Notes from Petavius on the Nicene Council
{illeg}
Petavius libro primo Tomo secundo dogmatum Theologicorum cap. primo, Platonicorum Philosophorum Trinitatem exponens, probat eos hæc docuisse. Supremum quendam esse Deum et unicum eundem ac singularem ab ipsis dictum {illeg} ταγαθὸν, {ἀυτίαν} & δημιουργὸν , Bonum quod mentem omnem & usiam excedit, causam rerum omnium & opificem mundi. Hunc superabundant majestatis fæcunditate de s{e} mentem creasse quæ plenam similitudinem servet auctoris, quaque ab ijsdem νους, & λογὸς nominetur, item τὸ ὂν, & Idea & mundi etiam opifex & Boni fœtus quem Bonum sibimet ipsi proportione quadam respondentem genuit: Post Mentem tertium extitisse principium quod omnium quæ sunt animam appellant, & ποίημα id est creaturam constituunt.
His similia de Deo supremo et Verbo ejus docuisse Philonem Iudæum una cum authoribus librorum qui Hermeti Trismegisto ac Zoroastri tribuuntur, ostendit Petavius capite secundo dein capita tertio et quarto Opiniones scriptorum Ecclesiasticorum exponit ut sequitur: nam verba ejus apponere lubet.
Nunc illud ipsum, pergit, cujus gratia Platonicorum de trinitate sententiam accuratè pervestigavimus, expendamus hoc capite; quis antiquorum aliquot de eodem dogmate sensus extiterit ac quemadmodum Platonis in Christianam religi{onem} commentum de Trinitate paullatim ab ijs {illeg} dictum sit, qui ex illius secta institutioneque {illeg}erunt ad Christi professionem: vel utcunque doctrina ipsius afflati, excultique sunt. Quorum genus est omninò duplex. Nam alij sunt quos ne Christiana quidem dignos appellatione censeat qui exactiùs de eo judicare voluerit; ut hæretici – Ac de hæreticis qui quidem, extra controversiam tales habentur, postea Nunc de cæteris qui vel perpetuò catholici fuerunt; vel inter eos aliquando floruerunt, prima esse debet inquisitio, ut plerosque, quod dixi, constet de sanctissima Trinitate Platonico pœne more sensisse, vel loquendi genere ipso nonnihil ad eum implicatos videri posse. Quod posterius ad sanctos potissimum, atque omni dignos veneratione Patres attinet, quos neque culpare debeo, aut in hæresis nefariæ crimen adducere: neque si quid minus ab ijs accurate dictum extat, atque ab catholica norma dissidens, possum prætermittere.
Iustinus Martyr unus ex antiquissimis qui quidem extra controversiam sunt, & ipse Philosophus, minorem Patre filium posuit, non solùm quatenus hominem se fecit, sed etiam divinitate et antequam humana se carne vestiret. Prorsus enim quod ex Iudæis et Platone Arianos expressisse a[1] Gregorius Nyssenus quæritur, Deum Patrem constituit ὑπεράνωθέν τινα κτίστην καὶ ποιήτην ὑποβεβηκότος θεου supremum conditorem ac Dei inferioris opificem et subjecti. In Dialogo cum Tryphone, Dei filium et Verbum asserit ante susceptam hominis naturam sæpe Patriarchis apparuisse. Nam quoties in scriptura legitur, Angelum Domini cum Abrahamo, Mose ac reliquis esse locutum, ait ipsum intelligi filium Dei a Patre missum & ejus ministrum, Quod iste, qui a Patriarchis est conspectus Deus et Angelus & Dominus appellatur; ut vel ex his intelligatis ipsum universorum Parenti ministrasse. Et paulo post, Angelum qui Moysi dixit; Ego sum Deus Abraham & Deus Isaac & Deus Iacob, negat fuisse conditorem omnium Patrem sed filium Patres administrum Sed quem vobis demonstravimus Abrahamo visum esse, & Iacob qui conditoris universorum voluntate ministravit. Hujus rei causam reddit ejusmodi, quæ sententiam illius evidentiorem facit. Nam idcirco filium Patribus sui videndi fecisse copiam ait, quod universorum pater, & conditor neque superiora cœlo spatia relinquere possit nec in exigua terræ parte conspici. Ac post multa subinde producta testimonia Scripturæ in quibus veteribus apparuisse collocutusque esse dicitur; per illa ipsa demonstratum ait esse, filium Dei significari, qui sit Patri ac Domino subjectus, ejusque voluntati serviat. Mox cum in ijsdem sacris libris legitur, Ascendisse Dominus ab Abrahamo; vel locutus Moysi, vel descendisse ut videret turrim, vel clausisse Deus Arcam Noe deforis; cavete putetis, inquit, vel ipsum ingenitum Deum descendisse alicunde, vel ascendisse. Etenim ineffabilis Pater, ac Dominus omnium neque profectus est aliquò neque ambulat, neque dormit, neque surgit; sed in suo, ubicunque demum manet loco acutè intuens & audiens, non oculis nec auribus sed vi quadam inexplicabili & omnia prospicit & cognoscit omnia, nec eum latere quispiam potest nostrum; nec movetur cùm loco nullo, ac ne mundo ipso quidem contineri possit; quippe qui, antequam mundus esset, extiterit. Quomodo igitur vel alicui iste loqueretur, vel conspiceretur ab aliquo, vel in exigua terræ particula cerneretur, cùm ne ejus quidem qui ab ipso missus erat, gloriam intueri populus in Sina potuerit; nec vel ipse Moyses in tabernaculum, quod fecerat, ingredi, nisi communicata illum a Deo gloria explevisset. Ac paucis interjectis ita concludit. Igitur nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob, nec alius mortalium quisquam, vidit Patrem et ineffabilem Dominum omnium simpliciter, adeoque ipsiusmet Christi sed illum qui de ipsius voluntate Deus est, ejus filius & Angelus, ex eo quod illius voluntatis administer sit: quem & hominem nasci per virginem voluit: qui et ignis aliquando in illo de rubo cum Moyse colloquio factus est. Addit præterea, nisi eo modo scripturas explicemus, consequens fore cùm in ijs legimus, Pluisse Dominum a Domino de cœlo ignem & sulphur & id genus alia, Patrem ipsum universorum ac Dominum aliquando in cœlo non fuisse. Quæ omnia demonstrant Iustinum inferioris cujusdam conditionis esse putasse filium, etiam antequam homo fieret, ac minorem esse Deum, qui nec ubique esset, & spatio circumscriberetur aliquo & paternæ volutati serviret.
Huic Iustini opinioni non parum refragatur Expositio illa fidei quæ Iustini ejusdem nomine est inscripta. Sed alterius est omninò quod non modo stilus ipse persuadere cuivis potest linguæ illius non omnino rudi: sed et insuper, quod Bellarminum movit, ut de auctore Iustino solum modo dubitaret; quod et veteres ejus non meminerunt: & multo apertius & dinstinctius disserit de mysterijs Trinitatis & Incarnationis, quàm scriptoris ejus sæculi facere soleant. Quod profecto verum est: Nam et de essentiæ sive ὀυσίας unitate, & de Hypostaseon trinitate; & de filij generatione, processione verò sancti spiritus ea disertè ac subtiliter disputat, quæ neque ab antiquis cæteris ante Nicænum concilium, usurpata esse constat: neque nisi patefacto illustratoque post Arianam procellam, dogmate isto, scribi potuerunt. Præsertim cum ut postea dicemus, vox Hypostasis non modo ante Nicænum consilium, sed ne ab ipsis quidem Nicænis patribus aliter fere accepta sit quam pro ὀυσία & substantia, rarissimè verò pro persona & proprietate διακριτικη ac numerum faciente. Quare nemo doctus, ac prudens librum istum, qui alioqui elegans est & eruditus, Iustino tribuendum existimet. Quem tamen in causa Trinitariorum adversus Servetum & Gentilem tanquam Iustini germanum opus magno cum strepitu intentabant Calvinus & Bernensis ministellus Aretius. Cæterum quod et ex veterum silentio et nimis enucleata Dogmatis explicatione præjudicium de falsa Iustini inscriptione operi illi præfixa facit Bellarminus; non animadvertit itidem et de Areopagita Dionysio posse fieri; cujus ne antiquiorum mentionem facit quispiam primis quinque eoque amplius seculis; & de Trinitatis Incarnationisque mysterijs, multò quàm Εκθεσις illa Iustini, disertius, expressiusque loquitur. Sed hæc obiter.
Athenagoras Philosophus Atheniensis æqualis Iustini fuit. Scripsit enim Apologiam pro Christianis ad M. Aurelium Antoninum & L. Aurelium Commodum Imperatores. In qua Christianorum de sanctissima Trinitate, hoc est Patre Filio & Spiritu sancto, professionem exposuit: ac quid filius esset & qua ratione gigni a Patre diceretur obscurè significavit. Igitur quod Athei passim Christiani nominabantur, non esse tales, ostendit ex eo quod unum Deum venerentur, Ingenitum et æternum nec aspectabilem, patiendi expertem, qui neque comprehendi neque {illeg} loco possit cum sola mente ac ratione comprehendatur qui luce ac pulchritudine & spiritu ac potentia circumfusus sit inexplicabili a quo universitas est facta per verbum ipsius, eademque digesta est et continetur. Mox Deum hunc habere filium asserit qui sit Verbum ipsius in idea et efficientia. Nam ab ipso & per ipsum omnia facta sunt; cum sit unum Pater & Filius: ac Filius in Patre & Pater in Filio sit unione & potentia Spiritus, mens & Verbum Dei Filius est Dei. Quanam porro ratione Filius appelletur, his verbis explicat: Primogeniam esse Patris progeniem, non quasi factum sit (a principio quippe Deus, qui est æterna mens, habebat in seipso λόγον id est rationem cum æternum sit rationalis) sed ita ut cum materiâ concreta omnia, informisque natura, atque erra, instar vehiculi subjiciantur in ijsque crassiori levioribus admista sint, ad hoc ut idea et actus illorum esset prodierit. Hæc Athenagoras. quæ sane haud satis disertè filij naturam et productionem explicant. Ac videtur putasse rationem ipsam hoc est λόγον, quo pater ipse λογικὸς est, quam velut formam in illius essentia cogitamus, Filium esse Dei. quemadmodum nonnulli sapientiam ipsam qua sapiens est Deus aut Pater, eundem esse filium arbitrati sunt. quod Augustinus refellit in sexto de Trinitate, ut postea docebimus. Hunc igitur insitum Patri et apud eum ex æterno manentem λόγον prodijsse dicit aliquando; ut idea et actus esset infimarum rerum, hoc est ut illas confusas & tumultuarias perpoliret ac digereret. Quem quidem progressum et προέλευσιν, si Filij et Verbi productionem esse crediderit, sic ut illa ipsa processione distincta primum ὑπόστασις extiterit cùm antea in Patris essentia contineretur (quæ videtur illius opinio fuisse) neque coæternum Patri Verbum ac λόγον existimavit, & a Sabelliano dogmate non multum illius abhorrebit oratio.
Athenagoræ subjiciendus est Tatianus Iustini Martyris discipulus; cujus contra Græcos extat liber: in quo de Patre ac Filio & hujus productione in hunc modum disputat. Deus, inquit erat in principio. principium autem rationis esse potentiam accepimus. Etenim Dominus omnium cum ipse totius esset universi substantia, quatenus nulla adhuc erat facta creatura, solus extabat quatenus vero tota vis & potentia ac tam eorum quæ videri possunt quam quæ videri nequeunt, substantia erat ipse, cum eo erant omnia. Nam cum ipso, per rationalem vim, λόγος ipse qui in illo erat ✝[2] produxit. Voluntate porro simplicitatis ipsius λόγος erupit: qui quidem non in vacuum emanans, primigenium opus Patris fuit. Ibi Deum Patrem fuisse dicit in principio. quam principij vocem haud absolutè, uti par est, et vulgo intelligitur, accepit, sed σχετικως qua videlicet originem rerum omnium ac principium significat Id enim declarat dum illud ipsum ἐν ἀρχη quid esset explicat, & ait esse λόγου δύναμιν vim rationis ac potentiam, secundum quam omnia producere potest, & eorum est ὑπόστασις, hoc est illa sustentat; vel ut ea sint facit. Quamvis igitur Quæ a Deo producta sunt, & ὑφέστηκε, nondum reipsa ex æterno constarent; erant tamen quodammodo cum illo, quatenus eorum propagandorum potentia et ὑπόστασις erat. Hoc sensu ἐν ἀρχη in principio, fuisse summum universorum Deum, ac Dominum asserit. Quare λόγου δύναμις quam exprimit ἡ ἀρχὴ non est Verbi potentia, ut vertit interpres. Siquidem haud satis commodè dixeris Patrem in Verbi potentia fuisse, esse idem atque in principio fuisse Et perspicuum est subinde Tatianum inter ea quæ ex illo principio & λογικη δυνάμει prodierunt, primo loco numerare Verbum Quocirca Verbum sive λόγος ex λογικης δυνάμεως, quæ erat in Patre profluxit, & hujus voluntate prosiluit. ac primum omnium opus illius extitit: a quo deinde cætera fabricata sunt. Sane Theophylus libro primo ad Autolycum, Dei nomina et qualitates explicans, ἐι λόγον, inquit, ἔιπω, ἀρχὴν ἀυτὸν λέγω. Si λόγον dixero, principatum ipsius dicam. Igitur Tatianus videtur existimasse Verbum a Patre productum ex æterno non actu, et in semetipso; sed tantummodo in λογικη δονάμει, ac potestate fuisse: quemadmodum in eadem erant et creata deinceps omnia. Porro quatenus in illa δυνάμει continebantur tam Verbum quam quæ a Verbo deinde procreata sunt, cum summo ac principe Deo simul extitisse. Non igitur συναιδιον coæternum Patri putavit filium ac Verbum, sed creatum, ac voluntate, sic tanquam ab opifice productum unde ἔργον appellatur.
Pergit Tatianus & λόγον ipsum sic a Patre prodijsse narrat, ut tamen λόγον ipsius hoc est rationem vel sermonem aut sermocinandi facultatem illius non exhauserit; neque ἄλογον eum reliquerit. sicut ex una face cum plures accenduntur, nihil de ejus unde accenduntur, flamma perit.
Vt homo qui erranti comiter monstrat viam (ait Ennius)
Quasi lumen de suo lumine accendat facit
Vt nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit.
Aut cum audientibus multis unus loquitur; non propterea quod in illos sermo dimanat, inanis unde sermo profectus est iste relinquitur. Quocirca κατὰ μερισμὸν potiùs quàm κατ᾽ ἀποκοπὴν Verbum a Deo prodire censet, id est participatione, non abscissione. μερισμὸν enim non divisionem puto significare, ut vertit interpres. Non enim partitione ulla flammæ altera fax accenditur sed participatione et communicatione.
<9r>Vixit ijsdem fere temporibus Theophilus Antiochenus episcopus, qui Christianæ legis obtrectatores libris tribus, confutavit, quos Autol{um} inscripsit. Horum in secundo, de Verbi generatione sic disputat, minimè ut æternam eam faciat sed temporariam. Etenim Deum asserit, λόγον suum Quem intimum in visceribus suis haberet, genuisse cum sapientia sua eructantem ante omnia. Quod quidem Verbum operum suorum administrum adhibuit ac per ipsum universa molitus est. Hoc appellatur principium quoniam principatum ac dominatum habet in omnia, quæ per ipsum fabricata sunt. Hoc igitur cum sit spiritus Dei, & principium & sapientia, & virtus altissimi, labebatur in Prophetas &c. Λόγον ἐνδιάθετον, hoc est intimum & inclusum in Dei visceribus fuisse dicit antequam gigneretur. Nondum ergo Filius dicebatur, sed idem erat ac Pater; nempe ipsa Mens ejus et sapientia. Quam tum demum protulit, & quodammodo profudit cum procreandæ verum universitatis consilium cepit. Quod in sequentibus planius exponit. Nam cùm scripsisset, Deum in Paradiso inambulasse; quæsivit quanam ratione Deus ambulare dicatur qui loco nullo coerceri potest. Cui sic respondet: Deum quidem ipsum ac patrem universorum comprehendi loco non posse, nec in eo deprehendi loco non posse, nec in eo deprehendi. Sed Verbum ipsius, per quod omnia molitus est, quæ est virtus ipsius & sapientia personam in se patris & omnium Domini suscipiens, in Paradisum venit sub persona Dei & cum Adamo collocutum est. Quod enim eodem capite secundo Geneseos legitur Adamum vocem audivisse inambulantis Dei, id est λόγον ipsum, qui sit Dei filius. Tum quomodo λόγος idem a Patre productus ut ejus esset filius, enarrare pergit. Antequam ulla res, inquit, existeret consiliarum habebat istum qui est mens ipsius & sapientia. Cum autem efficere voluit Deus quæcunque deliberaverat, hunc λόγον genuit prolatitium primogenitum omnis creaturæ non ut verbo vacuus ipse fieret, se ut Verbum gigneret, et cum verbo suo perpetuò versaretur. Subjicit ista ex Evangelio Ioannis In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum. Quibus, inquit, ostendit in principio solum fuisse Deum et in ipso Verbum. Postea dicit: et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Verbum itaque cum sit Deus, & ortum habeat ex Deo, quandocunque vult Pater universorum, mittit ipsum quamlibet ad locum. eoque veniens auditur, ac videtur ab illo missum, et in loco reperitur. Duplicem hic λόγον statuere videtur, alterum ἐνδιάθετον,Patri ipsimet insitum, qui cum ipso et in ipso ex æterno fuerit, &, ut opinor ipsa Dei est essentia, sive mens illius & intelligentia, unde habet ut λογικὸς nominetur. Eademque est λογικὴ δύναμις, unde λόγον prodijsse Tatianus docuit. Alterum λογὸν προφορικὸν prolatitium vocat, quem Deus pater protulit, administrum operum suorum, quem & quocunque voluerit allegat. Neque vero prolatitium eo sensu nominat, ut sit externa tantummodo productio & significatio, quæ per rem aliquam creatam in tempore fit. quomodo Sabellius eandem simplicissimam Dei naturam tunc appellari dicebat Filium, cum externo quopiam indicio, κατ᾽ ὀικονομίαν, demissionem, ac subjectionem exprimeret. Cum enim multiplex sit ista significatio, quæ per rem creatam editur ac nova toties assumatur, quoties loquitur, aut facit aliquid Deus; non unam productionem generationemque του λόγου, nec unicum ipsum et singularem a Patre productum asseveraret Theophilus, sed plures et infinitas istiusmodi γεννήσεις & λόγοις Atqui unicum, præter ἐνδιάθετον illum et primogenitum λόγον esse dicit a Patre genitum & administrum operum suorum qui sit ἀρχὴ id est principium, sive potiùs principatus ipsius, id {illeg} spiritus & Sapientia et virtus Altissimi qui, ubicunque Patri libitum est, comparet; cum pater ipse ac Deus universorum videri nulla ratione queat. Igitur præter ἐνδιάθετον λόγον, quæ est ipsa mens Patris & essentia, λόγος est alter & unicus a Patre genitus. quem neque coæternum neque ὁμοούσιον: sed minorem, putabit Theophilus; velut ὑπουργὸν & minstrum qui id habet ut sensibus, quando ita Pater voluerit, subsiciat sese, ac loco contineatur: quod quidem summus ille Deus ac Pater non potest. Hinc illa Ioannis, In principio erat Verbum, sic interpretatur, ut hæc, & Verbum erat apud Deum, de ἐνδιαθέτω λόγω capiat: hæc autem; & Deus erat Verbum de προφορικω & genito, quo administro usus est Pater. Quæ, ut absurda, ita Iustini Athenagoræ ac Tatiani doctrinæ consentanea sunt, & ex Platonico dogmate deprompta.
Eodem pertinet quod τριάδα Trinitatem longè aliter explicat, quàm Christiana fert professio. Siquidem tres illos dies qui in mundi ortu Solis ac Lunæ procreationem antecesserunt, figuram ait extitisse της τριάδος, nempe του θεου, καὶ λόγου ἀυτου, καὶ της σοφίας ἀυτου, Dei et Verbi ipsius et ipsius sapientiæ. Ibi mentio nulla spiritus, quem cum λόγω confudisse videtur. Eundem quippe λόγον & πνευμα του Θεου, & verò σοφίαν appellasse, superius ostendimus.
IRENÆVS libro 4 capite 17 Deum Patrem negat opus habere Angelorum ministerio ad ea, quæ vult, efficienda. Ministrat enim ei ad omnia sua progenies, & figuratio sua, id est Filius et spiritus sanctus. Verbum et Sapientia quibus serviunt et subjecti sunt omnes angeli In his verbis ὑποουργιαν & ministri functionem Dei filio tribuit. Quam et tertio in libro, capite octavo significat. Nam cum illa trigesimi tertij Psalmi, verba retulisset. Quoniam ipse præcipit, & creata sunt, ipse dixit et facta sunt: mox addit: Cui ergo præcipit? Verbo scilicet, per quod, inquit, cœli firmati sunt. Tum spiritum sactum sapientiam nominare videtur, quemadmodum proxime citato loco Theophilus. Sed comiter ministri vox interpretanda est. Alioqui cùm Origenes Spiritum Sanctum ministrum esse dixisset, Hieronymus Apologetico primo contra Ruffinum, hæreticum id esse scribit. Poterat ante omnes illos quorum hactenus memini, vetustatis unus commemorari Clemens Romanus. siquidem germana essent, quæ illius inscripta nomine circumferuntur. Sed non sunt. Hic igitur in constitutionibus Apostolicas, ridiculum nescio quid, & hæreticum de Trinitate posuit. Nam Episcopum in Ecclesia instar esse Dei Patris ait: Diaconum itidem, ut Christum qui Patri assistit & in omnibus ministrat. Quæ, si Christus ut homo est consideretur, non improbè dicta videri possunt. Sed pestilens est, quod addit, Diaconissam figuram habere spiritus sancti: quæ nihil sine Diacono facere debeat aut loqui: quemadmodum neque Paracletus a seipso aliuid loquitur aut facit; sed Christum glorificans voluntatem illius expectat. Quod quidem Macedonianum pus, ac venenum sapit. Photius de Clementis operibus agens, in Constitutionibus asserit quædam inesse Arianæ impietatis vestigia quæ non nisi violenter excusari possunt. Cujusmodi iste locus fuerit quem adduximus: neque alius modò similem ad labem implicatus occurrit. Verum quanta in istis Constitutionibus ab interpolatoribus varietas inciderit, a[3] ad Epiphanium olim adnotavimus
Idem porro Photius testatur in libris Recognitihæretica & absurda quæ Arianismum redolent, ad injuriam filij Dei pertinentia. Quæ haud scio an in vulgatis comparent. Et puto aliam longè ista quam habemus, editione depravatiorem, vidisse Photium. Postremò Photius alibi, de Epistolis Clementis ejusdem ad Corinthios loquens, suspectum hoc in priore esse dicit, quod cum Iesum Christum Pontificem & patronum nostrum appellasset, nullas alias voces divinitati ejus congruentiores ac sublimiores addiderit. At in secunda Deum expresse nominari. Sed si hoc satis esse credidit Photius ad evitandam Arianæ Hæresis suspicionem, Deum nominare Christum; multum falsus est. Nam Deum Ariani impigrè nominabant Christum, etiam qui inter ipsos perditissimi erant, Anomæi ut ex illa re neutram in partem præjudicium facere liceat.
onis quorum initium est Εγὼ Κλήμης, infinita esseClemens Alexandrinus, vir eruditissimus & in Græcâ Platonicâque Philosophia apprimè versatus, Christianum dogma de Verbo Dei, ac Filio, Platonis ad mentem accomodare statuit, sine erroris plerumque suspicione. Vt eum in IV Strom. Ideam, sive εννοήμα του Θεου, actionem Dei dici ait a Barbaris (Ita Christianos appellat) λόγον του Θεου Verbum Dei. In VII verò λόγον eundem μονογενη & omnipotentis Patris gloriæ characterem vocat δεύτερον ἄιτιον: Patrem ipsum πραιτον ἄιτιον. quæ primi, ac secundi principij vocabula ex Platonicorum opinione sumuntur.
At in illo ipso septimo libro minus ex Catholicorum regula de Filio ita scribit: Perfectissima autem et sanctissima, maximeque principalis & maximè imperans ac beneficentissima est natura filij, qua soli omnipotenti propinquissima est. Naturam ait Filij omnipotente Deo citimam esse, quod Platonici et Ariani dogmatis indolem sapit. Atqui non est proxima natura sed eadem cum patre filij. Mox honorificè de eodem filio sentiens. Nunquam a sua, inquit, excedit specula Dei filius; non divisus, non dissectus, non migrans e loco in locum; sed ubique semper existens, nec ullo modo circumscriptus: totus mens, totus lumen paternum, totus oculus, omnia videns, omnia audiens, omnia sciens, potestate potestates perscrutans. Huic universa subjecta est militia Angelorum, ac Deorum, Verbo, inquam, paterno, qui sanctam dispensationem suscepit, propter eum, qui subjecit. Videtur Filium Dei diversæ a Patre esse naturæ putasse Clemens sed excellentis et a supremo Deo ac Patre proximæ qui illi subjecta esse voluerit universa. Hinc eodem illo loco, paucis interjectis, ait, Dominum omnium a nullo prohiberi posse; maximè cùm boni & omnipotentis Patris voluntati servit. Nec aliò retulerim quod in lib. 4 Strom. inferiorem eatinus Patre filium esse docet, Quod ille sub demonstrationem non cadit, adeoque neque sub scientiam; Filius verò sapientia sit et scientia et veritas et quæcunque cogitata sunt istis. Proinde demonstrationem habet et uberiorem enarrationem.
At in Protreptico commodius eundem revera Deum nominat & æqualem universorum Domino. Sic idem in Pædagogo recta & fidei consentanea Catholicæ tradit eo ipso quod Verbum unum ait esse cum Patre & eandem utrique bonitatem accommodat. Nihil, inquit, odit Deus. sed neque Verbum. Vnum quippe sunt ambo, videlicet Deus, Dixit enim, In principio Verbum erat apud Deum & Deus erat Verbum. Mox ei bonitatem adscribit, & appellat της του θεου φιλανθρωπίας συναγωνιστὴν γνήσιον, humanitatis Dei sincerum adjutorem. Tum in calce Pædagogi, Patrem Filium et Spiritum Sanctum, unum esse definit.
<15r>Ejusdem Clementis opus aliud extabat olim quod hoc tempore intercidit Hypotyposeon, in quibus Arianæ perfidiæ semina erant plurima, ut a Photio proditum est cod. CIX. sed quæ Clementis ipsius germana minimè videntur.
De Origine ut ejus habent hodie scripta, longe aliter sentias, quàm Epiphanius, Hieronymus alijque veteres arbitrati sunt. Hi enim de Trinitate quædam adscribunt Origeni absurda prorsus & impia, quæ in illius libris minimè comparent: præsertim ijs quos de Principijs inscripsit; in quibus omnis errorum illius officina constituitur. Hujus auctor varietatis Ruffinus interpres fuit; qui ut illius invidiam minueret, complures ejus e scriptis errores sustulit; ac pro ijs catholica dogmata substituit, ut in Præfatione testatur ipse, quam illius περὶ ἀρχων operi præfixit. Temere id quidem; imò flagitiosè, non solum quia veterum interpolare libros, ac pro libito commutare, periculosi res exempli est. sed etiam, quod nec errata illius emendavit omnia; et ea ipsa, quæ reliquit, non modo probare dissimulando; sed commendare insuper, cum auctorem ipsum laudaret, est visus. Quamobrem quid de sanctissimæ Trinitatis mysterio existimavit Origenes, ex antiquorum potius testimonio Petrum, quàm ex illius monumentis, vel assutis a Ruffino lacinijs æstimare convenit.
Hieronymus in ijs libris quos de eo argumento scripsit constanter asserit Origenem pessimè de Filij ac spiritus sancti divinitate sensisse. Etenim in Epistola ad Avitum, ait ipsum in libro primo περὶ ἀρχων asserere Christum filium Dei non natura esse, sed factum: Deum Patrem per naturam invisibilem a Filio non videri: Filium, qui sit imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse veritatem: apud nos autem, qui Dei omnipotentis non possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem videri ut majestas ac magnitudo majoris, quodammodo circumscripta sentiatur in filio: Deum Patrem esse lumen incomprehensibile: Christum collatione Patris splendorem esse ✝[4] perpetuum: qui apud nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum majoris & parvulæ, unus quæ mundum impleat & magnitudine sua quodammodo invisibilis sit; & alterius quæ sub oculos cadat, ponit exemplum, priori patrem, posteriori filium comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat bonum & perfectæ bonitatis: Filium non esse bonum sed auram quandam & imaginem bonitatis: ut non dicatur absolutè bonus, sed cum additamento pastor bonus, & cætera. Tertium dignitate & honore post Patrem et Filium asserit spiritum sanctum. De quo cum ignorare se dicat, utrum factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo sentiret, expressit; nihil absque solo Deo Patre infectum esse confirmans. Filium quoque minorem Patre, eo quod secundus ab illo sit; et spiritum sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque versari. Atque hoc ordine majorem Patris fortitudinem esse quam Filij et Spiritus sancti: & rursum majorem Filij fortitudinem esse, quam Spiritus sancti; & consequenter ipsius sancti spiritus majorem esse virtutem cæteris quæ sancta dicuntur. Rursus in quarto libro scripserat idem Origenes, Hieronymo referante, Filium non comprehendere Patrem; etsi Pater illum comprehendat. tum majorem esse Patrem Filio in omnibus, adeoque in cognitione, Dum perfectiùs et puriùs à semetipso cognosicitur, quàm a Filio
Hæc sunt germani Platonici et Ariana imbuti perfidia scriptoris de Trinitate Dogmata: quæ in hodiernis libris Periarchon frustra requiras. Hæc enim Ruffinus omnia detruncavit negans hæc Origenis esse ab hæreticis illius intrata fuisse libris asserens. Sic enim in libri primi præfatione loquitur. Sicubi ergo nos in libris ejus aliquid circa id inveniemus, quod ab ipso in cæteris locis de pietate de trinitate fuerat definitum, velut adulteratum hoc et alienum, aut prætermisimus, aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter invenimus affirmatam. Quod etiam in Præfatione libri tertij repetit. Hoc autem Ruffini facinus cum Catholicis omnibus meritò detestatus est Hieronymus. Hac enim ratione factum est, ut omnigenis errorum portentis infamis scriptor a plerisque Latinorum pro Catholico sit habitus, propter unicam illam cum Nicæna congruentem regula de Trinitate sententiam, quam ei Ruffinus affinxerat. Tum verò, cùm alij quamplurimi ijsdem in libris errores ab interpolatore isto relicti sint, qui se suspecta et hæretica omnia abrasisse professus erat; ijdem illi videlicet probati & pro sinceris ipsius judicio sunt recepti. cujusmodi illa sunt quæ de animarum ex alijs in alia corpora transitu; ac de resurrectione non ijsdem cum corporibus, vel extinguendis postmodum et ipsis, futura, opere in illo tradita leguntur.
Quibus adductus Hieronymus libros Periarchon in Latinum rursus e Græco quàm fidelissimè transtulit; sic ut nulla re addita vel detracta ipsissimas Origenis sententias decretaque proponeret. quæ editio non sine magna jactura harum literarum intercidit: ac sola Ruffininana superest: quam nemo sine stomacho, ac stolidi interpretis odio potest legere. Sed sunt nonnulla tamen alijs in libris ab eodem Origene prodita, quæ minorem Patre esse filium haud obscurè significant.
<18r>Tomo primo in Ioannem verba illa declarans In principio erat Verbum, magno conatu magnas nugas effutit, dum illud inquirit an et qua ratione principium sit Christus ac docet principium esse in quantum sapientia est, & quidem a Deo creata, ut ex Proverbiorum octavo capite colligit: non autem in quantum est vita, aut cætera post sapientiam. Nam in Verbo et Filio Dei proprietates multas, easque distinctas inesse putat; ut minimè sit simplex. uti est Pater; Nam Deus quidem (ait de Patre loquens) unum est et simplex. Servator autem noster propter multa; quandoquidem proposuit illum Deus propitationem & primitias omnis creaturæ, efficitur etiam multa. Quod si quis de Filio Dei propter assumptam carnem, dici ab illo sentiat, relegat quæ proximè idem scripsit Origenes; tum sciet divinum ipsum Verbum & creatum a Deo, & multiplex, ac varijs præditum qualitatibus ab eodem constitui. Nam et sapientiam in Christo factam, id est creatam, & vitam asserit. Cùm enim protulerit Ioannes (ait) de Verbo loquens, Quod factum est in ipso vita erat, ostendit factum fuisse vitam in Verbo. Neque verò Verbum hoc aliud est à Christo, Deus existens et Verbum apud Patrem; per quod facta sunt omnia: neque vita alia est a Dei filio, qui inquit; Ego sum via, veritas et vita. Vnde non secus atque vita facta fuit in Verbo; sic Verbum erat in principio. Ac postea illam ipsam sapientiam, quæ est Verbum, creatam esse dicit: Dicendumque est, Deum, cùm animatam sapientiam, ut ita loquar, creasset, illius curæ permisisse ut ex figuris et speciebus, quas ipsa habebat, (opinor) subsistentiam & plasmationem & formas præberet entibus & materiæ. Rursus eundem Dei filium dicit non esse principium juxta omnia quibus nominatur, id est, secundùm omnes illius proprietates. Quî enim fieri potest ut sit principium in quantum est vita, cùm vita facta fuerit in Verbo, quod est ipsius vitæ principium? &c. Quod si diligenter examinemus omnia ipsius cognomina, solum quia sit sapiens, principium est; ne principium quidem existens in quantum est λόγος, id est Verbum, vel ratio. quandoquidem Verbum vel ratio in principio erat. Adeò ut audacter ausit quis dicere, antiquiorem omnibus, quæ excogitantur, nominibus primogeniti omnis creaturæ, sapientiam esse. Hic Origenes fœde Ioannis locum illum interpretans, Verbum Dei tùm creatum factumque demonstrat, tum multiplicibus ex proprietatibus contextum; quarum una prior cæteris, ac pollentior est. Quod etiam in Tomo secundo ad illa verba. Omnia per ipsum facta sunt &c manifestè docet: Quippe et Spiritum ipsum Sanctum per Christum fuisse factum affirmat; ut postea dicemus: & alia omnia per sermonem Deum facta esse, quæ considerantur in Christo; quia Pater fecerit ea in sapientia. Omnia enim, inquit, in Sapientia fecisti non per sapientiam fecisti. Igitur in filio Dei sapientiam, et vitam, & cætera inesse vult, quæ a solo Deo Patre facta sunt, facta, inquam, in sapientia, hoc est in filio ipso qui est sapientia; non per sapientiam, uti vulgo Hebraica ista locutio accipi solet, & vero debet ut ad creatas res pertineat.
Præterea eodem in Tomo secundo sub initium, indignè de Dei Filio sentit. Ait enim quando in sacris libris ὁ θεὸς cum articulo ponitur, Patrem intelligi, qui verus Deus est: cùm autem sine articulo θεὸς legitur, Dei Filium ac cæteros, qui Dij participatione quadam nominantur. Ac ne quem offendat (inquit) quia dixerimus unum esse verum Deum, nempe Patrem, & præter Deum verum multos factos Deos, participatione Dei, verentes gloriam ejus qui omnem creaturam præcellit, æquari reli quis obtinentibus appellationem Dei sine articulo; respondet sic Præter datam differentiam, per quam Deum λὸγον diximus reliquis omnibus dijs ministrum esse. deitatis, etiam, hæc differentia est apponenda. Ea enim ratio quæ in singulis rationis capacibus inest, eandem comparationem habet ad illam rationem quæ in principio apud Deum est, & Deus est λόγος, quam habet Deus λόγος, id est ratio, sine articulo ad Deum cum articulo. Vt enim Pater ἀυτόθεος hoc est per se Deus, & verus Deus se habet ad imaginem (nempe filium) & ad imaginem imaginis, &c sic hunc in modum se habet ipse λόγος, hoc est ipsa ratio, ad eam quæ est in singulis rationem. Hac in tota disputatione in qua stupor cum impietate certat, palmare illud est sacrilegium, quod et Filium Dei verum dici Deum non patitur; et inter factos Deos numerat, ac Verbum id est λόγον ita comparari cum creaturis affirmat quemadmodum cum λόγοω ipso summus ac verus Deus. Vt ab reliquarum creaturarum consortio, nihil Dei Filium, præter excellentiam quandam potiorem vindicet. quæ fuit postea trita Arianorum usu nænia. Sic eodem in loco mox Origenes tres constituit eorum gradus qui Deum colunt. Deum, inquit, alij quidem Deum universorum habent. qui verò has proximè sequuntur, in Christum Dei ipsius filium defixi sunt. Tertij verò sunt qui Solem Lunam omneque cœli ornamentum habentes, a Deo aberrant. Poterit qui in auctoris illius scripta diligentius intenderit complura alia deprehendere Arianæ perfidiæ semina. Nos ad superiora unum aut alterum alio ejusdem ex opere subjungemus. Libro sext contra Celsum ait, proximum mundi nolitorem esse filium Dei Verbum, qui velut suapte manu mundum fabricarit: Patrem vero Verbi, eo ipso quod Filio suo atque Verbo jusserit mundum facere, esse primarium Opificem. Atque idem in libro quinto verba illa Deute ronomij secundum septuaginta interpretum editionem enarrans, Constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei, post disjectos Babylonicæ turris architectos, & in varia loca dispersos. singulas, ait, nationes pro linguarum diversitate præsidibus suis angelis attributas esse, quos ἄρχοντας. id est, principes appellat inter quos præstantiorem, ac valentiorem cæteris unum fuisse, cui genus Hebræorum est traditum. Hunc verò Iesum esse demonstrat; non secus atque Eusebius Cæsariensis; qui stertentis Origenis somnia ista cupide est amplexus, ut paulo post ostendam.
< insertion from f 20v >Hæc ab aliena manu inserta esse fidem facit interpretem solita licentia. Libros quidem Periarchon Hieronymus quo infidam Ruffini interpretationem everteret, fidè transtulit –. In cæteris tam ipse quam reliquis interpretes, Ruffino similes extitere: Ita ut non tam Ruffini scelus quam sæcula ipsius pia consuetudo videretur scripta veterum interpretando, ne dicam transcribendo, pro lubitu corrigere & ad suas opiniones aptare, ne legentium oculi fœdis ut arbitrati sunt, auctorum sententijs læderentur. Ruffinus utique Præfatione in libros Periarchôn suæ, excusans interpretationis licentiam, dicit se opus aggressum ea lege atque ordine ut quantum fieri potest sequatur regulam præcessorum: et ejus præcipuè viri, cujus superius fecerat mentionem [i.e. Hieronymi,] qui cum ultra septuaginta libellos. Origenis quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de Tomis in Apostolum scriptis transtulisset in Latinum in quibus cùm aliquanta offendicula inveniantur in Græco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide sua discrepet Latinus lector inveniat. Et paulo ante ejusdem Hieronymi licentiam quam se {unitatem} profitetur, laudibus prosecutus, dicit quod is in stilo proprio placens, rem majoris gloriæ sequitur, ut pater verbi sit potius quam interpres. Quin & Hieronymis ipse (Epist. ad Theophil. cont. Ioan. Hierosol.) idem his verbis fassus est: Originem me arguit [sc. Ioannes] vertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci sed et confessor Hillarius fecit, et tamen uterque nostrum noxia quæque detruncans utilia transtulit. Et epist. adv. Vigilantium: Origines, ait, Hæreticus; quid ad me qui illum in plerisque hæreticum non nego. Erravit de resurrectione corporis, erravit de animarum statu, de diaboli pœnitentia, & quod his majus est, Filium Dei et spiritum sanctum in commentarijs Esaiæ Seraphim esse testatus est. – Si igitur quæ bona sunt transtuli et mala vel amputavi vel correxi vel tacui, arguendus sum cur per me Latini bona ejus habeant et mala ingorent? Si hoc crimen est, arguatur et confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem et homilias in Iob ex libris ejus, id est, ex Græco in Latinum transtulit. Sit in culpa ejusdem confessionis Vercellensis Eusebius qui omnium Psalmorum Commentarios hæretici hominis vertit in nostrum eloquium, licet hæretica prætermittens, optima quæque transtulerit. Taceo de Victorino Pictabienensi & cæteris qui Origenem in explanatione duntaxat Scripturarum secuti sunt & expresserunt, ne non tam me defendere quam socios crimines videar quærere. Eadem Hieronymus alij in {locis} agnoscit et confirmat ex quibus inquam conficitur non tam Origenem sibi contradixisse qu{am} interpretes Origenem in sensum contrarium conformasse. Quod idem plenius constabit argumento sequenti.
Hieronymus (lib. 1 cont. Ruffin) Sex, ait, libros Eusebius Cæsariensis Episcopus: Arianæ quondam signifer factiones [sub titulo Apologiæ] pro Origene scripsit, latissimum et elaboratum opus: et multis testimonijs approbavit Origenem juxta se Catholicum, id est, juxta nos Arianum esse. Horum Ruffinus primum librum vertit sub nomine [Pamphili] martyris. – Paucisque testimonijs de filio Dei et spiritu sancto commutatis, quæ sciebat displicitura Romanis cætera usque ad finem integra dimisit: hoc idem faciens in apologia, quasi Pamphili, quod et in Origenis περὶ ἀρχων translatione fecerat. Hic autem Eusebij liber primus (pergit Hieronymus in lib. 2 cont. Ruff.) sub nomine Pamphili a Ruffino æditus est tam græce quam latinè, immutatis duntaxat sensibus de filio et spiritu sancto, qui apertam blasphemiam præferebant. Igitur quæ Eusebius ex Origene in fidei suæ defensionem citaverat, hic verbis immutatis ita in contrarium sensum detorquet, quasi Pamphylus ea omnia ex Origene ad probandum eum secundum Homoüsianos orthodoxum esse citasset. Et tam in Præfatione in libros Periarchôn quam in calce hujus Operis Pamphilo ascripti explicat se hoc Pamphili opus adidisse ut ex eo pateret Origenem revera Catholicum esse et cum a seipso discrepantia haud ipse scripserit, ideo corruptos esse in quamplurmis ab hæreticis et malevolis libros ejus. Proinde librum Periarchôn ab istis hæreticorum fraudibus recte purgasse se, et ad auctoris sensum primitivum probe redigisse contendit. Hacce cupidentissima sophisticatione quæ Origenis erant non esse Origenis et quæ non erant Origenis Origenis esse projecta circulator audaciæ {sit} demonstrandum. Et parum abfuit quin trans succederet. Eo libro, inquit Hieronymus (lib 1 cont. Ruff.) quem sub nomine martyris edidit Ruffinus vulneratæ sunt conscientiæ plurimorum dum scilicet ejus auctoritate permoti Origenem juxta se catholicum esse crederent. Quin et Hieronymus (lib 2 cont Ruffin.) testatur se librum istum qui sub nomine Pamphili ferebatur – quia non erat ei curæ quid pro hæretico diceretur, sic semper habuisse, quasi diversum esset opus Pamphili et Eusebijj. Postea vero quæstione [de Origene] mota: scriptis eorum [sc. Eusebij et Pamphili] respondere voluisse & ob hanc causam legisse quid pro Origene unusquisque sentiret perspicueque deprehendisse quod primus liber sex Voluminum Eusebij ipse esset qui unus sub nomine Pamphili a Ruffino æditus est, tam Græcè quam Latinè, immutatis duntaxat sensibus de filio et spiritu sancto qui apertam blasphemiam præferebant. Vnde etiam ante annos fermè decem [quam fraudem detexit] cum – auctorum suæ religionis indicem texeret: inter cæteros tractatores posuit et hunc librum a Pamphilo æditum, ita putans esse ut a Ruffino et ejus discipulis fuerat divulgatum. Fraude igitur tandem animadversa, Hieronymus propter inimicitias quæ inter ipsum & Ruffinum intercedebant, rem palam fecit: hoc insuper argumento Ruffinum convincens quod Pamphilus, ipso referente Eusebio, nihil scripsit exceptis brevibus epistolis ad amicos. Ruffinum præterea Arianum esse vult Hieronymus, & librum hunc disseminare voluisse ut sub persona martyris, hæresin introduceret quod inceptum est: Se homousianum constanter professus est Ruffinus & librum disseminavit ut ab Arianismo liberaret Origenem. Ad illud autem quod Ruffinus & ejus sequaces Origenis libros corruptos esse contenderent, respondet Hieronymus fusius quidem in libris contra Ruffinum, strictius autem in Epistola ad Pammachium et Oceanum, his verbis: Illud vero, ait, quod asserunt, a quibusdam hæreticis & malevolis hominibus libros ejus esse violatos, quàm ineptum sit hinc probari potest. Quis prudentior doctior eloquentior Eusebio & Didymo inveneri potest? Quorum alter sex voluminibus της ἀπολογίας ita eum sensisse confirmat alter sic ejus errores nititur excusare ut tamen illius esse fateatur: non scriptum negans sed sensum scribentis edisserens. Aliud est: si quæ ab Hæreticis addita sunt, Didymus quasi benedicta defendat. Solus est inventus Origenes cujus scripta in toto orbe pariter falsarentur: & quasi ad ‡[5] Mithridatis literas, omnis veritas uno die de voluminibus illius radèrentur. Si unus est liber violatus, nunc universa ejus opera quæ diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? Denique cum plurima in libro Pamphili, quasi ex Origene catholicè dicta citarentur: Hieronymus (lb 2. adv. Ruffin.) contra disputans, & errores Origenis breviter enumerans, viz Dei filium creaturam esse, spiritum sanctum minstrum, &c mox subjungit: Hæc in Origenis libris ego hæretica doceo, tu [Ruffine] ostende in quo ejus opere his contraria legeris. Nolo dicas, ✝[6] quæ de eisdem rebus in alijs locis ejusdem auctoris catholicè dicta legeram, ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quæ legisse beatum papam Epiphanium cirminaris; sed ipsa loca nomina: nec hoc mihi sufficiet, nisi eadem dicta ad verbum protuleris. Non est fatuus Origenes, et ego novi contraria sibi loqui non potest. Igitur ex hac supputatione illa summa nascitur non hæreticorum esse quæ amputasti sed Origenis. Ita quidem Hieronymus, qui Multa Origenis in Latinum transfuderat, reliqua perlegerat pene omnia, et in epistola ad Pammachium et Oceanum ita de se scribit: Quod, inquit, oponunt congregasse me libros illius, super cunctos homines: utinam omnium tractatorum haberem volumina: ut tarditatem ingenij lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros ejus fateor. Et ideo errores non sequor quia scio universa quæ scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor. Venenata sunt illius dogmata, aliena a scripturis sanctis vim scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem. Et si in legendo crimen est, fateor & nostrum marsupium Alexandrinæ chartæ evacuarunt.
< text from f 21r resumes >At ille ipse Origenes quædam de Trinitate rectè scripsit interdum, nisi ab aliena manu inserta sunt. Velut Homilia 6 in Exodum: Nullus ergo in Dijs, ait, similis Domino: nullus enim invisibilis, nullus incorporeus, nullus immutabilis, nullus sine initio & sine fine, nullus creator omnium, nisi Pater cum filio et spiritu sancto. Et in Præfatione ad Tractatus in Evangelium Ioannis, Verbum cum Patre universorum Deum esse dicit. Et ad ista verba In principio erat Verbum, de Filij sempiterna generatione, ut par est, disserit. Etenim quod in secundo Psalmo scriptum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te, sic enarrat: Neque enim est vespere diei, neque mane, meo quidem judicio, sed tempus, ut ita dicam, simul se extendens cum illa ipsius ingenita, et sempiterna vita, ipsi dies est hodie, in qua genitus est filius, sic non invento origenis ipsius principio sicut neque diei. Hic enim nullum initium esse origenis sive productionis Filij docet, quem Pater hodie, id est in æternitate, & sine initio genuit. Sed hæc satis catholicè dicta velut nebula quadam obscurat in ijsdem Commentarijs, ubi Deum ait, cùm animatam sapientiam, ut ita loquor, creasset, illius curæ permsisse, ut ex figuris et speciebus, quas ipsa habebat, opinor, subsistentiam et plasmationem et formas præberet entibus et materiæ. Rursus in libro sexto contra Celsum præclarè Filium vocat ἀγένητον, id est, non factum. Non enim, ait, eum qui factus non est, & naturæ omnis factæ primogenitum, pro dignitate scire quis potest, sicut ille, qui ipsum genuit, Pater.
Sed eximia sunt, imprimisque memoranda, quæ ex eodem Origene Athanasius refert in libro de decretis Nicænæ Synodi: Si est, inquit, imago Dei invisibilis, ipsa quoque invisibilis; equidem audacter hoc etiam adjecerim, cum sit idem similitudo Patris, non fuisse aliquando cum non esset. Quandonam enim Deus qui secundum Ioannem lumen dicitur: Deus enim lumen est: splendoruem propriæ gloriæ non habebat, ut audeat quispiam initium dare filio, cum antea non esset? Ecquando vero illa Hypostaseos Patris, quem nec effari, neque nominare, neque verbis eloqui possumus, imago; character ille Verbum, Patrem cognoscens, non fuit? Animadvertat enim siquis hoc dicere audeat, erat aliquando quando non erat filius; illud etiam se esse dicturum, Sapientia aliquando non erat & Verbum non erat, & vita non erat. Hæc planè mirifica sunt: ac si quis alius, quam Athanasius, fide faceret talia ab Origene esse scripta, profectò ab Catholicis quibusdam intexta fuisse libris Origenis, haud absurda foret suspicio. His enim prorsus argumentis utitur quibus Arij dogma et illam ejus impiam vocem ην ποτε ὅτε οὐκ ἠν, refellere solent antiqui patres.
Cæterum Hieronymo de Origene assentitur Epiphanius qui ideo in epistola ad Ioannem Hierosolymitanum, quam in Latinum transtulit Hieronymus Arij Patrem illum vocat; ac subinde verba ejus ex libro περὶ ἀρχων refert, quibus neque filium videre posse patrem neque spiritum sanctum videre posse filium asserit. Et in hæresi Origenis, cum ejus verba descripsisset ex Commentario ad Psalmum primum, in ijs illud reprehendit quod Filium Dei salvatorem nostrum γενητὸν appellaret Deum, Quam vocem ambiguam, & ὁμώνυμον esse dicit. Ac si quidem (ait) ab alio quopiam vocabulum istud usurparetur, recto ac sincero animo pronunciatum esse existimare possemus. Nunc cum in alijs plerisque locis deprehendamus, Vnigenitum Deum a paterna divinitate, atque substantia ab eodem auctore segregari, nec non spiritum sanctum; propterea γενητὸν hoc est productum Deum ideo dixisse illum apparet quod creatum statueret. Et in Epitome Hæreseon testatur ab illo creaturas constitui Filium et Spiritum sanctum. Quod etiam ex Epiphanio refert Augustinus: qui et defensores Origenis ait dicere, Origenem Patrem et Filium & Spiritum sanctum unius ejusdemque substantiæ docuisse. Sed qui ejus plura legerunt (addit) contradicunt. Tum in fine: Dicit præterea ipse Origenes quod Filius Dei sanctis hominibus comparatus, veritas sit; Patri collatus, mendacium: et quantum distant Apostoli Christo tantum Filius Patri. Vnde nec orandus est Filius cum Patre, quia non est auctor indulgendarum petitionum, sed supplicator.
Non puto delirasse sic Origenem ut Filium Dei ulla ratione mendacium esse dixerit: sed quosdam, qui hoc illius dogma refellerent, quod supra ex Hieronymo commemoravi Filium si cum Patre comparetur non esse veritatem, argumentando ita conclusisse; ergo mendacium esse, si non sit veritas. De cujus rationcinationis vi ac momento dicemus in secundo libro. Nihilo minus quod ex Origene tam Hieronymus quam Epiphanius et Augustinus, fit ex ijs probabile quæ in Commentario ad Ioannem idem scripsit Origenes. Theophilus item Alexandrinus in epistola prima pascali, quædam de Filio Dei ab Origene commemorat, impiè irreligioseque dicta. Velut, Filium Dei, id est Verbum ejusque virtutem, ad ea tantum, quæ rationabilia sunt, pervenire: Item, sicut Pater et Filius unum sunt, ita at animam quam assumpsit Filius Dei, & ipsum Filium Dei unum esse. Vtcunque vero hæc habent, et quoquo sensu ab Origene dicta sunt: perspicuè ex superioribus omnibus efficitur; pessimè illum de sanctissimæ Trinitatis mysterio, deque filij dignitate statuisse.
Neque audiendus est Lambertus Danæus Genevensis alumnus Synagogæ, qui ad Augustini librum de Hæresibus cap 43 adnotat Originem primum vocasse Filium Patri ὁμοούσιον, cujus rei testem citat Athanasium & Socratem libro tertio capite septimo. Sed neutrubi istud legitur &c.
Meminit Photius codice 117. Anonymi cujusdam, qui pro Origene apologiam edidit quinque in libros partitam. In ea demonstrare studebat auctor iste, Origenem de Trinitate rectè ac catholicè sensisse: verum cum adversus Sabellij dogma quod tum maxime se efferebat, vehementius disputaret, contrariam in partem ardore contentionis abreptum, quædam minùs consideratè jecisse: nonnulla etiam ab hæreticis illius inserta scriptis. De corruptis Origenis libris, vetus est querela fautorum ejus, quam Hieronymus diluit contra Ruffinum scribens. De Sabellio quod Anonymus iste narrat, non est verisimile. Nam posterior Origenis morte videtur Hæresis ista; ut ex Eusebij historia & Epiphanio liquet. Verum quinta Synodus sub Iustiniano anno Domini 553 habita Constantinopoli, de Origene dubi tationem omnem sustulit. Nam varios illius errores notavit. damnavitque, præsertim qui ad sanctissimæ Trinitatis mysterium attinent: quos ab illo verè profectos esse, non aliunde scriptis illius intextos, suo judicio comprobavit.
Cæterum illa ipsa apud Photium de Sabellio sumpta excusatio ad Dionysij Alexandrini patrocinium a monachis probabilius adducitur. Quem quidem meritò post Origenem ponimus. Vixit enim eodem quo ille, seculo; & illius auditor ac prædicator fuit. Hic vero de Filio Dei scripsit aliqua, quibus memorem eum esse Patre significavit, & Arianorum prælusit hæresi. Etenim opus quoddam, et factitium, dixit esse Dei Filium: neque porro natura proprium, sed peregrinum secundum substantiam esse à Patre: quemadmodum Agricola comparatur ad vitem & navis fabricator ad navem. siquidem tanquam qui opus est, non erat antequam fieret. Hæc et hujus generis alia ex illius contra Sabellium libris ab Arianis deprompta, non diffitetur Athanasius in eo libro quem de Dionysij sententia peculiarem scripsit. Sed eum excusat sic, ut κατ᾽ ὀικονομίαν, accommodatione quadam ista dixisse velit: nempe ut hæresi Sabellianæ resisteret: quæ unam omninò divinitatis hypostasim perinde ac naturam asserebat. Ob id Filij Dei diversam a Patre personam demonstrare studens, ea de scripturis testimonia selegit, quæ ad assumptæ carnis imbecillitatem spectant: quæ sine controversia sic Filij propria sunt, ut a Patre censeantur aliena. Quin Dionysius ipse postulatus eo nomine apud cognominem Dionysium Romanum Pontificem, sese ipse purgavit, & invidiosa illa verba commodum ad sensum revocare studuit, ac Filium Patri ὁμοούσιον appellavit et συναίδιον. Tum in epistola quam sub exitum vitæ contra Paulum Samosatenum elucubravit, tum eadem illa de Filio profitetur, tum de Trinitate catholicè loquitur. Vbi inter alia, Non enim, inquit, creatum est Verbum Iesus Christus. Ac nonnulla insuper ejusdem loca sequente libro tertio referemus; ex quibus appareat illum æmulorum obtrectatione ista prudentiorem redditum, sub vitæ tempus extremum, de tanto mysterio sensisse rectius, aut locutum certe fuisse. Nam Basilius epistola prima et quadragesima, Dionysium illum in multis improbat, quòd Anomæorum hæresin primus in humanum genus invexit. Non omnia, inquit, illius hominis admiramur: nonnulla verò prorsus etiam rejicimus. Propemodum enim istius, quæ nunc divulgatur impietatis Anomæorum, quantum scimus, primus iste humano generi semina præbuit. Causam vero hujus rei non puto improbitatem animi fuisse: sed quod Sabellio vehementius obluctari cuperet. Addit ipsum non solum hypostaseòn sed etiam οὐσιων diversitatem adstruxisse, atque inferiorem potentiæ gradum & gloriæ, ὁμοούσιον aliàs repudiasse alias admisisse. Spiritum sanctum a divinitate segregasse et in creatarum rerum ordinem retrusisse. Meminit illius de Dionysio Alexandrino dissentionis sanctorum Athanasij et Basilij Photius in excerptis Gobari. Et Facundus libro 10, Athanasij pro illo sententias describit.
Quinetiam episcopi illi sex qui ad Paulum Samosatenum, antequam in ordinem redigeretur, epistolam miserunt, in ea quædam de Filio proponunt ab Catholicæ regula Fidei nonnihil abhorrentia. Vt cum Filium dicunt in mundo procreando Paternam implesse voluntatem, eique ut id faceret, præcepisse Patrem. Vnde et diversum a Patre filium esse confirmant quoniam qui præcipit, alter præcipiat necesse est. Addunt eundem paternam implentem voluntatem Patriarchis apparuisse & ob id ministerium Angeli nomen obtinuisse. Hunc enim dandæ leges ministrum fuisse quem & mediatorem Dei atque hominum vocat Apostolus.
Per idem illud tempus floruit Gregorius Neocæsariensis cognomento Thaumaturgus, Origenis discipulus quem et ipsum suspectas nonnunquam de Trinitate sententias protulisse testatur Basilius epistola quarta et sexagesima ubi illum excusat quod non dogmaticè neque affirmando talia dixerit; sed vel disputantis altercantisque more; vel ad eum quocum certabat, gentilem hominem sese temperantem accuratius expendere ista noluisse. Ex ijs minus excusari possunt hæc, quæ Basilius ab illo posita scribit, quod Filium κτίσμα, ποίημα, hoc est creaturam et opus; ac quædam alia nominaverit. Nam quod primo loco proponit illius dictum ex fidei expositione, quæ, ut puto, non extat, & adversus Ælianum disputatione. Id ✝[7] si dextrè interpretemur nihil habet improbum. Est autem ejusmodi Patrem et Filium ratione quidem et cogitatione esse duo, unum autem Hypostasi. – Cæterùm Ecthesis illa Fidei longior, quæ sub Gregorij nomine a Turriano et Vossio publice est edita, Gregorij non est.
<28r>Huic adjungendus est Methodius martyr, qui contra Origenem scripsit. Cujus animadversione digna quædam est sententia, quam refert Photius. Duas, inquit, vires in ijs quæ ante confessa sunt, esse diximus, effectrices: unam quæ ex non extantibus nuda voluntate, sine cunctatione, simul ac voluit, per seipsam molitur quicquid vult facere, eaque est Pater. alteram quæ componit, et varietate quadam exornat, ad prioris imitationem, quæ jam facta sunt; et est Filius, omnipotens et fortis manus Patris, in qua postquam fecit materiam ex non extantibus, exornat. Hic non placet δυνάμεις duas appellari Patrem et Filium; cùm ambo una sint virtus et potentia, tum quod alteram virtutem id est Patrem sola voluntate ἀυτουργειν id est per se moliri ac creare dicit, ita ut Filium excludat: quem ait ea qua jam sunt facta perpolire et exornare. Quod Catholicæ Fidei regula usurpari non sinit. Nihil enim Pater sine Filio ac nisi per Filium efficit.
Fuit et Lucianus Antiochensis Presbyter, vir sanctitate doctrinaque celebris: qui sub Galerio Maximiano gloriosum martyrium obijt Nicomediæ anno 311. Hic de Filij divinitate & æquali vel una potius cum Patre substantia, haud satis recte ab nonnullis sensisse proditur: Origenis fortasse, aliorumque quos commemoravi, veterum vestigia persecutus. Nam et Alexander Alexandriæ Episcopus, qui primus Arium damnavit, & contra ejus hæresin classicum cecinit, in Epistola ad cognominem Alexandrum Byzantij Episcopum, docet Arianam perfidiam auctorem habuisse Paulum Samosatenum, Quam Lucianus, inquit, excipiens, a tribus Episcopis, longo tempore, mansit excommunicatus. Quinetiam Arius ipse, ejusque fautores Lucianistas sese nominabant. Hinc Arius epistola ad Eusebium Nicomediensem, quam Epiphanius ac Theodoretus descripserunt, Eusebium vocat συλλουκιανιστήν. Et Marius Victorinus libro primo contra Arium, Isti, inquit, Ariani; isti Lucianistæ, isti Eusebiani, isti Illyricani sed {abjurantes} aliqua, auferentes aliqua, et mutantes, omnes diversæ opinionis hæretici. Epiphanius quoque in Ancorato Lucianum & Lucianistas omnes Arianosque refelliat ab Evangelio, quod Christo amnam tribuit, qua hunc illi caruisse putant. Quin idem Hæresi quadragesima tertia, Arianos illudere videtur quod Lucianum inter martyres annumerant: Quem scilicet (inquit) Ariani inter martyres annumerant. Ex quo falsum esse liquet quod de Epiphanio & Luciano scribit impostor ille, qui Epiphanij vitam totam ex mendacijs nugisque contexuit; nimirum ab Luciano conversum esse ad Christianam fidem Epiphanium & una cum sancto Hilarione monasticam sub illo vitam professum. Nam si id verum esset, de magistro suo non ita scriberet Epiphanius; ut certam et exactam ætatis utriusque rationem prætermittam, quæ minimè congruit. Sed neque verum illud est, quod in Annalibus legitur, Athanasium purgare ab illa suspicione voluisse Lucianum, eo ipso, quod in Synopsi hunc enixè collaudavit. Nam Synopsis ista non est Athanasij.
Vt a Græcis transeamus ad Latinos, Tertullianus imprimis de Filio Dei, ac Verbo cum Iustino paria profitetur: illum videlicet ideo Patribus antiquis apparuisse, quòd Pater a nullo possit videri; in cujus nomine et auctoritate ipse erat Deus, qui videbatur Dei filius. Lib. 2. con. Marc. cap 27. Nam et profitemur, inquit, Christum semper egisse in Dei patris nomine; ipsum ab initio conversatum; ipsum congressum cum Patriarchis & Prophetis Filium Creatoris, sermonem ejus, quem ex semetipso proferendo filium fecit et exinde omni dispositioni suæ, voluntateque præfecit, diminuens illum modico citra Angelos; sicut apud ✝[8] eum scriptum est: qua diminutione in hæc quoque dispositus est a Patre, ✝[9] quæ ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio; jam inde hominem, quod erat futurus in {fine}. Ille est qui descendit; ille qui interrogat; ille qui postulat; ille qui jurat. Cæterum Patrem nemini visum etiam commune testabitur Evangelium, dicente Christo; Nemo cognovit Patrem nisi Filius. Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat: Deum nemo videbit & vivet; patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipsi erat Deus, qui videbatur Dei filius. Hîc sermonem Dei factum esse filium, ac rebus creatis omnibus esse præfectum asserit a Patre, qui sit invisibilis et incongressibilis, qualem utique negat esse Filium.
Verum in libro contra Praxeam cap 5 & sequ. manifestius opinionem explicat suam, quæ etiam Arianam hæresin impietate et absurditate superat. Hujus hæc est summa: Rationem qui sensus & λόγος dicitur, ex æterno penes Deum fuisse; qui rationalis inde sit dictus: nondum tamen sermonem edidisse, quod Verbum dicitur, et ejus Filius, per quem universa condidit. Hunc enim antequam produceret, cum ipsa & in ipsa ratione intra seipsum habuisse, tacitè cogitando, et disponendo secum, quæ per sermonem mox erat dicturus: adeo ut interior hic esset tantummodo sermo, sive Sophia, uti Proverb. 8 nominatur. Sed nondum in se, ac per se subsistebat. Cum autem creare Deus hunc mundum voluit; tum hunc ipsum sermonem sophiamque protulit et animavit, eique substantiam dedit, & ipsum Filium suum fecit. Quocirca sub ipsum rerum exordium Verbum suum sive sermonem produxit ex se Deus, ac secundam Trinitatis personam, eundemque filium condidit, quem hactenus in sola dispositione ac cognitione sua continebat. Quemadmodum enim creatæ res omnes in divina mente ex æterno constiterunt; ut in Dei sensu ac dispositione facta jam essent; sed nondum in suis speciebus atque substantijs cognoscebantur & tenabantur; quod tum fieri cœpit cùm illæ procreatæ sunt: ita sermo divinus ac sophia, in Dei sensu ac dispositione, veluti præparatus ex omni æternitate, non prius substantiæ suæ proprietatem accepit, quàm hanc rerum universitatem creare Deus instituit. Hoc caput est Tertullianæ sententiæ; quam per partes, illius verbis explicabimus.
Imprimis cap. 5. Patrem a Filio persona esse distinctum ex quorundam ratione confirmat, qui Genesis initio sic in Hebraico scriptum esse dicebant; In principio Deus fecit sibi filium: sed ut id minimè firmum sit, alia argumenta suppetere ait ex ea dispositione Dei quæ Filij generationem antecessit: Aiunt quidam, inquit, et Genesin in Hebraico ita incipere, In principio Deus fecit sibi filium. Hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt ab ipsa Dei dipsositione, qua fuit ante mundi consitutionem, adusque filij generationem. Ante omnia enim Deus erat solus; ✝[10] ipsi sibi et mundus et locus et omnia. Mox Deum asserit ideo solum dici fuisse, quia nihil aliud extrinsecus præter illum erat: cum tamen rationem suam haberet in semetipso, id est sensum suum ac sermonem quem Græci λόγον appellant: quemadmodum homo dum cogitat, antequam sermonem suum efferat ac producat, eum intus habet in animo velut collocutorem. Quod autem sermonem istum quem intra se continebat, tùm protulerit, cum universitatem hanc mundi fabricare constituit, his verbis ostendit: Nam ut primum Deus voluit ea quæ cum Sophiæ ratione & sermone disposuerat intra se, in substantias & species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas ✝[11] rationes Sophiam, ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata, atque disposita, imo et facta jam quantum in Dei sensu Hoc enim ens deerat ut coram quoque in suis speciebus, atque substantijs cognoscerentur ac tenerentur. Tunc igitur ipsi Sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dixit Deus, Fiat lux. Hac vero productione sive pronuntiatione sermonis, qua res singulas in seipsis creavit Deus, alteram Trinitatis personam hoc est sermonem sive Verbum ac Dei filium in se et in substantia ipsius propria productum esse, non ex nihilo, sed ex ipsius Dei substantia testatur cap. VII, Hæc est, inquit, nativitas perfecta sermonis (qua nimirum Sermonem ipsum in specie ornatuque suo protulit, cùm dixit, Fiat lux) dum ex Deo procedit, conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine Sophiæ. Dominus condidit me initium viarum suarum: dehinc generatus ad effectum Cùm pararet cœlum aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est; primogenitus, ut ante omnia genitus; & unigenitus, ut solus ex Deo genitus, propriè de vulva cordis ipsius. In hunc ergo sermonem, ad creatas res moliendas de interiore Dei substantia profusum hæc scripturæ, loca convenire putat; Filius meus es tu, Ego hodiè genui te &, Ante Luciferum genui te: nec non, Dominus condidit me initium viarum in opera sua: Ante omnes collas generavit me. Quod autem sermo prolatus, cujusmodi fuit iste, Fiat lux, & cæteris, nullam substantiæ proprietatem habeat, sed vox tantummodo sit & sonus oris, negat idem de sermone Dei cogitandum esse, ut asserebat Praxeas: verùm illum esse substantivum, ac propria persona præditum: Non vis enim, inquit, eum substantium habere in re per substantiæ proprietatem, ut res et persona quædam videri possit: & ita capiat secundus a Deo constitutus duos efficare, Patrem et Filium, Deum et Sermonem. Quid est enim, dices, Sermo nisi vox & sonus oris, & (sicut Grammatici tradunt) aer offensus, intelligibilis auditu, cæterum vacuum nescio quid & inane & incorporale? Hæc objiciebat Praxeas, ne tùm, cùm producturus omnia Deus sermonem suum edidit, ac locutus est, Fiat lux, &c putaret aliquis substantiam, ac personam aliquam esse productam, ac proinde plures in Deo esse personas ostenderet. Quem contrà Tertullianus disputat: At ego, inquit, nihil dico de Deo inane, & vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, & tantas substantias fecit. Fecit enim et ipse quæ facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est; ut inanis solida & vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? Mox Vacua & inanis res est sermo Dei, qui Filius dictus est, qui ipse Deus cognominatus est. Et sermo erat apud Deum et Deus erat sermo? &c Hic certè est qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit esse se æqualem Deo. In qua effigie Dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa, quæcunque sunt, habent apud Deum & suum corpus & suam formam, per quæ soli Deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit? Quæcunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam & illi nomen Filij vindico; & dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo.
Hæc fuit igitur Tertulliani de Filio Dei Verboque sententia; tunc ipsum a Patre genitum, ac Filium esse factum, quando res omnes creatas & nihilo fabricatus est, ad idque sermone est usus; quem tum ex sese protulit ac veluti coroporavit, hoc est propriam illi substantiam ac personam attribuit. Nam corpus pro substantia sive soliditate et hypostasi sumpsisse a plerisque creditur; ne quis ex eo concludat Tertullianum asseverasse Deum, aut Dei verbum esse corpus, quatenus ei, quod est spiritus, opponitur Nam et spiritum sui generis esse corpus ait: hoc est hypostasim habere, ac per se subsistere ut ab accidentibus & ijs maximè differat quæ fugacia sunt & continuo fluxu ac successione transeunt. Sic in libro contra Hermog cap 25 non concedit esse aliquid incorporale; cùm ipsa substantia corpus sit rei cujusque. Verbum itaque personam propriam habere, ac secundum a Patre esse cœpit eo momento, quo mundum hunc procreare Deus instituit.
Rursus cap. 10 & 11, quòd Praxeas opponeret, Patrem qui sit omnipotens, se sibi Filium potuisse facere; respondet Tertullianus, non esse consequens, id illum fecisse, quamvis potuerit facere: verùm ex scriptura probandum, istud ipsum revera fecisse. Probare autem (inquit) tam apertè debebis ex Scripturis, quàm nos probamus illum sibi Filium fecisse sermonem suum. Capite verò 12 manifeste demonstrat, Filium sive sermonem & spiritum secundam & tertiam Trinitatis personam, non ex æterno subsistentes cum Patre fuisse: Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem nondum Filio apparente, Et dixit Deus; fiat lux: & facta est ipse statim sermo lux vera, quæ illuminat hominem venientem in hunc mundum; et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone Christo assistente & administrante Deus voluit fieri, & Deus fecit. Ac paulo ante, capite eodem, cum dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, idcirco plurali usum esse numero dicit, quia jam adhærebat ille Filius secunda persona, Sermo ipsius & tertia, spiritus in sermone Iam, inquit, adhærebat, quin tunc producta sunt, ambæ illæ personæ, quando mundum fabricare instituit.
Idem c. 14. Patrem natura invisibilem facit, Filium autem visibilem. Nam inde personarum duarum differentiam colligit, quod aliâs Deum videri scriptura testetur, alias neget videre posse: quorum illud in Filium competit, hoc in Patrem: Iam ergo alius erit (inquit) qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur: & consequens erit ut invisibilem Patrem intelligamus pro plenitudine majestatis, visibilem verò Filium agnoscamus pro modulo derivationis. Sicut nec Solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiæ summam, quæ est in cœlis, radium autem ejus toleramus oculis, pro temperatura portionis, quæ in terra inde porrigitur. Quibus verbis Filium multò inferiorem Patre constituit, etiam ante incarnationem, quasi portio tantum sit, non plenitudo ipsa substantiæ quemadmodum et nono capite dixit: Pater, inquit, tota substantia est; Filius verò derivatio totius, & portio: sicut ipse profitetur: Quia Pater major me est, &c
Præterea in libro contra Hermogenem, non minùs falsa imò absurdiora, contra æternitatem Filij et æqualitatem adstruit. Capite tertio Deum asserit fuisse quidem ex æterno, ac semper Deum; non tamen fuisse Patrem. Quia et Pater Deus est, et Iudex Deus est: non tame ideo Pater et judex semper quia Deus semper. Nam nec Pater potuit esse ante Filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus cum et delictum et Filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret. Sic et Dominus non ante ea, quorum Dominus existeret; sed Dominus tantum futurus quandoque, sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum; ita et Dominus per ea, quæ sibi servitura fecisset. Cap 18 de Sophia id est Sermone vel Filio, Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condidit ac generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me in initium viarum suarum, in opera sua, &c Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam Sophiam Dei natam & conditam prædicari, ne quid innatum et inconditum, præter solum Deum crederemus. Subinde verò materiam non esse Deo coæternam, argumentatur ex eo, quod si Sophia & Sermo Dei qui est ejus Filius, ex ipso et in ipso natus, sine initio non fuit, multo minus materia, quæ extra Deum est, sine initio esse potuerit. alioqui Filio præter Patrem aliquid esset antiquius: Si enim intra Dominum quod ex ipso, et in ipso fuit, sine initio non fuit; Sophia scilicet ipsius exinde nata & condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse, quod extra Dominum fuerit. Si verò Sophia eadem Dei sermo est sensu Sophia, et sine quo factum est nihil, sicut et dispositum sine sophia; quale est ut Filio Dei sermone unigenito & primogenito aliquid fuerit præter Patrem antiquius: & hoc utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius equit auctoris, multo sublimius erit eo, quod ut esset, aliquem habuit auctorem. Hinc evidens est Patrem antiquiorem poni Filio, & fortiorem, validiorem ac sublimiorem, quatenus Pater innatus est & infectus; Filius natus et factus, ut disertè docet cap. 32.
At idem nonnulla spargit interdum de hoc mysterio, quæ apprimè Catholica videntur: velut eandem esse Patris et Filij substantiam & divinitatem. Sic in libro de Pudicitia, Trinitatem vocat unius divinitatis Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et in Apologetico: Hunc ex Deo prolatum didicimus, & prolatione generatum, & iccirco Filium Dei & Deum dictum ex unitate substantiæ. Nam & Deus spiritus. Et in tertio libro contra Marconem, Christum, ait, et spiritum et substantiam esse creatoris, et eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiæ conditionem. Rursus in libro contra Praxeam: Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse docet substantiæ & unius status et unius potestatis. Et Filium non aliunde deducere se, ait, sed de substantia Patris. Hæc et siqua sint ejusmodi, non statim persuadere debent. Tertullianum enadem numero in tribus substantiam,ac perfectam divinitatem posuisse: sed ut in Patre plena atque tota; in cæteris portio quædam insit illius. Quemadmodum cum homo hominem gignit, non totam Pater in genitum substantiam derivat; sed ejus portionem: neque numero eandem quam habet naturam et essentiam. Itaque Deum Patrem, ut supra memoravi, longè antequam filium produceret, extitisse putat: & hunc tamen ὁμοούσιον, hoc est eadem substantia præditum. uti Filius, tametsi tempore sit Patre homine posterior; eandem cum illo naturam obtinet. Hanc esse Tertulliani mentem quæ supra posui, illius loca confirmant. In Apologetico postquam docuit, Filium Dei ex unitate substantiæ dictum, rem ita declarat. Etiam cùm radius ex sole porrigitur, portio ex summa. Sed Sol erit in radio, quia Solis est radius; nec separatur substantia sed extenditur. Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus: ut lumen de lumine accensum: manet integra et indefecta materiæ matrix, et si plures inde traduces qualitatis mutueris. Ita et quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo. Et in tertio adversus Marcionem, Patri ac filio ejusdem quidem tribuit substantia conditionem sed mox addit: Cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certè qua plenitudinis consors. Et contra Praxeam Pater tota substantiæ est; Filius verò derivatio totius et portio; sicut ipse profitetur. Quia Pater major me est. Repetantur et alia paullo ante descripta; in quibus Tertullianus totam substantiam in Patre & portionem in Filio, non sic intelligit quomodo Theologi nostri cum dicunt, Patrem plenitudinem divinitatis possidere in primo signo originis; ut benignè magis quam verè Pamelius interpretatur. Sed ita planè, ut longè minor sit Filius: adeo ut propterea ✝[12] invisibilis sit pro modulo derivationis; cum sit Pater invisibilis (ait capite decimo quarto adversus Praxeam.) Sane Athanasius plenitudinem divinitatis in Patre esse dicit, ut sit etiam in Filio. quod Apostolus disertè asserit: quia plenus è pleno natus est filius; ut ait Ambrosius. Sic et Victorinus, in primo contra Arium, tam Patrem quam Filium ait esse plenitudinem. Quod ad mentem Tertulliani minimè convenit. Quocirca ut radius a Sole derivatus, ac fonte ipso luminis, etsi eodem lumine constat & substantia, ideoque dici potest ὁμοούσιος, multo est tamen {minor} et inferior, & aspectui nostro tolerabilius est; cum ad solis intuitum oculorum nostrorum acies hebetetur. Sic Deum Patrem tanquam immensum & incircumscriptum lumen, majusque adeo, quàm ut cerni possit, Tertullianus contemplatus est: Filium verò, sic quasi portionem quandam lucis istius; quam proinde oculorum nostrorum imbecillitas capere posset Qua in opinione veteres, ut jam ostensum est, nonnulli fuerunt. De spiritu vero sancto, quemadmodum perperam existimavit idem, postea demonstrabimus.
Et hoc de Tertulliani sententia judicium nostrum, adjuvat eorum ratio qui Deum ab illo corporeum esse creditum volunt. Nam corporum natura collatationem et contractionem ejusmodi recipit. Quæ res alibi disceptabitur. Quod verò ad æternitatem attinet Verbi, palam est ex ijs locis quos supra descripsimus, Tertullianum minime illam agnovisse; ac frustra niti Pamelium, ut errori manifesto colorem obducat; quasi perinde fuisse tempus dixerit cùm non esset Filius, ac sanctus Hilarius solum Patrem æternum esse scripsit, Filium autem illi coæternum esse. Hoc enim recto & catholico sensu potest usurpari; si solum Patrem intelligamus fontem et principium æternitatis esse. Illud Tertulliani nulla specie, vel fuco potest obtegi, quod Filium tunc a Patre productum asserit, cum mundum fabricare institueret: tanquam hactenus potestate, non actu ipso, Pater esset Deus: quæ fuit Arianorum nefanda hæresis; cujus hac ex parte Cyrillus meminit in secundo Dialogo. Erat enim (inquiebant illi) potestate Pater Deus. Proinde nuda consideratione, ac sola apparenti specie, capi animo poterat Filius antequam gigneretur: postea verò genitus est. Postremo quod Tertullianus ✝[13] modulo alternum numerum, gradu non statu in Deo factum ait, & a matrice non recessise sed excessise, eodem pertinet. Nam modulum vocat, τρόπον της ὑπάρξεως, ut Græci loquuntur, certum modum quo derivatus a Patre Filius existit: uti radius emissus a sole extra ipsum, extenditur ita ut idem sit status, hoc est οὐσία vel ὑπόστασις, ut tum loquebantur, luminis; gradus vero diversus id est persona. Sic in libro adversus Praxeam, tres esse scribit non statu, sed gradu; nec substantia sed forma; nec potestate sed specie. Vbi forma est personalis proprietas; ut et species; quæ communem naturam modificat, ad seque trahit. Invenio tamen apud eundem Tertullianum rectè illud et catholicè dictum, minorem non esse patre filium, Omnia (inquit in quarto contra Marcionem cap. 25.) sibi tradita dicit a Patre. Credas si creatoris est Christus, cujus omnia; quia non minori se tradidit omnia Filio Creator, quæ per eum condidit, per sermonem suum scilicet.
De Tertulliano satis multa. Novatianus hunc sequitur: etsi falsò id ei libro nomen tribuitur qui de Trinitate est, et inter opera Tertulliani legitur. Cujus quicunque est auctor de hoc mysterio non satis accuratè est locutus: imò absurdè pleraque tradidit. Primum in decimo septimo capite locum illum tractans Apostoli: Qui cùm in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, æqualem se esse Deo &c hæc scribit: Quamvis enim se ex Deo Patre Deum esse meminisset, nunquam se Deo Patri aut comparavit aut contulit, memor se esse ex suo Patre, & hoc ipsum quod est habere se, quia Pater dedisset. Inde denique et ante carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam præterea resurrectionem, omnem Patri in omnibus rebus obedientiam præstitit pariter ac præstat. Ex quo probatur nunquam arbitratum illum esse rapinam quandam divinitatem ut æquaret se Patri Deo: quinimò contra, omni ipsius imperio et voluntati obediens, atque subjectus, etiam ut formam ✝[14] se servi susciperet, contentus fuit. Capite se cundo et vicesimo, verba illa, Ioannis decimo, Ego et Pater unum sumus. Ariano pœne more declarat: Vnum autem quod ait ad concordiam (inquit) & eandem sententiam, & ad ipsam charitatis societatem pertinet, ut meritò unum sit Pater & Filius per concordiam et per amorem et per dilectionem. At in 26 et 27 capitibus tum Deum Patrem Deo Filio præcepisse dicit ut mundi partes singulas fabricaret: Deo (inquit) præcipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem facit. tum Deum Patrem immensum, atque sine fine, non qui loco claudatur, sed qui omnem locum claudat: nec eum qui in loco sit, sed potiùs, in quo omnis locus sit; omnia continentem, & cuncta complexum; ut meritò nec descendat, nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet. Quocirca non Patrem ipsum esse, qui a Mose passim descendisse dicitur, sed Dei Filium ac Verbum cùm et invisibilis alioqui sit Pater. Ex quo intelligi potest (ait idem) quod non Pater visus sit, qui nunquam visus est, sed Filius, qui & descendere solitus est, & videri quia descenderit. Quæ sunt ijs consentanea quæ ex Iustino supra memoravi. Rursus primo et tricesimo capite de Patre loquens; Ex quo quando ipse voluit (inquit) Sermo Filius natus est. Et, Hic ergo quando Pater voluit processit ex Patre: & qui in Patre fuit, processit ex Patre: & qui in Patre fuit, quia ex Patre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit. Quo in loco illud indicat, Filium hactenus in Patre fuisse: et cum mundum creare vellet Pater, ex se Filium protulisse: qui tum demum ex Patre processit, & cum Patre fuit, ac secunddam personam effecit, ut mox loquitur. Cujus modi aliquid et Tertullianum aliosque ante scripsisse meminmus & Lactantium Victorinum ac cæreros paullo post audiemus. Quasi in Evangelio Ioannis verba illa In principio erat Verbum de illo nescio quo statu Filij et Patre accipienda sunt, imo quo nondum ab hoc ille distinctus erat; neque productus ab ipso. Redeo ad sextum et vicesimum caput, quo in capite longa oratione disserit, quemadmodum in veteri Testamento is, qui apparuisse & cum hominibus usum sermonis & consuetudinem habuisse legitur Deus, non Pater fuerit ipse; sed ejus Filius ac Verbum. His enim verbis ille utitur: Imago est enim invisibilis Dei. ut mediocritas et fragilitas conditionis humanæ, Deum patrem videre aliquando jam tunc asuesceret in imagine Dei, hoc est in Filio Dei. Gradatim enim et per incrementa fragilitas humana nutriri debuit, per imaginem ad istam gloriam, ut Deum Patrem videret aliquando. Periculosa sunt enim quæ magna sunt, si repentina sunt. Addit eôdem spectantia nonnulla: in quibus omnibus quædam Arianæ perfidiæ velitationes, ac præludia cernuntur: ac Patre haud paullo Filius inferior ostenditur: maxime capite 31. sub libri finem: ubi Filium, etiam quà Deus est, Patri obedientem et subjectum facit. Cujus sic divinitas traditur (inquit) ut non aut dissonantia, aut inæqualitate divinitatis duos Deos reddidisse videatur. Subjectis enim ei, quasi Filio, omnibus rebus a Patre, dum ipse cum his quæ illi subjecta sunt, Patri suo subjicitur, Patris quidem sui Filius probatur, cæterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur.
Lactantius a Tertulliani opinione non discrepat, ac de Filio Dei prorsus indignè absurdéque statuit. Primum libro secundo, capite octavo Deum ait, Cum esset ad excogitandum prudentissimus, ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, ut ab eo bono, tanquam rivus oriretur longeque proflueret, produxisse similem sui spiritum, qui esset virtutibus Dei Patris præditus. Tum, Exorsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum, & maximum Filium præfecit opem univero, eoque {illeg} simul et consiliatore usus est, et artifice, in {illeg} excogitandis ornandis perficiendisque rebus. Rursus in quarto libro, Capite sexto, Deus, inquit, machinator, constitutorque rerum, antequam præclarum hoc opus mundi ordiretur, sanctum & incorruptibilem spiritum genuit, quem Filium nuncuparet. Et q{illeg} quamvis alios postea innumerabiles per ipsum creavisset, quos Angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum divini nominis appellatione dignatus est, patria videlicet virtute ac majestate pollentem. Capite item octavo explicat, qua ratione procreatus fuerit: & cum voce ac sono ex Ore Dei processisse scribit, in quo ab Angelis distat qui ex Deo taciti spiritus exierunt. Hoc ridiculum neque dignum Theologo commentum his verbis explicat: Quomodo igitur procreavit? Primum nec sciri a quoquam possunt, nec narrari opera divina. Sed tamen sanctæ literæ docent; in quibus cautum est illum Dei Filium, Dei esse sermonem; itemque cæteros angelos Dei spiritus esse. Nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus & sermo diversis partibus proferuntur; siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit: magna inter hunc Dei filium, & cæteros Angelos differentia est. Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. Ille vero, cùm sit et ipse spiritus, tamen cum voca ac sono ex Dei ore processit, sicut Verbum, ea scilicet ratione quia voce ejus ad populum fuerat usurus. id est quod ille magister futurus esse doctrinæ Dei, et cœlestis arcani ad homines perferendi quod ipsum primò locutus est, ut per eum ipse ad nos loqueretur, & ille vocem Dei ac voluntatem nobis re{ve}laret. Meritò igitur sermo et Verbum Dei dicitur, quia Deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero sed mente conceperat, inexcogitabili quadam majestatis suæ virtute ac potentia, in effigiem, quæ proprio sensu, ac sapientia vigeat, comprehendit, et alios item spiritus in angelos figuravit. Mox vero; Nostræ voces, inquit, licet auræ misceantur atque evanescant, tamen plerumque permanent, literis comprehensæ quanto magis Dei vocam credendum est & manere in æternum, & sensu ac virtute comitari, quam de Deo Patre tanquam rivus de fonte traduxerit? Quod siquis miratur ex Deo Deum prolatione vocis, ac spiritus potuisse generari, si sanas voces Prophetarum cognoverit, desinet profectò mirari.
Igitur nonnullis veterum illa de divinitate, ac personarum in ea diversitate insederat opinio, unum esse summum, ingenitum, neque aspectabilem Deum [qui λόγον] id est Verbum vel Sermonem, quem ἐνδιάθετον, intus inclusum, tenebat, ex sese foras produxerit, vocalem et sonantem; nec tamen vocis instar, sonique transeuntem, ac dissipabilem sed ejusmodi ut velut corporatus ac subsistens, cætera deinceps efficeret. Tum autem a supremo Deo, ac Patre productum esse dixerunt cum hanc verum universitatem moliri statuit; ut illum velut administrum adhiberet. Quam sententiàm alij clarius; obscurius alij significant: sed isti fere Athenagoras Tatianus, Theophilus, Tertullianus & Lactantius. Tam ij verò quàm reliqui quos commemoravi, ævo dignitate ac potentia superiorem esse Verbo Patrem arbitrati sunt ac tametsi de Patris esse substantia sive natura Filium assererent, qua una re ab cæteris, quæ creaturæ propriè vocantur, illius conditionem diversam faciebant: non minus tamen quàm creaturas, initium habuisse, hoc est, minimè ex æterno distinctam hypostasim fuisse putarunt.
Hucusque Petavius: qui postea subjungit recentiores quosdam, Zenonem Veronensem episcopum, Marium Victorinum & Rupertum, similia docuisse: deinde sic concludit. His & similia & similiter animadvertenda leges in Epistola Constantini magni ad Nicomedienses contra Eusebium ac Theognim apud Gelasium Cyzicenum in farragine Actorum Nicæni Concilij. Ibi sanctissimæ Trinitatis contra Arianam perfidiam mysterium enarrans, patrisque ac Filij proprietates explicans; Patrem dico (inquit) sine principio, sine fine parentem seculi ipsius: Filium verò, hoc est Patris voluntatem; quæ quidem neque per cogitationem est aliquam assumpta; neque ad operum suorum perfectionem per {exqu}isitam aliquam substantiam accepta. Qui enim hoc intelligit intelligetque, hic habebit ad omne supplicij genus indefessam tolerantiam. Sed Dei Filius Christus omnium opifex, et immortalitatis ipsius largitor genitus est, quantum ad fidem pertinet cui credidimus: genitus est; imò potiùs processit ipse, cum semper in Patre esset, ad ea ordinanda, qua ab ipso facta sunt. Non minus jejuna et enecta est notio illa divinæ Verbi generationis, quam quæ ab superi oribus est tradita. Cujus quidem constituendæ ansam illis præbuisse videntur Philosophi, ac Poëtæ veteres qui de Verbo sermoneve Dei & ejus prolatione nescio quid somnarunt ejusmodi. In promptu modò nobis est Orpheus; cujus hi sunt versus ab Iustino citati in Protreptico ad Gentiles
Αὐδὴν ὁρκίζω σε πατρος τὴν φθέγξατο πρωτον,
Ηνίκα κόσμον ἅπαντα ἑ{α}ις στηρίξατι βουλαιις
Vocem juro Patris, primùm quam protulit ore:
Consilio ipse suo mundum cùm conderet omnem.
Hanc vocem, id est ἀυδὴν quam paullo ante λόγον appellaverat, ut Iustinus animadvertit, tùm vult esse productam, cùm Deus hanc universitatem condidit; quod imitati videntur eorum aliqui, quos in medium adduximus.
[1] a Nyss. l. 1 con. Eunom. p 15
[2] ✝ ea fecit subsistere.
[3] a Hæres. 70
[4] ✝ perparvum
[5] ‡ Mithridates rex uno die, tota Asia, unicà significatione literarum, cives Romanos trucidandos denotavit.
[6] quod
[7] ✝ Imo vero verba illa tempore Gregorij ipsissimam Sabellij hæresin designabant: proinde Gregorij esse non potuerunt: utpote cujus traditiones (ut Basilius ibidem testatur) hæresis ista consopita fuit. Nonne igitur tempore Constantij, ubi Athanasiani (ut dicetur) in errorem Sabellij inciderant, Ruffinus aliquis Gregorio vim intulit?
[8] ✝ apud David
[9] ✝ ut quæ
[10] ✝ ipse
[11] ✝ rationem et sophiam
[12] ✝ visibilis
[13] ✝ Lege modulo alterum non numero, id est modulo substantiæ, non numero substantiæ. Nam Filij substantia, juxta Tertullianum, non de{bet} esse substantia Patris, sed manet pars ejus ut manus est pars hominis {sed} {illeg} modulo tantum altera, non numero.
[14] ✝ ipse