<1r>

Ill. Episcopus Sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ urbis Romæ, reverentissimis fratribus, & dilectissimis filiis, seu universæ plebi

Apostolicæ sedis officium, dilectissimi, ad quod, superna gratia ita providente & suffragante, pervenimus, cum sancto cordis stupore ac humilitate nos suscipere debere perpendimus, quantum ad ejus accessum nostram pusillitatem incomparabiliter imparem esse cognoscimus: quia neque pro meritis præcedentibus hoc nobis collatum advertimus, neque propter solertiam gubernandi commissum fuisse permittimus. Sed clementissimi Dei nostri {illeg}ditas inclinata sublimitas hoc fieri vestris obsecrationibus annuit, & eligentium nos atque concurrentium sententiam, tanquam jugum piæ nobis dispensationis, impressit.

Idcirco, carissimi, pusillanimitatem, quam in nobis aspicitis, crebris orationibus adjuvate, pro {nobis apud} Dei clementiam cum fletibus intercedere, ut impotentiam quæ in nobis est, Dei nostri omnipotentia roberet, & qui omnes filij {illeg} precioso sanguine dignatus est redimere, etiam nostræ fragilitatis off{icium pla}catus dignetur aspicere.

Horum etsi virtutum indoles {illeg} nobis est, Evangelicæ tamen atque Apostolicæ fidei salutaris integritas inlibata atque perfecta, Christo i{illeg}ente, & nunc in nobis est, et eadem fine {illeg} permanebit.

Quanquam ergo meritu Pontificum prædecessorum, nec imitari possumus, nec condigne pensare {illeg} spiritales regulas in dullitus conservamus, et salutiferis sanctorum Patrum doctrinis immitimur, hisque tanquam {inexpugnabilis} {illeg} præcincti, confidimus, cuncta inimicorum fidei telu destru{imus}, et {illeg} oppugnantes mentes, eorum et præsidio et autoritate prosternam.

Horum traditionibus juxta capacitatem instructi, devota mente omni Ecclesiæ profitemur, t{illeg}ram Deo conscientiarum teste satisfacimus, quæcumque ad stabilitatem Christianæ religionis et rectitudinem Catholicæ fidei congruunt, quid et fidelium de nobis expectat optatus, et audire designat intuitus, nos facturos.

Cognoscat itaque vestra dilectio et integra nos satisfactione prædicare, tenere, ac defendere, prædicaturosque esse confidat fidem Christi, quam Apostoli tradiderunt, Apostolorum discipuli docuerunt, eorumque successores Apostolici nostri ac probatissimi prædecessores immutabiliter servaverunt et defenderunt.

Etenim hujus Apostolicæ traditionis normam inviolabiliter custodiemus, quam venerandum sanctorum trecentorum decem et octo Patrum Concilium, quod in Nicæa, sub magno Principe Constantino, convenit, Dei gratia revelante, redegit in Symbolum, et consubstantialem Patri filium prædicavit, et Verbum Dei Deum Verum esse confirmans Dominum nostrum Iesum Christum, trium deitatem blasphemantem, cum suis consortibus expulit, et ut diaboli ministros eterno anathemate condemnavit.

Dehinc secundum Constantinopolitanum adæque sanctum, centum quoque quinquaginta Patrum, Concilium, sub Imperialis memoriæ majore Theodosio, in Regiam urbem concurrens, quod Symbolo deesse putabatur, exposuit, et gratia Spiritus Sancti inlustrante, Deum esse Spiritum Sanctum, Patrique et Filio, utpote consubstantialem, coadorandum annexit: unde Macedonium rebellem Spiritus Sancti, & Apollinarem cum suis sacrilegis complicibus, perpetui anathematis censura prostravit.

< insertion from the left margin >

Commentator rejicit hinc confessionem in Gregorium II anno 714: eo quo erudita est. Scripta ab aliquo qui electus est concurrentibus votis adeoque non a Conone nec Sergio, et edita post obitum Constantini Pogonati & ante Collectum diurnum id est post annum 685 ante annum 715: quo tempore sederunt {solumno} septem Conon, Sergius I, Ioannes VI, Ioannes VII Sisinnius, Constantinus & Gregorius II: rejectis Conone et Sergio, Gregorius II anno 714 convenentibus ratu ordinatus est, & singulens doctrinæ fæcundiæque laude præ alijs quatuor celebratur.

< text from f 1r resumes > <1v>

Per hæc duo sacra Concilia Sanctam & insæparabilitem Trinitatem, unum Deum, unamque Trinitatis substantiam esse cognoscimus, Trinitatemque in unitate, et unitatem in Trinitate palam prædicare didicimus, ut unum Deum, propter unitatem essentiæ, fateamur, et Trinitatem inseparabilem, propter substantiarum etque personarum differentiam, doceamus; dum ex Patre Filius æternaliter nascitur, Spiritus Sanctus de Patre procedere confirmatur, eundem Dei Filius de suo accipere perhibet, & in nomine suo mitti a patre Spiritum Sanctum manifestat, et insufflando discipulis, Accipite Spiritum sanctum, utpote de se procedentem, adveniat & in cœlos ascendens, ut promiserat, Paraclitum ad discipulos mittit.

Ex hoc ergo vivaciter edocemur, ut unicam divinitatis essentiam, et propter incontusas subsistentiarum proprietates, Trinitatem prædicare perfectum. Patris igitur & Filij & Spiritus Sancti, sicut una vere est divinitas; ita una est gloria, Imperium, majestas, virtus, atque potentia, una quoque {illeg}, naturalis voluntas, & una est operatio.

Quibus duobus universalibus venerandisque Conciliis Tertium generale ducentorum sanctorum Patrum accessit Concilium, quod sub principalis quidem memoriæ Theodosio Augusto factum est, ex autoritate tamen Cœlestini Apostolicæ sedis Antistitis, {ex beato} Cyrillo Alexandrinæ Ecclesiæ Præside, prius in Ephesinam urbem convenit, in quo unitio in Christo convenientium naturarum, id est, deitatis atque humanitatis in Christo connexio secundum subsistentiam, {sapienter} prædicata est, et profanus hominicola Nestorius doctrinæ dispensationi infestus, utpote qui adorandæ Incarnationis arcanum, Deum ab homine seperando, disjunxerat, et Sanctam Virginem Mariam Dei genitricem blasphemis vocibus objurgabat, per duodecim veriverbanda capitula multiplici anathemate in perpetuam condemnationem cum sociis suis dejectus est, confiteri veraciter nolens, quod Verbum caro factum est, & habitavit in nobis, id est, Deus Verbum, idemque Filius Dei, pro nobis factus est homo, id quod erat manens, factus est quod non erat. et quia simul caro, simul Verbi caro animata anima rationali, in Verbo quippe {illeg} ipsum subsistere habuit

Pro hujusmodi ergo de incarnatione Dei Verbi regulis explanandis, etiam Quartum Sanctum sexcentorum triginta Patrum Sanctorum Concilium, sub augustæ memoriæ Marciano Imperatore, in Calchodona concurrit, cui Apostolicus Papa Leo per Legatos & Vicarios præfuit, cujus, Dei gratia referante, venerabili tomo firmati Patres sententialiter promulgaverunt, ex duabus et in duabus naturis, sive substantiis, id est, deitate atque humanitate, unum eundemque Filium Dei Dominum Iesum Christum, et quod in nullo perempta sit differentia naturarum, magis autem, salva proprietate, utraque natura in unam personam atque subsistentiam concurrerit: etenim ex quibus sum veraciter subsistere credimus, in eisdem inconfuse inseparabiliter & indivisæ, et esse et contemplari nihilominus prædicamus. Quibus acquiescere nolentes blasphemus Dioscorus, simul et delirus Eutyches, anathematis justi censura, cum fautoribus suis, percussi sunt.

<2r>

Hæc igitur sancta atque universalia quatuor Concilia, etiam Sanctum Quintum Concilium venerandum assecutum est, et sub piæ memoriæ Iustiniano Principe, apud Constantinopolitanam urbem est congregatum, cujus salutari consultu, unus esse de sancta Trinitate Dominus noster Iesus Christus {veraciter præ}dicatus est: et confundentes ac dividentes {illeg}æ ejus incarnationis arcanum, istius vocis spirituali mucrone {post} t{illeg}ti sunt.

In hoc Origenes, cum impiis discipulis et sequacibus, Didymio et Evagrio, et qui creatorem omnium Deum et omnem rationalem ejus creaturam gentilibus fabulis prosecuti sunt, æterno sunt condemnationi submissi.

In eo Theodorus Mopsuestensis auctor Nestoris, pariterque Diodorus, et omnes execrandæ divisionis discipuli, qui et Semini-Nestoriani vocati sunt, sub anathematis æterna censura ab Ecclesia Dei projecti sunt. Cum his {illeg} epistola, quod Ibæ dicitur ad Marim Porsam, et Scripta Theodoriti adversus beatissimum Cyrillum, cum condemnatione projecti sunt.

{illeg} hoc et Severus Acephalus, cum Petro et Zoara, cæterisque eorum {impi}æ confusionis consortibus atque sequacibus, perpetua condemnatione prostrati sunt, et omnes qui ex duabus et in duabus naturis sive substantiis, cum earum proprietatibus, unum eundemque Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei cognoscere renuunt. Qui cum Deus sit consubstantialis Patris atque coæternus, propter nos nostramque salutem descendit de cœlo, et incarnatus est de spiritu sancto, id est, operatione Sancti Spiritus virgo Dei Filium concepit, carne animam habente rationalem atque intellectualem: in qua carne et crucifixus est, et mortuus est, & tertia die, sicut voluit, resurrexit a mortuis, mortis nostræ dissolvens imperium: in qua carne, quem a nobis assumpsit absque solo peccato, sedet ad dextram Patris, in ea venturus judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis.

Inter hæc veneranda universalia quinque Concilia etiam sanctum Sextum Concilium universale centum septuaginta quinque venerabilium Præsulum prædicamus, quod favente Deo, et votum piæ memoriæ magni Principis nostri Domini Constantini clementer implente, in Urbe regia, eo præsidente, celebratum est, cui Apostolici recordationis Agatha Papa per Legatos suos et Responsales præfuit, cujus venerabilem tomum celebriter assequentes, eos qui novo et hæretico dogmate immaculatam Dei Ecclesiam polluere nitebantur, et errasse manifestius probaverunt, et cum sui erroris autoribus, atque fautoribus, perpetuo anathemate damnaverunt.

Recte atque veraciter statuentes, sicut duas unius Domini nostri Iesu Christi naturas, id est, deitatem et humanitatem, cujus duas nativitates esse cognoscimus, de Patre videlicet, ex æterno; de matre, de qua humanitas ei accessit, ex tempore: ita duas quoque substantias unius ejusdemque Personæ confitemur, juxta subsistentiam unitas, ex quibus & in quibus idem Dominus noster Iesus Christus Filius Dei, et adnunciatur, & creditur: quia totus Deus totus factus est homo, & in suis integer manens, etiam in nostris perfectus apparuit, absque solo peccato, quia in se salvare totum hominem venerat, ita quoque et duas naturales habere voluntates, duasque naturales <2v> operationes, secundum sanctorum Patrum doctrinam, decreverunt.

Autores vero novi hæretici dogmatis Sergium, Pyrrhum, Paulum, et Petrum Constantinopolitanos, una cum Honorio, qui pravis eorum assertionibus fomentum impendit, pariterque & Theodorum Pharanitanum, et Cyrum Alexandrinum, cum eorum imitatoribus, simulque & hos, qui heretica dogmata contra veritatem fidei Synodaliter declaratam atque prædicatam, pertinaciter defendebant.

Pessimum etiam et Deo odibilem Macarium (cum ejus discipulo, et magistro impietatis, Stephano, et Polychronio deliro sene, novo Simone) cum omnibus hæreticis scriptis atque sequacibus nexu perpetui Anathematis devinxerunt, qui unam execrabiliter asserebant voluntatem, & unam operationem in Christo, quam neque divinam, neque humanam, neque inconditam, neque conditam poterant demonstrare, sed velut confusam atque congregatam. Sicut de naturis impius Eutyches, ita de naturalibus voluntatibus atque operationibus Christi juxta hæresiorum præsti{illeg}as, nitebantur defendere.

Sed et eos, qui unam simul & duas voluntates & operationes in Christo dicere præsumabunt, sive nec unam {illeg}: vel qui proprietates naturarum Christi confundere vel extinguere niti sunt, vel nituntur, pa{ri} cum eis anathemate multaverunt.

Propterea quosquis, vel quæque sancta sex universalia Concilia objecerunt, simili etiam nos condemnatione percibimus anathematis.

Cum supra satis hæreticis, Sabellium, Paulum Samosatenum, Marim Porsam, Montanum, Donatum, Eunomium, Novatum, Sablatium, Acacium, Anthimum, Iulianum Halicarnasseum, Theodosium, Gajanum, Priscillianum, Pelagium, Cœlestium, et Iulianum eorum {illeg}, & cum eis simul omnes hæreticos eorumque simul sequacis execramus ac condemnamus.

Quosque vero, vel quæque eadem sex sancta Concilia susceperunt, ut rectæ fidei consortes suscipimus, & cum eadem reverentia ore et corde veneramus.

Sed et hoc vestræ caritati, Christo annuente, pollicemur, cuncta, quæ hujus Apostolicæ sedis præfati Pontificis Apostolici prædecessores nostri synodaliter statuerunt, cum toto mentis studio et puritate nos esse conservaturos, & ad defendendam rectæ fidei puritatem, eorundem præsidio, coram hominibus esse sequipedam.

Unde & districti anathematis interdictioni subjicimus, siquis unquam, seu nos, sive est alius, qui novum aliquid præsumat contra hujusmodi evangelicam traditionem, & orthodoxæ fidei Christianæque religionis integritatem, vel quidquam contrarium annitendo immutare, sive subtrahere de integritate fidei nostræ tentaverit, vel ausu sacrilego hoc præsumentibus consentire.

Ut sinceritas perfectæ nostræ fidei vestræ caritati manifestius clareat, præsentam nostræ professionis paginam per Ill. Notarium scriptam, cum nostræ manus subscriptione, coram omnibus relectam, in confessione beati Petri Apostolorum Principis, deposuimus, tanquam ipso testificante de puritate conscientiæ nostræ, cui claves ligandi atque solvendi in terra et in cœlo omnium Salvator & Dominus tradidit.

Ill. gratia Dei Episcopus Sanctæ catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ urbis Romæ huic professioni rectæ & Orthodoxæ fidei, sicut superius legitur, subscripsi, eamque ad {illeg} tuum, beate Petre Apostole, obtuli consolidandum.

<3r>

Tertia Professio fidei, post ordinationem.

Ill. Episcopus Sanctæ catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ urbis Romæ, dilectissimis & dulcissimis {filiis} in Domino, salutem.

Hodiernæ Diei festivi jocunditas invitat nos, dilectissimi, vestram in Christo fraternam humili{tatem} exhortari concordiam. Quatenus tam alacer vestræ devotionis concursus, non ad favorem hominum, sed ad laudem potentissimi proficiat Creatoris, qui dum votis vota abertim accumulat, gaudiis cœlestibus nostræ humilitatis gaudia amplificare dignabitur. &c

Quibus præmissis {illeg}, ad illud singulare spei nostræ remedium, meæ humilitatis alloquium, summopere curro, ut ad quod vestrum desiderium, per afflatum Spiritus sancti {illeg} inter esse sollicitum atque adtentum in meis oculis habeo conspectum; illaque meæ humilitatis professione, ad vestram ædificationem, libenter invitor depromere, quæ a me inhianter, suspensis auribus, fervore catholicæ atque orthodoxæ fidei, christianæ religioni dedita vestra devotio, per mea mini{sterium} linguæ convenienter cupit audire.

Propterea christianæ simul et evangelicæ doctrinæ discipuli, paternæque traditionis, per Dei gratiam, æmulatores, et orthodoxæ fidei sectatores existentes, ea, quæ per Sanctos Apostolos, {illeg} Apostolicæ Sedis Præsules, prædicanda suscepimus, quemadmodum {cor}de credimus ad justitiam, ita nos {illeg}ndecet, ad vestræ salutis {illeg}tionem, mente devota proprie ac veraciter, in conspectu totius Ecclesiæ, libera profiteri voce.

Credimus in unum Deum, Patrem & Filium & Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem: Patrem scilicet, ex quo omnia, Patrem quidem ingenitum, Filium autem ex Patre unigentum, Spiritum vero sanctum {nec genitum nec ingenitum}, sed de Patre Filioque procedentem. Unam Sanctæ Trinitatis essentiam, unam virtutem unam dominationem, unam naturalem voluntatem atque operationem unam. Trinitatis nomine credentes baptizati sumus, et credendum fideliter prædicamus.

Unum igitur Sanctæ Trinitatis, hoc est, Deum Verbum, qui natus est de Patre ante omnia sæcula, eundem in ultimis temporibus descendisse credimus, incarnatum esse de Spiritu sancto, & de semper virgine beata Dei genitricis Maria, et inhumanatum: consubstantialem Patri secundum deitatem, & consubstantialem eundem nobis secundum humanitatem: de Patre quidem natum in fine tempore et æterne, de matre autem absque semini in tempore: unde & duas ejus nativitatis prædicamus, et unum eundemque Dei Filium, eundemque hominis Filium ex duabus, et in duabus naturis, hoc est, divina & humana, incondita & condita, immpassibili et passibili, in unam personam atque substantiam concurrentibus, et in sua proprietate, inconfuse & immutabiliter eisdem naturis manentibus, ex quibus ineffabilis adunatio facta est, et Deus unicus, mediante rationali anima, carni, quam de sancta et immaculata virgine adsumpsit.

Quare vere ac proprie Θεοτόκον, id est, Dei genitricem Sanctam semperque Virginem prædicamus, eo quod unum eundemque Deum & Dominum nostrum Iesum Christum genuit, non in duas personas duosve filios partitum, sed eundem, deitate quidem impassibilem, passum autem carne, crucifixum et sepultum carne, resurrexisse et ascendisse in cœlos carne, <3v> unde nunquam divinitate discessit, sedentem ad dexteram Patris in eadem carne, & ita venturum judicare vivos & mortuos, et sic semper in eadem carne mansurum.

Proptere detestamus eos atque condemnamus, quicumque ante adunationem duas naturas et post adunationem unam Christi naturam errantes asseverant, necnon et illos, qui in duas personas, vel duos {filios}, unum Dominum nostrum Iesum Christum dividentes blasphemant.

Nos igitur in omnibus sequentes sanctarum quinque Synodorum instituta, necnon & probabilium catholicæ Ecclesiæ Patrum atque Doctorum venerabiles traditiones, confitemur, atque prædicamus unitas duarum Christi naturarum proprietates, ita nihilominus, ut duas naturales voluntates atque operationes unus ejusdemque Domini nostri Iesu Christi fateamur.

Ad hæc quoque profitemur etiam cuncta decreta Pontificum Apostolicæ sedis prædecessorum {meorum} præsertim a sanctæ memoriæ Martino universali Papa, ad confirmationem prædictarum quinque Synodorum, definita sunt atque {decre}ta, in omnibus custodire, maxime suæ adversus novas promulgata sunt quæstiones, {illeg} scandala huc atque illuc disseminata sunt.

Quorum sanctorum Patrum et Apostolicæ sedis Pontificum autoritate muniti ac facti, quæ vel synodicis susceperunt, vel prædicaverunt, sive aliqua dim{illeg} suscipimus & prædicamus. Simili modo et quæcumque damnaverunt cum suis autoribus et sectatoribus, sub anathemate damnamus.

Profitimur etiam nos, secundum illa, {illeg} a prædecessoribus meis statuta sunt, nunquam aliquid novi contra catholicam atque orthodoxam fidem suscepturos, nec talia temerarie præsumentibus, si opportunum fuerit etiam mori, Dei gratia nos corroborante, quoquo modo consensum præbituros.

Ad hæc {illeg}o suscipio et amplector et veneror definitinonem, quam Deo auspice, fecit sancta et universalis ac magna Sexta Synodus, quæ nuper in regia Constantinopoli urbe, in qua et Apostolicæ sedis {Le}gatos præsidere manifestum est, quæ et per decretum christianissimi, ac piissimi, a Deoque coronati Constantini Principis congregata est, et quæ suscepit, suscipio, et quæ vel quos abjecit, abjicio, similiter et quos anathematizavit atque damnavit, anathematizo et damno.

Et hanc denique, dilectissimi, orthodoxæ atque Apostolicæ fidei normam in omnibus tenentes, atque spiritalium Patrum, lucidissimis veluti sæculi luminaribus, sacris inhærentes doctrinis, oportet nostræ humilitatis religiosa devotione, quæ eorum magisterio, illustrante superna gratia, corde concipimus, ore etiam libere confiteri, ut in die adventus Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi a dextris consistentes, illa desiderabilem de Evangelio mereamur vocem audire dicentem Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis præparatum est ab origine mundi.

His igitur prælibatis, oportet vos, dilectissimi, ad hoc sacratissimum et venerabili beati Apostolorum Principis corpus, fixis genibus, Dominum Iesum Christum impensius exorare, ut fidelissimum ac christianissimum <4r> Romanum a Deo constitutum Principem, cum vita & victoria, religionis cultu pollentem, longævæ ætatis curriculis in suo sancto timore conservare et custodire, longe lateque regentem pacifice, dignatur, una cum fidelissimis atque fortissimis Romanæ reipublicæ Italiæ exercitibus, rebelles inimicos {illeg} beatissimis Apostolorum Principibus, subjugere ac proster{nere} {illeg} fieri, sed prudentiæ consiliis, et absque dispend{ere} {illeg}tus, sua virtute dignetur: de eorum feritatem {illeg}am circumquaque advertantium, laudabiles {decurrant} {illeg} sexus et dignitas de ejusmodi victorias exultantes, uno {illeg} nostro & Domino Iesu Christo dignas {illeg} per ol{illeg}, cum quo st Deo Patri Spirituique sancto gloria, {illeg} in sæcula sæculorum. Amen.



Annotationes {illeg}

Hac ipsa per se professio fidei {illeg} dicere, a quo sit primum, et quo tempore {edita} {illeg} quibus utrumque dignoscatur. I {Fit in ea mentio Sex}{illeg} sed finitio accipitur. II. Appellatur {illeg} Synodum degit 3. Imperatoris nomen non additur, {illeg} mortem quodque in aliis duabus non omittitur, {illeg} quod a Deo coronatus. 4. Exordium {illeg} concordiam mutuamque injuriarum condonati{illeg}nata, fi{illeg}masse editam {illeg} VI S{illeg} ditam post mortem Constantini, {illeg} denique, ditam {illeg}xortas. At qui Sexta Synodus absoluta {illeg} 681. die 10. Septembris, d{uxi}t Constantinus {illeg} annis post Synodum solutam. Hoc {illeg} Ponifices, Leo II. Benedictus II {Ioannes} IV. {illeg} illis duo, Benedictus & Ioannes, statim electi narrantur, L{illeg}m, sed Agathoni successit, postquam {illeg}es. Nec dubium enim potissima vacationis causa {illeg}um pugna. Necesse est igitur {illeg} hanc a Leone II. anno 68{illeg} editam, siquidem Agatha defunctus est vita, aut certe sepultus die 10. Ianuarii anno 681. {illeg}tque sedet, ut habet Baronius ex Anastasio, annum unum, menses 1 dies 1.

<5r>

Titulus IX

Quod Indiculum hoc in loco dicitur, professionem fidei vocant Ivo, Gratianus, Antonius Augustinus, & Baronius, locis in præfatione citatis. Eam omnes illi professionem acceptam tradunt ex libro diurno, sed nemo tamen refert puram, ut hic est, sed ad usum noni sæculi auctam atque interpolatam. Visum est operæ pretium, utramque παραλλήλως exhibere, ut quisque facilius & varietates observat, & quæ ex ambarum collatione concludi debeant, minore negotio intelligat.

Indiculum Pontificis

In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Iesu Christi, &c. Indictione I{illeg} mense Ill. Epo Ill. misericordia Dei Presbyter & Electus, futurusque per Dei gratiam humilis Apostolicæ Sedis Antistes, tibi profiteor, beate Petre Apostolorum Princeps, (cuj claves regni cœlorum ad ligandum atque solvendum in cœlo & in terra, creator atque redemptor omnium Dominus Iesus Christus tradidit, inquiens: Quæcumque ligaveris super terram, erunt ligata & in cœlo,

Professio Pontificia

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Amen. Ego N. Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconus vel Presbyter, vel Episcopus Cardinalis electu{s} ut fiam per Dei gratiam hujus sanctæ Apostolicæ sedis humilis minister: profiteor tibi, beate Petre Apostolorum Princeps (cui claves regni cœlesti ad ligandum atque solvendum in cœlo & in terra creator & redmptor Dominus noster tradidit, inquiens: Quæcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcumque solveris super terram erunt soluta et in cœlis

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC