Catalogue Entry: NATP00303
De Munde Systemate (Liber Tertius) (1726)
[1] Id est Imperator universalis.
[2] Pocockus noster vocem dei deducit a voce Arabica du, (& in casu obliquo di,) quæ dominum significat. Et hoc sensu principes vocantur dii, Psalm. lxxxiv. 6. & Joan. x. 45. Et Moses dicitur deus fratris Aaron, & deus regis Pharaoh (Exod. iv. 16. & vii 1.) Et eodem sensu animæ principum mortuorum olim a gentibus vocabantur dii, sed falso propter defectum dominii.
[3] Ita sentiebant veteres, ut Pythagoras apud Ciceronem, de Natura deorum, lib. 1. Thales, Anaxagoras, Virgilius Georgic. lib. iv. v. 220, & Æneid. lib 6. v. 721. Philo Allegor. lib. 1. sub initio. Aratus in Phænom. sub initio. Ita etiam scriptores sacri ut Paulus in Act. xvii. 27, 28. Johannes in Evang. xiv. 2. Moses in Deut. iv. 39. & x. 14. David Psal. cxxxix. 7, 8, 9. Solomon 1 Reg. viii. 27. Job xxii. 12, 13, 14. Jeremias xxiii. 23, 24. Fingebant autem idololatræ solem, lunam, & astra, animas hominum & alias mundi partes esse partes dei summi & ideo colendas sed falso.