<1r>

nerent ipsis diversa crimina objiciebant. Ferrum enim et vincula proferebantur. Aderant homines ab exilio reversi, et ab ijs qui in exilio adhuc detinebantur, missi quidam comministri nostri. Aderant cognati atque amici eorum qui per ipsos fuerant interempti Et quod b[1] gravissimum est, aderant Episcopi, quorum unus ferrum et catenas proferebat, quas ipsorum opera gestarat, alij vero mortem per calumnias ipsorum illatam testabantur. Etenim eousque furoris progressi sunt, ut etiam episcopum interficere tentaverint. Adeoque illum interfecissent, nisi ex ipsorum manibus effugisset. Obijt certe collega noster beatæ memoriæ Theodulus, cum eorum calumniam fugeret. Per illorum {enim} calumniam jussus fuerat occidi. Alij a[2] gladiorum plagas ostendebant: alij c[3] fame se ab illis vexatos quærebantur. Atque hæc testebantur non homines e vulgo sed integræ ecclesiæ. Quarum nomine qui occurrerant & a[4] qui legatione fungebantur, milites cum gladijs, turbas populi cum fustibus, Iudicum minas, d[5] falsarum literarum suppositiones, certissimis documentis probabant. Recitatæ sunt enim literæ Theognij ejusque consortium adversus collegas nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam scriptæ ut Imperatorum animos in illos concitarent. Et hoc ita esse demonstrarunt ij qui tunc diaconi fuerant Theognij. His addebant a[6] virginum denudationes, Ecclesiarum incendia comministros nostros in custodiam datos: atque hæc omnia nullam aliam ob causam quam ob infaustam hæresin Ariomanitarum.

– Posthæc Affirmant Occidentales Arsenium in vivis combrobari scilicet per ipsius Epistolam, gesta Mareotica conficta esse, & Ischyrum, testimonio duorum Presbyterorum qui olim a Meletij partibus recedentes ab Alexandro suscepti fuerant, nunquam fuisse Presbyterum Meletij, Deinde sic pergunt. Lectus est etiam liber Marcelli collegæ nostri & fraus Eusebianorum deprehensa est. Quæ enim Marcellus dixerat tanquam quæstionem proponens ea tanquam ab illo asserta calumniati sunt. Recitata igitur sunt <2r> ista et ea quæ post quæstiones & quæ ante illas dixerat, & recta viri illius fides inventa est. Nam neque a sanctæ Mariæ partu, sicut illi affirmant, verbo Dei initium tribuit; nec regnum ejus finem habiturum esse dixit: immò regnum illius et principij expers & interminatum esse scripsit. Asclepas quoque collega noster protulit Acta, quæ Antiochiæ confecta fuerant præsentibus ipsius accusatoribus & Eusebio Episcopo Cæsariensi: & ex sententijs Episcoporum qui huic judicio præfuerunt se innocentem esse demonstravit. – Igitur quoniam silentio involvere et indictas præterire non oportuit calumnias, cædes, vincula verbera, falsarum epistolarum insidias, virginum denudationes, exilia, ecclesiarum eversiones, incendia translationes a minoribus civitatibus ad majores ecclesias: & quod omnium maximum est, infaustam Arij hæresin nunc adversus rectam fidem ab ipsis excitatam: idcirco dilectos fratres & collegas nostros, Athanasium Episcopum Alexandriæ, Marcellum Episcopum Ancyræ Galatiæ, Asclepam Gazæ, et eos qui cum illis ministri sunt Domini, innocentes & puros esse pronunciavimus scriptis literis ad uniuscujusque ecclesiam, ut cujusque ecclesiæ populus innocentiam episcopi sui cognoscat, & hunc quidem habent atque expectet epsicopum. Eos vero qui luporum instar in eorum ecclesias invaserunt Gregorium scilicet Alexandriæ, Basilium Ancyræ & Quintianum Gazæ, nec Episcopos omninò, nec christianos appellent, nec cum ijs ullam habeant communionem; et neque literas ab illis accipiant neque ad illos scribant. Theodorum vero ab Heraclea Europæ, Narcissum a Neroniade Ciliciæ Acacium a Cæsaria Palæstinæ, Stepanum Antiochiæ, Vrsacium a Singiduno Mœsiæ & Valentem a Mursa Pannoniæ, Menophantum Ephesi & Georgium Laodiceæ, etsi is metu perculsus ab Oriente non venit, tamen quia a beato Alexandro quondam episcopo depositus est, & quoniam tum ipse tum <3r> supra dicti omnes, Arij vesaniam sectantur; ob varia denique crimina quæ illis objecta sunt, eos sancta synodus communi omnium consensu ab Episcopatu deposuit. Eosque non solum episcopos non esse decrevimus sed ne communione quidem fidelium dignos esse habendos. Nam qui a patris [7] substantia et Deitate filium separant, & Verbum extraneum faciunt a Genitore, hos ab Ecclesia Catholica separari convenit, et a Christianorum nomine alienos censeri. – Abdicamus porro et extorres ab Ecclesia Catholica pronunciamus eos qui affirmant Christum quidem esse Deum, sed verum Deum non esse: & filium quidem esse sed non esse verum filium: eumque genitum esse simul ac factum. Sic enim se intelligere genitum profitentur, quia ita dixerunt id quod genitum est factum est. Et sic cum Christus sit ante sæcula principium ei tribuunt & finem quod tamen non in tempore habet sed ante omnia tempora. Nuper vero duæ Viperæ ex Ariana aspide prodierunt Valens et Vrsatius qui gloriantur nec dubitant se Christianos dicere asserentes Verbum et spiritum crucifixum esse & occisum et a mortuis surrexisse: & quod hæreticorum factio pertinaciter asseverat Patris ac Filij & Spiritus sancti diversas esse hypostases et a seinvicem separatas. Nos vero hanc a majoribus accepimus ac didicimus & hanc tenemus catholicam atque Apostolicam traditionem & fidem ac professionem, unam esse hypostasim quam ipsi hæretici usiam appellant, Patris ac Filij ac Spiritus sancti. Et si quærant quænam sit hypostasis filij profitemur eam esse quæ omnium consensu sola est Patris: nunquam Patrem sine Filio, nec Filium sine Patre fuisse nec esse posse. Absurdissimum enim est dicere Patrem aliquando fuisse sine Filio. Alterum enim sine altero nec nominare nec esse posse ipsius Filij testimonium est dicentis: Ego in Patre et Pater in me. Et rursus Ego et Pater unum sumus. Nemo nostrum negat genitum, sed genitum dicimus ante omnia quæ visibilia et invisibilia dicuntur. – Confitemur Filium esse virtutem Patris. Confitemur illum esse Ver <4r> bum Dei Patris præter quod nullum est aliud: & Verbum verum esse Deum & sapientiam et virtutem. Verum autem Filium esse tradimus non sicut alij Filij appellantur. Nam hi quidem aut regenerationis causa Dij dicuntur, aut eo quod digni habiti fuerint Filij nuncupantur, non autem ob unam hypostasim quæ est Patris et Filij. Eundem confitemur unigenitum esse ac primogenitum: sed unigenitum quidem Verbum quod semper est in Patre; primogenitum vero ob naturam humanam. Præcellit tamen nova creatione quia primogenitus est ex mortuis. Confitemur unum esse Deum, unamque esse Patris ac Filij deitatem. Nec quisquam negat Patrem Filio majorem esse, non propter aliam hypostasim aut aliam differentiam; sed quia ipsum Patris nomen majus est vocabulo Filij. Porro impia et perversa est eorum interpretatio, qui a Domino dictum esse contendunt: Ego et Pater unum sumus: propter consensum atque concordiam. Omnes vero quotquot sumus Catholici stultam ac deplorandam illorum sententiam damnavimus. Quemadmodum enim homines mortales ubi offendere se mutuo ac rixari cœperint, dissidere inter se solent, et rursus, in gratiam redire ita dissidium ac discordiam inter omnipotentem Deum Patrem ac Filium intercedere posse dicunt quod quidem suspicari duntaxat aut cogitare absurdissimum est. Nos vero credimus et affirmamus atque ita sentimus, sacrum illud oraculum Ego et Pater unum sumus dictum esse ob unitatem hypostaseos quæ una eademque est Patris et Filij. Illud etiam credimus, hunc semper sine ullo principio ac fine cum Patre regnare: & regnum ejus nec tempus habere quo definiatur nec unquam desinere. Credimus item & comprehendimus Paracletum Spiritum sanctum, quem ipse Dominus et pollicitus est et misit: & eum credimus missum. Is vero passus non est, sed homo quem induit & quem assumpsit [Christus] ex Maria Virgine; qui pati potest. Homo enim <5r> morti obnoxius est, Deus vero immortalis. Credimus die tertia resurrexisse, non Deum in homine sed hominem in Deo. Quem quidem [hominem] donum obtulit Patri suo: quem a peccato & a corruptione liberavit. Credimus item eum opportuno ac definito tempore, cunctos de cunctis rebus judicaturum esse. Tanta vero est illorum amentia: tamque densis tenebris mens ipsorum offunditur, ut lucem veritatis intueri non possint. Non intelligunt qua ratione dictum sit a Domino: Vt et illi in nobis unum sint. Atqui palam est cur unum dixerit. Nam Apostoli sanctum Dei spiritum acceperant: sed tamen ipsi non erant spiritus: nec ullus eorum Verbum erat, nec sapientia aut virtus, nec unigenitus. Sicut ego, inquit, et tu unum sumus ita et illi in nobis unum sint. Accuratè vox divina utrumque distinxit: In nobis, inquit, unum sint. Non dicit: sicut nos unum sumus ego et Pater: sed ut discipuli inter se juncti at uniti, sint unum in fide et confessione, utque in gratia et pietate Dei patris et indulgentia ac caritate Servatoris nostri Iesu Christi unum esse possint.

Hactenus Occidentales ad omnes Ecclesias. terum et ipsi quoque aliam conscriptionem fidei tunc temporis ediderunt prolixiorem quidem Nicæna: – – Hosius autem & Protogenes qui tunc inter Episcopos Occidentis qui Sardicæ convenerant, principem locum obtinebant, literas Iulio scripserunt, testatique sunt se decreta Nicæna quidem rata habere; sed majoris perspicuitatis causâ, eandem sententiam fusius exposuisse: ne Arianis brevitate conscriptionis illius abutentibus occasio daretur imperitos hujusmodi disputationem in absurdum sensum pertrahendi. Sozom. l. 3. c. 12.

Hæc ad Iulium Epistola quam tertiam dixi, extat in Hilarij fragmentis, sed illa tamen parte quam Sozomenes hic citat truncata: Fidei autem formula nullibi jam extat. Scilicet cùm Sardicensia de fide <6r> decreta haud satis cum ijs consentirent quæ Athanasiani post tempora Constantij circa tres Hypostases docuerunt, hi modis omnibus conati decreta illa celare et oblivioni tradere. Vnde et Athanasius in Apologia secunda omnem illam quæ de fide agit posteriorem partem Epistolæ Sardicensis omisit et in Epistola ad Antiochenos jubet tabulas Sardicenses, id est Fidei formulam de qua Sozomenes loquitur, non legi, negatque Synodum Sardicensem aliquid de fide statuisse. Sed ex ipsa Concilij Sardicensis ad Iulium Epistola perfidia Athanasij abunde satis manifestatur Sic enim Patres Sardicenses scripsere ad Iulium. Tria, inquiunt, tractanda erant, Nam et ipsi religiosissimi Imperatores permiserunt ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis quam violaverunt [Eusebiani] Secunda de personis quas dicebant esse ✝[8] delectas de iniquo judicio, ut si potuissent probare, justa fieret confirmatio. Tertia verò quæstio quod graves injurias Ecclesijs fecissent cum raperent Episcopos Presbyteros Diaconos et omnes clericos in exilium mitterent. Duas posteriores Synodus explicat in sequentibus docens Eusebianorum principes ob iniquum judicium excommunicatos esse, eos autem quos per tale judicium oppresserant in communione perseverare: de prima verò nihil omninò occurrit. At synodus certe primam commemorabat eo ut quid de ea statuerat doceret: proinde hac in parte truncata est Epistola. Quinimò hinc patet cæteras etiam epistolas apud Athanasium truncatas esse. Nam si ad primam quæstionem ante omnia discutiendam ac determinandam convenit Synodus ut ipsa affirmat, certè hanc ante omnia discussit, et quid de ea sentiendum esset ad Ecclesias scripsit, sive novam fidei formulam ediderit sive Nicænam statuerit sufficere. Cùm igitur nihil hujusmodi occurrat in Epistolis apud Athanasium, clarum est Athanasium has truncasse. Vnde Epistola ad Ægyptios suppleatur nihil occurrit. Illam ad Ecclesias fere integram retulit Theoderitus <7r> tum Dei symbolo quod Epistolæ subnectebatur, una cum conclusione Epistolæ quæ Symbolum illud introductum est videtur. Scilicet hoc symbolum postquam a reliqua epistola secerni et omnem usum vulgi circumferri cœpisset atque ab Eusebianis Sabellianismi argueretur Athanasius cum id aliter declinare non posset ut spurium et Synodo Sardicensi male ascriptum impugnare cœpit, et auctoritate qua pollebat effecit ut a suis omnibus ante tempora Theodoreti rejiceretur, reliquam interim epistolam quæ manibus vulgi non tarebatur non tam apertè condemnans quam silentio prætermittens. Theoderitus igitur ex monumentis ecclesiasticis epistolam totam retulit usque ad conclusionem, Symbolum vero una cum Epistolæ conclusione qua symbolum introducitur prætermisit sive quod ipse etiam deceptus hoc spurium reputaret, sive potius quod non ausus esset hoc contra receptam vulgi sententiam Synodo Sardicensi tribuere.

<8r>

{illeg}ous condi{illeg}, nihil {contra} oblocutus. Hæc Hosius {illeg} ad Solitar. Hoc est Hosius spondet eos recte judicaturos qui jam dudum Romæ judicaverant nec possent sententiam retrahere et Athanasium cum reliquis condemnare quin seipsos ob judicium prius iniquum & perversam communicationem cum justè condemnatis ut improbos et factiosos condemnent: spondet eos Athanasium deposituros si modo is in noxa reperiretur, hoc est si modò Occidentales eo adigi possent ut agnoscerent se iniquè absolvisse Athanasium cæterosque & hactenus cum justè condemnatis impie communicasse atque talium causa has turbas immensas concitando, se plusquam factiosos exhibuisse: spondet denique si Athanasius absolveretur se eum secum deducturum in Hispanias: Conditio sordida quam nemo ingenuus nemo non turpis vel proponere vel admittere posset. Nam si Orientales admisissent quis non putasset eos hoc unicum egisse, ut Athanasius quacunque demum ratione pelleretur. In eadem epistola proponit Hosius quod Orientales, si nollent rem ab universa Occidentalium Synodo disceptari, saltem ipso judice uterentur: quo unico sane hominis vanitas a{bun}de satis elucescit. Cum autem Orientales dignitatem & auctoritatem ecclesiarum suarum prodere nollent, ijsdem vim quandam hostilem moliuntur Nam divinis humana miscentes in Ecclesiasticis rebus privatas adjungentes, Civitatis in eos concentum seditionemque conflarunt, dicentes gravem eos schismate civitati importasse injuriam nisi illis (quod nefas erat) communicarent, & hæc frequenter acclamabant. Orientales enim omnino illis communicare noluerunt nisi eos quos damnaverant projecissent & dignum honorem Concilio Orientis tribuerent. Concil. Sard. Orient.

Totius itaque controversiæ hic erat status. Oriens judicaverat in Synodis Tyri Constantinopolius & Antiochiæ. Occidens contra judicaverat in Synodo Romana. Iste accusatoribus ac testibus præsentibus hic absentibus ijsdem. Uterque accusabat alterum de iniquo judicio. Vtriusque autem par erat autoritas, et proin alterum neuter posset judicare tum quod non esset majoris auctoritatis tum quod in propria causa rectuo judex agnoscitur. Iudex tertius erat nullus. Proin restabat ut hi ex æquo convenirent, mutuas rationes pacate exponerent & Occidens aut convinceret Orientem aut quiesceret. Nam æqualium judicum neuter potest alterius sententiam sola auctoritate propria refricare. Duplici igitur ratione peccabant Occidentales, tum quod se præponerent Orientalibus & auctoritatem Romani Pontificis in totum orbem extendere conarentur, tum quod judicium Sardicense anteverterent. Qui enim accusatos semel absolvit, præjudicio jam laborans non amplius admittendus est ut æquus judex. In hoc <9r> etiam peccabant qu{illeg}t comm{illeg}e Athanasij & cæterorum tantisper dum convenerent Orientales abstinere noluerint sed exegerint ut cum his & horum consortibus communicando, sententiam Tyriam Orientales prius abrogarent quam eandem exponere concederetur. Peccatum satis grave erat ipsos temerè cum damnatis communicasse, sed hoc exigere ante ab alijs qui id nefas esse ducebant, & sententiam tam {illeg} defendere hoc ab illis exigere antequam locus causam exponendi daretur non tam iniquum & absurdum fuit quam inhumanum. Denique m{agi}s peccabant Occidentales quod Optionem de mittendis ex utraque parte quibusdam in Ægyptum {non} admiserint, sed hoc unicum egerint ut ipsis solis judicium totum concederetur. Duobus contendentibus, si alter æquam offert conditionem, alter non accipit nec ulla ratione acquiescet nisi ipse solus in propria causa judex constituatur: ille probitatem suam, hic mentem petulantem & male sibi consciam demonstrat. Quæ omnia cum ita sint Orientales ambitionem tyrannidem & sordidos mores Occidentalium merito abominati sunt seque a talium consortio rectè temperavere.

Vtrisque ut dictum est altercantibus, præscriptus jam excessisset dies quo negotia quo convenerant dijudicari oportebant: ad extremum per literas ultro critroque scriptas facti sunt infensiores quam antea & separatim collecti contrarias sententias protulerunt. Sozom. l. 3 c 11. Epistolæ quibus pars utraque sententiam complexa est & ad Ecclesias transmisit prolixiores sunt quam quæ hic totæ describantur. Ea Orientalium extat latine in fragmentis Hilarij & apud Baronium an 347 & in Concilijs, & digna est quæ legatur licet imperitia græci interpretis, & iniquitate temporis mendis nimium scatet. Ejus argumentum est ut sequitur.

Imprimis describunt Orientales quomodo Marcellus <10r> hæreses Montani Sabellij et Pauli Samosatensis commiscuit docuitque Christi regnum non ante incarnationem ejus cœpisse, non ultra finem mundi duraturum: atque hunc antequam deponeretur sæpe monitum, noluisse sententiam retrahere; postea vero cum deponeretur et apud suos hæreticus haberetur, peregrinationis auxilia requisivisse, ut illos fallerent qui ipsum et scripta ejus ignorarent, atque scripta illa sensusque profanos occultando, falsaque pro veris venditando quæstum sibi de simplicibus atque innocentibus faceret: Patres verò qui condemnabant Marcellum, ejus aliquos pravissimos sensus contra fidem rectam propter memoriam posterorum cautelamque in archivo Ecclesiæ condidisse; jamque, si modo Occidentales pacatè audirent quæ patres Orientalium judicaverant, Marcelli librum ipsum penes se esse, ex quo hæresis ejus per se sine adminiculo accusatoris aperte nosceretur.

Tunc Athanasij scelera fuse describunt, nempe quomodo is calicem frangit sedem sacerdotalem subvertit, basilicam ad solum demolitus est, episcopum interfecit, eosque qui per Ægyptium sacrilegam ejus communionem fugiebant: per verbera per vincula per carceres per falsas accusationes coram judicibus persecutus est, ipso etiam {die} Paschæ tyrannico more sæviens comitibus junctus qui propter ipsum multos comprehendebant & diversis pœnarum generibus affligebant: dein Cæsaream frustra citatus, Tyri vero tandem judicatus, Imperatorem appellavit, & ab ipso etiam habita interrogatione & cognitis omnibus ejus flagitijs damnatur & in exilium mittitur. Postea de Gallia rediens per omnem viam turbavit Ecclesias damnatos episcopos restituendo novosque ubi nulli deerant per pugnas & cædes gentilium creando, & ultimò per cædes et bellum Alexandrinorum basilicas deprædando. Et cum denuo ejectus esset ut hostis sacrilegus & barbarus adductis Gentilium populis Templum incendit, Altare comminuit & urbe clam exiens profugit. Ad Iulium verò Romam pergens & per emendicatas epistolas Ægyptiorum quos prius circumvenerat, quique acta ejus ignorabant, Italiæ quosdam seducens Episcopos, ab ijsdem in communionem receptus est: qui deinde non tam pro ipso quam pro suis actibus laborarare cœpere quod illi pertemerè credendo communicaverant. <11r>

Similiter scelera Pauli, Asclepæ & Lucij describunt & postea de omnibus sic loquuntur. Hi circumeuntes simul exteras regiones persuadabant judicibus non esse credendum, qui in eos digne sententiam protulerunt ut hoc genere commercij sibi quandam ad episcopatus reditum procurarent. Nec in ipsis locis in quibus peccaverant nec in proximis ubi accusatores habebant, se defendebant sed juxta peregrinos & longe a regionibus suis positos ignorantes gestorum fidem, justam sententiam conabantur perfringere; ad illos referentes actus suos, qui illos per omnia nesciebant. Astute hoc faciunt. Scientes enim de Iudicibus de accusatoribus de testibus multos decessise, post tot tantasque sententias, putaverunt aliud restaurare judicium, volentes apud nos causam dicere, qui neque illos accusavimus neque judicavimus. Qui enim judicaverunt tam ad dominum perrexere. Voluerunt autem etiam Orientalibus episcopis [Occidentales præponi] et veniunt pro judicibus defensores, pro defensoribus rei, eo tempore cum eorum defensio non valebat: maximè cùm tunc defendi minimè potuerunt quando illos accusatores sui faciem ad faciem arguebant. Et novam legem introducere putàrunt ut Orientales Episcopi ab Occidentalibus judicarentur. Et volebant Ecclesiæ judicium per eos posse constare qui non tam illorum miserebantur quam actibus suis [consulebant.]

Hoc itaque nefas quoniam nunquam recipite ecclesiastica disciplina, quæsumus dilectissimi fratres ut sceleratam <12r> perniciem conatusque mortiferos {illeg} etiam ipsi damnatis. Etenim cum adhuc esset episcopus {Atha}nasius Asclepam depositum sua sententia ipse damnavit: sed et Marcellus similiter illi: nunquam communicavit: Paulus vero Athanasij expositioni interfuit, ma{nuque} propria sententiam scribens, cum cæteris eum eti{am} ipse damnavit ✝[9] et Marcellus damnavit Paulum]: et quamdiu quisque eorum Episco{pus} fuit, [sententiâ] sua judicia confirmavit, sed cum {di}versis, ex causis diversisque temporibus singuli eorum {illeg}igne de ecclesia, suis pro meritis pellerentur, majorem concordiam una conspiratione fecerunt, donantes sibi quisque delicta, quæ cum Episcopi essent, pro au{ctorit}ate divina damnarunt: Athanasio post mortem aliquorum accusatorum testium ju{di}cumque credente posse se denuo tempore audiri quod ejus flagitia vetustas temporis obscuraret.

Posthæc altercationibus quas cum Occidentalibus apud Sardicam habuere fuso descriptis, & quomodo istæc videntes non sine lachrymis ferebant: hæc {illeg}unt. Immensa autem confluxerat ad Sardicam multitudo sceleratorum omnium ac perditorum adventantium de Constantinopoli, de Alexandria, qui rei homicidiorum, rei sanguinis rei cædis rei latrociniorum, rei prædarum, rei spoliorum, nefandorumque omnium sacrilegiorum, criminum rei, qui altaria confregerunt, ecclesias incenderunt, domosque privatorum compilaverunt, profanatores mysteriorum Dei, proditoresque sacramentorum Christi, qui impiam sceleratamque hæreticorum doctrinam contra Ecclesiæ fidem asserentes, sapientissimos presbyteros Dei, diaconos, sacerdotes atrociter demactaverunt: et eos omnes in suo conventiculo habuerunt Osius & Prothogenes, eosque honorantes, nos omnes Diaconos & sacerdotes Dei despiciebant quia nec ipsi volebamus talibus aliquando conjungi.      Quæ vero ipsi egerint vel quale concilium habuerint hinc addiscere poteritis. Nam Prothogenes apud Acta anathematizans Marcellum & Paulum (& quidem Marcellum quater propria voce) postea eos in communionem suscepit. Dionysium vero ab Edica provinciæ Achaiæ quem ipsi exposuerunt, in Concilio habuerunt simul secum, et exponentes et expositi, Iudices et rei <13r> communicantes, mysteria {illeg} pertractant. Bassum de Dioclesiana civitate in flagitijs sceleribusque detectum & merito de Syria deportatum, ordinarunt Episcopum, qui etiam apud ipsos sceleratius vivens, detectus, & ab ipsis damnatus, cum ipsis hodie videtur esse conjunctus. Et quia Ioannes Thessalonicensis Prothogeni frequenter probra multa criminaque objecit, quod diceret illum concubinas & habuisse et habere, cui communicare nunquam voluit, nunc vero in amicitiam receptus quasi pejorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut justus. Asclepas autem cum Constantinopolim propter Paulum venisset, post imanitatem rerum atrocitatemque, commisit quæ media in Ecclesia Constantinopolitana gesta sunt, post mille homicidia, quæ altaria ipsa humano sanguine coinquinarunt, post interfectiones fratrum extinctionesque Gentilium, hodieque cum Paulo cujus causa hæc gesta sunt communicare non cessat. Sed et illi per Asclepam Paulo communicant, accipientes ab eodem scripta, atque ad illum mittentes.

Ex hac igitur coagulatione, atque ex perditorum congregatione quale potuerit celebrari Concilium, in quo flagitia sua non tam puniebant quam agnoscebant? Qui flagitia blasphemiaque, quæ nefas fuerit dimittere, condonarunt, cum scriptum sit: Si peccaverit homo in hominem orabunt pro eo ad Dominum: Si autem in deum peccaverit homo, quis orabit pro eo? Nos autem talem consuetudinem non habemus nec Ecclesia Dei. Verum illi quoniam sciebant nos non posse sibi scelestorum beneficio communicare, ex scriptis nos Imperatorum terrere putabant, ut invitos ad suam communionem traherent: Quod si Athanasius et Marcellus, propter quas pax totius mundi dissolvitur, et nomen Domini blasphematur in gentibus, aliquid timoris Dei in se habuissent, oporteret eos, ne turbo iste, qui per ipsos natus est, permaneret, a sua pravissima præsumptione vel sero discedere, ne ipsorum causa contra sese scinderetur Ecclesia. Aut si in ijs qui pro ipsis certant, metus Dei esset, etiamsi nihil esse damnabile apud ipsos inveniretur, tamen quod propter ipsos unitas <14r> Ecclesiæ scinditur, et propter insaniam, rabiem expedidatemque honoris, pax profunda subvertitur, execrari eos ac perhorrere deberent.

Cum ita res currere videremus, ad suam patriam regredi nostrum unusquisque decrevit: placuitque nobis de Sardica scribere, et ea quæ gesta sunt nunciare, nostramque sententiam declarare. Nos enim Athanasium & Marcellum qui in Dominum impie blasphemantes scelerati vixerunt, expositos olim atque damnatos non possumus iterum in Episcopatus honorem suscipere, qui crucifigentes verum filium Dei atque illum denuò publicantes, acerbis ictibus confixerunt. — Sed nec alios, qui aut olim aut postea meritò damnati sunt in ecclesia recipimus, adhærentes legibus Dei traditionibusque paternis, atque Ecclesiasticis disciplinis, credentes Prophetæ dicenti: Noli transgredi terminos æternos quos posuerunt patres tui. Quare nos nunquam fixa solidaque concutimus, sed magis ea, quæ sunt a parentibus constituta, servamus. – Abhorrentis igitur digne depositos, magisque hos execremini quos post facinus videtis pejora committere, nec Dominum audire dicentem: Peccasti, quiesce. Inhibere nequeunt enim et fortiores de sceleribus efficiuntur, & quanto plus in gurgitem vitiorum mergunt, tanto plus orbem subvertunt, seditionibus vacantes, bella persecutionesque acerrimas sanctis Ecclesijs ingerunt, & tyrannico more populos domini in suum dominium captivare contendunt. Namque ex his rebus pessimos eorum conatus agnoscite, quando talem mundo tempestatis procellam induxerunt, ut Orientem prope totum Occidentemque turbarent, ut relinquentes singuli ecclesiasticas curas populosque Dei deserentes atque ipsam Evangelij doctrinam postponentes, de longinquo adveniremus senes ætate graves, corpore debiles, agritudine infirmi: traheremurque per diversa, nostrosque ægrotantes in itineribus desereremus propter perpaucos scelestos olim digne damnatos, primatus Ecclesiæ contra fas appetentes. – Ortus Occasusque mundi propter paucos <15r> sceleratos impiè sentientes et turpiter viventes funditus subvertitur & dura sævaque tempestate turbatur, in quibus nulla religionis semina residerunt, quæ si habuissent, imitarentur prophetam dicentem: Tollite et mitte me in mare, & tranquillabit mare a vobis, quando hæc tempestas propter me facta. Sed ideo hæc non imitantur quando nec justos sequuntur, ita autem sceleratorum omnium duces quærunt Ecclesiæ principatum, quasi Tyrannidis regnum aliquod. Propterea hanc novitatem moliebantur inducere, quam horret vetus consuetudo Ecclesiæ, ut in Concilio Orientales Episcopi quicquid forte statuissent ab Episcopis Occidentalibus refricaretur: similiter quicquid Occidentalium partium Episcopi, ab Orientalibus solveretur. Sed hoc ex illo suo pravissimo sensu tractabant. Verum omnium Conciliorum juste legitimeque actorum decreta firmanda, majorum nostrum gesta consignant. Nam in urbe Roma contra Novatum & Sabellium & Valentinum hæreticos factum Concilium ab Orientalibus confirmatum est: & iterum in Oriente contra Paulum Samosatenum quò statutum est ab omnibus est signatum.

Ob quam rem hortamur vos dilectissimi fratres, considerantes ordinem Ecclesiasticæ disciplinæ et paci totius orbis consulentes, corripiatis eos qui sceleratis communicant, & malos de Ecclesia radicitus amputetis; ut tempestate ruente ipsorum causa innatans Christus omnibus imperet ventis procellisque maritimis discedere, et tribuat Ecclesiæ sanctæ pacem perpetuam & quietem. Nos vero nulli injuriam facimus, sed legis præcepta servamus. Nam injuriati graviter & male tractati sumus ab ijs qui volebant Ecclesiæ Catholicæ regulam sua pravitate turbare. Sed ante oculos habentes timorem Dei, judicium Christi, verum & justum considerantes, nullius personam accepimus, neque alicui peperimus quo minus Ecclesiasticam disciplinam servaremus. Vnde Iulium Vrbis Romæ, Osium, Prothogenem, Gaudentium & Maximinum a Treviris damnat omne concilium secundum antiquissimam legem ut

<16r>

Cum ad senem quendam ( ait ✝[10] Cassianus) nobis optime cognitum quidam non ignavissimorum juvenum profectus sui et curationis gratia perrexisset, et carnalibus in centivis ac fornicationis spiritu semetipsum inquietari simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis & remedia conceptis vulneribus reperturum: ille amarissimis eum verbis excipiens, ita suis e contrario correptionibus asperavit, miserabilem pronuncians & indignum, nec monachi nomine ac religione censendum, qui potuerit hujusmodi vicio & concupiscentia titillari, ita suis e contrario correptionibus vulneravit ut eum summa desperatione dejectum mæstumque admodum ac lætali tristitia penitus obruptum e sua dimitteret cella. Cumque ei in tali mærore depresso, nec jam de remedio passionis, sed de expletione conceptæ concupiscentiæ profunda cogitatione tractanti, abbas Apollo protinus occurrisset et vim laboris ejus et oppugnationis vehementiam, quæ in corde ejus tacite volvebatur de contemplatione vultus conjectans, causam inquireret. – Ille pergere se ad vicum confitetur ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset, nec refrenare stimulos carnis et impugnationis remedia consequi prævaleret, uxorem duceret, ac relicto monasterio reverteretur ad sæculum. Quem senex Apollo blanda consolatione demulcens seseque asserens ijsdem quotidiè incentivorum stimulis atque æstibus agitari, atque idcirco non debere eum prorsus in desperationem concidere, nec mirari super impugnationis ardore, qui non tam laboris studio quàm misericordia domini et gratia vinceretur. Vnius tantum diei super dilatione ruinæ depositæ ab eodem poposcit inducias et ut reverteretur ad suam cellulam deprecatur: ad monasterium prædicti senis illicò tota festinatione perrexit. Cumque eidem proximasset, expansis <17r> manibus orationem cum lachrymis fundens: Converte, ait, Domine, qui occultarum virium & infirmitatis humanæ solus arbiter pius ac secretus es medicus, impugnationem illius juvenis in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantium & compati fragilitati juniorum vel in senectute doceatur. Cumque hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit Æthiopem tetrum contra illius cellulam stantem atque adversus eum ignita jacula dirigentem. Quibus cum fuisset ille protinus sauciatus, progressus e cella et huc illucque velut amens & ebrius cursitaret atque egrediens & ingrediens, jam continere se in ea non posset, eadem via pergere cœpit qua mœstus juvenis ille discesserat. Quem Abbas Apollo velut amentem factum ac quibusdam furijs agitari conspiciens, – Quo, inquit, properas, aut quænam te causæ senilis illius atque inolitæ gravitatis oblitum, ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare compellunt? – revertere ad cellam, tandemque te intellige vel ignoratum hactenus a Diabolo vel despectum, nec in eorum numero reputatum quibus ille quotidie confligere et colluctari profectibus eorum ac studijs instigatur: qui unum ejus in te directum jaculum post tantam annorum seriem quam in hac professione trivisti, non dicam respuere sed ne differre quidem vel uno die ac tolerare quivisti, quo te sauciari Dominus idcirco permisit ut saltem in senecta disceres compati infirmitatibus alienis.

<18r>

Sed in Chrysostomo {inscij} sumus. Videamus potius jam de Epiphanio Episcopo Insulæ Cypri, siquidem is eodem tempore cum prædictis floruerit & in multa etiam admiratione habitus fuerit. Is in libro quidem contra hæreses, quem anno 11mo Valentiniani et Valentis (A.C. 374) ad finem perduxit, superstitionem non prodidit: sive quod eousque incorruptus permanserat, sive quod non daretur ei occasio depromendi sententiam. Disputando contra Collyridianos qui B. Virginem ut Deum sacrificijs colebant, sæpe repetit, De cole, Virginem honora: sed an hoc dixerit pura mente, vel (ut Pontificij volunt) juxta distinctionem inter Latriam et Duliam, quæ eo tempore nata est, haud scio. Certum est tamen Epiphanium vel ante hoc tempus vel paulo post ad has superstitiones deflexisse Nam in Vitis Prophetarum, cum laude et approbatione refert invocationes Esaiæ et Ezekielis. Quoniam, inquit, per Esaiam fons Siloam impetratus est, memores istius loci accolæ, summo illum cum honore et magnificentia sepeliverunt, ἵνα διὰ τῶν ἐυχῶν ἀυτου ut ejusdem precibus perpetuum illarum aquarum, usum obtinerent: χρησμὸς γὰρ ἐδόθη ἀυτοις περὶ ἀυτου De hoc enim editum ipsis erat oraculum. Hæc de Isaia de Ezekiele autem ait: Iacet Ezekiel Propheta in Syrorum regione ac multi ejus ad Sepulchrum orationis causa con <19r> fluere solebant. Cùmque frequens illic ad ipsius memoriam concursus esset aliquando factus, veriti Chaldei ne contra se consurgerent, impressionem in eos facere & interficere decreverant. Sed Propheta stare fecit aquam fluvij ut Israelitæ fugerent, ulteriorem in ripam transmittentes: et ex hostibus, qui ausi sunt fugientes persequi, pone eos demersi sunt. Idem Propheta διὰ προσευχης susceptis precibus uberrimam piscium copiam sponte suppeditans fame jam confectos aluit; ac deficientibus plerisque a Deo vitam impetravit. Hæc Epiphanius, historias invocantium, sive a Monachis infavorem cultûs sanctorum confictam, sive ex parte veram, cum approbatione narrans.

< insertion from f 18v > ✝ His adjicere possumus testimonia ex Theodoreto licet paulo juniore. Hic antequam Episcopus esset Cyri, urbis Syriæ, nempe anno 406 circiter, Historiam suam sanctorum Patrum scribens, vitam sancti cujusque claudit oratione ut sancti illius intercessionem & benedictionem consequatur. Et in Vita Iacobi junioris narrat præterea quomodo diabolus ei in somnis apparuit & clamavit: Scias quod te jampridem confodissem nisi chorum martyrum te custodientem vidissem cum Iacobo; Audita igitur voce se cum contubenali {surgessem} respexisse narrat & neminem vidisse: Intellexi igitur, pergit, quod martyrum quidem Chorum dicebat Lecythum olei martyrum, qui, cum a multis martyribus collectam haberet benedictionem, pendebat a meo lecto, sub meo autem capite erat magni Iacobi vetus amictus qui quovis claustro adamantino fuit mihi validior. Et paulo post subjungens se a Iacobo postulasse ut ipse pro eo Deum supplicaret, addit Iacobum respondisse: Nec me nec ullo alio tibi opus est ad Deum intercessore. Habes enim Ioannem illum insignem, Verbi vocem, Domini præcursorem, has pro te preces assiduè offerentem. Cùm autem ego, pergit Theodoritus, dicerem me & ejus credere orationibus, & aliorum sanctorum Apostolorum & Prophetarum, quorum ad nos nuper delatæ sunt reliquiæ. Esto, respondit, bono animò. Habes Ioannem Baptistam. Idem Theodoritus in libro de curatione Græcarum affectionum egregria describit statum Ecclesiæ sui temporis quoad hunc cultum sed locus postea commodiùs citabitur.

< text from f 19r resumes >

Ex allatis satis constare potest hanc superstitionem Imperantibus Valente et Theodosio Orientem cum adjectis insulis pervolasse: sed tempus ortus nondum satis definivimus. Id autem ex Gregorio Nazianzeno discemus. In Oratione j. contra Iulianum sub initio, hic oratoricè invocat animam Constantij Imperatoris cum hac limitatione, Siquis mortuis sit sensus. Scilicet Constantius non erat Martyr, neque ab Homousianis pro sancto habebatur, Sensum autem rerum humanarum non omnibus mortuis, per vim naturæ ut mortui sunt sed solis Martyribus & sanctis divinitùs concedi Sæculum istud jam incipiebat adstruere. Proinde cautè hic egit Nazianzenus. At paulò post ubi de Martyribus loquitur, et sensum et potestatem in res humanas apertè eis tribuit Cum enim Iulianum, antequam Imperator esset, monumento martyribus ædificando operam infeliciter dedisse narraverat, terra quod elaboratum fuerat excutiente: O miraculum, pergit, novum illud quidem et mirandum, sed tamen verius quàm mirabilius! O insignem Martyrum inter se chari <20r> tatem! οὑκ ἐδέξαντο τιμὴν του πολλοὺς μάρτυρας ἀτιμάσοντας honorem illius qui multos martyres ignominia et dedecore affecturus erat recusarunt: donum illius qui multos athletas effecturus erat, vel potius ipsos palæstra & decertatione per invidiam prohibiturus erat, non admiserunt: imò, ut verius loquar, non tulerunt sibi solis ex omni martyrum numero contumelias inferri, cùm aliæ ædes sacræ pijs manibus construendæ atque colendæ essent, &c. Confer hoc cum alio loco in eadem Oratione ubi Iulianum increpans: Martyres, inquit, non extimuisti, quibus præclari honores & festa constituta sunt: a quibus dæmones propelluntur & morbi curantur: quorum apparitiones & prædictiones: quorum vel sola corpora idem possunt quod animæ sanctæ, sive tangantur sive honorentur: quorum vel solæ sanguinis guttæ, atque exigua passionis signa idem possunt quòd corpora? Hæc non colis sed contemnis. Confer, inquam, hæc loca et planè senties Nazianzenum ubi hæc scribebat, hoc est Imperante Ioviano anno 363 credidisse Martyres et sentire humana et eadem promovere posse vel impedire, hominibus etiam apparere, futura prædicere, variaque edere opera miraculosa, sed et reliquias eadem posse quæ animæ sanctæ, sive tangantur sive honorentur. Nota illud honorentur: nam inde patet non privatam Nazianzeni opinionem ed nascentem consuetudinem Christianorum hic narrari. Veteres Christiani memorias Martyrum cum honore conservabant; hi jam inceperant reliquias eorum propter benedictiones & effectus miraculosos assequendos honorare: quod sanè quiddam majus est quàm animas eorum ut intercessores apud Deum invocare.

Cùm itaque Nazianzenus statim post obitum Iuliani Imp. scripserit hanc Orationem, certum est has super <21r> stitiones eo imperante cœpisse, vel potius anno uno at altero superiore: nam Hilarius, ut post dicetur anno 362 ab Oriente rediens ubi exulaverat, has superstitiones secum detulit in Occidentem. Et præterea cùm Basilius & frater ejus Gregorius Nyssenꝰ amicitia, societate & studijs ijsdem intime conjuncti fuerint (ut omnibus notum est,) hi autem Patres & Principes fuerint Monachorum per Cappadociam & regiones Asiæ minoris, Basilio sectam illam sub mortem Constantij introducente: inde conspicuum habemus argumentum, et Basilium cum fratre et Monachos Asiaticos ab initio institutionis his superstitionibus generaliter addictos fuisse. Monachorum vero mores eo tempore mundus admiratus est et religionem promptissime secutus.

Eodem tempore superstitio hæc cœpit videtur in Ecclesia Antiochena, Orientis Metropoli: nam Sozomenes l. 5 c. 20, describens quomodo Oraculum, ut diximus, Iuliano consulente, siluit ad reliquias Babylæ martyris, effecitque ut ossa deportarentur, Et quomodo templum cum simulachro subinde cumbustum sit, addit: ἐδόκει δὲ τοις μὲν χριστιανοις κατ᾽ ἄιτησιν του μάρτυρος &c Christiani quidem censebant ignem hunc a Deo, precibus martyris annuente immissum esse in Dæmonem; Gentiles verò id facinus a Christianis patratum esse asseverabant.

<22r>

Ne quoquam tardius beatitudini tuæ latino sermone translatum librum tuum remitterem multa in medio impedimenta fecerunt, Isaurorum repentina irruptio, Phœnices Galileæque vastitas, terror Palæstinæ præcipuæ urbis Hierosolymæ & nequaquam librorum sed murorum extructio. Hieronymus Ep ad Theophilum Alexandrinum in Bibl. S. Patr.

De obitu Theophili Episcopi Alexandrini qui contigit anno 412. Ioan. Damascenus ex Isiodoro diacono hoc recenset: Theophilus ob illud peccatum (quod scilicet nunquam Ioannis Chrysostomi nomen passus esset in Ecclesia recitari) non poterat animam agere donec allata ei fuit Imago Chrysostomi quam ille cum adorasset, spiritum emisit. Damascen de Imag. l. 3. circa fin. Theophilus Timotheo succedit an 385. Socr l 5 c 12.

Habebat autem [Chrysostomus] effigiem Apostoli Pauli in Imagine, in loco ubi propter corporis imbecilitatem parumper quiescebat: erat enim supra quam natura patiatur vigilans. In hanc ille effigiem, quando perlegebat illius Epistolas, oculorum aciem intendebat in eoque non secùs ac si Paulus ipse vivus esset obtutu defixus inhærebat beatum ipsum appellans totamque animi cogitationem ad illum dirigens & cum eo versans & loquens contemplando. Ioan Damascen de Imag. Orat. 1, ex Vita ipsius Ioan. Chrysostomi, quæ desideratur.

Hadrianus Papa ad Carolum magnum (epist 3 c 19 tom 2 epist. Rom. Pontif.) refert quomodo Sixtus Papa Basilicam B. Mariæ in metallis aureis, quanquam in diversis historijs, sacris decoravit Imaginibus, & quomodo Valentinianus per rogatum Sixti posuit auream Imaginem Christi super Confessionem Petri.

Qua a veritatis hostibus confictæ sunt martyrum Historiæ, ut sic martyres ignominia afficerent, et qui eas audituri essent, in infidelitatem deducerent in Ecclesia non publicari jubemus, sed eas igni tradi: qui eas autem admittunt vel tanquam veris eis mentem adhibent, anathematizamus. Concil 6um gen. can. 63 celebrat an 680.

Oscula perspicut figunt impressa metallo

Balsama diffundunt, fletibus ora rigant. Prudent. in Hipol{ytum}

<22v>

Liquet lege Duodecim tabularum h[11] vetitum fuisse defunctum intra mœnia sepelire quamvis Spartani, instituente Lycurgo intra civitatem juxta templa sepulchri fieri voluissent. – Cogebantur his legibus Christiani etiam suos mortuos extra mœnia sepelire. Rursum vero nequaquam more gentilium Christiani cremabant corpora defunctorum sed unguentis delibuta condiebant; sicque pollincta in eadem loca cum cæteris deferebant; quæ modo Cæmiteria, interdum areæ, tumbæ, catatumbæ, vel cryptæ arenariæ ex loci natura nomine comparato, dici consueverunt. Sed cœmeterium usitatius: hoc nempe nomine illa loca dicentes, quod fides doceret Christianos non mori sed rursus excitandos interea in Domino obdormire. Ex Hebræis namque accepta videtur hujusmodi consuetudo sepeliendi mortuos in cryptis, loculis in ijsdem excavatis. Baron an 226. 7, 8. Præterea numerat Baronius ejusmodi 43 Cæmeteria juxta Vrbem Romam. an 226. 9. Et an 130. 2 facta mentione similium subterraneorum specuum quæ, Dione {εκιονις} miseri Iudæi sibi ad latebras capta{ne}das fodiebant describit unum istorum cæmeteriorum in hunc modum. Hæc quæ scribit Dio de Iudæorum subter terram vijs fabricatis, illam ipsam plane speciem representant quæ etiam Romæ fuerunt a Christianis in arenarijs cryptis constructa cæmeteria; quorum usus non modò inserviebat humandis defunctorum corporibus ex quo et nomen est, inditum, sed et persecutionis tempore ad latebras Christianorum. Mirabile dictu vidimus, sæpiusque lustravimus Priscillæ Cæmeterium haud pridem inventum atque refossum via Salaria tertio ab urbe lapide: quod nullo magis proprio vocabulo dixerimus præ ejus amplitudine, multisque atque diversis ejusdem vijs, quam subterraneam civitatem: quippe quod ipsius ingressu primaria via cæteris amplior pateat quæ hinc inde vias diversas habeat, easdemque frequentes, quæ rursum in diversos vinculos dividantur & angiportus: rursus, ut in civitatibus, statis locis velut fora quædam, ampliora sint spatia ad conventus sacros agendos, eademque sanctorum imaginibus exornata; nec desint hinc, licet nunc obstructa, ad lumen excipiendum desuper excisa foramina. Obstupuit Vrbs cum in suis suburbijs abditas se novit habere civitates Christianorum tempore persecutionis olim colonias, modò autem sepulchris tantum refertas; [& quod legebat in Chartis &c] – Sed de Cæmeterijs dicturi sumus alias locupletiùs: satis hæc modo occasione <23r> Iudaicarum latebrarum, quæ ad insultus & impetus Romanorum vitandos ab illis institutæ fuerunt; quemadmodum & a Christianis Romæ alijsve in regionibus, ubi loci natura concederet ad furorem Gentilium evitandum ejusmodi sunt loca composita. Baron an 130. 2.

Hujusmodi Cæmeterea sic describuntur ab Hieronymo. Dum essem Romæ puer & liberalibus studijs erudirer, solebam cum cæteris ejusdem ætatis & propositi Diebus Dominicis sepulchra Apostolorum & martyrum circumire crebroque cryptas ingredi, quæ in terrarum profunda defossæ ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum: & ita obscura sunt omnia ut propemodum illud propheticum compleatur: Descendant in infernum viventes; & raro desuper lumen admissum horrorem temperat tenebrarum ut non tam fenestram quam foramen demissi luminis putes. Hieron. in Ezek. 40. Eadem Cæmeteria fuse describit Prudentius Hymn 11 in S. Hip.

Felix martyrum gloriæ consulens statuit ut quotannis sacrificia eorum nomine celebrarentur, utque nullibi quam in sacro loco & a viris sacris initiatis, sacrificium, quod Missam appellant, celebraretur, necessitatem semper excipeiens. Platina in Felice.

Trajanus militari gloria urbanitate et moderatione omnes principes superavit. Nam fines Imperij longe et late diffudit, Germaniam transrhenanam in pristinum statum reduxit, Daciam & multas trans Danubium gentes imperio Romano subegit, Parthos recepit, Albanis regem dedit, Euphratem et Tigrim provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, Seleuciam Ctesiphontem Babylona vicit & tenuit, usque ad Indiæ fines & mare rubrum accessit, in quo etiam classem constituit, qua Indiæ fines vastaret. Platina in vita Anacleti.

Augustinus lib de vera religione c 55. Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum: quia si pie vixerunt non sic habentur ut tales quærant honores, sed illum a nobis coli volunt quo illuminante lætantur meriti sui nos ese consortes. Et infra idem dicit de cultu Angelorum.

Ambrosij nondum lapsi in cap 1 Rom. insignis est locus Idololatriam demonstrans Pontificiorum similem esse illi Gentilium qui per inferiora numina se adire deum dicebant.

Nazianzenus in fine Orationis in Gorgoniam sororem: <23v> aliqua nostri sermonis est ratio, hoc sanctis animis a Deo munus ut talia resciscant, suscipe nostrum sermonem multorum epitaphiorum loco.

Non igitur ideo putandum est vivorum rebus quoslibet intesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis vel adjuvandis Martyres adsunt, sed ideo potius intelligendum est, quod per divinam potentiam Martyres vivorum rebus intersint quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt. Augustin lib de cura pro mort. c 16.

Cypr ad Cornel Papam l 1. Ep 1.

<24r>

– participatio. etiam universalitas hujus cultus hoc tempore

Quinimò superstitiones jam adeò creverant in Africa ut Altaria passim per agros et vias in memorias martyrum ante annum 398 condita fuerint: eaque populi tanta cum affectione colebant ut cum Concilium 5tum Carthag. hoc anno celebratum, partem eorum divisi vellet ea nempe quæ per somnia & fictas revelationes quorundam hominum erecta nullum corpus aut reliquias martyrum conditas includebant; metueret ne propter tumultus populi id fieri non posset & ideo statueret ut plebes tunc admonerentur tantum ne illa loca amplius frequentarent.

Sed et ante annum 391 Africam hoc cœno abominationum universaliter contaminatam fuisse constat nam eo anno Augustinus Presbyteratum modo adeptus, & in epist 64 ad Aurelium Episc Carth. monens ut epulæ corrigerentur quas populus passim ad mens. mart. celebrabant, dicit: Commessationes enim et ebrietates ita concessæ et licitæ putantur – ut in honorem etiam beatissimorum mart. non solum per dies solennes – sed etiam quotidie celebrantur – Tanta pestilentia est hujus mali ut sanari prorsus quantum mihi videtur nisi concilij auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciæ mutare conari quod {Car}thaginensis Ecclesia tenet, sic magnæ impudentiæ est velle servare quod Carth. Eccl. correxit. Ad hanc autem rem quis alius Episcopus esset optandus nisi qui ea Diaconus execrabatur. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est non aspere – sed magis docendo quam jubendo magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi quorum auctoritate & lenissimis sed – – – – Vides universalitatem et antiquitatem hujus corruptionis quippe quam Aurelius in Diaconatu (hoc est ante annum           ) frustra laxit et execrabatur quæque jam adeo inveterata evaserat ut egerrimè corrigi posset. Quali autem <25r> cum religione hæc peragebantur satis docet Augustinus in sequentibus. Sed quoniam, inquit, – – – sumptuosæ. Credidit ita populus, imo fuerunt itaque ejusmodi convia oblationes pro defunctis & credidit et Augustinus mortuos eisdem adjuvari atque ideo eas non voluit tolli sed a luxuria et ebrietate tantum purgari. Quinetiam epulas has non tantum mortuis prodesse sed a martyribus vicissim benedici putabant ut Augustinus lib 8 De Civ Dei c 27 his verbis testatur. Quicunque, inquit epulas suas eo deferunt quod quidem a Christianis meli — martyrum. Certè igitur hæ oblationes erant sacrificia martyrum simillima Idolorum sacrificijs apud Gentes similia, istis nempe quæ Apostolus describit 1 Cor 8 & 10. et Idololatria dicuntur. Quin et Augustinus sacrificia esse agnoscit licet non vult esse sacrificia martyrum sed sacrificia Dei in nomine martyrum. Audi enim quæ ad Laurentium scribit Neque negandum est, inquit, defunctorum – – – meruerunt Et paulo post. Cùm ergo sacrificia sive Altaris sive quarumcunque eleemosynarum – damnatio. [Eodem loco dicit Ecclesiam hæc [sc. sacrificia] pro defunctis commendandis frequentare. Vnde universalitas quædam horum sacrificiorum colligi videatur. luxuriosas Commessationes et e{bri}etates quidem dicit Augustinus plerisque in locis vel nunqu{am} obtinuisse vel suppressas fuisse eleemosynas non autem istas quas populus cum sobrietate offerebat et dispensabat.] Vnde obiter nota quod sacrificia Missæ etiam pro mortuis jam celebrari cœperant.

Suadente igitur Augustino Aurelius malo mederi conatus est, sed cessantibus luxuriis in istis epulis cessarunt etiam oblationes modestiores quod Episcopi graviter ferentes, in præfato quarto concil. Carthag. an. 398 celebr. co{nsti}tuerunt hunc Canonem. Qui Oblationes defunctorum aut negant aut cum difficultate reddunt, tamquam egentium necatores excommunicentur. Atque ita commessationes et ebrietates sacræ redierunt. Hoc enim Episcopis tolerabilius videbatur quam ut ejusmodi sacrificia omninò cessarent.

Cum igitur hujusmodi oblationes non tantum mortuis offerrentur & ad sepulchra martyrum sed et a Martyribus benedictionem et sanctificationem vicissim mutuare supponerentur, atque adeo <26r> adeo omnes qui eas offerrebant sanctos colere jam cœpissent et cum oblationum religio ante annum 391 tam altè Africanorum animis insederata ut Augustinus putaret Crapulas in quas religio ista jam tum degeneraverat ægre tolli posse, oblationes vero cum sobrietate factas Augustinus permanere voluerit et Episcopi universi mox erexerint cessantes: quid clarius esse possit quam quod Martyrum cultus superstitiosus ante annum 391 in Africa non tantum generalis evaserat mentibus populi sed et quadantenus inveterata et mentibus populi infixa; Id quod vix fieri potuisset nisi ea a tempore Constantij una cum redivistorum fide homousiana in Africa auctoritate Pontificis Romani propagata et simul generaliter recepta fuisset.

Et rem ita se habuisse optime confirmat historia quam Augustinus in Confes l 6 c 2 de Matre sua narrat ex Africa in Italiam profectâ Nempe quod cum ea ad memorias sanctorum, – effecta sit. – – – Itaque ubi comperit – didicerat. Contigit hæc historia [12] anno 384 Hæ dapes igitur & oblationes martyrum ante istud tempus in Africa ita obtinuerant ut Augustini mater putaret hunc morem per orbem invaluisse, & Augustinus ipse miraretur matrem suam tam patienter repulsam tulisse. In Italia quoque eosdam mores viguisse hinc satis constat Et licet Ambrosius hos e Diœcesi Mediol. jam sustulerit, ijdem tamen in Diœcesi urbis Romæ sine tali interdictione permanserent ut colligit Baronius ex

Eosdem quoque mores per Orbis Romani partem benè magnam inviquisse ex Hieronymo satis constat qui in Epistola ad Eustochium rem sic luget. Pudet dicere, proh nefas! Triste sed verum est. Vnde in Ecclesijs Agapetarum pestis introijt?

Ex quibus verbis etiam patet hoc mores non ab antiquo <27r> tempore Hieronymi in Ecclesias irrepsisse. Cæterum ne Hieronymum ex eo quod Agapetarum pestem execratus sit, a cultu etiam sanctorum alienum existimes, lubet etiam locum unum et alterum de hæ re ex eo in medium afferre.

<28r>

Et quamvis ejusmodi fraudes, post combustos Adversariorum libros post vetustorum exemplarium interitum, post fraudum vestigia fere omnia tempore obliterata, difficillimum sit detegere: earundem tamen aliquales dabimus instantias ut ex pede gigantem cognoscas.

Epistolas quasdam a præfato Dionysio Episcopo Alexandriæ contra Paulum Samosatenum, scriptas fuisse commemorat Eusebius. Harum unam suo tempore cercumferri dicit Hieronymus, eamque vocat insignem. Hodie extat ejusmodi epistola in Bibl. Gr. Patr. quam tamen corruptam <29r> convinco his argumentis. Virginem Mariam præter morem temporis Dionysij elogijs effert eam vocans Deiparam & filiam vitæ. Hoc præter morem temporum Dionysij est & Alexandri Athanasijque temporibus fieri cœpit. Secundo formam Dei id est insternam rationem & sapientiam ejus a qua rationalis et sapiens denominatur statuit personam esse a persona Dei distinctam quam filium Dei & verbum nominamus. Hoc autem docet his verbis. Forma Dei, inquit, est Verbum ejus, est sapientia est filius Dei et Deus ipse agnoscitur, semper existens una persona et una hypostasis personæ. Non enim possunt hæc esse in hominibus. Nam hominis ratio et sapientia et potestas ac forma sunt hominis unius et ejusdem partes non per se subsistentes: non autem homo nec filius hominis est horum unum quodque. Sic igitur forma ✝[14] Dei et Verbum ejus non potest esse homo perfectus, nemper persona. At forma Dei Deus est et filius Dei, per se subsistens Verbum Patris. Et sic confessi sunt eum sancti patres. et ut confiteremur ac crederemus nobis tradiderunt. Ex analogia quam ponit inter formam hominis et formam Dei, quorum illam non per se subsistente hanc per se subsistere affirmat, satis liquet sententia auctoris: quam quidem Dionysij esse nemo dexerit, Athanasij vero et sociorum esse certissimum est. Tertiò Filium Dei vocat Verbum Patris per quem omnia Pater fecit et quem sancti Patres homousion Patri vocaverunt. At hoc a Sententia Dionysij alienum erat ut supra ostendi atque insuper ad patres orientales qui paulo post condemnarunt homousion, absurde satis fingitur conscriptum. His adde quod Paulus ipse Verbum tum formam illam internam Dei Patris, esse quæ supra adstruitur tum Deo Patri homousion esse docebat. Quomodo igitur Dionysius hæc duo contra Paulum adstruit? [idque auctoritate patrum?] Certè hæc sunt alicujus non contra Paulum disputantis opiniones a disputatione alienas sub nomine Dionysij venditantis: maximè cùm ad ea confirmanda quæ contra Paulum directè disputantur nulla Patrum traditio per totam allegetur epistolam ad hæc duo vero confirmanda quæ contra Paulum non sunt dicta, traditio patrum {asseolvitur}. <30r> Traditiones illæ a Paulo sunt non contra eum et præterea falso allegantur. Istis temporibus nulla fuit ὁμοουσίου traditio ut norunt docti neque Patres docuere Christum esse formam Dei sed in forma Dei. Sic nec forma hominis erat sed in forma hominis. Ijs itaque quæ traditione carebant, Epistolæ hujus vel auctor vel interpolator prætextum traditionis hic ornabat

<31r>

De receptione Arij Socr p 57 CD 58

Ægyptij statim post Synodum Nicænam mutuas inter se rixas ac seditiones agitant. Euseb. apud Socr p 58A. Qua occasione ib. B.

Eustathius depositus in Synodo Antiochena Soc p 60, 61. Postea Arius ab Exilio relaxatus p 60 AB.

Meletiani non Ariani ab initio Sozom l 2 c. 21. p 472 AB Ariani ab initio Socr l 1 c 6. p 14 B & l 9 lin penult. pag 29.

Arius et Euzoius ab exilio relaxati mox mittuntur ad Concilium Hierosolym. Sozom. p 485 486.

Euseb. Nicom Tyro mittitur Const. Soz 488. Euseb. Cæs. Socr.

A creatione Athanasij maximæ turbæ. Athan. 777 D. Euseb. vit. Const. 409 A.

Post Synod. Nicæn. Episcopi varias epistolas ad se mutuò scribunt conquæsti de voc. consub. Socr p 58 B. Pax tamen universa Euseb. in vit Cons

Gothi Christiani tempore Constantini M Sozom 451 A.

Eusebius ob Licinium Constantino infensus.

Electio Athanasij. Philostorg. l 2. c 11

Opinio Constantini de Verbo apud Euseb. 468 A p. 470. A. 476 B, C. 480 A.

Eusebij sententio de Verbo Coram Constantino prolata. p 520 D et seq.

<32r>

ipsi ejus permissu administraverint; ut ingentibus præterea fuerint muniti divitijs, et tamen in benificos Gothos ingratissimos se præstitissent. Sciscitabatur deinde num ipsi a Gothis mali jam essent quicqua{m} perpessi: effarique item mox cogere num boni adhuc quippiam sibi a Iustiniano obvenerit: & singula deinceps enumerare, quemadmodum omnibus fere magistratibus sint per eum privati, quòd ab exactoribus sæpe antehac vapulaverint, quodque bello pressi publica non minùs tributa Græcis dependere ac si pacifici essent: &c. Proc bel. Got. l 3. Murorum dein partem tertiam diruit. Romanos Patricios secum deduxit in Lucanos: Cæteros omnes cum conjugibus ac liberis ad Campaniæ loca transmissit, nullo hominum in Vrbe relicto, quam penitus destitutam demiserat. – Belisarius cum paucis obsidetur a Totila et iterum Gothi obsidunt anno 15 et potiuntur. Anno 18 amittunt fitque belli finis. (anno 26 Iustiniani (Agath.

Anno 556 (P. Diac. Sindon Gothorum Comes a Narsete defecit, atque Auingum Buccellini socium auxilio advocat

Soz. l 7. c 24 Cum autem Egressus Constantinopoli, ad septimum milliare pervenisset, Deum illic orasse dicitur in Ecclesia quam in honorem Ioannis Baptistæ construxerat: utque faustus ac felix sibi et exercitui & Romanis omnibus belli exitus contingeret, postulasse, & baptistam sibi auxiliatorem invocasse,          καὶ σύμμαχον ἀυτου ἐπικαλέσασθαι τὸν Βαπτιστήν. Hæc precatus, in Italiam iter fecit

<32v>

Italicis præterea universis relinquebatur ut ab utroque exercitu gravissima paterentur: nam et agris ab hostibus privabantur et supellectile omni ab Imperatoris, ut dominantis militibus. Ad hæc accidebat, quod cum rerum necessariarum inopia premerentur, ut vapulare impunè hi possent, & planè deperdi. nam et Romanos milites ipsos, cum suos ab hoste oppressos tueri nil quirent, nè suorum quidem tunc fœdè factorum pudebat, sed pro eorum sceleribus denique effecere barbarorum ut Itali desiderio tenerentur.

Romani exercitus Principes et simul milites ipsi res subditorum diripere, contumelijsque et sceleribus nil reliquum facere adamatasque habere in præsidijs fæminas, luxuique ac temulentiæ operam dare. Sed milites ipsi cum se Præfectis inobedientes contumacesque exhiberent in omnem absurditatis & flagitij speciem incidebant. Italicis præterea – – – – supra – – – – tenerentur. Procop. bel. Got. l 3 ad ann. 8 belli quo Græci magnam partem Italiæ possisebant.

Ann 11 Totilas Romam obidet Vere. Anno sequente ventum est ad urticas et stercora et aliqui fame gravati manus inferebant cum nec canes nec mures nec animalia quævis demortua de cætero invenirent. Anno 12 Roma capitur. E pleba ad quingentos in urbe resides reperti sunt, cæteri ex urbe in alias se contulerant terras, vel lue absumpti perierant. – Totilas [deinde] Senatorij ordinis ex urbe viris ad se postmodum convocatis, pleraque exprobrando, indignandoque objicere ita, et illud imprimis quod per Theodericum quam multis affecti sint beneficijs quodque in omnibus semper constituti urbanis sint per eum antehac magistratibus, & Rempublicam

<33r>

Origenes (tract 30 in {illeg}th de Dracone Apocalyptico alt: Sed etc decem cornua [dicere quoniam] sunt regna serpentinæ malitiæ, [non modo tempus est]

Quartam Bestiam Romanorum Regnum | Imperium vocat – et per cornua decem significat fore ut circiter regni finem decem simul exurgant reges qui alij potentes erunt, alij admodum imbecilles: hoc enim in Imaginis quoque somnia docuit namque illic digiti pedum nomen erant quorum pars erat ferre{a} pars fictilis. – Cornu autem parvum Antichristum innuit quod inter decem cornua exoritur Theodoret in Dan. 7.

Basilius sectatores, Christi baptismi diem celebrant totam precedentem noctem in lectionibus transigentes. Dicunt autem eum esse quintum decimum annum Tiberij, quintum decimum mensis Tybi. Aliqui autem eum esse undecimum ejusdem mensis. Et de ejus passione subtilius des{illeg}entes aliqui anno 16 Tiberij 25 Phamenoth alij 25. Pharmuthi {alij} 15 Pharmuthi dicunt passum esse dominum. Clement. Alex. Strom. lib. 1.

Hieronymus in Dan 7 disputans contra Porphyrium de decem cornibus Bestiæ concludit: Ergo dicamus quod omnes Scriptores et Eclesiastici tradiderunt in consummatione mundi, quando Regnum destruendum est Romanorum decem futuros Reges: qui orbem Romanum inter se dividant & unde {illeg} surrecturum esse regem parvulum qui tres reges de decem regibus superaturus sit – estque homo peccati, filius perditionis, Antichristus.

Cavenda sunt autem non solum quæ sunt aperta, atque manifesta, sed et astutæ fraudis subtilitate fallentia. Quid verò astutius, quidve subtilius quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, videns idola derelicta & per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso Christiani nominis titulo fallat incautos? Hæreses invenit et schismata quibus subverteret fidem veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viæ veteris cæcitate, circumscribit et decipit novi itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines, & dum sibi appropinquasse jam lumini, atque evasisse seculi noctem videntur; alias rursus nescientibus tenebras infundit, ut cum Evangelio Christi & cum observatione et lege ejus non stantes, Christianos se vocent, & ambulantes in tenebris habere se lumen existimant blandiente adversario atque fallente qui secundum Apostoli vocem transfigurat se in angelum {lucis} ministros subornat suos vel{lut} ministros iustitiæ, asserentes noctem <33v> pro diem interritum pro salute, desperationem {illeg} obtanta spei perfidiam sub prætextu fidei, Antichristum sub vocabulo Christi ut {dum} verese{illeg}lia veritatem subtitlitatem fruerentur. D. Cyprianus de unitate Ecclesiæ

D. Augustinus de Homine peccati in templo Dei 2 Thes. 2.3 ait: Nonnullum ipsum principem, sed universum quodammodo corpus ejus, id est ad eum {illeg} hominum multitudinem simul cum ipso principe {illeg} intelligi Antichristum volunt: rectiusque putant etiam Latine {illeg} Græco est: non in templo Dei sed in templum Dei sedentem {illeg} templum Dei, quod est Ecclesia: sicut dicimus, Sedet {illeg} amiscus. D. August. De Civ. Dei. l 2. c 19. [gr. ἐις τὸν ναος {illeg} in sacris literis: Elegit David in Regem; esto mihi in Deum {illeg} refugij &c.

ουκ αρπαγμον ηγησατο

Veniet Antichristus, cum impleta fuerint tempora Imperij {illeg} & mundi consummatio appropinquabit. Decem simul reges Romanorum stabuntur in diversis quidem locis eodem tamen tempore regnante {illeg}ntos autem undecimus Antichristus per magicum maleficium Romanorum potestatem rapiens. Tres quidem ante se reges deprimet reliquos {illeg} septem sibi subjuget. Cyrillus [seu Iohannes] Hierosolymi. Cath{illeg}

Chrysost. Hom: 7 in 2 Philip 2. Adversarij dicunt verba ista non rapinam {illeg} est idem valere ac si dixisset non rapuit.

Attila occiditur Ætio et Studio Coss. A.C. 454. Marcellin Chron. totam pene Europam excisis invasisque invitatibus atque castellis {illeg}

Attila vastavit omnem Illyricum. Iornand Regn Success.

Cum Attila vastaturus erat Galliam erant in ejus exercitu 700000 {illeg}

Gothi Pannoniam habuerunt primum dein 18vo anno Theodosij {illeg} villas habitaverunt & per annos 58 in Thracia morantes Occidente {illeg} {Ro}manorum Imperium. Paul. Diac l 14

<34r>

Hactenus verba inania. Iam argumentum proferunt quasi accusationes vel profani cujusvis calumniatoris inventionem superarent. Sed ideo potius non sunt fictæ. An Eusebiani, homines præ cæteris ingenio pollentes calumnias consuerent quæ fidem superando se proderent? Viderit Lector utrum probabilius sit, incredibilia flagitia ab uno patrata vel a plurimis conficta fuisse. Præterea Sycophantæ talia confingere student quæ contrarijs testibus detegi non possunt: at crimina hæc posteriora Athanasio ascripta, patrata dicebantur in conspectu urbium.

723 B Quale et hocce accusandi studium. In Athanasio exulante habuimus inquiunt nosmet ipsos pro exulibus ergo Eusebiani nos omnes exilio multarunt. Vide 728 A.

725 A

726 B, C

726 D. Quid hoc objicitis Eusebio. Nonne Concilium Nicænum transtulit Eustathiam de sede Baroœnsi ad Antiochenam? Nonne Gregorius Nazianzenus de Nazianzo perrexit Constantinopolim & in sede illa confirmatus sit ab ipso Episcopo Alexandrino?

727 B Egregium argumentum.

727 C Quia vi Imperatoria depositi sunt sed Episcoporum liberati restitutorum beneplacito restituti.

727 A Quasi Eusebius urbes & non urbes Eusebium desiderasset Vir qui ob insignem sapientiam pietatem & virtutem cognomento magni idque dum viveret insignitus erat, ut ex Historia Philostorgij & libro Eusebij Cæsariensis contra Marcellum patet. Si igitur Vrbs postularet Eusebium aut Synodus id decernerent in Emolumentem Ecclesiæ, quare Ægyptij in eum ideo sic debacchantur.

727 D Istos non condemnavit Synodus Nicæna sed Ægyptiorum calumniæ. Ac Tyrium Concilium erat Nicæno majus et liberius.

727 D, 728 A.

728 C At quonam argumento nisi quod Arianos a vestris calumnijs absolverint?

728 C Nonne singulos episcopos dicterijs & convitijs convulsos ad tumultus ciendos et effugiendum judicium, & hic deponita omni modestia hic turbulentos vestros mores describitis. Eusebius non obstante vestra accusatione innocens esse posset & Gorgius a Synodo judicere potest.

<34v>

728 D. Moribus vestris necessitatem horum induxistis, ob temeritati ecclesiasticæ. Silentium vero vocatis inhibitionem contumeliarum et rixarum vestrarum.

728 D. Quæ designarunt adimplerunt excommunicando Athanasium ut non degeret Alexandriæ ne tumultus excitaret. Si objicitis calumniatores eritis, si hac culpatis, culpatis et vosmetipsos similia patrantes in Arium. Quod Athanasius majora meritus sit, hoc non Synodo sed Athanasio vero tribuendum est crimini.

729 A

729 lin 16. Vnde hoc cognoscitis

729 D

730 B. At fraude Athanasij deceptus, et errorem demum contra lata {illeg} congressus. Quid igitur citatis Epistolam Imperatoris quam ipse re tandem examinata retraxerat. An causa vestra tam desperata est ut hujusmodi testimonijs egeatis.

730 C. 3 Quale igitur Concilium Nicænum ubi Imperator præsedit &c.

730 C 6. Quovis hæc protervitas? Ad Synodum Cæsareensem vocati venire nolebant. Imperatoris mandatis compult vix tandem Tyrum vexere & tamen Synodum culpant quod mandatis Imperatoris compulsi sunt & non solum Episcopalibus citati.

730 C. 12. Propter inobedientiam vestram. Non aliter coire voluistis Sed quare edicta objicitis cum Synodus Nicæna senibus edictis conventit.

730 D Rogate potius cur Cæsar propriam sententiam retraxit. Non solent enim Imperatores decreta levibus de causis revocare.

731 D lin ult.

731 A. 13 – Nec Athanasium puduit coram ijsdem Catechumenis & Ethnicis poculum frangere & mensam subvertere.

731 B A argutum argumentum. Sancta non canibus projicienda, ergo Gentiles et Catechumeni, quibus adstantibus Athanasius calicem fregit mensam subvertit & Ecclesiam diruit, non sunt de rebus istis interrogandi.

732 BC. Argumentum rusus ineptum. Non a Meletio ordinatus non a Collutho, ergo non ordinatus. Cum tamen præter Colluthianos & Meletianos multi fugere Communionem Athanasij verbi gratia Callinicus episcopus de quo

731 D. 732 C. Post dirutam Ecclesiam quasnas alias præter privatas ædes habitare potuit Ischyras? Sed Athanasiani cùm Ecclesiam dirutam esse non ausi fuerint apertis verbis negare, dissimulant istam partem objectionis & silentio prætermittent, de ædibus <35r> privatis Isionis cujusdam in quibus Ischyras post {diru}tam ecclesiam synaxes colligebat, ita locuti ipsas de alia Ecclesia quam Accusatores dirutam fuisse dicebant nihil unquam audivissent, sed in Isionis ædibus non dirutis poculum confractum diceretur.

732 De die dominico & tempore sacrorum peragendorum dictu alibi.

733 A. An sequitur ex eo quod Synodus proprijs etiam tum {illeg}is veritatem cognoscere vellet, ideo Ischyram Tyri nihil probare potuisse, & pro calumniatore habitari fuisse. Imò ex eo quod Episcopi Mareotem profuti vera invenerunt quæ {illeg} Testibus Tyri adductis dicebantur, sequitur Ischyram accusationes vere probassè Tyri quantum satis erat cujusvis condemnandum in foro civili, & Synodu non nisi ob contrarìos clamores Athanasianorum ulteriùs scrutinium instituisse.

733. A. Si vos probi estis et orthodoxi, recte hæc inculcatis: sin improbi et Sabelliani, inepte. Improbus {enim} neminem sibi magis adversum putat quam probum. Cæterum Synodus non ut vobis sed ut sibi satisfaceret hos delegit. Nec dubium est quin vos qui Patres dicterijs sigillatim adorti fueratis, quosvis alios præter vestræ factionis homines rejiciendos esse contendissetis. Sed

733 14. Quomodo clam emissi quos tota synodus vobis præsentibus decrevit mittendos.

733 B Quinam testes fide digniores quam Episcoporum aliqui? Sed cavillandi studium per totam vestram epistolam mire elucescit

733 C Ischyras pergebat Mareotem non ut accusator sed ut {index} testium. Iudicium peragebatur Mareotæ usque enim sed Tyri & proinde Mareotæ non requirebatur Athanasius vel alius quivis qui causam ejus ibidem ageret. Iudicium pedebat ex teste Tyri productis & non ex Mareotici nisi quatenus ex horum consensu testimonia priorum robur majus aceperint. Sex tamen Episcopi, eorum quæ viderant & audiverant Mareotæ ac Tyri præsente Athanasio, declaraverant, legitimi erant testes.

733 C 10 Convitijs covitiator neminem vel depingit præter seipsum.

733 D Studio igitur cavillandi cum testibus, ut omnes præter vestris factionis homines rejicere possetis, voluistis adesse & proinde ob turbas devitandas merito fuisse rejecti.

734 A. Hinc patet vos quicquid in buccam venit exonuisse

<35v>

734 C D. {An} hæc facta sunt in spes {illeg} ubi Epis{copi} {illeg} et eo ipso tempore quo cibos sumabant profecto vergines {illeg} & fratres collecta multitudine ædes imos inopinatò invasera ad vim inferendem Episcopis Quid enim virginibus & fratribus {illeg} cum ædibus ubi Episcopi diversabantur? Cur militi st{illeg} gladijs nisi ad seditionem comprimendate? Quare Virgines & fratres virgis & fustibus cæsi nisi quod seditionis auctoris erant? Ipsæ circumstantiæ rem loquuntur. Et tamen vos qui seditiosos {cons}ecrare & fulmine excommunicationes deponere debetis, eosdem san{ctos et} pios , & seditionis repressionem pro persecutione celebratis Videret Lector igitur qualem sibi factionem Athanasius jam comparaverat cum 80 Episcopi non tantum tacite seditionibus indulgere sed in publicis literis non verentur.

735 A. Vbi sex Episcopi missi sunt in Mareoten scripsere Episcopi Ægyptij qui in Tyro erant ad reliquos Episcopos et inter cæteros ad Alexandrum: qui solus ut patet eorum quærelis commotus literas istas dedit Concilio. Sed quod ad {rhoribum} faciunt illæ literæ quas Alexander ipse mox retraxet subscribendo condemnationi Athanasij.

735 BC Epistolam Ischyræ fictam fuisse Presbyteris Mareoticis alibi docuimus.

735 D Imperator eo tempore ansam quamlibet arripiebat corripiendi Meletianos neque causam plère audire sustinebat: et nisi postea hac in re ei satisfactum fuisset certe non permisisset ut causa dijudicaretur. Vterque scilicet tam Athanasius quam Macarius de hoc crimine semper accusabantur licet non ab omnibus testibus. Ex ijs qui ex ponti erant alij Athanasium alij Macarium alij utrumque videre & observare possent. Potuit autem uterque tabulam subvertere & simul poculum superimpositum quia vitreum erat confringere.

735 D 2 Quamnam veritatem &c.

736 A S. Ioannes quare non et Ischyras similia at fingitis confessus. Ioannem ob accusationes Imperator relegaverat, hic ergo tandem scribit Imperatore sin velle acquiescere & communicare cum Athanasio: atque ita suis restituts est sed quod sycophantiam aliquam agnovit hic gratis dicitur ab Ægyptijs. Vide

737 B

738 A Nemo abominatur scribere quæ non abominatur loqui: Sed qui non audent publicis literis luminandi loquuntur studium produnt.

<36r>

Miraculum unum præstitere vel revelati statuisse Dorotheus Abbas. Didymus orbus. Virgo Pitirum. Innocentius

Luxuria afflicti Moses. Pachon tentatus per 40 Annos. que quotidie ultimis 12 annis. Elias p 99. Anonymus p 123, 124. Evagrius p 187 & sequ. Philoromus

Miracula sua narrarunt

Didymus Orbus, Elias, Copres

Miraculis clari (i.e. vel curatione morborum vel fugatione dæmonum vel prophetia vel omnibus 1 Ammon cujus anima Antonius vidit delatam in cœlos. p 30. 2 {Ir} regnante Const & Valente [non Pambo] 3 Ammonius. 4 Benjamin 5 Macarius junior. 6 Nathanael 7 Macarius Ægyptius 8 Macarius Alexandrinus curavit tantam multitudinem eorum qui venabantur a Dæmonibus ut ea non cadat in numerum morbos etiam curavit &. Alique miracula fecit [7 Macarius Ægyptius cum esse 40 annos natus potestatem accepit contra spiritus & gratiam curationum & spiritum futurorum prædictionis.] 8 Ei dixit Antonius: Ecce spiritus sanctus requievit eris mihi deincep hæres mearum virtutum. 9 Moses monachus dignatus est gratia adversus dæmones & numeratur inter magnos. 10 Paulus simplex Dæmonem ferocem ejecit aliaque majora miracula fecit. 11 Stephanus discernendi potestate preditus & hanc gratiam consecutus est ut quicunque eum conveniret, a quacunque cruciaretur molestia is molestia vacuus ab eo recederet. Erat Antonio notus. 12 Virgo Pianum dignata est gratia prædictionis futurorum. 13 Pachonius dignatus futurorum prædictionibus & angelicis visionibus. 14 Ioannes ubi 30 annos complevisset in vita solitaria, dignus habitus est gratia futurorum prædictionis. <36v> speciatim cuncta pio Imperatori Theodosio prædixit. 14 Monachus quidam anonymus Deo fuit pretiosus et virtutibus et miraculorum effectionibus. 15 Monachus Be miracula quædam præstitit. 16 Theonas cum plurimas virtutes perageret habebatur a populo pro propheta. Exibat enim ad ipsum multitudo ægrotantium, quibus manus imponens per fenestram dimittebat eos abire salvos. 17 Elia tempore Theodosij Imp: septuaginta annos egerat in eremo. Super eum dicebant spiritum Eliæ requievisse. Multa signa quotidie peragebat, nec cessabat mederi ægrotantibus. 18 Apollo erunt ejus magna opera et magnas virtutes per eum faciebat dominus, & plurima signa et admiribilia per eum efficiebantur. Cum esse octogenarius sibi magnum congregavit monasterium perfectorum (ad numerum quasi quingentorum) angelum afferebatur nutrimentum. Signa et virtutes propter miraculi et virtutes nemo potest omnia dicere sicut audivimus a senibus qui cum eo versabantur, qui ipsi quoque erant viri perfecti & præerant multis fratribus. Celebratus erat tanquam novus Propheta vel Apostolus. Omnis petitio ei statim dabatur a Deo. Quinetiam videbat quasdam revelationes. 19 Copres plures faciebat virtutes morbis medens & multas faciens curationes & Dæmones & res multas efficiens atque adeo quasdem in nostris oculis. 20 Hellen præter alia miracula sæpenumero ignem gestabat in sinu incitans eos qui prope erant fratres ad ostendendi signa. 21 Ioannes alter omnes monachos superabat virtutibus Ægrotis mandabat benedictiones & liberabantur protenus. 22 De Paphnutio virtute prædito multi multa narrarunt. [ Abbat Anuph Monachi quidam viderunt animam in cœlos ab Angelis et Choris martyrum hymnos canentibus delatam viderunt. p 158.] Paphnutius vidit animam Protocomitis assumi ab angelis. Deinde Presbyteri quidam viderunt Paphnutium assumi in Choris justorum et Angelorum

23 Apollonius plurimas ostendit virtutes et facta egregia 24 Apud Netrenses vidimus multos et magnos Anchoretas qui seinvicem superabant virtutibus. 25 Vidimus in Thebaide Monasterium magni Isidori quod intus habebat mille monachos Dixit autem mihi Presbyter qui portam custodiebat, eos qui intus sunt sanctos esse tales ut possint omnes signa efficere et nominum ante decessum in morbum incidere sed <37r> quando uniuscujusque venisset translatio, ido omnibus prius significantem et se reclinantem dormire. 26 Ammona assiduè videbat visiones 27 Ioannes in Diolco pater Monasteriorum efficiebat virtutes atque curationes, multos curans paralyticos & podagra laborantes 28 Pityrion discipulus Antonij & pater multorum monachorum multas virtutes efficiebat & efficaciter spiritus expellebat 29 Eulogius tantam accepit gratiam cognitionis ut uniuscujusque ex ijs qui accedebant monachis mentem cognosceret. 30 Possidonij Thebani multa quidem sunt eaque narratu difficilia. Nescio an talem convenerim vixi cum eo anno uno in Bethlehem & multas vidi ejus virtutes. Pergit dein Palladius narrare miracula quædam. 31 Moyses Lybicus dignus est habitus dono curationum 32 Paphnutius Cephala habuit donum habuit cognitionis divinarum scripturarum cum eas non legisset. Erat autem adeo modestus ut celaret virtutem propheticam. 33 Iulianus in partibus Edessæ, in extrema vita dignus est habitus gratia curationum. 34 Sisinnius Abbas Cappadox gratiam assecutus est adversus dæmones. 35 Vidimus autem alios quoque patres et monachos per totam Ægyptum multas virtutes et signa facientes quorum non meminemus propter multitudinem sed pauca pro multis narravimus. Quid enim dixerit aliquis de superiore Thebaide quæ est per Syenem in qua sunt viri valde admirabiles & multitudo monachorum infinita quorum non crediderit aliquis vitæ instituta, ut quæ vitam humanam superant, qui etiam mortuos in hodiernum usque diem suscitant & super aquas ambulant sicut Petrus, & quicquid Servator per sanctos effecit Apostolos ea nunc quoque efficit. Sed quia magnum imminebat periculum si ultra Lyco transiremus propter latronum irruptionem non ausi sumus videre illos sanctos. Neque enim præditos patres vidimus sine periculo.

1 Ammon spiritu prophetico præditus puerum rabie exagitatum sanavit, absque cynba in ectasi trajecit fluvium Lycum translatus ab Angelo & multa alia fecit. Vidit Antonius ejus animam in cœlum assumptam ab angelis. 2 Abbas Or: Huic Angelus apparuit dicens; Qui per te salvi fient erunt decies mille, quos si lucrifeceris totidem tibi parebunt in futuro seculo. Erat primum illiteratus, postea ei gratia fuit data divinitùs & scripturas expromebat memoriter Ei enim lidato a fratribus ita deinceps legebat tanquam peritus literarum Accuserat quoque gratiam dæmonum expellendorum adeant multi ex ijs qui laborabant, etiam eo nolente clamantes ejus vitam ostendere & alias qui <37v> immationes non cessabat peragere. 3 Ammonij feruntur prophetia 4 Benjamin cùm summè virtutem exercuisset dignatus fuit gratia curationum, adeo ut cuicunque manus imposuisset aut quod benedixerat oleum dedisset, qui laborabat liberabatur ab omni ægritudine. 5 Macarius junior tanta gratia dignus est habitus ut despueret dæmones solitudini insultantes. 6 Nathanaël cum Dæmone varias formas induente colluctatus est & victor fuit. 7 Macarius Ægyptius dicebatur esse assiduè in extasi & major tempore vel cum dei – vel in rebus cœlestibus versari.

Palladius Episcopus cappadociæ Imperante Theodosio in Ægyptum profectus visitavit habitationes Monachorum in Eremis & quæ viderat vel ab indigentibus Monachis narrata audiverat postea scripsit ad Lausum. Varia narrans eorum miracula dicit [ut munera prophetiæ, & curandi morbos & ejiciendi dæmones, eorum luctas cum dæmonibus varias formas induentibus, potestatem in Bestias, Dracones, Crocodilos Hiænas & alia monstra & contra vim ignis & incantamenta magorum] futura prædicebant facta longinqua cognoscebant corda hominum scrutabantur, morbos omnis generis sanabant mortuos sucitabant, ejiciebant Dæmones, cum dæmonibus varias formas induentibus & sæpissimè apparentibus luctas habebant, incantamenta Magorum solvebant, formas hominum mutabant in Dracones Crocodilos Hiænas aliasque bestias, potestatem exercebant, ingentes Dracones & monstra horenda agros vastantia precibus occidebant, ignem sustinebant illæsi, steriles Agros reddebant fertiles, aquam ex terris aridis scaturire faciebant Cibos multiplicabant, cum Angelis collocuti sunt cœlestes visiones habuerunt, viderunt animas fratrum defunctorum ab angelis delatas in cœlos. Et alia similia. Singula miracula referre librum exigeret. Sufficiat generales dotes quorundam referre

Miraculorum operatores Iacobus Episcopus Nisibis qui interfuit concil Nicæna Iulianus in Osroene Imperante Constantio et Valente. Marcianus præceptor Simeonis. Symeon priscus qui tempore Theodoriti scribentis vixerat 50 annos in eremo. Palladius, Abraames, Aphrates imperante Valente Petrus Theodosius Antiochenus, Romanus etiam. Zeno, Macedonius, Maesyinas Acepsemnas, Maro, Iacobus alter, Thalassius Polychronius Symeon alter Thalelæus. Hæc apud Theodoritum in Vitis sanctorum patrum

<38r>

Perlustravimus jam et Scriptores et regiones occidentes & vidimus omnes ad hasce pagano-christianas superstitiones hoc tempore deflexisse. Conclusionis loco subjungemus aliud testimonium quo totius Occidentis status uno infinitu perlustretur. Ea est ex hymno Prudentij Senatoris in Octodecim martyres Cæsaraugustanos: ubi hæc leguntur

Quum Deus – –

– – – Toto sequeris.

Vides hic præcipuas urbes in singulis Occidentis regionibus, Italia, Gallia, Hispania & Africa enumeratas una cum nominibus sanctorum quos in Patronos adsciverant. Et quemadmodum regionibus Orientis Alexandria se ducem et ut loquitur Chrysostomus, hoc nomine Metropolin præbuit: sic in Occidente Roma in isto munere cæteras urbes superare hîc agnoscitur. Et quamvis octodecim martyres Cæsaraugustanos a Romanis numero vix superari dicat, hoc tamen poeticè dici ex alijs ejus carminibus constat. Sic enim Hymno in B. Laurentium, ait

Vix fama nota est, abditis

Quam plena sanctis Roma sit,

Quam dives urbanium Solum

Sacris sepulchris floreat.

Et in Passione Hyppoliti martyris ad Valerianum Episc

Innumeros cineres sanctorum Romulâ in Vrbe

Vidimus, O Christi

– quorum solus habet comperta vocabula Christus

Si conferas hæc cum ijs quæ de Damaso Episcopo hujus urbis supra citata sunt, senties partem bene magnam horum monumentorum ab ipso conditam & inscriptionibus ornatam quibus cultus sepultorum populo commendaretur. [Quod vero Vrbs Roma sub hujus Auspicijs tanquam pium & sanctum amplexa est, cæteræ urbes properè secutæ sunt ne minus religiosæ viderentur aut a sedis Apostolicæ religione alienæ, seque pro numero et dignitate sanctorum quorum reliquias assequi potuerunt beatas existimarunt.] adeoque sicut hæc <38v> religio sub Liberio cœpta est sic sub Auspicijs Damasi valde propagatam fuisse. Quod autem Vrbs Roma tanquam pium et sanctum amplexa est, cæteræ urbes proculdubio properè receperunt, ne minus religiosæ , aut a religione Sedis Apostolicæ, a qua fidem homousij hoc ipso tempore restitutam acceperant, alienæ viderentur.

Hoc igitur ratum sit quod inter Orientales Alexandria, inter Occidentales Roma hac in re præmiu verum totique orbi duæ superstitionum Metropoles extitêre numero certe reliquiarum ac Patronum conge majori refertæ si non et citius refertæ. Nam Alexandria hanc religionem erexit communicando reliquias cum toto orbe, ut audivistis: Romam verò urbibus Occidentis prælusisse ex eo colligitur quod Mediolanum, secunda sedes Ocidentis, ante inventionem corporum Gervasij et Protasij quæ contigit post mortem Damasi anno 38{illeg} , reliquijs pene omnibus corruit, quodque alijs quibusdam urbibus hoc tempore ubi Roma referta fuerat, reliquiæ & Patroni comparati leguntur. Et certe nisi urbs Roma se ducem præbuisset, nullius alterius urbis auctoritate tota Occidens hunc cultum tam avide recepisset præterquam illa superba sub nomine sedis Apostolicæ ac traditionum custodis ducere non duci consuevit et quicquid a suis moribus diversum obvenerit, impugnare, ne leges accipere videatur.

Vidimus jam statum utriusque Imperij, nec tantum scriptores lustravimus sed et singulas regiones. Iam vero si ex omnibus quæ dicta sunt collatis, generalem aliquam sæculi hujus descriptionem formare vellem haud video quomodo id melius fieri possit quàm per verbi Theodoreti viri sapientissimi & Historiæ Ecclesiasticæ Auctoris: qui cum hoc ipso fere tempore floruerit, factus nempe Episcopus Cyri ann 422 <39r> etiam ut testis firmissimus morum hoc sæculo in Ecclesiam invectorum allegari possit. Is autem in lib. 8 lde Curat. Græc. Affect. scribit in hunc modum.

Hæc ex Theodoreto pleniùs descripsi quod mores hujus temporis egregiè exprimant. Iam vero ut ea omnia quæ in medium protuli clariora evadant, lubet observationibus quibusdem generalibus statum sæculi hujus complet & postea de natura criminum disserere.

<40r>

Synodus Nicæna Cogitur Paulino et Iuliano Coss 11 Kal. Iun (Socr. l {illeg} quando vicennalia Constantini agebantur (Esueb. vit Const l 3 c 14 & l {illeg} 47.) Iuxta Atticum (apud Baronium ann 325. 8) duravit ab 18 Kal. Iul {illeg} Kal sept.

Ante consilium Nicænum multi Episcopi Eusebij paruêre sententiæ (Socr l 1. c 2) Omnes sub initio extra Ægyptum & Lybiam, quotquot mentem apperuere (Euseb. Vit. Const. Arij Epist)

Alexander in Epistola prima calumniat Eusebio, dicit Arium statuere filium esse unum ex creaturis, & Arij opinionem insipienter confutat. Eusebius dein alia epistola ad Alexandrum reprehendit errorem ejus ostendendo quod Arius statuit filium non unum ex creaturis. Alexander tamen in secunda epistola (ubi ira, & turpibus convicijs æstuat) (literis circulatoribus) prædicat Arium negare divinitatem Salvatoris nostri, eumque cæteris hominibus nihil præstantiorem prædicare. (Vide Baron ad an 318.) Atque hoc mendacio plures illaqueavit,

Alexander vocat fil & SS duo naturâ unigenita media interposita inter Patrem et creaturas, per quæ | quam pater omnia creavit. Baron: 318. 81. Consule gr. Addit tamen postea quod in hoc solo differt a patre quod sit genitus. Sp. sanctum non profitetur Deum &c Vide Tom. 2 Concil

Constantinus prima epistola (per Osium in Ægyptum missa (Socr l 1. c 4) reprehendit utrumque et Alexandrum et Arium; (Euseb in {Vit Const} et uterque ad Constantinum rescripserunt, (Epiphan hæres: 69) sed non extant literæ. Constantinus autem, sive accusationibus Alexandri, sive quod Arius multitudine secum sentiente erectus literas nimia fiducia exaratas & pro tanto Imperatore non satis officiosas rescripsit, sive alia causa inductus Alexandri partes defendit & Epistolam generalem ad totum Romanam contra Arium eleganti populari & fuso scribendi ratione compositam & ejus opinionis fautores scripsit, quam ut eos acrius pungeret in singulis invitatibus passim divulgandam curavit: (Epiphan. hæres 69. Socr l 1 c 6 in fin) quam Epistolam ex Vaticana Bib. editam in Baronio videre est, ad an 319. § 6, & sequ.       In hac epistola Imperator inter alia sic alloquitur Arium Multitudinem inquis habemus. Ipse igitur exiguus propius accedam qui hominum dementium bella sedare consuevi. – En, ais, rursum supplex venio; & armorum copia præpollens pugnare nolo, Sed Christi munitus fide tibi atque alijs me diri. At quibus fretus copijs vel quo temeritatis progressu? O audaciam dignam quæ fulminibus deponatur. – At dices magnum hominum numerum tecum facere & sublevare curas tuas. Audi nefarie Ari & intellige dementiam tuam. Nam e Græcorum Latinorumque vetustissimis scriptis insaniam tuam apertè demonstrabo ante tria millia circiter annorum ab Erythræa præsignificatam ac prædictam, sic enim fata est: Væ tibi Libya in maritimis posita locis: tibi enim veniet tempus quo una cum populis & filiabus tuis grave certamen & {illeg}le & perdifficile subire cogeris ex quia fidei pietatisque indicium in omnes dime{illeg} Tu vero ad extremam vergis exitum: vos enim celestum florum {illeg} <40v> vos enim habeo literas quas ad me insano calamo exarasti quibus affirmas omnem Libyæ populum tibi ad salutem sc. assentiri. Sin hæc [vaticinio si] ita esse negabis, Deum jam testor, me quidem vetustissimos Erythræa pugillares græca linguâ scriptos Alexandriam mittere quo cituius pereas. – [Et post multa sic pergit] – Sed ad ea redeo, quod multitudinem jactas &c. Ex quibus patet multitudinem (etiam Constantino concedente) Ario favisse.

Interea Osius ex Occidente a Silvestro Papa Constantinum adit, & forte in Arium conversit. Dein Alexandriam pergit ibique Concilium contra Arium convocatur, cujus acta periere (Athan Apolog 2.) sed cum Patriarcharum authoritas contra multitudinem Episcoporum nihil valeret (Sozom l 1. c 10) Imperator indixit Concilium Nicææ authoritate sua firmandum, hortantibus ad hoc convocandum Consil Patriarchis (Baron 325. 13) Convenere Episcopi 318 (Athanas Ep. ad Iovian Imp. & disp. adv. Arium. Epiphanius hæres 69 & in Anchora. Hilar. lib contra Constant. alijque apud Baron 325. 18. Osius ( ut primarius legatus Episcopi Romani primas tenuit (Baron 325 20) Dein Alexander Alexandriæ et Eustachius Antiochiæ, & Macarius Hierosolymij (Ib 20, 21) &c.

Constantinus audit de controversia Arij mox post bellum Licinianum (Epist. Constant. ad Alexandr: & Arium. Orat Const. ad Concil Nicen quæ alibi leguntur in Vit Const l 2 c. 63 & l 3. c 11) & ut primum dissentio ad aures ejus pervenit rumorem non neglexit sed optans ut ejus opera et sedulitate remedium inveniretur, patres ad Consilium absque mora accersebat (Constant Orat ad Concil Nicæn. quæ legitur in vit Const l 3 c 11.

In Nicæno conventu [ubi lecta est Arij doctrina] omnes quotquot aderant Episcopi aures suas ad ista verba obturaverunt. Athan Orat 1 contra Arian. Baron an 325. 64. Literæ etiam Eusebij Nicomedensis in omnium conspectu laceratæ ( Eustathius apud Theod. l 1. c 8.) & ipsius Arij sectatores haud pauci metu exilij damnant Arij dogma (Eustath ib.)

Episcopi postulabunt ut Arius cum suis, suorum dictorum rationes redderent seque non impios esse demonstrarent. Illi autem vix incœperant hiscere cum jam & improbarentur – ipsi quoque inter se depugnarent agnitas suæ hæreseos perplexitate muti prorsus reddebantur, ipsoque silentio suæ opinionis flagitia prodebant. Athanas Epist. contr. hær. Arian. decret. Vide Sandium.

Cum Synodus in hoc esset ut Arianorum impia vocabula tolleret & voces adhibere vellet quæ sine controversia sacrarum literarum essent: nimirum eum filium esse & nequaquam ex non extantibus esse sed ex Deo eumque verbum esse & Sapientiam ac nequaquam creaturam aut facturam sed *[15] germen propium sui patris: Eusebiani volebant illud ex Deo esse ad homines quoque pertinere neque quicquam Christum eo nomine a nobis differre – Ibi Patres animadversa eorum fraude coacti sunt clarioribus verbis exponere quid sit ex Deo esse & scribere filium ex substantia Dei esse. Athanas. Ep. cont. hær. Arian. decret. Vbi plura alia hujusmodi. Hoc est cum Patres non possent asserere Opinionem Alexandri ex scriptur{is} maluere deserere scripturas quam Arium non condemnare.

Auctor ipsorum Eusebius Nicomedensis epistola sua prodidit; dicens: Si vere <41r> inquit Dei filium increatum dicimus: Homousion consubstantialem cum Pa{tre con}cipimus confiteri. Hæc cum lecta esset epistola in concilio nicæno, hoc {illeg} tanquam evaginato ab ipsis gladio ipsum nefandæ caput hæress amputarent Ambros: de fide ad Gratian. Imp. l 3. c ult. Thus you see these fathers took the word not from tradition but from Eusebius's letter, in which though he urged it as a consequence from Alexander's doctrine which he thought so far from the sense of the Church that even they themselves would not admit of it, yet they chose it for it's being opposite to Arius. De usu vocis hujus vide Athanas apud Ep decr in Nicæn. Conc. contr. Arian. hær.

Vide Symbolum Nicæn. apud Athanas. ad Iovian de fide & Basil ep 78 & Syn Chal. act 2 de verbis ex substantia & consubstantialis inibi positis.

S. Basil fatetur controversiam de sp. sancto non nisi post Concilium Nicæn. motam fuisset, nam postquam Nicænum Symbolum recitavit, sic pergit: Quoniam igitur in hàc fide reliqua quidem satis diligenter determina sunt, alia ad correctionem noxiorum alia ad præmunitionem contra ea quæ in futuro suboriri possunt: sententia verò de spiritu sancto in transcursu sine omni diligentia posita est propterea quod nondum mota esset ista quæstio sed ad hac credentium mentibus securus ac nullis objectus insidijs inesset de spiritu sancto intellectus: paulatim verò perversa impietatis semina sese exercuerunt: quæ quidem primum ab Ario hæresis authore senimata, postea vero ab illi qui impia Arij commenta susceperunt ad permniciem Ecclesiarum nutrita sunt. Basil epist 78. In eandem sententiam item S. Hieronymus, adversus objectorum illam pro Origene allatam: Quidam contantiùs aiunt; Quomodo damnabimus quos Synodum Nicæna non tetigit? Quæ enim damnavit Arium damnasset utique et Origenem si illius dogma reprobasset. Et idcirco spiritus sancti neganda majestas est quia in illa Synodo, super substantia ejus silentium fuit. De Ario tunc non de Origine quæstio fuit: de filio non de Spiritu sancto: Confessi sunt quod negabatur tacuerunt de quo nemo quæ rebat. Hieron. ep 65. Baron. 325. 75.

Quomodo Eusebius Pamphili primò {heritavit Posset verò} {illeg} {illeg} <41v> {poti}us sicitasset & ex eorum dipsutationibus colligisset, nempe ex patris substantia et Patri consubstantialis, nihil aliud significare quam quod {non} ex nihilo sed ex patre esset non tamen ad modum corporis a corpore derivati hoc est non ut pars decisa non divisione substantiæ, neque defectione neque mutatione pateræ essentiæ & facultatis: ingenitam enim Patris naturam ab his omnibus prorsus alienam esse, & hoc Patri consubstantialem esse nihil aliud ostendere quam filium dei ad reliquas creaturas nullam habere similitudinem sed unius Patris qui illum genuit omninò similem esse neque ex alia quam ex Patris substantia & essentia genitum. Atque hoc ex sententijs coram Imperatore, in Consilio prolatis. Sic etiam Genitum non factum approbavit, quia factum convenit creaturis ab ipso factis quibus filius nihil habet simile sed præstantioris est substantiæ quàm ulla creatura prædita sit quæque ex patre genita est [Ergo Eusebius sic intellexit concilij disputationes & discursus quasi statuerent filium esse substantiam non ex nihilo sed de substantia patris generatam, non tamen ad modum corporis a corpore derivati, hoc est non divisione substantiæ &c ut supra]. Assentitus est etiam damnationi vocum quod Filius Dei ex nihilo ortum esset & tempus fuerit quando non esset quod hæ cùm non sint in S. Scripturis tendant ad confusionem et discordiam Ecclesiæ. Atque hæc ita esse statim scripsit ad populum cui præerat ne ob subscriptionem ejus commoverentur Socr l 1. c 5.

De Gloria Patri & | per filij & | in SS a Concilio Niceno augmentata vide Baron an 325, 173 ad 176.

Subscripserunt omnes patres Nicæni præter quinque (Socr: l 1. c 5.) imo plures excipiuntur apud Sandium.

Nicenum Concilium decrevisse primo filium non eandem esse numero substantiam sed substantiam de substantia constat 1. Quia ὁμοούσίος significat non eandem numero sed de eadem vel simili substantia. 2 quod Eusebius Pamphili sic intellexit ut supra scribimus ad Suos. 3 Quod Alexander in epistolis {vîdetur} ponere similes essentias, & filium figuram paternæ substantiæ (Heb 1) & aliter distinguit substantias eorum. 4 Quod Patres posuerunt Deum de Deo nam idæa Dei comprehendi ideam substantiæ. Secundo Quod etiam Patres non supposuerunt filium æqualem patri ex his colligo 1 Qui consubstantialis de inæqualibus æque ac de æqualibus usurpari solebat: nam 1 vox de rebus corporeis ad incorporeas traducta est & in corporeis significare potest duas res consimiles & ex eadem materia etsi valde inæquales. Sic et Tertullianus vocat filium consubstantialem Patri existimans eum portionem substantiæ ejus. adv: Prax. et Irenæus omnes creaturas vocat ei consubstantiale et non desunt qui jam volunt animas humanas non ex nihilo esse sed esse irradiationes seu particulas lucis divinæ hoc est Patri consubstantiales. Quare etsi in sensu perfectiori filium consubstantialem voluerunt Patres tamen non necesse est ut per consubstantialem intelligerent coæqualem. 2 Etsi postea sic interpretati sunt tamen proprium sensum affixerunt Consilio. 3 Quod Constantinus reprehendit controversiam ut futilem & mere philosophicam. Quod sane non fecisset si fecisset de æqualitate filij. 4 Eusebius Pamphili non subscripsisset. 5 Quod de æqualitate nulla mentio facta est cum tamen hæc vox est certioris significationis magni obvia, magis reccommendata <42r> captim Vulgi, et non ita aliena a scripturis. 6 Quia definierunt Deum {illeg} hoc est non eundem numero deum sed alium Deum generatum de alio Deo gen{erato.} Vnde necesse ut filius subordinetur ne vox Deus de utroque univoce {illeg} dicetur, aut ut duo Dei statuantur. 7. Alexander ipse etsi filium in eos differre a patre quod sit a patre generatus, tamen ex recepto sensu ecclesiæ Coactus fuerit sententiam suam temperare agnoscendo filium {tum} esse media naturam interpositam inter Patrem et creaturas. Dicitque fil. imaginem complecti debere eas omnes res quibus exemplar ipsum quod majus est, perfectiùs exprimatur: sicut ipse Dominus docuit Pater major me est. Alexandr Epist. ad Consil Nicæn. Tom – Concil Vnde.

Tertiò per ουσιάν intelligi a Nicænis non substantiam quasi pater compositus esset ex subst. & pers. sed totum patrem. Nam ex patre & ex usia patris idem sunt juxta mentem Consilij.

Finito Consilio Alexander post septem menses obit (Theod l. 1. c 26 Athanas Apol 2.) & succedit Athanasius. Ariani accusabant Athanasium quasi per septem tantum tantum Episcopos contra cæterorum voluntatem, clam Athanasium ordinasse & propterea multos tum laicos tum clericos Ægypti vitasse commmunionem ejus. Sozom l 1. c 16. Athanas Apol 2 circa princip.) multos etiam apud Imperatorem Athanasium seditionis tumultûs, vinculorum plagarum injuste inflictorum vulnerum & cædis accusasse, sed Athanasius Imperatorem sedavit dicendo quod illi seditionum authores erant & non firmiter adhærebant fidei Nicænæ (Sozom. l 2. c 21.)

Ariani cum Alexandri sectatoribus communicabant omnes post Concilium Nicænum. Sozom. l. 2. c. 30. Meletij tamen fautores & forte alij non agnoverunt Concil.

Eusebius [quinque post menses ut paulo superius ait, ab obitu Alexandri) amicitiam init cum Meletianis; sibique invicem de rebus gerendis tempus constituunt. Quapropter primum ad nos literas hortatorias scribit de Ario recipiendo – dein Constantinum inducit ut mihi cum minis scriberet, ea nos expectare debere quæ nunc et antea passi sumus nisi Arium reciperem pars autem Epist. sic se habet Omnibus qui in Ecclesiam intrare postulant aditum inoffensum præbebis. Quod si præbueris quempiam, qui se Ecclesiæ participere vult aut si excluseris ab ingressu, mittam continuo cum meis nuper datum Qui hi deponans & in alium locum deportent. – Athan Apol 2. Bar 327 1, 4.

Constantia Lici relicta, Constantini Soror moriens, fratre persuasit Arium meum socijs innocentes esse, & se de hac luce, discedentem nihil curare de fratris verò statu solicitam esse ne forte pro innocentium pœnis regni sui pateretur excidium, interea Presbyterum quendam ei commendans a quo totam rem audiret. Quibus monitis commotus, accommodavit aurem presbytero & interim accersiri de exilio Arium jubet (Ruffin l. 1. c 11. Hieron ad Ctesiphontem.)

Athanasius acceptis Constantini pro Ario literis, Imperatorem pacat, dein Eusebius cum Meletianis id graviter ferentes objiciunt crimina Athanasio ut ejicerent et introducerent Arium. (B. 327. 5)

Quanta cum concursione Eusebius [in concilio Nicæno] utpote ipsa conscientia convictus quanta cum ignominia mendacijs undique deprehensis aggressus est, primum certos quosdam homines subornare qui pro eo depraventur; deinde a me auxilium petere ne tanti sceleris damnatus honoris sui gradu dejiceretur – me{ntis} pervertit judicium et turperia veritate abduxit. Nam tum omnino ideo gesta sunt ex ejus sententia qui perniciem plane pestiferum adhuc intra cogitationis suæ domicilium occultum renuit. An primi <42v> {ut extra} illius nequitiæ facinoram taceam, audite quæso quid sceleris cum Theognide {illeg}iverit. Ipse fortasse quosdam Alexandrinos qui a fide nostra defecerant hic mitti jusseram: quandoquidem eorum opera dissidij inflamma incensa erat. Sed isti honest, bonique scilicet episcopi, qui vera Consilij dijudicatione ad penitentiam agendam reservati sunt, non solum admiserunt ad se verum etiam illorum depravatis moribus communicarunt. Quamobrem mandatum dedi ut ingrati isti a suis abrepti sedibus quàm longissimè ablegarentur. Constantin ep. ad Nicomedienses. Baron ad an 328. Theod l 1. c 20. Eusebio & Theognidi in Nicomedia et Nicæa succesere Amphion et Crestus. (Athan Apol 2) Accusantur Eusebius & Theognis quasi nomina sua Nicænæ fidei subscripta, furtim delevissent. Sozom l 2. c 20

Anno 330 quo Quinquennalia Constantini celebrantur Ariani relaxantur ab Exilio. (Baron 330. 57. 9vide Niceph l 9. c 21)

Anno 334 Cum Athanasius multùm accusaretur ab Eusebianis et Meletianis seque Imperatori exusationibus conciliasset, & excusationes ut simulatæ redarguerentur: Imperator Consilium Cæsareæ Palestinæ convocare jussit ut de Athanasij causa determinaretur. Sed Athanasius licet literis Imperatoris accersitus noluit accedere, & consilium, ubi diu expectasset adventum ejus, dissolvitur. Sozom l 2. c 24. Proximo anno cum Tricennalia Constantini agebantur (Vide Baron 335: 2) cogitur consilium Tyri quod Socrates l 1. c. 20 dicit ex 60 Episcopis tantum constitisse sed Eusebius qui interfuit vocat frequentem Episcoporum cætum ex omni Ægypto Asia Africa et Europa collectum. Euseb. Vit. Constant. l. 4. c. 41.) Athanasius iterum licet ab Imperatorijs literis graviter urgeretur profectionem distulit ad triginta [forte tres] menses (Sozom l 2 c 24) Imperator ad eum scribit nisi sua sponte vellet accedere: vix eo deductum erit. (Athan. Apol.) Tandem Tyrum adventat hominum multitudine stipatus (Vide an recte Vit. Const 4. 41, 42. Socr 1. 28. Theod 1. 28 Sozom 2 25.) nempe episcopis 47 cum eorum sequacibus comitatu. Baron 385. 6 quorum episcoporum nomina habentur epistolæ cuidam subscripta apud Athanas Apol 2.

Vt quales hi fuerint noscamus sciendum est Ægyptum jam cœpisse refertam esse Monachis & Athanasium (qui Antonio monochatûs institutore diu ministraverat, fueratque primus monachorum quos memoria prodit in clerum susceptum fuisse) monachos in summa habuisse æstimatione in sua persona visitasse Monasteria & ex ijs quantum potuit creasse Presbyteros & Episcopos adeo ut in epistola ad Dracontium monachum ante hoc consilium scripta, qua suaderet eum ad episcopatum suscipiendum, nominet Serapionem Apollonium Agathonem, Arestonem Ammonem, Cuem, & Paulum ~ ~ ~ Episcopos ex monachis creatos tanquam tot exempla, dicatque alios fuisse multos. Quo etiam persuasit Dracontio Hinc vicissim summus amor monachorum in Athanasium eorum caput, & vinculum amoris erat Nicæna fides quam ab Antonio eorum Apostolo & Athanasio conspirantibus hauserant. Hi per severitatem vitæ quæ speciem summæ pietatis coram hominibus. rationem veræ pietatis nescientibus præ se ferebat, multitudinem in admirationem sui rapiebant ita ut majorem tandem Ægyptiorum partem affectione non levi ad se traherint. Et hinc calamitates & processæ Ecclesiasticæ fere omnes. Nam Ægyptij præ cæteris gentibus turbulenti proclives seditiones & Monachi præ cæteris Ægyptijs.

<43r>

Horum itaque multitudine stipatus venit Athanasius veritâ ne tanto ornamento {illeg} fitque in Concilio confusio et perturbatio. Patres hoc providerunt & ideo {omnem} m{illeg} ab Imperatore ad cohibendas ejusmodi perturbationes impetraverat. Hoc Athanasius graviter tulit & vitio vertit consilio, quasi jam non Synodale sed Negotium Imperatorium     esset Athan Apol 2, cum tamen ejus et suorum provisi mores in causa fuerint. Athanasio itaque crimina objiciuntur & speciatim quod sacrum chalicem fregerit deque ejus rei veritate inquirenda Legati mittuntur in Ægyptum, & alia crimina in eum parabantur sed Ille autem cùm de rebus suis desperaret, interea subduxit se accusaturus Concilium coram Imperatore. Quomodo res gestæ fuerant in Concilio incertum est: diversa modè a diversis partibus narrantur. Mihi sane suspicio est omnes in aliquibus peccasse. Athanasium in aliquibus peccasse et satis quidem ad depositionem promerendam in aliquibus autem, injustè pressum ab accusatoribus coram concilio, & ipsum etiam consilium in aliquibus non satis candidum extitisse quippe cùm patres desiderio tenerentur revocandi fidem in Concil Nicæn mutatam & malam etiam opinionem de Athanasio antea conceperant, probable est eos justi procliviores fuisse ad fidem accusatoribus præbendam. Et hinc discordiæ inter Orientales et Occidentales. Athanasio se clam subducente redeunt Legati ex Ægypto, et secuta est Athanasij Condemnatio quam Sozom l 2. c 24 sic refert. Concilium verò eum indicta causa verum elicerent. An instance of his calumniating the Fathers Philostorgius acquaints us with saying how he brought a harlot into the Counsel which charged Eusebius with adultery &c The monks tell the story otherwise & Photius says that the relations of Philostorgius were in many things | most ways quite contrary to their historians. Let the world judge therefore by their story about miracles &c. what credence is to be given to them or to the Apology of Athanasius. Yet I shall not peremptorily condemn them but leave to the day of Iudgment, where both parties may be heard impartially for I suspect there were corrupt doings on all sides. If Athanasius had been wholy innocent why so many tergiversations, had his cause been so clear as he would make it he would have come willingly to the counsel to confound his accusers &c

When he was accused of Arsenius, he pretended he had found him & appeased the Emper{or} but when his accusers desired a signt of his Arsenius, then Arsenius had hid himself for fear they should kill him & say he was dead indeed. Then they said his Arsenius was a fourgery & the Fathers desired a Counsel to examin all things {to} the bottom. First they convend at Cæsaria then at Tyre &c. Baron 355. 13 Sozom l 2 c 24. Had he ever found the true Arsenius, he would have lost him again before he had confronted his accusers {or} kept him for a continual shame to his enemies &c.

His peractis, nuncius supervenit qui Synodum Imperatorijs literis commonete ut celeriter & sine procrastinatione Hierosolymas proficiserentur Euseb Vit. Const. l 4 c 45. infra Aderant Episcopi ex Macedonia Pannonia Mysia Bithynia, Thracia, Cilicia, Cappadocia Syria Mesopotamia Phœnicia, Arabia, Palæstina, Ægypto, Africa et Thebana gente. Euseb. Ib 46. Eratque Synodus maximus post Nicænam, & tricessimum Imperatoris annum decorabat ut illa vicessimum. Euseb. Vit. Const. l 4 c 47 Et Arius cum suis in Ecclesiam recipitur Episcopis dicentibus se ea in re literis Imperatoris obtemperasse quibus {illis} <43v> {illeg} caverat se fidem Arij et Euzoij penitus perpectam habere (epist Const ad {Ægyptios} Socr l 1. c 22.) Quin etiam ab Episcopis literæ Eclesiæ Alexandrinæ & totius orbis Episcopis dabantur, ut omni invidiæ flamma extincta, res suas pacatè & tranquillè administraret. (Socr. ib.) Quæ epistola extat apud Athanas: de Synod; & hæc habet: Imperator nobis per literas author fuit ut simplici et placido animo reciperemus Arianos, quos aliquandiu improba invidentia extra Ecclesiam detinuit, & viris istis de rectitudine fidei in literis suis testimonium præbet quam cum antea famâ audiverat, ipse eandem ex viva eorum voce cognovit, cognitamque approbavit, eamque rem nobis manifestam reddidit eo quod literis suis orthodoxas eorum vivorum opiniones scripto comprehensas subjunxerit, quas omnes agnovimus sanas et Ecclesiasticas esse. Quapropter jure admonuit ut viri isti reciperentur & coadunirentur cum ecclesia Dei, ut vos ex epistolæ ejus exemplaribus cognoscetis quæ nos ad pietatem vestram misimus.

Cum Constantinus Arium advocaverat jussit Arium scribere symbolum fidei, hoc symbolum (quod extat in Sozom l 1 c 19 & Socr l 1 c 19) Constantinus aprobavit & Eusebius restitutus scribit Athanasio de restitutione Arij. Restitit Athan. Resistente minitatur Imp. Athanasius obijcit concil. Nicæn. Desistit Imp: quia metu novarum | {ciendurum} commotionum nondum concil. illud apertè rejicerat.

Meletiani (quorum originem gloriosum vide apud Epiphan: hæres 68. Baron 306. 44 ad 47, & 310. 16. & Nicenum decretum de eis Baron 325. 118, 119 Athanasius aliter describit originem sed invidiosè) hi creationem Athanasij ab initio improbabat ut secretò per paucos Episcopos contra juramentum eorum peractam improbabant. Et crescente contentione, Imperator jubet principes eorum ad se accedere, hos Eusebius & Theognis in {it}inere accepit & cum ijs communicavit quare Imperator in exilium mittit Eusebium & Theogn. & opprimit Meletianos quod non assentiebantur fidei Nicænæ, postea verò cum Imperator cœpit favere Ario Meletiani iterum erecti criminantur Athanasium convocatur consilium Cæsareæ & Tyri, ejicitur Athanasius & tunc restituitur Arius.

Athanasius omnia sua crimina hoc fuco obduxit quod Eusebiana commenta fuerant ad eum rejiciendum quo Arianismum introducerent (Athanas. Apol 2 & de Synod.) & sic persuasit occidenti.

Athanasius sequaces ejus historiam eorum causæ satis faventem finxere sed Photius testatur quod Philostorgius (qui traditiones contrariæ partis sequebatur) omnia fera contraria narrat. Et cui fides potius adhibenda sit judicet Lector ex alijs fabulis quas Monachi ab initio solebant confingere.

Dum patres commorantur Hierosolymis, Athanasius occurrit Constantino, conqueritur de Consilio, Imperator iratus scribit ad Concilium ut venirent ad Constantinopolim ubi commorabatur. Patres autem mittunt ad Imp tantum sex legatos (Euseb. Nicom. Euseb: Pamph. Theognim, Patrophilum, Vrsacium Valentem) qui rationem redderent gestorum in consilio. His auditis Imperator excandescit in Athanasium, & relegat in Gallias. Antonius Mon: ex Ægypto sæpius scribit ad Imp. pro Athanasio, Imperator tamen noluit relaxare

[Editorial Note 1]

{illeg} substituenda pro eo deum triformem, filium dicendo eum qui natus et passus erat fuisse animam humanam & & utrumque de veram & plenam generationem: hanc autem negavit tum quod negant substantiam filij generatam esse, tum quod statuunt necessario exisitentem et non effectus a voluntate patris originatum et dependentem. Iesum dividunt a Christo ut fecit Cerinthus, nam negant Iesum esse Christum qui negant verbum fuisse unctum illum.

<44r>

Liberius A.C. 365. vel 366 ad homousios orientis in Consil Lampasceno Episcopos litteras {mittit} in quibus hæc. Quanquam nequam et scelerati Ariani efficere ut omnes Episcopi Occidentis Arimini in unum cagerentur quo ibi vel persuasione, vel (uti verius dicam) Imperatoris auctoritate, illud quod erat ad summam cautionem in fidei formula positum, aut tollerent aut perserie inficiarentur. Nihil hac fraudulenta molitione omninò profecerunt. Nam omnes illi fere episcopi qui Arimini convenerant quique vel fallacibus inescati illecebris vel vi compulsi a fide tum quidem desciverant: nunc tamen ad sanam mentem reversi, fidei formulæ ab Episcopis Arimini convocatis aditæ anathema denunciarunt, & fidei Catholicæ & Apostolicæ Niceæ confirmatæ subscripserunt, & nobiscum jam una communicant: Omnes illi inquam in præsentia maximo iracundiæ æstu contra dogmata Arij ejusque discipulos enardescunt. Quam rem vestræ charitatis Legati cum exploratè cognitam planeque perspectam haberent suæ ipsorum subscriptioni vestra etiam nomina adjunxêre. Ario autem et decretis Arimini contra fidem Nicææ stabilitam sancitis (quibus item vos per versutas blanditias in fraudem inducti cum jurejurando adhibito subscripsistis) anathema edixere. Socrat l 4. c 11 These Eastern fathers were in Baronius' account dissembling hereticks. They were the Concilium Lampascenum. Bar 365. 13.

A.C. 365 Concilium homousianum habitum in Sicilia. Socr l 4. c 11. Bar 365. 16 Hoc convocatum est per legatos Consilij Lampasceni in redditu eorum. Et Socrates tradit quod hi legati literas secum tulere in Orientem ab episcopis Italiæ Galliæ Africæ et Siciliæ.

A.C. 365 Concilium in Illyrico convocatur per 6 Liberij in quo Triunitas stabilitur Theodor l 4.c 8. Bar 365 18. Et hoc concilium Imperatores Valens et Valentinianus edicto confirmarunt in quo recitatur sententia Concilij ubi hæc verba: Nos non aliter sentimus atque duo Concilia quorum altera jam Romæ, altera habetur in Gallia. Theod l 4. c 6.

Valens fit Arianus & ab Eudoxio baptizatur. Baron 366. 4.

A.C. 369 Auxentius Episc. Mediolanensis ab Athanasianis molestia affectus sic scripsit Imperatoribus Valentiniano et Valenti. Ego quidem pijsimi Imperatores, existimo non opportere sexcentorum Episcoporum unitatem post tantos labores, ex contentione paucorum hominum refricari, abjectis decretis ante annos decem sicut scripta manifestant. Sed etsi aliqui e plebe qui nunquam communicaverant neque his qui ante me fuerunt Episcopis, nunc ampliùs excitati ab Hilario et Eusebio, perturbantes quosdam, hæreticum me vocaverunt – & non habent personam accusatorum aut judicant qui semel depositi sunt, dico autem Hilarium et qui ei consentiunt: Tamen obediens serenitati vestræ, processi manifestare; falsa docentibus et blasphemantibus & vocantibus me Arianum. – Vt autem pietas vestra veriùs cognosceret ea quæ gesta unt in Concilio Ariminensi, transmisi; & peto ut ea libenter legi præcipians: sic enim cognoscet serenitas vestra quia jamdudum damnati, depositi, hoc est Hilarius et Eusebius, contendunt ubique schismata facere. Hilarius contra Auxentium. Baron 369. 15. Hinc Imperator cum Auxentio communicat, {illeg} <44v> : Hilarus ut calumniator jubetur ex urbe Mediolano discedere. (Hilar: ib:) Itque Auxentio valdè obsistente conatibus Homüsiών, & maximam partem Episcoporum Illyrici ad se trahente Damasus concilium Romæ convocat, damnat Auxentum, & a consilio mittitur epistola ad Illyricanos ubi asserant quod patres qui subscripsere Arimini, fatebantur se a veritate abductos quodque suam fidei formulam nequaquam sententiæ Nicæni Concilij adversari cogitabant. Siquidem Numerus Episcoporum qui aderant Arimini in unum congregati præjudicij vim habere non debet: præsertim cum illi formulæ Episcopus Rom: una cum Vincentio alijsque non consenserit; cumque etiam (quod est omnium maximum) illi ipsi, qui in fraudem illecti a veritate deflexisse visi sunt, & post ad meliorem mentem denuò traducti, planè testentur hanc formulam sibi magnopere displicere. Theod l 1 c 21. Quinetiam alijs consilijs Auxentius mox condemnatur ubique in occidente collectis. Nam Athanasius ait

Diversis Concilijs per Galliam & Hispanias & Romæ celebratis, omnes qui eo conventu fuere, Auxentium Mediolanensem, Vrsatium, et Caium Pannonem communi calculo anathemate percutiunt, eo quod isti sibi nomina vendicaverint Conciliorum cum nulla sit in Catholica Ecclesia Synodus existimanda præter unicam Nicænam. Athanas ad Epictetum Episc Corinth.

Paulo ante Athanasius et Episcopi in concilium collecti sic scripsere ad Africanos: Sufficiunt Scripta Damasi & Episcoporum Romæ collectorum & aliorum conciliorum quæ partim in Gallia partim in Italia habita sunt &c – Interim non soli sumus qui ista scribimus sed omnes in Ægypto et Africa epsicopi 90 numero. Scripsimus Damaso contra Auxentium, mramurque cur nondum depositus ejectusque sit ex ecclesia. Gratiam habemus illius pietati & cæteris qui Romæ convenerunt quod Vrsacio & Valente cum socijs suis ejectis Concordiam Catholicæ ecclesiæ conservarunt. Athanas. ad Episc. Afr.

A.C. 369. Eusebius moritur & Basilius creatur Episcopus.

Valens singulis cujusque gentis magistratibus dedit mandatum ut Episcopi temporibus Constantij abdicati & regnante Iuliano relaxati, ecclesijs expellerentur Sozom l 6. C 12. Baron A.C. 370. 2 Sed Ægyptij tumultuantes defendunt Athanasium. Sozom. & Baron Ib. Athanasius tamen mox fugit sed ad sedandum statim jubetur ad sedem redire. Epiphan hæres 66. Sozom ib., Baron Ib. Eo tempore quo totum Orientem excepto Papa Athanasio atque Paulino, Arianorum & Eunomianorum hæresis possidebat Epiphanius vel Presbyter Monasterij ab Eutichio audiebatur vel postea Episcopus Cypri non tangebatur.

Quia nulla vis erat homousiorum in Oriente, Basilus hortatur Atha{nasium} {illeg} {accus}ationem Episcoporum occidentalium imploraret ad meden <45r> dum Schisma quoddam Ecclesiæ Antiochenæ. Basil Ep 48. Baron fusius explicat 370.

Fœda avaritia Clericorum et Monachorum ab Hieronymo et Ambrosio lugetur & Imperatorum lege A.C. 370 prohibetur. Baron. 370. 117, ad 122.

Homoüsiani populo et episcopis suadent quod Ariani quicquid videantur dicere tamen nihil attribuunt filio nisi quod competat creaturis. Hilarius contra Auxentium. Baron 369. 19.

Gothi persequuntur Christianos suos Anno 370 Baron an: 370. 105.

Basil writing to the western Churches A.C. 371 concerning the state of the east saith Non una Ecclesia neque duæ vel tres in gravem hanc tempestatem illapsæ periclitantur: sed a finibus Illyrici ad Thebaidem usque hæreseos malum depascitur. – Præsens instat jam nobis naufragium, intigerrimi fratres, porrigit manus, non negligite dimidium orbis ab erroribus absorptum, non sinite extingui fidem apud quos primum illuxit. Basil epist. 69. Baron 371. 16, 18 And in another letter written to them at the same time: Potissimum est quod requirimus ut ipsi quoque Imperatori per vestram pietatem innotescat Orbis nostri perturbatio confusioque – Hoc hæresos malum cuncta depascitur, ac periculum est ne vastatis nostris Ecclesijs, & ad sanam incolatûs vestri partem serpat. Ipsi quæso non vestra tantum spectate quoniam ad portus appulistis tranquillos sed Ecclesijs illis quæ per tempestatem jactantur manus porrigite – Baptismata sunt apud hæreticos: illi deducunt peregre quovis progredientes, invisunt infirmos, solantur mæstos, adjuvant laborantes & pressos, omnis generis opem ferunt, mysteriorum communionem administrant. Quod omnia per illos dispensantur & peficiuntur, quasi retinaculum quoddam est plebi, quod ad illorum concordiam astringuntur: ita ut brevi temporis discursu, etiamsi restituatur aliqua libertas, nulla tamen spes reliqua futura sit ad veritatis iterum agnitionem reducendi eos, qui diuturnæ dilectionis vinculo hæreticis obstricti sunt. Basil ep: 70. Baron 371. 22 & sequ

A.C. 371. Basilius M apud suos aliosque calmunijs opprimitur: accusatur enim a suis quod etsi nemo melius et præstantius de filio loqueretur, tamen Spir. sanctum convelleret et dejiceret (Greg. Naz: ep: 26.) quod communicaret cum Apollinare (Basil: Ep: 8.) quodque orans apud populum glorificationem absolveret Patri per filium in spiritu Sancto vel cum filio & SS. sed non et filio et SS. Et postea cum cœpit prædicare tres hypostases, dicebant auditores eum prædicare tres deos (Basil Orat. adv.eos qui calumniantur quod tres deos incolamus.) /Greg: Nazianzen quantum potest Exusat Basilium pro primo dicendo quod bene credebat de Sp. sed fidem tacebat quia tempora non sinebant eloqui. Ejicerent enim illum inimici et sic Ariani capesserent sedem. (Greg. Naz. in laud. Basil.) De secundo ait Basilius quod Apollinarem nunquam putavit inimicum esse, imo quod sunt quædam quorum gratia virum veneratur st{illeg} sed se homini non ita conjunxisse ut velit in se recipere crimina (Basil ep 8.) Imò dicit Baronius quod Apollinaris antequam Romæ damnaretur in Concilio a Damaso (A.C. 373) nequaquam ut hæreticus vitabatur, (Vide Baron 371. 50 de Communione Hieronimus Damasi Athanasij & Basilij cum Apollinare & socijs usque ad hoc tempus {(200)} Basilius <45v> {autem} de tertio se defendit ostendendo ex antiquis Patribus Ecclesiam ab initio celebrasse doxologiam Patri per filium in SS. & cum fil & ss. et etiamnum per totam fere orbem Christianam sic celebrare. (Basil ad Amphilone c 25 & 29 vide locum. Et inde Baronius fatetur hanc novam formam doxologiæ tantum obtinuisse in Ecclesiâ Antiochenâ. Baron 371. 26. De his omnibus vide Baron 371 48 & sequ.

Quale nobis auxilium ab Occidentalium supercilio et fastu aderit? qui veritatem neque norunt, neque dicere sustinent, verum falsis opinionibus præpediti, illa nunc faciunt quæ prius in Marcello patrarunt; nempe cum ijs qui veritatem ipsis annunciant contendentes, hæresin autem per se ipsos stabilientes – nec intelligunt nostratium veritatem, neque viam qua possunt addiscere amplectuntur. Basil ep 10. Dat: A.C. 370. Idem alibi dicit de Rom. Eccl. Odi fastum illius Ecclesiæ. Accusatio de hæresi Baronius refert ad doctrinam eorum de tribus personis in una substantia cum Græci dicerent tres Hypostases in una essentia. Baron 372. 25 & seq.

Hieronymus venit in Syriam A.C. 371 (Baron 372. 39) & Antiochiæ docentem audivit Apollinarem. Apollinarem, inquit, Laodecenum audivi Antiochiæ frequenter & colui, & cum me in sanctis scripturis erudiret, nunquam illius supra sensu digna suscepi (Hieron ep 65 ad Pammachium.) Hinc patet fidem in deitate Sp. Sti non requiri ad communionem antequam damnabatur contraria fides in Concilio Romæ A.C 373 Invenimus quod multi sanctorum Patrum quosdam hæreticos collaudaverunt, sicut & S. Damasus & Athanasius et Basilius Apollinarem & S. Leo Eutychen: & non propter hoc hæretici facti sunt; sed cognita eorum impietate, anathemate condemnarunt. (Iustinian. Imp. in edicto fid. confes. ad Ioannem Papam). Imò Papa Legatos a Consilio Lampasceno in communionem recepit AC 365 in quorum symbolo non asserebatur deitas. (Socr. l 4. c 11) De communione Gregorij Naz. & Damasi P. cum Apollinari & ejus discipulo Vitali antequam excusat. Hieron fit Presbyter A.C. 378. Bar 378. 65.

☞ Obit Athanasius 6 Non. Maij (Bar 372. 63.) Petrus statim a suis sufficitur, sed mox pellitur & Romana petit, Lucio recipiente sedem.

NB A.C. 3 Apollinaris quòd negaret animam humanam in Christo damnatur Romæ. Basilius scribebat anno superiori ad Damasum ubi hæc: Apollinaris de incarnatione tantam movit fratribus perturbationem ut pauci eorum quibus colloquij cum illo nonnihil intercessit, priscum pietatis characterem conservent; multi verò rerum mutationi attendentes, ad quæstiones & contentiosas inutilium verborum hæreses aversi sunt. Basil ep 4 vel 14 Consuetudinem ejus coluerunt Greg. Naz. & Ierom alijque ut supra. Vnde manifestum est quod homousij doctrinam ejus pro hæresi ante damnationem ejus per Damasum, non habebant. Id quod etiam Baronius agnoscit. An. 371. 50. & 373. 1 adeoque jam Consilio <46r> non damnabant hæreses sed faciebant damnando opiniones.

Auxentio mortuo succedit Ambrosius an 374./ Post Auxentij mortem Mediolani Ambrosio Episcopo constituto, omnis ad rectam fidem Italia convertitur Hieron. [forte in Chron] Baron 374. 1 An 378 Obit Basil: M

☞ A.C 377 Valentis anno 14, Valens de Antiochia exire compulsus, sera pœnitentiæ nostros de exilijs revocat. (Hieron [forte in Chron.] sic et Oros l 7. c 33. Per idem tempus simul atque Valens Imp. Antiochia decesserat: omnes, qui ubique persecutionis tempestate jactabantur & Alexandriæ potissimùm, magnopere recreati fuerunt propterea quod Petrus Roma cum literis Damasi Episc Romani eo reversus erat, quæ quidem et homousij fidem confirmabant & Petri creationem. Populus igitur illis confisus expellit Lucium, Petrum autem in ejus locum introducit. Socr l 4. c 30. Hæc Valentis expeditio erat contra Gothos Thraciam vastantes (Amm l 31.)

Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur hæreditas. Ibi cæspite terræ fæcum, dominici seminis puritatem centeno fructu refert: hic obruta sulcis frumenta in lolium avenasque degenerant. Nunc in Occidente Sol justiciæ oritur, in Oriente autem Lucifer ille qui ceciderat, super sidera posuit Thronum suum. Vos estis lux mundi, vos sal terræ, Vos aurea vasa et argentea: hic testacea vasa &c. Hieron: ad Damasum ep 7. scripsit A.C. 372. inquirens de nomine Hypostasis eo quod de hoc (etiam inter Monachos) disputaretur Baron 372. 48.

Hieronymus in Oriente ab omnibus ferè oppugnatus sic scribit ad Damasum Hæreticus vocor homousion prædicans trinitatem. Sabellianæ impietatis arguor tres subsistentes veras integras perfectasque personas pronuncians. Si ab Arianis, meritò; si ab orthodoxis, qui hujusmodi arguunt fidem, orthodoxi esse desierunt. Aut si eis placet; hæreticum me cum Occidente, hæreticum me cum Ægypto hoc est cum Damaso Petroque condemnent. Quid unum hominem exceptis socijs, criminantur? Hieron Ep.77. script an: 378. Baron 378 60

A tota Vrbe Constantinopolitana trinitas impugnatur tanquam doctrina multorum Deorum. Greg: Naz: in vita sua & Baron an 378. 59.

Imp. Gratian. Valentin & Theodos: AAA ad Populum urbis Constantinopolitanæ. Cunctos populos quos clementiæ nostræ regit, temperamentum, in tali volumus religione versari, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio usque nunc ab ipso insinuata declarat; quamque Pontificem Dama sequi claret & Petrum Alexandriæ episcopum, Hoc est ut Patris et filij & spiritus sancti usiam Deitatem sub parili majestate & sub pia Trinitate credamus. – Dat 3 Kal. Mart. Thessalonicæ, Gratian A. quintum et Theod A. 1 Coss. L 2 de fid. Cath. C. Theod.

A.C. 381 Vt fides occidentis per orientem diffundaretur Theodosius ejecto modò episc. Constante) ex præceptis et instigatione Damasi (Baron 381. 19) concilium vocat Constantinopoli: de quo Socrates sic scribit. Imperator nulla mora interposita consilium episcoporum ipsius fidem ani{illeg} convocat quo tum fides concilij Niceni corroboraretur tum Constantinopoli <46v> designaretur Episcopus. Ac quoniam in spem venerat se posse Macedonianos in concordiam cum suæ fidei Episcopis reducere, illos etiam accersivit. Erant omnes 150, Macedoniani autem 36.

Patribus de fide tractaturis exhibetur volumen occidentalium, & secundum hoc de fide triunitatis decernitur: Baron 361. 26. de quo volumine fit mentio in Canone quinto Consilij: qui Canon hic est. Quod ad Volumen attinet occidentalium: etiam eos qui sunt Antiochiæ approbavimus unam confitentes Patris Filij et Spti Sti divinitatem. (Libel: Synod. Consil Constant. 1 C. 5. & Theodorus in Nicom Photij Baron 381. 27.) Et ex hoc canone colligit Baronius volumen istud nihil aliud esse quam Professio illa fidei a Damaso ex Consilio Romano (A.C.     ) scripta ad Paulinum Episc. Antiochenum ubi doctrina occidentalium de triunitate integrè traditur. quæque extat in Tom 1 Concil in Damaso.

Hunc etiam Canonem decrevit concilium. Extrema execratione ac detestatione damnator hæresis Eunomianorum Arianorum, Semiarianorum sive pneumachomachorum, Apollinarianorum &c. Libel Synod. Const. to 1. Conc.

Cum in hoc consilio omnia ad fidem spectantia ex voluntate Occidentalium successissent quo Orientales ejus authoritate firmiùs constringerentur statim decrevit Damasus ut Oecomenicum haberetur. Baron: 371. 38, 49. Ejus authoritate deponitur Maximus Episcopus Constantinopolitanus cæterique in toto orbe Episcopi orthodoxi ut ex hoc edicto Theodosij patet. Episcopis trade omnes Ecclesias mox jubemus, qui unius majestatis atque virtutis P. F. & SS. confitentur &c. Dat 3 Kal Aug. Eucherio & Syagrio Coss. l. 3 de fide Cath. Cod. Theod. Hoc enim edictum datum esse, cum Consilio jam dissoluto Patres ad sedes suas reversuri erant patet ex Sozom l 7. c 9 collato cum hoc edicto. Cœperat autem Consilium mense Maio.

A.C. 383 Imperator suadente Amphilochio, edicto uno et altero vetuit sub gravissimis pœnis Eunomianos Arianos Pneumachomachos &c conventus publicos vel privatos facere intra urbium agrosum vel villarum loca, solemnitatem quamlibet communionis exercere, vel sacerdotes creare: (Theod l 5. c 26. l 11 & 12 de Hæret Cod Theod) sed leges hasce non exequebatur & ut metum incuteret subditis suis studebat (Sozom: l 7 c. 12

A.C 386 10 Kal. Feb Valentinianus. consentiente Theodosio lege confirmavit etiam ijs copiam colligendi conventus qui secundum decreta Concilij Ariminensis sentiunt. (l 4 de fide Cath. Cod. Theod.) et eodem die Theodosius partem legis promulgavit Constantinopoli (L 1 de his qui super relig. contend. C. Theod.) Bar 386. 4, 41.

A.C. 388. Theodosius contra Maximum profecturus, ut Deus expeditioni ejus secundaret, legibus hisce gravissimis cœpit ecclesiam dissolvere. Apollinarianos cæterosque diversarum hæresium sectatores ab omnibus locis jubemus inhiberi, a mœnibus urbium, a congressu honestorum a communione sanctorum: instituendorum clericorum non habeant potestatem: colligendarum congregationum vel in publicis vel in privatis Ecclesijs careant facultate: nulla ijs faciendorum Episcoporum præbeatur autoritas: ipsi quoque Episcopi nomine destituti, appellationem hujus dignitatis amittant. Adeant loca quæ hos potissimum quasi vallo quodammodo humana communione secludant. His etiam illud nectimus ut supramemoratis <47r> omnibus adeundi et interpellandi serenitatem nostram aditus denegat. {Dat} 4 Id. Mart. Thessalonicæ. Theod A II & Cynegio Coss.      Adjecit et alias in eodem procinctu Theodosius adversus hæreticos sanctiones, ut eam quæ sequitur Ad Tripholium scriptam Omnes diversarum perfidarumque sectarum nullum usquam sinatur habere conventum, non ire tractatus, non cætus agere secretos, non nefariæ prævaricationis altaria manus impiæ officijs impudenter attollere & mysteriorum simulationem ad injuriam veræ religionis aptare. Quod ut congruem sortiatur effectum in specula sublimitas tua fidelissimos quosque constituat qui et cohibere hos possint, & deprehensos offerre judicijs severissimum secundum præteritas sanctiones, & Deo supplicum daturos & legibus Dat 18 Kal. Iul. Stobis Theod A. II & Cynegio Coss.      Et post duos dies hæc etiam sanxit: Nulli egresso ad publicum vel disputandi de religione vel tractandi vel consilij aliquid deferendi patescat occasio. Et siquis posthac ausu gravi atque damnabili contra hujusmodi legem veniendum esse crediderit, vel insistere motu pestiferæ perseverationis audebit, compententi pœna & digno supplicio coerceatur. Dat 16 Kal Iul Stob. Theod II & Cyn. Coss Deinde et hanc dedit: Nonnullos Arianorum formam nostrarum talem proferre jussionum comperimus ut his liceat usurpare quæ suis videantur utilitatibus convenire: Qua sublata sciant nullam hujusmodi jussionem e nostro sacrario profluxisse Dat 5 Id. Aug. Theod A II & Cyneg. Coss. (l 14, & 15 de hær. l 2. de his qui super relig. contend. l 16 de hær: Cod: Theod)          Sic Angelus offerebat ad Deum preces sanctorum post silentium semihoræ

Eodem tempore Theodosius perducebat etiam Valentinianum ad fidem homousianam (Suidas verbo, Valentinianus. Baron 388. 66.

A.C. 391 hæc datur lex. Hæreticorum polluta contagia pelli urbibus vicinis proturbari ac nullis penitus jubemus patere conventibus: ne quoquam sacrilega cohors talium hominum colligatur. Nulla eorum perversitati vel publica conventicula vel latiora erribus secreta tribuantur Dat 14 Kal. Ian. Rom Tatiano & Symmachio Coss. l 20 de Hæret C. Theod. Baron 391. 15.

A.C. 392 17 Cal Iul: lege statuitur ut quicunque hæreticus clericus ordinaverit vel ordinatus fuerit, vel divinis obsecundans mysterijs usurpaverit nomen clerici, denis libris auri mulctaretur, & locus ubi vetita tentaverint fiscaretur. Et post mensem alia datur lex ut in exilium deportaretur qui legibus prioribus corrigi non poterat. l 21 de hæret & l 3 de his qui pro relig. content. Cod. Theod.      De priori lege meminit Augustinus Ep 50 ad Bonifacium: Qua, inquit Theodosius pijssimæ memoriæ promulgavit, ut quisquis hæreticorum Episcopus vel clericus ubilibet esset inventus decem libris auri mulctetur &c. Deeadem quoque meminit ad Ianuarium Ep 68 & in disp. contra Cresconium l 3. c 47. Atque hæc inquit Baronius erant arma quibus se munirit Theodosius contra Eugenium profecturus. Bar 392. 27. / Deinde anno 294 ne pax absentiam Theodosij jam ad bellum Eugenianum profecti leges ejus lenius {inseoxerantur filij sive} Arcadius & Honorius novis edictis corroborant. l 22 & 23 de {illeg} <47v> Et sic ubi victo Eugenio leges Theodosianæ vim in occidente situm obtinuerunt cecidit Ecclesia Romana, anno 365 ab initio ejus ut prædixerat Oraculus.

Eugenius Christianus erat (Ambros Ep 15 ad Eugenium. Baron 393. 37) ut et Arbogastes (Paulin in Vita S. Ambros.) Ethnicis prima et secunda vice restitit (Ambros ep 19 ad Eugen) tandem verò instante Flaviano S. concessit Senatus Aram Victoriæ et sumptus cæremoniarum (Paulin. in Vit. S. Ambros.) & sacrificijs plusquam Christianum deceret indulsit, sed non ubique (quod scio) restituit gentilismum, (etsi Sozomen l 7. c 22 ob odium aggravare videtur crimen ejus) neque ultra biennium hæc licentia continuata est.

<48r>

Hæretici nuper sub magistro cerebroso in Gallia pallulas qui basilicas martyrum declinantes, nos qui ibi orationes more celebramus, quasi immundos fugiunt. Hoc autem non tam illi faciunt quam habitantes in eis Dæmones f{or}titudinem et flagella sancti cineris non ferentes. Quis a{utem} hæreticorum non requiescit in memorijs, non dormit in spec{ubis} magistrorum? Qualis fuit Marcion & Valentinus & nupe{r} Eunomius, mentis immunditiam leprosa carne contestan{t?} Hieron lib 18 in Isaiam c. 65 v      Qui habitant in sepulc{hris} & in delubris Idolorum dormiunt

Martyrum ubique sepulchra veneramur, et sanctam favi{llam} oculis apponentes, si licent etiam ore contingimus. Hieron Epist 17 ad Marcellam.

Vale o Paula & cultoris tui ultimam senectutem orationibus juva. Fides & opera tua Christo te sociant, præsens facilius quod postulas impetrabis. Hieron. Epist 27 Epitaphio Paulæ quæ obij 7 Kal Feb. Honorio Aug. & Aresti{no} Coss.

Hieronymus ad Theodoram de Marito defuncto Epist 29 ait. Ille jam securus et victor te aspicit de excelso & favet laboranti, & juxta se locum præparat.

Quis, insanum caput aliquando martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? – – – Lege Evangelium: Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob, non Deus mortuorum sed vivorum. Si ergo vivunt honesto juxta te carcere non clauduntur. Ais enim, vel in sinu Abrahæ, vel in loco refrigerij, vel subter aram Dei, aminas Apostolorum & martyrum consedisse, nec posse suis tumulis et ubi voluerint adesse præsentes. – Tu Deo leges pones? Tu Apostolis vincula inijcies ut usque ad diem judicij teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur agnum quocunque vadit. Si agnus ubique, ergo et hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum Diabolus & Dæmones toto vagentur in orbe & celeritate nimia {ubi} præsentes sint, martyres post effusionem sanguinis sui ag{num} opperientur inclusi & inde exire non poterunt? Dicis {illeg}lo tuo quod dum vivimus mutuò pro nobis orare possunt {illeg} postquam autem mortui {illeg}, nullius sit pro {illeg} cum martyres {ultimum} {illeg} <48v> obsecrantes impetrare non quiverint. Si Apostoli et Martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro cæteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti, quanto magis post coronas victorias et triumphos? Vnus homo Moyses sexcentis millibus armatorum impetrat a Deo veniam & Stephanus imitator Domini sui & primus Martyr in Christo pro persecutoribus veniam deprecatur: & postquam cum Christo esse cæperint, minus valebunt? Paulus Apostolus ducentas sexaginta sex sibi ducit in navi aminas condonatas: & postquam resolutus esse cœperit cum Christo, tunc ora clausurus est; & mutire non poterit? Meliorque erit Vigilantius canis vivens quam ille Leo mortuus? &c. Hieron Epist 2. adv. Vigilant. – Cereos autem non clara luce accendimus sicut frustra calumniaris sed ut noctis tenebras hoc solatio temperemus – – Malè facit Ergo – – –

Martyrum sanctorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. D. Aug. Quæst. 109 super Exod. 2.

Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate ut imitemur eos qui præcesserunt, & guadeant pro vobis qui orant pro vobis. D. Augustin. Enarrat in Psal 88 sub finem.

Regnum martyrum per mille annos Apoc 20 Augustinus interpretatur de honore et communione martyrum cum Ecclesiæ. August. De Civ. Dei l 20. c 9. Vide serm 115, 119, 181 de Temp. & Euseb Arelatensem. Et Andreas Cæsar Comment. Apoc.

Præsens est enim [Cyprianus] non solum per literas, sed etiam per ipsam quæ in illo maximè viguit, & mori nunquam potuit, charitatem. Huic ergo inhærere & conglutinari desiderans, si non impediar inconvenientia peccatorum meorum orationibus ejus adjutus, discam si potero per literas ejus quanta pace per eum Ecclesiam suam Dominus & quanto solatio gubernaverit. D. Augustin contra Donatistis l 5 c 17.

D. Augustinus Medit. l. 1 c 24. Tom 9 p 341. A.B. 2. sanctos prece profusa invocat.

Roma, ab Alarico vastata, Gentiles qui inde fugientes Carthaginem inveniebant, Theatra quotidie frequentabant. D. Augustin. de Civ Dei l. 1. c 32, 33.

Quicunque epulas suas eò deferunt quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum locis nulla talis est consuetudo tamen; quicunque id faciunt, quas cum apposuerint orant & auferre <49r> ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur, sanctu Ficari, ibi eas volunt per merita martyrum in nomine domini martyrum. D. Aug. de Civ. Dei l 8. c 27

Distinctio inter Latriam et Duliam D. Aug. de civ Dei l 10. c 1

De Trinitate Platonica. D. Aug De Civ. Dei l 10 c 23 & comment

Exitum ex Egypto typum exitûs Ecclesiæ de persecutione Antichristi destructis gentibus plures putant & decem plagas 10 persecutionum sed Augustinus ijs non assentitur De Civ. Dei l. 18. c 52.

Bellarminus Cap 5 lib 2 de Monachis Tom 1 p 1165 probat Athanasium scripsisse vitam Athanasij quæ jam extat:

Aliud est ad veniam stare aliud ad gloriam pervenire; aliud missum in Carcerem, aliud non exiri inde donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei et virtutis mercedem accipere; aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emendari & purgari diu igne; aliud peccata omnia passione purgasse. Cyprian lib 4 Epist 2 ad Antonianum.

Iustinus in 2 Apologia pag 2, loquens nomine omnium Christianorum et fidem, inquit Bellarminus, totius ecclesiæ explicans: Sed, inquit, & illum [Deum Patrem] & ejus filium qui venit, nosque hæc docuit, & aliorum sequentium similiumque bonorum Angelorum exercitum & spiritum propheticum colimus atque adoramus, verboque et re seu veritate veneramur, idque omnibus qui discere volunt, ut docti institutique sumus, copiosè tradimus.

Tertullianus de corona militis meminit celebrationis festarum in natalitijs martyrum. Sic et Cyrian l 4. Epist 5

Serm 69 Ambrosij de Eusebio Verc. est maximi ut et forte serm 6 de Margarita (quam tamen Bellarminus tribu{it} Ambrosio. Serm 77 de Natali S. Octavij Adventitij et Solutoris Tauricorum est Maximi episcopi Taurinensis.

Prudentius de S. Hypolito.

Hic corruptelis, animique & corporis æger

Oravi quoties stratus, opem merui. Nota, Oravi stratus

Hilarius in Psal. 129. Intercessione, inquit, Angelorum non natura Dei indiget sed infirmitas nostra: missi enim sunt propter eos qui hæreditabunt salutem, Deo nihil ex his quæ agimus igorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et p{ro}merendum spiritualis intercessionis ministerio indigente. S{illeg} in Psal 124. Neque desunt, inquit; stare volentibus sa{nctæ} custodiæ, neque Angelorum munitiones. Et paulo post: Ac leve præsidium in Apostolis vel Patriarchis ac Prophetis {illeg} <49v> potius in Angelis qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus: adjectum est Et dominus in circuitu populi sui ex hoc et usque in seculum. Sed forte Apostolorum vel Angelorum custodia sufficiens existimetur. Verum id quidem est, sed &c.

Ambrosius lib 8 in Lucam, in fine. Sicut Angeli præsunt, inquit, ita et hi qui vitam meruerint Angelorum.

Hieronymus in Epistola ad Paulam de obitu Blæsillæ: Pro te inquit Dominum rogat, mihique veniam impetrat peccatorum.

Augustinus lib 7 de Baptismo contra Donatistas cap. 1 Adjuvet, inquit nos Cyprianus orationibus suis, in istius carnis mortalitate tanquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino quantum possumus, bona ejus imitemur.

Hieronym. in Epitaphio Paulæ circa finem: Vale, inquit, Ô Paula, & cultoris tui ultimam senectutem orationibus juva, fides et opera tua Christo te sociant, præsens facilius quod postulas impetrabis.

Ambrosius lib 10 in Lucam exponens, caput 21: mortuis regibus, inquit, in perpetuum Martyres regnum cœlestis gratiæ honore succedunt, et illi fiunt supplices, hi patroni.

Augustinus tract. 84 in Ioan. Ideo quippe ad ipsam mensam inquit, non sic eos (Martyres) commemoramus quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis orent. Item Serm 17 de verbis Apostoli: Habet, inquit, Ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cùm Martyres eo loco recitant ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur, pro cæteris autem defunctis oretur. Injuria est enim pro Martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari. Item libero de cura pro mortuis cap 4. Non video, inquit, quod sit adjumentum mortuorum provisus sepeliendis corporibus apud memoriam Sanctorum locus, nisi ad hoc ut eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud Dominum adjuvandos, orando commendent. Idem serm 1 de Sanctis Petro et Paulo: Beatissimum Petrum piscatorem modò genubus provolutis adorat Gentium multitudo. Et Epist 44 Ostendatur mihi Roma in tanto honore templum Romuli, in quanto ibi <50r> ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Idem lib 20 contra Faustum c. 21 objicienti Fausto quod Christiani Idola vertissent in martyres, respondit a Christianis coli Martyres sed non latria. Et in Psal 96 obijcientibus Ethnicis quod Christiani colerent Angelos, respondit similiter et addit: Vtinam & vos illos colere velletis; facilè enim ab ipsis disceretis non illos colere; id est, non colere ut Deos sed ut Sanctos.

Quatuor plagæ. Hierem 15.2, 3. Ezek 14

Augustinus libro de cura pro mortuis cap 16. Non solùm inquit, beneficiorum verum etiam ipsis hominum aspectibus Confessorem apparuisse Felicem, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audivimus non incertis rumoribus sed testibus certis. Alia de apparitione Sanctorum vide apud Euseb. l. 6 Hist. c. 5. Basil in Oratione de S. Mamante; Greg. Naz. Orat 1 in Iulianum & Orat de S Cæsario; Greg: Nyssen. in vita Gregorij Neocæsarensis; Theodoret l 5 hist. c 24; Evodium & Lucianum de inventione & miraculis S. Stephani. Ambrosium in Serm de SS Gervasio et Protasio & Serm 90 de S. Agnete, Prudentium Hymno de S. Fructuoso; Paulinum natali octavo S. Felicis; Sulpitium in Vita S. Martini: qui omnes auctores ante 1000 annos floruerunt.

Cyprianus lib. 1. Epist. 1. Siquis hinc nostrûm, inquit, prior divinæ dignationis celeritate præcesserit, perseveret apud Deum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris, apud misericordiam patris non cesset Oratio.

Leo serm 1 de S. Petro et Paulo: Sicut Nos inquit experti sumus, & nostri probavere majores, credimus atque confidimus inter omnes labores istius vitæ ad obtinendam misericordiam Dei semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos.

Irenæus l 5 contra Hæres. ultra medium. Et sicut illa (Eva) seducta est, ut effugeret Deum, sic hæc (Maria) suasa est obedire Deo, ut virginis Evæ, virgo Maria fieret Advocata.

Euseb. l 13 Præp. Evang. c 7 (vel alia divisione 11) Hæc nos inquit, quotidie factitamus qui veræ pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, {illeg} ipsis facimus tanquam viris sanctis, quoram intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. Ita Bellarmin{us} <50v> At locus vere redditus sic se habet: Eusebius quædam ex Platone de Heroibus citans; addit: Hæc autem in hominum Deo charissimorum ἁρμόζει egregiè conveniunt, quos, veræ pietatis milites jure appellaris. ὅθεν καὶ ε᾽πὶ τὰς θήκας ἀυτον ἔθος ἡμιν παριέναι, καὶ τὰς ἐυχὰς παρὰ ταὺταις ποιεισθεν, τιμαν τε τὰς μακαρίας αυτων ψυχὰς. Nam et eorum sepulchra celebrare, & preces ibi fundere & beatas illorum animas honorare consuevimus

S. Cornelius Papa in epistola prima quæ est de translatione corporum Apostolorum: Orantes, inquit, Deum et Dominum nostrum Iesum Christum ut intercedentibus sanctis suis Apostolis maculas vestrorum purgent peccatorum; &c. Apud Bellarm. Sed supposit. Epist.

Maximus in serm. de S. Agnete: Itaque, inquit, ô splendida Christo, pulchra Dei filia et omnibus angelis, & Archangelis grata, ut nostri meminisse digneris, quibus possumus precibus exoramus.

S. Paulinus in fine carminis Panegyrici de S. Celso

Celse juva fratrem socia pietate laborans

Vt vestra nobis sit locus in requie.

Et in Epist 12 ad Severum inserens quædam carmina de S. Claro sic ait

Qualibet in regione poli situs aut Paradisi

Clare sub æterne pace beatus agis

Hæc peccatorum bonus accipe vota rogantum

Vt sis Paulini Therasiæque memor.

Similia Prudentius. Victor Vticensis. S Leo. Greg. Turon. Fulgentius Theophilact. Theodoret.

Chrysostom hom 66 ad populum circa finem. Nam, inquit, & ipse qui purpuram indutus est, accedit illa complexurus sepulchra, & fastu deposito stat sanctis supplicaturus, ut pro se apud Deum intercedant, & scenarum fabrum & piscatorem ut Protectores orat qui diademate redimitus incedit. Idem hortatur ad supplicandum sanctos hom 5 & 8 in Matth. Hom 43 in Genes. Hom 1 in priorem Thes. Serm in Iuventium et Maximum et alibi. Bellarmin.

D. Augustinus q. 149 in Exodum, ait: Admonemur cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos Deus diligit. Idem docet Chrysostom Hom 42 in Genes. & 27 in Matth.

Infinitis miraculis sancti sæpe demonstrarunt se audire <51r> preces viventium et posse ac velle eos juvare a quibus hi vocantur. Vide de his miraculis Epistolam Nili citatam in 7 Synodo act 4. Theodoritum in hist l 5 c 24. & l 8 ad Græcos Ambrosium serm 90 de S. Agnete. Augustin l 22 de civ Dei ib Greg. Turon. lib de gloria Martyrum & confessorum: Greg. M. l 3 Dial. c 22, 24, 25 & 37.

Ambrosius l 3 de Sp. Sancto C. 12 & Epiphanius in hæresi Collyridianorum et Augustinus alicubi docent solum Deum adorandum et Ambros in c. 1 ad Rom. contra gentes disserens contendit non eundum esse per estos (divos vel sanctos) ad Deum sicut per comites pervenitur ad Regem, quia Deus omnia scit neque opus esse suffragatore. Sed hi solum Deum coli volunt ut Deum, martyres tantum ut sanctos ut ex Augustino patet.

Augustinus docet ipsa prece qua sacrificium offertur non invocari sanctos, sed Deum cui soli sacrificatur, nam quod in ipso sacrificio memoria fiat Martyrum & invocentur ut pro nobis orent idem Augustinus diserte docet tract 84 in Ioan & serm 17 de verbis Apostoli

Pro cultu afferunt Pontificij hæc loca Psal 98 Adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctus est. i.e Arcam testamenti p 1 Paralip 28. Gen 18 Balaam adoravit angelum. Ios 5 Ioshua pronus adoravit ang. 1 Reg. 28 Saul adoravit animam Samuelis 3 Reg 18 Abdias Heliam vivum, 4 Reg 2 filij prophetarum Heliseum. Dan 2 Nebuchadnezzar Danielem.

Resp. 1. לחרם ad scabellum. Quinimo venerabantur Iudæi sancto sanctorum quoniam ibi erant Cherubim et propitiatorium et arca Testamenti, Hieron epist ad Marcellam. 2, 3, 4 &c. Idem honor angelis apparentibus atque hominibus deferri potest

Præterea Vrgentur Hier 15 Sic steterint Moses et Samuel coram me. 2 Pet 1 Dabo tibi operam & frequenter habere vos, post obitum meum ut horum memoriam faciatis Luc 16 Dives orat pro fratribus. Denique Scripturæ docent communionem Ecclesiæ triumphantis cum militante Heb 12 accessimus ad Ecclesiam primitivorum in cœlis, Eph 2. Gal 4. Mater nostra est Hierusalem in cœlis. Augustin lib. 20 Cap. Dei c 9 Probat hanc communionem. Insuper Sancti pro nobis orant Tobi 12. Zech 1. Apoc 8. Dan. 10. Psal 90. Matth 18.

Gen 48 Iacob dicit filijs Iosephi Angelus qui eruit <51v> me de cunctis malis benedicat pueris istis. Vide et Psal. 131 ubi Solomon orat in nomine David. l 3 Reg c 15. Dan 3.

Iulianus apud Cyrillum l 6 contra Iulianum ultra medium dicit Christianos, multos infelices homines (defunctos) colere σεβεσθαι Et lib 10 ante medium: Sepulchris ac monumentis implestis omnia licet apud vos nusquam dictum sit circa sepulchra | ad sepulchra advolvendum esse προσκαλινδεισθαι καὶ περι έπειν ἀυτοὺς [τάφους] versandum esse eaque colenda. – Sepulchra Iesus immunditiâ plena esse dixit, quomodo ergo vos super ijs Deum invocatis. & paulo post. Cur sepulchris advolvimini? Vultis accipere causam? Non eam ego proferam sed Esaias ille Propheta. In sepulchris & specubis dormiunt propter somnia, &c. pergit dein accusare Christianos quod dormiunt in sepulchris somniorum et incantationeum causa.

Illud Tau quod Ezech 9 jubetur describi in frontibus gementium, indicabat signum Crucis, Cypr. lib. adv. Demetrianum, & Hieronymus Comment Ezech. Signum Dei Apoc 7, & 14 esse etiam signum Crucis docent Oecumenius, Beda, Anselmus & Rupertus in hunc locum. Bellarmin. De Imaginib. l 2. c 29.

Iustinus Quæst 118 ad Gent. dextera potius quam sinistra signum crucis exprimimus cum alicui benedicimus. Hyppolitus Apostolis proximans apud Palladium Hist. Laus. c 148 scribit virginem quandam signo crucis munitam, ex prostibulo illæsam evasisse. Vide Tertullian de coron milit. Cyprian l 4 Epis 6 in fine, & libro de lapsis in principio Origines in Exod. c. 15 Hom. 6. Timor et tremor cadunt super Dæmones cù signum in vobis viderint fideliter fixum Lactantius l 4. c 26. Athanasius lib. de incarn Domini et salutari ejus adventum signo crucis, inquit, omnia magica compescuntur. ✝ < insertion from lower down f 51v > [✝ et infra: Veniat qui istorum dictorum experimentum capere velit, & in ipsis præstigijs dæmonum & imposturis vaticiniorum & in miraculis magiæ utatur signo crucis ab ipsis deriso, nomenque Christi invocet, & videbit quomodo ejus rei metu Dæmones fugiant, vaticinia conquiescant, magiæ et veneficia jaceant: hæc Athanasius. < text from higher up f 51v resumes > Gregorium Neocæsar. sæpe usum Signo Crucis testatur Greg Nyssen in vita ejus. Cornelius Papa in Epist ad Fabianum apud Euseb l. 6 Hist c 33, dicit Novatianum a Dæmon{is} arreptum quod non recepisset in fronte signaculum Christi.

<52r>

Multi sunt qui gemunt et dolent ob iniquitates quæ fiunt in medio eorum, volentes resistere sed timore secularium rerum non audentes, quas adhuc vel adipisci desiderat humana fragilitas vel amittere formidat infirmitas. – quod rem non timendam timent, omnes declinarunt, simul omnes inutiles facti sunt quia plus æstimatur timor hominis quam timor Dei, & præferunt homines res quas acciperunt a Deo ipsi Deo – Iter tantas angustias . . . . . flagellemur. Nos enim cum alios accusamus omnes declinavimus, simul inutiles facti sumus: prorsus omnes – Prædicamus et non facimus auditis et facere non curatis. Meritò omnes sub flagello contemnur et doctor et factor; et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere et non studemus spera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico detrahit laicus laico. Video quidem seinvicem accusantes sed neminem video justè se excusantem. Interroget se unaquæque anima ut videat si injustè patitur: proferatur statera justitiæ, appendetur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum præponderat amor mundi. Dominus jussit qui amat filium aut filiam plusquam me non est me dignus. Nec illos odire præcepit, sed se plus diligi. Vere filios diligeres si in ipso diligeres. An ideo eos videris diligere qui eorum voluptatibus faves? audis blasphemantes et patienter fers? Vides frequentare spectacula et non revocas? vides luxuriantes et non verberas? &c Quod dicam de tribus pueris qui cum nollent imaginem regium adorare ignes riserunt. Quid tale dilectissimi fecimus, imò e contrari quæ mala non fecimus? Illi nec minis nec tormentis conventi dæmonijs sacrificaverunt. An non sacrificavit qui imagines Idolorum per noctem ludentes quod Nocturnum vocant, libenter me spectavit? Sacrificavit prorsus sacrificavit: et quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam sed ipsam animam hominis pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus vel pauci accusantur, tota hoc civitas fecit quæ tota consensit: nec ab hostibus nec a barbaris sed a seipso omnes homo in animo se intus occidit videndo, consentiendo non prohibendo, omnes remansimus rei. D. Augustin sermo de tempore Barbarico

Quia non ferendum quidam existimant ut deteriores, aut non multo etiam meliores barbaris judicemur videamus aut quando meliores simus aut quibus barbaris. Duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt id est aut hæreticorum aut Paganorum. His ergo omnibus quantum ad legem divinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores: quantum autem ad vitam ac actus doleo ac plango esse pejores. – Præter religiosos et nonnullos etiam seculares religiosis pares, cæteros aut omnes aut penè omnes majoris rectus dico & crimin{otioris} vita esse quam barbaros. Irasceris forsitan qui hæc legis & condemnas insuper quæ legis. Non refugio censuram tuam: condemna si mentior condemna si non probavero. Then he proved to them that they are as covetous, unjust, unfaithful, unchast, drunken, cruel, rapacious, fals & otherwise vitious as any of the Barbarian heathens, & consequently much more guilty and <52v> more abominable in Gods eyes, becaus those transgress without the law these against the law, those through ignorance, these knowingly & wilfully, & rebelliously. And Where there is no law there is no transgression Rom [3.4. & 6.] But He that knows his Master will –          Melius erat illis non cognoscere veritatem, quàm cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. Contigit illis res veri Proverbij: Canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti. 2 Pet 2.        lib 4.

Then turning lib 5 to speak of the Barbarian Heretics as he calls them he says. Porro autem quantum ad conversationem Gothorum aut Vandalorum pertinet: quid est in quo eis aut præponere nos aut etiam comparare possimus? Ac primum ut de affectu et Charitate dicam quam præcipuam dominus docet ess virtutem, & quam non solum per omnes scripturas sacras sed etiam per se ipse commendat, dicens: In hoc scietur quod dscipuli Iohn. 13. mei estis si vos invicem diligatis. Omnes se fere barbari qui modò sunt unius gentis et regis, mutuò amant. Omnes penè Romani se mutuò persequuntur. Quis enim civis non invidet civi? Atque utinam hoc sit pessimum malum, utinam cives tantum atque vicini: illud est gravius quod nec propinqui quidem propinquitatis jura conservant. Quis tam propinquus corde quam sanguine in quo non lucidus malevolentiæ zelus ardet cujus non sensum livor invasit cui non prosperitas aliena supplicium est? Quis non bonum alterius malum suum credit? Novum et inæstimabile, nunc in plurimis malum est. Parùm alicui est si ipse sit felix nisi alter fuerit infelix. Iam verò illud quale, quàm sævum, quàm ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris, quam familiare Romanis quod seinvicem exactione proscribunt &c Then describing at large the intollerable Roman exactions & opprssions he adds Vbi enim aut in quibus sunt nisi in Romanis tantum hæc mala? quorum injustitia tanta nisi nostra. Franci enim hoc scelus nesciunt. Hunni ab his sceleribus immunnes sunt. Nihil horum est apud Wandalos, nihil horum apud Gothos . . . . . . . . [vide p 344. 2. E]. . . . familiasque non possunt.

Afterward lib 6 speaking of their Theaters & Circi he shows that the Barbarians had nothing of that kind nor suffered them in the Roman cities which came into their power.

Sed videlicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur adversis: Nunquid populi civitatum qui impudici rebus prosperis fuerant asperis casti esse cœperunt? Nunquid Ebristas quæ in tranquillitate abundantia creverat, hostili saltem depopulatione cessavit? Vastata est Italia tot jam cladibus ergo Italorum vitia destiterunt? Obsessa est urbs Roma, et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? Inundarunt Gallias gentes barbaræ: ergo quantum ad mores perditos spectat non eadem sunt Gallorum, mutata quidem est sors Hispaniæ sed non mutata vitiositas. – E{qui} ingressis gentibus barbaris Africam, forsitan vel mutua vitia cessarunt aut <53r> sicut corrigi ad præsens etiam nequissimi servorum solent modestiam saltem ac disciplinam terror extorsit? Quis estimare hoc malum potest? Circumsonabant –

Hæc autem ideò copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quæ pertulimus

lib. 6. Sed forsitan cum de ludicris ac fœditatibus publicis diutissimè dixerimus, in hoc tantum quis deteriores esse nos putet barbaris: quia illi hæc non agunt, nos agimus: cæterum ipso carnalis libidinis scelere & fornicationis funestæ cæno non ita pollui. Comparemus, si placet, cæteris nationibus etiam in hac parte Romanos. Then describing at large the Roman impurities he adds. Sed quid accidit insuper ad mala nostra: Inter pudicos Barbaros impudici sumus. Plus adhuc dico, offendunt Barbari ipsi impuritatibus nostris. Esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum, soli inter eos præjudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. Et quæ nobis rogo spes ante Deum est? impudicitiam nos diligimus, Gothi execrantur: puritatem nos fugimus, illi amant: fornicatio apud illos crimen atque discrimen est, apud nos decus. Et putamus nos ante Deum posse consistere Putamus nos posse salvos esse quando omne impuritatis scelus omnis impudicitiæ turpitudo a Romanis admittitur & a Barbaris vindicatur. Hic nunc illos quæro qui meliores nos putant esse quàm Barbaros: dicant quid horum vel paucissimi Gothi faciunt, vel quid non horum Romani omnes vel pene omnes: et miramur si terræ vel Aquitanorum vel nostrorum omnium a Deo Barbaris datæ sunt; cùm eas quas Romani polluerant fornicatione nunc mundent Barbari castitate. Then he insists much upon Spain one {of} the impurest countries being given up the Vandals the Chastest of Barbarians. And afterward speaking of the ingratitude of the Romans to God in that they gave not thanks to God for their victories or other blessings nor attributed them to him but to fortune or chance, or the virtue or counsel of the leaders &c Goes on thus. At non ita Gothi non ita Wandali malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. Ostendi pag 334

Barbari homines Romanæ imò potiùs humanæ eruditionis expertes qui nihil omninò sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt; quod audiunt hoc sequuntur. – Itaque eis traditio magistrorum suorum & doctrinam inveterata quasi lex est; qui hoc sciunt quod docentur Hæretici ergo sunt sed non scientes. Denique apud vos sunt hæretici, apud se non sunt. Nam in tantum se Catholicos esse judicant ut nos ipsos titulo hæreticæ appellationis infament. Quod ergo illi nobis sunt et hoc nos illis. Nos eos injuriam divinæ generationis facere certi sumus quod minorem patre filium dicant. Illi nos injuriosos petri existimant, quia æquales esse credemus. Veritas apud nos est sed illi apud se <53v> esse præsumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem divinitatis esse quod credunt. Inoficiosi sunt, sed illis hoc summum religionis officium. Impij sunt sed hoc putant veram esse pietatem. Errant ergo sed bono animo errant, non odio sed affectu Dei, honorare se Dominum atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam fidem illi tamen hoc perfectam Dei æstimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsæ opinionis errore in die judicij puniendi sunt, nullus potest scire nisi judex. Interim idcirco eis ut reor patientiam Deus commodat quia videt eos si non rectè credere, affectu tamen piæ opinionis errare: maxime cùm sciat eos ea facere quæ nesciunt, nostros autem negligere quod credunt: ac per hoc illos magistrorum peccare vitio, nostros suo; illos ignorantes, nostros scientes: illos id facere quod putent rectum, nostros quod sciant esse perversum – Non ergo miremur quod multis cædimur quia non inscientia, sed rebellione peccamus. Luc 12.

<54r>

{illeg} has shown, as he writes,            he proceeds to {describe how} Gods favours had as little influence upon them as his judgments so that nothing would turn them but whatever happend whether prosperity or adversity they grew continually wors upon't: but this is enough.

To this last reproof of Saint Austin a Passage in Salo is very agreeable {as below}

Nunc, inquit, de blasp{hemia} / So that Austin had but little ground for his good opinion of the censure & might perhaps have applied it with more colour to the Pharisee in Luke 18.10.       And afterward passes to Africanus whose prodigious {illeg}tednes having describd he proceeds thus to compare them too with the same invading Vandals. Videamus quid – effectus est./– Nullus est qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu./– Abominati sunt {eo}rum impuritates. Plus addo abominati – – – – polluantur. /– Abstu {eorum} enim – – – haberet. – Addiderunt – – – timeretur. – Ennarare obscenas libidines extra – – – non libidine. &c. – Et quæ esse rogo – – – – vicerunt     And then describing the Sodomy of the Romans of which he said above       And yet seemd to accuse the Africans most, & here subjoyns to this {illeg} accusation

[Editorial Note 2]

{illeg} Romana provincia Cæsar {illeg} refert causa Sidonius Apollinarem Aber{illeg} has {commilites} (quippe eo tempore {illeg} ingratitudinem tribuum, {illeg} superbiam præsidum {illeg} {Imperatoris} {illeg}res & fæneratores. Magistratus & Remp. non tam {illeg} {quam} venditabant. Nulla virtutis prœmia erant, Præsides {illeg} populum et provinciales novis vectigalibus et mulctis atterebant {illeg} {lios} agricolas ad egestatem redigebant.] Sed Sidonij verba referam. Romana Resp in extrema hæc miseriarum defluxit quod studiosos sui nunquam remanerent Natio ac tribus fæneratorum non solum inciviliter Romanas Vires administrant {illeg} etiam funditus a fundamento eruunt. Nobilium virorum, militariumque præter spem atque opinionem adversæ partes, bellicoso non tam facta quam præmia desunt. Parum quoque in commune consulunt Episcopi, quibus tractanda a Principe committuntur. Cum in consilium veniunt, non tam curæ publicæ {illeg}deri, quam privatis student fortunis. Præsides, præfecti provinciarum Romanarum opprimunt, fidis Reipublicæ insultant, cum hostibus paciscuntur. Illis fem{illeg} Codicilli a Quæstoribus, ab Imperatoribus patricius honor defertur. Nullæ Resp: opes, nulla præsidia, nullæ opes Romani principis. Ego atque cætera {Nobilitas} cogimur aut patriam dimittere aut capillos. Avent. Annal. Bon. in Anthemio.

<56r>

Damasus Epitaphium Irenæ sororis sic concludit

[16]Nunc veniente Deo nostri reminsicere virgo

Vt tua per Dominum præstet mihi facula lumen

Et Epitaphium Eutychij sic

[17]Quæritur, inventus colitur, fovet, omnia præstat:

Expressit Damasus meritum, venerare Sephulchrum.

Et Epitaphium S.Laurentij cujus reliquijs Ecclesiam construxerat (Anastas)

[18]Hæc Damasus tumulus supplex Altaria donis

Martyris egregium suspicione meritum.

Et Epitaphium Saturnini

[19]Supplicis hæc Damasi vox est, venerare sepulchrum:

Solvere vota licet, castasque effundere preces,

Sancti Saturnini tumulus quia martyris hic est.[20]

Hic [Damasus] multa corpora sanctorum Martyrum requisivit, quorum etiam conchilia versibus decoravit. Anastas. in Damaso

Præterea De Agnete Martyre, Damasus:

[21]O Agnes, verum decus, alma pudoris imago:

Vt Damasi precibus faveas, precor, inclyta virgo.

Rursus

Constantina, Deum venerans, Christoque dicata

Omnibus impensis devota mente paratis

[Numine divino multum Christoque juvante]

Sacravit templum victricis Virginis Agnes

Templorum quod vincit opus, terrenaque cuncta:

Aurea nam rutilant summi fastigia tecti.

Idem de Andrea Apostolo.

Iam nos foveto languidos,

Curamque nostri suscipe

Idem de Agatha martyre

Iam renidens quasi sponsa polo

Pro misero rogita Damaso:

Sic sua festa coli faciat

Te celebrantibus ut faveas.

De Felice

Ad te sollite venientibus: omnia præstas

Nec quenquam pateris tristem repedare viantem

Te duce servatus, mortis quod vincula rupi,

Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.

<56v>

In Bibl. Græc. Patr. extant 21 disticha Ambrosij {illeg}m totidem picturas in Basilica Ambrosiana descriptas

Suis Antichristus dabit characterem in dextra manu et fronte, me dextra sua pretiosam illam crucem pingat in fronte: ex quo tempore non poterit ullum signare membrorum suorum. Hippolytus de Consummat. Mundi. Hippolytus explicat 10 cornua de 10 Reg. Et Hebdomadem ac 12 hebdom. (Dan 9.) ad finem mundi rejicit. Et in die judicij sic inducit malos expostulantes cum Christo. Te confessi sumus deum; Te novimus creatorem; in te signa fecimus, per te dæmones expulimus; propter te carnem maceravimus, propter te virginitatem servavimus, propter te castitatem nobis adscivimus, propter te facti sumus advenæ terræ, et ais: Nescio vos discedite a me? Tum respondebit: Confessi estis, sed verbis meis non paruistis &c. Hippolytus Martyr. de consum. mundi.

Author hic (non Hipp alter. scripsisse videtur sub finem sæc 4 vel paulo post.

Multi ædificant parietes, & columnas Ecclesiæ substruunt, Marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur. Hieron Ep. ad Nepotianum.

Chrysost. Hom 66 ad pop. Antiochen. [dicit servorum crucifixi sepulchra regias aulas magnitudine & pulchritudine ædificiorum ac convenientium studio superare.] Servorum inquit crucifixi sepulchra regijs aulis sunt clariora non magnitudine et pulchritudine ædificiorum (nam et in hoc superant) sed quod multo majus est, convenientium studio.

Reliquiæ Protasij et Gervasij Ambrosius communicavit cum nobilis fæmina Vestina quæ Ecclesiam eis erexit Romæ item cum Paulino Nolano, & Gaudentio Brixiano, nec non cum Episcopis Galliæ, Africæ, et Norici ut Baronius ex diversorum scriptis docet an 387. § 42

Impp Grat. Valentin et Theodosi AAA Cynegio P.P.

Humatum, corpus nemo ad alterum locum transferat; nemo Martyrem distrahat, nemo mercetur – Dat. 4 Kal. Mart. Honorio et Euodio Coss (386). Lex ult. C. Theod. de sepulchr violat.

Callidissimus hostis tam multos hypocritas sub habitu Monachorum usquequaque dispersit circumeuntes Provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes: alij membra martyrum si tamen martyrum venditant; alij fimbrias et polybacteria <57r> sua magnificant &c. Augustin. de opere monach. c 28. script circa anno {illeg}

Impp Valenti et Valens. AA ad. Byzacenos.

Plebeios divites ab Ecclesia suscipi penitus arcemus. Dat 4 Id. {illeg} Iov. et Varron. Coss. 364) l 17 C. Theod. de Episc. Eccl. et Cler. similis est Lex Constantini anno 320 eodem lib.

– Vidimus, una cum ijs qui cum ipso fuerunt martyrio affecti & Deum adorantes, eorum corpora salutavimus in Thebaide. Pallad. apud Bibl. S. Græc. Patr. Vol 2.

Bernardus in Apologia ad Gulielmum Abbatem prope finem O vanitas vanitatum, sed non vanior quam insanior! fulget Ecclesia in parietibus & in pauperibus eget: suos lapides induit auro & suos filios nudos deserit.

Cyrillus Catechesi 14: Isti qui nunc sunt Reges pietatis ergo argento induentes et auro sanctam hanc Ecclesiam resurrectionis, in qua nunc sumus, extruxerunt & argenteis monumentis splendidam effecerunt.

Hieronymus in Epist. ad Demetriadem: Alij ædificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis

Et in C 8 Zachariæ: Hieron refert in gloriam Ecclesiæ laudem principum quod cum aliquot Imperatores Ethnici Ecclesias everterint, rursum alij basilicas extruxerint & exaltaverint summa fastigia & laquearia ac tecta auro decorarint & parietes diversi marmoris crustis vestierint.

Et in c 7 Hieremiæ: Præcepit, inquit, & tunc populo Iudeorum & hodie nobis qui videmur in ecclesia constituti, ne fiduciam habeamus in ædificiorum splendore, auratisque laquearibus & vestitis parietibus marmormorum crustis & dicamus templum domini, templum domini

Augustinus in Psal 113. Sed et nos, inquit, pleraque instrumenta & vasa ex auro & argento habemus in usum cebrandorum Sacramentorum quæ ipso ministerio consecrata, sancta dicuntur.

Prudentius in hymno de S. Laurentio Tyrannum inducit sic loquentem

Hunc esse vestris Orgijs

Moremque et artem proditum est

Hanc disciplinam fœderis

Libent ut auro Antistites.

Argenteis scyphis ferunt

Fumare sacrum sanguinem.

Auroque nocturnis sacris

Adstare fixos cereos

Prosper lib. de Promiss. et Prædict. part 3. c 38 dicit, Templo <57v> amplissimum deo vero consecratum suo tempore cujus tanta erat magnitudo & excellentia ut etiam plateam haberet qua ad ipsum ducebat duorum millium passuum longitudinis totam precioso pavimento & columnis ac muris ornatam.

Votorum sanctis nuncupatorum meminerunt Prudentius in Hymno de SS Hemeterio & Chelidonio. Paulinus Natali 1, 2 & 4 S. Felicis & Palladius in hisi Lausiaca c 113.

Paulinus natali 3 S. Felicis scribit, turbas innumerabiles ex remotissimis locis perigrinari solitas ad corpus S. Felicis.

Prudentius in Hymno de SS Hemeterio et Chelidonio

Exteri nec non et orbis

Huc colonus advenit.

Fama nam terras in omnes

Præcucurrit proditrix

Hîc patronos esse mundi

Quos precantes ambiant.

Palladius in hist Laus c 113 scribit Philoromum Presbyterum & Monachum bis voti causa peregrinatum Hierosolymam, item ex voto peregrinatum Romam ad limina Apostolorum, & Alexandriam ad reliquias S. Marci. Idem c 118 scribit Melaniam Hierosolymæ occupatam in suscipiendis peregrinis ex toto orbe venientibus.

Hieronymus epist 17 ad Marcellam: Longum est, inquit nunc ab ascensu Domini usque ad præsentem diem per singulas ætates currere, qui Episcoporum, qui Martyrum; qui eloquentium in doctrina Ecclesiastica Virorum venerint Hierosolymam, putantes minùs se religionis minus habere scientiæ, nec summam, ut dicitur, manum accepisse virtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, de quibus primum Evangelium de patibulo corruscaverat. – Nec hoc dicimus, quod renuamus < insertion from f 58r > superiori pag.) – Evangelium de patibulo corruscaverat – Nec hoc dicimus quod renuamus regnum Dei intra nos esse et sanctos viros etiam esse in cæteris regionibus, sed quo hoc asseramus, vel maxime eos qui in toto orbe sunt primi hac pariter congregari. – Certe flos quidam & pretiosissimus lapis inter ecclesiastica ornamenta, monachorum et virginum chorus est. Quicunque in Gallia fuerit primus huc properat. Divisus ab orbe nostro Britannus, si in religioni processerit, occiduo sole dimisso, quærit locum fama sibi tantum & scripturarum revelatione cognitum. Quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiæ, quid Æthiopum populos, ipsamque juxta Ægyptum fertilem monachorum, Pontum et Cappadociam Syriam Cœlen & Mesopotamiam, cunctaque Orientis examina? – Concurrunt ad hæc loca, & diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox quidem dissona sed una religio. Tot pene psallentium chori, quot gentium diversitates. Hieron ep 17, ad Marcellam. < text from f 57v resumes > Et Epist 154 ad Desiderium inter alia dicit Certè adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est.

<58r>

Hieronymus Paulino {illeg} juvent post Episc. Nolano suadens ne Hierosolymas adeat {Ep.} De toto huc orbe concurritur Plena est civitas universi generis hominum, & tanta utriusque sexus constipatio, quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris Eadem epistola dicit: Antonius et cuncta Ægypti & Mesopotamiæ, Ponti, Cappadociæ & Armeniæ examina non videre Hierosolymam. – Ab Hadriani temporibus usque ad Imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco resurrectionis, simulachrum Iovis, in crucis rupe statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur. script. an 394 Baron 394.94

Paulinus Nolanus Monachus: Hieron Ep 13 ad Paulinum.

Hieronymus anno 370 primo pergit in Orientem. Baron an 372. § 39.

Vigilantius Hispanus anno 394 Hierosolymam venit Paulini literis commendatus, in Ægyptum descendit, postea circa annum 404 incipit contra cultum martyrum scribere Hieronymus anno 496 impugnavit Vide Baron an 394       & 406. § 39 & seq.

Alij ædificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis, columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornamentum non sentientia, ebore argentoque valvas, & gemmis aurata distinguant Altaria. Non reprehendo, non abnuo. Vnusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere quam repositis opibus incubare. Sed <58v> aliud propositum est &c. Hieron ad Demetriadem.

Expensis reipublicæ Ecclesiarum basilicas extruunt & exaltant summa fastigia, ut non solum laquearia et tecta fulgentia auro decorent, sed parietes diversi marmoris vestiant crustis et divinos libros deauratos et purpuratos et gemmarum varietate distinctos, in custodiam Romani venerantur statûs.

Epitaphium sequens, demonstrat egregium ornamentum a Damaso Papa in Ecclesia S. Athanasiæ positum

Antistes Damasus picturæ ornarat honore

Tecta, quibus nunc dant pulchra metalla decus

Divite testatur pretiosior aula nitore

Quos rerum efectus possit habere fides.[22]

Chrysostomus vixit annos 52 mens 8, obijt A.C. 407 Honor 7 & Theod 2 Coss. [Natus A.C. 354.] Ex foro in Eremum secesssit Monachismum suscipiens anno ætatis 22 ineunte, anno post obitum Valentiniani I, [A.C. 376 quando scripsit de sacerdotio & Orat. Panegyr. de Meletio apud Curium tom 1 die 12 Feb.] post quadrennium redit Antiochiam fitque pilnaum Lector, dein anno 381 ante Consil Constant. a Meletio Diaconus ordinatur, & post quinque annos [AC. 386] fit Presbyter & post alios 12 annos Episcopus Constant. Baron ann 382. 55 & sequ. Chrysostomus anno 382 scripsit Orat 2 in Bab. Sermonem de Anathemate, Quinque Orationes adv. Anomæos

Significasti quosdam de gratribus nostris baptizatos ab impijs Arianis denuò baptizare velle, quod non licet: cum hoc fieri et Apostolus vetet et Canones contradicant, & post cassatum Ariminense Concilium missa ad Provincias a veneranda memoriæ prædecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis alijsque hæreticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis spiritus, episcopalis manus impositione Catholicorum conventui sociamus. Quod etiam totus Oriens Occidensque custodit Siricius ad Hemerium Tarraconensem. C. 1.

Et paulo post cap. 9, Suademus ut sacerdotes & levitæ cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio divino quotidianis necessitatibus occupantur. – Forte [licere hoc] creditur quia scriptum est, Vnius uxoris virum. Non permanentem in concupsicentia generandi dixit sed propter continentiam futuram. Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse sicut et ego. Et apertius declarat, dicens: Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in <59r> carne, sed in spiritu. – Dat Romæ in Concilio Episcoporum octoginta 8 Id. Ian. post Consulatum Arcadij et Bautonis [385.] Sed Suspectæ fidei est hæc Epistola & debetur Innocentio I anno 404. estque ejus Epistolæ cap 9. In capite autem 5 ejusdem Epistolæ statuitur: Vt mulierem Clericus non ducat uxorem quia scriptum est Sacerdos Vxorem Virginem accipiat Levit 21.

A.C. 198 Æquinoxium erat 8 Kal Apr. Christus passus 11 Kal. Apr. qua nocte a Iudeis traditus est resurrexit 7 Kal Apr. Concil Palæstinum celeb A.C. 198. apud Bedam.

Concilium Africanum sub Zepherino circa an 217 Hæreticos rebaptizari voluit. Id sequitur Cyprianus Epist 17 ad Quintum. Postea Multi Episcopi Orientales Iconis Anno 258 congregati idem constituunt contra Hæreticorum Cataphrygorum baptisma. Eos Stephanus papa Rom mox ideo rejicit. Eodem tempore cogitur concilium etiam Synodis et alijs multis in locis episcopi coeunt idem cum Synodo Icomenei utientibus. De quo Dionysius Alexandrinus apud Euseb l 7. c 6 in fine Vide Baron an 258 num 17. In Africa etiam nova concilia ejusdem sententiæ convocantur. Omnia an. 258 circiter

[Editorial Note 3] <59v>

Reputabat {anon} Hieronymus [Romam adhuc veterem super paganismum: deinde su] – patriam suam barbaricis voluptatibus esse corruptam: quod ipse non dissimulans in Epistola quadam In mea, inquit, patria rusticitatis vernacula, Deus venter est, & in diem vivitur: & sactiro est ille qui ditior est. Proinde communicato cum sodalibus consilio, de secessu cogitavit quo liberius & expeditius se totum sacris studijs & Christo dedicaret. – Ad hæc clericorum & Episcoporum statum quòd hos quoque volentes nolentes honos & opes & negotia mundi involverent ac transversos raperent, gravissimis periculis obnoxium esse [perspiciebat.] Et multorum vita displicebat, jam tum prisca illa pietate sacerdotum ad tyrannidem ac fastum degenerante. Pensitatis igitur omnibus ac circumspectis, monachi placuit institutum. Erasmus in vita Hieronymi.

33 34 35 36, 60, 79.

Concil: Elibertinum (cebr. an 305) hæc habet, Can: 34 Careos per diem placuit in cæmiterio non incendi: inquietandi enim spiritus sanctorum non sunt. Qui hæc non observarint arceantur ab Ecclesiæ communione.

Can 35 Placuit prohiberi ne fæminæ in Cæmiterio pervigilent; eo quod sæpe sub obtentu orationis latenter scelera committant.

Can 36 Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur.

Can 60 Siquis Idola fregerit & ibidem fuerit occisus; quatenus in Evangelio scriptum non est, neque invenitur ab Apostolis unquam factum, placuit in numero eum non recipi martyrum.

Can 79 Si quis fidelis alea, id est, tabula luserit nummos, placuit eum abstineri: & si emendatus cessaverit, post annum poterit reconciliari communione. Huic Synodo interfuit Osius Cordubensis

Hieronymus Collegium clericorum Romanorum modo Senatum Pharisæorum modo scholam Eorundem (alicubi) nominat. Baron an 385. 10.

Pharisæorum conclamavit Senatus, ut nullus scriba vel fictus sed omnis quasi indicto sibi prælio doctrinarum, adversum me imperitiæ factio conjuravit. Hieronym. in præfat version. Didymis de Spir. Sanct.

Ante annos circiter triginta de virginitate servanda edidi librum, in quo necesse fuit mihi ire contra vitia, & propter instructionem virginis quam monebam diaboli insidias patefacere: qui sermo offendit plurimos dum unusquisque in se intelligens quod dicebatur non quasi monitorem libenter audivit sed quasi criminatorem cui operis aversatus est. Veruntamen quid profuit armasse exercitum reclamantium et vulnus conscientiæ dolore monstrasse? Liber mariet homines <59r> prætenerunt. Hier. ep 8 ad Demetriadem. Displicuit et Ruffino (addit Baronius an 385. 8) libertas illa Hieronymi in redarguendis clericis; Nam ait: Quomodo de Vrbe Roma, deo deo favente caput Christianorum, ea dicat quæ dicebantur tunc cum Gentiles in ea populi et Persecutores Principes morabantur. Deinde corruptiones excusat Baronius dicendo, nonnullos in Clero Romano fuisse viros doctos & laudabiles, & quamvis multitudo eorum fuerit corrupta tamen fides Pharasæorum sequenda erat non mores imitandi.

Concilium Eliberinum statuit neminem cum uxore convenire debere inter Pascha & Pentecostem & peccantes annum acturos pœnitentiam nisi id fecerint per ebriatem. Vide.

[1]

b Vbi Paulus episcopus in sedem Constantinopolitanam per vim invadens, tumultuum & cædium multarum auctor extitisset, Constantius hominem ferro vinxit & in exilium deportavit. An Constantius ideo Persecutor dicendus? Certè nemo est hodiernorum Principum qui ejusmodi perduellem non morte multaret. Sed Occidentales scelera suorum silentio involvunt et ex pœnis solis cogitant martyres efficere. Quid si Theodulus & ille alter qui catenas ostentabat se seditionibus & cædibus immiscuerint perinde ac Paulus? Imò quid si neque hic catenis vinctus neque ille jussus fuerit occidi? Nam testes oculares harum rerum nulli memoremur. Saltem quid de Theodulo sentiendum sit discite ex simili causa Athanasij. Cum enim Orientales id unicè gissent ut hic de sede pelleretur, Ægyptij octoginta in Synodo Alexandrina collecti necem itidem ei structam sic simulant Accusatrix, inquiunt, Eusebianorum epistola nil nisi necem spectat, et necem moliuntur si ipsis liceat, et exules facere: quod et impetrarunt a religiosissimo Imperatorum patre, qui iras eorum, cum supplicium capitale moliretur, exilio damnatorum explevit. Quid si idem Ægyptij similia de Theodulo simularint? Quid si Theodulus ipse finxerit.

Cæterum cùm Theodulum et illum alterum Episcopum hæc perpessos esse, in Sardicensium literis dicatur omnium gravissimum, neque plures Episcopi talia perpessi numerentur: clarum est nullum Episcopum occisum fuisse nullum virgis cæsum. Occidi enim gravius est quam pœnas capitis evadere, & virgis multari quam vinculis tantum constringi. Vnde constat Athanasium initio epistolæ ad litarios fabulam composuisse ubi ingressum Gregorij in Ægyptum sic describit. Dant literas, inquit, Eusebiani ad Philagrium auctoresque sunt ut ille quamprimum cum Gregorio in Ægyptum abeat: ac statim inde Episcopi flagellebantur & acerbis vinculis constringebantur. Serapammonem igitur Episcopum confessorem in exilium mittunt; Potammonem autem, et ipsum Episco <2v> pum Confessorem qui oculum in persecutio{ne} {illeg}ret ita conciderunt plagis in cervicem, ut non ante cessarint quam videretur mortuus. Sic igitur projectus est et vix post horas aliquot curationibus fomentisque spiritum recollegit, Deo vitam largiente. Non multo post tamen ex dolore plagarum obijt, gloriam iterati martyrij in Christo adeptus. Quot autem alij vitæ monasticæ sectatores, sedente pro tribunali Gregorio una cum Balacio Duce, flagellati sunt? Quot ibi Episcopi virgis concisi? Deinde miser Gregorius posthæc invitabat omnes ut secum communicarent. Hactenus Athanasius. At hæc sunt multo graviora quam quæ a Concilio Sardicensi ut omnium gravissima referuntur, & proinde vera esse non possunt. Athanasius enim et octoginta Episcopi cum reliquis Ægyptijs, neque hæc tacuissent in concilio Sardicensi si tunc fuissent excogitata, neque una cum Occidentalibus leviora quædam, his celatis, sub titulo gravissimorum depinxissent. Viderit itaque Lector quam fidus Martyrologus sit Athanasius iste.

[2] Constantium, inhumana barbaria tractum, Ecclesias in propugnacula conversas, ecclesiam Dionysij incensam; hæcet similia dissimulant, reticentque & quæ ipsi vel in tumultibus vel postea in tribunalibus ob tanta facinora perpessi sunt mœstis ingemunt clamoribus perinde ac si rebellantium expugnationes & pœnæ debitæ dicendæ essent persecutio bonorum. Ex tali igitur seditiosorum congerie coagmentata fuit istæc synodus: qui cum in prioribus seditionibus victi fuissent & ad Tribunalia perducti, hostiles iras in animo diutius coquentes, Sardicam jam confluebant, ut victoriam in Imperatorem suum quam proprijs armis frustra tentaverant, per vires Occidentis reporterent.

[3] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[4]

b Vbi Paulus episcopus in sedem Constantinopolitanam per vim invadens, tumultuum & cædium multarum auctor extitisset, Constantius hominem ferro vinxit & in exilium deportavit. An Constantius ideo Persecutor dicendus? Certè nemo est hodiernorum Principum qui ejusmodi perduellem non morte multaret. Sed Occidentales scelera suorum silentio involvunt et ex pœnis solis cogitant martyres efficere. Quid si Theodulus & ille alter qui catenas ostentabat se seditionibus & cædibus immiscuerint perinde ac Paulus? Imò quid si neque hic catenis vinctus neque ille jussus fuerit occidi? Nam testes oculares harum rerum nulli memoremur. Saltem quid de Theodulo sentiendum sit discite ex simili causa Athanasij. Cum enim Orientales id unicè gissent ut hic de sede pelleretur, Ægyptij octoginta in Synodo Alexandrina collecti necem itidem ei structam sic simulant Accusatrix, inquiunt, Eusebianorum epistola nil nisi necem spectat, et necem moliuntur si ipsis liceat, et exules facere: quod et impetrarunt a religiosissimo Imperatorum patre, qui iras eorum, cum supplicium capitale moliretur, exilio damnatorum explevit. Quid si idem Ægyptij similia de Theodulo simularint? Quid si Theodulus ipse finxerit.

Cæterum cùm Theodulum et illum alterum Episcopum hæc perpessos esse, in Sardicensium literis dicatur omnium gravissimum, neque plures Episcopi talia perpessi numerentur: clarum est nullum Episcopum occisum fuisse nullum virgis cæsum. Occidi enim gravius est quam pœnas capitis evadere, & virgis multari quam vinculis tantum constringi. Vnde constat Athanasium initio epistolæ ad litarios fabulam composuisse ubi ingressum Gregorij in Ægyptum sic describit. Dant literas, inquit, Eusebiani ad Philagrium auctoresque sunt ut ille quamprimum cum Gregorio in Ægyptum abeat: ac statim inde Episcopi flagellebantur & acerbis vinculis constringebantur. Serapammonem igitur Episcopum confessorem in exilium mittunt; Potammonem autem, et ipsum Episco <2v> pum Confessorem qui oculum in persecutio{ne} {illeg}ret ita conciderunt plagis in cervicem, ut non ante cessarint quam videretur mortuus. Sic igitur projectus est et vix post horas aliquot curationibus fomentisque spiritum recollegit, Deo vitam largiente. Non multo post tamen ex dolore plagarum obijt, gloriam iterati martyrij in Christo adeptus. Quot autem alij vitæ monasticæ sectatores, sedente pro tribunali Gregorio una cum Balacio Duce, flagellati sunt? Quot ibi Episcopi virgis concisi? Deinde miser Gregorius posthæc invitabat omnes ut secum communicarent. Hactenus Athanasius. At hæc sunt multo graviora quam quæ a Concilio Sardicensi ut omnium gravissima referuntur, & proinde vera esse non possunt. Athanasius enim et octoginta Episcopi cum reliquis Ægyptijs, neque hæc tacuissent in concilio Sardicensi si tunc fuissent excogitata, neque una cum Occidentalibus leviora quædam, his celatis, sub titulo gravissimorum depinxissent. Viderit itaque Lector quam fidus Martyrologus sit Athanasius iste.

[5] d Hic intelliguntur literæ supra memoratæ, quas Theognius & alij Orientales ad tres Augustos post reditum Athanasij scripsere. Tales accusatrices literas scriptas esse (etsi nemo hoc negaret) confirmant testimonio Diaconorum Theogonij. Accusationes vero vocant falsarum literarum suppositiones, sed falsas esse ipsi supponunt, nec suscipiunt probandum.

[6]

b Vbi Paulus episcopus in sedem Constantinopolitanam per vim invadens, tumultuum & cædium multarum auctor extitisset, Constantius hominem ferro vinxit & in exilium deportavit. An Constantius ideo Persecutor dicendus? Certè nemo est hodiernorum Principum qui ejusmodi perduellem non morte multaret. Sed Occidentales scelera suorum silentio involvunt et ex pœnis solis cogitant martyres efficere. Quid si Theodulus & ille alter qui catenas ostentabat se seditionibus & cædibus immiscuerint perinde ac Paulus? Imò quid si neque hic catenis vinctus neque ille jussus fuerit occidi? Nam testes oculares harum rerum nulli memoremur. Saltem quid de Theodulo sentiendum sit discite ex simili causa Athanasij. Cum enim Orientales id unicè gissent ut hic de sede pelleretur, Ægyptij octoginta in Synodo Alexandrina collecti necem itidem ei structam sic simulant Accusatrix, inquiunt, Eusebianorum epistola nil nisi necem spectat, et necem moliuntur si ipsis liceat, et exules facere: quod et impetrarunt a religiosissimo Imperatorum patre, qui iras eorum, cum supplicium capitale moliretur, exilio damnatorum explevit. Quid si idem Ægyptij similia de Theodulo simularint? Quid si Theodulus ipse finxerit.

Cæterum cùm Theodulum et illum alterum Episcopum hæc perpessos esse, in Sardicensium literis dicatur omnium gravissimum, neque plures Episcopi talia perpessi numerentur: clarum est nullum Episcopum occisum fuisse nullum virgis cæsum. Occidi enim gravius est quam pœnas capitis evadere, & virgis multari quam vinculis tantum constringi. Vnde constat Athanasium initio epistolæ ad litarios fabulam composuisse ubi ingressum Gregorij in Ægyptum sic describit. Dant literas, inquit, Eusebiani ad Philagrium auctoresque sunt ut ille quamprimum cum Gregorio in Ægyptum abeat: ac statim inde Episcopi flagellebantur & acerbis vinculis constringebantur. Serapammonem igitur Episcopum confessorem in exilium mittunt; Potammonem autem, et ipsum Episco <2v> pum Confessorem qui oculum in persecutio{ne} {illeg}ret ita conciderunt plagis in cervicem, ut non ante cessarint quam videretur mortuus. Sic igitur projectus est et vix post horas aliquot curationibus fomentisque spiritum recollegit, Deo vitam largiente. Non multo post tamen ex dolore plagarum obijt, gloriam iterati martyrij in Christo adeptus. Quot autem alij vitæ monasticæ sectatores, sedente pro tribunali Gregorio una cum Balacio Duce, flagellati sunt? Quot ibi Episcopi virgis concisi? Deinde miser Gregorius posthæc invitabat omnes ut secum communicarent. Hactenus Athanasius. At hæc sunt multo graviora quam quæ a Concilio Sardicensi ut omnium gravissima referuntur, & proinde vera esse non possunt. Athanasius enim et octoginta Episcopi cum reliquis Ægyptijs, neque hæc tacuissent in concilio Sardicensi si tunc fuissent excogitata, neque una cum Occidentalibus leviora quædam, his celatis, sub titulo gravissimorum depinxissent. Viderit itaque Lector quam fidus Martyrologus sit Athanasius iste.

[7] ✝ οὐσίας

[8] ✝ delatas

[9] ✝ Hoc legitur prope finem epistolæ.

[10] ✝ Cassian. Collat 2. cap 13.

[11] h. Cicer. de leg. lib 2

[12] {illeg} 384, § 32, 34.

[13] Q.

[14] ✝ lege hominis

[15] Vide Baron 325. 68 * {Vibi} Athanasius similiter docet quomodo pervenerunt ad vocem homousion ✝ < insertion from f 41r > ✝ – supra Episcopis rursum affirmantibus, & hoc quoque scribi debere eum veram esse potentiam & imaginem Patris & similem Patri, et immutabilem per omnia & inconvertibilem & æternum et indivisum in Patre subsistere: nunquam enim non erat sed semper erat subsistebatque perpetuo apud Patrem ut splendor lucis: Ista quidem sustinebant Ariani | Eusebiani Quasi illud simile esse & in eo esse et ejus potentiam esse communia filio nobiscum essent – Quare Episcopi coacti sunt quæ prius dixerent apertioribus verbis repetere & scribere filium consubstantialem esse patri ut non solum similem similitudine, sed eundem, ea voce qua ex patre esse dicitur significarent. Athan ib: et in alter folio. Baron 325. 67, 68. Dixesset potius ex præmissis non solum similem ut nos sed similitudine essentiæ. NB Si per ex substantia dei intellexissent eum eandem esse substantiam et non substantiam de substantia, {tion angelicus} quæsivissent de æternitate & immutabilitate ejus, neque post ex substantia posuissent consubstantialem. < text from f 40v resumes >

[Editorial Note 1] The remainder of the text on this page is written upside down.

[Editorial Note 2] The remainder of the text on this page is written upside down.

[16] Antiq. m{illeg} in Appen. pa{g.} 1172.

[17] pag 1172 n. 13.

[18] p. 1177. n. 1

[19] p 1172 n 2

[20] Hæc omnia apud Baron an. 384 § 21 et seq.

[21] Damasi Elogia Sanctorum apud Bib. Græc. Patr. Vol. 3. p 844

[22] Antiq. inscript. in Append. p 1164.

[Editorial Note 3] The remainder of the text in this document is written upside down, beginning on f 59v and working back to f 59r.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC