Catalogue Entry: THEM00438

Two Notable Corruptions of Scripture (part 3: ff. 49-68)

Author: Isaac Newton

Source: Ms. 361(4), ff. 49-68, New College Library, Oxford, UK

[Normalized Text] [Diplomatic Text]

[1] a Quidam autem [sc. Hæretici] ex ijsdem scripturis quædam eraserunt de quibus revinci{illeg} timebant, sicut constat Ar{i}anos de Evange{lio} erasisse quod Sa{l}vator ait: Q{illeg} Quia Deus spiritus est quia credere nolebant quod Sp{iritus} S. Deus esset omnipotens. Hincmar Opusc. 33. cap. 18.

[2] b Quod natum est. Ambros. {de} spiritu sancto lib. 2 cap. 9 & cap. 12. & De fide lib. 3, c. 8.

[3] c. Sed etiam ip{se} Dominus dixit {in} Evangelio: Qu{oni}am Deus spiri{tus} est. Quem loc{illeg} ita expresse Ariani testifica{mini} esse de spiritu {ut} eum de vestris codicibus auferatis atque utinam de vestris et non {eti}am de Ecclesi{æ} codicibus tolleret. Eo enim temp{illeg} quo impiæ i{illeg}tatis Auxen{tius} mediolanense{illeg} Eulesiam{illeg} <50r> armis exercituque occupavera{t} vel a Valente atque Vrsatio nutantibus sacerdotibus suis incursabatur Eulesia Sirmiensis, falsum hoc et sacrilegum in ecclesiasticis codicibus deprehensum est. Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis, et literas quidem potuistis abolere sed fidem non potuistis auferre. Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat. Neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitæ vestra nomina radebat. Cur auferebatur, quoniam Deus Spiritus est si non pertinebat ad spiritu. Ambros.

[4] a Quod siquis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Græcos inspiciat codices et advertat quia scriptum est, Οἱ πνεύματι Θεω λατρεύοντες, quod interpretatur qui Spiritui Deo servimus. Ergo cum serviendum dicat spiritui &c. Ambros. l. 2 de Spir. Sancto c. 6.

[5] varia lectio And

[6] varia lectio Bishop

[7] b Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, vel sicut nonnulli codices habent, qui spiritui Deo, vel spiritui Dei servimus. D. Augustin. l. 3 ad Bonifac. c. 7.

[8] c Plures enim codices etiam Latini sic habent, qui spiritui Dei servimus Græci autem omnes aut pæne omnes. In nonnullis autem exemplaribus Latinis invenimus non spiritui Dei servimus sed spiritu D{eo} servimus. D. Augustin. l. 1 de Trin. c. 6.

[9] V Lec. St

[10] Scio plurosque codices habere, qui spiritu Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus plures Græci hoc habent, qui spiritui Dei servimus. D. Aug. de Verb. Apost. serm. 15.

[11] Ait enim idem Quia scimus quod filius Dei venit ...

[12] Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Ioannes in Epistola dicens: Scimus quod Filius Dei apparuit et dedit nobis sensum ut cognoscamus patrem et simus in vero filio ejus Iesu Christo. Hic est verus Deus et vita æterna. Verum Ioannes filium Dei et verum Deum dicit. Ambros. l. 1 de Fide c. 7.

[13] a Nec sane ignorandum nobis est et in Græcis et Latinis codicibus complurimus vel de adveniente Angelo vel de sudore sanguineo nihil scriptum reperiri. Hilar. l. 10 de Trin.

[14] b In quibusdam exemplaribus tam græcis quam Latinis invenitur scribente Luca: Apparuit illi Angelus de cælo confortans eum. &c. Hieron. l. 2 adv. Lucif.

[15] V. L. {Omousian}

[16] a. Origen. in h. l. Chrysostom. in h. l. Cyril. Thesaur. assert. 10. Hilar. in h. l. can. 19, et de Trinitate l. 9 pag. 196. Hieron. in h. l. ut ex ejus commentario patet. Nam textus ab eo citatus corrumpiter.

[17] Good

[18] D. Augustin l. 2 de consensu Evangel. c. 3.

[19] D. Augustin l. 2 de consensu Evangel. c. 3.

[20] a. Scriptum est, inquiu{nt}, De die autem illo & hora nemo scit, neque Angeli cælorum nec filius nisi solus pater. Primum veteres non habent codices græci quod nec filius scit. Sed non mirum si et hoc falsarunt qui scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adjectum proditur dum ad interpretationem tanti sacrilegij derivatur. Pone tamen ab Evangelistis scriptum &c. Ambros. l. 5 De Fide c. 7.

[21] In quibusdam Latinis codicibus additum est; neque filius cum in Græcis et maximè Adamantij et Pierij exemplaribus hoc non habetur ascriptum. Sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. Gaudet Arius & Eunomius quasi ignorantia magistri gloria discipulorum sit et dicunt: Non potest æqualis esse qui novit et qui ignorat, &c. Hieron. com. in Matth. 24.

[22] Si enim Latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus. Tot enim sunt exemplaria penè quot codices. Hieron. Præf. ad Damasum in Com. Matth.

[23] c In Marco additum est μεδὲ ὁ υἱὸς id est neque filius. Et fatetur Divus Hieronymus hoc ascriptum fuisse etiam apud Matthæum in nonnullis Latinis codicibus, in Græcis non haberi præsertim in exemplaribus adamantij ac Pierij. Atqui <58r> ex homilijs Origenis quas scripsit in Matthæum apparet illum addidisse Filium, cujus hæc sunt verba. Qui non cognoverunt de die illo et hora neque Angeli cælorum neque filius. Præparat enim filius scientiam diei illius & horæ cohæredibus promissionis illius ex quo seipsum exinanivit. Ac paulo post: Et præparans omnem quem vult scire illum diem & horam cum sanctis Angelis & cum ipso domino nostro Iesu Christo. Ad eundem modum legit Augustinus in homilijs quas edidit in Matthæum sermone vigesimo primo, nec legit solum verum etiam interpretatur. Cumque hoc Hilarius, cum ait in expositione canonis, dicens diem illum omnibus esse incognitum & non solum Angelis sed etiam sibi ignoratum. Legit et interpretatur eodem modo Chrysostomus. Denique et Hieronymus ipse in progressu enarrationis sequitur hanc lectionem. Et cum Marcus ἐπιτομὴν scripserit Matthæi, consentaneum est illum non hoc addidisse de suo. Proinde suspicor hoc a nonnullis subtractum ne Arrianis esset ansa confirmandi filium esse patre minorem qui nobiscum aliquid ignoraret. Verum erat igitur ex Marco item eradendum, ubi planè legitur. Neque convenit hac via tollerere occasiones hæreticorum, alioqui bona pars evangeliorum foret eradenda. Et imprimis illud Pater major me est. Interpretatione medendum erat huic malo, non rasura: calamo, non scalpello. Erasm. annot. in h. l. Beza in his Annotations uses to be sharp upon Erasmus for such Annotations as this but is silent here. For he knew that {his}[Editorial Note 1] own MS (that very old one which he presented to the Univers{ity} of Cambridge) read here in Matthew both in greek & Latin nor the Son, & it seems chose rather to say nothing then to acknowledge this reading.

[Editorial Note 1] 'that is' has been added due to some damage to the left margin of the folio

[24] Hieron. in h. l.

[25] Ego sum Alpha et ω dicit {Dom}inus Iesus qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens. l. 2. de Fide c. 3

[26] Epiphan. Hæres. 42. p. 358. Edit. Petau.

[27] might be

[28] & then to justify & propagate them exclaimed against the Hereticks & old Interpreters, as if the ancient genuine readings & translations had been corrupted. Whoever was the author of the Latin Version which did insert

[29] This is omitted in another MS

[30] qui est Deus super omnes. Cui sint laudes et benedictiones in sæculum sæculorum. Amen. Interpres Latinus in Bibl. Polygl.

[31] a See Mark. 14.61 Ephes. 4 6. Act. 7.48.

[32] b. Ambrose. in {h. l.}

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC