38Newton 438.
Trin. Coll. April 13. 72.
Mr Newtons Answer Letter written to yethe Answer, M. Old. writ being an Answer to the foregoing Letter of P. Pardies of April 9. 1672.
Read April: 18: 72.
Entd. LB. 5. 218.
Pr: Trans: 84.
DneDomine
Accepi observationes RdiReverendi Patris Ignatij Pardies in Epistolam meam
de lLucis rRefractionibus et cColoribus ad tTe conscriptam; quo nomine me
illi valde devinctum agnosco; atque hoc difficultatibus, quas proposuit,
eluendis rescripsibo. Imprimis ait, longitudinem solaris Imaginis à refractione
Prismatis effectam non aliâ indigere causâ quàm diversâ radiorum ab
oppositis partibus solaris disci profluentium incidentiâ, adeóque non probare
diversam refrangibilitatem diversorum radiorum. Et quo assertionis ejus
veritatem confirmet, ostendit casum, in quo ex diversa incidentia
diversorum 30minutorum, differentia refractionis potest esse 2grad., 23min.
vel etiam paulo major, prout exigit meum experimentum. Sed extra
oleas evagatus hallucinatus est R. P. Nam refractiones à diversa parte Prismatis
quantum potest inæquales statuit, cùm tamen ego tum in experimentis,
tum in calculo de experimentis istis inito, æquales adhibuerim, ut in
Epistola præfata videre est. Sit ergo Prismatis sectio ad axem ejus perpendicularis, et radij duo in (medio foraminis) decussantes et in Prisma illud incidentes ad et : Sintque eorum refracti et , ac denuò et . Et cùm refractiones ad latus æquales esse refractionibus ad latus quamproximè supposuerim; si et statuantur æqualia, similis erit radiorum et ad basem Prismatis inclinatio; adeoque et . Quare etiam refractiones in et æquales erunt, ut et in et ; Xxxx 6atque adeò , et ; et proinde refractorum et eadem erit ad invicem inclinatio ac est incidentium radiorum et . Sit ergo angulus 30min., æqualis nempe solari diametro, et erit angulus, quem et comprehentdunt, etiam 30min., si modò radij et æqualiter refrangibiles statuantur. At mihi experienti prodijt angulus ille circiter 2grad., 49min. quem radius , extremum violaceum colorem, et cæruleum exhibens, constituêre; ac proinde radios illos diversimodò refrangibiles esse, sive refractiones secundùm disparem sinuum incidentiæ et refractionis rationem peragi necessariò concedendum est.
Addit præterea R.P, quod non sufficit ad obeundum ritè calculum ex longitudine imaginis impactæ in Chartam subtrahere magnitudinem foraminis fenestræ, quandoquidem etiam posito foramine indivisibili, adhuc fieret aliud veluti foramen latum in posteriori superficie prismatis. Mihi tamen videtur, his non obstantibus, quòd refractiones radiorum, in anteriori æqué ac in posteriori superficie Prismatis decussantium, ex adhibitis principijs possint ritè computari. Sed si res secùs esset, latitudo hiatûs in posteriori superficie, quod ad instar foraminis est, haud efficeret errorem duorum minutorum secundorum, & in rebus practicis non operæ pretium duco ad minutias istas attendere.
Illi insuper experimento, quod Crucis vocaverim, nihil adversatur R.P, dum contendit, inæquales radiorum, diversis coloribus impbutorum, refractiones ex inæqualibus incidentijs effectas fuisse. Nam radijs per duo admodum parva, ab invicem distantia, et immota foramina transeuntibus, incidentiæ illæ, prout ego experimentum institui, omninò æquales erant, et tamen refractiones liquidò inæquales. Sin ille de experimentis nostris dubitet, exoro ut radiorum diversis coloribus præditorum refractiones ex incidentijs paribus mensuretur, et sentiet inæquales esse. Si modus ille, quem ego ad hoc negotium adhibui, minùs placeat (quo tamen nullus potest esse luculentior,) facile est alios excogitare; sicut et alios ipse haud paucos cum fructu expertus sum.
Contra Theoriam de cColoribus objicitur, quòd pulveres diversoruum colorum permisti non candidum sed subobscurum et fuscum colorem exhibent. Mihi verò albus, niger et omnes intermedij fusci, qui ab albo et nigro permistis componi possunt, non specie coloris sed quantitate lucis tantùm differre videntur. Et cùm in mistione pigmentorum, singula corpuscula non nisi proprium colorem reflectant, adeóque maxima Xxxx 7pars lucis incidentis supprimatur et retineatur; lux reflexa subobscura evadet, et quasi cum tenebris permista adeó ut non intensuumum alborem, sed qualem nigredinis permistio conficit, hoc est, fuscum, exhibere debeat.
Objicitur deinde, quòd a liquoribus quibuscunque diversi coloris in eodem vase commistis æquè ac in diversis vasibsus vasis contentis opacitas oriri debet, quod tamen, ait, verum non esse. Sed non video consequentiam. Nam plurimi liquores agunt in se invicem, et novam sibi mutuò partium contexturam secretò inducunt; unde opaci, diaphani, vel varijs coloribus, ex coloribus permistorum nullo modo oriundis, præditi evadere possunt. Et hâc de causâ experimenta hujusmodi minùs apta semper existimavi, à quibus conclusiones dedudci possint. Subnoto tamen, quòd ad hoc experimentum requiruntur liquores saturis et intensis coloribus præditi, qui nullos perpaucos nisi proprij coloris radios transmittant; quales rarò occurrunt, ut videbitur illuminando liquores cum diversis coloribus Prismaticis in obscurato cubiculo. Nam pauci reperientur, qui in proprijs coloribus 9. satis diaphani appareant, inque alienis opaci. Convenit præterea, ut adhibiti colores sint inter se oppositi, quales existimo fore rubrum et cæruleum, vel flavum et violaceum, vel etiam viridem et purpureum illum qui coccineo affinis est. Et ex hujusmodi liquoribus nonnulli (quorum partes tingentes non congredientur) fortasse permisti evadent opaciores. Sed de eventu nihil sum sollicitus, tum quod luculentius est experimentum in liquoribus seorsim existentibus, tum quod experimentum illud (sicut et Iridis, Tincturæ Nephriticæ, et aliorum corporum naturalium phænomena) non ad probandam sed ad illustrandam tantum doctrinam proposui.
Quòd R.P. Theoriam nostram Hypothesin vocat, amicè habeo, siquidem ipsi nondum constet. Sed alio tamen consilio proposueram, & nihil aliud continere videtur quàm proprietates quasdem Lucis, quas jam inventas probare haud difficile existimo, et quas si non veras esse cognoscerem, pro futili et inani speculatione mallem repudiare, quàm pro meâ Hypothesi agnoscere. Quid verò censeri mereatur, ex responsionibus ad animadversiones Celeberrimi nostri Hookij DniDomini N. N. fortasse statim prodituris clariùs patebit. Interea vale, et perge amare
Cambridge April 13. 1672.
Tibi devinctissimum
I. Newton.
Ad H. Oldenburg Armiger