<5012>

A Second Letter of P. Pardies, written to the Publisher from Paris May 21. 1672. to Mr. Newtons Answer, made to his first Letter, printed in Numb. 84.

REdditæ mihi sunt tuæ literæ cum Observationibus Clarissimi atque Ingeniossimi Newtoni, quibus ad meas difficultates respondit. Eas ego legi non sine maxima voluptate: Et primùm, quod attinet ad ipsum Experimentum majoris Latitudinis colorum quàm exigeret vulgaris Theoria Refractionum; fateor, me inæquales refractiones in oppositis Prismatis faciebus supposuisse, nec ulla tenus advertisse in literis relatis in Transactionibus, observatam fuisse à Newtono majorem illam latitudinem in eo casu in quo refractiones ponerentur reciprocè æquales, eo modo quo hîc in istis observationibus dicitur. Sed nec ab eo tempore in iisdem Transactionibus videre licuit, cùm eas non potuerim recuperare. Cùm igitur, nunc videam, etiam in eo Casu observatam majorem illam Colorum latitudinem; certè ex hoc capite nihil ulterius restat diffcultatis: Ex hoc, inquam, capite; nam aliundè videtur posse reddi ratio illius Phænomeni absque ista varia Radiorum Refrangibilitate. Etenim in ea Hypothesi, quam fussè explicat noster Grimaldus, in qua supponitur Lumen esse substantia quædam rapidissimè mota, posset fieri aliqua diffusio liminis post transitum foraminis & decussationem radiorum. Item in ea Hypothesi, qua lumen ponitur progredi per certas quasdam materiæ subtilis Undulationes, ut explicat subtilissimus Hookius, possunt explicari colores per certam quandam diffusionem atque expansionem Undulationum, quæ fiat ad latera radiorum ultra foramen, ipso contagio ipsaque materiæ continuatione. Certe ego talem adhibeo hypothesin in Dissertatione de motu undulationis, quæ est sexta pars meorum Mechanicorum; ut ponam, colores istos apparentes fieri ex sola illa Communicatione motionis, quæ ab Undulationibus directè procedentibus ad latera effundatur: Ut, si radii Figureintrantes per foramen a progrediantur versùs b, undulationes quidem directè terminari deberent (habendo rationem ad motum rectum & naturalem) ad lineam rectam a b; nihilominus tamen, propter continuitatem materiæ, fit aliqua communicatio commotionis versus latera c c, ubi tremula quædam & crispans successio excitatur: Atque si in illa laterali crispatione consistere colores supponatur, existimo omnia phænomena colorum explicari posse, ut fusius in ea, quam dixi, Dissertatione expono. Quibus item positis apparet etiam, cur ultra quàm ferat radiorum ipsorum divaricatio, expandi colorum latitudinem necesse sit. Verùm ista obiter hîc tantum adnotasse sufficiat.

<5013>

Quod annotat, errorem, qui oriri posset in calculo, ex eo, quod dixeram, veluti foramine facto in posteriori facie prismatis; errorem, inquam, illum non posse inducere sensibilem varietatem: id optimè annotatum est; neque ego existimavi, inde multum augeri colorum latitudinem, sed tantummodò accuratam calculi rationem indicare volui: Quapropter etiam & ego in praxi negligendam hanc cautionem censeo.

Circa Experimentum crucis, nequaquam dubito, quo minus in suo experimento talem situm adhibuerit, in quo æqualis inclinatio fuerit Radiorum incidentium; quandoquidem id ita à se præstitum expressè affirmat. Verùm id non ego poteram conijcere ex iis quæ in Transactionibus legeram; ubi ponuntur duo exigua & maximè distantia foramina, & unum Prisma propre primum foramen quod est in fenestra; per quod Prisma radij colorati erumpentes incidunt in alterum distans foramen. Addebatur autem, quòd ad hoc ut omnes illi radii successivè inciderent in secundum illud foramen, convertebatur primum Prisma supra axem: Atqui hoc modo necesse est mutari inclinationem radiorum qui incidunt in secundum foramen: atque indicavi ego in literis, quòd perinde se se res haberet, sive manente primo Prismate immobili, secundum foramen attolleretur aut deprimeretur, ut posset successivè radios omnes depictæ imaginis Solaris excipere; sive manente isto secundo foramine immobili, primum prisma converteretur, ut ita eadem imago situm mutaret, atque in foramen impingere secundum omnes successivè partes posset. Sed alias sixe dubio adhibuit cautiones solertissimus Newtonus.

Quæ circa Colores objeceram, optimè soluta existimo. Quod autem Theoriam istam, appellarim Hypothesin, id certè ego nullo adhibito consilio feci; atque nomen usurpavi quod primum occurrit: quapropter velim ut ne per contemptum adhibitam vocem ejusmodi existimet. Præclara sanè inventa semper ego magni feci, Clarissimum verò Newtonum imprimis suspicio ac veneror.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC