Concerning experiments to show heat
IV
< text from f 62r resumes > < insertion from the top right of f 62r >read May 28. 1701.
Entd RB. 9. 46. Trans. 270.
Tabula quantitatum et graduum Caloris.
In hujus Tabulæ columna prima habentur veræ caloris quantitates computum inchoando a calore quo aqua incipit gelu rigescere tanquam ab infimo caloris gradu seu communi termino caloris et frigoris, et ponendo calorem externum corporis humani esse partium duodecim. In secunda columna habentur gradus caloris in ratione geometrica sic ut secundus gradus sit duplo major primo, tertius \item/ secundo et quartus tertio, & primus sit calor \externus/ corporis humani sensibus æquatus. Patet autem per hanc Tabulam quod calor aquæ bullientis sit fere triplo major quam calor corporis humani, et \quod/ calor stanni liquescentis \sit/ sextuplo major & calor plumbi liquescentis octuplo major \& calor Reguli liquescentis duodecuplo major/ & calor ordinarius ignis culinaris sexdecim vel septendecim vicibus major quam calor idem corporis humani.
Constructa fuit hæc Tabula per ope Termometri {sic} & ferri candentis. Per Thermometrum inveni gradus {illeg} calor mensuram calorum omnium usqꝫ ad calorem quo {illeg} stannum funditur & per ferrum candens inveni mensuram reliquorum. Nam calor quem ferrum calelactum corporibus frigidis sibi contiguis dato tempore communicat hoc est calor quem ferrum dato tempore amittit est ut calor \totus/ ferri. totius Ideoqꝫ si tempora \refrigerij/ sumantur æqualia calores erunt in ratione geometrica, et propterea per tabulam logarithmorum facile inveniri possunt.
<62ar>Primum igitur per Thermometrum ex oleo lini constructum inveni quod si olerum ubi Thermometer in nive liquescente locabatur occupabat spatium partium 10000, idem oleum calore primi gradus seu corporis humani rarefactum occupabat spatium 10256 & c{illeg}|a|lore [1]|[|aquæ jamjam ebullire incipientis spatium 10705 & calore aquæ vehementer ebullientis incipientis spatium 10725 et calore|]| aquæ stanni liquefacti defervientis ubi incipit ebulli rigescere et consistentiam amalgamatis induere spatium 11516 & ubi omninò rigescit spatium 11496. Igitur oleum rarefactum fuit ac dilatatum in ratione 40 ad 39 per calorem corporis humani, in ratione 15 ad 14 per calorem a{illeg} aquæ bullientis, in ratione 15 ad 13 per calorem aquæ stanni defervientis ubi incipit coagulari et rigescere et in ratione 23 ad 20 per calorem quo stannum deferviens omnino rigescit. Rarefactio aeris æquali calore fuit decuplo major quam rarefactio olei, & rarefactio olei quasi quindecim vicibus major quam rarefactio spiritus vini. Et ex Ex his inventis ponendo calores \olei ipsius/ rarefactioni proportionales et pro calore corporis humani scribendo partes 12 prodijt calor aquæ ubi incipit ebullire partium 33 et ubi vehementius ebullit partium 34; & calor stanni vel|ubi| vel liquescit vel deferviendo incipit rigescere et consistendam amalgamatis induere prodijt partium 72, & ubi deferviendo rigescit et induratur partium 70.
His cognitis ut reliqua investigarem calefeci ferrum satis crassum donec \satis/ canderet et ex igne cum forcipe etiam candente exemptum locavi statim in loco frigido ubi ventus constanter spirabat & huic imponendo particulas diversorum metallorum et aliorum corporum liquabilium notavi tempora refrigerij donec particulæ omnes amissa fluidate rigiscerent \& calor ferri æquaretur calori corporis humani./ Deinde ponendo quod excessus calorum ferri et particularum rigescentium supra calorem atmosphæræ Thermometro inventum essent in pro{illeg}|gress|ione geometrica ubi tempora sunt in progressione arithmetica, calores omnes innotuere. Locavi autem ferrum, non in aere tranquillo sed in vento uniformite {sic} spirante ut aer a ferro calefactus semper abriperetur a vento et aer frigidus in locum ejus succederet uniformi cum motu succederet. Sic enim aeris partes æquales æqualibus temporibus calefactæ sunt & calorem conceperunt calori ferri proportionalem.
Calores autem \rerum/ sic inventi eandem habuerunt rationem inter se cum caloribus {illeg} ijsdem earundem rerum per Thermometrum inventis et propterea rarefactione{illeg}|s| olei \ipsius/ caloribus proportional{es} esse recté assumpsimus.
<62av> < insertion from the left margin of f 62av >141.
Tabula Quantitatum & Graduum
Caloris, &c. auctore Isacco Newton
Eq. aurato &c
Entred Regist. 9. pag. 46
Tr. 270.
< text from f 62av resumes >[1] out