<1r>

aruis instruxit et diu multumque exercitatos in omnem laboris et periculorum in bellis tolerantiam adsuefecit. Insigni ergo manu contracta συμμαχίαν σ{ιω}εςήσατο πρὸς Αριαῖον Τὸν Βασιλέα Τῆς Αραβίας socium belli constituit Ariæum regem Arabiæ quæ per ea tempora viris strenuis abundabat. Nam geus illa libertatis perpetuò amans est nec unquam extraneum principem admittit. Ideo nec Persarum nec Macedonum postea Reges quamvis potentissimi nationem hanc subigere valuerunt.- Postea Arabum regem muneribus & spolijs honoratum magnificis domum cum exercitu dimisit. Ariæus iste, qui per ea tempora Rex Arabum fuerit, non alius esse potuit quàm Arabum omnium pater ac dominus Chus. Is autem ex nomine Ἀρι αίου et tempore belli ac gentis fortitudine dignoscitur esse bellorum author ac Deus Ἄρης. Hic igitur est Nini pater Belus qui gladio primùm belligeravit, et a quo billum dictum.

Verum Chusum devictis gentibus gentibus Euphratensibus in Arabiastatim reversum esse non est credecidum. Nam Chaldæorum coloniam ex Egypto in Babyloniam deduxit et eorum sacerdotium et sacra, {illeg}cti diximus disposúit, et propterea regnum ipsum sub initio constituit et ordinavit. Id vel ex nomine Chaldæorum confirmatise videtur qui {illeg} qui Hebraicé כשדים Chasdi dicuntur, desumpto in fullor. nominæ {a} {gentis} conditore Chus. Chaldæam hodie Curdistan & {Chaldæas Che}rdos apellari a Turcis, docet Leunclavius: {pinele} {seie}icet literarum mutatione qua Churestan pro {Chus} {slun} in Arabe Geographo passim legas. Certè regio transtigritana Susiana {Chaldæa} proxima Romen suum habuit a Chus. Nam a [1] Susiana Græcis est κίαπα, Chaldæis Cuth, Persis Chuzestan id est provincia Chus, & Hebræis atque incolis propijs Chus. Sed et montium ab oriente conterminarum incolæ Cossæi nominantur et eorum regio Cossea. Quinetiam Persia ipsia Barbaris Chus, ab Arabibus Chub & Xaismael nuncupanir authore Theneta Hodíe" Chorasan dici solet quemadmodum Susianum Churestan pro Chuzestan quandoque nominatur. Vnde verisimile est quod Persæ etiam oriundi sint? a Chus. Nam et Bochartus in Geographia sacra omnes Chusi filios præter Nimbrodum circuitu sinus Persici consedisse docet, sic ut Regma, Seba, et Chavila oram

<1v>

Cæterum ut qualis fuerit illa Nini et Ariæi et Nini expeditio clarius intelligatur secudum est quod Chus devictis in Arabiam ægypt{o} unde sub initio profectus fuerat reversus non est, sed in Chalæam sed Susianam ubi prius consederat. Nam Chaldæorum coloniam ex Ægypto in Babylonian deduxit et eorum sacra uti diximus disposuit,ideoque regnum ipsum Chaldæorum sub mitio constituit et ordinavit; quinetiam regiones undique inter filios postea distribuit. Etenim bi omnes præter Nimrodum in circuctu sinus Persia cosedere sic ut Regma seba et Chavila oram omnem orientalem Arabiæ ab australi termino ad Chaldæam usque continuo ordine possederint, Sabta vero et Sabteca Persiam et australem partem Carmaniæ (quemadmodum Bochartus in Geographia sacraostendit) et Nimrodus regiones mediterraneas Assyriæ. Nam Assyria erat terra Nimrodi (Micha. 6 hoc est terra populi quiab eo descenderant.Et hinc factum est ut non solum Arabia hodierna verum etiam Susiana et Persia antiquitus terra Chus dicerentur. Nam a Susiana a Græcis dicta fuit Κίαπα, a Chaldæis Cuth, a Persis Churestan, id est Provincia Chus, et ab Hæbræis et incolis proprijs Chus. Susiana provincia nunc a barbare patria lingua Chus dicitur: Dom.Mar. Niger. Geog. Asiæ Com. 5. Et hinc Iosephus populum usæos vocat, & Moses regionem terram Chus Gen 2. 13. Montium quoque Susianæ ab oriente et aquiloneconterminarum incolæ Cossæi nominantur et eorum regio Cossea. Persiam veró a barbaris Chus, ad Arabibus Chub & Xaismael nuncupari Thuetus tradit.Eadem hodie Chorasan dici solet quemadmodum Susiana Churestan pro Churestan quandoque nominatur. Vtrum Chaldæi a conditore suo Chus hæbraicè nominentur Chasdi plane nescio. Sed ex dictis abunde satis manifestum est quod Chus filios suos omnes secum ex Ægypto in orientem duxit et postquam semi posteros ibi devicerat et regnum in terra Se constituerat, colonias suorum in regionibus undique contermiis locavi

<2r>

constituerat colonias suorum in regionibus undique conterminis Assyria locavit, alijsque ulterioribus ad quas per sinum Persicum navigari posset & postquam Ninum similiter in Assyria locaverat domum cum ex ercitu reversus est, id est in Susianam, quam utique Gentes orientales terram Chus a Chuso ibi considente uti diximus nominabant. Expeditionem illam Cusi in sennaar Semi posteros Moses alligisse videtur in historia [4] eorum qui urbem ac turrem Babelis in terra Sennaar ædificabant & subitò dispersi sunt in faciem terræ totius (Chuso scilicet in eos irruente) & varijs linguis subis loqui cæperunt. Iuidicit autem hæc expeditio in nativitatem Phaleg anno centesimo secundo post Diluvium subsequentem expeditionem Chusi qua terras undique subjugavit et inter filios distribuit, Veteres memoriæ tradidere docendo quod Hercules cum exercitu ad gentis subjugandas exivit & ad Indiam usque profectus sit, scilicet ut regiones intermedias Persiam et Carmaniam perscrutaretur et colonias ibi relinqueret. Moses insuper expeditionem utramque brevitur alligit dicendo quod Chusi filius [5] Nimrod cæpit esse potens in terra et regnum suum in urbibus terræ Sennaar inchoavit (hoc est una cum patre et fatribus) deinde ex terra illa exivit in Assyriam et urbes ibi condidit, id est exivit cum copijs (et suis et patris) ut populos subigeret & colonijs ibi locatis conderet urbes novas. Nam in sacris literis exire dicuntur Reges exterris proprijs in alienas qui exeunt cum exercitu ad bellum; et urbes novæ per ea tempora condebantur ubi coloniæ consedebant, ideoque coloniarum sunt inditia. His paucis Moses exordium regni Assyriorum per sua tempora florentissimi ab eorum Rege primo Nimrodo breviter deducere voluit : Nam Chusi gesta quibus filios singulos in regnis totidem locavit,non scripsit.

Assyrij igitur Ninum pro Deo maximo Iove Belo celebrabant non solum quod is regnum condidisset sed etiam quod gentis totius extitisset pater. At Chus erat maximus ille est antiquissimus bellorum Author ac Deus <3r> qui postquam in Ægypto cum fuste pugnaverant es Ægyptios æque ac Afros devicerat, primus omnium cum gladio bellum gefsit & Orientis etiam populos longe lateque perdomuit.

Arabes, uti Author est Herodotus, duos tantum deos coluere Alilat et Vrotals seu Venerem uraniam & Dionysum. Vnde Arrianus lib. 7 scribit quod Alexander magnus ubi audisser Arabes duos tantum Deos colere Vranum scilicet [vel potius Vraniam] & Dionysum – eosque Dionysum quidem colereob famam ducti in Iudos exercitus: non indignum censebat se, qui pro tertio Deo apud Arabas haberetur,quippe qui rebus gestis Dionyso nequaquam inferior esset. Dionysus iste ex Iudica expeditione idem esse dignoscitur cum Hercule, ex sosia Venere idem cumMarte, et ex nomine et cultu idem cum Arabum patre communi Chus. Etenim nomine Dionysi significatur Iupiter de Nisa,et Nisa ista urbs erat Arabiæ inter Phæniciam et Nilum fluvium prope Sarbonidem lacum ubi Dionysum educatum fuisse Diodorus scribit. Verius dixisse Donysum ✝ cum ex Ægypto in orientem pergeret,moram aliquam in urbe hac traxisse. . Deus autem qui genere Arabs fuit & quem Arabe unice coluere vix alius esse potuit quam eorum omnium pater chus: præsertim cum Arabes semper invicti manserint nec adduci unquam potuerint ut multiplices aliarum gentium Deos reciperent.

Et hinc est quod Chaldæi Iovem Belum et Venerem apprimè colerent, per Belum indigitantes non Ninum Assyrium sed Arabum patrem communem Chus. Nam Chaldæorum natio Arabica erat & originem ducebat non a Nino seu Nimrodo sed ab ejus fratre Chavila qui utique sedes b[6] ad ostium Euphratis occidentem versus obtenuerat & cujus populi Chaveloth a Græcis a [7] Chaulotæi et contractè Chaldæi dicerentur. Et hi sunt Arabes illi Scenitæqui greges in Chaldæa pascere solebant, (Isa. 13. 20;) quique ab Assyrio (scil. Nabonassaro,) ex eremis congregati urbem Babylonem condiderant. Isa. 23. 13. Arabum igitur Dionysus seu Iupiter de Nysa idem est cum Chaldæorum Iove Belo quem Ægyptiorum Herculem esse supra monstravimus.

Huic Iovi Arabes d [8] templum pervelustum in Monte Casio propæ Nisam urbem extruxerant cundemque illic colebant <3v> ‡ regionem Chaldæorum et aliorum Arabum qui his proximi erant ad Austrum <4r> nomine Iovis Casij id est Iovis Chus. Vnde Græcis,Ἰalpha;ὼ Χοὺ σ Ιαχχοσ, Et Latinis qui ex יהיח Ἰονὰ Ξοὺσ Bacchus. Nam Dionysus et Bacchus ab omnibus pro uno et eodem Deo habentur. Et ne Bacchum ob vinolentiam hominem inertem credas Macrobius bellicosum fuisse docet: Liber, ait, pater bellorum potens probatur quod eam primum ediderunt authorem triumphi. [9] Scilicet in terra Sennaar [10] quæ vino præstantissimo abundabatis de superatis semi filijs triumphum festivum egisse videtur & vinitum copia ti{itu} bonitate illectum ebrietati subinde indulsisse: in cujus victoriæ memoriam Gentiles etiam festum annuum coronati & thyrsis armati triumphantium more, ebrietati indulgendo effecerunt ut ipse Deus vini diceretur, licet primitus esse Hercules triumphans.

< insertion from f 4v > Quinetiam Bacchi nomen Liber cum Servo oppositum sit Dominum, Herum Heroem & Principem . Nam Hebrea phrasi חורים horim & Chaldaica חירין herin dicuntur Principes, id est liberi: (Eccl. 10. 17) id est præclaris ortus parentibus & ab illis libere educatus sic horim Isa. 34. 12 & ut Principes Babyloniorum Isa. 34.12 et parentes Regum no bilium Eccl. 10.17. Vnde Heron nomen Ægyptium Herculis & Ηρω vel Ηρω nomen semidei vel Herois & Αρπὶσ Dei Martis. Methodius Nimrodum apellat fratrem Heroum. Et inde colligere videor quod Vrbs quæ olim in Arabia ad sinum intimum maris rubri extabat, a Chuso & filijs ex Ægypto in Arabiam ulteriorem migrantibus condita Nam iter in Ara{illeg} ultra mare rubra{in} rectò instituentibus necessariò eundum erat a Pelusio per arenas ad hanc urbem.

< text from f 4r resumes >

Porro Tigres in curru Bacchi et amictus e pelle Tigridis fortitudinem hominis, ne dicam ferocitatem indicant. Nam et in fabúlis, Bacchi nomen antiquissimum est Ζαγρεὺσ id est robustus venator. Ac talis erat Hercules qui terram Bestijs purgavit et pelle Leonis quem occiderat amictus pringitur. Talis etiam Belus erat cum socijs qui Orientem devicerant. Nam in mæmibus Babylonis venatio sculpta erat variorum plena anima luim et inter hæc Semiramis conspiciebatur ex equo Pardalin jaculans & prope vir ejus Ninus lancea cominus feriens Leonem. Ita Diodorus lib. 2, consentientibus sacris literis quæ Nimrodum robustum venatorem exhibent. Arabes utique agriculturam minimè exercebant sed utentes in agris et sylvis vitam ducebant & incertis sedibus per Arabiæ loca in via vagantes tempus omne conterebant in gregibus et armentis pascendes et feris captandis quarum carne veserentur. Vnde feri sunt et immanes & venationibus præ cæteris nationibus dediti. Ex venationibus autem robusti et audaces et fortes & laborum patientes effecti gentes alias sape{r} vicerunt et imperia longe maxima condiderunt Assyriacum scilicet et Babylonicum et Saracenicum, nec ipsi interea licet a gentibus fortissimis Græcis uti et Romanis tenlati, vinci potuere.Arabum igitur patres primi captu ferarum <5r> exerciti et ad bellum apti et proclives effecti, gentes alias primi omnium aggressi sunt et sinc bellorum authores extitere. Vnde consequens est ut horum pater Chus sit decantatus ille bellorum Deus.

Euntibus ex Ægypto in Arabiam regio omnis prætur paludosa Casiorum prata inter Pelusium et montem Casium sita, steribis erat et ut plurimum arenosa ad usque Nabatæorum agros de quibus Diodorus hæc habet. Nabatæi, inquit, multum ad maræ multum etiam in mediterraneis locis obtinent. Populosa enim est et supra modum percorosa regio. Populus Tauros Ponti accolas, feritate scelerunque ausu nefario imitatur. Ob pascuorum verò frequentiam ac bonita tem non tantum infinita pecorum omnis generis agmina verum Camelos quoque agrestes Cevosque et Dorcadas alunt. Quorum abundantia ex desertis invitat Leones Lupos et pardales, cum quibus pro tutela armentorum Pastores dies ac noctes decertare coguntur. Hæc Diodor. l. 3. Vnde verisimile est quod Chus cum primum ex Ægypto instituyerat ut colonias in regionibus ulterioribus locaret , incidit primo in pascua Casiorum et colonia ibi posita urbem Nisam condidit, nomen suum Casijs qua monti casio reliquit. Iude verò per urbem Heroum ad proxima Nabatæorum pascua profectus cumbelluis ibi maxime congressus fuit , et postquam ipse & filij ex venationibus audaciores et ad bella promptiores evaserant, arma moverunt in huma num genus.

<6r>

Nimrodum vero eundem esse cum Nino plenius patebit ex Mose cum alijs scriptoribus collato. Nam quemadmodum Moses (Gen.2) imperium Assyriorum a Nimrodo conditum tradit et quod is in terra Sennar primum regnavit, deinde ex terra illa exivit in Assyriam ibique Ninivem et urbes alias condidit (uti viri doctores textum interpretantur,consentiente etiam Propheta Mica qui Assyriam vocat terram Nimrodi,Mic. 5. 6:) sic etiam scriptores Gentiles imperium Assyriorum ejusque Metropolin Nineven a Nino canditam docent. Primus Assyrio rum rex Ninus Beli filius regnavit omni Asiæ, exceptis Indis, – et condidit civitatem Ninum in regione Assyriorum, quam Hebræi vocant Nineven; Euseb. Chron. Ninus est Assyriorum urbs quam Ninua Semiramidis maritus condidit in Aturia: Suidas in Nino. Idem tradunt D. Augustin de Civ. Dei l. 16. c.3; Strabo l. 16 sub initio; et Diodorus l. 2. Primus omnium Ninus rex Assyriorum veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperij cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos, terminos usque Libyæ perdomit – et magnitudinem quæsitæ dominationis continua possesione firmavit. Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret, proxima quæque victoria instrumentum sequentis esset, totius orientis populos subegit: Iustin l. 1. Supra Ninum a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata, nihil præclarum in libris relatum est: Macrob. Somn. Scip l. 2. c. 10. Assyrij principes omnium gentium rerum politi sunt. – et paulo post: Inter hoc tempus [sc. Carthaginis subactæ] et mitium Nini regis Assyriorum qui princeps rerum politus, intersunt anni 1995: Velleius Paterc. l. 1. Catalogum regum Assyriorum a Nino et Semiramide Ctesias inchoavit: Photius in Bibliotheca. Primum omni Asiæ regnasserant historiæ: qui apud Assyrios Ninum sui nominis condidit civitatem quam Hebræi vocant Nineve: Hieron in Ose. 2. Omnes historiæ antiquæ a Nino incipiunt, omnes historiæ Romanæ a Proca exoriuntur: Oros. l. 2. c. 2. Porro regnum illud a Nino conditum fuisse manifestum est ex religione Assyriorum, , quibus utique Ninus fuit Iupiter Deorum maximus Nam gentes omnes antiquæ regnorum suorum conditores et populorum patres apprime concelebrabant et venerabantur. Ninum tamen non omnia propio Marte gessisse, sed patris auspicijs regnum inchoasse e Diodo discimus, hæc scribente. Primus, ait, inter eos quorum historiæ memoriam propagarunt, Ninus Assyriorum rex res magnas peregit. Cum enim natura bellicosus virtutis amore flagravet, juvenum validissimos armis instruxit et diu mutumque exercitatos in omnem laboris et periculorum in bellis tollerantiam adsuefecit. Insigni <6v> <7r> ergo manu contracta socium constituit Ariæum regem Arabiæ, quæ per ea tempora viris strennis abundabat. Nam gens illa libertatis perpetuò amans est nec unquam extraneum principem admittit: Ideo nec Persarum nec Macedonum postea reges quamvis potentissimi nationem hanc subigere valuerunt. – Postea Arabum regem muneribus et spolijs honoratum magnificis domum cum exercitu dimisit. Ariæus iste, qui per ea tempora Rex Arabum fuerit, non alius esse potuit quam Arabum omnium pater ac dominus Chus. Nam et ex nomine Ἀριαὶου et tempore belli ac gentis fortitudine dignoscitur esse bellorum author ac Deus Ἄρπσ. Hic est igitur Nini pater Belus qui gladio primum belligeravit et a quo bellum dictum.

Cæterum Chus devictis Babylonijs in Arabiam statin reversus non est. Nam sacerdotum qui postmodum Chaldæi dicti sunt coloniam ex Ægypto in Babyloniam deduxit & eorum sacra uti diximus disposuit, ideoque regnum ipsum sub initio constituit et ordinavit. Neque enim Nimrodo solum in bellis gerendis et regno condendo juvit sed etiam filios suos omnes secum ex Ægypto in orientem duxit & postquam semi posteros ibi devicerat & regnum in terra Sennaar et Susiana constituerat, colonias suorum locavit in regionibus undique conterminis , alijsque alterioribus ad quas per sinum Persicum navigari posset. Nam omnes ejus filij præter Nimrodum qui terram Sennaar et Assyriam oblinvit, in circuitu sinus Persici consedere, sic ut Chavila seba et Regma oram omnem orientalem Arabiæ a Chaldæa ad usque ostium sinus continuo ordine possedesint Sabta vero et Sabteca Persiam et australem partem Carmaniæ, quemadmodum Bochartus in Geographia sacra ostendit; Susianæ ab oriente conterminarum incolæ Cossæi sunt & eorum regio Cossea. Persiam quoque a barbaris Chus ab Arabibus Chub & Xaismael nuncupari Thuetus tradit. Eadem hodie Chorasan dici solet quemadmodum Susiana Churestan pro Chuzestan quandoque nominatur.] <8r> Et hinc factum est ut non solum Arabia sed etiam regio trans trigitana Susiana olim terra Chus nominaretur, utque Hercules ad Indiam usque iter suscepisse diceretur, scilicet ut suorum colonias in Persia et Carmania regionibus intermedijs locaret et ut Persæ Principes suos Magnates appelarent Artæos Nam Artæus epitheton erat Herculis (ut in nominibus Melec–arte, Chus–arte, Ma–arte) et ad ejus stirpem primitus spectabat. Ἀρτᾶιοι ὁι Ηρωεσ φαρὰ Πὲρσαισ; teste Hesychi . Et Methodius Nimrodum vocat ἀδελφὸν Τῶν ἡρώων.

Chuso igitur terras undique inter filios distribuente Nimrodus filiorum fortissimus terram Sennaar obtinuit deinde bellum intulit populis finitimis. Sic enim Moses: Exordium regni ejus erat Babel et Erech et Accad & Calneh in terra Sennaar, et ex terra illa exivit in Assyriam et condidit Ninevem et Rehoboth et Calah et Resen:id est exivit cum copijs ad bellum et in regionibus illic occupatis locavit suorum colonias quæ paulatim in urbes illas maximas crevere. Nam in sacris literis Reges e terris proprijs in alienas exire dicuntur qui exent cum copijs ad bellum, & urbes per ea tempora condebantur ubi coloniæ considebant. <8v> <9r> omnen orientalem Arabiæ ab australi termino ad Chaldæam usque continuo ordine possederint, dein Sabta et Sabteca Persiam et australem partem Carmaniæ. Iam erò ab horum sedibus fit luce clarius quod Chus ipse filios suos omnes ex Ægypto in orientem duxit et devictis semi posteris terras omnes in circuitu sinus Persici ope navigiorum lustravit et inter filios distribuit: suntique horum sedes vestigia celeberrimæ illius expeditionis quam Hercules in Iudiam suscepisse dicitur, scilicet ut suorum colonias in regionibus intermedijs locaret. Moses autem primas Gentiummigrationes et sedes silentio prætermittens et regnis Assyriorum persica tempora florentis primordia solummodo describens, ea solum attmigit quæ regni illius conditor Nimrodus seu Ninus gessit. Symbol (circle containing a cross with the E arm missing) in text Hinc Is igitur regnum inchoavit in terra Sennaar idque vel al divisione inde cum copijs terrarum inter ipsum et fratres vel postea per bellum quod patri et fratribus intulit: deinde ex terra illa exivit cumcopijs in Assyriam et in terris istis subactis conse{dit} cum filijs, reg{o} nique metropolin Ninum ibi condidit . Nam Assyria uti diximus erat terra Nimrpdi (Mica 5. 6) hoc est terra populi qui ab eo descenderat; et ejus regnum non erat Babyloniorum sed Assyrionem dici Assyrij igitur Ninum quod pro Deo maximo Iove Belo celebrabant non solum quod regnum condidisset sed etiam {qd} gentis totius pater extitisset r Populi autem quos Nimrod reliquit in Babylonia, cum non colerent Ninum, sed ejus patrem pro Iove Belo haberent, videntur esse ex alia tribu, quam {utias gentis} Orientales terram Chus a Chuso ili considente uti diximus nominabant a Græcis hominibus diceren tur. ] nimirum ex tribu proxima Chavilæ, cujus utique populi Caveloth & inde b [16] Caulotæi dicti sint & qua parebant Assyrijs, Chaldæi pro chaulotæs dici potuerint. Sed missis hujusmodi disputationibus sufficit ostendisse quod Chus omnium primus <9v> bella gessit in terra Senaar ai terras subactas inter filios distribuit et propterea sit Chaldæorum Iupiter Belus , quodque ejus filius Nimrod sit Beli filius qui regnum Assyriorum regnique metrop{o} Nineven condidit ideoque ab Assyrijs pro . Iove B Etenim cum Moses exordium regni Assyriorum describere vellet, is

––––Nam urbem Babylonem condidit et regiam ibi locavit. Ctesias et ex eo plerique Græcorum et Latinorum conditam volunt ab Assyria Semiramide, sed ab Orientalibus refelluntur. Negat enim Birosus a Semiramide conditam esse et ejus muros alinque acera mirabilia quæ Ctesias semirami ascribit, Nebuchadonosoro instaratori rectius attribuit a quo et urbem veterem parte dimidia {aucetam} scribit Vnde Nebuchodonosor ipse sic gloriatur: Nonne hæc Babylon magna quam æficavi? Dan Et Abydenus: qui historiam ex velustissimis Chaldæorum archivis hausit: Fam{u} est Babylonem Belum mænibus cinxisse quæ cum tampus abolevisset, nova mænia struxisse Nebuchodonosorum. Beros Abyd apud Eusib.l. 9. Pr A Belo conditam docebant etiam Phænices. Sic enim Dorotheus Sidonius verlustus Poeta, quem in hæc verba citat Iulius Firmicus

αρχαίη Βαβυλῶν Τυρίου Βήλοιο πόλισμα

Vrbs Babylon vetus, a Tyrio quæ condita Belo est

id est a Belo Babylonio quem Tyrij tanquam seum colebant. Vnde Curtius lib 5: Semiramis eam condiderat, vel utplerique credidere Belus cujus regia ostenditur: a Chaldæis scilicet Belum conditorem & regem premium Tradendibus. Ammianus lib:23 et Ctesiam sequitur et Babylonios: Babylon, {c}it, cujus mænia bitumine Semiramis struxi arcem enim antiquissimus Rex condidit Belus.

Scænitæ qui in Chaldæa greges pascere solebant Isa 13. 20 quique ab Assyrio (sc. Nabonassaro) congregati urbem Babylonem condidere Isa. 23. 13

Gessit igitur Nimrodus bella isla antiquissima in Oriente quæ Scriptores Gentiles Nino attribunt, et per hæc bella non solum imperium Assyrio condidit (quemadmodum etiam Ninus fecisse dicitur) sed et Gentem ipsam fundavet existens Assyriorum pater communis. Iovem Belum Nam Assyria erat terra Nimrodi (Mica 5. 6) hoc est (juxta dialectum sacrarum literarum) terra populi qui ab eo descenderat. [Qui vero et regnum Assyriorum et gentem ipsan condidit utroque nomine] Assyriorum igitur non solum Rex primus sed etiam pater communis existens] apud Assyrios igitur in honore summo positus in Deum maximum Iovem Belum cessit cum non solum Imperìji conditor sed etiam Gentis pater extitisset

[1] a Δέγονται δὲ κὶ Κίαποι ὁι Σίσ σιοι: Strabo Geog. l. 15. Susanchitæ (Ezra. 4. 9) dicuntur homines Cuthi (2 Reg. 17 30) & a Iosepho cusæi. Susiana Provincia sequitur, quam quidem in partem Persidis ponunt, nomrn a Susa urbe clarissima deducens; nunc a Barbaris patria lingua Chus dicitur: Dom. Mar. Niger. Geog. Asiæ Com. 5. Hæc est terra Cush quam fluvius Gihon circundat, Gen. 2. 13:qui fluvius ab alijs Gindes et Cydnus dicitur & per Susa fluit, recepto prins in se Choaspi et alveo orientali Tigridis ab Apasnia fluente.

[2] ✝ Vide

[3] b Eratosthenes apud Strab. l. 16

[4] Gen. 11.

[5] Gen. 10

[6] b Sedebant ante viam quæ ducit ex Ægypto in Orientem (Gen. 25.18. 1 Sam. 15.7 & Scenitis seu Ismaelitis ab Oriente contermini erant ({} Gen.25.18 et Plin. l. 5. c 10 ubi Chanclei pro Chavileis corrupte leguntur) atque Agreis ab occidente vel potius ab austro (Strabo. l. 16 p. 767 & Dionysius) id est Hagarenis qui habitabant ad orientem Galead (1 Paral. 5. 10) ideoque a fluvio Euphrate proxime aberant (Gen 31. 21. 23). Vnde Moses (Gen.2) dicit quod fluvius Phison, id est communis Euphratis et Trigridis alveus quem alij scriptores (nempe Plin.l. 6.c. 27,28 & Strabo l. 17) Phasi tigrin, Quintus Curtius vero Phasin et Xenophon Phiscum appellant circundat {totum} regionem Ch{illeg} circundat {illeg}

[7] a. Eratosthe. apud Strab. l. 16

[8] d Strabo Geog. l. 16. p. 760.

[9] Macrob. Saturn. l. 1. c. 19

[10] Chæreas vinum Babylone dicit esse quod Nectar vocant: Athenæus. Vnde Nectar Deorum (id est Iovis Belis et ejus filiorum) potus fingitur

[11] NB. Apud Plinium pro Chaveleis Chanclei corrupte leguntur

[12] a Plin. l. 6 c. 27 & 28. Shabo l. 17 ubi de Perside.

[13] b Consule Bochartum in Phaleg C. H.

[14] b. in Phaleg

[15] Eratosthenes apud Strab. l. 16

[16] Eratosthenes apud Strab. l. 16.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC