<cover slip>

A Treatise or Remarks on Solomons Temple

<second cover slip>

Temple of Solomon

<1r>

Prolegomena
ad
Lexici Prophetici
partem secundam,


in quibus agitur
De forma Sanctuarij Iudaici.

Constitutionibus legalibus futura adumbrata esse in confesso est apud omnes & id Paulus Apostolus abunde satis testatur Colos 2.17 & Heb. 8.5 & 9.23. Inde fit ut constitutiones illæ fuerint aptius rerum systema quàm Mundus naturalis, a quo Prophetæ typos desumerent,, utque Apocalypsis ejusmodi typis quam maximè abundet, atque ita ut constitutiones illæ & Apocalypsis tanquam gemina de ijsdem rebus prophetia se mutuò explicent neque possint seorsim satis intelligi. Est enim liber ille signatus in manu Sedentis in throno ipse liber legis, ut posthac ostendetur, et hujus sigilla solvuntur in Apocalypsi. Considerandus est igitur jam mundus Israeliticus ejusque partium et ceremoniarum significatio exponenda. Et ante omnia Sanctuarium in quo legalia peragebantur speculandum est, quod quidem triplex fuit: Tabernaculum usque ad Solomonem, templum primum usque ad captivitatem Babylonicam ac templum secundum usque ad captivitatem sub Romanis. Cognoscenda est horum forma si velimus significationem rectè exequi.

Tabernaculi locus sanctissimus fuit decem cubitos latus , totidemque longus, locus sanctus decem cubitos latus viginti longus, altare aureum cubiti unius longitudine et latitudine, altare magnum <2r> quinque cubitos longum ac totidem latum, et atrium tabernaculi quinquæginta cubitos latum et centum cubitos longum, Concipe hoc atrium linea transversa divisum esse in duo quadrata et in quadrato occidentali tabernaculum stetisse, altare vero in centro quadrati orientalis Quadratum orientale distinctionis gratia dicatur atrium sacerdotum, et alterum quadratum in quo tabernaculum consistit nominetur locus separatus Namque ita nominabantur stante Templo. In centro loci sanctissimi collocatur Arca & in centro Tabernaculi totius altare aureum, velo in media distantia inter Altarem et arcam pendente. In medio autem loci sancti ad latus australe concipe candelabrum septemplex stetisse & mensam auream e regione ad latus boreale; labrum denique seu æneum mare in atrio Sacerdotum inter Tabernaculum et altare versus austrum. Exod 30.18. 1 Reg 7.39.

Mosaicas arearum proportiones Solomon in fabrica Templi retinuit sed in mensuris duplicatis. Et eandem fabricam quam Deus per David revelaverat Solomoni (1 Chron. 28.19) Deus idem postquam templum illud subversum fuerat ostendit Ezekieli, retentis quantum sentio mensuris omnibus. Erat itaque Templi primi locus sanctissimus viginti cubitos longus & latus totidem 1 Reg. 6 20 Ezek 41.4. locus sanctus viginti cubitos longus et quadraginta latus 1 Reg 6.2, 17 Ezek 41.2 altare aureum duos cubitos longum et latum totidem Ezek 41.22, Solomone scilicet altare Mosaicum materijs novis tegente 1 Reg. 6.20 Altare magnum supernè in circuitu loci focarij longum et latum a
< insertion from f 13r > Figure
< text from f 2r resumes > cubitos decem, licet infernè duplo longius et latius 2 Paralip 4.1 Ezek 43. Atrium sacerdotum centum cubitos longum et centum latum Ezek 40.47 locus separatus itidem centum cubitos longum et centum latum Ezek 41.13, 14, 15. Vnde atrium utrumque conjunctim sive Atrium Templi respondens atrio tabernaculi erat centum cubitos latum et ducentos longum. Vestibulum etiam ante templum ædificavit Solomon viginti cubitos longum et decem circiter vel accuratius undecim cubitos latum 1 Reg.6.3 Ezek 40. <3r> 49. Atrium verò cinxit ædificio splendido et rursus ad majorem distantiam alio splendidiore ædificio, intercedente undique spatio atrij exterioris quasi 100 cubitos lato. Namque duo constituit Atria, interius Sacerdotum et exterius populi, quod etiam atrium magnum dicebatur 1 Reg. 6.36 & 7.12 Ezek 10.3 & 40.17, 19, 20, 23 &c & 44.17, 19. Et cubiculis utrumque cinxit 1 Paralip 28.12 Ezek 40.17, 44. Erant autem atria illa concentrica , eo quod portæ omnes atrij utriusque æquales erant & ab exteriore facie ad interiorem faciem quinquaginta cubitos longæ & inter portam unam quamque atrij exterioris & oppositam portam atrij interioris intercedebant cubiti centum Ezek 40, ita ut atrij exterioris latera singula extrinsecus fuerint cubitos quingentos longa Ezek 42.20. Et his atrijs plura non memorantur in Templo Solomonis, præter atriola coquorum et suburbanum quinquaginta cubitis latum, quo totum cingebatur, Ezek. 45.2

< insertion from f 2v > ✝ Porrò in peribolo atrij interioris locabantur sacerdotes. Summus sacerdos cum Vicarijs suis & Synedrio magno occupabant latus dignissimum ad orientem. Sequebantur ad aquilonem et austrum Præfecti ministerijs templi et altaris, deinde et viginti quatuor Principes sacerdotum singuli proprium habentes cubiculum & ultimò ad latera loci separati Sacerdotes inferiores cubicula communia illic habentes ubi comedebant sacrificia & vestes sacras induebant. Exterius in atrio magno versabatur populus omnis & in cubiculis quibus illud cingebatur sacrificia manducabat .

Babylonijs hoc templum — — — < text from f 3r resumes > Babylonijs hoc templum evertentibus Zerubbabel ijsdem fere fundamentis ut par erat sed magnificentia minori templum denuò ædificavit una cum atrio interiore quod ad ministerium Templi necessarium erat. Sed cum atrium exterius, longe magnificentissimum quidem et amplissimum ac tribubus universis destinatum, nec facilè restitui posset, nec brevibus duorum tribuum reliquijs necessarium esset, ejus loco extructum est ad orientale latus atrij sacerdotum atrium novum quod populo reduci quidem sufficeret, cujus tamen angusta fundamenta seniores qui templum prius viderant lugebant vehementer Ezra 3.12. Despectam ædificiorum formam minimè lugebant. Hæc nondum surrexerant. <4r> Incidebat hic luctus in ipsum initium positorum fundamentorum. Limites tam angustos in locum Atrij spatiosissimi succedere dolebant. Nam sanctuarium Zerubbabelis quoad magnitudinem cum priore collatum res nihili videbatur Hagg. 2.3. {Certe} Atrium magnum nunquam resurrexit in usum Iudæorum. Zerubbabel verò quæ Iudæis suis in cultum necessaria erant vix tandem ædificare valuit, tantùm abfuit ut in usum gentium conderet <5r> atrium sumptuosius. < insertion from f 4v > Sed neque Cyrus aliquid amplius ædificari voluit. Decrevit enim ut domus Dei ædificaretur altitudine sexaginta{illeg} cubitorum et latitudine sexaginta cubitorum utque tres essent ordines lapidum rotundorum et ordo ligni novi, Ezra 6.3, 4. Per tres ordines lapidum et ordinem ligni intelligi ambitum atrij interioris manifestum est ex 1 Reg 6.36. ubi atrium illud sic ædificatum esse describitur. Iussit ergo Cyrus ut Templum et atrium interius ædificaretur et nihil præterea. Namque atrium novum simplici muro extructum vix dignum erat quod Cyrus in edicto suo adeo conciso poneret. Mansit autem – – – – magis traheret. Hunc igitur Iudæi postea excitarunt, nimirum sub Simone filio Oniæ pontifice maximo quem Simeonem justum appellare solent. Namque is in diebus suis munivit templum, et ab ipso fundata est altitudo duplicis [portìcûs,] munitio [illa] excelsa periboli templi. Ecclesiastic. 50.1, 2. Tandem verò Herodes et ejus successores opus tantum ædificijs splendidioribus perfecerunt,

In hoc — < text from f 5r resumes > Mansit autem hoc Sanctuarium sine atrio magno ad usque tempora Alexandri magni et ultra, ut ex Hecatæo illorum temporum scriptore gentili liquet. Is enim Iudaæam urbemque Hierosolymorum & sanctuarium describendo peribolum atrij interioris cum portis suis & quicquid interius est commemorat, de peribolo vero exterioris atrij ne unum quidem verbum habet, quamvis peribolus ille postquam surrexit magnificentior erat & omnium oculos ad se magis trahebat. Hunc igitur Iudæi postea cæperunt ædificare idque sub Simeone

Tandem verò Herodes et ejus successores opus tantum ædificjs splendidioribus perfecerunt.

In hoc templo viri Israel admittebantur in marginem orientalem atrij sacerdotum, indeque margo ille dicebatur atrium Israelis. In atrium novum quod Zerubbabel loco atrij magni condiderat quodque atrium fæminarum dicebatur, intrabant tam faæminæ quam viri. Et in atrium magnum intrabant etiam gentes. {Qui} solum atrij <6r> illius[Editorial Note 1] a tempore captivitatis extra novi sanctuarij limites positum nulloque ædificiorum peribolo defensum liberè calcaverant, postquam peribolus ille sub Simeone Iusto vel potius sub Maccabæorum Principibus surrexit, pergebant solum idem calcare ut priùs, longo usu et oblivione ritus antiquioris jus quoddam confirmante. Ⓧ < insertion from f 5v > Ⓧ Quod Solomon atrium et majus & magnificentius in usum Idolotrarum quam in usum populi proprij condiderit, ullave ratione in sacro ædificio consuluerit cultui idololatrarum, filiorum perditionis, quorum preces Deus abominatur, quorum societas Iudæis interdicta fuit (Act. 10.28 & 11.3 Gal 2.12), quorum etiam numerus in Iudæa per illa tempora contemnendus erat, , absurde fingitur. Talibus introitum in locum sanctum expugnatio Iudææ et dominatio Gentilis proculdubiò patefecit < text from f 6r resumes > Vnde atrium gentium et, a prophetiæ Isaiæ cap 2.2 perperam intellecta, Mons domus nominabatur, atrium illud ibique tanquam in loco profano populus mercaturam exercebant, et nomine sancti designabant sanctuarium interius quasi hoc exterius atrium sanctum non fuisset. Quæ omnia prævisa Deus per prophetam Ezekiel sic corrigit. < insertion from f 5v > In templi delineatione omittit atrium fæminarum, ac duobus tantum atrijs descriptis dicit murum exterioris cubitos quingentos longum latumque dividere inter sanctuarium et locum profanum Ezek 42.20 et rursus: Ista est lex domus in summitate montis; omnes fines ejus in circuitu sanctum sanctorum est. Hæc est lex domus cap 43.12. Dein sacerdotes in atrio interiore collocat et populum omnem in exteriore cap 44.19 & 46.20, 24 & Principem populumque — < text from f 6r resumes > Principem populumque non permittit ingredi in marginem orientalem atrij sacerdotum sed ad limen portæ interioris orientalis stantes adorare jubet cap 46.2, 3. Iudæosque ob admissas in sanctuarium gentes sic reprehendit. Hæc dicit Dominus Deus, Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel, eò quòd induxistis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam intera dum offertis vos panem meum adipem et sanguinem & dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris. Et non servastis custodiam sanctuarij mei sed posuistis custodes custodiæ meæ in sanctuario meo vobismet ipsis. Sic dicit Dominus Iehova: Omnis filius alienigenæ incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum ex omni filio alienigenæ qui in medio filiorum Israel. Hæc [1] Ezekiel annis quatuordecim post excidium templi primi. Hæc spectat etiam <7r> quod cum Isaias non de Gentibus idololatricis sed de Iudæis & Proselytis futuris conjunctim agens, dixerat: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis: Christus hæc verba applicuit ad atrium exterius, deque ejus profanatione Iudæos graviter reprehendit quantum tempora tulerunt. Nam, gentiles idololatricos quorum preces abominatio sunt non expulit ne videretur authoritatem Regis Iudæorum intempestivè contra Romanos exercere Ibi ‡ < insertion from f 6v > ‡ Ibi igitur exclusis Gentibus collocandus est populus omnis et in atrium interius neutiquam admittendus nisi ubi per portam austri vel aquilonis ingrediuntur sacrificandi causa; adeuntve cubicula docentium Ier. 36.10. < text from f 7r resumes >

<8r> Figure

Dimensiones Portarum Atrij utriusque Ezek 40 schemate illustrat{æ}

vers 5. Mensus est Angelus latitudinem muri extimi AS calamo uno 6 cubitorum et altitudinem; ejus calamo uno.

v. 6. Dein liminis Portæ latitudinem BC calamo uno et alteram liminis latitudinem CT calamo uno.

v 7 Tunc æqualium trium Ianitoribus destinatorum cubiculorum hinc et totidem inde longitudines DE, FG, HI & latitudines ER &c singulas calamo uno. & interstitia cubiculorum EF, GH singula cubitorum quinque, nec non limen Portæ KL calami unius:

v. 8 Et alteram ejusdem liminis latitudinem LV calami unius.

v. 9 Et vestibulum Portæ MN octo cubitorum, et frontem ejus OP duorum cubitorum.

v. 11 Et latitudinem liminis extimi OY decem cubitorum et latitudinem Portæ NX tridecim cubitorum. Huc usque Angelus ordine omnia mensuravit, jam retrogressus mensuravit

v. 12 Et marginis seu gradus ante thalamos latitudinem rs cubiti unius.

v 13 Et latitudinem Portæ a pariete cubiculi ad parietem cubiculi inclusivè, progrediendo secundum lineam quæ tendit ab ostio Portæ ac ad ostium Rd, nimirum latitudinem aR viginti quinque cubitorum.

v 15 Et a facie portæ extimae ad faciem portæ intimæ id est a B ad P, erant cubiti 50. Nimirum BC (6) + DI (28) + KL (6) + MN (8) + OP (2) Quibus omnibus intra portam dimensis ducitur Ezekiel in Atrium et jam primum videt cubiculos 30 undique in Pavimento {inferiori}

[2] v 17, 18. Ad latera portæ erat Pavimentum inferius BH: in eo quinque cubiculi. Et sic in reliquis ejusmodi sex pavimentis, ita ut omnino cubiculi sint triginta. Et hi omnes columnis fulti sunt (cap 42.6) ut populus tempore pluviæ se illò recipiat.

v 19 Et Angelus mensus est Duarum portarum orientalium Atrij utriusque distantiam minimam BC centum cubitorum. Hic {pro} et ad aquilonem, lege cum septuaginta , Et duxit me ad Aquilonem

v 20, 21, 22, 23 Porta borealis F Atrij exterioris est 50 cubitos longa 25 lata & in omnibus similis et æqualis portæ orientali A. Et portarum occidentalium utriusque Atrij distantia minima FG est centum cubitorum.

v 24, 25, 26, 27 Porta australis reliquis similis et æqualis, distatque ab opposita porta Australi interioris Atrij cubitis centum. Et ad has tres portas Atrij exterioris ascenditur per septem gradus.

v 28 & deinceps usque ad v 37 Porta Australis, Orientalis, et Borealis interioris Atrij similes et æquales sunt portis exterioris Atrij, et ad has tres ascenditur per octo gradus Vers 30 deest in Septuaginta et corrupta repetitio est ultimi periodi versus præcedentis, posito scilicet quinque pro viginti quinque.

v 39, 40, 41, 42 In porta boreali et ante eam sunt octo tabulæ lapideæ in usum sacrificiorum, quales in Fig 2 describuntur.

47. Atrij interioris Iklo longitudo kI centum cubitorum, latitudo Il totidem Ergo Atria duo concentrica sunt.

48, 49 pr = 5 cub. pq = 6 cub. st = 11 cub. (vel secundum sept. = 12 cubiti) sv = 20 cub. Et Per decem gradus ascenditur in Porticum Templi.

Cap 41. v 1, 2. wx = 6. xσ = 10. ya = 20 yz = 40 cub.

v. 3, 4 bd = 2 cub bc = 6 cub bc + cavitate parietis ostium capiente = 7 eg = ef = 20 cub.

v 5, 6 Latitudo parietis Templi usque ad fundum primi cubiculi (6 cub) una cum ulteriore latitudine cubiculi adjuncti (4 cub)efficit latitudinem aB = 10 cub. Erant autem ejusmodi cubiculi seu gazophylacia 30 circa Templum in fundo et tres eorum ordines sursum. id est in totum gazophylacia 90 (vide Ioseph l8 Antiq. c 3) et superiora <9r> Figure gazophylatia latiora erant inferioribus cedente pariete Templi in tribus humeris unius cubiti undique (Vide 1 Reg. 6.5, 6) ita u{t} primum cubiculum sit 5 cub. latum (1 Reg. 6) secundum sex, tertium septem.

v. 8 Et per totam domus altitudinem fundamenta gazophylaciorum erant sex cubitos longa ita ut tota longitudo omnium triginta gazophylaciorum in circuitu esset 180 cubitorum, congruenter ambitui templi.

v 9 Erant etiam prioribus similia et æqualia alia lateralia gazophylacia βζ exterius in circuitu templi muro δζ quinque cubitos lato adjacentia. Et spatium relictum erat inter lateral{e}s cellas Templi

v 10 Et secundum lineam quæ ducitur inter cubiculos latitudo undique erat viginti cubitorum, id est structuræ totius a pariete templi dimensa latitudo ωh. Mensuram hanc Ezekiel subobscurè exprimit, sed simili prorsus locutione qua prius usus est cap 40.13.

v 11 Et ostia gazophylaciorum erant versus locum relictum hm, hinc inde se mutuò respicientia. Vnum ostium versus austrum, alterum versus Aquilonem. Et spatium relictum hmnto erat undique quinque cubitos latum.

v 12. Et ædificij βhkl. quod erat ante locum separatum βγ, latitudo ad occidentalem limitem, nimirum latitudo lk erat septuaginta cubitorum et ædificij murus δζl erat quinque cubitos crassus undique, et longitudo ejus hk cubitorum noneginta, congruenter latitudini & longitudini Templi et ædificiorum, hinc inde. Nam latitudo Templi (20) + 2ab (20) + 2βh (30) = 70. Et longitudo interna 62 + {p}arie{te} et ædificio ad occidentem (25) + pariete ad orientem tribus humeris cubitalibus diminuto (3) = 90. Deme{ndi}[Editorial Note 2] sunt enim humeri illi, ne ædificium superius producatur ultra templum. Tres illi humerorum cubiti {illeg} respondent muro 3 cub: crasso Atrium interius et locum separatum dirimente

v.13 Sic mensurata est Domus centum cubitorum longitudine: quam sic computo. pr una cum ornamento in facie portæ est 6 cub. nam tanta est parietis crassities undique Adde sv (20) + wx (6) + yz (40) + ze (2) + ef (20) + fx (6) et summa erit 100 cubiti. Præterea locum separatum kψ et ædificium cum parietibus ejus kh 100 cubitorum.

v 14 Et latitudinem faciei domus tω & loci separati orientem versus tp + ωq id est totam Atrij latitudinem pq 100 cub.

v. 15, 16 Et longitudinem ædificij contra faciem loci separati ad dor{s}um domus lk et spatia utrinque ls + kr id est totam Atrij latitudinem, sr 100 cub. Templum intus et vestibula Atrij, limina & fenestræ et ambulacra inter cellas undique in triplici serie contra cujusque limen strata erant ligno undique. &c.

<10r>

cap 42.1. Speculatis ac dimensis quæ in Atrio duplici interiore erant, eduxit me angelus per transitus portæ borealis μG in Atrium exterius Rλ, et eduxit me usque ad exedram λ quæ erat e regione loci separati hqmk et e regione ædificij ωhkγ boream versus. 2. Antefaciem ejus longitudo λω erat centum cubitorum, ostio boream spectante, et latitudo yz erat cubitorum quinquaginta. Ita in Hebr.

3. E regione viginti cubitorum ωhkγ quæ erant in atrio interiore et e regione pavimenti quod erat in Atrio exteriore erat porticus πξ contra porticum λω in triplici serie. Ita Hebr. Latinus pessimè vertit porticus juncta porticui triplici.

4 Et ante exedras deambulatio cujus latitudo λπ decem cubitorum erat, iter seu longitudo λω centum cubitorum. Et exedrarum illarum quæ per totam hanc longitudinem disponebantur ostia spectabant Aquilonem.

5 Et exedræ superiores angustiores erant secundum latitudinem: eo quod porticus sursum apertæ seu ambulacra (ad latera superiorum exedrarum facta) auferebant [Hebr. exedebant] de ijs, de infimis inquam, {&} de medijs.

6 Namque triplici ordine constructa erant et non habebant columnas sicut columnæ cubiculorum illorum triginta in Atrio exteriore. Quapropter ob ambulacra duo lateralia sursum aperta quæ de media et de suprema exedrarum serie undique desumebantur, necesse erat supremam exedrarum seriem curtari et arctiorem fieri quàm infima & media a fundo.

7 Et muri ST qui erat extrinsecus contra exedras, in via Atrij exterioris, ante faciem exedrarum, longitudo erat quinquaginta cubitorum

8 Eo quòd longitudo exedrarum Ζρξπ quæ erant juxta Atrium exterius erat quinquaginta cubitorum et ecce ante faciem Templi conjunctim erant cubiti centum ZT.

9 Et de loco harum exedrarum erat introitus λπ ab Oriente ingredientium in eas de Atrio exteriore,

10 in crassitiæ muri Atrij orientem versus. Et austrum versus [ad Notum] e regione loci separati et e regione ædificij exedræ erant

11. 12. Per omnia similes exedris ad boream.

13, 14 Et dixit mihi Exedræ boreales et australes e regione loci separati sanctæ sunt in quibus vescuntur sacerdotes & completo ministerio vestes deponent antequam exeunt in atrium exterius ad populum.

15 &c Vbi Angelus mensus est domum intrinsecus eduxit me per portam orientalem Atrij exterioris A et ambitus muri exteriores latera quatuor mensuravit, singula ut MV quingentorum cubitorum. Hoc muro disterminabatur sanctuarium a loco profano.

Cap 46.19, &c Postea quam videram gloriam domini eduxit me in Locum N ubi sacerdotes sacrificia coquunt, et in W, X, Y, Z atria quatuor in angulis atrij extimi ubi coquuntur sacrificia populi. Hæc Atriola Ezekiel non prius viderat adeoque a cubiculis quinque & quinque in pavimento inferiore hinc inde in angulo P concurrentibus occultabantur, ne fumus in Atrijs duobus videretur . Igitur cubiculi illi una cum porticibus occupabant totam pavimenti inferioris latitudinem. Sed totam ejus longitudinem usque ad portas non occupabant eo quod Angelus ibi latitudinem muri externi dimensus est, et præterea portæ arcubus lateralibus perviæ sunt. Quodnam autem sit intervallum cubiculorum ex utraque parte portæ cujusque non dicitur. Relinquitur id ex optimâ ædificiorum symmetria determinandum. Et quantum sentio symmetria optima erit si intervallum illud respondeat latitudini atrij inferioris, Sit igitur intervallum illud ηκ centum cubitorum Pη 150 cub. Ho regio cubiculorum Po regio porticuum ternarum ante triplicem seriem cubiculorum.

Ezek 40.14. Et jam Angelus redeundo fecit frontes (sedilibus forsan interjectis) ad interiora Portæ per spatium sexaginta cubitorum usque ad Atrij frontem OP in circuitu Portæ, id est pergendo non secundum rectam sed per ambitus et flexuras Portæ intrinsecus quas jam ante dimens{us} fuerat. Id est in circuitu CD (312) + DE + ER + dF + FG + Ge + fH + HI (42) + IK + LM (7) + MN (8) + NO (112) = 62: e quibus aufer latitudinem trium ostiorum (2) et restabunt 60 cubiti. BC, KL et OP relicta sunt plane ut Architecturæ ratio postulat.

Ezek 42.4. via cubiti unius in Hebr. At septuaginta vertunt via cubitorum centum. Legebant ergo מאח centum ubi jam legitur אחת una. Et rectè. Nam Angelus hic mensurat Ambulationis latitudinem cubitorum decem et viam ejus seu iter id est longitudinem viæ ejus cubitorum centum. Ponit enim ררך iter Ambulacri pro longitudine ejus.

<11r>

Ezek 40. v 14, 16. Et jam Angelus redeundo fecit frontes ad interiora portæ per spatium sexaginta cubitorum usque ad Atrij frontem OP in circuitu portæ dimensum, id est pergendo non secundum lineam rectam sed per ambitus et flexuras portæ BCDIKLMNO. Ex utique BC (6) + CD (312) DI (28) + IK (312) + KL (6) + LM (312) + MN (8) + NO (112) = 60.

Ib. vers 44 Heb et Versio latina valde corruptæ sunt. Ezekiel jam ducitur in Atrium interius & ubi ducitur de loco in locum solet id exprimere. Lege ergo cum septuaginta Et eduxit me in Atrium interius et ecce, duæ Exedræ in Atrio interiore una (φ) a tergo (vel ad latum) {a tergo} januæ borealis respiciens ad austrum, altera a tergo januæ australis respiciens ad boream. Vt Ezekiel ubi primum venit in Atrium exterius expressit cubicula in eo conspecta, sic etiam facit in hoc Atrio interiore. Exedra prior φ sacerdotibus destinatur qui excubant in custodiam posterior sacerdotibus qui excubant in ministerium Altaris. Quæ de cantoribus et janua orientali in hebræo jam leguntur non occurrunt in septuaginta et sensum valde perturbant. Certè Levitæ in atrio sacerdotum cubiculos non habent: multo minus in loco nobiliore quàm sacerdotibus conceditur.

Ezek 41.6. Et gazophilacia lateralia, laterale supra laterale, erant triginta ter dupliciter. Ita Septuaginta optimè. Id est erant triginta ter juxta templum et alia triginta ter ex adverso, laterale contra laterale: nempe triginta infima, triginta media et triginta suprema. In Hebræo sic est. Et lateralia, laterale supra laterale erant tria, & triginta פעמים (sic enim vox punctanda est) duabus vicibus. id est lateralia laterale contra laterale secundum altitudinem tria erant secundum longitudinem triginta idque duabus vicibus, hinc triginta et illinc triginta congruenter versioni septuaginta. Vide Ezek 41.16 et 1 Reg. 6.6 de tribus ordinibus et Ioseph. Antiq. l 8. c 3 de 30.

vers 8 Et vidi altitudinem domus undique (i.e. per ejus tres ordines cellarum) fundamenta cellarum lateralium calami sex cubitorum. Septuaginta pro fundamento habent διάσημα intervallum cellarum. Quia cellæ superiores, latiores erant sed non longiores quam inferiores ideo ponitur hic mensura longitudinum per totam domus altitudinem. .

v 9. Latine sic et erat interior domus in lateribus domus. Sed illa domus interior non legitur in Hebr. Et septuaginta legunt Et spatium relictum erat inter lateralia domûs. Id est via in medio lateralium hinc inde.

Illud spatium relictum et latinus pessime vertit interior domus in Hebræo dicitur מנח בית. Sed מנח significat non interius liberum et vacuum, locum ædificijs non occupatum, aream interjectam; et mox versu 11 exponitur de area quam ostia cellarum hinc inde respiciebant quæque dicitur cubitos quinque lata undique in circuitu Et quod proximè in Hebræo jam legitur בית domus septuaginta vertebant ἀναμέσον adeoque legebant בין. Lege ergo בין cum septuaginta et sensus perspicuus erit. Sic enim vertetur verbatim. Et quod vacuum [erat] inter lateralia quæ juxta domum. Id est Quod restabat de ædificijs erat platea inter cellas laterales quæ sitae erant ad partes parietis domum versus Vel ut septuaginta breviter vertunt: Spatium relictum erat inter lateralia domûs.

v. 10. Et inter exedras latitudo cubitorum viginti circa domum undique Per exedras hic non intelligit exedras sacerdotum ( illae nec circa domum undique sitæ erant, neque hactenus speculatæ nedum nominatæ fuerant) sed cellas laterales. Et mensura hæc non est latitudo areæ interjectæ (illa erat cubitorum tantum quinque v 12) sed latitudo cellarum inclusivæ, latitudo spatij totius extra templum quam cellæ occupabant. Vnde postea exedras sacerdotum describens dicit eas esse hinc e regione viginti quæ in Atrio interiore & inde e regione pavimenti quod in atrio exteriore Non dicit e regione pavimenti quod in Atrio interiore sed e regione viginti, designans non plateam inter cellas sed totam cellarum structuram viginti cubitos latam, quasi dixisset, e regione cellarum Vbi igitur dicit Inter exedras latitudinem esse cubitorum viginti intellige illud inter inclusivè, perinde ut Portæ latitudo in Cap. 40.13 a parite cubiculi ad parietem cubiculi mensurati dicitur. Designat enim בין non intervalli terminos sed situm mensuræ et a Septuaginta apte redditur ἀναμέσον. Per medium exedrarum, transversim, vel secundum lineam quæ tendit inter exedras mensuravit cubitos viginti.

v 15. אחיקים Hic dicuntur Ambulacra krqh & tp & postea אחיקים dicunntur etiam ambulacra tria seu porticus undique inter tres ordines cellarum lateralium vers 16 ut et ambulacra ad latera exedræ sacerdotalium cap. 42.3, 5 et quantum sentio generaliter significat porticum vel ambulacrum sive tectum sive desuper apertum.

Cap 42.3 Latinus quem Villalpandus sequitur vertit porticus juncta porticui triplici. Hebræus habet porticus contra porticus in triplo. congruenter αντιπρόσωποι στοὰὶ τρισσαί.

v 10 Suspicor הקדים דדך Ad Orientem pro הדדום דדך ad Austrum vitio librarij scri{tum esse. Nam Septuaginta hic}[Editorial Note 3] Austrum habent &

<12r> <13r>

Commentarium

Figurea. Dimensiones altaris Ezekiel hic expressit. In sinu ejus erat cubitus ab, et cubitus in latitudine bd et terminus ejus tco ad labium ejus in circuitu palmus unus. Et hic erat erectus altaris [terminus. Vsus ejus ut in fusus sacrificiorum sanguis contineretur donec per exilia duo foramina descenderet in profundum ut explicant Talmudici] Et de sinu terræ usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti de et latitudo cubiti unius ef. Et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti fg & latitudo cubiti unius gh. Ipse autem α[3] mons summus quatuor cubitorum hk & a β[4] cavitate focaria lq usque sursum cornua quatuor & cavitas lq duodecim cubiti longitudinis in duodecim cubitos latitudinis quadratus in quatuor quadrantibus ejus. et [ cavitatis] crepido klqr quatuordecim cubiti longitudinis in quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor quadrantibus ejus. Et corona n vel o in circuitu ejus dimidij cubiti et sinus ejus lm unius cubiti per circuitum. Hactenus Ezekiel. Vnde colligitur longitudinem et latitudinem altaris in fundo az esse viginti cubitorum et altitudinem ym decem cubitorum ut in Templo Solomonis. De rictu lmpq aufer ambulacrum sacerdotum per circuitum, cujus latitudinem mn Talmudici tradunt fuisse cubiti unius et manebit locus focarius no decem cubitos longus et latus , id est longitudine et latitudine duplus ejus quem Moses construxerat. Namque totum altare Mosaicum erat locus focarius intra ambulacrum sacerdotum constitutus adeoque spatio interiori no respondebat. Iudæi sub Templo secundo usque ad tempora Alexandri magni et ultra altare viginti cubitos longum et viginti latum altum verò decem cubitos construebant, ut illorum temporum <13v> scriptor [5] Hecatæus retulit: postea verò non intelligentes expressionem mathematicam <14r> ducendi longitudinem in latitudinem, perperam interpretati sunt verba Ezekielis, quasi longitudo et latitudo duodecim cubitorum, mensuranda esset a centro altaris atque ita justis dimensionibus addentes duodecim cubitos construxerunt altare 32 cubitos longum et latum in fundo. Aufer spurios illos 12 cubitos et eorum altare satis quadrabit cum descriptione nostra. Porrò ipsos verba Ezekielis perperam interpretatos esse constat ex cap 48.20 ubi viginti quinque millia in viginti quinque millia ducuntur ad designandum quadratum cujus singula latera non sunt quinquaginta millia ut oporteret secundum expositionem Iudæorum sed tantum viginti quinque millia. Ezek 45.3, 5, 6 & 48.9, 13, 15. Sic et sanctuarium quod longum et latum est cubitos quingentos dicitur quingenti in Figure quingentos Ezek 45.2

b. Templum Solomonis una cum atrijs suis nullibi satis descriptum habetur præterquam in visionibus Ezekielis, quarum expositio perdifficilis est : Verum templo illo destructo manserunt sepulta fundamentorum vestigia usque dum templum secundum ædificaretur, & ijsdem fundamentis extructa ædificia se mutuò illustrare sperandum est. Videamus igitur quid lucis afferat visionibus Ezekielis contemplatio templi secundi.

Ædificabatur templum utrumque in montis Sion jugo quodam dicto Moria. Et initio quidem ut author est Iosephus[6] vix templo atque areæ sufficiebat jacens in summo planities, quòd undique præceps erat et declivis. Collem verò ad orientem, & austrum immenso cingentes muro et cavitatem implentes inter murum et collem rupemque versus aquilonem defodientes tantum olim assumpserant spatium quantum sanctuarij totius quadratus ambitus incluserat. Regium illud Solomonis opus Iosephus qui locum viderat describit aliquoties, affirmans murum hunc ubique α[7] trecentos circiter cubitos < insertion from f 13v > < text from f 14r resumes > et in orientali quidem latere β[8] quadringentos cubitos <15r> altum * < insertion from f 14v > *Intelligit autem hic et in sequentibus cubitos Romanos vel potiùs quadripalmares Romanis proximos ut posthac monstrabitur. < text from f 15r resumes > γ[9] Atque huic muro, {inquiunt T}almudici,[Editorial Note 4] ab interiori parte scamna undique adhærebant, quibus sedere populus posset, imbrice superius pluvias atque solis vim arcendi causa ædificato. Scamna vero ⊡ < insertion from f 14v > ⊡ Scamna verò cingebant deambulatorium quinquaginta cubitos latum in circuitu Templi, δ[10] Interius dein, pergit Iosephus, ipsum verticem ambit …. < text from f 15r resumes > δ [11] Interius dein, pergit Iosephus, ipsum verticem ambit alius murus lapideus, cujus orientale latus quàm longum est duplicem habet porticum spectantem januam templi siti e regione in meditullio. Eam porticum priores reges ] extruxerant. Hunc autem ambitum & quicquid interius est η[12] Philo qui etiam locum viderat sic breviter describit. Templi extimus ambitus longe lateque pateus munitur quatuor elegantissimæ structuræ porticibus quarum singulæ duplici constant ordine, materie marmoribus artificumque ingenioso labore architectorumque cura ornatissimæ: sed ζ[13] interiores ambitus submissiores sunt et in apparatu plus austeritatis præ se ferunt. In medio Templum ipsum nullis verbis enarrabile, quantum licet ex his quæ foris spectantur conjecturam facere. Nam intima nemini videre fas est præterquam soli Sacerdotum principi et id ei quoque uno die duntaxat anniversario permittitur. Cum Philone consentit Iosephus affirmans porticus omnes illius exterioris ambitus tam in η[14] templo Solomonis quam in θ[15] templo secundo duplices fuisse; præterquam quod Herodes in latere australi loco duplicis ædificarat triplicem. In ejus, κ[16] inquit, porticibus stabant paribus intervallis quatuor columnarum ordines quorum quartus [qui extimus erat] intertextum habebat lapideum parietem. Crassitudo autem cujusque columnæ quantum possent tres homines consertis inter se complecti brachijs: longitudo viginti septem pedum, subjecta spira duplici. Numerus universorum fuit centum et sexaginta duo capitellis sculptis opere Corinthio pulchris usque ad miraculum. <16r> .] His quaternis [columnarum] ordinibus, pergit Iosephus, fiunt per [tria] intervalla ternæ porticus ita ut in utroque latere duæ pariles triginta pedum latitudinis, plus quinquaginta altitudinis, stadij longitudine claudant inter se mediam, cujus latitudo sesquialtera altitudo vero duplicata, tanto superabat utramque. Earum lacunaria lignea sculpturata figuris varijs. Mediæ verò convexitas altius surgebat excitato super epistylia pariete lapideo politissimo columnis insertis distincto, mirabili artificio commissuris oculos fallentibus. Ita Iosephus. Aufer jam porticum mediam et in reliquis duabus factis contiguis habebis descriptionem porticuum duplicium per circuitum atrij. Namque ideo Herodes singularem suam magnificentiam ostendit in media porticu quod porticus anterior quæ in atrio positis conspicua erat deberet cæteris per circuitum porticibus manere conformis. Duplicis autem porticus latitudinem internam Iosephus λ[17] alibi ponit triginta cubitorum id est viginti cubitorum sacrorum. Supra porticus constructas fuisse exhedras concipiendum est quoniam ita factum fuit in atrio interiore (ut mox videbimus) cujus tamen ædificia referente Philone, submissiora erant. In singulis atrij lateribus singulæ erant portæ præterquam in latere occidentali ubi Iosephus collocat portas quatuor. Numerum septenarium affectabant Iudæi. Anguli vero diversæ erant structuræ a porticibus, et portis, ni fallor, respondebant in medio positis. Nam μ[18] Iosephus de porticibus duabus boreali et occidentali verba faciens subjungit ὡν ἡ συνάπτουσα γωνία της Κηδρωνος φάραγγοσ ὑπερεδόμητο, quarum angulus utramque conjungens ædificabatur supra vallem Cedron, unde profunda erat et horribilis ejus altitudo. Intelligit ergo Iosephus per angulos atrij non nudos porticuum <17r> concursus sed ædificia quædam in concursibus. Et hinc est quod ubi Romani sub Tito Imperatore incenderant porticum borealem et ignis ad usque hunc angulum progressus fuerat incendium cessavit & porticum orientalem minimè corripuit, ut ibidem narrat Iosephus. Scilicet anguli illi erant atriola quatuor (Ezek 46.22) quæ cavitate et parietibus altis ignem facile sisterent. Vnde et ν[19] castri ab Asamonæis Regibus conditi & ab Herode magnificentiùs ædificati dictique Antónia, angulus unus stabat in angulo atrij urbem versus ita ut qua cum porticibus boreali & occidentali jungebatur haberet in utramque patentes descensus; Ad orientem stabat porticus quæ dicebatur Solomonis Ioan 10.23. Vnde ξ[20] Iosephus hanc solam a Solomone conditam fuisse putabat. Et quoniam hæc ante Templum sita erat π[21] ubi Iudæi maximè adorabant, ideo frequentabatur a primis Christianis Deum colentibus Act 5.12. ρ[22] Cæteras porticus Herodes et posteri ejus de novo ædificabant. ρ[23] Mansit hujus ædificium vetus usque ad excidium templi, adeoque cæteris quas Simeon Iustus condiderat præstantior, tunc temporis nomen Solomonis merita est. τ[25] Regia dicebatur augustissima illa Herodis porticus australis, portaque ejus ab ornatu summo nomen pulchræ obtinuit. Nam porta pulchra illa erat per quam populus ingrediebatur in Templum Act. 3.2 Ingrediebantur autem omnes per portam australem et egrediebantur per borealem, demptis ijs quibus aliquid lævi acciderat, quique obviam euntes ingrediebantur per portam borealem et exibant per australem,uti scribunt Talmudici. Has porticus Iosephus habet pro fano vel sacrario primo. Totum autem, ait,[26] <18r> sub dio spatium variabatur, omnium quidem generum lapidibus stratum: qua verò ad secundum fanum ibatur cancellis septum saxeis ad tres cubitos altis nimiumque grato opere factis: Hoc υ[27] septum tam austrino quam septentrionali latere patebat ternis æquidistantibus januis, ab oriente verò una magna per quam intrarent casti cum uxoribus . [Accedebant autem gentes etiam usque ad septum illud] [28]ubi æquis dispositæ intervallis columnæ stabant legem castimoniæ præmonentes aliæ græcis aliæ latinis literis in locum sanctum transire alienigenas non debere. Sanctum enim vocabatur alterum fanum et quatuordecim gradibus ascendebatur a primo, quadratumque sursum erat et proprio muro circundatum, cujus exterior celsitudo quamvis 40 cubitis [supra planum atrij magni] surgeret tamen gradibus [per totam longitudinem versus austrum orientem et boream] tegebatur, interior autem viginti quinque cubitorum erat. Nam in loco ob gradus altiore constituta non tota interiùs cernebatur, colle obtecta <19r> < insertion from f 17v > Post quatuordecim autem gradus spatium erat usque ad murum decem cubitis planum [& gradus quintodecimi vicem gerens.] Hinc rursum alij quinque gradus ad portas ducebant, quæ quidem a septentrione et meridie erant octo, quaternæ utrinque videlicet [quarum ternas orientaliores ternis in septo cancellato januis utrobique respondere concipe] Duæ autem erant ex oriente necessario. Nam cum proprius [extrinsecus] ad hanc plagam locus mulieribus ad cultum destinatus muro [circumacto] discernebatur [præter portam primam et principalem in latere sacrarij sursum quadrati sitam] secunda quoque porta opus erat. Inventa est ea e regione primæ <18v> [extrinsecus inter illam & januam orientalem septi cancellati] Et ex alijs plagis una erat meridiana porta et una septentrionalis, quibus [in spatium intermurale loco mulierum et sacrario sursum quadrato interjectum et inde] ad mulieres, introibatur. Per alias enim portas transire ad mulieres non licebat [quippe quæ ducebant in loca sacerdotum quo nefas erat populum licenter ingredi] Sed nec per portam suam [unicam] transgredi licebat murum [illum] disterminantem [pergendo ad mulieres. Nam solus Rex aut Princeps per portam illam ingressus est, cæteri postquam per januam orientalem septi cancellati introierunt deflectunt inde ad latera eundo ad portam aquilonis et portam austri] Patebat enim locus ille pariter indigenis et hospitibus populis [tam viris quam feminis] religionis causa venientibus. Occidua verò pars [sacrarij a tergo templi] nullam portam habebat sed perpetuus ibi murus erat extructus. Inter portas autem [ad latera sacrarij superioris] porticus a muro introrsum versæ ante Gazophylacia [inter ipsas et murum sita] magnis et pulcherrimis columnis sustinebantur. Erant autem [non duplices ut inferiores illæ in atrio exteriore sed] simplices et præter magnitudinem nulla re ab [illis] inferioribus aberant. Portarum autem novem quidem [in sacrario hocce superiore sitæ] auro et argento undique tectæ erant itemque postes et superliminaria, decima verò extra sacrarium [id est unica illa extrinsecus in muro atrij fæminarum] ære Corinthio quæ multum argento stratas et inauratas honore superabat. Et binæ quidem < text from f 19r resumes > <20r> fores singulis januis erant tricenis cubitis altæ & quinisdenis etiam latæ. Post introitum verò interiùs dilatatæ [id est, a muro in quo erat introitus, versus interiora productæ,] tricenis utrinque cubitis exhedras habebant [ [supra porticus & gazophylacia extructas:] exemplo quidem turrium longas et latas supra verò quam quadraginta cubitis celsas. Singulas autem [inter a[30] binas portas extructas] binæ columnæ duodenum cubitorum ambitu sustinebant [præter binas semicolumnas ad latera portarum hinc inde quæ una cum columnis integris terna sub singulis exhedris efficiebant intercolumnia.] Et aliarum quidem [novem] portarum magnitudo par fuit. Quæ verò supra Corinthiam portam [id est in loco editiore] ab atrio mulierum , ex oriente aperiebatur e regione portæ templi, [ duarum orientalium , prima cæteris] multo major erat. Quinquaginta enim cubitis surgens, quadraginta cubitorum fores habebat, ornatumque magnificentiorem quoniam crassiori argento atque auro vestiebatur: quod quidem [aurum et argentum] novem portis infuderat Tiberij pater Alexander. Gradus autem quindecim [χ [31] semicirculares] ] ducebant: ad majorem [illam] portam a muro mulieres segregante Namque gradibus illis quinque ψ[32] semicubitalibus] qui ad alias [octo] portas ducebant erant breviores.

Ipsum verò templum in medio positium [non in centro sed in media linea] sacrosanctum dictum, duodecim gradibus ascendebatur. Et a fronte quidem altitudo ejus et latitudo centenos cubitos habebat, pone autem ω[33] quadraginta cubitis angustius erat. Anterius enim quasi humeri utrinque vicenorum cubitorum exibant [vestibulo eousque dilatato] – Cum autem Templum intus [ad sexagin <21r> ta cubitorum altitudinem] contignatione interse{ptum esset} [cænaculo superius constructo] sola prima ædes [vestibulum intellige] patebat in altitudinem perpetuam perque nonaginta cubitos tollebatur cum longa [interius] quadraginta cubitorum esset ac viginti transversa. –– Circa latera verò inferioris templi [ad usque contignationem surgentis] multi erant cubiculi pervij triplici tabulato sibi mutuò impositi & ad utrumque [templi] latus ad eos introitus a porta [templi α[34] in ] medio {postium} ejus inter januas templi ad utrumque muri latus suspensas] patebant. Superior autem pars eosdem cubiculos non habebat, tantoqueque erat angustior celsior autem quadraginta cubitis nec ita ut inferior ambitiosa. Colligitur enim centum cubitorum celsitudo universa additis illis qui in solo erant sexaginta cubitis. –– Ara verò ante templum quindecim cubitis alta lata vero et longa cubitis quinquaginta, quadrataque stans, veluti cornutis angulis eminebat, & a meridie ascensus in eam eminenter arduus resupinabatur. Sine ferro autem constructa erat, nec unquam eam ferrum tetigerat. Templum autem aramque cingebat ex pulcherrimo saxo lorica gratissima usque ad cubitum surgens quæ populum [orientem versus] a sacerdotibus segregabat: Gonorrhæos hoc est semina fluentes itemque leprosos tota civitas arcebat & feminis menstrua solventibus clausa erat. pr&dictum autem limitem ne puris quidem mulieribus transgredi permittebatur. Viri autem, qui non per omnia casti fuissent ab interiori atrio & qui puri essent a sacerdotibus [interjecta illa lorrica] prohibebantur. Hactenus Iosephus, qui β[35] alibi hæc ultima sic repetit. <22r> Quatuor porticus [seu atria porticibus ornata] habuit templum in circuitu & harum singulæ propriam secundum legem habuere custodiam. In exteriorem itaque ingredi licentia fuit omnibus etiam alienis [inde atrium gentium dictum] mulieres tantummodo menstruatæ transire prohibebantur. In secundam verò porticum [sic nominat podium quod porticus in speciem construebatur] cuncti Iudæi ingrediebantur eorumque conjuges cum essent ab omni pollutione mundæ. In tertiam masculi Iudæorum mundi existentes atque purificati. In quartam autem sacerdotes stolis induti sacerdotalibus. In Aditum veò soli Principes Sacerdotum.

Hisce consentanea scribunt Talmudici γ[36] tradentes Atrium magnum (quod Montem domus vocant) quadratum fuisse longumque et latum extrinsecus quingentos cubitos et contabulatum porticu ante porticum id est duplici porticu cinctum: interiora vero cincta primum muro cancellato duos cubitos Iudaicos vulgares alto quem dicunt סורג Soreg, dein muro solido interiore dicto חיל Chajil, cujus altitudo versus orientem decem erat cubitorum; ex alijs autem regionibus major; postea spatio intermurali decem cubitos lato et intimè portarum et exhedrarum ædificijs. Portas duas Orientales Talmudici (qui locum non viderant) confundunt inter se describentes unicam tantum eique ascribentes conditiones ambarum: australes vero pergendo ab occidente numerant tres portam ardoris portam oblationis et portam aquarum, tres item boreales domum incendij portam oblationis et portam prominentiæ. Addit R. Iose portas duas occidentaliores unam in australi latere dictam portam superiorem alteram in boreali latere dictam portam Iechoniæ. Numerant itidem Talmudici sex conclavia in atrio interiore. Collocanda sunt singula inter binas portas & exterius versus occidentem addenda alia duo ut in portis factum est. Namque ex Iosepho manifestum est exhedras duas in <23r> angulis atrij versus occidentem stetisse. Porta prominentiæ habebat cænaculum et in ea sacerdotes superne execubias agebant & Levitæ infernè ubi illi janua erat quæ aperiebatur versus murum Chajil. Sic et Domus ardoris camerata erat et magna et quatuor habebat cubicula inferne duo in loco sancto id est in regione porticuum quæ apertæ erant in atrium interius duo veò in loco profano id est exterius in regione gazophylaciorum quæ clausa erat ab atrio, eoque nomine extra atrium id est in loco comparativè profano constituta. Et hæc duo apperiebantur versus locum profanum id est versus spatium intermurale. Similiter exhedra quæ dicebatur lapidis quadrati constituta erat partim in loco sancto id est supra porticum & partim in profano id est supra gazophylacium, et apperiebatur in locum profanum seu spatium intermurale, eratque amplissimum & augustissimum namque sedebat in eo Synedrium magnum seniorum septuaginta. Descriptis concipe cæteras portas et exhedras similes fuisse ut atrium uniforme constituatur. At in porta orientali duo tantum erant cubicula infernè, conclave Phinesi Vestiarij a dextra portæ seu ad aquilonem et conclave coquentium sartagines a sinistra. Vnde colligitur illud atrij latus angustius constitutum gazophylacijs caruisse. In angulis atrij mulierum extrinsecus loco exhedrarum erant atriola quatuor singula 40 cubitos longa. Ea utique construxerat Zerubbabel vice atriorum quæ fuerant in angulis atrij magni Latitudinem atrij fæminarum (inter hæc atriola) Talmudici ponunt 135 cubitorum sacrorum muros autem ejus describunt leves & planos & loco porticus adjunctum fuisse podium in circuitu ut mulieres supernè prospicerent adorando, viri autem infernè. <24r> Sub atrio Israelis erant cellæ quæ apperiebantur in atrium fæminarum. In ijs Levitæ citharas, nablia, cymbala & cætera musica instrumenta reponebant. Ad orientem ascendebatur ex atrio magno gradibus duodecim in atrium fæminarum et ex atrio illo gradibus quindecim semicircularibus in atrium Israelis quod cubitis sacris 135 longum & undecim latum erat. Dividebatur hoc atrium ab atrio Sacerdotum ascensu cubiti unius, unde Talmudici conjectantur atrium Israelis altius fuisse, cum tamen ascensus ille fuerit Lorica cubitalis Iosephi areas ejusdem altitudinis disterminas. Erat utique atrium Israelis ipse margo orientalis atrij Sacerdotum. In margine boreali inter loricam et portam oblationis e regione altaris erat laniena ubi sacrificia ad octo columnas suspensa nudabantur pellibus & carnes super mensas totidem disponebantur et lavabantur. Per portam oblationis inferebantur sacrificia mactanda ad boreale latus altaris intra loricam. Ibi erant 24 annuli ordinibus sex pavimento infixi ad quas ligabant mactanda sacrificia. Inter annulos et mensas cubiti erant quatuor, & loricam per intervallum illud transijsse constat quia ponunt η[37] Rabbini casum ubi aliquis extra atrium intimum stans manum porrigit intrò et sacrificium vel occidit vel occisi sanguinem excipit: ut et ubi bestia mactanda pedem porrigit extra atrium. Vnde constat insuper loricam ibi apertam fuisse: quod etiam necessarium erat ut sacrificia cæsa promptè efferrentur in Lanienam. Atqui ostio loricæ respondere debebat ostium portæ adeoque stabat porta e regione altaris directè. Per oppositam oblationis portam dictam etiam portam primitiarum inferebantur primitiæ animalium quæ ad australe latus altaris mactandæ erant. Et inter portas illas Talmudici ponunt latitudinem 135 cubitorum sacrorum eamque <25r> sic computant. Ascensus altaris 30 cubitorum. Latitudo altaris 32 cub. inter altare et locum annulorum 8 cub. Locus annulorum 24 cub. Inde ad mensas 4 cub. A mensis ad columnas 4 cub. A columnis ad murum atrij 8 cub. Reliqui 25 cubiti sunt partim spatium a columnis occupatum, partim spatium inter ascensum altaris et murum australem atrij. Hos ζ[38] Rabbini recentiores bifariam dividunt. Ego verò ita diviserim ut altare stet in medio atrij: quod fiet si viginti cubiti cum dimidio deputentur distantiæ inter ascensum altaris et murum et reliqui quatuor cum dimidio columnis. Imò verò ex istis quatuor cum dimidio tribuerim unum cum dimidio latitudini mensarum (Ezek 40.42) et reliquos tres columnarum basibus. Namque mensis in directum positis columnæ totidem e regione, singulis singulæ respondentes disponebantur itidem in directum adeoque non plus occupabant spatij secundum latitudinem quam pro ratione basis columnæ unius. Altaris igitur in medio positi centrum a parietibus portarum distabat cubitis 6712, a lorica verò cubitis 50 circiter, adeoque atrium intra loricam latum erat cubitos centum, perinde ut etiam Hecatæus apud θ[39] Iosephum affirmat. Sic igitur duplicata fuit latitudo atrij tabernaculi Mosaici, & præterea margines utrobique latæ erant cubitos 1712. Longitudinem atrij Talmudici ponunt 187 cubitorum sacrorum eamque sic computant. Locus incessus sacerdotum non ministrantium inter atrium Israelis et altare situm undecim cubitorum. Altare 32 cub. Inter altare et Vestibulum templi 22 cub. Templum 100 cub. Inter templum et murum occidentalem atrij 11 cub. His omnibus adde marginem orientalem seu atrium Israelis 11 cub. & complebitur summa 187 cub. Hic a centro altaris ad <26r> occidentalem terminum atrij sunt cubiti 149, duplicata mensura Mosaica quamproximè. Sed ex altera parte centri altaris ad usque loricam cubitalem versus orientem, ubi juxta proportionem Mosaicam duplicatam deberant esse cubiti 50 sunt tantum cubiti 27: id adeo quia atrium illud a parte orientali Iudæi decurtarant ut atrio fæminarum plus relinqueretur spatij. Inde etiam gazophylacia ibi nulla constituerunt & marginem atrij ibi plusquam tertia parte minorem fecerunt quam ex alijs lateribus. In eadem proportione diminuerim quoque deambulationem inter columnas orientalis porticus. Porrò templi dimensiones secundum longitudinem Talmudici sic definiunt. Vestibuli paries anterior 5 cub. Vestibulum 11 cub. Paries anterior templi 6 cub. Locus sanctus 40 cub. Velum 1 cub. Adytum 20 cub. Paries posterior 6 cub. Thalamorum occidentalium latitudo 6 cub. Paries thalamorum 5 cub. Summa 100 cub. Latitudinem vero templi sic computant. Murus impluvij 5 cub. . Impluvium seu spatium in quod pluviæ de templo defluerent 3 cub. Paries thalamorum 5 cub. Latitudo thalamorum 6 cub. Paries templi 6 cub. Inde ad medium templi 10 cub. . Summa 35 cub. quæ duplicata facit latitudinem totam cubitorum 70. Cæterum cur murus pluviæ cohibendæ tam crassus constituatur planè non video. Malim loricam elegantem latam et altam duobus tantum cubitis constituere et reliquos tres latitudinis cubitos transferre ad thalamos. Sic enim latitudo tota templi cum thalamis suis erit sexaginta cubitorum omninò ut affirmant Iosephus & Ezra cap 6.3. Thalamos verò Talmudici numerant 38 in circuitu templi nimirum quindecim ad austrum et quindecim ad aquilonem id est in singulis tabulatis quinque , ad occidentem verò tres in infimo tabulato tres in medio ac duos in supremo. Ex atrio ascendebatur in vestibulum templi gradibus <27r> duodecim. Ostium Vestibuli latum erat 20 cubitis altum 40, ostium templi latum 10 altum 20, eique quatuor erant valvæ, duæ intus & duæ foris. Exteriores aperiebantur intra Vestibulum, interiores intra templum. Ad latera Vestibuli duo erant ostiola hinc inde. Per borealem ingrediebatur is qui templi januas aperire vellet, inde verò per meatum in media muri crassitudine pergebat usque ad ostium alterum in poste templi & per illud in spatium inter valvas exteriores & interiores & ibi eas reserabat. In eodem meatu ibatur ad cochleam in angulo templi unde tertium ostium ducebat in infimos thalamos quartum in medios quintum in supremos. Nam in angulo templi versus orientem et aquilonem. Talmudici ponunt ostia quinque. Inde verò circundabatur templum in singulis tabulatis eundo ex thalamo in thalamum per ostium in pariete intermedio. Atque hæc sunt ferè quæ describunt Talmudici.

Vt compleamus descriptionem hujus templi conferendæ sunt mensura Iosephi et Talmudicorum inter se. De his fusè disputare locus non est. Dicam breviter quod Talmudici utuntur cubito sacro palmorum sex quodque Iudæi pro mensuris Gentium usurpabant sub nominibus gentilibus mensuras proprias, ut cubitum sacrum pro passu Romano minori, duos cubitos sacros pro passu majori, cubitos sacros mille seu Berah pro milliari minori cubitos sacros bis mille seu iter sabbati pro milliari majori, mensuram quatuor palmorum sacrorum pro cubito Græcorum, ejusmodi cubitos 400 pro stadio Græcorum, et longitudinem cursus equorum Regiorum in valle juxta templum calamorum 70 circiter seu cubitorum sacrorum 400 pro stadio majori. Et hoc stadio describit Iosephus ambitum atrij exterioris. Stadium alterum intelligunt [40] Talmudici ubi æquant milliare id est bis mille cubitos sacros stadijs septem cum dimidio. Et hujus stadij cubito Iosephus in descriptione templi ad Gentiles scribens passim utitur <28r> præterquam in decantatis quibusdam et in S. Scriptura memoratis templi strictè dicti mensuris ubi cubitum sacrum retinendum esse putavit. Constabit id collatione cubitorum Iosephi cum cubitis sacris Talmudicorum in sequente tabula.

Cubiti a Iosepho positiCubiti Ios. ad sacros reductiCubiti a Talmudicis positi
Altitudo muri Chajil{externa402623
{interna2516 23
Differentia gradibus 19 vel 20 semicircubitalibus respondens1510912 vel 10
Altitudo septi cancellati322 cub. vulg.
Portarum{altitudo302020
{latitudo151010
Altaris{altitudo151010
{latitudo50331332
Columnarum ambitus1288
Templi altitudo interna604040
Ostij templi{latitudo16102310
{altitudo NE forsan rectius ΛΒ32211320
Vestibuli latitudo interna20131311
Ostij vestibulilatitudo25162320
altitudo70462340

Sic mensuræ Iosephi ad sacras reductæ aut plane congruunt cum ijs Talmudicorum aut proprius ad eas accedunt. Nam Iosephus ad Gentiles scribens, haud satis sollicitus erat de mensuris exactis & excessu peccare amabat. Cognitis verò Iosephi mensuris redeamus jam ad Templum.

Exhedram inter binas portas Iosephus ponit triginta cubitorum id est viginti sacrorum. Sæpe Vtitur Iosephus rotundis numeris. Scripserim potius viginti duos. Nam columnæ binæ quibus exhedræ singulæ sustinebantur minori spatio includi nequeunt. Harum ambitus consensu Iosephi et Talmudicorum erat octo cubitorum sacrorum. Vnde scapi diameter est 2611 cub. Ad hanc in proportione ut tria ad duo capta lati <29r> tudo basis erit 3911 cubitorum seu 23 palmorum ferè. Sic ista tantùm 22 palmorum. Intervalla harum basium ex rationibus architectonicis non debent esse minora basibus. Sunto ipsis æqualia (nam proportio illa simplicissima est) et columnæ duæ cum totidem semicolumnis et intercolumnijs tribus occupabunt spatium viginti duorum cubitorum exhedræ uni inter binas portas deputandum. Portam verò aquarim exhedræ dempto ostio, sic ut ala utraque latitudine 11 cub. et ostium latitudine 10 cub. compleant latitudinem totam 32 cub. Nam latitudines 11 & 22 cubitorum satis affectantur in his aedificijs & ostia portarum omnium præter orientalem primam consensu Iosephi et Talmudicorum lata erant 10 cubitis & alta 20. Harum verò dimensionum veritas plane demonstratur ex consensu portarum et exhedrarum cum partibus atrij. Portæ duæ oblationis latitudine 32 cubitorum exactè respondebunt altari intermedio. Et forsan latitudo altaris ideò aucta fuit ut hoc responderet portis Exhedræ duæ proximæ occidentem versus latitudine viginti duorum cubitorum respondebunt spatio ejusdem latitudinis inter altare et vestibulum templi Portæ duæ incendij & exhedræ duæ sequentes portæque ultimæ occupabunt spatium omne cubitorum 86 e regione vestibuli templique supra thalamos suos laterales surgentis. Et exhedræ duæ ultimæ cum parietibus suis occidentalibus tres cubitos crassis implebunt spatium reliquum cubitorum 25 usque ad murum occidentalem atrij. Ad orientem verò exhedræ duæ ultimæ latitudine 22 cub. respondebunt spatio ejusdem latitudinis inter altare & porticum orientalem et portarum duarum ultimarum alæ occidentales latitudine undecim cubitorum porticum orientalem capient & ostia ducent <30r> in interjectum spatium intermurale ejusdem latitudinis, & alæ duæ orientales excurrent ultra versus atrium fæminarum. Nimirum una earum dicta fuit porta prominentiæ quod promineret extra murum atrij interioris. Stabat igitur partim intra partim extra. Similiter et porta altera sicta aquarum stabat partim extra. Nam sacerdotes qui excubabant in domo Abtines supra eam extructa, dicuntur excubasse extra atrium. Imò ostia harum portarum erant extra atrium interius eo quod fæminæ per ea pergebant in utrium suum. Stabant tamen hæ portæ aliqua sui parte in atrio interiore eo quod erant ex novem argenteis portis a quibus Iosephus æneam portam in atrio fæminarum sitam distinguit nominando eam portam ἔξω της νέως extra templum id est extra sacrarium interius. Stabant igitur reliquæ noven in peribolo illius sacrarij. Portam prominentiæ R. Iose vocat portam cantorum. Nimirum duobus in locis cantabant Levitæ, uno supra gradus quindecim hoc est in spatio intermurali inter hanc portam et portam aquarum, altero in suggesto posito ad loricam cubitalem versus altare. Denique ex eo quod populus omnis introibant per has portas tam in atrium Israelis quam in atrium fæminarum omninò dicendum est eas situm inter medium obtinuisse ducentes in spatium intermurale atrio utrique interjectum. Tenemus igitur situm harum portarum exactè atque adeo situm etiam et magnitudinem reliquarum portarum et exhedrarum usque ad occidentalem murum atrij. Has omnes portas æquales fuisse et æqualibus intervallis ab invicem distasse omnimò decorum erat et præterea colligitur ex januis septi cancellati e regione, quarum distantias Iosephus æquales describit. Atqui portæ quatuor æquidistantes non possunt alia quavis ratione secundum atrij longitudinem regulariter disponi.

<31r>

Hisce sic determinatis habemus simul crassitudinem porticus orientales undecim cubitorum, latitudini alarum occidentalium portæ prominentiæ & portæ aquarum respondentem. Eam sic computo. Basis columnæ 22 palmorum. Deambulationis latitudo 412 cub. semi-basis 11 palm. Murus semicolumnis intertextus 1 cub. Summa 11 cub. Hanc una cum atrij muro occidentali 2 cub. adde præfatæ atrij longitudini 187 cub. fiet longitudo tota 200 cub. Sic Iudæi longitudinem duplicatam atrij tabernaculi quæ intra loricam cubitalem inveniri debuit, retinuerunt in tota atrij longitudine inclusis ædificijs. Porrò capiatur (juxta rationes supra expositas) latitudo deambulationis in porticu boreali ad latitudinem deambulationis in porticu orientali in proportione marginum atrij porticibus adjacentium hoc est ut 1712 ad 11 et deambulationis in porticu boreali latitudo erit dupla latitudinis basis columnæ quamproximè. Sic inter axes columnarum ad utramque partem deambulationis erunt undecim cubiti: quæ mensura valde affectatur in his ædificijs et quantum sentio ab hacce porticuum latitudine originem duxit. Tota autem atrij latitudo inter parietes porticuum erit 16023 cub. Addantur utrinque Gazophylacium quasi cub. 11 inclusis parietibus et locus graduum quasi 823 cub. incluso pariete extimo Atque tota atrij latitudo inclusis ædificijs erit 200 cub. congruenter descriptioni Ezekielis. Sic sacrarium longitudine et latitudine 200 cub. quadratum erit, et figura illa spatio intermurali Talmudicorum decem cubitos lato circundata circumambulantibus sensibilis et notabilis reddetur. <32r> Hæc autem ita se habere planè confirmat Iosephus affirmando sacrarium sursum quadratum fuisse et proprio muro circundatum. Intelligit enim non totum sacrarium incluso atrio fæminarum ut opinatus est Capellus sed sacrarij planum superius ad quod ex atrio fæminarum per gradus quindecim ascendebatur quodque strictiùs dicebatur sacrarium. Verba ejus τητράγωνον δὲ ἄνω sursum quadratum perspicuè significant planum superius.

Porrò murum quo Iosephus et Talmudici Sacrarium cingi volunt id est murum Chajil constituerim crassissimum tum quod extimus erat & in se habebat fores portarum tum quod Romani ut author est Iosephus[41] eundem sine intermissione per sex continuos dies ariete omnium fortissimo cui urbium mænia haud difficulter cedere solerent pulsando nihil omninò profecerunt. Crassitudine igitur sex cubitorum æmuletur is murum extimum templi Ezekielis cap 40.5. et tota sanctuarij latitudo inclusis spatio intermurali et hoc muro Chajil, erit 232 cubitorum Detrahatur latitudo interna 135 cub. et reliqui dimidium 4812 cub. erit longitudo portæ: cui si addideris ornamenta frontium utrinque facilè complebitur longitudo illa 50 cubitorum quam Ezekiel portis assignavit. Portis autem eousque productis, debet spatium intermurale per medium omnium ostijs transversis decem cubitos latis viginti altis transire.

Cum hisce latitudinum mensuris conspirant etiam mensuræ atrij fæminarum. Atriola angularia vicem gerentia atriolorum in angulis atrij magni debent illis tam latitudine quam longitudine respondere. latitudo 30 cub. ea muri extimi 112 cub. ea intimi 1 cub. & <33r> Sic autem atrium fæminarum latitudine 135 cubitorum et atriola duo latitudinibus [43] 30 cubitorum & muris conjunctim latitudine 5 cubitorum complebunt latitudinem 200 cubitorum intra spatium intermurale perinde ut in atrio superiore. Tanto consensu computi omnes latitudinum se mutuò confirmant.

Retrahantur jam portarum alæ de angulis ubi Talmudici atriola collocant et longitudo sacrarij orientem versus incipiendo a porticu orientali ita computabitur. Spatium intermurale 10 cub. Murus ejus 1 cub. Atriolum 40 cub. Deambulatio cum muris suis inter atriola 9 cub. Atriolum alterum 40 cub. Summa 100 cub. Adde hinc sacrarium superius 200 cub. & inde murum orientalem atrij fæminarum 2 cub. & utrinque spatium intermurale 10 cub & murum Chajil 6 cub & sacrarij fiet longitudo tota 334 cubitorum. Ea longitudo confirmatur argumento duplici. Vnum est quod Hecatæus apud [44] Iosephum tradit lapideum templi hujus peribolum longum fuisse quasi quinque plethris. Ibidem latitudinem Hecatæus ponit cubitorum centum id est intra loricam. Cubiti illi centum sunt sacri adeoque Hecatæus vir gentilis et in Ægypto degens mensuras hasce a Iudæis acceperat idque in cubitis sacris neque noverat eas in cubitos Græcorum suorum reducere. Cubitos igitur audiens cogitabat de vulgaribus et ob simplicitatem expressionis ponebat plethros. Restituantur cubiti et periboli lapidei longitudo erit cubitorum 33313 vel numero integro cubitorum 334 ut supra. Alterum argumentum est quod altare stare debebat in medio sacrarij totius. Stabat enim olim in medio atrij magni et Iudæi locum ejus haud facilè mutaverint. Stare etiam debebat sacrarium interius in medio atrij magni ac terminis suis orientali et occidentali æqualiter distare ab illius lateribus, <34r> atque portas in medio reliquorum laterum suis Oblationum portis directè respicere. Situs alius irregularis et indecorus foret. Stabat itaque altare in communi centro. Atque ita se res habet in descriptione nostra. Stat altare in medio tum atrij interioris quod vestibulo templi hinc & porticu orientali inde terminatur, tum sanctuarij totius interioris, distans a muro extimo Chajil hinc et inde cubitis 161, atque adeo in medio etiam atrij magni. Non potest atrium mulierum cubito uno augeri vel minui quin cessabit concentricitas. Vt spatium inter altare et porticum orientalem ex una parte et spatium inter altare & Vestibulum templi ex altera parte latitudine 22 cubitorum sibi mutuò respondent sic ædificia inter atrium interius & atrium fæminarum ex una parte et vestibulum templi inter atrium interius et locum separatum ex altera parte latitudine externa 22 cubitorum sibi mutuo respondent, sic etiam atrium fæminarum ex una parte et locus separatus ex altera parte latitudine cubitorum 89 sibi mutuò respondent & sic murus orientalis atrij fæminarum spatiumque intermurale & Murus Chajil ex una parte, et murus occidentalis loci separati spatiumque intermurale et murus Chajil ex altera parte latitudinibus duorum, decem & sex cubitorum respectivè sibi mutuò respondent exactè. Vnde liquet hallucinatos esse Talmudicos tribuendo atrio fæminarum 135 cubitos in quadrum. In mensura illa includendum est etiam atrium Israelis una cum loco incessus sacredotum & muro occidentali atrij fæminarum. Secus addendi erunt cubiti 46 versus orientem quos tamen una cum ulteriore regione septi cancellati atrium magnum non capiet.

Sub ædificijs atrij superioris effosa erant putei balnea et cellaria diversa: ut sub porticibus ad aqui <35r> lonem Conclave salis in quo reponebant sal pro oblationibus, Conclave Hipparvæ in quo sale condiebant pelles victimarum et Conclave lavantium ubi lavabant victimarum intestina. Hæc erant cellaria eo quod tectum Hipparvæ æquale describitur solo atrij & ex conclavi lavantium in tectum Hipparvæ surgebat cochlea. Sed his et similibus missis videamus quibus usibus inservirent superiora.

In exhedra cæsi lapidis sedebat Synedrium magnum. Stabat hæc ad austrum in tribu Iudah adeoque sita erat inter portam oblationis et portam aquarum. Nam linea per altaris latus orientale transiens linquebat omnia occidentem versus in tribu Benjamin. Vnde cum altare staret in centro totius, adjudicabatur tribui Benjamin pars major sanctuarij.

Summo Sacerdoti assignabantur mansiones duæ una ad austrum altera ad aquilonem. Ad austrum domus Abtines quæ alta describitur et supra portam aquarum sita, id est supra alam occidentalem et ostium ejus, sacerdotibus supra alam orientalem excubias agentibus. Ad aquilonem Exhedra Parhedrorum seu Assessorum quam inter alteram portam Oblationis et portam prominentiæ e regione Synedrij constituerim. Namque exhedra illa erat omnium dignissima. Dignius erat latus aquilonis et ibi locus dignior ad orientem.

# < insertion from f 34v > # Ad summum sacerdotem refero Vicarium ejus et Subvicarios. Dignitate proximi erant Præfecti ministeriorum templi et altaris. His igitur cubicula dignitate proxima assignanda sunt: nimirum exhedræ utrinque inter portas Oblationis et Incendij, una cum cubiculis aliquibus portarum versus orientem. Præfectus vestibus sacerdotalibus texendis et apparandis erat omnium infimus atque proprium erat huic in sanctuario conclave (Majemon. De cultu divino tract 2. cap 7 sect 20.) Quanto magis Præfectis reliquis?

Restant ultimæ quatuor exhedræ < text from f 35r resumes > Restant ultimæ quatuor exhedræ inter viginti quatuor Principes Curiarum sacerdotum æqualiter dividendæ ita ut exhedra unaquæque duplici tabulato ac in eodem tabulato tribus cubiculis capiat sex Principes. Scribit Iosephus exhedras supra quam quadragenis cubitis celsas sustentatas fuisse binis columnis. Sit altitudo illa cubitorum 45 id est sacrorum 30 & exhedra capiet cubicula satis ampla in duplici tabulato. Huic altitudini addenda est inferne altitudo columnarum quam posuerim sextuplam crassitudinis more Dorico id est 1423 cub. et una <36r> {cum} basibus et capitellis 18 cub. circiter. Sic fiet altitudo tota quasi 48 cubitorum. Secundum latitudinem cubicula terna ternis intercolumnijs respondebant.

Inferioribus Sacerdotibus et Levitis restant portæ quatuor ultimæ. Namque alia loca non sunt ubi comedant sacrificia. Æquum est autem ut in harum distributione turmæ omnes æqualiter participent. In singulis item porticibus gazophylacia terna totidem intercolumnijs respondentia complent numerum totum gazophylaciorum viginti quatuor juxta numerum curiarum. In porta prima orientali ad reponendas sacerdotum vestes sacras erant [45] nonaginta et sex arcæ quatuor videlicet pro unaquaque curia, et suis cujusque curiæ arcis proprium erat nomen inscriptum. Sic Et In alis vestibuli templi x[46] erant viginti quatuor cellulæ ubi sacerdotes totidem curiarum separatim reponebant cultra sua sacra. Atque talis erat constitutio sacrarij interioris. Descendamus jam et exeamus per septum cancellatum in atrium gentium.

Hujus latera singula Talmudici extrinsecus longa faciunt cubitis quingentis, Iosephus inter angulos stadio uno id est cubitis quadringentis. Excessus debetur angulis cubitorum quinquaginta in quadrum. Hunc computum Iosephus alijs in locis confirmat ponendo porticum regiam longam stadio uno et totum ambitum templi et Antoniæ stadiorum sex. Antoniæ ambitus cubitorum 600 satis benè quadrat cum descriptione ejus apud Iosephum. Adde ambitum templi cubitorum 2000, summa fiet cubitorum 2600, e quibus 200 deficiunt ubi Antonia in angulum templi incurrit. Relinquitur ambitus cubitorum 2400 id est stadiorum sex.

Portæ longitudine cubitorum 50 respondere debent angulis et latitudine cubitorum 32 portis atrij interioris Sic inter angulos cujusque porticus et portam quam Iosephus in medio collocat < insertion from f 35v > Sic inter angulos cujusque porticus et portam quam Iosephus in medio collocat < text from f 36r resumes > relinquetur hinc inde longitudo cubitorum 184 in viginti intercolumnia distribuenda.. Columnas in Regia porticu Iosephus numerat 162, græce PΞB versus PΞH id est 168, <37r> parva literæ ultimæ mutatione. Nam numerus ille divisibilis esse debet per 8 eo quod columnarum sunt series octo æquales, quatuor hinc & quatuor inde. Stant igitur in una serie columna 21 atque adeo intercolumnia 20. Id quod sic confirmatur. De atrij latere occidentali intrinsecus cubitorum 400 aufer portas quatuor conjunctim cubitorum 128 et restabunt cubiti 272 conjuncta longitudo porticuum in quinque intervallis. Constituantur intervalla illa æqualia ut in lateribus atrij interioris et intervallum unum erit 5425 cubitorum, capietque intercolumnia aut quinque aut sex aut septem, & ejusdem magnitudinis intercolumnia porticus Regia capiet aut 17 aut 20 aut 24. Verum septendecim juxta rationes architectonicas nimis rara erunt & 24 aud satis rara si modo columnæ illis atrij alterius æquales constituantur, et utraque a numeris Iosephi nimis recedunt, ergo viginti debent inseri. Hac ratione columnæ paulo rariores erunt quam in ratione eustyli Vitruvij sed ideò magis grata et hic ubi pro epistylijs adsunt ingentia marmora quæ frangi nequeunt objectio Vitruvij locum non habet.

Columnas autem hujus atrij æquarem illis alterius eò quod conjunctis trium hominum brachijs, ut author est Iosephus, hoc est tribus orgijs seu duodecim cubitis gentilibus id est octo sacris cingebantur. Et hinc porticus etiam in atrio utroque quoad latitudinem æquales constituerim præterquam quod porticus media quæ reliquis duplo altior est sit etiam duplo latior inter bases columnarum. Sic latitudo basis erit 22 palm. ea deambulationis externæ inter bases duplo major, ea deambulationis mediæ quadruplo major, ea totius porticus triplicis cubitorum 44. Dimidium spatium columnarum extimarum occupet paries intetextus. Addatur murus extimus scamniformis quem Ezekiel sex cubitis longum et latum constituit, et complebitur latitudo 50 cubitorum congruenter dimensioni portæ et anguli quibus porticus utrinque terminatur. Confirmatur porrò calculus iste testimonio Iosephi scribentis quod <38r> porticus duæ externæ pariles triginta pedum latitudinis claudant inter se mediam cujus latitudo sesquialtera. Triginta pedes Romani sunt cubiti sacri 14115 circiter ut ex sequentibus constabit. Triginta Attici si modo Atticus ut multi volunt Romanum semuncia superet sunt 1458 circiter Suspicor magis Iosephum expeditis computis consulentem pro pede usum esse mensura proxima Hebraica dimidij cubiti: qua ratione 30 pedes erunt 15 cubiti. Et congruenter huic mensuræ latitudo externæ porticus in descriptione nostra est 1423 cubitorum inclusis columnis et ea porticus mediæ inclusis itidem columnis est 22 cubitorum atque adeò sesquialtera prioris exactè

Auferatur jam porticus media et restabunt porticus duplices per reliqua tria atrij latera latæ inter axes columnarum extimarum 22 cubitis, inter earum bases 1813 cubitis et inter columnas 1959 cubitis. Et rem ita se habere confirmat Iosephus qui latitudinem porticus duplicis definit rotundo numero cubitorum suorum triginta id est viginti sacrorum. Tenemus igitur dimensiones porticuum secundum latitudinem. Ex angulis autem ascendant gradus ad superiora omnia, deque porticuum deambulationibus singulis pateant ostia in angulos, et his ex adverso respondeant ostia in lateribus portarum.

Si jam altitudines addendæ sunt, Longitudinem columnæ ex integro lapide constantis Iosephus scribit esse 25 cubitorum id est 1623 cubitorum sacrorum & alibi 27 pedum id est 1312 cubitorum sacrorum. Vnde colligo longitudinem fuisse sextuplam crassitudinis more Dorico ut in atrio interiore, nimirum 1413 cubitorum sacrorum, siquidem hæc mensura in medio priorum cadat. Bases verò et capitella sculpta opere Corinthio complebunt longtitudinem quasi 1813 cubit id est duplam intervalli inter axes columnarum. Hæc erat igitur altitudo usque ad epistylia. At porticus altitudinem internam Iosephus ponit plusquam 50 pedum id est plusquam 25 cubitorum. sit ea <39r> 2712 cubitorum hoc est sesquialtera altitudinis epistyliorum a fundo, et porticus mediæ altitudo duplicata erit 55 cubitorum interne. Imponatur tabulatum duos cubitos crassum, et augustorum cubiculorum series quorum altitudo interna latitudinem quasi quindecim cubitorum æquet, atque tectum cubitis quique ac podium sursum in circuitu tribus complebit altitudinem octoginta cubitorum. Et certè Iosephus altitudinem hujus mediæ porticus insignem fuisse describit.

Iudæi tecta domuum construebant plana eò ut in ipsis ambulare liceret. Pateant igitur ostia de cubiculis hisce in tecta eorum quæ ad latera supra porticus duas externas construebantur, & altitudo tectorum illorum tabulato seu solo mediorum æquata definietur cubitis quinquaginta septem. Adde podium trium cubitorum altitudinis per circuitum & altitudo tota erit sexaginta cubitorum. Eandem fuisse altitudinem reliquarum porticuum per atrij circuitum concipe, eò quòd omnium facies anteriores sibi mutuò conformes esse debebant.

Tandem ut a templo descripto pergamus ad templum Solomonis, rejicienda sunt omnia quæ Zerubbabel & Herodes addidere quæve irregularia sunt, ut atrium fæminarum portaque prominentiæ & aquarum in illud ducentes & respondentes portæ ex altera parte altaris quibus utique nullà respondent in atrio magno, portæ item quatuor cum porticum duplici in latere occidentali atrij magni quibus nihil respondet in atrio interiore totidemque his respondentes in atrio exteriore, quorum omnium in medio stet <40r> altare. Vice dirutarum portarum ubi sacerdotes comedebant sacrificia, ædificentur in loco separato cubicula huic usui idonea. Et cum Herodes & Iudæi in excessu peccare amarent, uti augendo internam altitudinem templi latitudinemque Vestibuli, Altaris et portarum & substituendo in atrij magni latere australi porticum triplicem pro duplici, corrigantur excessus illi & muri duo Chajil & Soreg cum gradibus superfluis deleantur: quippe quos Zerubbabel (quantum sentio) in limites sanctuarij sui primum condidit, quique atrium magnum populo numerosissimo dicatum inutiliter inminuunt & impediunt. Portæ autem producantur introrsum usque ad loricam cubitalem. Et quoniam templum cum thalamus suis olim septuaginta cubitos latum erat (Ezek. 41.12) Cyrus autem diminuit latitudinem decem cubitis (Ezra. 6.3) exclusa nimirum deambulatione lata quinque cubitis inter thalamos & ejus loco constructis ostijs in medijs thalamorum parietibus per quæ via produceretur, Iudæi verò latitudinem antiquam septuaginta cubitorum complebant addito hinc & inde muro quodam qui pluviam cohiberet: deleatur murus ille & restituatur antiqua thalamorum latitudo deambulatione seu paradromide insertia quæ dividat majores thalamos in binos minores utrinque ut eorum latitudo melius respondeat altitudini quinque cubitorum 1 Reg 6.10. Et simili proportione minuatur singulorum longitudo ut in singulis per circuitum seriebus sint triginta. Tot enim [47] Iosephus in templo Solomonis numerat. Et hisce omnibus sic correctis licebit tandem in hoc templo speculari illud Ezekielis cujus verba schematis et interpolationibus illustrata jam damus ut

<41r>

<42r> <42v> <43r>

sequitur.

Cap 40.1. In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decimâ mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus domini & adduxit me illuc.

2. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel & dimisit me super montem valde excelsum: super quem erat [ædificium templi cum atrijs suis apparens] quasi ædificium civitatis [49] e regione

3. Et adduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris, & funiculus lineus [erat] in manu ejus et calamus mensuræ & stabat in porta.

4. Et locutus est ad me [idem] vir, ffili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi & pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc, annunciare omnia quæ tu vides domui Israel.

5. Et ecce murus νστξ forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ b[51] sex cubitorum [magnorum singulatim constantium] ex cubito [minori] et palmo. Et mensus est ædificij latitudinem λμ calamo uno et altitudinem calamo uno.

<44r>

6 Et venit ad portam quæ respiciebat ad orientem & ascendit per c[54] [septem] gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudine BC.[55]

Et thalamum [janitoribus destinatum] calamo uno in longum DE et calamo uno in latum EV. Et spatium seu e [e[56] Vestibulum] inter thalamos [ducens in porticum] quinque cubitis EF [e[57] et thalamum secundum calamo uno in latum TF et calamo uno in longum FG et vestibulum cubitis quinque GH et thalamum tertium calamo uno in longum HI et calamo uno in latum HQ]

8 Et limen portæ juxta vestibulum portæ f[58] intrinsecus calamo uno KL.

9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitis MN et postes ejus duobus cubitis OP. Et vestibulum portæ erat g[59] intrinsecus, [ seu versus atrium]

10 Et thalami erant ad orientem [ seu extrinsecus] tres hinc et tres inde, mensura una trium et mensura una postium hinc et inde

11 [Hactenus angelus progrediendo mensus est singula secundum longitudinem, jam revertitur ut metiatur latitudines] et mensus est latitudinem Ostij portæ decem cubitis Cc & h[60] latitudinem portæ tridecim cubitis Dd

12 Et marginem [seu gradum] ante thalamos cubiti unius [hinc] et cubiti unius marginem inde [ [plano pavimenti porticuum eousque producto.] Et thalamus erat sex cubitorum hinc EV et sex cubitorum inde ev

<45r>

13 Et mensus est portam a tecto thalami [extrinsecus] ad tectum ejus [extrinsecus] latitudinem viginti quinque cubitis Vv, ostium VT contra ostium vt.

< insertion from f 44v > 14. Et fecit [ostijs] postes [ BC, bc, KL, kl, altitudine] k[61] viginti cubitorum. Et ad l[62] postes atrij [ TS, PQ, pq, ts erant portæ undique undique per circuitum VT, SR, Pp, rs, tv.

< text from f 45r resumes >

14 Et fecit postes [ostij Bb Kk, altitudine] k[63] viginti cubitorum, & ad l[64] postes PQ, pq, ST, {st} portæ undique per circuitum Pp, RS, TV, rs, tv.

15 Et a facie portæ introitus Bb usque ad faciem vestibuli portæ interioris Pp. quinquaginta cubiti.

16 Et erant fenestræ [cancellis] clausæ ] in thalamis et in postibus eorum EV, FT, GS &c intra portam undique. Similiter autem erant et in vestibulis MN, nm fenestræ per gyrum intrinsecus et supra postes PQ, pq palmæ una hinc & una inde, ut in versu 26 exprimitur]

17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce cubicula et m[65] pavimentum columnatum factum in atrio per circuitum: triginta cubicula in pavimento columnato [in singulis atrij lateribus decem, quinque ex uno latere portæ et quinque ex altero, præterquam in latere occidentali nondum viso]

18 Et pavimentum columnatum erat ad humeros portarum XQ, xq. E regione longitudinis portarum erat pavimentum columnatum inferius, [constituto superiore in atrio altero]

19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris ad faciem atrij interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem

<46r>

20. Et n[66] adduxit me ad aquilonem, & porta erat quæ respiciebat ad aquilonem in atrio exteriore. Mensus est longitudinem ejus et latitudinem ejus,

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde et postes ejus et vestibulum ejus, et fuit secundum mensuram portæ primæ. Quinquaginta cubitorum longitudo ejus & latitudo quinque et viginti cubitorum. Et fenestræ ejus et vestibulum ejus et palmæ ejus secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem.

22 Et per gradus septem ascendunt in eam, et vestibulum ejus erat ante eos [id est interius]

Et [erat] porta atrij interioris contra [hanc] portam aquilonis, o[67] sicut [in portis] ad orientem. Et mensus ex a porta ad portam centum cubitos.

<47r>

24 Et adduxit me ad austrum et ecce porta respiciens ad austrum et mensus est p[68] thalamos ejus et postes ejus & vestibulum ejus juxta mensuras superiores.

25 Et fenestræ erant ei et vestibulo ejus in circuitu sicut fenestræ istæ. Quinquaginta cubitorum [erat] longitudo [ejus] et latitudo quinque et viginti cubitorum

26 Et gradus septem erant gradus ejus et vestibulum ejus ante eos, et palmæ ei una hinc et una inde in poste ejus.

27 Et [e regione erat] porta atrij interioris respiciens ad austrum. Et mensus est a porta [atrij exterioris] ad portam [illam] australem centum cubitos.

<48r>

28. Et introduxit me in atrium exterius in portam austri et mensus est portam austri secundum mensuras easdem 29. et thalamos ejus et postes ejus et vestibulum ejus. Et fenestra erant ei et vestibulis ejus undique. Quinquaginta cubitorum longitudo ejus et latitudo viginti quinque cubitorum

30. q[69] Et vestibula circum circa VvtT & SsrR longitudinis viginti quinque cubitorum & latitudinis quinque cubitorum

31. Et vestibulum ejus erat versus atrium exterius, et palmæ erant in postibus ejus. et gradus octo erant gradus ejus

32. Et introduxit me in r[70] atrium interius versus Orientem et mensus est portam [orientalem] secundum mensuras easdem, 33. Et thalamos ejus et postes ejus et vestibulum ejus secundum mensuras istas. Et fenestræ erant ei et vestibulo ejus undique. Longitudo [ejus] quinquaginta cubitorum et latitudo quinque et viginti cubitorum

34. Et vestibulum ejus erat versus atrium exterius & palmæ erant in postibus ejus hinc et inde.

<49r>

[71]Et introduxit me in portam aquilonis et mensus est [eam] secundum mensuras superiores, [72]thalamos ejus et postes ejus et vestibulum ejus, et fenestræ erant ei s[73] et vestibulis ejus circum circa. Longitudo ejus quinquaginta cubitorum & latitudo quinque & viginti cubitorum. [74]Et t[75] vestibulum ejus erat versus atrium exterius & palmæ erant in postibus ejus hinc et inde. Et octo gradus erant gradus ejus. [77]Et cubiculum [erat vestibulo utrinque fenestris supra descriptis illuminatum] Z, z, et ostium ejus Y, y erat in postibus portarum KL, kl. Ibi lavabunt holocaustum. [78]Et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc α, α & duæ mensæ inde β, β ut ad eas mactetur holocaustum & sacrificium pro peccato & sacrificium pro delicto. [79]Et ad latus [vestibuli] extra gradum [summum qui est] ad ostium portæ aquilonis erant duæ mensæ γ, γ & ad latus alterum vestibuli portæ duæ mensæ δ, δ. [80]Quatuor mensæ hinc et quatuor mensæ inde ad latus portæ, octo mensæ, super quas mactabunt [sacrificia]. [81]Et quatuor mensæ ad holocaustum erant de lapidibus dolatis longitudinis cubiti unius & dimidij & latitudinis cubiti unius et dimidij, & altitudinis cubiti unius, super quas etiam ponent vasa in quibus mactabunt holocaustum & sacrificium. [82]Et v[83] uncini [longitudine] palmi unius dispositi erant [in vestibulo] intrinsecus per circuitum [ad suspendendas carnes,] & super mensas [etiam erant] carnes oblationis. Symbol (cloverleaf) in text < insertion from f 48v > Symbol (cloverleaf) in text[84]Et extra portam interiorem [ad latus occidentale erant] x[85] exhedræ y[86] Principum [curiarum sacerdotum] in atrio interiore [utrinque. Item] z [87] una [z[88] multorum cubiculorum exhedra] ad latus [orientale] portæ aquilonis, & facies eorum versus austrum & una ad latus [orientale] portæ austri, [&] facies versus aquilonem. [89]Et dixit ad me, z[90] Hæc exhedra < text from f 49r resumes > [91]Et extra portam interiorem [ad ejus {latus} occidentale] erantx[92] exhedræ y[93] Principum [Curiarum Sacerdotum] in atrio interiore, z[95] [ ] ad latus [orientale] portæ aquilonis [utrinque [{illeg} z[96] una [ exhedra multorum cubiculorum] et facies eorum versus austrum & una ad latus [orientale] portæ a[97] austri et] facies versus aquilonem. [99]Et dixit ad me, x[100] Hæc exhedra cuius facies est versus austrum, sacerdotum erit custodientium custodiam <50r> Templi. [101]Et facies est versus aquilonem sacerdotum erit custodientium custodientium custodiam altaris. Isti sunt filij Sadoc qui accedunt de filijs Levi ad Dominum ut ministrent ei. [102]Et mensus est atrium [interius] longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum quadratum; & altare ante faciem templi.

[103]Et introduxit me in vestibulum templi et mensus est postem (utramque vestibuli quinque cubitis hinc         et quinque cubitis inde          et latitudinem portæ trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde.        [104]et longitudinem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem b[105] undecim cubitorum     et in gradibus c[107] decem ascendent ad illud. Et columnæ [æneæ] erant ad postes, una hinc        et una inde        [109] Et introduxit me in templum et mensus est postes.         Sex cubitorum latitudo hinc      et sex cubitorum latitudo inde       erat latitudo d[110] postis et latitudo ostij decem erat cubitorum.[112]       et humeri ostij [ad usque latera templi] quinque cubitorum hinc       et quinque cubitorum inde Et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitis et latitudinem viginti cubitis.     [113]Et ingressus est intrinsecus & mensus est postem ostij duobus cubitis       & ostium sex cubitis       & e[114] humerum ostij septem cubitis f[116] hinc et septem cubitis inde       [118]Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitis       & latitudinem viginti cubitis ad facies [seu <51r> parietes] templi. Et dixit ad me, Hoc est Sanctum sanctorum [119]Et mensus est parietem domus sex cubitorum [latitudinis] et [ulteriorem] latitudinem [ gazophylacij] lateralis quatuor cubitorum undique per circuitum Domus. [120]Et gazophylacia lateralia, gazophylacium supra gazophylacium erant g[121] tres et [in longitudinem] triginta duabus vicibus [ [ita ut omnium numerus sit nonaginta bis] Et h[122] prominentiæ erant in pariete domus ad gazophylacia undique ut illa [incumbendo] continerentur, sed non tenebantur in pariete domus [ingrediente contignatione.] [123]Et platea erat sive ambitus [latus quo calcari posset] superiùs et adhuc superiùs ad thalamos. Nam ambitus domus erat unus supra alium circum domum undique. Idcirco erat latitudo [calcabilis seu retractio] ad domum superiuùs. Et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora per medium. [124]Et vidi in k[125] loco altissimo undique fundamenta gazophylaciorum lateralium plenæ mensuræ calami sex cubitorum usque ad alam [ illam seu prominentiam calcabilem parietis. et mediorum gazophylaciorum media erat latitudo cubitorum quinque, adeoque retractiones erant cubitales, quæ additæ ulterioribus illis latitudinibus efficiunt totam latitudinem internam infimi gazophylacij cubitorum quinque, medij cubitorum sex et supremi cubitorum septem: omninò ut in templo Solomonis describitur 1 Reg. 6.6.] l[126] [127]Et latitudo <52r> parietis gazophylaciorum forinsecus erat quinque cubitorum Et spatium relictum erat m[128] inter lateralia [gazophylacia] quæ erant juxta domum, et gazophylacia [altera] n[129] [130]Et latitudo erat viginti cubitorum circuitu domus undique. < insertion from f 51v > et spatium relictum erat m[131] inter lateralia [gazophylacia] quæ juxta domum [ex una parte] & gazophylacia [ altera a lateribus domus remota ex altera parte.] n[132] Et Latitudo erat viginti cubitorum circuitu domus undique < text from f 53r resumes > [133]Et ostia gazophylaciorum erant versus spatium relictum ostium unum versus aquilonem et ostium aliud versus austrum. Et latitudo spatij relicti erat quinque cubitorum per circuitum. [134]Et ædificium [jam descriptum] quod [externa sua facie] erat ✝[135] ante locum separatum, [situm] ad plagam occidentis latum erat X[136] cubitos septuaginta. Et paries aedificij erat quinque cubitos latus per circuitum, & longitudo ejus nonaginta cubitorum. [137]Et mensus est domum * [138] longitudine centum cubitorum [gazophylacijs exclusis & inclusis columnis æneis] & locum separatum et ædificium & parietem eorum conjunctim longitudine centum cubitorum,[139] & latitudinem faciei domus & loci separati [ hinc inde] versus orientem [conjunctim] centum cubitorum. [140]Et mensus est longitudinem ædificij [141] ante locum separatum [occidentalem] qui erat ad posticam partem ejus & o[142] paradromides ejus hinc et inde centum cubitorum. [143]Et templum intus et vestibula atrij [et] limina et fenestræ obliquæ & paradromides [inter gazophylacia lateralia] in circuitu [templi] per tres [gazophylaciorum] ordines coram [gazophylacij cujusque] limen [hinc inde] strata erant ligno undique. Et p[144] solum [templi] et a solo usque ad fenestras et fenestræ [erant ligno] obtectæ.

<53r>

[145]Et usque ad [regionem] supra ostium, et usque ad domum [omnem] interiorem & forinsecus [ad cubicula lateralia] et per omnem parietem in circuitu intrinsecus & forinsecus erant vesturæ [ex ligno.]     [146]Et fabrefacta Cherubin et palmæ. Et Palma inter Cherub et Cherub. et [omnis] Cherub habebat duas facies [147]faciem hominis juxta palmam ex una parte & faciem leonis juxta palmam ex altera parte expressam per omnem domum undique. [148]De terra usque ad [regionem] supra ostium Cherubin et Palmæ celatæ q[149] in pariete templi. [150]Et templi postes quadrati erant. [151]Et ante Adytum species erat [Cherubin et palmarum et postium quadratorum] sicut species [ante sanctum.] Altare ligneum [erat] [152]Trium cubitorum altitudinis & longitudo ejus duorum cubitorum & latitudo duorum cubitorum & cornua erant ei. Et r[153] basis ejus et parietes ejus erant lignea. Et locutus est ad me, Hæc est mensa coram Domino. <54r> [154]Et duo ostia erant in templo et [duo] in adyto [s[155] unum ex una parte parietis, alterum ex altera] [156]Et duæ erant valvæ ostijs duobus vertibilibus, valvæ duæ ostio uni [hæc ad dextram illa ad sinistram] et duæ valvæ alteri [157]Et cælata erant in ipsis, in ostijs [inquam] templi Cherubim et palmæ, sicut cælata erant in parietibus. Et t[158] trabes erant ligni in fronte vestibuli forinsecus [tabulatum cum frontispicio componentes columnis æneis impositum.]. [159]Et erant fenestræ [cancellis] clausæ & palmæ hinc et illinc ad latera vestibuli et [ad] gazophylacia lateralia domus et [ad] trabes.

[160]Tunc eduxit me ad atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me ad v[161] cubicula quindecim quæ erant e regione loci separati et e regione ædificij lateralis] aquilonem [162]versus. Ante x[163] faciem [eorum] longitudo erat cubitorum centum ostijs ad aquilonem spectantibus Et latitudo [loci totius erat] quinquaginta cubitorum. [164]Contra viginti [cubitos] qui in atrio interiore et contra pavimentum columnatum quod in atrio exteriore erat paradromis e regione paradromidis in triplici [tabulato.] [165]Et ante cubicula deambulatio decem cubitorum latitudinis intrinsecus y[166] longitudinis [ autem] cubitorum centum. Et ostia eorum spectabant ad aquilonem. [167]Et cubicula superiora angustiora erant eò quòd exedebant Paradromides de ijs, de infimis [inquam] et de medijs ædificij. [168]Namque triplici ordine constructa erant et non habebant columnas sicut columnæ atriorum. Propterea retractio erat de infimis <55r> et de medijs a fundo. [169]Et muri qui erat extrinsecus e regione cubiculorum versus atrium exterius ante cubicula longitudo erat quinquaginta cubitorum. [170]Eò, quòd longitudo [aliorum] cubiculorum [quæ erant] juxta atrium exterius, erat quinquaginta cubitorum, et ecce e regione templi [conjuncta utraque longitudine erant] cubiti centum. [171]Et sub cubiculis erat introitus ab oriente ad ingrediendum in ea ab atrio exteriore [172]in latitudine muri z[173] deambulatorij [præfati] orientem versus. a[174] Et ad Austrum e regione loci separati et e regioni ædificij [lateralis] erant cubicula. [175]Et deambulatio ante ea ad similitudinem cubiculorum quæ erant ad aquilonem, secundum longitudinem b[176] et secundum latitudinem eorum, c[177] et secundum omnes exitus eorum et secundum [omnes] dispositiones eorum. [178]Et sicut ostia eorum d[179] sic ostia cubiculorum quæ erant ad austrum. Ostium erat in capite viæ, viæ [inquam quæ erat] ante murum situm ad Orientem in introitu ad ea. [180]Et dixit ad me, Cubicula Aquilonis et cubicula austri quæ sunt ante locum separatum: hæc sunt cubicula sancta in quibus sacerdotes qui appropinquant ad dominum comedent sancta sanctorum. Ibi ponent sancta sanctorum & oblationem et sacrificium pro peccato & pro delicto, quia locus sanctus est. [181]Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctuario in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis alijs et sic procedent ad populum.

<56r>

[182]Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad orientem, et mensus est e[183] figuram domus undique per circuitum. [184]Mensus est ad plagam orientis f[185] quingentos cubitos in calamo mensuræ. [186]Circuivit ad aquilonem et mensus est ad plagam aquilonis quingentos g[187] cubitos in calamo mensuræ. [189]Circuivit ad occidentem et mensus est ad plagam occidentis quingentos [cubitos] in calamo mensuræ. [190]Circuivit ad austrum [191][Editorial Note 5] et mensus {est} latus ad plagam austri quingentos [cubitos] in calamo mensuræ. [192]Ad quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentis cubitis et latitudinem quingentis g[193] cubitis ad dividendum inter sanctuarium et locum profanum. [In sanctuarium erant quingenti cubiti in quingentos quadratum per circuitum, & quinquaginta cubitorum latitudinis in suburbanum ejus per gyrum Ezek 45.2]

[194]Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad Orientem et ecce gloria Dei Israel venit ab Oriente. [195]Et vox ejus tanquam vox aquarum multarum & terra splendebat a gloria ejus. [196]Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar. Et cecidi super faciem meam. [197]Et gloria domini ingressa est domum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem. [198]Et elevavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleverat gloria Domini domum. [199]Et audivi loquentem ad me de domo, & vir stabat juxta me, [200]et dixit ad me ffili hominis, Locus solij mei et locus plantarum pedum meorum quo habitabo in medio filiorum Israel in sæculum, & non polluent ultra domus Israel nomen sactum meum, ipsi et reges eorum &c.

[201]Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ in cubicula sancta sacerdotum quæ respiciebant ad <57r> aquilonem, et ecce ibi locus in utroque latere [tam altero australi quam hocce boreali] versus occidentem. [202]Et dixit ad me. Iste est locus ubi coquent sacerdotes [sacrificium] pro delicto [per ignorantiam] & pro peccato & ubi coquent oblationem ut non efferant in atrium exterius ad sanctificandum populum. [203]Et eduxit me in atrium exterius, & transire fecit me per quatuor angulos atrij & ecce atriolum in angulo unoquoque atrij. [204]In quatuor angulis atrij atriola caminata [extrinsecus quinquaginta cubitorum in quadrum, intrinsecus] quadraginta cubitorum in longititudine et triginta in latitudine [exemplis decem cubitis latitudinis ubi gradus culinæ proximi ascendant ad porticuum cubicula convivantibus populis dicata]. < insertion from f 56v > [Editorial Note 6]Scalas illas culinis proximas esse convenit ne cibi efferantur in atria. Construantur autem in angulis atriolorum spectantibus ad templum ita ut scalæ quatuor singulæ in singulis atriolis duc{entis} in omnia cubicula. In ijsdem atriolorum decem cubitis construi possunt etiam concavia Nazaræni tondendis, excipiendis Leprosis alijsque usibus inservientia, ut et gradus in hypogæ descendentes < text from f 57r resumes > Mensuræ unius erant quatuor ista angulari. [205]et ædificiorum series per circuitum ambiens quatuor atriola et culinæ fabricata erant sub ædificijs per gyrum. [206]Et dixit ad me: Istæ domus coquentium ubi coquent ministri domus victimas populi.

Describit præterea Ezekiel divisionem Iudææ in tredecim partes parallelas quarum sex ad austrum totidemque ad aquilonem dentur tribubus duodecim; mediæ 25000 cubitos latæ termini duo dentur Principi pars media quadrata lateribus singulis cubitorum 25000, sancta sit ac dividatur in tres partes minores, orientalem Levitarum latam 10000 cubitos, occidentalem urbis latam 5000 cubitos et mediam sacerdotum et sanctuarij latam 10000 cubitos, singulas 25000 cubitos longas. Sed his missis

<58r> sed his missis compleamus descriptionem templi; conferentes templa omnià inter se et et supplentes ex templis Solomonis et Herodis quæ Ezekiel prætermisit

Adyti figura cubica (1 Reg. 6.20) ut typus novæ urbis Hierosolymorum (Apoc. 21.) omnino retinenda est. Huic et loco sancto 30 cubitis alto (1 Reg 6.2) imponenda sunt cænacula quæ una cum tabulatis ac tecto compleant altitudinem centum et viginti cubitorum supra pavimentum atrij (2 Paralip 3.4). Per gradus in muro orientali ascendatur ad superiora omnia & cellarium infra constituatur honoris causa ne thronus Dei collocetur immediate supra terram (1 Paralip 28.11) Vt olim Tabernaculo sic Templo inferiori nullaæ sunto fenestræ. Ideò lucernæ in sancto ardebant perpetuo, Adytum autem versabatur in tenebris (1 Reg 8.2. Psal 18.9, 11 & 97.2) nisi ubi locus reparandus erat et lux desuper immittebatur de cænaculo. Nam cænaculis erant fenestræ templum extrinsecus ornantes. Ne defectus fenestrarum inferiùs sentiretur, circumpositum est ædificium laterale. Vestibulum reliquo templo ut latitudine sic altitudine cedere decorum est nec multùm superare frontem seu epistylium trabium lignearum. Ante postes ejus stent æneæ columnæ fulcientes epistylium illud. Basium latitudo definiatur sex cubitis per singula latera, altitudo autem duodecim cubitis usque ad summitatem ostij, inde altitudo columnarum cubitis actodecim & ea capitum cubitis quinque (1 Reg. 6.15, 16) ita ut tota basium columnarum et capitum altitudo sit cubitorum triginta quinque (2 Paralip. 3.15) usque ad epistylium quod alios decem vel duodecim cubitos adjunget. Ob altitudinem basium breviores sunt hæ columnæ pro crassitudine quam marmoræ illæ in atrijs. Bases duæ cum intervallo novem cubitorum basis sesquialtero, implebunt externam latitudinem vestibuli cubitorum 21, cum vestibulo autem longitudinem templi centum cubitorum ad hunc modum. Basis 6 cub. Paries anterior Vestibuli 5 cub. Reliqua vestibuli longitudo 15 cub. Paries <59r> anterior Templi 6 cub. Locus sanctus 40 cub. Velum 2 cub. Adytum 20 cub. Paries occidentalis Adyti 6 cub. Summa 100 cub. cui ædificium thalamorum ad occidentem adjunget alios novendecim cubitos. Situm antiquum templi et altaris Iudæi proculdubio scrupulosiùs retinebant: ut nos eadem loca retineamus, stet altare in medio atrij sacerdotum et templum cum thalamis in medio loci separati ita ut inter Velum et centrum altaris sint cubiti centum, excurrente Vestibulo in atrium Sacerdotum; et circum atrium illud et locum separatum et inter utrumque ducatur lorica saxea altitudine et latitudine cubiti et longitudine cubitorum centum intrinsecus in singulis septem lateribus. Sic formam habebimus sacrarij intimi Tabernaculo et atrio ejus strictè respondentis. < insertion from f 58v > Cingebat Solomon hoc sacrarium duplici cubiculorum peribolo, interiore et exteriore, secundum numerum atriorum 1 Paralip. 28.12, & peribolum utrumque ædificabat supra columnarum ordines, 1 Reg 6.36 & 2 Reg 11.8, 15, congruenter descriptioni Ezekielis

< text from f 59r resumes >

A situ autem et forma portarum e regione altaris (Ezek 8.3, 5) determinatur situs et forma harum porticuum , eo quod ostia in lateribus portarum ducere debent in deambulationes porticuum directè atque adeò columnæ stare e regione thalamorum in atrio utroque et sic inter axes suos distantiam habere undecim cubitorum omninò ut in templo Herodis. Vnde et columnarum magnitudo & numerus et ordo triplex in templi illius atrio exteriore etiam hic manebunt. Neque aliæ inferendæ sunt mutationes in atrio interiore nisi quæ ex dirutis ibi quibusdam portis consequuntur. Etenim in templo Solomonis ædificabatur peribolus atrij hujus tribus שורים seriebus vel ordinibus lapidum & ordine trabium cedrinaram 1 Reg. 6.36. Et idem fiebat in templo Zerubbabelis Ezra 6.4. Similis erat igitur peribolus atrij interioris in templo utroque: puta si portæ quædam spuriæ ab Herode ut opinor introducta rejiciantur. In libro Ezræ <60r> ordines illi tres dicuntur esse lapidum convolutionis id est columnarum. Duo erant ordines columnarum in porticu sub exhedris, tertius constituatur in externa facie parietis extimi exhedrarum respondens columnis porticuum atrij magni. Ordinem trabium cedrinarum concipe disponi in laqueari porticus singulas supra binas columnas transversim, easque a ffabre cæsas esse ut una cum reliqua laquearis vestura lignea gratum aspectum suspicientibus præbeant. Ex unico tantùm horum ordine colligitur unicam tantum porticum fuisse in hoc peribolo. Trabes in reliquis cubiculorum contignationibus ex alia minus pretiosa materia constantes hic in censum non veniunt. Iuxta faciem extimam portarum stare debet extimus exhedrarum paries cum semicolumnis suis tum quod facies illa pro termino atrij interioris habetur Ezek 40.19, tum quod cubicula ubi sacerdotes comedunt sacrificia latitudinem 50 cubitorum toti portarum longitudini respondentem occupant. Vnde medius columnarum ordo cum pariete intertexto stabit e regione thalamorum extimorum & ordo intimus e regione thalamorum mediorum. Inter ordinem extimum et medium stabunt exhedræ quas Iosephus Gazophylacia nominat, inter medium et intimum porticus; inter intimum et loricam saxeam deambulatio subdialis seu margo atrij sacerdotum: ostijs ad latera portarum ducentibus in hunc marginem et in porticum, et supra porticum et exhedras conjunctim extructis alijs exhedris in tabulato duplici. Sic latitudines atrij Sacerdotum eædem erunt hic atque in templo Herodis exactè satis; nimirum intra loricam saxeam 100 cub. intra ædificia exhedrarum 13613 cub. intra parietes porticuum 162 cub, et inclusis exhedrarum ædificijs 200 cubitorum.

Inter portam aquilonis et cubicula inferiorum <61r> sacerdotum e regione loci separati constituta intercedunt cubiti 3712. In hoc spatio intercolumnia quinque nimis densa erunt (ut in templo Herodis) et tria nimis rara, quatuor verò gratum præbebunt aspectum et ejusdem erunt magnitudinis cum intercolumnijs porticuum atrij magni exactè. Id enim necessarium est ut his respondeant intercolumnia in pariete extimo. Ejusdem circiter magnitudinis stabunt sex intercolumnia inter Portam et angulum atrij versus orientem. Paulo majora quidem erunt hæc intercolumnia, sed excessu insensibili et plane contemnendo. Nimirum inter axes columnarum ad occidentem & in atrio magno sunt cubiti 938, inter eos ad orientem cubiti 9712, excessu tantum 145 partis intercolumnij. Stant igitur septem columnæ tum ad latus utrumque portæ orientalis tum ad latera orientalia reliquarum duarum portarum duplici ordine versus atrium interius, tum etiam ad latera omnia illarum trium portarum simplici ordine versus atrium exterius. Sed et in peribolo atrij magni stant columnæ ter septem ad utrumque latus portæ cujusque. Et hinc Solomon allu dendo ad templum divinitus patefactum scribit: Sapientiam ædificasse sibi domum, excidisse columnas septem, Prov. 9.1.

<62r>

Ad exhedras ascendant gradus in angulis atrij et a gradibus tendant Paradromides per medium exhedrarum latæ cubitis quinque vel sex & illuminatæ fenestris a regione graduum. Sintque cubicula utrinque cubica singulis lateribus quasi cubitorum novem. Sic enim singula cubicula secundum longitudinem respondebunt singulis intercolumnijs & Paradromis cum parietibus ligneis et cubiculis utrinque, occupabit latitudinem totam quasi 24 vel 25 cubitorum intra parietes ædificij. Ad singulos dominos pertineant cubicula bina opposita & infernè ubi porticus minuit latitudinem cubiculorum, collocetur unum cubiculum supra alterum et ad superius de inferiore ascendatur per gradus in spatio quatuor vel quinque cubitorum latitudinis versus atrium exterius. Sic enim cubiculum cubicum ejusdem magnitudinis cum superioribus cum superioribus una cum gradibus & intermedio pariete ligneo occupabit latitudinem totam quasi cubitorum 14 intra parietes ædificij et ejusmodi duo cubicula cum tabulatis suis surgent ad altitudinem viginti unius vel viginti duorum cubitorum quæ interna erat altitudo porticus in templo Herodis. Columnæ surgent septendecim vel octodecim cubitis circiter usque ad epistylium & epistylium facile addet alios quatuor cubitos plus minus usque ad laquear porticus. Quas mensuras sic licebit symmetricè definire. Pro mensura communi adhibeatur latitudo basis columnæ palmorum 22 et intervallum basium erit mensuræ unius cum dimidio circiter secundum longitudinem, & mensurarum duarum secundum latitudinem: Intervallum axium columnarum erit mensurarum duarum cum dimidio circiter secundum longitudinem & mensurarum trium secundum <63r> latitudinem. Altitudo columnæ erit quatuor mensurarum. Addet basis tertiam partem mensuræ et capitulum tertiam partem vel fortè duas tertias partes malogranatis & reliquo opere columnarum &nearum ornatas. Sic tota altitudo intercolumnij a pavimento ad epistylium erit quinque mensurarum id est dupla latitudinis suæ inter axes columnarum. Addat epistylium mensuram sextam usque ad trabes cedrinas & porticus altitudo interna erit etiam dupla latitudinis suæ inter axes columnarum. Sic habemus altitudinem præfatam cubitorum 22. Porro Tabulatum duorum cubitorum crassitudinis & cubiculum impositum cubitorum novem adjunget alias tres mensuras idque bis. Tantundem addat tectum cum ornamentis suis et tota ædificij altitudo erit mensurarum quindecim seu cubitorum 55, id est tripla altitudinis intercolumniorum, æqualis verò longitudini suæ inter portam et angulum sic ut exhedræ facies anterior quadrata appareat. Tanta proportionum omnium simplicitate et harmonia commendatur hæc structura. Adde descensum ex porticu in atrium exterius & altitudo tota fiet quasi cubitorum sexaginta id est dimidia altitudinis templi, æqualis verò altitudini periboli atrij exterioris. Portæ interiores et exteriores tam altitudine quam longitudine et latitudine æquali sibi mutuò respondere debent et exhedrarum adjacentium altitudines eodem modó se habere debent ad eas portarum suarum utrobique, atque adeo etiam æquales erunt. Altitudo interna porticuum atrij magni in templo Herodis erat paulò major quam 25 cubitorum puta cubitorum 26 vel 27, id adeo ut in templo Solomonis (cujus specimen in porticu Solomonis usque ad Herodis tempora conservatum fuisse puto) laqueariæ porticuum utriusque atrij ejusdem essent altitudinis a solo atrij magni et inde ut fenestræ cubiculorum utrobique & similia parietum ornamenta singula hinc & inde tam altitudinem æqualitate quam formarum similitudine sibi mutuò responderent. Sic exhedrarum interioris atrij longitudo spectantibus in atrio exteriore apparebit quasi sesquialtera totius altitudinis earundem, & exhedrarum atrij magni longitudo inter portas et angulos tam versus suburbanum quam versus atrium magnum erit altitudinis totius quasi tripla. <64r> Portis omnibus et angulis atrij magni addiderim præterea altitudinem ordinis cubiculorum, id est trium mensurarum seu cubitorum undecim ita ut altitudo tota a pavimento atrij magni sit cubitorum quasi 70 vel 71. Nam et eadem est altitudo Vestibuli templi, et altitudo illa portarum atrij magni versus suburbanum est tripla latitudinis.

Cum assignatis altitudinibus optimè conspirat etiam constitutio cubiculorum ad latera loci separati. Habent hæc Paradromides ante se in triplici ordine. Vsus Paradromidum est ut post ascensum eatur per eas ad omnia cubicula. Sunt igitur tres cubiculorum ordines præter ordinem infimum qui loco Paradromidis habet deambulationem in medio cubiculorum cubitis decem latam. Sunto hæc cubicula istis in atrio sacerdotum æqualia, et quatuor ordines una cum tecto spatium unius ordinis occupante surgent ad altitudinem cubitorum 55, sic, ut hæc ædidificia tam altitudine tota quam altitudinibus singulorum ordinum exactè respondeant ædificijs atrij sacerdotum. Longitudo autem centum cubitorum e regione templi commodè capiet hujusmodi cubicula decem cum suis parietibus in ordinibus singulis et longitudo quinquaginta cubitorum juxta atrium magnum capiet cubicula quinque quæ una cum latere atrij sacerdotum component ædificium ducentos cubitos longum in cujus medio collocatur porta. Et hac ratione fit ut sacrarij interioris tria latera australe orientale et septentrionale extrinsecus æqualia et similia sint, præterquam quod duobus atria coquorum occidentem versus adjiciuntur. Deambulatio decem cubitis lata quæ cubiculis hisce interjecta est in directum jaceat cum deambulatione porticus, intercedente ostio cubitis quinque lato, et ad utramque partem deambulationis <65r> latitudo erit 1912 cubitorum a cubiculis occupanda, præter latitudinem cubitalem loricæ saxeæ parieti cubiculorum adhærentis. Detrahantur trium Paradromidum retractiones sintque istæ bicubitales et restabit externa cubiculorum supremorum latitudo cubitorum 1312, quæ benè congruit cum latitudine interna cubitorum novem. Sit parietis anterioris crassitudo quasi bicubitalis. Adde retractiones tres bicubitales et crassitudo infernè erit quasi cubitorum octo. In illa crassitudine fabricandæ sunt cellæ ubi sacræ sacerdotum vestes reponantur. In cubiculis extimis versus orientem ascendant gradus ad Paradromides ut et in medijs versus templum et ex Paradromide media et suprema pateant introitus ad exhedras Principum Curiarum.

Ædificijs ita constitutis, innotescit simul distributio exhedrarum inter Sacerdotes. Sunt enim exhedrarum dignitates quatuor. Primæ dignitatis sunt exhedræ duæ in latere orientali atrij sacerdotum: secundæ dignitatis sunt exhedræ duæ ad latera orientalia portarum aquilonis et austri: tertiæ dignitatis sunt exhedræ duæ ad latera occidentalia earundem portarum. Hæ sex exheæ sunt in atrio sacerdotum. Sequuntur infimæ dignitatis exhedræ ad latera loci separati: Et his quatuor dignitatibus respondent quatuor dignitates Sacerdotum. Prima est eorum qui præcedunt Curatores sacrorum, secunda est Curatorum, tertia est Principum, quarta est subjectarum Curiarum Curias Ezekiel collocat in exhedris ad latera loci separati. Ibi, inquit, Sacerdotes comedent sacrificia et deponent vestes sacras. Symbol (cloverleaf) in text < insertion from f 64v > Symbol (cloverleaf) in text Vt autem curiæ singulæ stante templo secundo propia habebant cultorum et vestium repositoria sic in templo primo propia habeant cubicula quippe quæ hic sunt vestium repositoria. Illic quaternas habebant vetium arces, habeant hic quaterna cubicula. Quod quidem fiet si Vni Curiæ Paradromis brevior duabus longior deputetur. < text from f 65r resumes > Principibus Curiarum aptissimæ sedes sunt exhedræ dignitatis tertiæ: tum quod harum Paradromides et Paradromides exhedrarum Curiarum in se mutuò patent et communibus gradibus scanduntur, tum quod numerus cubiculorum <66r> exactè respondet: Sunt enim 24 Principes & in hisce duabus exhedris 24 paria cubiculorum, quatuor in infimo ordine quatuor in medio et quatuor in supremo ad atrij latus utrumque; & bina cubicula singulis magnatibus assignanda esse supra diximus tum denique quod Ezekiel collocat cubicula Principum in atrio interiore extra portam interiorem id est ad latus ejus, , quòdque Ieremiah itidem collocat cubiculum Gemariah Principis in atrio superiore ad vestibulum portæ novæ in Templo Solomonis, ut et cubiculum filiorum Hanun juxta exhedram Principum supra thalamum Maasejah janitoris in eodem templo, ita ut staret Exhedra illa juxta cubiculum filiorum Hanum et cubiculum illud esset in porta supra thalamum Ianitoris. Secundæ dignitatis sacerdotibus assignandæ sunt secundæ dignitatis exhedræ Hos Ezekiel distinguit in duo genera vizt custodes custodiæ templi et custodes custodiæ altaris. Priores collocat ad latus portæ aquilonis in exhedra cubiculorum spectantium ad austrum, posteriores e regione in exhedra cubiulorum spectantium ad aquilonem. Prioris generis sunt Præfectus Templo 2 Paralip 31.13 & 35.8. Act. 4.1 & 5.24, Præfectus claudendis portis, P. custodijs agendis, P. conficiendis panibus propositionis, P. ægrotis, P. texendis Velis, P. vestibus sacerdotalibus apparandis, P. ædificijs reparandis &c. Posterioris generis Præfectus describendis temporibus, P. cantoribus, P. Cymbalo cæterisque fidibus, P. sortibus P. pullorum nidis, P. tessaris, P. libationibus, P. suffimento componendo, et siqui alij sunt ejusmodi una cum Quæstoribus, de quibus omnibus consule Maimonidem de Apparatu Templi c. 7. Supersunt primi ordinis exhedræ magnatibus primi honoris assignandæ, ut Summo Sacerdoti, & Ei qui summi sacerdotis fluxione seminis contaminati vel vitio corporis affecti munus obijsset, Inuncto item in belli munia, nec non Vicario summi sacerdotis & Subvicarijs <67r> duobus vel pluribus, quibus adde Synedrium magnum cum Principe suo. Conclave Parhedrorum quod summi sacerdotis principalis est sedes priusque dignitatis cubiculum locaverim ad latus dextrum seu boreale portæ orientalis, & conclave Synedrij magni ad latus sinistrum. Hæc duo cæteris cubiculis majora esse debent. Illa singulatim latitudinem intercolumnij occupant, hæc duplo vel triplo latiora constituerim, aucta etiam usque ad atrium exterius et ad tectum longitudine & altitudine Levitis restant portæ, Cantoribus orientalis, cæteris cæteræ, nisi forsan summus Sacerdos partem digniorem portæ orientalis teneat. Atque talis erat dispositio atrij interioris.

Cubicula in peribolo atrij exterioris latitudine et altitudine interna novem cubitorum longitudine quadrupla formentur, & parietibus marmoreis tabulatum superius et tectum sústinentibus distinguantur ab invicem, Perque medium cubiculorum pateat transitus continuus & tabulæ populorum convivantium collocentur utrinque, gradibus juxta atriola coquorum constitutis ne cibi in atrium efferantur. Ianitoribus stationes regnante adhuc Davide ita assignabantur. In atrio magno ad portam orientalem locandi erant singulis diebus janitores sex sub Shelemiah; ad portam Aquilonis Ianitores quatuor sub Zechariah, & ad portam austri janitores quatuor sub Obed-Edom: item ad locum collectionum janitores duo et duo sub filijs Obed-Edom, id est duo ad conclave Parhedrorum & duo ad conclave Synedrij magni, & occidentem versus ad portam Shalecheth in introitu viæ ascensus ducentis ad suburbanum Templi sex, e quibus <68r> quatuor erant ad viam ac duo ad Parbar. 1 Chron 26. Per Parbar intellige domum Synedrij inferioris. Scias enim tria fuisse Synedria in Templo, Synedrium magnum septuaginta et unius virorum & alia duo singulatim virorum viginti trium. In templo secundo Bartenorius collocat infimum synedrium ad introitum templi quæ est porta orientalis interior, post murum Chajil, ante atrium fæminarum, , medium synedrium ad dextram ubi eundo per atrium fæminarum pergitur ad introitum atrij Israel, supremum seu Synedrium magnum in conclavi saxeo. Rectius Talmudici et Maimonides collocant medium ad introitum atrij id est ad portam orientalem atrij fæminarum & infimum ad introitum montis templi id est in porta orientali atrij gentium. At in templo Solomonis, ubi atrium fæminarum cum porta sua deerat & tertia erat porta extra montem domus ad viam ascensus; collocandum erit Synedrium primum ad introitum orientalem atrij sacerdotum, secundum ad introitum orientalem atrij magni, tertium ad introitum suburbani seu portam Shallecheth. Et hinc est quod sex erant janitores ad portam orientalem atrij magni et sex ad portam Shallecheth. In portarum singularum custodiam invigilabant quaterni, in synedriorum custodiam bini. Via autem ascensus {quæ}[Editorial Note 7] ducebat a Domo Regis & augustissima erat ita ut Regina Sabæ ad eam stuperat 1 Reg 10.4, 5, & inferius juxta domum Regis stabat porta Shallecheth. Nam cum Iehojada Regem Ioas coronari vellet et templum contra impetum Athaliæ muniri, statuitis tertiam populi partem ad portam satellitum seu introitus, tertiam item partem ad portam (סוד rectius סור) discessus et tertiam partem ad domum Regis, 2 Reg. 11.2 Paralip. <69r> 23 Vbi janitores locari solebant ibi jam populus in custodiam templi locabatur sic, ut clausa (pro more) porta orientali, duæ partes populi ad reliquas duas portas atrij magni positæ custodirent templum (2 Reg 11.7), & pars tertia ad portam Shallecheth juxta domum Regis, custodiret suburbanum ejus. Vnde liquet unicam tantum fuisse portam suburbani eamque sitam ad occidentem, & latus occidentale atrij magni porta caruisse. Ideo mox populus omnis pergendo ad domum regis exibat per portam satellitum 2 Chron 23.20.

[Editorial Note 1] Correction of 'utius' to 'illius' following Morano, El Templo de Salomón, p. 77.

[1] ✝ cap. 44.

[2] Fig. 2

[Editorial Note 2] Supplied text taken from Morano, El Templo de Salomón, p. 82.

[Editorial Note 3] Supplied text taken from Morano, El Templo de Salomón, p. 86.

[3] α. Hebr. Mons Dei. i.e. summus

[4]

β. Hebr. Prædator Dei id est maximus, ut Leo. Item locus ubi aliquid devoratur ut Præsepe. Hic significatur cavitas magna lmpq ubi sacrificia consumuntur

[5] ✝ Apud Ioseph. cont Appion. l. 1.

[6] Bel. Iud. l. 6. c. 14.

[7] α. id est ducentos cubitos sacros.

[8] β. id est 26623 sacros.

[9] γ. Misn. de Sanhedrin cap. 11.

[Editorial Note 4] Supplied text taken from Morano, El Templo de Salomón, p. 88.

[10] δ Ioseph. Antiq. l. 15. c. 14

[11] δ Ioseph. Antiq. l. 15. c. 14

[12] ε. lib. 2 de Monarchia.

[13] ζ. Ita {illeg} gr.

[14] η. Antiq. l 8 c 2.

[15] θ. Bel. Iud l. 6. c 14.

[16] κ Antiq. l. 15, c. 14.

[17] λ Bel. Iud. l. 6. c 14

[18] μ Bel. Iud. l. 7, c. 19.

[19] ν Ios. bel. jud. l 6. c 15

[20] ξ Bell. Iud. l 16. c 14

[21] π Ezek 46.2, 3

[22] ρ Ioseph Ant. l 15. c 14 & l 20. c 8.

[23] ρ Ioseph Ant. l 15. c 14 & l 20. c 8.

[24] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[25] τ Ios. Antiq. l 15. c 14

[26] Ioseph. Bel. Iud. l. 6. c 14

[27] υ Ioseph l 15 Antiq. c 14

[28] Ioseph Bel. Iud. l. 6, c 14

[29] φ

[30] a Iosephi Bel. Iud. lib. 7. c 13

[31] χ Ita Talm

[32] ψ Ita Talm

[33] ω Ezra 6.3

[34] α Ita Talmudici{.}

[35] β Cont. App. l. {6}

[36] γ Consule codicem Middoth interprete Constantino L'Empereur. Item quæ Capellus et Arias Montanus ex Rabbinis in medium produxerunt.

[37] η Maimon. De cultu Dei Tract. 7. c. 1.

[38] ζ Maimon. de Cultu Div. tract 1. c 5

[39] θ cont. Appion. lib. 1.

[40] ✝ Talm. Hierosol. in Ioma c. 6. Vide et Buxtorf. Lex. Tal. in ריס & Arian Montanum De mensuris

[41] Ioseph. Bell. Iud. 1. 7. c. 22.

[42]

[43] ✝ Ezek 46.22

[44] ✝ cont. App. lib. 1.

[45] ✝ Maimon. de cultu divino lib. 1, tract 2. c. 8.

[46] x Vide notas Constantini L'Empereur in Middoth cap: 4, sec. 7.

[47] ✝ Antiq. l. 8 c. 2.

[48] ✝ Antiq l

[49] Notæ. ⓐ[50] In Hebr. jam vulgato est מנגכ ad austrum at Septuaginta et olim legebant מנגד e regione.

[50] Aquila (apud Hier)

[51] b Vnanimis Iudæorum traditio cubitum vulgarem constitisse ex quinque palmis sacrum ex sex Vtitur itaque Angelus calamo sex cubitorum sacrorum. Hiero <43r> nymus corrupto usus exemplari legebat calamum fuisse sex cubitorum et palmi eumque latini fere sequuntur. In Hebræo est calamum fuisse sex cubitorum in cubito et palmo, et ita legebat Ionathan. Ita etiam proculdubio legebant septuaginta quamvis jam olim in ipsis perturbato sensu scribatur παλαιστης pro παλαιστη. Sed et Ezekiel alibi expressè dicit cubitos suos constitisse ex cubito et palmo c. 43.13 & calamum fuisse sex cubitorum præcisè cap 41.8 & thalamos unius arundinis c 40.7 fuisse sex cubitorum præcise vers 12. [52] [53]

[52] Et totam portæ latitudinem quæ ex duobus calamis duorum thalamorum et latitudine interjecta tridecim cubitorum conflatur dixit fuisse cubitorum viginti quinque & totam portæ longitudinem quæ ex tribus calamis trium thalamorum et duobus calamis duorum postium & bis quinque cubitis inter thalamos et decem cubitis vestibuli et postis ejus confit, summatim fuisse cubitorum quinquaginta.

[53]c Numerus septem legitur in Sept. Versione et occurrit in sequentibus, v. 22, 26.

[54]c Numerus septem legitur in Sept. Versione et occurrit in sequentibus, v. 22, 26.

[55] Notæ. ⓐ[50] In Hebr. jam vulgato est מנגכ ad austrum at Septuaginta et olim legebant מנגד e regione.

[56] e Ita sept. Et postea vers 30 de his vestibulis agitur, tamquam prius memoratis Porrò vacua fuisse more porticuum illa cubiculorum intervalla EVTF, GSRH &c manifestum est tum quia Angelus in <45r> his constitit ubi mensus est latitudinem thalamorum EV, FT et latitudinem portæ Vv, tum quia sacerdotes per hæc intervalla portarum atrij interioris transeunt de exhedris suis in atrium interius redeuntque inde in exhedras & interea non eunt in atrium exterius cap 42.14 & Ezekiel per introitum in latere portæ borealis ingressus est cubicula sacerdotum cap 46.19.

[57] e Ita sept. Et postea vers 30 de his vestibulis agitur, tamquam prius memoratis Porrò vacua fuisse more porticuum illa cubiculorum intervalla EVTF, GSRH &c manifestum est tum quia Angelus in <45r> his constitit ubi mensus est latitudinem thalamorum EV, FT et latitudinem portæ Vv, tum quia sacerdotes per hæc intervalla portarum atrij interioris transeunt de exhedris suis in atrium interius redeuntque inde in exhedras & interea non eunt in atrium exterius cap 42.14 & Ezekiel per introitum in latere portæ borealis ingressus est cubicula sacerdotum cap 46.19.

[58] f. Hic in Hebræo scriba oscitanter bis descripsit verba, intrinsecus calamo uno et mensus est vestibulum portæ, idque totidem syllabis. In exemplaribus Hieronymi & interpretis Syri legebantur semel. In versione Sept juxta editionem Romanam per contrariam scribæ oscitantiam prorsus omittuntur sed in codice Alexandrino et versione Arabica leguntur semel.

[59] g Hic describitur situs vestibuli et thalamorum ad invicem contrarius illi qui postea vers 31 describitur in portis atrij interioris.

[60] h Latitudo hic olim legebatur in versione sept. teste Hieronymo. Putabat tamen ille lectionem istam minùs rectè se habere. Neque enim, ait, in uno loco latitudinem et rursum latitudinem decem et tridecim cubitorum scriptura dixisset. Alij idem cogitantes locum temerè correxerunt ita ut jam pro latitudine posteriori legatur longitudo tam in Versione Sept. quàm in textu Hebr. Sed latitudinem legi debere res ipsa suadet siquidem latitudo interna portæ fuerit tridecim cubi <46r> torum (ut pateat subducendo thalamorum duorum latitudines de latitudine tota Vv cubitorum 25) & mensura latitudinis illius internæ non alibi exprimatur.

[61] k Vbi jam legitur ששים sexaginta, Septuaginta legebant עשרים viginti. Et rectè. Nam Ionathan & Syrus hic intelligunt altitudinem frontium seu postium portæ. et certè altitudo illa alicubi exprimenda erat & alibi non exprimitur. Erat autem latitudo ostij decem cubitorum & altitudo juxta regulas architectorum debet esse dupla latitudinis. Sic etiam portæ templi hujus cum portis templi secundi quadrabunt magnitudine.

[62] l. Hebr. ad postem atrij porta posito numero singulari pro plurali. Sic ad postem v. 16, et ad humerum v. 18, pro ad postes et ad humeros. Portæ verò hic pro portarum ostijs patentibus VT, SR, Pp &c ponuntur, perinde ut in versu sequente.

[63] k Vbi jam legitur ששים sexaginta, Septuaginta legebant עשרים viginti. Et rectè. Nam Ionathan & Syrus hic intelligunt altitudinem frontium seu postium portæ. et certè altitudo illa alicubi exprimenda erat & alibi non exprimitur. Erat autem latitudo ostij decem cubitorum & altitudo juxta regulas architectorum debet esse dupla latitudinis. Sic etiam portæ templi hujus cum portis templi secundi quadrabunt magnitudine.

[64] l. Hebr. ad postem atrij porta posito numero singulari pro plurali. Sic ad postem v. 16, et ad humerum v. 18, pro ad postes et ad humeros. Portæ verò hic pro portarum ostijs patentibus VT, SR, Pp &c ponuntur, perinde ut in versu sequente.

[65] m רצף pavimentum lapide stratum significat 2 Paralip 7.3 & prunas Is 6.6. 1 Reg 19.6. Et inde a specie fornacis usurpatur pro area loci fornicati. Sic in Cant 3.10 describendo lectum Solomonis dicuntur columnæ ejus argenteæ, pluteus aureus, tectum purpureum et medium ריוף אחבה area substrata seu intercolumnium vel porticus amoris. Sic etiam in Esther 1.5, 5 ubi describitur Atrium regium columnis marmoreis ornatum, pavimentum columnatum ubi lecta convivis strata erant, dicitur רצפה. Et sic in hoc loco Ezekielis Septuaginta vertunt רצפה πηριστυλα, quod eorum interpres latinus apud Hieronymum reddit intercolumnium Hieronymus pavimentum inter columnas nos, columnatum seu locum columnis obsitum. Et hanc interpretationem confirmat Ezekiel ipse cap 42.6. de columnis atriorum verba faciens.

[66] n. Ita legebant septuaginta. In Hebr. jam est tantum Et ad aquilonem: quæ verba Villalpandus ad præcedentem sententiam referens finxit Angelum mensurare tam longitudinem atrij ab austro ad aquilonem quam latitudinem inter portas utramque 100 cubitorum <47r> et inde mirabile quid excogitavit, atrium totum in novem atriola divisum esse singula 100 cubitos longa lataque et ædificijs 50 cubitos latis ad invicem discreta. Verùm ex versu 23 & 27 ubi similes mensuræ repetuntur, constat Angelum solam inter portas distantiam mensurasse et verba illa et ad aquilonem ad comma sequens pertinere. Porrò dicit Propheta se quamprimum eductus est ex porta orientali in atrium exterius vidisse cubicula triginta supra pavimentum columnatum in atrio per circuitum. si per atrium exterius hic intelligis cum Villalpando atriolum aliquod, numeranda essent septem atria exteriora, cum tamen Angelus ubique ponat unicum tantùm. Et præterea in atrioli circuitu deberent esse 30 cubicula: quod Villalpandus ipse agnoscit impossibile esse nisi cænacula portarum adnumerentur cubiculis; contra verba expressa Prophetæ qui pavimentum cum omnibus suis triginta cubiculis ad humeros portarum et e regione longitudinis portarum collocat. Quod si igitur per atrium exterius hic non intelligamus atriolum aliquod sed atrium magnum & in ejus circuitu collocemus pavimentum columnatum cum cubiculis (sic enim collocabantur in templo secundo) amovenda erunt omnia atriolorum obstacula ut Propheta quamprimum e porta in atrium eductus fuit cubicula undique videret et enumeraret. Sed quid disputo contra opinionem quæ non nisi in verbis et ad aquilonem durissimè expositis fundatur. Si tot fuissent atriola nonne angelus ea pluribus prosecutus fuisset? Nonne etiam verbis clarioribus? Certè verba illa cum Villalpando interpretari non possumus nisi interpolatis aliquibus sensum expleamus hoc modo, et [latitudinem atrij ab austro] ad aquilonem. Et cur non æque expleamus eadem sic, et [adduxit me] ad aquilonem? præsertim cùm Septuaginta ita olim legerint. Et quamvis verba adduxit me jam desint <48r> in Textu Heb. , tamen ex locis analogis v: 24, 27, 32, 35, 48 &c suppleri possunt et debent. Namque Angelus hic transit cum Propheta de porta ad portam et quoties fit talis transitus, dicitur, adduxit me. Quod si textui hodierno Hebraico mordicus adhæremdum esse putes perinde est. Nam textus ille sine verbis adduxit me sic vertetur Et ad aquilonem erat etiam porta quæ respiciebat viam aquilonis in atrio exteriore &c vel sic omisso secundo ו tanquam redundante, Et ad aquilonem erat porta quæ. &c. Tantùm abest ut durissimam illam nullisque fultam rationibus expositionem Villalpandi sequamur ‡ < insertion from f 47v > ‡ Imo verò hanc sequi non possumus nisi forte in dimensionibus atrij templum et altaré proximè cingentis recedere velimus a proportione Mosaica & longitudinem plusquam duplam latitudinis cum Villalpando constituere. < text from f 48r resumes >

[67] o Pro ו et, Septuaginta hic legebant כ sicut.

[68] p Ita legebant septuaginta. Et ita legitur v. 21, 29, 33, 36.

[69] q. Versus 30 deest in Sept. edit. Rom. legitur tamen in edit. Aldina & MS Alexandr. & versione Arabica, consentientibus textu Hebr. cum versionibus ejus Syr. et Chald.

[70] r. Septuaginta legunt portam loco atrij, idque rectiùs cùm propheta jam ante ad atrium interius adductum fuit.

[71] 35

[72] 36

[73] s Ita sept. & Latinus, locis etiam analogis v. 22, 25, 29, 33 lectionem confirmantibus

[74] 37

[75] t In Hebræo jam legitur ואילו & postis ejus. At Septuaginta et Hieronymus olim legebant ואילמו vestibulum ejus. Et rectè, ut ex locis analogis v. 31, & 34 nec non v. 9, 22 & 26, manifestum est.

[76] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[77] 38

[78] 39

[79] 40

[80] 41

[81] 42

[82] 43

[83] v. Ita Ionathan in Targo interpretatur vocem שפתים.

[84] 44

[85] x. . לשכה exhedra sæpe cubiculum significat. Hic est in sequentibus intellige ædificium multorum cubiculorum, perinde ut Iosephus ædificium totum inter binas portas exhedram vocat.

[86] y שרים aliquando cantores sæpissimè Principes significat. Cantoribus concedendæ non sunt exhedræ dignissimæ in atrio sacerdotum Nos cum Syro Principes vertimus, eo quod in templo Solomonis erat exhedra Principum Ier 35.4 et exhedra vel cubiculum Gemariæ Principis in atrio superiore Ier 36.10, 12.

[87] z. . In Hebr jam est אשר quæ. Septuaginta legebant אחר una, .

[88] z. . In Hebr jam est אשר quæ. Septuaginta legebant אחר una, .

[89] 45

[90] z. . In Hebr jam est אשר quæ. Septuaginta legebant אחר una, .

[91] 44

[92] <50r>

[93] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[94] y.

[95] z. . In Hebr jam est אשר quæ. Septuaginta legebant אחר una, .

[96] z. . In Hebr jam est אשר quæ. Septuaginta legebant אחר una, .

[97] [98]a In Hebr. jam legitur חקדים Orientis: verùm Septuaginta legebant חדרים austri, eademque recurrit lectio in commate sequente tam in Hebr. quam in versionibus. sed et oppositio inter portas austri et aquilonis de quibus hic agitur, lectionem illam confirmat.

[98] a

[99] 45

[100] <50r>

[101] 46

[102] 47

[103] 48

[104] 49

[105] [106]b < insertion from f 49v > b De situ Vestibuli disputari potest; nimirum, Vtrum longitudo ejus collocanda sit secundum latitudinem templi, ut in 1 Reg 6.3, affirmari primo intuitu videatur? Verùm frontes ædificiorum latiores esse debent quam vestibula , et minus ostium vestibuli quam templi arguit angustiorem murum anticum vestibuli quam templi, vestibulum item situ a nobis descripto melius respondet figuris portarum trium in reliquis tribus lateribus atrij interioris, et una cum columnis æneis complet longitudinem templi centum cubitorum ut oportet. < text from f 50r resumes >

[106] b

[107] [108]Vulg. אשר quibus Sept. עשר decem, conspirante sensu Theodotio ✝ < insertion from f 49v > ✝ Theodotio et Aquila juxta secundaam æditionem ( referente Hieronymo) legebant צשת צשר undecim. < text from f 50r resumes >

[108] c

[109] Cap. 41.1

[110] [111]Vulg. חאהל tentorium Septuaginta האיל postem, et sensus id postulat.

[111] d

[112] 2

[113] 3

[114] [115]e Vulg. ורחב & latitudinem. Septuaginta וכתפ, sensu meliore & cum analogis mensuris in v. 2 conspirante.

[115] e.

[116] [117]f Ita olim legebant Septuaginta, conspirante sensu.

[117] f.

[118] 4

[119] 5

[120] 6

[121] g In Hebr. erant tria et <51r> triginta פעמ ים (sic enim vox punctanda est) duabus vicibus. Et perinde septuaginta vertunt τριάκοντα τρὶς δίς, triginta ter dupliciter. id est triginta secundum longitudinem, ter secundum altitudinem dupliciter secundum latitudinem. < insertion from f 50v > < insertion from f 52v > < text from f 50v resumes > sed verborum ordinem malè tamen ei verterunt, nam τρὶς vel (ut aliqua exemplaria habent) τρία pertinet ad præcedentia verba gazophylacium supra gazophylacium, triplexque tabulatum significat ut etiam manifestum est ex sequentibus v. 16. < text from f 51r resumes >

[122] h Hebr. venientia, id est quæ de muro prominendo propiùs et adhuc propiùs accedunt. Expressione contraria sed eodem sensu Latini recedentia seu recessus murorum vocant retractiones.

[123] 7

[124] 8.

[125] k Hebr. in loco altitudinis id est altissimo

[126] l In Hebr. jam deest ו Et: sed legebant septuaginta, Latinus, & Ionathan.

[127] 9

[128] m. Porrò notanda est hic distinctio inter cubicula sita ad utramque partem spatij relicti. Hæc <52r> dicuntur צלעוח latera seu cubicula lateralia, illa לשכוח exhedra seu cubicula simpliciter: hæc juxta domum esse dicuntur, illa non item: id adeò ut clare intelligas templum duplici ordine gazophylaciorum in singulis tabulatis cingi, uno proximo, altero remotiore in quorum medio est ambulacrum seu paradromis hic dicta spatium relictum. Diversa nomina diversique situs diversos cubiculorum ordines planè demonstrant.

[129] n Vocem Et legebant hic Septuaginta secundum MS Alexandrinum et versionem Arabicam. Porrò latitudo viginti cubitorum non erat latitudo spatij relicti spatijvé inter cubicula (ut aliqui somniarunt) nam spatium istud postea dicitur latum quinque cubitos. Sed neque latitudo erat loci separati intercedentis ædificium laterale et cubicula sacerdotum ubi sacrificia comeduntur. Nam de cubiculis istis nondum agitur; incipit eorum descriptio postea cap 42. et <53r> præterea si de 100 cubitis latitudinis atrij inter cubicula ista detrahantur 70 cubiti latitudinis templi & ædificij lateralis conjunctim (Ezek 41.12, 14, 15) relinquentur 30 cubiti, quindecim hinc et quindecim illinc latitudo loci separati quæ igitur non est viginti cubitorum. Sed quo tandem spectent illi viginti cubiti? Dicam. Scribit Propheta cubicula illa sacerdotum stetisse contra viginti cubitos atrij interioris et contra pavimentum columnatum atrij exterioris, cap. 42.2, 3, adeoque ut pavimentum columnatum ex una parte designat porticum atrij exterioris e regione sic viginti cubiti ex altera parte designant ædificium atrij interioris e regione, suntque propterea illius mensura pura secundum latitudinem. Id quod constat etiam ex computo. Nam si de tota latitudine præfata cubitorum septuaginta subducatur latitudo templi viginti cubitorum et latitudo parietis ejus quinque cubitorum hinc et quinque cubitorum inde, usque ad primam retractionem, restabunt quadraginta cubiti, viginti hinc et viginti inde latitudo ædificij templo adjacentis in circuitu. Vel sic: Latitudo cubiculi lateralis est quinque cubitorum ut supra. Ea spatij relicti est quinque cubitorum (Ezek 41.11) Ea cubiculi exterioris quanta interioris, et ea muri externi etiam quinque cubitorum (Ezek 41.9, 12) hoc est totum viginti cubitorum ut supra. Quæ omnia fusius explicui ut versionum quarundam erroribus occurrerem quibús recitandis non inmoror. # < insertion from f 52v > # Denique nomine viginti cubitorum {alti} designabatur hoc idem ædificium stante templo Solomonis. Ædificavit Solomon viginti cubitos [id est ædificium viginti cubitorum] ad latera domus costis cedrinis a pavimento usque ad tectum 1 Reg 6.16. < text from f 53r resumes >

[130] 10

[131] m בית צלעות אשר לכית ובין חלשכוח. Loco בית lege בין cum septuaginta qui verba hæc sic vertunt αναμησον των πλευρων του ὄικου καὶ ἀναμέσον των ἐξεδρων inter latera qu{æ} juxta domum et inter exhedras id est inter latera et exhedras . Hebræi enim id exprimunt per duplex inter quod nos per simplex.

[132] n Vocem Et legebant hic Septuaginta secundum MS Alexandrinum et versionem Arabicam. Porrò latitudo viginti cubitorum non erat latitudo spatij relicti spatijvé inter cubicula (ut aliqui somniarunt) nam spatium istud postea dicitur latum quinque cubitos. Sed neque latitudo erat loci separati intercedentis ædificium laterale et cubicula sacerdotum ubi sacrificia comeduntur. Nam de cubiculis istis nondum agitur; incipit eorum descriptio postea cap 42. et <53r> præterea si de 100 cubitis latitudinis atrij inter cubicula ista detrahantur 70 cubiti latitudinis templi & ædificij lateralis conjunctim (Ezek 41.12, 14, 15) relinquentur 30 cubiti, quindecim hinc et quindecim illinc latitudo loci separati quæ igitur non est viginti cubitorum. Sed quo tandem spectent illi viginti cubiti? Dicam. Scribit Propheta cubicula illa sacerdotum stetisse contra viginti cubitos atrij interioris et contra pavimentum columnatum atrij exterioris, cap. 42.2, 3, adeoque ut pavimentum columnatum ex una parte designat porticum atrij exterioris e regione sic viginti cubiti ex altera parte designant ædificium atrij interioris e regione, suntque propterea illius mensura pura secundum latitudinem. Id quod constat etiam ex computo. Nam si de tota latitudine præfata cubitorum septuaginta subducatur latitudo templi viginti cubitorum et latitudo parietis ejus quinque cubitorum hinc et quinque cubitorum inde, usque ad primam retractionem, restabunt quadraginta cubiti, viginti hinc et viginti inde latitudo ædificij templo adjacentis in circuitu. Vel sic: Latitudo cubiculi lateralis est quinque cubitorum ut supra. Ea spatij relicti est quinque cubitorum (Ezek 41.11) Ea cubiculi exterioris quanta interioris, et ea muri externi etiam quinque cubitorum (Ezek 41.9, 12) hoc est totum viginti cubitorum ut supra. Quæ omnia fusius explicui ut versionum quarundam erroribus occurrerem quibús recitandis non inmoror. # < insertion from f 52v > # Denique nomine viginti cubitorum {alti} designabatur hoc idem ædificium stante templo Solomonis. Ædificavit Solomon viginti cubitos [id est ædificium viginti cubitorum] ad latera domus costis cedrinis a pavimento usque ad tectum 1 Reg 6.16. < text from f 53r resumes >

[133] 11

[134] 12

[135] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[136] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[137] 13

[138] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[139] 14

[140] 15

[141] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[142] o אתיק ambulacrum ædificio avulsum et adjunctum significat, & hic dicitur de ambulacro in circuitu templi cubiti 15 lato quod alias locus separatus appellatur, et versu sequente de ambulaccris inter cubicula in tribus constructa tabulatis <54r> in circuitu templi, et cap. 42.3, 5 de ambulacris in retractionibus parietum ad singula tabulata cubiculorum sacerdotum.

[143] 16

[144] p. Ita Septuaginta.

[145] 17

[146] 18

[147] 19

[148] 20

[149] q. In exemplari Hieronymi legebatur בקיר in pariete et חחיכל templum semel tantum occurrebat.

[150] 21

[151] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[152] 22

[153] r Hebr: ארכו longitudo ejus. Sept: ארנו basis seu stylobates ejus: conspirante sensu.

[154] 23

[155] s. Talia erant ostia etiam in templo secundo ut describunt Talmudici.

[156] 24

[157] 25

[158] t Trabes etiam erant in vestibulo templi secundi sed ob defectum columnatum aliter dispositæ quarum descriptionem vide apud Talmudicos.

[159] 26

[160] Cap 42.1.

[161] v. x. Ita Septuagignta secundum MS Alexandrinum et versionem Arabicam Quod si cum Heb. vulg. legas חלשכה exhedram, per exhedram totum cubiculorum ædificium centum cubitis longum intellige.

[162] 2

[163] v. x. Ita Septuagignta secundum MS Alexandrinum et versionem Arabicam Quod si cum Heb. vulg. legas חלשכה exhedram, per exhedram totum cubiculorum ædificium centum cubitis longum intellige.

[164] 3

[165] 4

[166] y. Vulg.. דרך אמה אחת viæ cubiti unius. Sept. ארך מאח אמח longitudinis centum cubitorum.

[167] 5

[168] 6

[169] 7

[170] 8

[171] 9

[172] 10

[173] z Vulg. חחצר atrij. Sept מהלך deambulatorij.

[174] a Ita Sept.

[175] 11

[176] b Vulg כן רחכך sic latitudo eorum. Sept. וכרחכן et secundum latitudinem eorum.

[177] c Vulg. וכל, et omnes. Sept. וככל et secundum omnes.

[178] 12

[179] d Vulg. וכפחחי et sic ostia. Hieronymus & Syrus כפחחי sic ostia Sept. Deest.

[180] 13

[181] 14

[182] 15

[183] e In Heb. deest aliquid Sept. habent ὑπόδηιγμα του ὄικου exemplar vel figura domus.

[184] 16

[185] f Vulg. חמש אמוח קנים quinque cubitos calamorum, sensu perturbato. Sept חמש מאות quingentos, & juxta versionem Arabicam חמש מאות אמות quingentos cubitos, optimè. Porrò, verba præcedentia [in calamo mensuræ] quæ in Hebr. leguntur, redundant et non leguntur in Sept.

[186] 17

[187] g Heb calamos. Sept. cubitos. Quod autem cubiti juxta septuaginta, non calami legi debent, fusè docet [188] L. Capellus disputando contra somnium <56r> quoddam Villalpandi et cubiti illi sic per ‡ < insertion from f 55v > ‡ Et cubiti illi sic per partes computantur. Longitudo portæ exterioris ad aquilonem sitæ quinquaginta cubiti, inde ad portam interiorem cubiti centum, longitudo portæ interioris cubiti quinquaginta, latitudo atrij interioris cubiti centum, longitudo portæ interioris australis cubiti quinquaginta, inde ad portam australem exteriorem cubiti centum longitudo illius portæ cubiti quinquaginta. Summa cubiti quingenti. Hæc igitur est atrij latitudo inter extimas facies extimarum portarum, adeoque muri extimi cujus altitudo et latitudo erant calami unius longitudo per singula latera extrinsecus est cubitorum quingentorum. Hujus itaque muri perimeter est quam angelus metitur. Adde quinquaginta cubitos in suburbarum undique et singula, quadrati latera erunt sexcentorum cubitorum < text from f 56r resumes >

[188] ✝ Apud Waltonum in Prolegom. Bibl. Polygl.

[189] 18

[190] 19

[191]

h. Commatum ordo in Heb. Vulg. inversus est. Angelus enim non transibat per saltum a latere aquilonis ad latus austri, ut ibi habetur, sed circumeundo mensurabat ordine latera quatuor, ut in textu olim legebant septuaginta.

[Editorial Note 5] Placement of this note following the suggestion of Morano, El Templo de Salomón, p. 123, n. 23.

[192] 20

[193] g Heb calamos. Sept. cubitos. Quod autem cubiti juxta septuaginta, non calami legi debent, fusè docet [188] L. Capellus disputando contra somnium <56r> quoddam Villalpandi et cubiti illi sic per ‡ < insertion from f 55v > ‡ Et cubiti illi sic per partes computantur. Longitudo portæ exterioris ad aquilonem sitæ quinquaginta cubiti, inde ad portam interiorem cubiti centum, longitudo portæ interioris cubiti quinquaginta, latitudo atrij interioris cubiti centum, longitudo portæ interioris australis cubiti quinquaginta, inde ad portam australem exteriorem cubiti centum longitudo illius portæ cubiti quinquaginta. Summa cubiti quingenti. Hæc igitur est atrij latitudo inter extimas facies extimarum portarum, adeoque muri extimi cujus altitudo et latitudo erant calami unius longitudo per singula latera extrinsecus est cubitorum quingentorum. Hujus itaque muri perimeter est quam angelus metitur. Adde quinquaginta cubitos in suburbarum undique et singula, quadrati latera erunt sexcentorum cubitorum < text from f 56r resumes >

[194] Cap 43.1

[195] 2

[196] 3

[197] 4

[198] 5

[199] 6

[200] 7

[201] Cap. 46.19

[202] 20

[203] 21

[204] 22

[Editorial Note 6] Placement of inserted passage following the suggestion of Morano, El Templo de Salomón, p. 124, n. 24.

[205] 23

[206] 24

[207] ✝ De apparatu templi cap. 5. sect. 19

[Editorial Note 7] Omitted word 'quæ' supplied following Morano, El Templo de Salomón, p. 134, n. 27.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC