<81r>

De natura Acidorum
written by Mr Newton's hand

Acidorum particulæ sunt aqueis crassiores et propterea minus volatiles at {sic} terrestribus multo subtiliores & propterea multo minus fixæ. Vi magna attractiva pollent & in hac vi consistit earum activitas, qua et corpora dissolvunt & organa sensuum agitant ac pungunt. Mediæ sunt naturæ inter aquam et corpora, & utraq attrahunt. Per vim suam attractivam congregantur circum particulas corporum seu lapideas feu med|t|allicas; ijsq undiq adherent arctissime, ut ab ijsdem deincep{illeg}|s| per destillationem vel sublimationem separari vix possint. Attracti verò et undiq congregati elevant, dis{illeg}|j|ungunt ac discutiunt particulas corporum ab invicem, id est, corpora dissolvunt: Et per vim attractionis qua ruunt in corpora commovent fluidum & calorem exi|c|itant, particulasq nonnullas adèo discutiunt ut in aerem converant & bullas generent: Et hæc est ratio dissolutionis et fermentationis violentæ. Acidum verò attrahendo aquam æque ac particulas corporum efficit ut particulæ dissolutæ prompte misceantur cum aqua, eiq innatent ad modum salium. Et quemadmodum globus terræ per vim gravitatis attrahendo aquam fortius quàm corpora leviora, efficit ut leviora ascendant in aqua et fugiant a terra; sic particulæ salium attrahendo aquam, fugarit se mutuò, et ab invicem quàm maximè recedendo, per aquam totam expanduntur.

Particulæ salis Alkali ex terreis et acidis similiter unitis consta{nt} sed hæ acidæ {illeg} vi maxima attractiva pollent, ut per ignem non separentur ad invicem a s{illeg}|a|le utq metalla dissoluta præcipitent attrahendo ab ipsis particulas acidas quibus dissolvebantur.

Si particulæ acidæ in minori proportione cum terrestribus jungantur, tam aretè retinentur a terrestribus ut ab ijs supprimi et{illeg} occultari videantur. Neq enim sensum jam pungunt, nec aquam attrahunt sed corpora dulcia et quæ cum aqua ægre miscentur, hoc est pinguia componunt ut fit in mercuri{illeg}|o| dulci sulphure communi, Luna Cornea & cupro quod Mercu{illeg}|r|ius sublimatus corrosit. Ab acidi vero sic suppressi vi attractiva fit ut pinguia corporibus prope universis adhæreant & flammam facile concipiant, si modo acidum calefactum inveniat alias corporū {in} fumo accensorum quæ particulas quas fortius attrahat quam proprias. Sed et acidium in Sulphureis suppressum fortius attrahe{ndo} particulas aliorum, corporum \Sc. terreas/ quam proprias <81v> fermentationem lentam et naturalem ciet {illeg}|&| fovet usq ad putrefactionem compositi, quæ putrefactio sita est in eo quod Acidæ fermentationem diu soventes tandem in interstitia minima Et partes 1a composiois interjacentia sese insinuant, intimèq ijs partib unitæ mixtionem novam efficiunt non amovendam nec cum priore commutandam.

Nota quod a chimicis dicitur oia fieri ex Sulphure et Mercurio id verum esse Quia illi per sulphur significant Acidum, et terram per Mercurium.

Nota, Aquam Marinam non amittere suam Salsedinem transcolatione per arenam: Sed aquam dulcem in littore inventam provenire a sua fluvialis arenas perreptantibus &c

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC