<38r>

Trin. Coll. April 13. 72.

< insertion from the top of f 38r >

Mr Newtons Answer \Letter/ {illeg} written \to ye {Answer}, \M. Old./ {writ} being an Answer/ to the foregoing Letter of P. Pardies {illeg}|of| April 9. 1672.

< text from f 38r resumes > < insertion from the top right of f 38r >

Read April: 18: 72.

Entd. LB. 5. 218.

Pr: Trans: 84.

< text from f 38r resumes >

Dne

Accepi observationes Rdi Patris Ignatij Pardies in Epistolam meam de l|L|ucis r|R|efractionibus et c|C|oloribus ad t|T|e conscriptam; quo nomine me illi valde devinctum agnosco; at hoc difficultatibus, quas proposuit, eluendis rescripsi|bo|. Imprimis ait, longitudinem solaris Imaginis à refractione Prismatis effectam non aliâ indigere causâ quàm diversâ radiorum ab oppositis partibus solaris disci profluentium incidentiâ, adeóque non probare diversam refrangibilitatem diversorum radiorum. Et quo assertionis ejus veritatem confirmet, ostendit casum, in quo ex diversa incidentia diversorum 30minutorum, differentia refractionis potest esse 2grad., 23min. vel etiam paulo major, prout exigit meum experimentum. Sed extra oleas evagatus \hallucinatus/ est R. P. Nam refractiones à diversa parte Prismatis quantum potest inæquales statuit, cùm tamen ego tum in experimentis, tum in calculo de experimentis istis inito, æquales adhibuerim, ut in Epistola præfata videre est. Sit ergo ABC Prismatis sectio ad axem ejus perpendicularis, FL et KG radij duo in X (medio foraminis) decussantes et in Prisma illud incidentes ad G et L: Sint eorum refracti GH et LM, Figure ac denuò HI et MN. Et cùm refractiones ad latus AC æquales esse refractionibus ad latus BC quamproximè supposuerim; si AC et BC statuantur æqualia, similis erit radiorum GH et LM ad AB basem Prismatis inclinatio; adeo angCLM=angCHG et ang.CML=angCGH. Quare etiam refractiones in G et M æquales erunt, ut et in L et H; [1]at adeò ang.KGA=angNMB, et ang.FLA=angBHI; et proinde refractorum HI et MN eadem erit ad invicem inclinatio ac est incidentium radiorum FL et KG. Sit ergo angulus FXK 30min., æqualis nempe solari diametro, et erit angulus, quem HI et MN comprehent|d|unt, etiam 30min., si modò radij FL et KG æqualiter refrangibiles statuantur. At mihi experienti prodijt angulus ille circiter 2grad., 49min. quem radius HI, extremum violaceum colorem, et MN cæruleum exhibens, constituêre; ac proinde radios illos diversimod{illeg}|ò| refrangibiles esse, sive refractiones secundùm disparem sinuum incidentiæ et refractionis rationem peragi necessariò concedendum est.

Addit præterea R.P, quod non sufficit ad obeundum ritè calculum <38v> ex longitudine imaginis impactæ in Chartam subtrahere magnitudinem foraminis fenestræ, quandoquidem etiam posito foramine indivisibili, adhuc fieret aliud veluti foramen latum in posteriori superficie prismatis. Mihi tamen videtur, his non obstantibus, quòd refractiones radiorum, in anteriori æqué ac in posteriori superficie Prismatis decussantium, ex adhibitis principijs possint ritè computari. Sed si res secùs esset, latitudo hiatûs in posteriori superficie, quod ad instar foraminis est, haud efficeret errorem duorum minutorum secund{illeg}|or|um, & in rebus practicis non operæ pretium duco ad minutias istas attendere.

Illi insuper experimento, quod Crucis vocaverim, nihil adversatur R.P, dum contendit, inæquales radiorum, diversis coloribus imp|b|utorum, refractiones ex inæqualibus incidentijs effectas fuisse. Nam radijs per duo admodum parva, ab invicem distantia, et immota foramina transeuntibus, incidentiæ illæ, prout ego experimentum institui, omninò æquales erant, et tamen refractiones liquidò inæquales. Sin ille de experimentis nostris dubitet, exoro ut radiorum diversis coloribus præditorum refractiones ex incidentijs paribus mensuretur, et sentiet inæquales esse. Si modus ille, quem ego ad hoc negotium adhibui, minùs placeat (quo tamen nullus potest esse luculentior,) facile est alios excogitare; sicut et alios ipse haud paucos cum fructu expertus sum.

Contra Theoriam de c|C|oloribus objicitur, quòd pulveres diversoru colorum permisti non candidum sed subobscurum et fuscum colorem exhibent. Mihi verò albus, niger et omnes intermedij fusci, qui ab albo et nigro permistis componi possunt, non specie coloris sed quantitate lucis tantùm differre videntur. Et cùm in mistione pigmentorum, singula corpuscula non nisi proprium colorem reflectant, adeóque maxima [2]pars lucis incidentis supprimatur et retineatur; lux reflexa subobscura evadet, et quasi cum tenebris permista adeó ut non intensu|u||m| alborem, sed qualem nigredinis permistio conficit, hoc est, fuscum, exhibere debeat.

Objicitur deinde, quòd a liquoribus quibuscun diversi coloris in eodem vase commistis æquè ac in diversis vasib|s|us \vasis/ contentis opacitas oriri debet, quod tamen, ait, verum non esse. Sed non video consequentiam. Nam plurimi liquores agunt in se invicem, et novam sibi mutuò partium contexturam \secretò/ inducunt; unde opaci, diaphani, vel varijs coloribus, ex coloribus permistorum nullo modo oriundis, præditi evadere possunt. Et hâc de causâ experimenta hujusmodi minùs apta semper existimavi, à quibus conclusiones dedud|c|i possint. Subnoto tamen, quòd ad hoc experimentum requiruntur liquores saturis et intensis coloribus prædit{illeg}|i|, qui nullos \perpaucos/ nisi proprij coloris radios transmittant; quales rarò occurrunt, ut videbitur illuminando liquores cum diversis coloribus Prismaticis in obscurato cubiculo. Nam pauci reperi{illeg}|e|ntur, qui in proprijs coloribus <38ar> satis diaphani appareant, in alienis opaci. Convenit præterea, ut adhibiti colores sint inter se oppositi, quales existimo fore rubrum et cæruleum, vel flavum et violaceum, vel etiam viridem et purpureum illum qui coccineo affinis est. Et ex hujusmodi liquoribus nonnulli (quorum partes tingentes non congredientur) fortasse permisti evadent opaciores. Sed de eventu nihil sum sollicitus, tum quod luculentius est experimentum in liquoribus seorsim existentibus, tum quod experimentum illud (sicut et Iridis, Tincturæ Nephriticæ, et aliorum corporum naturalium phænomena) non ad probandam sed ad illustrandam tantum doctrinam proposui.

Quòd R.P. Theoriam nostram Hypothesin vocat, amicè habeo, siquidem ipsi nondum constet. Sed alio tamen consilio proposueram, & nihil aliud continere videtur quàm proprietates quasdem Lucis, quas jam inventas probare haud difficile existimo, et quas si non veras esse cognoscerem, pro futili et in{illeg}|a|ni speculatione mallem repudiare, quàm pro meâ Hypothesi agnoscere. Quid verò censeri mereatur, ex responsionibus ad animadversiones Celeberrimi nostri Hookij \Dni N. N./ fortasse statim prodituris clariùs patebit. Interea vale, et perge amare

Cambridge April 13. 1672.

Tibi d{illeg}|ev|inctissimum

I. Newton.

<38av> < insertion from the middle of f 38av >

Ad H. Oldenburg Armiger

< text from f 38av resumes > < insertion from the bottom of f 38av >

  I  __4087.4090.4991.40940  Secund  __4088408940924093

< text from f 38av resumes >

[1] Xxxx 6

[2] Xxxx 7

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC