodiret in vulgus, injunxit silentium discipulis. Tandem sub imperio Persarum Astronomia in Ægypto florere desijt, & postmodum a Græcis imperium obtinentibus restituta est. In Græcia verò qui in scholis mysticorum philosophorum eruditi non erant, ex ænigmaticis philosophorum sermonibus perperam intellectis inciderunt in opiniones varias, ut de ordine Planetarum revolventium circa terram, de sphæris solidis, de musica sphærarum, de sphæra ignis sub concavo Lunæ, de quatuor elementis. Docebant Ægyptiorum discipuli tam Chaldæi quam Pythagorei alijque Cometas esse genus Planetarum. Ejusdem sententiæ erant Hyppocrates Chius cum discipulis suis Æschino cæterisque, Anaxagoras Democritus, Diogenes, Apollonius Mundius, Artemidorus, Seneca Ad hos motus requiritur fl. cœ. Orbibus solidis ab Eudoxo, Calippo, Aristotele introductis necessario detrusi sunt Cometæ in regiones infra Lunam. < text from f 18v resumes > [et Planetas ordine continuo a Saturno ad Solem numerabant addentes Lunam (Planetam secundarium) loco ultimo. Astrologicè tamen et mystice planetas hoc ordine disposuisse videntur solem pingentes in centro. Namque nomina dierum septimanæ (commentum plane astrologicum) a Planetis hoc ordine dispositis derivasse perhibentur.] Suspicor etiam Ægyptios Cometas pro genere Planetarum habuisse Sic enim senserunt eorum discipuli tam Chaldæi quam Pythagorei. Namque Chaldæi scientiam astrorum ab Ægyptijs didicisse perhibentur et anni Nabonassari forma Ægyptiensis id indicat. Persis imperantibus desijt studium astrorum in Ægypto, [Iisdem et Græcia jam proprio marte et sermonibus popularibus philosophari cœpit, neglectis paulatim traditionibus mysticis quibus philosophia Ægyptiensis hactenus inter Sapientes clam vulgo propagata et conservata fuerat. Vnde et ab Ægyptiorum systemate astronimico temporibus Platonis vulgariter recessum erat. Primum docebant Anaxagoras Democritus et alij nonnulli <19r> astra omnia in occasum aliqua celerius alia tardius circa terram immotam revolvi, idque in spatijs liberrimis.

<20r>

1 Philosophiam antiqui duplicem coluere, sacram et vulgarem. Sacram Philosophi per typos et ænigmata discipulis suis tradidere: vulgarem Oratores aperte et stylo populari scripsere. Philosophia sacra in Ægypto apprimè floruit et in scientia siderum fundata fuit. Id ex annua Sacerdotum processione in honorem Philosophiæ hujus instituta manifestum est. Cujus Processionis formula Clemens Alexandrinus ἀυτοπτης sic descripsit.

Ægyptij peculiarem quandam Philosophiam exercent. Illam maximè ostendit Sacra eorum Processio.



In hac Processione proxime post hymnos præfatorios procedit Astronomus cum libris sacris ad scientiam siderum spectantibus. Hunc sequitur scriba sacrorum qui descriptiones Cœli Terræ stellarum et rerum sacrarum intelligit. Tum Sacerdos et Præfectus sacrorum ea callentes quæ ad ritus sacros & Theologiam spectan{t} Processionem totam claudunt. Conjungendo scientiam stellarum et mundi cum Theologia et Scientiam illam primo loco ponendo, insinuabant Theologiam suam ad astra respicere. Nimirum Dij Ægyptiorum erant astra et Elementa . Hoc asserunt Diodorus et Laertius. Testatur etiam Horus Apollo quod depicta Ægyptijs stella Deum significat. Chæremon quoque et alij (ut Porphyrius apud Eusebium refert) Deos nullos hoc mundo corporeô et partibus ejus superiores esse ex doctrina disputabant Ægyptiorum quoru{n}dam qui de alijs Dijs præter Planetas et Stellas fixas nunquam locuti sunt sed fabulas suas omnes theologicas de astris et Planetis et fluvio Nilo omninò interpretabantur et ab horum influentijs res humanas pendere crederunt. Vnde concludit Eusebius quod arcana Ægyptiorum Theologia ad astra et Planetas tanquam Deos solummodo spectabat. Id vel ex Deorum nominibus colligere licet, Saturno Iove, Marte, Venere, Mercurio, Sole Apolline, Luna, Diana, Vulcano, Neptuno, Rhea, Vesta, Plutone, Iside et Cerere quæ vel Terram vel stellam Canis significant, Osiride et Belo qui solem denotant, & similibus. Hi ab Ægypto per gentes antiquitus propagati sunt et nihil aliud significant quam stellas et Elementa. Sic enim Herodotus : Omnia fere Deorum nomina ex Ægypto in Græciam pervenerunt. Idque ego ex Barbaris sciscitatus ita rem habere comperio, ac reor ex Ægypto præcipuè venisse.[64] et paulo ante: Dicunt, inquit, Ægyptios duodecim Deorum cognomina primos in usu habuisse, & Græcos ab ijs fuisse mutuatos: illos etiam aras et simulachra & Delubra Dijs primos statuisse.

Planetas autem et elementa Ægyptij nominabant hoc ordine, Saturnum, Iovem, Martem Venerem, Mercurium, Solem, Lunam, Ignem Aerem Aquam, Terram Tellus quæ per Elementa quatuor adumbratur numerum duodenarium complet. His duodecim comprehenditur Philosophia tota, dum Stellæ Astronomiam, et Elementa quatuor Physiologiam reliquam adumbrent

<20v>

2. Pro Dijs autem habiti sunt quod a{b} ijs humana omnia regi credebantur. Nam Philastrius Brixiensis affirmat Hermem definivisse secundum septem stellas hominum generationem consistere. Et Clemens Alexandrinus Ægyptios primos astrologiam inter homines intulisse; similiter et Chaldæos.[65] Et Herodotus. ab Ægyptijs excogitatum esse, quis mensis, diesve, cujusque sit Deorum et quo quis die genitus, qualia sortietur & quam mortem obibit et qualis vixerit. Per Deos Ægyptios Herodotus hic intelligit Planetas. Nam dies Deorum sunt dies Septimanæ in a VII Planetis denominati His Planetæ in genethliaca Ægyptiorum arte tanquam Dij quidam præficiebantur. Vnde Dio Cassius: Quod vero Dies assignantur septem stellis quæ Planetæ vocantur id certè inventum est Ægyptiorum. # < insertion from f 21r > # Sic et < text from f 20v resumes > Et quemadmodum septem Planetis dies totidem < insertion from f 21r > tribuuntur, sic etiam annum inter Deos duodecim pari mensium numero divisum fuisse docent verba Herodoti ‡ < insertion from higher up f 21r > ‡ Et par est ratio signorum Zodiaci et domuum cœlestium quibus menses respondent. < text from f 21r resumes > Sic etiam Chaldæi (ut Diodorus lib. 2 affirmat) Deos Principes numerabant duodecim & singulis mensem & de duodecim Zodiaci signis unum attribuebant. < text from f 20v resumes > Mensibus autem respondent domus et signa duodecim quibus Dij Astrologici usque hodie præficiuntur. #

< insertion from f 21r >

# 3. Eundem Deorum numerum Latini etiam tenuere, Deosque Consentes nominarunt, quasi Iupiter absque eorum consensu nihil ageret. Dij etiam selecti et majorum Gentium et semper cœlestes appellati sunt: cùm cæteri qui ex hominibus ob merita in cœlum evecti sunt Semidei, Indigetes, Semones, Minores, et Minorum Gentium nominarentur. Deos Consentes Ennius recenset hoc disticho

Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars

Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.

Alij Solem, Lunam, Saturnum, Tellurem, Plutonem, Liberum, Genium et Ianum Dijs semper cœlestibus adjungunt, atque ita Deos viginti selectos constituunt: Vnde manifestum est quod vulgus Latinorum rationem Deorum cœlestium minimè tenuit. Nam cum Deus idem diversis in locis sub nominibus et fabulis diversis celebratus sit, Latini pro varietate nominum Deos cœlestes multiplicarunt. Idem enim sunt sol {Satrus et} cum a[66] Liber cum Apolline, Luna cum Diana, Pluto cum Cerere & Vesta cum Vulcano.

4 Cæterum ut vulgus hujusmodi Deos lubentius coleret, finxerunt Sacerdotes Solem et Stellas esse animatos et humana omnia intelligere, deque ijsdem tanquam liberè agentibus historias varias sub personis hominum composuere, Et finxere Deos duodecim in Ægypto primos omnium regnasse, deinde Semideos. Præterea Ægyptij Deos suos pro varijs eorum proprietatibus per varia pingebant Animalia, ut Vulcanum per Scarabæum Solem per Scarabeum et Accipitrem, Lunam per Felem, Mercurium per Canem & Cynocephalum et Ibin avem, Iovem per Arietem, Minervam per Vulturem, Martem et Venerem per Cornices duos marem et fæminam, Terram per bovem, Aquam per serpentem. Et hinc tandem ortus est cultus bestiarum et Imaginum. De quibus omnibus Aristoteles: Traditum est, inquit, a temporibus pervetustis quod Stellæ Dij sunt quodque numen universa continet: Cætera verò omnia fabulosè adjecta sunt ad persuadendam plebem & leges stabiliendas et ad usum vitæ: veluti cum humanam speciem induere Dij illi dicuntur aut alijs animalibus esse similes, cæteraque adjunguntur quæ sunt hisce consentanea.

< text from f 20v resumes >
<21v>

5 {Et} hinc est quod cultus astrorum idololatria omni reliqua et universalior fuerit et antiquior. Vniversalitatem testatur Plato. Prostrationes inquit et adorationes tam Græcorum quam Barbarorum omnium ( in rebus omnibus et secundis et adversis) Soli et Lunæ tum orientibus tum occidentibus exhibita, eosdem pro Dijs certissime habitos esse declarant. Et in Cratylo: Qui Græciam, inquit, primi incoluere, ij videntur mihi (ut nunc etiam barbari multi) alios nullos agnovisse Deos præter visibiles vel sensibiles illos solem, Lunam, Terram, Stellas et Cœlum. Quos, cùm perpetuo in orbem currere adverterent, appellarent Θεοὺς a θέω quod currere significat. Deinde cum Dij alij invisibiles introducerentur, his etiam nomen receptum imponerent. Ita ille. Verisimile est autem quod stellæ mobiles priùs discretæ fuerant a fixis et nomine των θεων a motu sumpto distinctæ, quam coli inciderent: postea verò cum nomen illud ad religionem traduceretur, nomine Planetarum, (a motu etiam desumpto sed minus idoneo) ab Astronomis appellatæ. Solus igitur Deorum naturalium et visibilum cultus ad Gentes plerasque ante tempora Platonis manaverat. Persæ venerati sunt Solem, Lunam Venerem Ignem Terram Aerem. Statuas autem in Templis non collocant nec Deos ullos censent ex hominibus ortos. Albani teste Strabone colebant Iovem, Solem, Lunam & nefas Putabant mortuorum curam gerere aut mentionem facere. Germani inquit Cæsar, Deorum numero eos solos ducebant quos vident, Solem Vulcanum et Lunam: reliquos (id est invisibiles Semideos) ne fama quidem acceperunt. Galli Deum maxime Mercurium colebant deinde Apollinem Martem, Iovem, Minervam. Afri (ut memorat Herodotus) sacrificabant solis Soli et Lunæ. Porrò antiquissimos esse hujusmodi Deos colligimus ex libris Iobi et Mosis. Iobus enim sese a Deorum falsorum cultu sic purgat: Si vidi, inquit, Solem cum fulgaret et Lunam incedentem clarè, & lætatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo; etiam hoc iniquitas judicanda, quia abnegatio est Dei altissimi. Moses autem Decalogum commemorans

<22r>

Æsculapius filius Arsinoes filiæ Leucippi filij Perieres & Gorgophones. Pausan. p. 277 283

Reges Arcadiæ

3Nyctinus 5Azanes, 6Chitor 9Lycurgus, Ancæus, 11Agapenor.
1Pelasgus 2Lycaon, Callisto, 4Arcas, Aphidas 8Aleus – Amphidamas 12Hippothous,
Œnotrus Elatus, 7Epytus, Cepheus, Aeropus, 10Echenus.

13 Æpytus, 14 Cypselus, 15Olæas, 16Bucolion, 17Phialus, 18Simus, 19Pompus, 20Ægineta, 21 Polymnestor

Briacas, 22Æchnius, 23Aristocrates, 24Hicetas, 25Aristocrates. Sub Æchnide bellum primum Messeniacum. Polymnestor Charillo synchronus. Cypseli filia Cresphonti nupta. Olæas Æpytum sororis filium Messenem reduxit. Æpyto in Arcadia regnante Orestes Agamemnonis filius Mycenis in Arcadiam demigravit. Agapenor ad Trojam militavit. Echenus Hyllum occidit. Ancæus Argonauta ab Apro Chalidonio occisus. Auge cum Hercule concubuit Lycaon Cecropi synchronus. Pelasgus primus qui in Arcadia memoratur, docuit Tiguria ædificare, vestes ex corijs suillis facere & pro herbis & radicibus glandes adhibuit. Pausan p 599 600, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9. Cypselo regnante Heraclidæ in Peloponnesum redeunt. ib. p. 608.



Reges Achaiæ vel Sicyonis. Hellen. Zuthus, Achæus, Archander, Metanasta
Architeles


Quinquertium cœpit Olympiade decima octava. Discus ad Quinquertium pertinebat Pausan p 394, 498



Sisyphus Glaucus, Bellerophon
Ornytion, Phocus Doridas.
Thoas, Demophon, Propadas Hyanthides.

His regnantibus Dorienses exercitum duce Alete Hippotæ filio contra Corinthum duxere

Hercules, Antiochus, Phylas, Hippotas, Aletes qui Doridantem & Hyanthidem regno Corinthi privarunt. Aletes, Ixion, Agelaus, Prymnis, Bacchis, Agelaus II, Eudemus Aristodemus, Agemon, Alexander, Telestus Aristodemi filius, Automenes ann. 1, Annui Prytanis an 124, Cypselus, Periander.

[Editorial Note 8] <24r>

Pherecydes Historicus dictus et Lerius quod ex insula Lero ortus esset & Atheniensis quod Athenis vitam degeret & Genealogus quod Atheniensium Archæologias & Geneologias perquam am{ple} & fu{se}icem aut duodecim libris pertractaverit, Pherecyde Syro aliquanto junior & Hecatæo Milesio Historico ferme æqualis, historiam deduxit ad Miltiadem illum qui Victoria Marathonia inclaruit. [Scripsit igitur tempore Darij Hystaspis & Xerxis.] Prideaux. Annot ad Marm. Ar. p. 11

Tempore Amphictyonis filij Deucalionis quidam aiunt Dionysium advenientem in terram Atticam hospitio acceptum esse a Semacho ejusque filiam pelle caprina donasse. Prideaux. Annot. p. 24 And the Daughters of Semachus became Priests to Bacchus ib. p. 25.

Hercules, Hyllus, Cleodæus, Aristomachus, Cresphontes | Temenus | Aristodemus Heraclides in Peloponnesum redeuntes regna ibi condunt. Aristodemi filij Euristhenes & Procles sive Patrocles regno Lacedemonio potiuntur. Prid. p. 52, 149.

Temenus Cisus, Althæmenes | Phalces, Rhegnidas (qui regnante Codro Dores in Atticam duxit) Melta, Phidon decimus ab Hercule, sextus a Temeno nummum argenteum primus Græcorum cudit Phidonis frater erat Caranus qui ex Argis educto exercitu Macedoniam occupavit. Prid. p 150

Cresphontes Messeniæ rex, Æpitus fi. Glaucus fi. Istmius fi. Dotadas fi. Sibotas fi. Phintas fi. Antiochus & Androches fi. Euphaes filius Antiochi regnum adijt an. 2 Olymp. 9. quo anno incepit primum bellum Messenicum cum Lacedemonijs. Prid p. 151.

Amphictyon Atheniensium Rex Athenis primus festa Baccho celebravit et illi aram ut Deo posuit. Prid p 103

Mars ex Agraulo Cecropis filia genuit Alcippem. Ejus pudicitiam Hallirrhothius Neptuni ex Euryta filius tentabat et propterea a Marte occisus fuit. Mars autem a Neptuno coram Dijs duodecim in judicium vocatus fuit & pari suffragiorum numero absolutus – Post hoc de Marte judicium, Cephalus regnante Erectheo ob occisam uxorem Procridem & Dædalus regnante Ægeo ob cædem Tali in Areopago condemnati memorantur. Regnante Demophoonte Orestes absolutus est. Prid p 114, 17

Canaus qui Cecropi successit habuit filiam Atthidem (a qua Attica) & præterea ex uxore Pediade filia Menetis Lacedæmonij filium Rharum qui Triptolemi aut pater aut avus fuerat, Eleusineque regnans campo Rhario nomen dedit) & duas filias Cranaem et Chranecmen quarum unam cùm Amphictyoni Deucalionis filio in uxorem dedisset ab illo regno pellitur cum annos regnasset novem. Prid. p. 115, 116, 183.

Melampodis filius & successor erat Antiphates, Antiphatis Oïcles, Oïclis Amphiaraus qui contra Thebas militavit Prid p 144

Triptolemus fruges ab Erectheo acceptas in campo Rhario seruit productumque in illo campo fructum quæstus gratia ad Græciæ urbes in longa navi apportavit ut apud Eusebium (in Chron.) narrat Philochorus antiquus rerum Atticarum scriptor. Prope Eleusinem erat campus Rharius a Rharo filio Cranæi & patre Celei a quo natus est Triptolemus, sic dictus in quo Triptolemum fruges primum seruisse testatur Pausanias. Prid. p. 183, 89.

Erectheus filiam Proserpinam, dictante Oraculo, Diti immolavit. Prid. p. 183.

Lustratio primum instituta est regnante Athenis Pandione Cecropis filio. Fieri autem solebat sexto die mensis Thargelionis, mactatis victimis et quidem humani generis duabus, mari et fæmina pro utroque sexu ex Helladio apud Photium numero 279 alijsque annotat Seldenus. Prid. p 30. Sed et sacris Lycæis sive Lupercalibus solitum litari humano sanguine, Theophrasto authore asserit Porphyrius lib. 2 de Abstinentia ab Animalibus. Prid. p. 30, 31.

Xuthus Hellenis filius tertius Erectheo Atticæ regi contra Chalcidenses Eubææ incolas belligeranti auxilia tulit et ob partam victoriam ejus filiam Creusam duxit & ex ea genuit <24v> {Ionem} & Achæum. Ione Erectheus in omnibus bellis duce utebatur, præsertim in eo contra Eumolpum & Eleusinios in quo Eumolpus cecidit. Deinde cum Erectheus in bello contra Immaradum Eumolpi filium occubuisset, Ion in regno successit et ab Erecthei filijs Attica exactus cum patre Xutho et fratre Achæo in Peloponnesum commigravit. Achæi autem filij Archander et Architeles Danai filias duxere ut tradit Pausanias. Prid. p. 153, 154.

Duo erant Amphictyonis synchroni: unus Deucalionis filius qui regnavit Thermopylis & Amphyctionicum concilium congregavit, alter qui ejecit Cranaum Athenis. Prid p 24, 25



Osiridis membra a Typhone dilaniata Isis cribro superposuit. Nam idem est Liber pater, quem Orpheus a gigantibus dixit esse discerptum. Servius in Georg. I

Cum Liber pater Ariadnem Minois regis Cretæ filiam uxorem duceret Vulcanus ei coronam obtulit quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocavit. Servius in Georg. I.

Icarius Atheniensis pater Erigones quum acceptum a Libero patre vinum mortalibus indicaret occisus est a rusticis, qui cum plus æquo potassent, inebriati venenum se accepisse crediderant. Hujus canis est reversus ad Erigonen filiam, quæ cum ejus comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver laqueo vitam finivit. Hæc deorum voluntate inter astra relata est quam vocant virginem. Servius in Geor. II.

[Editorial Note 9] <26r>

Inachus Argivorum rex antiquissimus tempore Davidis.

Io Inachi filia a Nauclero Phœnicio stuprata fugit cum eo & in Ægyptum defertur. Herod. Lib. 1 Diodor l. 1

Phoroneus Inachi & Melissæ filius & pater Niobes, primus leges judiciaque Argivis constituit & a ferina agrestique vita ad cultiorem revocavit, & aram Iunoni primus fecit Clemens Protrept. Tatian. Euseb. Ejus filiam Niobem Iupiter primùm mortalium dicitur compressisse, postremum verò Alcmenem. Diodor lib. 4

Cretenses raptum Ius Inachi filiæ ulciscuntur rapiendo Europam Agenoris filiam e Phœnicia in navi Tauro. Agenor filios mittit Phœnicem et Cadmum ad sororem quærendam. Phœnix in Asiam trajecit & Bithyniam urbibus instruit, Cadmus literas Phœnicias in Græcam importat ac desperata sororis inventione, in Bœotia cum comitibus sedem figit in qua urbem Thebanam condit Herod. l. 1. Diodor. Ovid. Euseb. Facta sunt hæc quo tempore Solomon cum Hiromo rege Tyri fœdus inijt et Templum condidit, uti testantur Theodotus Hypsicrates et Mochus Historici tres Phœnices antiquissimi a Tatiano apud Eusebium (Præp. Evang. l. 10. c. 11) citati: qui omnes suis in Historijs sub uno aliquo rege simul et Europæ raptum et Menelai profectionem in Phœniciam & Irami fœdus ac societatem contigisse tradunt, cum is Solomoni Iudæorum Regi filiam matrimonio conjunxit & vim omnis lignorum generis maximam ad Templum ædificandum sponte donavit, quarum rerum Mænander Pergameneus suis memoriam scriptis consignavit. Idem fecit Lætus in Phœnicijs.

Anno quinto Rehoboami Sesach vel Sesostris Syriam omnem & Asiam minorem invadit dein partem exercitus relinquit in Colchos contra Scythas. Græci vero in Argo navi ad Colchos profecti rapiunt Medeam regis Ætæ filiam, fæminam Ægyptiam, & in itinere Laomedontem Priami patrem Regem Trojæ occidunt. Dein Priamus mittit filium Alexandrum qui fraude Græcis noceat. Alexander verò Helenam Menelai uxorem cum bonis rapit & tempestate delatus errat per oras Phœniciæ & in Ægyptum defertur ubi Helenam relinquit. Menelaus verò uxorem quærens in Phœniciam proficiscitur ut supra dictum est. Et sic ortum est Bellum Trojanum.

Danaus seu Armais a fratre Sesostre seu Ægypto pulsus Argis regnat (Manetho apud Ioseph. 1. cont. Ap.) regionem aridam erutis fontibus aquis abundare fecit filiarum ministerio.

Asterius (vel Xanthus) Rex Cretæ ducit Europam Agenoris filiam ex qua filios suscipit Minoa et Rhadamanthum.

Ianus filius Creusæ filiæ Ericthei Atheniensium regis fratris Cecropis Ægyptij, ideoque Ægeo Thesei patri contemporaneus.

Bacchus the son of Semele the daughter of Cadmus & Harmonia. He slew Lycurgus king of Thrace & gave the kingdom to Tharops the father of Oeagrus the father of Orpheus, tho some doubt this story. Diodor l 3. c 4 p 118.

Hercules the scholar of Linus & son of Alcmena daughter of Electrio & Euridice. Electrio son of Perseus & Andromeda daughter of Cepheus & Cassiopea. Euridice daughter of Pelops son of Tantalus. Euristheus king of Argos son of Alcmena & elder brother of Hercules by the same birth. Diodor l 4. c 1.

Thespis an Athenean son of Erictheus & Prince of a territory in Attica was desirous that his 50 daughters should have issue by Hercules then a young man, who got them all with child. Diodor

Hercules slew Laomedon father of Priamus. He restored Tyndarus the father of Castor Pollux & Hellena to the kingdom of Sparta Diodor

Hercules assisted the Doreans in a war with the Lapithæ whose king was Coronus the son of Phoroneus. Diodor l 4. c. 2. p 146.

Medea after the death of Iason having liberty to go whether she pleased went to Phœnicia She & her mother & sister &c very very skilful in the vertues of hearbs for curing wounds & diseases & poisoning & accounted sorcerers or witches for their skill & therefore were Egyptians. Diodor p. 150, 153, 154, 156.

Minos Rhadamanthus & Sarpedon sons of Europa & Asterius king of Crete son of Teutamus son of Dorus son of Hellen son of Deucalion. Diodor

Æsculapius had two sons Machaon & Podalius who were skilfull in their fathers art & went with Agamemnon to the Trojan war.

Dædalus the son of Hymetion or Metionon the son of Eupalamus the son of Erectheus.

<26v>

Dardanus Iasion & Harmonia children of Electra the daughter of Atlas. Dardanus sailed into Asia maried Batea the daughter of Teucer & founded the kingdom of the Trojans. His son Ericthonius was Father of Tros the founder of Troy & father of Ilus (the father of Laomedon) Assaracus & Ganimedes. Harmonia was the wife of Cadmus & Iasion married Cybele & of her begat Corybas of whom were named the Corybantes. Diodor. l 5 p. 197, 198 & L. 4 p. 167, 168.

Cecrops & his brother Peteos Aegyptians Diodor p 13

Bacchus instructed Aristæus in the sacra. Aristæus was father of Actæon by Autonoe the daughter of Cadmus. Bacchus was contemporary to Ariadne the daughter of Minos Diodor p 199, 172.

The daughters of Danaus brought out of Egypt the solemnity of Ceres which the Greeks call Thesmophoria & taught it to the Pelagian weomen. Herod. in Euterpe.

Circe et Pasiphae e Perseide Solis filia natæ. Cic. lib. 3 de Nat. deor.

Iupiter Belus cujus templum Babylone fuit extructum inventor fuit sideralis scientiæ. Pliny l. 6. c 25.

Ægyptiorum bellis attrita est Ethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Trojana bella Memnone regnante: & Syriæ imperitasse eam nostroque littore ætate regis Cephei patet Andromadæ fabulis. Plin l 6. 29.

Tegulas invenit Cinyra Agriopæ filius & metalla æris, utrumque in insula Cypro item forcipem, marculum, vectem, incudem. Plin. l. 7. c. 56.

Midas & Crœsus [aurum] in infinitum possederant. Iam Cyrus devicta Asia pondo 34000 millia invenerat præter vasa aurea, aurumque factum, et in eo folia ac platanam vitemque. Qua victoria argenti quinquaginta millia talentorum reportavit et craterem Semiramidis cujus pondus quindecim talenta colligebat. Talentum autem Ægyptium pondo 80 capere Varro tradit. Plin l. 33. c. 3

Iam regnaverat in Colchis Salauces & Esubopes qui terram virginem nactus plurimum argenti aurique eruisse dicitur in Suanorum gente & alioquin velleribus aureis inclyto regno. Sed et illius aureæ cameræ et argenteæ trabes narrantur et columnæ atque parastatæ, victo Sesostre Ægypti rege tam superbo ut prodatur annis quibusque forte reges singulos e subjectis jungere ad currum solitus, seique triumphare. Plin l. 33. c. 3

Litteras in Latium attulerunt Pelasgi. Plin l 7. c 56.

Cyniras Cypriorum rex vixit annos 160 Plin l 7. c 48.

Antiquitus Cypri urbes suis singulæ paruerunt tyrannis. Strabo Geog. l. 14. p. 684

Æam Æetes condidit. Stephanus in Æa.

נחל Nahal, torrens, flumen: unde Nilus.

That part of Libya that borders upon Nile is the most pleasant & richest for all manner of provision & therefore the Ethiopians & Africans quarrel & are at continual war for the possession of the place. Diodor l. 3. c 1. p 89

[Editorial Note 10] <27v>

Anno Templi 1. Rapta Io Inachi filia Phoronei soror in Ægyptum a Phœnicibus defertur.

An. 6 Rapta a Cretensibus Europa Agenoris filia. Phœnix in Asiam & Cadmus in Græciam sororem quærentes trajiciunt. Asterius Rex Cretæ Europam ducit & ex ea suscipit liberos Minoa et Rhadamanthum

An 48 Dædalus Labyrinthum in Creta condit, vela navibus excogitat. Athenienses a Cretensibus victi coguntur filios Minotauro devorandos mittere. Minos classe compara mare liberat a prædonibus.

An 59 Theseus Minotaurum vincit ex Labyrintho redit, patri Ægeo in regno succedit. populum in agris dispersum in urbem colligit & civilis societatis vinculo conjunxit.

An 80 Expeditio Argonautica. Florent Linus Hercules Musæus Orpheus Græci occidunt Priami patrem & Medeam rapiunt

An 86 Priamus per Antenorem expostulat cum Græcis de bello ab Argonautis illato, sed frustra

An 89 Alexander a patre Priamo missus injuriam ulciscitur rapiendo Helenam Menelai Spartanorum regis uxorem una cum ejus bonis. 84 Theseus quinquagenarius Helenam rapit. 89 Tempestate orta defertur Alexander per oras Phœnicem in Ægyptum et ibi Helenam relinquit.

An 160 Agamemnon cum fratre Menelao et reliquis Græcis , Trojanis bellum inferunt

An 109 Theseus moritur & Demophon filius in regno succedit.

An 110 Troja capitur & incenditur anno primo Demophontis Clem Strom 1 p 321

An 6 Phoroneus Inachi et Melissæ filius, frater Ius & pater Niobes in regno Argivorum succedit leges judiciaque Argivis constituit & a ferina agrestique vita ad cultiorem revocat aramque Iunoni primus fecit.

An 52 Danaus a fratre Ægypto seu Sesostre pulsus Argis regnat

An 50 Evander in Italiam venit. Ejus mater Carmenta (alias Themis dicta) literarum usum Aborigenes docuit.

An 20 Ianus in Italiam venit.

An 126 Dido anno 7 Pigmaleonis Tyriorum regis in Libyam profugit

An 143 Carthago condita

An 112 Æneas in Italiam venit, condit Lavinium.

An 266 Roma condita.

An 108 Latinus Laviniæ ex Hercule filius Rex Aboriginum

An 111 Ægisthus adulter Clytemnestræ Agamemnonem reducem obtruncat

An 118 Orestes filius Agamemnonis ulciscitur cædem patris in Ægistheo et matre & primus causam dicit in Areopago Athenis jam constituto.

An 150 Heraclidæ redeuntes ejectis Orestæ posteris Peloponnesum recuperant, et Spartæ deinceps regnant et Corintho.

    130 Bœotij a Thessalis ex Ana ejecti occupant Bœotiam olim Cadmeiam dictam

    140 Dores Peloponnesum occupant.

    210 Ionica migratio annis 140 post Trojam captam Clem. ex Eratosthene. Homerus natus. Arist. 3 Poet.

230 Homerus vizt Olymp. 23 ut Theopompus &c Clem. Alex.

<28r>

Historica Deorum

1. Saturnus in Orphei hymnis παγγενέτωρ & γενάρχης appellatur & ejus uxor Rhea Μήτηρ μέντε θεων ἠδὲ θνητων ἀνθρώπων. 2 Sub imperio saturni pax summa, nec ullus labor ante ærumna. Omnia erant communia et indivisa vel unum cunctis patrimonium Terra nondum limitibus partita. Tantæ erat justiciæ ut neque sub eo servierit quisquam, neque quicquam privatæ rei habuerit. 3 Homines sui temporis ex agresti vita ad humaniorem cultum transtulit & propterea magnos honores consecutus, multa orbis loca peragravit et omnes ad justiciam et animi simplicitatem induxit. Feros homines et rapto vivere assuetos ad compositam vitam traduxit. 4 Primus agriculturam edocuit. Fructuum virtuti et aut agriculturæ Deus ille præest, hoc enim falx significat. 5 Ebrietati præfuit: et Saturnalium septem diebus non licebat quicquam serium agere sed bibere inebriari et vociferare. 6 Dominique ministrabant servis 7 Lege lata sancivit Saturnus nequis Deos nudos impunè contempletur. 8 Saturnus et uxor Rhea et qui cum illis fuerunt ex Oceano et Thetide nati figuntur. 9 et Saturni symbolum navis. Apud Ægyptios Dij super Navem pingebantur 10 Saturnus tres habuit filios qui orbis imperium inter se diviserunt. Quæ omnia de Noacho vera sunt. Hic mortalium omnium pater: pacificè regnavit annis centum ante divisionem Terræ (hoc erat aureum sæculum). Vir justus, Agricola, inebriatus, nudus visus, Ham servum servorum fecit e Diluvio quasi natus, per Arcam servatus, tres habuit filios, qui terram inter se diviserunt. Hæc omnia Bochartus in Geogr. Sacr. p 3, 4, 5 ex varijs authoribus. Iovi natu minimo Cœlum, Neptuno mare, Plutoni terra cum divitijs ejus obtigit: id est Chamo natu minimo regio soli propior aere fervido ac defæcato ad astra intuenda, Iapheto regiones magna ex parte insulares et peninsulares quæque ultra maria sitæ erant, et Semo Terra optima et maxima. Iaphet a dilatando dictus, Punice Pesitam latus, unde Græcus ποσειδῶν. Sem a vastitate & invisibilitate, redditur Græcè ἁδης, nomen et regio Plutonis. De his etymologijs vide Bochartum p. 10, 11.

2 Ham fratrum minimus (Gen 9.24) in Africæ steriles arenas ablegatus, ibique pro Iove cultus. Ægyptij Ammun vel Amun (Αμμοῦν vel Αμοῦν) vocabant. Αμμοῦν γὰρ Αιγύπτιοι καλέουσι τὸν Δία Ammun enim Ægyptij Iovem vocant. Herodotus in Euterpe. Insuper cum plerique sentiant proprium Iovis nomen esse Αμοῦν Amun quod Hammonem dicimus, vocabulo inde deducto: Plutarch. in Iside. Hesychius Αμμοῦ ὁ ζεὺς, Αριστοτέλης. Ab Hebræis אמון Amon et המון Hamon. Ier 46.25. Ezek 30.15. Nahum 3.8. [Quidni inde Men et græcè Menes rex primus? Menes ερμηνεύε] Διόνιος exponitur Iovius (Eratosthenes.) ‡ < insertion from lower down f 28r > [‡ Erat tunc totius Ægypti rex Thamus in magna superioris regionis urbe quam Græci vocant Thebas Ægyptias, ipsumque appellant Deum Hammonem. Ita Socrates cum Phædro disserens de Thoth apud Plat. in Phædr. Vide Marsham p 31. Thamus iste vel Chamus est Cham. Hunc Thammuz plangebant Iudæi Ezek      ] < text from f 28r resumes > Saturnus, inquit Sanchuniathon, (scriptor bello Trojano antiquior) in meridiem veniens totam Ægyptum Deo Taaut, in regnum dedit. Per Saturnum hic intellige Chamum et per Taautum Mizraim. Nam Phœnicibus tres Saturni liberi nominabantur Saturnus, Iupiter Belus et Apollo. Vide Marsham p 30.] Ab Ham vel Cham Ægyptus priscis incolis dicebatur Chamia vel Chemia id est terra Cham quomodo appellatur Psal 78.51 & 105.23, 27 & 106.22. Sic Plutarchus Ægypt{um} cujus solum maximè nigrum est, Chemiam Ægyptij vocant. Cophtitæ autem Ægyp{tum} hodieque vocant Chemi. Vide Kircheri prodromum Coptum p 293. Nec in Ægypto solum sed et in Arabia et Africa universa notum fuisse nomen Ammonis docent multa locorum nomina. Sed et Africa universa olim Ammonia, Ammone et Ammonis appellabatur ( Vide Bochart. Geog. p 7) Vnde de Ammone Lucanus lib 9

Quamvis Æthiopum populis Arabumque beatis

Gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Ammon.

הם Ham fervidum sonat a radice המם fervere, incalescere, & Græcè redditur Ζεὺς a ζέω. Cyrillus Alexandrinus θερμασίαν exponit l. 2 Glaphytorum in Genesin a fervendo; quod Author Etymologici refert ad calorem aeris, cui Iupiter præest, Ζεὺς, inquit παρὰ τὴν ζέσιν, θερμότατος γὰρ ὁ ἀὴρ, ἢ παρὰ τὸ ζέω, ὡς τρέω, τρεὺς καὶ Ατρὲυς, H Cyrillus Alexandrinus θερμασίαν exponit, l. 2 Glaphytorum in Genesin.

Misraim cum sit formæ dualis non est nomen hominis, sed terræ duplicis quæ filio Chami obtigerat, et a qua incolæ denominati sunt (De qua re vide Bochartum pag 293. Misraim singulari dicitur Masor Micha 7.12. 2 Reg 19.24. Is 19.6. Mensium autem primo qui Ægyptijs dicebatur Thoth, priscum nomen erat etiam μεσορὶ Mesori. Bochart p 293.

<29r>

Naxij quidam aliter atque alij, duos Minoas duasque scribunt fuisse Ariadnas quarum alteram conjugium tenuisse Liberi patris in Naxo et Staphylum memorant peperisse, minorem raptam a Theseo desertamque in Naxum delatam. Plutarch. in Theseo p. 13

Aidonei Molossorum regis uxor Persephone, filia Proserpina. Plutarch in Theseo p. 22.

Fabius Pictor primus Romanam Historiam scripsit. Plutarch. in Romulo. p. 28, 33

Quidam Lycurgum Iphitj æqualem & socium in digerendis festis Olympicis fuisse perhibent, ex quibus est Aristoteles philosophus, argumento usus disci Olympici qui nominis Lycurgi præfert inscriptionem. Alij supputantes tempora ex successione eorum qui Lacedæmone regnaverunt, ut Eratosthenes & Apollodorus non paucis annis eum affirmant primam Olympiadem antecessisse Timæus cum duo spartæ Lycurgi diversis temporibus fuissent, in alterum ob ejus claritatem res gestas collatas utriusque suspicatur fuisse ac majorem certe non longe fuisse infra Homeri ætatem, nonnulli congressum etiam cum eo. Plutarch. in Lycurgo p. 65 Lycurgus Iphiti socius ib. p. 87

Clodius in libro cui titulum fecit Indicem temporum, vetusta Romanorum acta quum exciderent Galli urbem abolita contendit fuisse: quæ verò nunc in manibus teruntur esse a nonnullis in gratiam certorum hominum in nobilissimas familias & gentes a quibus alienissimi sunt, penetrantium, falso conscripta. – Fama obtinet Pythagoræ Numam auditorem fuisse. – Ætates ad amussim exigere haud promptum est, maxime si reducantur ad Olympionicas: quorum serò breviarium Eliam Hippiam ferunt nullis certis fultum argumentis edidisse. Plutarch in Numa p. 96

Romuli regno – cum populi rudes discrepantis cursus Lunæ et Solis, unum hoc tenebant, ut esset annus 360 dierum: Numa inæqualitatis variationem undecim diebus animadvertens discrepare quod Lunaris 354 diebus constet, solaris verò expleat 365, geminatis hisce undecim diebus mensem intercalarem duorum et viginti dierum, quem Mercedinum vocant Romani mense februario altero quoquo anno inseruit. Plutarch. in Numa p. 114.

Solonis cum Crœso congressum temporibus, quidam ut commentitium, refellere se putant posse. Ego verò historiam adeo illustrem et tam multis consignatam testibus, et quod majus est, cum Solonis moribus consentaneam, illiusque magnitudine animi dignam et sapientia, non possum in animum inducere ut repudiem ob chronicas quasdem quas vocant regulas quas sexcenti corrigentes nihil hactenus constituere certi in quo consentiant inter se de pugnantibus valuere. Plutarch in Solon. p. 151

Solon in Ægyptum delatus, ex Sacerdotibus audivit (ut author Plato est) sermonem Atlanticum quem versibus apud Græcos exorsus est explicare – – sed elanguit ex senio operis magnitudine deterritus. Plutarch. in Solon p. 150, 156

Antiquitus carmine suas sententias philosophi proferebant, ut Orpheus Hesiodus, Parmenides Xenophanes, Empedocles, Thales: postea vero desierunt versibus uti — Neque Astrologiam contemptiorem reddiderunt Aristarchus Timocharis Aristillus Hipparchus, soluta oratione eam describentes: quum de ea ante carmine scripsissent Eudoxus, Hesiodus, Thales. Plutarch. de Pythiæ Orac.

Prosam orationem condere Phercydes Syrius instituit Cyri regis ætate; Historiam Cadmus Milesius. Plin. l. 7. c. 56. Cadmus Milesius primus prosam orationem condere instituit. Plin l. 5. c. 29.

Stellam Veneris nunc matutinam esse nunc vespertinam Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter 42, qui fuit V.C. 142

Cometæ nomen ævi istius Rex dedit Typhon. Plin l. 2. c. 25.

<30r>

Alexander Polyhistor ex Eupolemo hæc habet apud Euseb. Præp. Evan. l. 9, c. 39. – Itaque Nebuchodonosorem Babyloniorum regem, Ἀστιβάρην Astivarem Medorum regem, uti hujus expeditionis socius esse vellet obsecrasse, conjunctoque Babyloniorum ac Medorum exercitu qui præter decem Curruum millia, Peditum 180000 Equitum vero 120000 constaret, primum quidem Samariam, Galilæam Scythopolim et Iudæos Galaatidem incolentes delevisse: mox vero ipsam quoque Hierosolymam Ioacimumque Regem vivum cepisse &c

Sennacherib returning from the war against Egypt came before Ierusalem & the first night of the siege by very violent pestilence lost 185000 men, which made him presently retire to Nineve to save the rest of his army. Berosus apud Ioseph. Antiq. l 10. c 1.

Pharaoh Nechao went to war against the Medes & Babylonians who had destroyed the empire of Assyria, was resisted by Iosias. Iosias slain. The King of Egypt returning from the war sent for Ioaz to Samath a City of Syria, kept him prisoner made Ioachin king & imposed a tribute on Iudah. Ioseph antiq. l. 10. c. 5.

In the 4th year of Iochim Nebuchadnezzar lead his army against Carchabesa (a city scituate neare Euphrate) to take it from Pharaoh Nechao to whom all Syria was subject. Nechao advanced with a great army to Euphrates but was overthrown. Whereupon the Babylonian (passing Euphrates) seized all Syria as far as Pelusium, Iudea only excepted. In the 4th year of Nebuchadnezzar's reign over these countries & eighth of Iehojakim, the Babylonian lead his army against Ierusalem & Iehojakim bought his peace & became tributary three years: but then (understanding that the Egyptians were up in arms against the Babylonian) rebelled & when the Babylonian came against him & the Egyptians failed him not daring to make war, he opened the gates to the Babylonian who slew him with many of the inhabitants & captivated others amongst which was Ezekiel & made Ioachin king but after three months repented of what he had done &c. Ioseph. Antiq. l 10. c. 6 & 7.

Nebucadonosor the father (or Nabulassar as he is called by Berosus in Ioseph. cont. App.) hearing that the governor whom he had appointed over Egypt & the neighbouring parts of Syria & Phœnicia was revolted from him sent his son Nebuchadonosor against the rebels & he fighting with them & overcoming them reduced the country to obedience. Mean while the father died in Babylon having reigned 21 years & his {son} upon news thereof made hast to Babylon, leaving his friends to bring back his army with the captivated Iews Syrians Egyptians & Phenicians. He enlarged the old city & beautified it with new buildings & a new palace & with a triple wall, & a hanging garden for his wife who was a Mede &c Berosus apud Ioseph Antiq. l. 10 c 10. He overcame Tyre at the end of thirteen years when Ithobalus reigned over the Tyrians. Diocles in his second book of the Persian history & Philostratus in his Phœnician & Indian history apud Ioseph. Antiq. l 10. c 10. & cont Ap. l 1

<30v>

Nineve overthrown by the Medes in the reign of Ezethias & Merodach Ioseph Antiq. l 10. c. 2.

[Editorial Note 11] <31v>

Cappadoces a Græcis Syri nominantur: et erant hi Syri antequam Persæ imperitarent, ditionis Medorum, tunc autem Cyro parebant Herod l 1. c 72

Conciliantur Medi et Lydi mediante Labyneto Babyloni Herod l 1 c 74

Crœsus quo tempore bellum intulit Cyro cum Babylonijs fœdus percusseserat. Erat autem Babyloniorum tyrannus ea tempestate Labynetus Herod l 1 c 77

Quum Assyrij annis quingentis viginti superiorem Asiam obtinuissent primi Medi ab ipsis deficere cœperunt: qui cum Assyrijs pro libertate præliati strenue se gesserunt excussoque servitutis jugo in libertatem sese assemerunt. Post quos et aliæ nationes idem fecerunt quod et Medi. Cæterum cum jam per continentem in universum proprijs uterentur legibus, hac demum occasione rursus tyrannidi subjecti fuerunt. Herod l. 1 c. 96. – Dejoces igitur imperio potitus Medos compulit unum oppidum condere, ut hoc uno communito exornatoque, aliorum non ita magnam curam haberent. Obsequentibus hac in re Medis mœnia constituit ampla simul et valida quæ nunc Ecbatana appellantur. ib c. 97 Dejoces igitur solam Medicam subegit nationem eique soli imperavit cujus nationis tot numero gentes sunt Busæ, Paretaceni, Struchates, Arizanti, Budij Magi. Tot sunt in Media gentes. Dejoce defuncto qui annos tres et quinquaginta regnavit filius ejus Phraortes suscepit imperium. Qui solo imperio Medorum non contentus, bellum ante omnes intulit Persis, eosque primos in potestatem Medorum redegit. Quibus nationibus potitus, valida utraque, mox Asiam subegit, aliam deinceps atque aliam invadendo gentem; donec ad Assyrios oppugnandos pervenit, ad eos inquam Assyrios qui Ninum incolebant, quondam omnium principes sed tunc a socijs per defectionem desertos, alioqui per se bene habentes. Adversus hos expeditione suscepta Phraortes, secundo ac vicesimo quàm regno potitus est anno, cum pleraque exercitus parte perijt ib. c. 102. Post obitum ejus Cyaxares filius, Dejocis nepos successit: qui dicitur multo majoribus suis fortior fuisse & primus Asiaticos populos in provincias distinxisse, primusque in suum quosque ordinem distribuisse, hastatos, equites, saggittarios, quum prius omnia promiscua fuissent atque implicita. Hic est qui cum Lydis bellum gessit: quo tempore in ipsa pugna dies in noctem est conversus; quique tota supra Halym fluvium Asia sibi conciliavit. Collectis autem suis omnibus, copias duxit adversus Ninum simul et patrem ulturus et civitatem eversurus. Ipsi porro Assyrijs prælio superatis Ninum obsidenti ingruit ingens Scytharum exercitus, duce Scytharum rege Madye – E Cholchis non ita longo itinere perveniri potest in Mediam: sed una duntaxat natio interjecta est: Saspires: quos ubi transieris, continuo occurrit Media – Hic Medi cum Scythis congressi prælioque fusi Asiæ imperium amiserunt ib. c 103. Porro Scythæ universa Asia potiti hinc recta in AEgyptum contendunt. Quibus jam Syriam Palæstinam ingressis Psammiticus occurrens Ἀgypti rex &c – Postquam vero jam viginti octo annis Asiæ imperium Scythæ obtinuissent – tandem horum potiorem partem Cyaxeres atque Medi hospitio acceptam inebriatamque interemerunt. Et sic quidem Medi recuperarunt imperium receptis ijs quibus prius potiebantur et Ninum expugnaverunt, Assyriosque excepta parte Babylonica subegerunt. Posthæc <31r> Cyaxares ubi quadraginta annis una cum Scythis imperasset vita functus est Cujus regnum suscepit Astyages filius. Hic filiam sustulit appellavitque eam Mandanem ib c 106.

Cyrus victo Crœso in Babylonios & Bactrianos & Sacas et Ægyptios expeditionem facere in animo habebat Herod l 1 c 153

Quum igitur Cyrus continentem universam suæ ditionis fecisset, Assyrijs bellum intulit. Assyriæ autem cum alia multa sint magna oppida tum vero celeberrimi nominis ac validissimum est Babylon, ubi post eversum Ninum regia erat. Herod l 1 c 178, 179.

Adversus Nitocris filium Labynitum patris nomen et Assyriæ Imperium habentem Cyrus exercitum duxit. Herod l 1 c 189

[1] Ovid Epist VI.

[2] Ovid Epist 15. Argumentum.

[Editorial Note 1] A small but rather complicated family tree of mythical Greeks is here omitted from the transcription.

[Editorial Note 2] The remaining text on this page is written upside down at the bottom.

[Editorial Note 3] Folio 3r is blank apart from the page number and some fragmentary text spilling over from f. 4v (which faces it if the bifolium is opened out): the text is transcribed on f. 4v where it belongs.

[3] a Diodor. l.

[4] c Trogus apud Iustin. l 43.

[5] d Diodor lib. 5 Bibliothecæ. Aurel. Victor.

[6] a African. apud Syncel. p 17.

[7] b Euseb. Chron. & Syncel.

[8] Diod. l. 1

[9] Euseb. Pr. Ev. l. 1. p. 32

[Editorial Note 4] Apart from the page numbers, all the text on folio 6 is written upside down; f. 6r follows from f. 6v.

[10] Diod l 1. p 51.

[11] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[12] Strom. l. 1, p. 306.

[13] Marcel. Hist l 23. p 253.

[14] in Euterpe

[15] Plat. in Epinomid{e}

[16] Herod. in Euterpe.

[17] A Bullialdo citatus in Astr. Phil. Proleg.

[18] Bar{illeg}

[19] Herod. in Euterpe p 102, 120.

[20] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[21] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[22] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[23] a Diodor. l. 1. p. 17.

[24] b Messeniac. p. 261.

[25] c Bayer.

[26] a. Vide Bayerum.

[27] d Pluta{r}ch. in Isi{de.}

[28] a Vide Bochart. Geogr. l 1. c 12 & l 2. c 15.

[29] ✝ Mag vel Magæ

[30] a Plin lib XXXIV c VII Arnob l. 3.

[31] b Macrob. 1 Sat. l. 9.

[32] a Plin lib XXXIV c VII Arnob l. 3.

[33] b Macrob. 1 Sat. l. 9.

[34] a Diodorus.

[35] a Diod. sic l 1. p 14

[36] b. Plin. 5. 9

[37] b Dionysius Περιηγητὴς. Inde stella Sirius.

[38] a Iustin l 1

[39] b Manetho apud Iosephum cont. App.

[40] a in voce Θουρας

[Editorial Note 5] Apart from the page number, all the text on this page is written upside down.

[Editorial Note 6] Folio 13v is clearly intended to be read before f. 13r.

[41] a Sanchoniathon apud Euseb. Præp. Evang l. 1. c

[42] a Sanchoniathon apud Euseb. Præp. Evang l. 1. c

[43] a

[44] b

[45] c Plin l .34. c. 7 Arnob l. 3.

[46] a Geogr. l 3.c 5.

[47] a Steph.

[48] a Vide Sched. de Dijs Germanis

[49] Il. 1.

[50] a Plutarch. in Isid.

[51] l. 2. c 5

[52] g Macrob. Saturn. l. 1. c. 17.

[53] a

[54] b

[55] c lib 2

[56] d lib 1

[57] e De Iside

[58] f Apollonij scholiaste in Argonaut. l. 4, v. 272.

[Editorial Note 7] The remainder of the text on this page is written upside down.

[59] a Plut Isid.

[60] b Clement. Alex. Str. 5.

[61] c Herod. l 2

[62] g Diod l 5

[63] h in Iside

[64] Herod. Euterpe. p 123.

[65] Strom l. 1. Lib 2.

[66] a Vide Vossium de Idol. l 2. c 16 et 19.

[67] de Dea Syria

[68] a Socrates apud Platonem in Phædro. Diodorus lib 1. Cicero de Nat Deor. l 3.

[Editorial Note 8] Folio 22v and the whole of f. 23 are blank apart from page numbers.

[Editorial Note 9] Folio 25 is blank part from page numbers.

[Editorial Note 10] Folio 27r is blank apart from the page number and a shelfmark. Apart from the page number, all the text on f. 27v is written upside down.

[Editorial Note 11] Apart from the page numbers, f. 31 is written upside down; f. 31r follows from f. 31v.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC