<1>

Reges Ægyptiorum erant sacerdotes. Plutarch. de Iside et Osjr. p 353. B

Isis Musarum una Plutarch ib. p 352 A. Isidem multi Mercurio, multi Prometheo natam perhibent ib.

Reges aut e sacerdotibus aut e bellicosis legebantur. – Qui e bellicosis creabatur Rex statim se sacerdotibus dabat ac philosophiæ fiebat particeps. ib. p 354 B.

In urbe Sai est Minervæ (quam et Isin nominant) templum. ib p 354 C. Quem Ægyptij Αμοῦν, nos producto vocabulo Ammonem vocamus. ib. p 354 C.

Pythagoras maxime in admiratione habitus admiratusque sacerdotes Ægyptios, imitatus est rationem eorum, res notis quibusdam et per ambages proponendi, suasque sententias involucris texit. ib p 354. E.

Nepthyn Typhonis uxorem aliqui Venerem nominant. ib p. 355. F.

Homerus itidem ut Thales ab Ægyptijs doctus, principium & ortum omnium rerum posuit aquam. ib p. 364.

Fertur apud Ægyptios Bacchus filius Isidis qui non Osiris sed Arsaphes nomen gerat, quo fortis significatur. ib p. 365 E.

Anticleides Isidem Promethei filiam Liberi uxorem facit ib. p. 365. F.

Orus in paludibus apud Butum a Latona enutritus ib p 366 A.

Isis aliquando Muth, id est Mater, nominatur ib p 374 B. unde magna mater.

Isidem sæpenumero nomine Minervæ significant Ægyptij. ib. p. 376. A.

Some say that Osiris divided his army into certain troops & companies & gave to each an ensign formed with the shape of some animal, & the several Egyptian nations worshipped the animal which fell to their share. Others that their later kings to terrify their enimies, put on the head & chief members of Beast formed in gold & silver. Some tell that a crafty king when he observed the Egyptians light & prone to innovations, & by reason <2> of their multitude to be insuperable should they act with prudence & by common council: he contrived an occasion of their perpetual discord by dispersing several superstitions among their several nations. For while he enjoyned them severally the worship of several animals which were at enmity with one another & some of which preyed upon others the nations being affected with the hostility of their animals were secretly inclined to hostility with one another. So amongst all the Egyptians the Lycopolitæ eat sheep because the wolf whom they worship as a God does so. And in our times when the Cynopolitæ eat the fish Oxyrynchus, the Oxyrinchitæ caught dogs & sacrificed them & eat them as sacrifices, & thereupon these two Nomi making war on one another, did each other much mischief till the Romans by way of punishment fell upon them both. Thus he. p. 380 A. B.

<3>

Alcosol = Stibium. Alembrot = sal philosophorum, clavis artis. Almizadir = viride æris. Almizador = sal armoniacum Anatron = sal nitrum. Andena species Chalybis in regionibus orientalibus quæ ut Cuprum et argentum funditur. Artanek = Artaneck = Arsenicum cujus tres sunt species, album, flavum se luteum et citrinum. Atincar = Borax. Barnabas vel Barnaas = Sal petræ, urina salis petræ, acetum acerrimum. Fel vitri = vitri spuma. Kadmia = minera immatura cujuscunque metalli, quæ adhuc in suo primo ente consistit. Item lapis ærosus, Cathimia, lapis Calaminaris. Marchasita = pyrites. Martach = Lithargyrium

<4>

Deos in Ægypto natos fabulam {ex eisque} prima siderum serratio tribuitur. Diodor Sic. l 1. p 9 d.

Quidam e priscis Græcorum mythologis Osirim Dionysum vocant καὶ σείριον παρωνύμως et Sirium denominatione quadam ib. p. 11. a

Terram vero [i.e. elementum] ceu nascentium conceptaculum, matrem vocant ut et Græci Demetra, verbo successu temporis paulum immutato, cum antiquitus Γῆν μήτερα nuncuparint attestante Orpheo his verbis:

Γη{μ}ήτηρ πάντων Δημήτηρ πλουτοδότειρα. ib

Terra Ceres, cunctis mater dans omnia large. p. 12. a

Minerva Ægyptijs aer. ib p 12 c.

Inter Deos primos Ægyptios cœlestes et sempiternos Diodorus numerat Osirin et Isin pro sole et Luna, et Iovem pro spiritu pervadente Vulcanum Cererem Oceanum seu Nilum et Minervam pro quatuor Elementis. ib p 11 et 12.

Ex mente Ægyptiorum, Iupiter Ammon ac Iuno genuere Osirin Isin Typhona, Apollinem et Verem ib p 13. a

Thebæ Ægyptiæ seu Diospolis olim a matre Isidis conditoris denominata. ib p 14. a.

Aliqui Solem alij Vulcanum primum Ægypti regem dictitant. ib. p 13 a

Mercurij inventa, vocis articulatio. litteræ. Deorum cultus & sacrificia ordinant astrorum series, vocum harmoniæ, palæstræ, musica, ib p 14 Mercurius Osiridis notarius ib p 15. Terræ Ægypti inter 4 fratres divisio ib p 15. Osiris iter in Æthiopiam instituit ib. p. 16. b.

Anubis a Mercurio diversus ib p 15, 16.

Dionysus, Pan, Osiris idem Ægyptijs ib. p 14, 16. & p 22. a

Musæ 9 et Apollo Musagetes ib: p 16. b.

Quo tempore Osiris in Æthiopiam profectus est et Busirim in inferiori Ægypto reliquit, Nilus inferiorem Ægyptum inundavit regnante ibi Prometheo, dein Hercules fluvium coercuit ib. p. 16. Ergo Prometheus Canaam, et Busiris idem.

Osiris numeratur inter Deos cœlestes Ægyptios eo mortuo Isis et Mercurius ejus mysteria instituunt. ib p. 18. a

Historia Osiridis Isidis et Typhonis ib p 18

Dionysum e Iove et Semele natum esse figmentum est Orphei. Diod. p. 20 .

Isis Horum Titanum insidij oppressum et mortuum in aquis inventum, invento pharmaco in vitam reduxit & immortalem reddidit. ib. p. {o}

In hoc maxima pars [sacerdotum Ægyptiorum] consentit per illatum Iovi et Osiridi bellum Gigantes omnes fuisse deletos. ib p 23. b

Lucus Vulcani in Memphi ib. p 23. c & p. 19 b.

Isis filia natu maxima Saturni Iunioris juxta inscriptionem columnarum ib. p. 24.

Athenienses esse coloniam Saitarum eorumque leges et constitutionem ab Ægypto petita. ib p 24, 25

Coloniæ plurimæ ab Ægypto in varias orbis partes missæ. ib. p. 26. a

Ægyptij terram sphæricam statuum et in zonas quinque dividunt ib. p. 37.

<5>

Supra Ninum a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata nihil præclarum in libros relatum est. Macrob. Somn. Scip. l 2 c 10.

Homerus sub poetici nube figmenti verum sapientibus intelligi dedit Iovem cum Dijs cæteris, id est cum stellis profectum in Oceanum Æthiopibus eum ad epulas invitantibus. per quam imaginem fabulosam Homerum significasse volunt hauriri de humore nutrimenta sideribus qui ob hoc Æthiopas reges epularum cœlestium dixit, quoniam circa Oceani oram non nisi Æthiopes habitant, quos vicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit. Macrob. ib.

Ianus et Cameses Italiam simul incoluere. Unde regio Camisene et oppidum Ianiculum. Vide Macrob. Saturn. l. 1. C. 7.

Saturnus in compedibus apud Italos fingebatur. Macr. ib. c 8.

In duodecim Zodiaci signis quorum certa certorum numinum domicilia creduntur cum primum signum Aries Marti assignatus sit &c Macrob. ib. c. 12.

Apollo dictus Libystinus, & Lycius dictus. Macrob. ib. c. 17.

Latonæ Apollinem Dianamque parituræ Iuno dicitur obstitisse. Macrob ib c 17

Minerva Iovis capite prognata memoratur id est de summa ætheris parte edita Macrob. ib c 17

Liber pater bellorum potens probatur quod eum primum ediderunt authorem triumphi. ib c 19

Apud Ægyptios Apollo qui est Sol Horus vocatur.

Apud Theologos Iupiter est mundi anima. Macrob. Somn. Scip. l 1 c. 17.

Sanchoniatho Hypsuranium in Tyro domicilium suum collocasse ac tiguriorum ex calamis cum junco papyroque contextis efficiendorum artem excogitasse gravesque cum Vsoo fratre inimicitias exercuisse tradit. Ac princeps quidem pellibus quas feris ab se captis detraxerat corpus tegere Vsous instituit: cumque turbulenta imbrium ventorumque tempestate coorta, ex Tyri arborum collisione ignis exarsisset, quæque ibi erat sylvam incendisset arbore cujus ante ramos amputaverat, navigij loco usus, nequaquam sese mari nullo licet exemplo committere dubitavit. – multis post sæculis ex illius Hypsuranij sobole Venator ac Piscator nati sunt qui Piscationis ac venationis artem invenerunt ac toti piscatorum venatorumque nationi suum postea nomen indidere. Ab ijsdem fratres procreati duo qui ferrum ac multiplicem ferri usum repirere quorum alter Chrysom nomine quem Vulcanum esse ait, plurimum operæ et studij partim in eloquentia partim in cantionibus ac divinandi artibus collocavit. Is etiam hamum atque escam, piscatorum li <6> neam ac tumultuarias rates invenit, primusque mortalium omnium navigavit. Quamobrem eum quoque post obitum instar Dei coluerunt ipsumque Diamichij nomine appellarunt. Sanch. apud Euseb. Præp. Ev. l. 1 c. 10

Rusticus sive Agricola in veterum libris Deorum maximus elogio plane singulari nominatur. Ab eo et Agro tam agricolarum quam venatorum qui canibus uterentur genus propagatum. Ijsdem Erronum ac Titanum attributum nomen. Filios reliquere Amynum et Magum &c Sanchon. ib.

Astarta cum terrarum orbem peragraret lapsam de cœlo stellam reperit, eamque in Tyro sancta insula consecravit. Cæterum hanc ipsam Astarten Phœnices Venerem esse memorant. Sanch. ib.

Sanchoniatho vel potius Philo de Græcis hæc scribit. At verò Græci homines præ cæteris gentibus politi admodum et elegantis ingenij primum quidem istorum pleraque sibi tanquam propria vindicarunt: sed cum aures atque animos fabularum voluptate permulcere vellent, novis eodem ac multiplicibus postea commentorum quasi ornamentorum accessionibus supra modum exaggerarunt. Atque hinc Hesiodus, et reliqui circulares Poetæ quorum fabellis omnia circumsonant propria sibi quædam Gigantum ac Titanum certamina sectionesque alias confinxere Quæ cum illi passim & ubique jactarent, veritatem ipsam tandem oppresserunt. Aures verò nostræ jam inde ab infantia illorum fictionibus assuetæ & opinionibus per multa sæcula propagatis occupatæ, quam semel accepere fabularum vanitatem perinde ac depositum aliquod custodiunt. Itaque quod ab ipso tempore vires ac robur acceperit; possessionem ita confirmavit suam ut eam excutere longe difficillimum sit, jamque veritas ipsa nugarum, adulterinæ verò ac spuriæ narrationes loco veritatis habeantur. Philo apud Euseb. Præp. Evan. l 1 C 10.

Ωρος Orus rex quidam Ægypti. Manetho et Appion apud Iosephum cont. Ap.

Hiromus qui tempore Solomonis vixit, demolitus antiqua delubra, nova templa ædificavit, Herculisque et Astartis fana dedicavit. Ioseph. ib.

Berosus antiquissimas secutus historias, de facto diluvio & hominum in eo corruptione | clade, sicut Moses, ita conscripsit: simul et de arca in qua generis nostri princeps servatus est, devecta scilicet ea in summitatem montium Armeniorum. Deinde scribens eos qui ex Noe progeniti sunt et tempus eorum adjiciens usque ad Nabulassarum [ Babyloniorum et Chaldæorum regem Nebuchadonosoris patrem] pervenit. Ioseph. cont. App.

Cunctarum rerum junior apud Græcos est historiæ conscribendæ diligentia. Apud Ægyptios autem atque Chaldæos & Phœnicas, sicut ipsi <7> fatentur res gestæ antiquissimam et permanentem habent memoriæ traditionem. Nam et locis omnes inhabitant, quæ nequaquam aeris corruptioni subjacent: et multam providentiam habuere ut nihil horum quæ apud eos aguntur sine memoria relinqueretur: sed in publicis conscriptionibus semper a viris sapientissimis diceretur. Græcorum verò regionem innumeræ corruptiones invasere, rerum memoriam delentes. Qui autem novas constituentes conversationes, omnium se primos esse credidere sciant quia etiam serò & vix naturam potuere agnoscere literarum. Nam antiquissimum earum usum habuisse creduntur a Phœnicibus et a Cadmo se didicisse gloriantur Sed neque illo tempore poterit aliquis demonstrare servatam conscriptionem, neque in Templis neque in publicis anathematibus: quando etiam de Trojanis rebus, ubi tot annis militatum est, postea multa quæstio atque contentio facta est utrum literis usi sunt; et magis veritas obtinuit quod usus modernarum literarum illis fuisset incognitus &c Ioseph. cont. App. l. 1

De loco qui Sennar in Babylonia nominatur meminit Hestiæus hoc modo: Aiunt Sacerdotes cladis ejus [i. e. Diluvij] superstites, Enyelij Iovis sacra ferentes, in Senaar Babyloniæ pervenisse. Ioseph. Antiq. l 1. C 5.

Semiramis Syra ancilla fuit famuli regij, regisque pellex quam cum Ninus rex ille mag{nus in}gressus dilexisset &c – deinde narrans quomodo Semira{mis} Ninum interfici jussit, subjungit. Η῾ δε Βελεστία &c Belestia verò nonne barbara mulier fuit? cujus templa et fana Alexandrini habent Veneris Belestiæ nomine. Plutarch in Amatorio prope initium

Consualibus ferijs equos asinosque coronant. an quia feriæ istæ Conso qui equester Neptunus est, aguntur? Plutarch in Quæst. Rom.[1]

Veritatis patrem Romani Saturnum esse censent. Fabulæ ferunt justissimum fuisse – obtinuit opinio regnante Saturno avaritiam apud homines injustitiam locum non habuisse sed fidem et justitiam

[2]Numæ Iano magnos honores detulit ut qui civilis et terræ colendæ quam belli fuisset studiosior. – Italos feris utentes injustisque moribus suadendo ad aliud vitæ genus traduxit agriculturaque & civili institutione composuit. Plut. Quæst Rom

<8>

Saturnum ex Rhea genuisse ut fabulantur quidam Osirim et Isidem, ut vero plurimi asserunt Iovem et Iunonem. Ex his quinque deos natos. Nomina illorum Osiris, Isis, Typhon Apollo & Venus. Diod l. 1.

Vranus ex Titæa uxores Titanes 18 et filias Basileam et Rheam seu Pandoram suscepit. Basilea fratri Hyperioni nupta ex eo duos suscepit liberos Heleum et Selenem. Helion a Titanibus occiditur, Selene de tecto se dat præcipitem. Heleus in somnis matri apparens dicit se et germanam in naturas immortales transformatum iri, ut qui prius sacer in cœlo ignis vocatus sit nunc Helius (Sol) appelletur & quæ antehac Mene fuerit nunc Selenes (Lunæ) nomine veniat. Diod. l 3 ex Philosophia Atlantiorum.

Titanes Osirim per insidias trucidant Diod l 4.

Annum alteri, alteri mensem, dies alijs tribuunt. Plato apud Euseb. Præp. Evang. l 11 c 16.

Enimvero Chæremon, inquit Porphyrius, ac cæteri nec aliud quicquam ante mundos illos qui sub aspectum cadunt fuisse arbitrantur, cum eos qui ab Ægyptijs inducuntur ipso disputationum suarum initio ponant; nec alios agnoscunt Deos, quam quæ vulgo errantia sidera nominantur, quæque Zodiacum implent, adeoque quotquot in eorum vicinia oriuntur. Quibus adjiciunt suas illas in Decanos sectiones, horoscopos, quique fortes ac robusti Principes nuncupantur, quorum non modo nomina sed etiam morborum & calamitatum curationes ortusque simul et occasus futurorumque significationes eorum Almeniachis continentur. Porphyr. apud Euseb. Præp Evang. l 3. C 4.

Apud Ægyptios Nilum Osirin esse dicunt qui cum Iside hoc est terra congrediatur, Typhonem vero Mare in quod Nilus incidens evanescat. Plutarch.

Venus filia Iovis. Diodor. l. 1.

Moloch hodie est Coptitis Mars Bochart Geogr. p 67, & Kiun Ægyptijs Saturnus ib.

Olim Thebæ Ægyptus vocabatur. – In Vrbe Atarbechis [quæ est in Delta Ægyptio] templum Veneris extructum est – Ægyptij negant se aut Neptuni aut Tindaridarum nomen nosse. – Vocabatur hircus et Pan Ægyptiace Mendes. Pana inter Octo Deos Mendesij numerant. – Ægyptijs ignota sunt nomina Neptuni, Castoris, Iunonis, Vestæ, Themidis, Gratianum, Nereidum, Dioscurorum. Videntur autem mihi isti a Pelasgis fuisse nominati præter Neptunum | Posidonem quem a Libybus audierunt. Nam Neptuni | Posidonis nomen ab initio nulli usurparunt nisi Libyes qui semper hunc Deum in honore habent. Eum Ægyptij igitur putant esse, sed nullo honore prosequuntur

<9>

– Conventum agunt Ægyptij studiosissimè in urbe Bubasti in honorem Dianæ. Secundo loco in urbe Busiri in honorem Isidis – Ibi maximum est templum Isidis. Tertio gradu conveniunt in urbe Sai in honorem Minervæ. Quarto in Heliopoli in honorem Solis. Quintò in urbe Buti in honorem Latonæ. Sexto in urbe Papremi in honorem Martis. Aiunt autem templum id incoluisse Matrem Martis. et Martem adultum cum ea coire voluisse &c – Oraculum quod præcipue colunt Latonæ est in urbe Buti. – Inferorum principem locum tenere Cererem et liberum Ægytij aiunt. – Bubaste nostra lingua dicitur Diana. – Priores alijs regibus fuisse Deos in Ægypto principes una cum hominibus habitantes, et eorum semper unum extitisse dominatorem, et postremum illic regnasse Orum Osiris filium quem Græci Apollinem nominant. Hunc, postquam extinxit Typhonem, regnasse in Ægypto postremum. Osiris autem Græca lingua est Dionysus, id est Liber. Atqui apud Græcos novissimi deorum esse censentur Hercules Dionysus et Pan: at apud Ægyptios Pan vetustissimus est etiam ex octo Dijs qui primi dicuntur: Hercules ex ijs qui secundi, numero duodecim: Dionysus ex ijs qui tertij vocantur, ab illis duodecim procreati. – Latona (quæ ex octo numinibus quæ prima extiterunt, unum est) cum in urbe Buti, ubi est ejus Oraculum, habitaret: Apollinem ab Iside sibi commendatum ibi occultavit et sospitem reddidit, quo tempore Typhon omnia indagans ut Osiris filium inveniret advenisset. Nam Apollinem et Dianam aiunt Dionysi et Isidis filios esse: Latonam verò nutricem horum et liberatricem. Et Apollo quidem Ægyptiacè Orus dicitur, Ceres autem Isis, Diana vero Bubastis. Herod. l. 2.

Arabes Dionysum quem Ουροτάλτ Vrotalt & Vraniam quam Alilat appellant, solos deos esse arbitrantur. Herod l. 3.

Cœlo genitus est Hyperion Saturnus Atlas Basilia, Rhea seu Pandora Basilia cum fratribus & sororibus ex Hyperione et Basilea nati Heleus et Selene. Hyperionis fratres ipsum obtruncant et Helium adhuc puerum in Eridano demersum suffocant Basilea suis persuasit ut Deorum cultu defunctos venerarentur. Fratres regnum inter se dividunt. Horum clarissimi Atlas et Saturnus. Atlanti regiones Oceano conterminæ sorte obvenerunt, qui populos illic Atlantios & maximam terræ montem Atlantem de nomine suo appellavit. Ejus filiæ Maia, Electra, Taygeta &c filios enixæ plurimis hominum gentilis et urbibus primordia ederunt. {Enuo}d effecit ut immortalem defunctis honorem mortalis impertirent & in cœlum evectis Pleidum Sidus assignarent. Maia natu maxima e jovis complexu, Mercurium multarum artium repertorem edidit. Saturno cujus mira fuit impietas et avarities, e sorore Rhea in thorum conjugalem accepta genitus est Iupiter. Hic totum sub imperio mundum habuit. Hæc Diodorus l 9 de Dijs apud Atlantios.

<10>

Ager et Rusticus sive Agricola, a quibus Agricolarum et venatorum genus propagatum Filios reliquere Amynum et Magum, quibus villarum gregumque alendorum rationes feruntur acceptæ. Ex istis nati Misor et Sydyc. Misor filium Taautum habuit primorum in scribendo elementorum inventorem quem Ægyptij Θωωρ, Alexandrini Θωυθ Græci Hermetem nominarunt.

Elium quidam nomine Altissimus & Fæmina Beruth loca Byblo vicina tenuere. Ijs Nati sunt Cœlum et Terra. Altissimus cum ferarum congressione perijsset, Deorum in numerum est relatus Cœlus ubi in paternum imperium successisset Terram sororem matrimonio secum junxit, ex eaque liberos quatuor suscepit, Ilum qui Saturnus dictus est, Betylum, Dagonem qui Sito [hoc est frumenti præses] Nominatur & Atlantem – ὁι δὲ σύμμαχοι Ιλου Iam vero commilitones Ili, qui Saturnus idem erat, Eloim quasi Saturnios appellati sunt. Porro Sadidum filium Saturnus gladio suo jugulavit ac paulo post filiam quoque suam capite truncavit, ut reliqui omnes Dij hanc Saturni mentem penitus obstupescerent Astarte Cœli filia Hanc Phœnices Venerem esse memorant. Dagon, quod frumentu et aratrum invenisset, Aratrius Iupiter nuncupatus est. Iupiter Belus Saturni filius. –

Cùm Surmubalus Deus & Thuro quæ deinceps Chusarthis appellata est, longo ætatum intervallo Mercurio successissent, occultam ipsius & allegoriarum involutam umbris Theologiam illustrarunt.

Diodorus l. 3 steriles Afrorum et Serpentibus varijs magnitudine et forma abundantes regiones cum Incolis describens, addit: Hos fama est, impressione quondam in Ægyptum facta, magnam terræ partem habitatoribus destituisse. Diod l. 3 pag 184.

Vrano nati filij Saturnus, Hyperion, Atlas, alijque præter filias quarum duæ natu maximæ præ cæteris inclaruerunt, Basilia et Rhea, Pandora nonnullis dicta. Basilia ab Hyperione fratre domum ducta fuit, e quo cum duos suscepisset liberos Helium et Selenem, fratres conjuratione inita Hyperionem obtruncant, Heliumque adhuc puerum, in Eridano demersum suffocant. Qua calamitate patefacta Selene fratrem impensè amans de tecto se dat præcipitem Mater contendit a suis ut Deum cultu defunctos venerentur, suum verò corpus nemo posthac contingat. [ Deinde æstro furoris icta arreptis filiæ crepundijs, susque deque sparsis crinibus divagabatur, et cum tympanorum cymbalorumque strepitu lymphantis more discursitat, Et mox cùm subito imbrium fulminumque procella oreretur, postremum in terris visa fuit. Populus autem prodigium hoc admiratus Helium et selenem inter cœli sidera refert, matrique <11> jam Deam esse persuasi altariæ extruxerunt, tympanorumque ictu & cymbalorum tinnitu, nec non aliorum quæ circa ipsam evenerunt imitatione sacra et honores ejus peregerunt. Natales autem Deæ hujus Phrygiæ ascribuntur, &c Cæterum] post Hyperionem e medio sublatum Cœlo geniti regnum inter se diviserunt: inter quos clarissimi Atlas et Saturnus. Atlanti regiones Oceano conterminæ, sorte obvenerunt qui populos illic Atlantios et maximum terræ montem Atlantem de nomine suo appellavit. [Exactam Astrologiæ cognitionem habuisse perhibent qui et Sphæræ rationem primus manifestavit. Ex quo mundum universum humeris ejus incumbere nata est opinio, cum inventam ab eo sphæram et descriptam hæc fabula adumbret.] Inter plurimos ejus filios eminuit Hesperus. Filiæ ipsi natæ Maia, Electra, Taygeta, Asterope, Merope, Halcyone et Celæno. Hæ cum generosissimæ indolis heroibus & Dijs ipsis commixtæ, plurimis hominum gentibus primordia dederunt. Sic Maia nata maxima e Iovis complexa Mercurium multarum artium repertorem edidit. His in cœlum evictis pleiadum sidus assignatur. De Saturno Atlantis fratre memorant quod enormis ejus fuerit impietas et avarities, acceptaque in thorum conjugalem Rhea Sorore, Iovem Olympij postmodum cognomento, procreavit. Hunc totum sub imperio mundum habuisse dicunt – qui contra quam parens vitæ rationem instituens omnibus sese æquum et humanum præbuit; ob quod patris quoque nomine a suis affectus est. Is regnum vel sponte a patre concessum, vel a subditis odio patris traditum accepit. Quamvis autem Saturnus Titanum auxilio bellum {ei} moverit, prœlio tamen victor & rerum Dominus evasit Iupiter. Et totum dehinc orbem peragrans bene de natione mortalium promeritus est. Et quia robore corporis, et omni virtutis genere excellebat, facile totum sibi mundum subjugavit. In hoc imprimis dabat operam, ut impios et sceleratos pœnis et populum beneficijs afficeret. Ideoque exemptum rebus humanis – perpetuum totius universi Dominum, propensis omnes studijs appellarunt. Diodor. l. 3

Filijs Atlantis quod insigni essent forma et prudentia rex Ægyptiorum Busiris potiri cupiens piratas per mare cum mandatis emisit qui raptas ad se puellas asportarent. Sub idem tempus Hercules ultimo occupatus certamine Antæum, qui palæstra secum hospites certare cogebat, interemit; et Busirim in Ægypto advenarum cæde Iovi litantem merito supplicio adfecit.

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni

Nec signare quidem aut partiri limite campum

Fas erat; in medium quærebant, ipsaque tellus

Omnia liberius nullo poscente ferebat

Ille malum virus serpentibus addidit atris

Prædarique Lupos jussit, Pontumque moveri

Vt varias usus meditando extunderet artes

<12>

Paulatim et sulcis frumenti quæreret herbam.

Tunc alnos primum fluvij sensere cavatas.

Navita tam stellis numeros et nomina fecit

Pleiadas, Hyadas, clarumque Lycaonis Arcton.

Tum laqueis captare feras & fallere visco

Inventum & magnos canibus circumdare saltus

Atque alius latum funda jam verberat amnem

Alta petens: pelagoque alius trahit humida lina

Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ

(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum)

Tum variæ venere artes. Labor omnia vincit

Improbus, et duris urgens in rebus egestas.

Prima Ceres ferro mortales vertere terram

Instituit; &c Virgil. Georg. 1.

Apollinem genuit Latona Proserpinam Iupiter et Ceres. Hesiod.

Ποσειδάωνα γαιήοχον, ἐννοσίγαιον Hesiod. Theogon. v. 15.

Vbi Prometheus hominem formaverat, Vulcanus jussu Iovis Pandoram ex luto finxit, eamque Minerva Venus Dijque omnes pulchritudine et omnimodo corporis et vestium decore ornarunt. Mercurius autem indidit blandos sermones, mendacia, caninam mentem et furaces mores indidit. Hanc Iupiter per Mercurium nuncium ad Epimetheum dono misit. Neque Epimetheus consideravit, ut illi præcepit Prometheus, ne quando munus susciperet a Iove Olympio, sed emitteret retro, necubi mali quippiam mortalibus fieret. Verum ille suscipiens, cum jam malum haberet, sensit. Prius namque in terra vivebant familiæ hominum seorsum absque malis et sine difficili labore: sed mulier manibus vasis magnum operculum dimovens dispersit curas graves. Hesiod. Ἠργων καὶ ημηρῶν l 1. v     et Theogon. v 562.

Ex Hyperione et Thêa geniti Helius et Selene Ex Rhea et Saturno, Vesta, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus. Ex Iapeto et Oceamino Clymene nati Atlas magnanimus & gloria {sua} præsignis Menætius atque Prometheus, varius versipellis stultusque Epimetheus, qui noxa statim ab initio fuit hominibus inventoribus rerum. Primus enim Iovis fictam suscepit mulierem Virginem. Injurias verò inferentem Menætium Μενοίτιον late videns Iupiter in Erebum detrusit, feriens candenti fulmine propter stultitiam & superbiam immensam. Atlas vero cœlum latum sustinet.

– Ex Iove et Iunone nati Hebe, Mars, Lucina, Vulcanus. Ex Venere et Marte Φόβος, Δεῖμος Phobus, Dimus, et Harmonia – Vulcanus Aglaiam duxit minimam natu e Gratijs. – Ex Iove et Eurynome natæ tres gratiæ Aglaia, Euphrosyne, Thalia. Hesiod

<13>

Busirin esse Canaan confirmatur ex classe quam Diodorus dicit ab eo missam esse ad Atlantios . Nam Phœnicis primo omnium mare sunt ingressi. Inventio autem navium Vulcano adscribitur. Sic ex Sanchoniathone Philo Byblius: Vulcanus, ait, (alias Chrysor alias Diamichius dictus) plurimum operis et studij partim in eloquentia partim in cantionibus et divinandi artibus collocavit. Is hamum atque escam, piscatoriam lineam ac tumultuarias rates invenit, primusque mortalium omnium navigavit. Hinc uxor ejus Venus mare ingressa et in litore positis humanam speciem superne referens, inferne vero celata & quasi solo pectore extans ex aqua ansam dedit fabulis Syrenum formosarum et in causa fuit ut Dea Syria Derceto (quam Venerem esse docti probarunt) infernè formam piscis haberet, utque Venus ex mare orta diceretur eique sacer esset piscis. Et hinc constat Vulcanum et Venerem esse Phœnicum parentes . Nam Phœnices omnium primi mare ingressi sunt. Sanchuniatho dicit Hypsuranium quendam habitasse Tyri & fabricasse casas ex calamo et juncis et papyris & Vsoum Hypsuranij fratrem orta {inter} illos discordia primum ausum, cymba ex arboris trunco extructa ές θάλασσαν ἐμβῆναι {m}are ingredi. Vnde Vsous Sanchoniathonis Vulcanus ille qui primus mortalium omnium navigavit. Est utique אש Es vel אשה Esa ignis et inde Vsous Vulcanus Quis sit Hypsuraricus Vsoi frater non liquet. Verisimile est Deum geminum ex unius duobus nominibus confectum esse ut sæpæ fit; nisi forte Hypsuranius sit Noachus qui multas terras peragravit et nunc cum his nunc cum illis vixit ut omnes ad pietatem et morum probitatem hortaretur. Syris certe et Assyrijs quibus Belus est Iupiter, Chamus est Vranus vel Cœlus et Noachus Hypsuranius seu supercœlestis. Est enim אש {illeg} vel אשה esa ignis, et Inde Vsous vulcanus. [Iste אש תא es - ta, Thalamus ignis vel Excubitorum ignis et inde Ε῾στία. Rursus אב אש תא Ef - es - ta excubitorum ignis virentium et inde Ε῾φαιστος et Vesta. Nam virentia solummodo et primitiæ Terræ Soli tanquam Vegetationis authori <14> igne hocce sacro sub initio litabantur.] Tyri igitur Vulcanus habitavit et ibi mare primus omnium ingressus est. Vnde Tibullus: Prima ratem ventis credere docta Tyros Et quantum sentio Tyrus a Venere nomen habuit. Strabo lib 15 ait Ατεργατην δε Ηὺν Αθοραν Atergatem esse Atharam. Scilicet ab Athara fit Athar – piscis Syriacè Atar-dag & Vel a voce ut a obsoleta κῆτος (monstrum marinum) et Αταρ-κήτης. Atergates autem plerisque dicebatur Dercete omissa vocali præfixa. unde colligo quod nomen mulieris fuit Tyr idem scilicet quod Vrbis Tyri, Hebræis צור TSyr, (unde Syrem & Syrenum et præfixo articulo הצור Atyr vel Atsyr. Quo nomine Tyrij sæpe vocitantur 1 Paralip. 22.4. Nehem 13.16. Apud Assyrios sive Phœnicas ait b[3] Macrobius) lugens inducitur Dea. Et c[4] Virgilius : Alba nec Assyrio fucatur lana veneno. Assyrium venenum hic est purpura Tyria. Condidit autem Veneris filius d[5] natu maximus urbem aliam maritimam Tsidon quæ primis temporibus magis frequentata fuit et post e[6] bellis attrita et expugnata Tyrum civibus plurimum auxit Vnde Tyrus (Isai. 23.12) filia Sidonis dicta fuit, et a nonnullis jam primum condita creditur. Ad hasce duas urbes earumve conditores spectant pisces duo cœlestes qui Veneri et Cupidini dicantur. Et hinc est quod Syri pisces tanquam Deos venerantur. Cicero III de Nat. Deor. Piscem Syri venerantur. Clemens in Protreptico: Syri non asinori cultu pisces venerantur quam Elei Iovem. Xenophon περὶ ἀναβάσεος: Erat Chalus fluvius magnis mansuetisque piscibus refertus quos Syri pro Dijs habebant neque lædi eos patiebantur, sicuti ne columbas quidem. Hæc de Syris Ciseuphratentibus Columba autem venerati sunt quod hæc esset Veneris avis.

<15>

Historia antediluviatis ex Abideno.

Chaldæi scribunt Alorum primum regnasse Babyloniæ saros 10. Sarus autem est annorum 3600 spatium, Nirus annorum 600 & Sosus annorum 60. Postea Alaparus regnavit saros * Tum Amillarus ex urbe Pantibiblo regnavit saros 13. Eo regnante secundum Annedotum ex mare ascendisse, Oanni similem, specie semipiscem. Postea Ammenon ex Pantibiblo regnavit saros 12. Tum Megalanus ex Pantibiblo saros 18. Dein Daos pastor ex Pantibiblo saros 10. Eo regnante quatuor semipisces in terram ex mari ascendisse quorum nomina Euedocus, Eneugamus, Enabulus, Anementus. Tum autem deinde fuit Aedoreschius f. Anodaphus. Post eum alij regnarunt et ultimo Sisuthrus sic, ut omninò decem regnarent quorum tempus regni totius fuit sarorum 120. Et

Abydenus ex Beroso.

Post Euedoreschum quidam alij regnarunt usque ad Sisithrum. Huic autem Saturnus prædixit fore diluvium mensis Daisij die 15 jussit autem quicquid haberet litterarum ut in Heliopoli quæ in Sippara est absconderet. Sisithros autem cum imperata fecisset, statim in Armeniam navigando provectus est et confestim animadvertit hæc ex Deo esse. Tertia die postquam pluere desierat emittit aves ut sciret an terra aquis nudaretur, Hi autem cùm mare omnia occupant reversi sunt unde venerant. Postea Sisuthrus emittit alios. Tertia vice avolarunt. Navigium autem in Armenia ligno suo præbet incolis amuleta. – Sunt qui dicunt primos terrigenas corporis magnitudine et robore superbientes

<16>

Ex Iove et Iunone nati Osiris, Isis, Typho Venus Diodorus apud Euseb l. 2 c 1. Osiris Iovis filius Diodor l. 1.

Proserpinam et Minervam esse Iovis filias. Eus. ib. Isis Proserpina est. Plutarch de Iside.

Apud Theologos Iupiter est mundi anima. Macrob. Somn. Scip.

Hercules patria Ægyptius – Confessum est apud omnes quod Dijs cœlestibus Hercules in bello Gigantum suppetias tulerit. – Iovis filium appellant [Græci] sed ex qua sit matre nesciunt. – In hoc maxima pars consentit per illatum Iovi et Osiridi bellum Gigantes omnes fuisse deletos – In columnis Isidi et Osiridi erectis Isis et Osiris dicuntur filij saturni natu minimi, & Isis regis Hori mater. Diod l. 1.

Proserpina Ceres est. Cleanthes alicubi.

Chamus Mercurij præceptor, Hori avus. Sic enim in libro sacro [qui forte Hermeti inscribitur] Mentem adhibe o Hore fili. Occultam enim audies contemplationem quam avus tuus Chamephes audijt ab Hermete qui omnium rerum commentaria scripsit ex sermonibus omnium progenitoris Chamephis.

Ælian de Animal XV. 2 writes that the Kings of Atlantis that were of Neptunes race wore their Diadems of hee Goats hairs as their Queens did of shee Goats hairs.

Artaphanus apud Euseb l 9 Pr. Ev. c 23 dicit quod Ægyptij Isin terram esse rati sunt.

Hercules unus de Dijs duodecim Herod l. 3.

Titanes Osirim per insidias trucidant Diod l 4.

Venus filia Iovis Diod. l. 1. Homer ιλ. ε.

Inferorum principem locum ten{ere} Cererem et liberum Ægyptij aiunt – Osyris græca lingua est Dionysus id {est} Liber – Herod l. 3.

Atlas Frater Hyperionis & Basiliæ [id est Osiridis et Isidis] & pater Maiæ matris Mercurij Diod l 3. Saturnus Assyrius id est Hercules Ægyptius Atlantis Frater Diod ib. Hunc Iupiter filius regno expulit. ib.

Busiris Rex Ægypti per mare medeterraneum navigabat ad Atlantæos,

– Clarumque Lycaonis arcton Virgil Georg. 1

Neptunus Plutonis et Cereris frater – Ex Iapeto nati Atlas, Menœtius, Prometheus, Epimetheus. Menetium Iupiter in Erebum detrusit [Hic est Osiris, dictus Menes Rex primus Ægyti apud Marsham] – Ex Iove et Iunone nati Hebe Mars Lucina Vulcanus. Vulcanus Aglaiam duxit minimam natu e Gratijs. Hæc erat Iovis filia. Hesiod Theog.

Ianus et Camesis Italiam simul incoluere. Vnde regio Camisene Macrob. Satur{n} l. 1. c. 7

Apollo dictus Libysticus & Lycius. Macrob l. 1. c. 17.

Liber pater bellorum potens probatur quod eum primum ediderunt authorem triumphi Macrob. l. 1. c 19

<17> Figure <18>

Hyperionis [id est Osiridis] fratres Helium [i.e. Orum seu Apollinem Osiridis filium] adhuc puerum in Eridano [i.e. Nilo fl.] demersum suffocant. Diod. l. 3 ex           philosophia.

<19>

Theologia Ægyptiorum symbolica. Iambl. sec 7. c 1 Quomodo Sol Deus pingitur cap 2. Deus primus et secundus Astris ac {deis} æthereis superior ex mente Trismegisti sect 8 cap 2. Deus tertius Vulcanus, dein Sol & Luna, postea qui diversis cœlorum partibus præficiuntur. cap 3. Deos per sphæras populo ostendere solebant sacerdotes Ægyptij: auctor est Synesius in Calvitio. Proclus ex Porphyrio de Ægyptiis in Tim. p 216. ἐσημαίνον διὰ κύκλου τὴν μονοειδῆ ζωὴν, καὶ νοερὰν επιστροφήν. Veteres physici nominarunt solem cœli et mundi cor. Videatur Ficini liber de Sole. Ægyptij et Babylonij gentes antiquissimæ, primæ Deorum cultum accepere, & sanctitatis opinione claruerunt. Ægyptus totius mundi templum dicta est, sub Decanorum (i.e. Angelorum) tutela posita credebatur, quemadmodum et Iudæa quoque ipsis testantibus Ægyptijs apud Origenem, Quære? Ægyptij primi Deorum cultores Herod l. 2 Lucian l. de Syria Dea. Porphyrius IV de Abst. hanc statam orationem pro omni mortuo ab Ægyptio libitinario haberi scribit: O domine Sol, & vos Dij reliqui qui vitam hominibus largimini, me accipite et Dijs immortalibus familiarem commendate: Ego quidem Deos quos parentes mihi colendos commonstrarunt, pie semper colui, quamdiu in hoc sæculo vixi. Græci philosophiam veterem corruperunt, Vide Iamblicum sect 7 cap. 5 & Galum in notis p 295. De Deo Patre et Verbo sententia Platonis Hermetis Orphei Chaldæorum &c. vide Galum in Iambl. sect 8 c 2, pag 297, 298, 299 &c. Ὓ δωρ και ψάμμος duo rerum omnium principia ex mente Ægyptiorum Galus p 298. Dij magni duodecim ex Ægypto et mensibus totidem Ægyptijs præpositi: De hac re Galus p 304 ex Diodoro, Gruteri inscriptionibus, Ennio, Kirchero. Eusebius l 3 Præp. Ev. c. IV affirmat omnem Ægyptiorum Theologiam fuisse meram <20> physiologiam: quæ Deum, Deosve aut naturam incorpoream ne quidem somniaret. Ægyptij post σκότος ἄγνωστον, in principijs collocant ὕδωρ και ψάμμον. ita et Thales: Galus p 305. Cur anima ex sententia Ægyptiorum, Deo ὁμοούσιος. Galus p 307. Notat Strabo Sacerdotes Ægyptios Thebis plurimum vacasse Astronomiæ et Philosophiæ. Galenus l. 1 contra Iulianum c. 1 notat in Ægypto, quicquid in artibus fuerat inventum probari oportuisse a communi consensu eruditorum; tum demum sine auctoris nomine inscribebatur columnis et in adytis sacris reponebatur. Hinc tantus librorum Mercurij inscriptorum numerus De hac re qui velit plura adeat Is. Casaubonum contra Baronium Possevinum Bibl. voce Mercurius, Collium de animab. l. 3 c. 24. H Vrsinum in Trismegisto. Conringium de Hermet. medicina & Olaum Borrichium ejus Antagonistam. Imitati sunt hoc Pythagorei. Omnia sua inventa Pythagora nomine insigniebant sua subtrahentes &c Galus p 182, 183.

De Mundis pluribus &c vide Theodoretum de curandis Græcorum affectibus.

De Philosophicis vide Plutarchum in Iside. Sanchuniathon apud Euseb.

Eridanum alij Nilum complures etiam Oceanum esse dixerunt – Infra eum stella clarius cæteris lucet nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine alluitur Nilo. Hygin poet Astron l 2 in Eridano.       Cum Iupiter Titanas oppugnaret, Pan primus objecit hominibus timorem qui Panicus appellatur ut ait Eratosthenes. – Ægyptij autem Sacerdotes et nonnuli poetæ dicunt cum plures Dij in Ægyptum convenissent, repente venisse eodem Typhona acerrimum gigant & maxime deorum inimicum: quo timore permotos in aliam figuram se convertisse &c Hygin poet. Astron l. 2 in Capricorno.

<21>

Ætolus the son of Endymion the grandson of Protogenia slew Apis the son of Phoroneus & thereupon fled into the land of Curetes where his father then reigned newly taken from them & gave the name of Ætolia to that country & was not long after expelled by Pelops who came into Greece about 27th or 28th year of Solomon as above.

And therefore Apis was slain by Ætolus about the 20th or 25th year of Solomon.      these

Triptolemus

And the Centaurs were the first horsmen & Endymion & Aristæus the first Astronoms & these things gave a beginning to practical arts & trades in Greece. And

When the Curetes were expelled Peloponesus whether by Endymion or by Phoroneus they fled to the island        & b

<22>

The four ages succeded the flood of Deucalion & some tell us that this Deucalion was the son of Prome the son of Iapetus. But Iapetus the father of Prometheus Epimetheus & Atlas was the brother of Osiris & flourished after the flood of Deucalion.

[Editorial Note 1]

Phorbas And his great grandson went into Rhodes & made that island habitable by purging it from wild beasts & serpents about the end of the reign of Solomon And Hæmon the son of Pelasgus reigned in Hæmonia &

<23>

Nunc quid de se Tyrrheni dicant est inferendum. Primum rident se ab aliquo advena denominatos qui se solos indigenas in Italia existimant, atque a vetustissimi dei sui quem Ianum Vadymona vocant filio Razenua nominant. Tetrapolim quoque suam Hetruriam ejusque partes Boltursenam, Vetuloniam, Thussam & Harbanum cognomine Calumbum nuncupant: eamque a suo Deo aureo seculo mox post inundationem terrarum nedum ante Atym conditam asserunt. Nam et ab inundatione ipsa suum agrum sua patria lingua vocant Saleombronem, ubi primum geniti Vmbri. Producunt quoque sua vetustatis vestigia multa, ut Deos, ritus, mores, literas, leges. Quæ profecto omnia congruunt his quæ probatiores Græci historici tradunt. Scribunt enim solos Tyrrhenos in Italia vetustissimos esse qui neque ab alijs pendeant origine neque ut cæteri convenæ et advenæ, sed propria regione esse oriundos: quando quidem vetustissimis differant dijs & moribus nedum ab alijs Italiæ populis sed etiam a vicinis Crotoniensibus & Perusinis a fronte & a proximis Phaliscis a tergo, quos intermedij jacent. Nam cunctis Tuscis dij deæque sunt Iupiter & Iuno: soli Tyrrheni colunt Ianum et Vestam quos lingua sua vocant Ianib Vadymona et Labith Horchiam. Ipsi quoque Romani fatentur Hetruscos esse vetustissimos & aureo seculo natos, a quibus aras ritus, divinationes, colonias et disciplinas habuit prisca Italia initio sumpto a prima eorum tetrapoli dicta Hetruria a qua illos Romani Hetruscos cognominant. Non est igitur adversarijs ulla via qua probent eos Tyrrhenos a filio Atyos habere vel nomen vel originem, sed id nomen desumpsisse a Tursibus. &c Hæc Myrsilus Lesbius in Libro de Origine Italiæ et Tyrrhenorum. Extat in Historia antiqua, hoc est, Myrsili Lesbij liber, M. Porcij Catonis Fragmenta, Archilochi de Temporibus, Berosi Babylonij (Anniani) Manethonis Ægyptij (item Anniani) Metasthenis Persæ (itidem Anniani) Xenophontis de æquivocis, Q. Fabij Pictoris de aureo seculo, l.     Sempronij de divisione Italiæ & Philonis Iudæi antiquitatum biblicarum Liber. e libris Magistri Laughton.

The people of Boutan observe some ceremonies of the Chineses, burning Amber at the end of their feasts, though they do not worship fire like the Chineses. Taverner's Travels in India lib 3. pag. 184. Edit Lond 1684.

[1] Pl. Qu. Rom.

[2] Plut. Quæst Rom.

[3] b Saturn l. 1 c 27

[4] c Geor l. 2

[5] d Gen 10.15

[6] e Iustin. l. 18 § 3.

[Editorial Note 1] The remaining fragment of text on this page is written upside down.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC