<1>

Reges Ægyptiorum erant sacerdotes. Plutarch. de Iside et Osy|j|r. p 353. B

Isis Musarum una Plutarch ib. p 352 A. Isidem multi Mercurio, multi Prometheo natam perhibent ib.

Reges aut e sacerdotibus aut e bellicosis legebantur. – Qui e bellicosis creabatur Rex statim se sacerdotibus dabat ac philosophiæ fiebat particeps. ib. p 354 B.

In urbe Sai est Minervæ (quam et Isin nominant) templum. ib p 354 C. Quem Ægyptij Αμοῦν, nos producto vocabulo Ammonem vocamus. ib. p 354 C.

Pythagoras maxime in admiratione habitus admiratusq sacerdotes Ægyptios, imitatus est rationem eorum, res notis quibusdam et per ambages proponendi, suasq sententias involucris texit. ib p 354. E.

Nepthyn \Typhonis uxorem/ aliqui Venerem nominant. ib p. 355. E. F.

Homerus itidem ut Thales ab Ægyptijs edoctus, principium & ortum omnium rerum posuit aquam. ib p. 364.

Fertur apud Ægyptios Bacchus filius Isidis qui non Osiris sed Arsaphes nomen gerat, quo fortis significatur. ib p. 365 E.

Anticleides Isidem Promethei filiam Liberi uxorem facit ib. p. 365. F.

Orus in paludibus apud Butum a Latona enutritus ib p 366 A.

Isis aliquando Muth, id est Mater, nominatur ib p 374 B. unde magna maj|t|er.

Isidem sæpenumero nomine Minervæ significant Ægyptij. ib. p. 376. A.

Some say yt Osiris divided his army into certain troops & companies & gave to each an ensign formed wth ye shape of some animal, & ye several \Egyptian/ nations worshipped ye animal which fell to their share. Others that their later kings to terrify their enimies, put on{e} the {illeg}|h|ead & chief members of Beast formed in gold & silver. Some tell that a crafty king when he observed ye Egyptians light & prone to {illeg}tion innovations, & by reason <2> of their multitude to be insuperable should they act wth prudence & by common council: he contrived an occasion of their perpetual discord by dispersing several superstions {sic} among their several nations. For while he enjoyned them severally the worship of several animals wch were at enmity wth one another & some of wch preyed upon others the nations being secretly affected wth these hostility of their animals were secretly inclined to hi|o|stility wth one another. So the Lyco politæ amongst all ye Egyptians ye Lycopolitæ eat sheep because their animal God the wolf does so whom they worship as a God does so. And of in our times \when/ the Lycopolita Cynopolitæ eat ye fish Oxyrynchus, the Oxyrinchitæ caught dogs & sacrificed them & eat them as sacrifices, & thereupon these two Nomi made|ki|ng war on one another, did each other much mischief till ye Romans {fell} \by way of punishment/ fell upon them both. Thus he. p. 380 A. B.

<3>

Alcosol = Stibium. Alembrot = sal philosophorum, clavis artis. Almizadir = viride æris. Almizador = sal armoniacum Anatron = sal nitrum. Andena species Chalybis in regionibus orientalibus quæ ut Cuprum et argentum funditur. Artanek = Artaneck = Arsenicum cujus tres sunt species, album, flavum se luteum et citrinum. Atincar = Borax. Barnabas vel Barnaas = Sal petræ, urina salis petræ, acetum acerrimum. Fel vitri = vitri spuma. Kadmia = minera immatura cujuscunq metalli, quæ adhuc in suo primo ente consistit. Item lapis ærosus, Cathimia, lapis Calaminaris. Marchasita = pyrites. Martach = Ly|i|thargyrium

<4>

Deos in Ægypto natos fabulam {ex eisq} prima siderum {illeg} serratio tribuitur. Diodor Sic. l 1. p 9 d.

Quidam e priscis Græorum {sic} fabulas{illeg} mythologis Osirim Dionysum vocant vocant {sic} et καὶ σείριον παρωνύμως et Sirium denominatione quadam /ib. p. 11. a\

Terram vero \[i.e. elementum]/ ceu nascentium conceptaculum, matrem vocant ut et Græci Demetra, verbo successu temporis paulum immutato, cum antiquitus Τε Γῆν μήτερα nuncuparint attestante Orpheo his vl|e|rbis: Terra Ceres

Γη{μ}ήτηρ πάντων Δημήτηρ πλουτοδότειρα. ib p 12. a.

Terra Ceres, cunctis mater dans omnia large. p. 12. a

Minerva Ægyptijs aer. ib p 12 c.

Inter Deos primos Ægyptios cœlestes et sempiternos Diodorus numerat {illeg}|O|sirin et Isin pro sole et Luna, et Iovem \pro spiritu pervadente/ Vulcanum Cererem \Oceanum seu/ Nilum et Minervam pro quatuor Elementis. ib p 11 et 12.

V Ex I|m|ente Ægyptiorum, I Osiris et Isis Iupiter \Ammon/ ac Iuno genuere Osirin Isin Typhona, Apollinem et Verem ib p 13. a

Thebæ Ægyptiæ seu Diospolis olim a matre Isidis conditoris denominata. ib p 14. a.

Aliqui Solem alij Vulcanum primum Ægypti regem dictitant. |ib. p 13 /a\|

Mercurij inventa, vocis articulatio. litteræ. Deorum cultus & sacrificia ordinant astrorum series, vocum harmoniæ, palætræ {sic}, musica, ib p 14 Mercurius Osiridis notarius ib p 15. Terræ inter Ægypti inter 4 fratres divisio ib p 15. Osiris iter in Æthiopiam instituit ib. p. 16. b.

Anubis a Mercurio diversus ib p 15, 16.

Dionysus, Pan, Osiris idem Ægyptijs ib. p 14, 16. & p 22. a

Musæ 9 et Apollo Musagetes ib: p 16. b.

Quo tempore Osiris in Æthiopiam profectus est et Busirim in inferiori Ægypto reliquit, \Nilus/ inferiorem Ægyptum inundavit regnante ibi Prometheo, dein Hercules fluvium repugnaba coercuit ib. p. 16. Ergo Prometheus Canaam, et Busiris idem.

Osiris numeratur inter Deos cœlestes Ægyptios \eo mortuo \Isis et/ Mercurius ejus mysteria instituunt./ ib p. 18. a

Historia Osiridis Isidis et Typhonis ib p 18

Dionysum e Iove et Semele natum esse figmentū est Orphei. Diod. p. 20 /{illeg}.\

Isis Horum Titanum insidij oppressum et mortuum in aquis inventum, invento pharmaco in{illeg} vitam reduxit & immortalem reddidit. ib. p. {illeg} /{o}\

Per illatum I

In hoc maxima pars [sacerdotum Ægyptiorum] consentit per illatū Iovi et Osiridi bellum Gigantes omnes fuisse deletos. ib p 23. b

Lucus Vulcani in Memphi ib. p 23. c & p. 19 b.

Isis filia natu maxima Saturni Iunioris juxta inscriptionem columnarum ib. p. 24.

Athenienses{illeg} esse coloniam Saitarum eorumq leges et constitutionē ab Ægypto petita. ib p 24, 25

Coloniæ plurimæ ab Ægypto in varias orbis partes missæ. ib. p. 26. a

Ægyptij terram sphæricam statuum et in zonas quinq dividunt ib. p. 37.

<5>

Supra Ninum a quo Semiramis secundum quosdam creditur procreata nihil præclarum in libros relatum est. Macrob. Somn. Scip. l 2 c 10.

Homerus sub poetici nube figmenti verum sapientibus intelligi dedit Iovem cum Dijs cæteris, id est cum stellis profectum in Oceanum Æthiopibus eum ad epulas invitantibus. {illeg}e per quam imaginem fabulosam Homerum significasse volunt hauriri de humore nutrimenta sideribus qui ob hoc Æthiopas reges epularum cœlestium dixit, quoniam circa Oceani oram non nisi Æthiopes habitant, quos vicinia solis usq ad speciem nigri coloris exurit. Macrob. ib.

Ianus et Cameses Italiam simul incoluere. u|U|nde regio Camisene et oppidum Ianic{illeg}|u|lum. Macrob Vide Macrob. {illeg}|Sa|tu{illeg}|r|n{illeg}. l. 1. C. 7.

Saturnus in compedibus apud Italos fingebatur. Macr. ib. c 8.

In duodecim Zodiaci {c}|si|gnis quorum certa certorum numinum domicilia creduntur {illeg} cum primum signum Aries Marti assignatus sit &c Macrob. ib. c. 12.

Apollo dictus Libystinus, & Lycius dictus. Macrob. ib. c. 17.

Latonæ Apollinem et Dianamq parituræ Iuno dicitur obstitisse. Macrob ib c 17

Minerva Iovis capite prognata memoratur id est de summa ætheris parte edita Macrob. ib c 17

Liber pater bellorum potens probatur quod eum primum ediderunt authorem triumphi. ib c 19

Apud Ægyptios Apollo qui est Sol Horus vocatur.

Apud Theologos Iupiter est mundi anima. Macrob. Somn. Scip. l 1 c. 17.

Sanchoniatho Hypsuranium in Insula Tyro domicilium suum collocasse {illeg}t ac tiguriorum ex calamis cum junco papyroq contextis efficiendorum artem excogitasse gravesq cum Vsoo fratre inimicitias exercuisse tradit. Ac princeps quidem pellibus quas feris ab{illeg} se captis detraxerat corpus tegere Vsous instituit: cumq turbulenta imbrium ventorumq tempestate coorta, ex Tyri arborum collisione ignis exarsisset, quæq ibi erat sylvam incendisset arbore cujus ante ramos amputaverat, navigij loco usus, nequaquam sese mari nullo licet exemplo committere dubitavit. – multis post sæculis ex illius Hypsuranij sob{illeg}|o|le Venator ac Piscator nati sunt qui Piscationis ac venationis artem invenerunt ac toti {illeg} piscatorum vet|n|atorumq nationi suum postea nomen indidere. Ab ijsdem fratres procreati duo qui ferrum ac multiplicem ferri usum repirere {illeg} quorum alter Chrysom nomine quem Vulcanum esse ait, plurimum operæ et studij partim in eloquentia partim in cantionibus ac divinandi artibus collocavit. Is etiam hamum atq escam, piscatorum li <6> neam ac tumultuarias rates invenit, primusq mortalium omnium navigavit. Quamobrem eum quoq post obitum instar Dei coluerunt ipsumq Diamichij nomine appellarunt. |Sanch. apud Euseb. Præp. Ev. l. 1 c. 10|

Rusticus sive Agricola in veterum libris Deorum maximus elogio plane singulari nominatur. Ab eo et Agro tam agricolarum quam venatorum propagatum \qui canibus uterentur/ genus propagatum. Iijsdem {sic} Erronum ac Titanum attributum nomen. Filios reliquere Amynum et Magum &c Sachon {sic}. ib.

Astarta cum terrarum orbem peragraret lapsam de cœlo stellam reperit, eamq in Tyro sancta insula consecravit. Cæterum hanc ipsam Astarten Phœnices Venerem esse memorant. Sanch. ib.

Sanchoniatho hæc no \vel potius Philo/ de Græcis hæc scribit. At verò Græci homines præ cæteris gentibus politi admodum et elegantis ingenij primum quidem istorum pleraq sibi tanquam propria vindicarunt: sed cum aures atq animos fabularum voluptate permulcere vellent, novis eodem ac multiplicibus postea commentorum quasi ornamentorum accessionibus supra modum exaggerarunt. Atq hinc Hesiodus, et reliqui circulares Poetæ quorum fabellis omnia circumsonant , propria sibi quædam Gigantum ac Titat|n|um certamina sectionesq alias confinxere Quæ cum illi passim & ubiq jactarent, veritatem ipsam tandem oppresserunt. Aures verò nostræ jam inde ab infantia illorum fictionibus assuetæ & opinionibus per multa sæcula propagatis occupatæ, quam semel accepere fabularum vanitatem perinde ac depositum aliquod custodiunt. Itaq quod ab ipso tempore vires ac robur acceperit; possessionem ita confirmavit suam ut eam excutere longe difficillimum sit, jamq veritas ipsa nugarum, adulterinæ verò ac spuriæ narrationes loco veritatis habeantur. Ibi e Philo apud Euseb. Præp. Evan. l 1 C 10.

Or Ωρος Orus rex quidam Ægypti. Ioseph ex Manetho {illeg} et Appion apud Iosephum cont. Ap.

Hiromus qui tempore Solomonis vixit, demolitus antiqua delubra, nova templa ædificavit, Heculisq {sic} et Astartis fana dedicavit. Ioseph. ib.

Berosus antiquissimas secutus historias, de facto diluvio & hominum in eo corruptione | clade, sicut Moses, ita scripsit conscripsit: simul et de arca in qua generis nostri princeps servatus est, devecta scilicet ea in summitatem montium Armeniorum. Deinde scribens eos qui ex Noe progeniti sunt et tempus eorum adjiciens usq ad Nabulassarum [Nebuchodonosoris patrem] pervenit Babyloniorum et Chaldæorum regem Nebuchadonosoris patrem] pervenit. Ioseph. cont. App.

Cunctarum rerum junior est apud Græcos est historiæ conscribendæ diligentia. Apud Ægyptios autem atq Chaldæos & Phœnicas, sicut ipsi <7> fatentur res gestæ antiquissimam et permanentem habent memoriæ traditionem. Nam et locis omnes inhabitant, quæ nequaquam aeris corruptioni subjacent: et multam providentiam habuere ut nihil horum quæ apud eos aguntur sine memoria relinqueretur: sed in publicis conscriptionibus semper a viris sapientissimis diceretur. Græcorum verò regionem innumeræ corruptiones invasere, rerum memoriam delentes. Qui autem novas constituentes conversationes, omnium se primos esse credidere sciant quia etiam serò & vix naturam potuere agnoscere literarum. Nam antiquissimum earum usum habu{illeg}|i|sse creduntur a Phœnicibus et a Cadmo se didicisse gloriantur Sed neq illo tempore poterit aliquis demonstrare servatam conscriptionem, neq in Templis neq in publicis anathematibus: quando etiam de Trojanis rebus, ubi tot annis militatum est, postea multa quæstio atq contentio facta est utrum literis usi sunt; et magis veritas obtinuit quod usus modernarum literarum illis fuisset incognitus &c Ioseph. cont. /App. l. 1\

Hæstiæus

De loco qui Sennar in Babylonia nominatur meminit Hestiæus hoc modo: Aiunt Sacerdotes cladis ejus \[i. e. Diluvij]/ superstites, Enyelij Iovis sacra ferentes, in Senaar Babyloniæ pervenisse. Ioseph. Antiq. l 1. C 5.

Semiramis Syra ancilla fuit famuli regij, regisq pellex quam cum Ninus rex ille mag{nus in}gressus dilexisset &c – deinde narrans quomodo Semira{mis} Ninum sustu interfici jussit, subjungit. Be Η῾ δε Βελεστία &c Belestia verò nonne barbara mulier fuit? cujus templa et fana Alexandrini habent Venere|i|s Belestiæ nomine. Plutarch in Amatorio prope /initum {sic}\

Consalibus {sic} ferijs equos asinosq coronant. an quia feriæ istæ Conso qui equester Neptunus est, aguntur? Plutarch in Quæst. Rom.[1]

Veritatis patrem Romani Saturnum esse censent. Fabulæ ferunt justissimum fuisse – |{illeg}|ob|tinuit opinio regnante Saturno avaritiam apud homines injustitiam locum non habuisse sed fidem et justitian {sic}|

[2]Numæ Iano magnos honores detulit ut qui civilis et terræ colendæ quam belli fuisset studiosior. – Italos feris utentes injustisq moribus suadendo ad aliud vitæ genus traduxit agriculturaq & civili institutione composuit. Plut. Quæst Rom

<8>

Saturnum ductu in matri ex Rhea genuisse ut fabulantur quidam Osirim et Isidem, ut vero plurimi asserunt Iovem et Iunonem. Ex his quinq deos natos. Nomina illorum Osiris, Isis, Typhon Apollo & Venus. Diod l. 1.

Vranus ex Titæa uxores Titanes \18/ et filias Basileam et Rheam seu Pandoram suscepit. Basilea ex fratri Hyperioni nupta ex eo duos suscepit liberos Heleum et Selenem. Helion \a Titanibus/ occiditur, Selene de tecto se dat præcipitem. Heleus in somnis matri apparens dicit se et et {sic} germanam e|i|n d naturas immortales transformatum iri, ut qui prius sacer in cœlo ignis vocatus sit nunc Helius \(Sol)/ appelletur & quæ antehac Mene fuerit nunc Selenes (Lunæ) nomine veniat. Diod. l 3 ex Philosophia Atlantiorum.

Titanes Osirim per insidias trucidant Diol {sic} l 4.

a|A|nnus|m| alteri, alteri mensis|em|, dies alijs tribuunt. Plato apud Euseb. Præp. Evang. l 11 c 16.

Enimvero Chæremon, inquit Porphyrius, ac cæteri nec aliud quicquam ante mundos illos qui sub aspectum cadunt fuisse arbitrantur, cum eos qui ab Ægyptijs inducuntur Deos ipso disputationum suarum initio ponant; nec alios agnoscunt Deos, quam quæ vulgo errantia sidera nominantur, quæq Zodiacum implent, adeoq quotquot in eorum vicinia oriuntur. Quibus adjiciunt suas illas in Decanos sectiones, horoscopos, quiq fortes ac robusti duces {illeg}rentur \Principes/ nuncupantur, quorum non modo nomina sed etiam morborum & calamitatum curationes ortusq simul et occasus futurorumq significationes eorum Almeniachis continentur. Porphyr. apud Euseb. Præp Evang. l 3. C 4.

Apud Ægyptios Nilum Osirin esse dicunt qui cum Iside hoc est terra congrediatur, Typhonem vero Mare in quod Nilus incidens evanescat. Plutarch.

Venus filia Iovis. Diodor. l. 1.

Moloch \hodie et {sic}/ Coptitis Mars Bochart Geogr. l|p| 67, & Kiun \Ægyptijs/ Saturnus ib.

Olim Thebæ Ægyptus vocabatur. – In Vrbe Atarbechis [quæ est in {Δ} Delta Ægyptio] templum Veneris extructum est – Ægyptij negant se aut Neptuni aut Tindaridarum nomen nosse. – Vocabatur hircus et Pan Ægyptiace Mendes. Pana inter Octo Deos Mendesij numerant. – Ægyptijs ignota sunt nomina Neptuni, Castoris, Iunonis, Vestæ, Themidis, Gratianum, Nereidum, Dioscurorum. Videntur autem mihi isti a Pelasgis fuisse nominati præter Neptunum | Posidonem quem a Ly|i|bybus audierunt. Nam Neptuni | Posidonis nomen ab initio nulli usurparunt nisi Libyes qui semper hunc Deum in honore habent. Eum Ægyptij igitur putant esse, sed nullo honore prosequuntur

<9>

– Conventum agunt Ægyptij studiosissimè in urbe Bubasti in honorem Dianæ. Secundo loco in \urbe/ Busiri in honorem Isidis – Ibi maximum est templum Isidis. Tertio \gradu/ conveniunt in urbe Sai in honorem Minervæ. Quarto in urbe Heliopoli in honorem Solis. Quintò in urbe Buti in honorem Latonæ. Sexto in urbe Papremi in honorem Martis. Aiunt autem templum id incoluisse Matrem Matrem Martis. et Martem adultum cum ea coire voluisse &c – Oraculum quod præcipue colunt Latonæ est in urbe Buti. – Inferorum principem locum tenere Cererem et liberum Ægytij aiunt. – Bubaste nostra lingua dicitur Diana. – Priores alijs regibus fuisse Deos in Ægypto principes una cum hominibus habitantes, et eorum semper unum extitisse dominatorem, et postremum illic regnasse Orum Osiris filium quem Græci Apollinem nominant. Hunc, postquam extinxit Typhonem, regnasse in Ægypto postremum. Osiris autem Græca lingua est Dionysus, id est Liber. Atqui apud Græcos novissimi deorum esse censentur Hercules Dionysus et Pan: at Æg apud Ægyptios Pan vetustissimus est etiam ex octo Dijs qui primi dicuntur: Hercules ex ijs qui secundi, numero duodecim: Dionysus ex ijs qui tertij vocantur, ab illis duodecim procreati. – Latona (quæ ex octo numinibus quæ prima extiterunt, unum est) cum in urbe Buti, ubi est ejus Oraculum, habitaret: Apollinem ab Iside sibi commendatum ibi occultavit et sospitem reddidit, quo tempore Typhon omnia indagans ut Osiris filium inveniret advenisset. Nam Apollinem et Dianam aiunt Dionysi et Isidis filios esse: Latonam verò nutricem horum et liberatricem. Et Apollo quidem Ægyptiacè Orus dicitur, Ceres autem Isis, Diana vero Bubastis. Herod. l. 2.

Arabes Dionysum quem Vro Ουροτάλτ {illeg}|V|rotalt & Vraniam quam Alilat appellant, solos deos esse arbitrantur. Herod l. 3.

Cœlo genitus est Hyperion cum filio (et \Saturnus Atlas Basilia, Rhea {illeg} seu Pandora/ Basilia cum fratribus & soribus {sic} ex Hyperione et Basilea \S{aturn}{sic}/ nati Heleus et Selene. Hyperiorn|is| {sic} a fratribus \fratres/ \ipsum/ obtr{illeg}uncatur\uncant/ et Helium adhuc puerū in Eridano demersum suffocant et \Basilea suis persuasit ut Defunctos Deorum cultu defunctos venerarentur. Fratres/ regnum inter se dividunt. Horum clarissimi Atlas et Saturnus. Atlanti regiones Oceano conterminæ sorte obvenerunt, qui populos illic Atlantios & maximam terræ montem Atlantem de nomine suo appellavit. Ejus filiæ Maia, Electra, Taygeta &c filios enixæ plurimis hominum gent{illeg}|ilis| \et urbibus/ primordia ederunt. |{Enuo}d effecit ut immortalem defunctis honorem mortalis impertirent & in cœlum evectis Pleidum Sidus assignarent.| Maia natu maxima e jovis complexu, Mercurium multarum artium repertorem edidit. Saturno cujus mira fuit impietas et avarities, e sorore Rhea in thorum conjugalem accepta genitus est Iupiter. Hic totum sub imperio mundum habuit. Hæc Diodorus l 9 de Dijs apud Atlantios.

<10>

Ager et Rusticus sive Agricola, a quibus Agricolarum et venatorum genus propagatum Filios reliquere Amynum et Magum, quibus villarum gregumq alendorum rationes feruntur acceptæ. Ex istis nati Misor et Sydyc. Misor filium Taautum F habuit primorum in scribendo elementorum inventorem quem Græci Ægyptij Θωωρ, Alexandrini Θωυθ Græci Hermetem nominarunt.

Elium quidam nomine Altissimimus {sic} & Fæmina Beruth qua loca Byblo vicina tenuere. Ijs Nati sunt Cœlum et Terra. Phœbus Altissimus {illeg}bi cum ferarum congressione perijsset, Deorum in numerum est relatus Cœlus ubi in paternum imperium successisset Terram sororem matrimonio secum junxit, ex eaq liberos quatuor suscepit, Ilum qui Saturnus dictus est, Betylum, Dagonem qui Sito [hoc est frumenti præses] Nominatur & Atlantem – ὁι δὲ σύμμαχοι Ιλου Iam vero commilitones Ili, qui Saturnus idem erat, Eloim quasi Saturnios appellatumti sunt. Porro Sadidum filium Saturnus quod s gladio suo jugulavit ac paulo post filiam quoq suam capite truncavit, ut reliqui omnes Dij hanc Saturni mentem penitus obstupescerent Dagon quod frumentum im Astarte Cœli filia \Hanc Phœnices Venerem esse memorant/. Dagon, quod frumentu et aratrum invenisset, Aratrius Iupiter nuncupatus est. Iupiter Belus Saturni filius. –

Cùm Surmubalus Deus & Thuro quæ deinceps mutato nomine Chusam deinceps Chu{illeg}sarthis appellata est, longo ætatum intervallo Mercurio successissent, occultam ipsius & allegoriarum involutam umbris Theologiam illustrarunt.

Diodorus l. 3 Origenes Regiones ultra Cyran steriles Afrorum et {illeg} Serpentibus \varijs magnitudine et forma/ abundantes regiones \cum Incolis/ describens, addit: Hos fama est, impressione quondam in Ægyptum facta, magnam terræ partem habitatoribus destituisse. Diod l. 3 pag 184.

Tita Vrano nati{illeg}|o|{illeg} \filijs/ {Cypiris} filij Saturnus, Hyperion, Atlas, alijq alijq præter filias quarum duæ natu maximæ præ cæteris inclaruerunt, Balilia {sic} et Rhea, Pandora nonnullis dicta. Basile|i|a ab \ab/ Hyperioni|e| {illeg}{illeg}|f|ratre domum ducta fuit, e{illeg} quo cum duos suscepisset liberos Helium et Selenem, fratres conjuratione inita Hyperionem obtruncte|a|nt, Heliumq adhuc puerum, in Eridano demersum suffocant. Qua calamitate patefacta Selene fratrem impensè amans de tecto se dat præcipitem Mater contendit a suis ut Deum cultu defunctos venerentur, et {non} suum verò corpus nemo posthac contingat. [Mox æ Deinde æstro furoris icta disparuit arreptis filiæ crepundijs, susq deq sparsis crinibus divagabatur, et cum typipanorum cymbabalorumq {sic} strepitu lymphantis more discursitat{illeg}, Et subortu \mox/ cùm subito imbrium fulminumq procella oreretur, postremum in terris visa fuit. Populus autem prodigium hoc admiratus Helium et selenem inter cœli sidera refert, matriq <11> jam Deam esse persuasi altariæ extruxerunt, tympanorumq ictu & cymbalorum tinnitu, nec non aliorum quæ circa ipsam evenerunt imitatione sacra et honores ejus peregerunt. Natales autem Deæ hujus Phrygiæ ascribuntur, &c Cæterum] post Hyperionem e medio sublatum Cœlo geniti regnum inter se diviserunt: inter quos clarissimi Atlas et Saturnus. Atlanti regiones Oceano conterminæ, sorte obvenerunt qui populos illic Atlanti{illeg}|o|s et maximum terræ montem Atlantem de nomine suo appellavit. Inter p [Exactam Astrologiæ cognitionem habuisse perhibent qui et Sphæræ rationem primus manifestavit. Ex quo mundum universum humeris ejus incumbere nata est opinio, cum inventam ab eo sphæram et descriptam hæc fabula adumbret.] Inter plurimos ejus filios eminuit Hesperus. Filiæ ipsi natæ Maia, Electra, Taygeta, Asterope, Merope, Halcyone et Celæno. Hæ cum generosissimæ indolis heroibus & Dijs ipsis commixtæ, plurimis hominum gentibus primordia dederunt. Sic Maia nata maxima e Iovis complexa Mercurium multarum artium repertorem edidit. His in cœlum evictis pleiadum sidus assignatur. De Saturno Atlantis fratre memorant quod enormis ejus fuerit impietas et avarities, acceptaq in thorum conjugalem Rhea Sore {sic}, Iovem Olympij postmodum cognomento, procreavit. Hunc totum sub imperio mundum habuisse {illeg} dicunt – qui contra quam parens vitæ rationem instituens omnibus sese æquum et humanum præbuit; ob quod patris quoq nomine a suis affectus est. Is regnum vel sponte a patre concessum, vel a subditis odio patris traditum accepit. Quamvis autem Saturnus Titanum auxilio bellum {ei} moverit, prœlio tamen victor & rerum Dominus evasit Iupiter. Et totum dehinc orbem peragrans bene de natione mortalium promeritus est. Et quia robore corporis, et omni virtutis genere excellebat, facile totum sibi mundum subjugavit. In hoc imprimis dabat operam, ut impios et sceleratos pœnis et populum beneficijs afficeret. Ideoq exemptum rebus humanis – perpetuum totius universi Dominum, propensis omnes studijs appellarunt. Diodor. l. 3

Filijs Atlantis quod insigni essent forma et prudentia rex Ægyptiorum Busiris potiri cupiens piratas per mare cum mandatis emisit qui raptas ad se puellas asportarent. Sub idem tempus Hercules \ultimo occupatus certamine/ Antæum, qui palæstra secum hospites certare cogebat, interemit; et Busirim in Ægypto advenarum cæde Iovi litantem merito supplici{illeg}|o| adfecit.

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni

Nec signare quidem aut partiri limite campum

Fas erat; in medium quærebant, ipsaq tellus

Omnia liberius nullo poscente ferebat

Ille malum virus serpentibus addidit atris

Prædariq Lupos jussit, Pontumq moveri

Vt varias usus meditando extunderet artes

<12>

Paulatim et sulcis frumenti quæreret herbam.

Tunc alnos primum fluvij sensere cavatas.

Navita tam stellis numeros et nomina fecit

Pleiadas, Hyadas, clarumq Lycaonis Arcton.

Tum laqueis captare feras & fallere visco

Inventum & magnos canibus circumdare saltus

Atq alius latum funâ {sic} jam verberat amnem

Alta petens: pelagoq alius trahit humida lina

Tum ferri rigor, atq argutæ lamina serræ

(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum)

Tum variæ venere artes. Labor omnia vincit

Improbus, et duris urgens in rebus egestas.

Prima Ceres ferro mortales vertere terram

Instituit; &c Virgil. Georg. 1.

Apollinem auriensem ge auri genuit Latona \Proserpinam Iupiter et Ceres/. Hesiod. {illeg} Minerva Iu

Ποσειδάωνα γαιήοχον, ἐννοσίγαιον Hesiod. Theogon. v. 15.

Vbi Prometheus hominem formaverat, Vulcanus jussu Iovis Pandoram finxit ex luto finxit, eamq Venu Minerva Venus {illeg} \Dijq omnes/ pulchritudine et omnimodo corporis {illeg} \et vestium/ decore ornarunt. Mercurius autem indidit \blandos sermones, mendacia,/ caninam mentem et furaces mores indidit. Hanc Iupiter \per Mercurium nuncium/ ad Epimetheum dono misit. Neq Epimetheus consideravit, ut illi pransit præcepit Prometheus, ne quando munus susciperet a Iove Olympio, sed remitteret retro, necubi mali quippiam mortalibus fieret. Verum ille suscipiens, cum jam malum haberet, sensit. Prius namq in terra vivebant familiæ hominum seorsum absq malis et sine diffilili {sic} labore: sed mulier manibus vasis magnum operculum dimovens dispersit curas graves. Hesiod. Ἠργων καὶ ημηρῶν l 1. v     et Theogon. v 562.

Ex Hyperione et Thêa geniti Sol et Lun Helius et Selene Ex Rhea et Saturno, Vesta, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus. Ex Iapeto et Oceamino Clymene nati Atlas magnanimus & gloria {sua} præsignis Menætius atq Prometheus, varius versipellis stultusq Epimetheus, qui noxa statim ab initio fuit hominibus inventoribus rerum. Primus enim Iovis fictam suscepit mulierem Virginem. Injurias verò inferentem Menætium Μενοίτιον late videns Iupiter in Erebum detrusit, feriens candenti fulmine propter stultitiam & superbiam immensam. Atlas vero cœlum latum sustinet.

– Ex Iove et Iunone nati Hebe, Mars, Lucina, Vulcanus. Ex Venere et Marte Φόβος, Δεῖμος Phobus, Dimus, et Harmonia – Vulcanus Aglaiam duxit minimam natu e Gratijs. – Ex Iove et Eurynome natæ tres gratiæ Aglaia, Euphrosyne, Thalia. Hesiod Th

<13>

sed pars illa de quam Ægyptij {illeg} semper {illeg} Ægyptiorum fabulæ respiciunt. Vnde Saturnus in Tartarum mi{illeg}|tt|i{illeg} dicitur explicamus posthac.

{illeg} Busirin est|s|e Canaan confirmatur ex classe quam Diodorus dicit ab eo missam esse {illeg} {illeg} \{illeg} {eodem Tingui}/ /ad Atlantios {illeg}.\ Nam Phœnicis primo omnium mare sunt ingressi. Inventio autem navium addscribitur Vulcano de adscribitur. Vu Sic ex Sanchoniathone Philo Byblius: Vulcanus, ait, (alias Chrysor alias Diamichius dictus) plurimum operis et studij partim in eloquentia partim in cantionibus et divinandi arte|i|bus collocavit. Is hamum atq escam, piscatoriam lineam ac tumultuarias rates invenit, primusq mortalium omnium navigavit. Hinc uxoror {sic} ejus Venus mare ingressa et superne humanam speciem referens inferne vero celata \{conspicua}/ /celata\ quasi submersa mari immersere apparitur et solo pectore extans ex aqua et et so et in litore positis humanam speciem superne referens, inferne vero celata & quasi mari immersa \solo pectore extans ex aqua/ ansam dedit fabulis Syrenum \formosarum/ et Syrorum Dij Dea Attergate De rectis Syriæ De rectis et in causa fuit ut Dea Syria Derceto \(quam Venerem esse docti probrarunt {sic})/ infernè formam piscis haberet, utq Ven{illeg}|us| piscis esset Sanci San et |ex mare orta diceretur eiq sacer esset piscis.| Et hinc constat Vulcanum et Venerem esse Canaan et \ejus/ uxorem. {illeg} et Venerem esse Phœnicum parentes Canaan et ejus uxorem. Nam Phœnices omnium primi mare \{illeg}/ ingressi \sunt./ {Cunctos} Ægyptij mare ederant et nautas aversabantur, neq {illeg} serò et serò Sanchuniatho dicit Hypsuranium quendam Tyr habitasse Tyri & fabricasse casas ex calamo et juncis et papyris & Vsoum Hypsuranij fratrem orta {inter} illos discordia primum ausum, cymba ex arboris {illeg} trunco extructa ές θάλασσαν ἐμβῆναι {m}are ingredi. Vnde Tibullus Prima ratem ventis credere docta Tyros Vnde Vsous est Vulcanus |habitavit {et tum} Tyri ut est Vul Sanchoniathonis Vulcanus ille| ille {sic} qui rates invenit, et primus mortalium omnium navigavit{illeg}. \Est utiq אש{illeg} Es vel אשה Esa ignis et inde Vsous Vulcanus/ et Vulcanum et navigationis primordia debentur {illeg}urbi Tyri [Sic Tibbull Prima ratem ventis credere docta Tyros {illeg} Quis sit Hypsuraricus {illeg} Hevi (seu Hypsos seu Super-cœlestis ille {illeg} Vsoi frater non liquet. Verisimile est Deum geminum ex symplici nond confecti unius duobus nominibus confectum esse ut sæpæ fit; {illeg}b|n|isi \forte/ Hypsuranius {illeg}|sit| Noachus{illeg} qui multas terras peragravit et nunc cum his nunc cum illis vixit ut omnes ad pietatem et morum probitatem hortaretur. Syris {illeg} \certe/ et Assyrijs quibus Belus est Iupiter, Chamus est \Vranus vel/ Cœlus et Noachus super cœlesti seu Hypsuranius seu supercœlestis. Vsous {illeg} \Est enim {illeg} ib/ אש {illeg} vel אשה {illeg} Esa \vel אשה esa/ ignis, Io{illeg} \et Inde {illeg}/ Vsous vulcanus. [\Iste/ {et} אב אשה Ephes אש תא צב {illeg} {illeg} es - ta, {illeg} Εφυς {illeg} V{erentium} ign Tha \Thalamus ignis vel/ Excubitorium {sic} ignis virentium et inde Ε῾ιστία. Rursus אב אש תא Ef - es - ta excubitorum ignis virentium et inde Ε῾φαιστος {illeg} et Vesta. Nam virentia solummodo et primitiæ Terræ {illeg} Soli tanquam Vegetationis authori sub <14> igne hocce sacro sub initio {illeg} litabantur.] {illeg} Tyri igitur Vulcanus habitavit et ibi {illeg} mare primus omnium ingressus est. Vnde Tibullus: Prima ratem ventis credere docta Tyros Ven Alio Et quantum sentio Tyrus nomen habuit a Venere nomen habuit. {illeg} Strabo lib 15 ait Ατεργατην δε Ηὺν Αθοραν Atergatem esse Atharam. {illeg} Ab Ater - dag Demoni autem videtur Athar et dæ nomine et et O ex Athar et dag Athar-dag Athar {illeg} Scilicet \ab Athara fit/ Athar – piscis Syriacè est Athar-dag \&/ {illeg} plerisq Deokete Dercete seu Derkete {illeg} Si Cete F{illeg} \Vel Si {illeg}/ Cete sit ex verbo \voce/ aliqua obsoleta Atercete Forte in \Vel a/ voce ut a obsoleta {illeg} κῆτος \(monstrum marinum) et/ Cete et P /{non}\ Atergat Atar-cete. Terra Cete, Dea-cete Mater A Αταρ-κήτης. Atergates autem plerisq est {illeg} {illeg} |plerisq dicebatur| Dercete a Ter omissa vocali præfixa. Vnde Atar- Atar {illeg} Nomen mulieris videtur Vnde nomen mulieri \unde colligo quod nomen mulieris fuit/ {illeg} Tyr vel תור תר {illeg} vel Ts עור et præfixo articulo תצור Atga idem \scilicet/ quod Vrbe|i|s Tyri, \Hebræis צור TSyr, (unde Syrem & Syrenū/ et præfixo articulo הצור Atege vel Atsijr vel Assyre {illeg} D Et hinc est quod regio utplurimum Syria nonnunquam Assyria vel Attyria vocatur \Attyr vel/ Assyr vel Atyr, Vnde Assyria Atyria vel Assyria ut posthac dicetur. Nam vox utroq modo {illeg} A{illeg}|t|yr vel A{illeg}|t|syr. \Quo nomine Tyrij sæpe vocitantur 1 Paralip. 22.4. Nehem 13.16. Alba nec Assyria/ [Conducit autem Veneris filius natu maximus Tsedo urbem aliam maritimam Te Tsidon quæ primis temporibus magis frequentata fuit et postea] furatur lana venero, i.e. purpura Tyria. Virgil. Apud Assyrios sive Phœnicas ait b[3] Macrobius) lugens inducitur Dea. |Et c[4]| Virgilius {illeg}: Albam nec Assyrio fucatur lana veneno. in & Assyrium venenum hic est purpura Tyria. Condidit autem Veneris filius d[5] natu maximus urbem aliam maritimam Tsidon quæ primis temporibus magis frequentata fuit et post {illeg}|e|[6] bellis attrita \et expugnata/ Tyrum \civibus plurimum/ auxit. ita Tyrus jam condita {publicis} \a multis/ videretur. Vnde Tyrus (Isai. 23.12) filia Sidonis dicta fuit, et a nonnullis jam \primum/ condita videretur creditur. Ad hasce duas urbes \earumve conditores/ spectant pisces du{illeg}|o| cœlestes qu{illeg}|i| Veneri et Cupimi {sic} dicantur. Et hinc est quod Syri pisces tanquam Deos venerantur. Cicero III de Nat. Deor. Syri Piscem Syri venerantur. Clemens in Protreptico: Syri non asinori cultu pisces venerantur quam Elei Iovem. Zenophon Fonte Pisces hic sunt Atergatis et Dagonis simul{illeg} Sed Z|X|enophon περὶ ἀναβάσεος: Erat Chalus fluvius magnis mansuetisq piscibus refertus quos Syri pro Dijs habebant neq lædi eos patiebantur, sicuti ne columbas quidem. Colebant Hæc de Syris Ciseuphratentibus {illeg} \{illeg}/ Columbas autem \venerem quoq/ venerati sunt quod hæc {sit}|ess|et Veneris avis.

<15>

Historia anted antediluviatis ex Abideno.

Chaldæi scibunt {sic} Alorum primum regnasse Babyloniæ saros 10. Sarus autem est annorum 3600 spatium, Nirus autem \annorum/ 600 & Sosus \annorum/ 60. Postea Amillarus Alaparus \regnavit/ saros * Tum Amillarus ex urbe Pantibiblo regnavit saros 13. Eo regnante \secundum/ Annedotum ex mare ascendisse, Oanni similem, specie semipiscem. Postea Am{illeg}|m|enon ex Pantibiblo regnavit saros 12. Tum Megalanus ex Pantibiblo saros 18. Dein Daos pastor ex Pantibiblo saros 10. Eo regnante quatuor h{illeg} semipisces in terram ex mari ascendisse quorum nomina Euedoctus, Eneugamus, Enabulus, Anementus. Tum etiam autem {illeg} deinde fuit Aedoreschi{illeg}\us/ f. Anodaphus. Post eum alij regnarunt et ultimo Sisuthrus sic, ut omninò decem regnarent quorum tempus regni totius fuit sarorum 120. Et

Abydenus ex Beroso.

Post Euedo\res/chum quidam alij regnarunt {illeg} \usq ad/ Sisithrum. Huic autem Saturnus prædixit fore diluvium mensis Dai{illeg}|s|ij die 15 jussit autem quicquid haberet litterarum ut in Heliopoli \quæ/ in Sippara est absconderet. Sisithros autem cum imperata fecisset, statim in Armeniam navigando provectus est et confestim animadvertit hæc ex Deo esse. Tertia die postquam pluere desierat emittit aves ut sciret an \terra/ aquis nudaretur, Hi \autem/ cùm mare omnia occupant {illeg}reversi sunt unde venerant. Postea Sisuthrus emittit alios. Tertia vice avolarunt. Navigium autem in Armenia {illeg} \ligno suo præbet incolis/ amuleta. ex ligno – Sunt qui dicunt primos terrigenas corporis magnitudine et robore sese efferentes superbientes

<16>

Ex Iove et Iunone nati Osiris, Isis, Typho \Venus/ Diodorus apud Euseb l. 2 c 1. |Osiris Iovis filius Diodor l. 1.|

Proserpinam et Minervam esse Iovis filias. Eus. ib. |Isis Proserpina est. Plutarch de Iside.|

|Apud Theologos Iupiter est {anima} mundi anima. Macrob. Somn. Scip.|

Hercules patria Ægyptius – Confessum est apud omnes quod Dijs cœlestibus Hercules in bello Gigantum suppetias tulerit. – Iovis filium appellant [Græci] sed ex qua sit matre {illeg}d{illeg} nesciunt. – In hoc maxima pars consentit per illatam {sic} Iovi et Osiridi bellum Gigantes omnes fuisse deletos – In columnis Isidi et Osiridi erectis Isis et Osiris dicuntur filij saturni natu minimi, & Isis regis Hori mater. Diod l. 1.

|Proserpina Ceres est. Cleanthes alicubi.|

Chamus Mercurij præceptor, Hori avus. Sic enim in libro sacro [qui \forte/ Hermeti inscribitur] Mentem adhibe o Hore fili. Occultam enim audies contemplationem quam avus tuus Chamephes audijt ab Hermete qui omnium rerum commentaria scripsit ex sermonibus omnium progenitoris Chamephis.

Ælian de Animal XV. 2 writes that ye Kings of Atlantis that were of Neptunes race wore their Diadems of hee Goats hairs as their Queens did of shee Goats hairs.

Artaphanus apud Euseb l 9 Pr. Ev. c 23 dicit quod Ægyptij Isin terram esse rati sunt.

Hercules unus de Dijs duodecim Herod l. 3.

Titanes Osirim per insidias trucidant Diod l 4.

Venus filia Iovis Diod. l. 1. Homer ιλ. ε.

Inferorum principem locum ten{ere} Cererem et liberum Ægyptij aiunt – Osyris græca lingua est Dionysus id {est} Liber – Herod l. 3.

Atlas Frater \{illeg}s/ Hyperionis & Bal|s|iliæ Ex Atla Ex A Ex Hy [id est Osiridis et Isidis] & pater Maiæ matris Mercurij Diod l 3. Saturnus Assyrius id est Hercules Ægyptius Atlantis Frater Diod ib. Hunc Iupiter filius regno expulit. ib. D

Busiris \Rex Ægypti/ per mare me{illeg}|de|terraneum navigabat ad Atlantæos,

– Clarumq Lycaonis arcton Virgil Georg. 1

Neptunus {Iunonis} Plutonis et Cereris frater – Ex Iapeto nati Atlas, Menœtius, Prometheus, Epimetheus. Menetium Iupiter in Erebum detrusit [Hic est Osiris, dictus Menes Rex primus Ægyti apud Marshā] – Ex Iove et Iunone nati Mars Hebe Mars Lucina Vulcanus. Vulcanus Aglaiam duxit minimam natu e g|G|ratijs. Hæc erat Iovis filia. Hesiod Theog.

Ianus et Camesis Italiam simul incoluere. Vnde regio Camisene Macrob. Satur{n} \l. 1. c. 7/

Apollo dictus Libysticus & Lycius. Macrob l. 1. c. 17.

Liber pater bellorum potens probatur quod eum primum ediderunt authorem triumphi Macrob. l. 1. c 19

<17> Figure <18>

Hyperionis [id est Osiridis] fratres Helium [i.e. Apollinem Orum seu Apollinem Osiridis filium] adhuc puerum in Eridano d [i.e. Nilo fl.] demersum suffocant. Diod. l. 3 ex           philosophia.

<19>

Theologia Ægyptiorum symbolica. De Iambl. sec 7. c 1 Solem Deus super locum sedens pingitur Quomodo Sol Deus pingitur cap 2. Deus primus et secundus Astris \de \ac {deis} æthereis// superior ex mente Trismegisti sect 8 cap 2. Deus tertius Vulcanus, dein Sol & Luna, postea qui diversis cœlorum partibus præficiuntur. cap 3. Deos per sphæras populo ostendere solebant sacerdotes Ægyptij: auctor est Synesius in Calvitio. Proclus ex Porphyrio de Ægyptiis in Tim. p 216. ε {sic}σημαι {sic}νον διὰ κύκλου τὴν μονοειδῆ ζωὴν, καὶ νοερὰν επιστροφήν. Veteres physici nominarunt solem cœli et mundi cor. Videatur Ficini liber de Sole. Ægyptij et Babylonij gentes antiquissimæ, primæ Deorum cultum accepere, & sanctitatis opinione claruerunt. Ægyptus totius mundi caput templum dicta est, (sub Decanorum (i.e. Angelorum) tutela posita credebatur, quemadmodum et Iudæa quoq ipsis testantibus Ægyptijs apud Origenem, Quære? Ægyptij primi Deorum cultores Herob|d| l. 2 Lucian l. de Syria Dea. Porphyrius IV de Abst. hanc statam orationem pro omni mortuo ab Ægyptio libitinario haberi scribit: O domine Sol, & vos Dij reliqui qui vitam hominibus largimini, me accipite et Dijs immortalibus familiarem commendate: Ego quidem Deos quos parentes mihi colendos commonstrarunt, pie semper colui, quamdiu in hoc sæculo vixi. Græci philosophiam veterem corruperunt, Vide Iamblicum cap|sec|t 7 cap. 5 & Galum in notis p 295. De Deo Patre et Verbo \sententia Platonis Hermetis Orphei {illeg} Chaldæorum &c./ vide Galum in Iambl. sect 8 c 2, pag 297, 298, \299/ &c. Aqua Ὓ δωρ καὶ {sic} ψάμμος duo rerum omnium principia ex mente Ægyptiorum et Chaldæorum Galus p 298. Dij magni duodecim \ex Ægypto et/ mensibus totidem \Ægyptijs/ præpositi: De hæc {sic} re Galus \p 304/ ex Diodoro, Gruteri inscriptionibus, Ennio, Kirchero. Eusebius l 3 Præp. Ev. c. IV affirmat omnem Ægyptiorum Theologiam fuisse merā <20> physiologiam: quæ Deum, Deosve aut naturam incorpoream ne quidem somniaret. Ægyptij post σκότος ἄγνωστον, in principijs collocant ὕδωρ καὶ {sic} ψάμμον. ita et Thales: Galus p 305. Cur anima ex sententia Ægyptiorum, Deo ὁμοούσιος. Galus p 307. Notat Strabo Sacerdotes Ægyptios Thebis plurimum vacasse Astronomiæ et Philosophiæ. Galenus l. 1 contra Iulianum c. 1 notat in Ægypto, quicquid in artibus fuerat inventum probari oportuisse a communi consensu eruditorum; tum demum sine auctoris nomine inscribebatur columnis et in adytis sacris reponebatur. Hinc tantus librorum Mercurio|j| numerus c|i|nscriptorum numerus De hac re qui velit plura adeat Is. Casab Casaubonum contra Baronium Possevinū Bibl. voce Mercurij|u|s, Collium de animab. l. 3 c. 24. H Vrsinum in Trismegisto. Conringium de Hermet. medicina & Olaum Borrichium ejus Antagonistam. Imitati sunt hoc Pythagorei. Omnia sua inventa Pythagora nomine insigniebant sua subtrahentes &c Galus p 182, 183.

De Mundis pluribus \&c/ vide Theodoretum de curandis Græcorum affectibus.

De Philosophicis vide Plutarchū |in| Isiden. Sanchuniathon apud Euseb.

Eridanum alij Nilum complures etiam Oceanum esse dixerunt – Infere eam Nilum autem esse probant {illeg} Infra eum stella clarius cæteris lucet nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine alluitur Nilo. Hygin poet Astron |l 2| in Eridano.       Cum Iupiter Titanas oppugnaret, Pan primus objecit hominibus timorem qui Panicus dicitur appellatur ut ait Eratosthenes. – Ægyptij autem Sacerdotes et nonnuli poetæ dicunt cum plures Dij in Ægyptum convenissent, repente venisse eodem Typhona acerrimum gigant{illeg} & maxime deorum inimicum: quo timore permotos in aliam figuram se convertisse &c Hygin poet. Astron l. 2 in Capricorno.

<21>

Ætolus ye son of Endymion \the grandson of Protogenia/ slew Apis the son of Phoroneus & thereupon fled into the land of Curetes where his father then reigned \newly taken from ym/ & gave the name of Ætolia to that country & was not long after expelled by Pelops who came into Greece about 27th or 28th year of Solomon as above. And about the

We placed the coming of Pelops into Europ \Greece/ upon ye 27th or 28th year of Solomon. He took Ætolia from Ætolus about the 20 or middle of Solomon reign was Apis slan {sic} by Ætolus And therefore Apis was slain by Ætolus about the middle 20th or 25th year of Solomon.      these

Triptolemus

And the Centaurs were the first horsmen & Endymion & Aristæus the first Astronoms & these things gave a beginning to practical arts & trades in Greece. And

When the Curetes were expelled Peloponesus whether by Endymion or by Phoroneus they fled to the island        & b

<22>

The four ages succeded the flood of Deucalion & some tell us that \this/ Deucalion was the son of Prome the son of Iapetus. But Iapetus the father of Prometheus Epimetheus & Atlas was the brother of Osiris flo & Admiral of Osiris & flourished after the flood of Deualioil {sic}. [Prometheus might have a son called Deucalion, but this Deucalion was three generations later then the flood.]

[Editorial Note 1]

Phorbas /And his great grandson\ went into Rhodes & {fin} made that island {illeg} habitable by purging it from wild beasts & serpents about the end of the reign of Solomon And Hæmon the son of Pelasgus reigned in Hæmonia &

<23>

Nunc quid de se Tyrrheni dicant est inferendum. Primum rident se ab aliquo advena denominatos qui se sola|o|s indigeno|a|s in Italia existimant, atq a vetustissimi dei sui quem Ianum Vadymona vocant filio Razenua nominant. Tetrapolim quoq suam Hetruriam ejusq partem {sic} Boltursenam, Velutoniam {sic}, Thussam & Harbanum cognomine Calumbum nuncupant: eamq a suo Deo aureo seculo mox post inundationem terrarum nedum ante Atym conditam asserunt. Nam et ab inundatione ipsa suum agrum sua patria lingua vocant Saleombronem, ubi primum geniti Vmbri. Producunt quoq sua vetustatis vestigia multa, ut Deos, ritus, mores, literas, leges. Quæ profecto omnia congruunt his quæ probatiores Græci historici tradunt. Scribunt enim solos Tyrrhenos in Italia vetustissimos esse qui neq ab alijs pendeant origine neq ut cæteri convenæ et advenæ, sed propria regione esse oriundos: quando quidem vetustissimis differant dijs & moribus nedum ab alijs Italiæ populis sed etiam a vicinis Crotoniensibus & Perusinis a fronte & a proximis Phaliscis a tergo, quos intermedij jacent. Nam cunctis Tuscis dij deæq sunt Iupiter & Iuno: soli Tyrrheni colunt Ianum et Vestam quos lingua sua vocant Ianib Vadymona et Labith Horciam Horchiam. Ipsi quoq Romani fatentur Hetruscos esse vetustissimos & aureo seculo natos, a quibus aras ritus, divinationes, colonias et disciplinas habuit prisca Italia initio sumpto a prima eorum tetrapoli dicta Hetruria a qua illos Romani Hetruscos cognominant. Non est igitur adversarijs ulla via qua probent eos Tyrrhenos a filio Atyos habere vel nomen vel originem, sed id nomen desumpsisse a Tursibus. &c Hæc Myrsilfus Hæc Myrsilus Lesbius in Libro de Origine Italiæ et Tyrrhenorum. Extat in Historia antiqua, hoc est, Myrsili Lesbij \liber/, M. Porcij Catonis \Fragmenta/, Archilochi \de Temporibus/, Berosi Babylonij (Anniani) Manethonis Ægyptij (item Anniani) Metasthenis Persæ (itidem Anniani) Xenophontis de æquivocis, |Q.| Fabij Pictoris \de aureo seculo/, l.     Sempronij \de divisione Italiæ/ & Philonis Iudæi antiquitatum biblicarum Liber. e libris Mri Laughton.

The people of Boutan observe some ceremonies of the Chineses, burning Amber at the end of their feasts, though they do not worship fire like the Chineses. Taverner's Travels in India lib 3. pag. 184. Edit Lond 1684.

[1] Pl. Qu. Rom.

[2] Plut. Quæst Rom.

[3] b Saturn l. 1 c 27

[4] c Geor l. 2

[5] d Gen 10.15

[6] e Iustin. l. 18 § 3.

[Editorial Note 1] The remaining fragment of text on this page is written upside down.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC