Petavius libro primo Tomo secundo dogmatum Theologicorum libro cap.
primo, Platonicorum Philosophorum Trinitatem expo
nens, probat eos hæc docuisse. Supremum quendam
esse Deum et unicum eundem ac singularem
quam ab ipsis dictum ταγαθὸν, ἀυτίαν & δημιουργὸν
dictum, id est dictum, id est, Bonum quod mentem omnem &
usiam excedit, causam rerum omnium & opi
ficem mundi. Hunc superabundant majestatis
fæcunditate de se mentem creasse quæ plenam
similitudinem servet auctoris, [Boni fœtus existens
quem Bonum sibimet ipsi proportione quadam
respondentem genuit ] quaque ab ijsdem dicitur νους, & λογὸς
& mundi opifex nominetur, item τὸ ὂν, & Idea et Demiurgus opifex mundi & mundi etiam opifex & Boni fœtus
quem Bonum sibimet ipsi proportione quadam
respondentem genuit: Post Mentem tertium extitisse
principium quod etiam omnium quæ sunt animam
appellant, & γ ρ ποίημα id est creaturam
constituunt non in constituunt.
His similia de Deo supremo et Verbo ejus
docuisse Philonem Iudæum una cum authoribus
librorum qui Hermeti Trismegisto ac Zoroastri
tribuuntur, ostendit Petavius capite secundo dein
capita tertio et quarto Opiniones scriptorum
Ecclesiasticorum exponit ut sequitur: nam verba
ejus R apponere lubet.
Nunc illud ipsum, pergit, cujus gratia Pla
tonicorum de trinitate sententiam accuratè per
vestigavimus, expendamus hoc capite; quis anti
quorum aliquot de eodem dogmate sensus extiterit
ac quemadmodum Platonis in Christianam religi
onem commentum de Trinitate paullatim ab ijs
dictum sit, qui ex illius secta institutioneque
erunt ad Christi professionem: vel utcunque doctrina doctrina ipsius afflati, excultique sunt. Quorum genus est
omninò duplex. Nam alij sunt quos ne Christiana
quidem dignos appellatione censeat qui exactiùs
de eo judicare voluerit; ut hæretici – Ac de
hæreticis qui quidem, extra controversiam tales ha
bentur, postea Nunc de cæteris qui vel perpetuò
catholici fuerunt; vel inter eos aliquando florue
runt, prima esse debet inquisitio, ut plerosque, dquod
dixi, constet de sanctissima Trinitate Platonico pœne
more sensisse, vel loquendi genere ipso nonnihil
ad eum implicatos videri posse. Quod posterius ad sanc
ctos potissimum, atque omni dignos veneratione Patres
attinet, quos neque culpare debeo, aut in hæresis
nefariæ crimen adducere: neque si quid minus
ab ijs accurate dictum extat, atque ab catholica
norma dissidens, possum prætermittere.
Iustinus Martyr unus ex antiquissimis
qui quidem extra controversiam sunt, & ipse Phi
losophus, minorem Patre filium posuit, non solùm
quatenus hominem se fecit, sed etiam divinitate
et antequam humana se carne vestiret. Pror
sus enim quod ex Iudæis et Platone Arianos
expressisse aa Nyss. l. 1 con. Eunom. p 15 Gregorius NysseenusNyssenus quæritur,
Deum Patrem constituit ὑπεράνωθέν τινα κτίστην
καὶ ποιήτην ὑποβεβηκότος θεου supremum con
ditorem ac Dei inferioris opificem et subjecti. In
Dialogo cum Tryphone, Dei filium et Verbum
asserit ante susceptam hominis naturam sæpe
Patriarchis apparuisse. Nam quoties in scriptura
legitur, Angelum Domini cum Abrahamo, Mose
ac reliquis esse locutum, ait ipsum intelligi fi
lium Dei a Patre missum & ejus ministrum,
Quod iste, qui a Patriarchis est conspectus Deus
et Angelus & Dominus appellatur; ut vel ex
his intelligatis ipsum universorum Parenti minis
trasse. Et paulo post, Angelum qui Moysi di
xit; Ego sum Deus Abraham & Deus Isaac & Deus
Iacob, negat fuisse conditorem omnium Patrem sed3 sed filium Patres administrum Sed quem vobis demon
stravimus Abrahamo visum esse, & Iacob qui con
ditoris universorum voluntate ministravit. Hujus rei
causam reddidit ejusmodi, quæ sententiam illius evi
dentiorem facit. Nam idcirco filium Patribus sui
videndi fecisse copiam ait, quod universorum pater,
& conditor neque superiora cœlo spatia relinquere
possit nec in exigua terræ parte conspici. Ac
post multa subinde producta testimonia Scripturæ
in quibus veteribus apparuisse collocutusque esse
dicitur; per illa ipsa demonstratum ait esse,
filium Dei significari, qui sit Patri ac Domino
subjectus, ejusque voluntati serviat. Mox cum in
ijsdem sacris libris legitur, Ascendisse Dominus ab
Abrahamo; vel locutus Moysi, vel descendisse ut
videret turrim, vel clausisse Deus Arcam Noe
deforis; cavete putetis, inquit, vel ipsum ingeni
tum Deum descendisse alicunde, vel ascendisse.
Etenim ineffabilis Pater, ac Dominus omnium
neque profectus est aliquò neque ambulat, neque
dormit, neque surgit; sed in suo, ubicunque demum
manet loco acutè intuens & audiens, non oculis
nec auribus sed vi quadam inexplicabili & omnia
prospicit & cognoscit omnia, nec eum latere
quispiam potest nostrum; nec movetur cùm loco
nullo, ac ne mundo quidem ipso quidem contineri possit;
quippe qui, antequam mundus esset, extiterit.
Quomodo igitur vel alicui iste loqueretur, vel
conspiceretur ab aliquo, vel in exigua terræ
particula cerneretur, cùm ne ejus quidem
qui ab ipso missus erat, gloriam intueri popu
lus in Sina potuerit; nec vel ipse Moyses in
tabernaculum, quod fecerat, ingredi, nisi com
municata illum a Deo gloria explevisset. Ac
paucis interjectis ita concludit. Igitur nec Abra
ham, nec Isaac, nec Iacob, nec alius mortalium
quisquam, vidit Patrem et ineffabilem omnium Dominum 4 Dominum omnium simpliciter, adeoque ipsiusmet Christi
sed illum qui de ipsius voluntate Deus est, ejus
filius & Angelus, ex eo quod illius voluntatis admi
nister sit: quem & hominem nasci per virginem
voluit: qui et ignis aliquando in illo de rubo cum
Moyse colloquio factus est. Addit præterea,
nisi eo modo scripturas explicemus, consequens fore
cùm in ijs legimus, Pluisse Dominum a Domino
de cœlo ignem & sulphur & id genus alia, Pa
trem ipsum universorum ac Dominum aliquando
in cœlo non fuisse. Quæ omnia demonstrant
Iustinum inferioris cujusdam conditionis esse pu
tasse filium, etiam antequam homo fieret, ac
minorem esse Deum, qui nec ubique esset, & spa
tio circumscriberetur aliquo & paternæ voluta
ti serviret.
Huic Iustini opinioni non parum refra
gatur Expositio illa fidei quæ Iustini ejusdem nomine
est inscripta. Sed alterius est omninò quod non
modo stilus ipse persuadere cuivis potest linguæ
illius non omnino rudi: sed et insuper, quod
Bellarminum movit, ut de auctore Iustino solum
modo dubitaret; quod et veteres ejus non me
minerunt: & multo apertius & dinstinctius disse
rit de mysterijs Trinitatis & Incarnationis, quàm
scriptoris ejus sæculi facere soleant. Quod pro
fecto verum est: Nam et de essentiæ sive
ὀυσίας unitate, & de Hypostaseon trinitate; &
de filij generatione, processione verò sancti
spiritus ea disertè ac subtiliter disputat, quæ
neque ab antiquis cæteris ante Nicænum con
cilium, sed ne ab ipsis quidem Nicænis usurpata
esse constat: neque nisi patefacto illustratoque
post Arianam procellam, dogmate isto, scribi
potuerunt. Præsertim cum ut postea dicemus, vox
Hypostasis non modo ante Nicænum consilium, sed ne5 ne ab ipsis quidem Nicænis patribus aliter fere
accepta sit quam pro ὀυσία & substantia, ra
rissimè verò pro persona & proprietate διακρι
τικη ac numerum faciente. Quare nemo do
ctus, ac prudens librum istum, qui alioqui ele
gans est & eruditus, Iustino tribuendum existi
met. Quem tamen in causa Trinitariorum
adversus Servetum & Gentilem tanquam Iusti
ni germanum opus magno cum strepitu inten
tabant Calvinus & Bernensis ministellus Are
tius. Cæterum quod et ex veterum silentio et
nimis enucleata Dogmatis explicatione præju
dicium de falsa Iustini inscriptione operi illi
præfixa facit Bellarminus; non animadvertit
itidem et de Areopagita Dionysio posse fieri;
cujus ne antiquiorum mentionem facit quis
piam primis quinque eoque amplius seculis; &
de Trinitatis Incarnationisque mysterijs, multò
quàm Εκθεσις illa Iustini, disertius, expressi
usque loquitur. Sed hæc obiter.
Athenagoras Philosophus Atheniensis
æqualis Iustini fuit. Scripsit enim Apologiāam
pro Christianis ad M. Aurelium Antoninum
& L. Aurelium Commodum Imperatores. In
qua Christianorum de sanctissima Trinitate,
hoc est Patre Filio & Spiritu sancto, professio
nem exposuit: ac quid filius esset & qua rati
one gigni a Patre diceretur obscurè significa
vit. Igitur quod Athei passim Christiani
nominabantur, non esse tales, ostendit ex eo
quod unum Deum venerentur, Ingenitum
et æternum nec aspectabilem, patiendi ex
pertem, qui neque comprehendi neque loco
possit cum sola mente
ac ratione comprehen
datur qui luce ac pulchritudine & spiritu ac potentia6 potentia circumfusus sit inexplicabili a quo uni
versitas est facta per verbum ipsius, eademque
digesta est et continetur. Mox Deum hunc
habere filium asserit qui sit Verbum ipsius in Ide idea et efficientia. Nam apb ipso & per
ipsum omnia facta sunt; cum sit unum
Pater & Filius: ac Filius in Patre & Pater in Filio sit unione & potentia Spiritus, mens
& Verbum Dei Filius est Dei. Quanam porro
ratione Filius appelletur, his verbis explicat:
Primogeniam esse Patris progeniem, non quasi
factum sit (a principio quippe Deus, qui est
æterna mens, habebat in seipso λόγον id est
rationem cum æternum sit rationalis) sed
ita ut cum materiâ concreta omnia, informisque
natura, atque erra, instar vehiculi subjiciantur
in ijsque crassiori levioribus admista sint, ad
hoc ut idea et actus illorum esset prodierit.
Hæc Athenagoras. quæ sane haud satis disertè
filij naturam et productionem explicant. Ac vi
detur putasse rationem ipsam hoc est λόγον, quo
pater ipse λογικὸς est, quam velut formam in
illius essentia cogitamus, Filium esse Dei. quem
admodum nonnulli sapientiam ipsam qua sapi
ens est Deus aut Pater, eundem esse filium
arbitrati sunt. quod Augustinus refellit in
sexto de Trinitate, ut postea docebimus. Hunc
igitur insitum Patri et apud eum ex æterno
manentem λόγον prodijsse dicit aliquando; ut
idea et actus esset infimarum rerum, hoc est
ut illas confusas & tumultuarias perpoliret
ac digereret. Quem quidem progressum et
προέλευσιν, si Filij et Verbi productionem
esse crediderit, sic ut illa ipsa processione
distincta primum ὑπόστασις extiterit cùm antea7 antea in Patris essentia contineretur (quæ videtur
illius opinio fuisse) neque coæternum Patri Verbum
ac λόγον existimavit, & a Sabelliano dogmate non
multum illius abhorrebit oratio.
Athenagoræ subjiciendus est Tatianus
Iustini Martyris discipulus; cujus contra Græcos
extat liber: in quo de Patre ac Filio & hujus
productione in hunc modum disputat. Deus, inquit
erat in principio. principium autem rationis esse
potentiam accepimus. Etenim Dominus omnium
cum ipse totius esset universi substantia, quatenus
nulla adhuc erat facta creatura, solus extabat
quatenus vero tota vis & potentia ac tam eorum
quæ videri possunt quam quæ videri nequeunt, sub
stantia erat ipse, cum eo erant omnia. Nam cum
ipso, per rationalem vim, λόγος ipse qui in illo erat
✝✝ substitut ✝ ea fecit subsistere. produxit. Voluntate porro simplicitatis ipsius λόγος e
rupit: qui quidem non in vacuum emanans, primi
genium opus Patris fuit. Ibi Deum Patrem fuisse
dicit in principio. quam principij vocem haud ab
solutè, uti par est, et vulgo intelligitur, accepit, sed
σχετικως qua videlicet originem rerum omnium
ac principium significat Id enim declarat dum illud
ipsum ἐν ἀρχη quid esset explicat, & ait esse λό
γου δύναμιν vim rationis ac potentiam, secundum
quam omnia producere potest, & eorum est ὑπόστασις,
hoc est illa sustentat; vel ut ea sitnt facit.
Quamvis igitur Quæ a Deo producta sunt, & ὑφέ
στηκε, nondum reipsa ex æterno constarent; erant
tamen quodammodo cum illo, quatenus eorum propa
gandorum potentia et ὑπόστασις erat. Hoc sensu
ἐν ἀρχη in principio, fuisse summum universorum
Deum, ac Dominum asserit. Quare λόγου δύναμις
quam exprimit ἡ ἀρχὴ non est Verbi potentia,
ut vertit interpres. Siquidem haud satis commodè
dixeris Patrem in Verbi potentia fuisse, esse idem atque8 atque in principio fuisse Et perspicuum est subinde Tati
anum inter ea quæ ex illo principio & λογικη δυνά
μει prodierunt, primo loco numerare Verbum Quo
circa Verbum sive λόγος ex λογικης δυνάμεως, quæ
erat in Patre profluxit, & hujus voluntate prosiluit.
ac primum omnium opus illius extitit: a quo deinde
cætera fabricata sunt. Sane Theophylus libro primo
ad Autolycum, Dei nomina et qualitates explicans, ἐι λόγον, inquit, ἔιπω, ἀρχὴν ἀυτὸν λέγω. Si λόγον dix
ero, principatum ipsius dicam. Igitur Tatianus vide
tur existimasse Verbum a Patre productum ex æterno
non actu, et in semetipso; sed tantummodo in λογι
κη δονάμει, ac potestate fuisse: quemadmodum in
eadem erant et creata deinceps omnia. Porro qua
tenus in illa δυνάμει continebantur tam Verbum
quam quæ a Verbo deinde procreata sunt, cum
summo ac principe Deo simul extitisse. Non igitur
συναιδιον coæternum Patri putavit filium ac Verbum,
sed creatum, ac voluntate, sic tanquam ab opifice pro
ductum unde ἔργον appellatur.
Pergit Tatianus & λόγον ipsum sic a Patre pro
dijsse narrat, ut tamen λόγον ipsius hoc est rationem
vel sermonem aut sermocinandi facultatem illius non
exhauserit; neque ἄλογον eum reliquerit. sicut ex una
face cum plures accenduntur, nihil de ejus unde ac
cenduntur, nihil de ejus unde accenduntur, flamma
perit.
Vt homo qui erranti comiter monstrat viam (ait Ennius)
Quasi lumen de suo lumine accendat facit
Vt nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit.
Aut cum audientibus multis unus loquitur; non propterea
quod in illos sermo dimanat, inanis unde sermo profectus
est iste relinquitur. Quocirca κατὰ μερισμὸν potiùs
quàm κατ᾽ ἀποκοπὴν Verbum a Deo prodire censet,
id est participatione, non abscissione. μερισμὸν enim
non divisionem puto significare, ut vertit interpres. Non enim
partitione ulla flammæ altera fax accenditur sed
partipcipatione et communicatione.
Vixit9
Vixit ijsdem fere temporibus Theophilus
Antiochenus episcopus, qui Christianæ legis obtrecta
tores libris tribus, confutavit, quos Autolum in
scripsit. Horum in secundo, de Verbi generatione sic
disputat, minimè ut æternam eam faciat sed
temporariam. Etenim Deum asserit, λόγον suum
Quem intimum in visceribus suis haberet, genuisse
cum sapientia sua eructantem ante omnia. Quod
quidem Verbum operum suorum administrum adhibuit
ac per ipsum universa molitus est. Hoc appellatur
principium quoniam principatum ac dominatum habet
in omnia, quæ per ipsum fabricata sunt. Hoc igitur
cum sit spiritus Dei, & principium & spapientia, &
virtus altissimi, labebatur in Prophetas &c. Λόγον
ἐνδιάθετον, hoc est intimum & inclusum in Dei
visceribus fuisse dicit antequam gigneretur. Nondum
ergo Filius dicebatur, sed idem erat ac Pater;
nempe ipsa Mens ejus et sapientia. Quam tum
demum protulit, & quodammodo profudit cum pro
creandæ verum universitatis consilium cepit. Quod
in sequentibus planius exponit. Nam cùm scripsisset,
Deum in Paradiso inampbulasse; quæsivit quanam
ratione Deus ambulare dicatur qui loco nullo
coerceri potest. Cui sic respondet: Deum quidem
ipsum ac patrem universorum comprehendi loco
non posse, nec in eo deprehendi loco
non posse, nec in eo deprehendi. Sed Verbum ipsi
us, per quod omnia molitus est, quæ est virtus
ipsius & sapientia personam in se patris & omni
um Domini suscipiens, in Paradisum venit sub
persona Dei & cum Adamo collocutum est.
Quod enim eodem capite secundo Geneseos legitur
Adamum vocem audivisse inambulantis Dei, id
est λόγον ipsum, qui sit Dei filius. Tum quomodo
λόγος idem a Patre productus ut ejus esset filius,
enarrare pergit. Antequam ulla res, inquit, existe
ret consiliarum habebat istum qui est mens
ipsius & sapientia. Cum autem efficere voluit Deus10 Deus quæcunque deliberaverat, hunc λόγον ge
nuit prolatitium primogenitum omnis creaturæ
non ut verbo vacuus ipse fieret, se ut Verbum
gigneret, et cum verbo suo perpetuò versaretur.
Subjicit ista ex Evangelio Iohannis In princi
pio erat Verbum et Verbum erat apud Deum.
Quibus, inquit, ostendit in principio solum fuisse
Deum et in ipso Verbum. Postea dicit: et Deus
erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt,
& sine ipso factum est nihil. Verbum itaque
cum sit Deus, & ortum habeat ex Deo, quan
docunque vult Pater universorum, mittit ipsum
quamlibet ad locum. eoque veniens auditur, ac
videtur ab illo missum, et in loco reperitur.
Duplicem hic λόγον statuere videtur, alterum
ἐνδιάθετον,Patri ipsimet insitum, qui cum ipso
et in ipso ex æterno fuerit, &, ut opinor
ipsa Dei est essentia, sive mens illius &
intelligentia, unde habet ut λογικὸς nomine
tur. Eademque est λογικὴ δύναμις, unde λόγον
prodijsse Tatianus docuit. Alterum λογὸν προ
φορικὸν prolatitium vocat, quem Deus pater pro
tulit, administrum operum suorum, quem &
quocunque voluerit allegat. Neque vero prolatiti
um eo sensu nominat, ut sit externa tan
tummodo productio & significatio, quæ per rem
aliquam creatam in tempore fit. quomodo Sa
bellius eandem simplicissimam Dei naturam
tunc appellari dicebat Filium, cum externo
quopiam indicio, κατ᾽ ὀικονομίαν, demissionem,
ac subjectionem exprimetret. Cum enim multi
plex sit ista significatio, quæ per rem cre
atam editur ac nova toties assumatur, quoties
loquitur, aut facit aliquid Deus; non unam
productionem generationemque του λόγου, nec uni
cum ipsum et singularem a Patre productum
asseveraret Theophilus, sed plures et infinitas istiusmodi11 istiusmodi γεννήσεις & λόγοις Atqui unicum,
præter ἐνδιάθετον illum et primogenitum λόγον esse
dicit a Patre genitum & administrum operum
suorum qui sit ἀρχὴ id est principium, sive potiùs
principatus ipsius, id spiritus & Sapientia et virtus
Altissimi qui, ubicunque Patri libitum est, comparet;
cum pater ipse ac Deus universorum videri nulla
ratione queat. Igitur præter ἐνδιάθετον λόγον, quæ
est ipsa mens Patris & essentia, λόγος est alter
& unicus a Patre genitus. quem neque coæternum
neque ὁμοούσιον: sed minorem, putabit Theophilus;
velut ὑπουργὸν & minstrum qui id habet ut
sensibus, quando ita Pater voluerit, subsiciat sese,
ac loco contineatur: quod quidem summus ille
Deus ac Pater non potest. Hinc illa Ioannis,
In principio erat Verbum, sic interpretatur,
ut hæc, & Verbum erat apud Deum, de
ἐνδιαθέτω λόγω capiat: hæc autem; & Deus
erat Verbum de προφορικω & genito, quo
administro usus est pPater. Quæ, ut absurda,
ita Iustini Athenagoræ ac Tatiani doctrinæ
consentanea sunt, & ex Platonico dogmate
deprompta.
Eodem pertinet quod τριάδα Trinitatem
longè aliter explicat, quàm Christiana fert
professio. Siquidem tres illos dies qui in mundi
ortu Solis ac Lunæ procreationem antecesserunt,
figuram ait extitisse της τριάδος, nempe του
θεου, καὶ λόγου ἀυτου, καὶ της σοφίας ἀυτου, Dei
et Verbi ipsius et ipsius sapientiæ. Ibi mentio
nulla spiritus, quem cum λόγω confudisse
videtur. Eundem quippe λόγον & πνευμα του
Θεου, & verò σοφίαν appellasse, superius ostendi
mus.
IRENÆVS libro 4 capite 17 Deum Patrem
negat opus habere Angelorum ministerio ad ea,
quæ vult, efficienda. Ministrat enim ei ad
omnia sua progenies, & figuratio sua, id est Filius12 Filius et spiritus sanctus. Verbum et Sapientia
quibus serviunt et subjecti sunt omnes angeli
In his verbis ὑποουργιαν & ministri functionem
Dei filio tribuit. Quam et tertio in libro, capite
octavo significat. Nam cum illa trigesimi tertij
Psalmi, verba retulisset. Quoniam ipse præcipit, &
creata sunt, ipse dixit et facta sunt: mox
addit: Cui ergo præcipit? Verbo scilicet, per
quod, inquit, cœli firmati sunt. Tum spiritum
sactum sapientiam nominare videtur, quem
admodum proxime citato loco Theophilus. Sed comiter
ministri vox interpretanda est. Alioqui cùm Orige
nes Spiritum Sanctum ministrum esse dixisset, Hie
ronymus Apologetico primo contra Ruffinum, hære
ticum id esse scribit. Poterat ante omnes illos
quorum hactenus memini, vetustatis unus commemorari
Clemens Romanus. siquidem germana essent, quæ
illius inscripta nomine circumferuntur. Sed non sunt.
Hic igitur in constitutionibus Apostolicas, ridiculum nescio
quid, & hæreticum de Trinitate posuit. Nam Epi
scopum in Ecclesia instar esse Dei Patris ait: Diaco
num itidem, ut Christum qui Patri assistit & in omnibus
ministrat. Quæ, si Christus ut homo est consideretur,
non improbè dicta videri possunt. Sed pestilens est,
quod addit, Diaconissam figuram habere spiritus sancti:
quæ nihil sine Diacono facere debeat aut loqui: quem
admodum neque Paracletus a seipso aliuid loquitur
aut facit; sed Christum glorificans voluntatem illius
expectat. Quod quidem Macedonianum pus, ac vene
num sapit. Photius de Clementis operibus agens,
in Constitutionibus asserit quædam inesse Arianæ im
pietatis vestigia quæ non nisi violenter excusari
possunt. Cujusmodi iste locus fuerit quem ad
duximus: neque alius modò similem ad labem
implicatus occurrit. Verum quanta in istis cCon
stitutionibus ab interpolatoribus varietas inciderit,
aa Hæres. 70 ad Epiphanium olim adnotavimus
Idem porro Photius testatur in libris Recognitionis13onis quorum initium est Εγὼ Κλήμης, infinita esse
hæretica & absurda quæ Arianismum redolent,
ad injuriam filij Dei pertinentia. Quæ haud scio
an in vulgatis comparent. Et puto aliam longè
ista quam habemus, editione depravatiorem, vidisse
Photium. Postremò Photius alibi, de Epistolis Cle
mentis ejusdem ad Corinthios loquens, suspectum
hoc in priore esse dicit, quod cum Iesum Chris
tum Pontificem & patronum nostrum appellasset,
nullas alias voces divinitati ejus congruentiores
ac sublimiores addiderit. At in secunda Deum
expresse nominari. Sed si hoc satis esse credidit
Photius ad evitandam Arianæ Hæresis suspicionem,
Deum nominare Christum; multum falsus est.
Nam Deum Ariani impigrè nominabant Christum,
etiam qui inter ipsos perditissimi erant, Anomæi
ut ex illa re neutram in partem præjudicium
facere liceat.
Clemens Alexandrinus, vir eruditissi
mus & in Græcâ Platonicâque Philosophia apprimè
versatus, Christianum dogma de Verbo Dei, ac
Filio, Platonis ad mentem accomodare statuit,
sine erroris plerumque suspicione. Vt eum in IV
Strom. Ideam, sive εννοήμα του Θεου, actionem
Dei dici ait a Barbaris (Ita Christianos appellat)
λόγον του Θεου Verbum Dei. In VII verò
λόγον eundem μονογενη & omnipotentis Patris
gloriæ characterem vocat δεύτερον ἄιτιον:
Patrem ipsum πραιτον ἄιτιον. quæ primi, ac
secundi principij vocabula ex Platonicorum
opinione sumuntur.
At in illo ipso septimo libro minus ex
Catholicorum regula de Filio ita scribit: Per
fectissima autem et sanctissima, maximeque principalis
& maximè imperans ac beneficentissima est natura filij14 filij, qua soli omnipotenti propinquissima est. Natu
ram ait Filij omnipotente Deo citimam esse, quod
Platonici et Ariani dogmatis indolem sapit. Atqui
non est proxima natura sed eadem cum patre filij.
Mox honorificè de eodem filio sentiens. Nunquam a sua,
inquit, excedit specula Dei filius; non divisus, non
dissectus, non migrans e loco in locum; sed ubique
semper existens, nec ullo modo circumcriptuscircumscriptus: totus
mens, totus lumen paternum, totus oculus, omnia
videns, omnia audiens, omnia sciens, potestate potesta
tes perscrutans. Huic universa subjecta est militia
Angelorum, ac Deorum, Verbo, inquam, paterno, qui
sanctam dispensationem suscepit, propter eum, qui
subjecit. Videtur Filium Dei diversæ a Patre esse
naturæ putasse Clemens sed excellentis et a supremo
Deo ac Patre proximæ qui illi subjecta esse voluerit
universa. Hinc eodem illo loco, paucis interjectis, ait,
Dominum omnium a nullo prohiberi posse; maximè cùm
boni & omnipotentis Patris voluntati servit. Nec aliò
retulerim quod in lib. 4 Strom. inferiorem eatinus
Patre filium esse docet, Quod ille sub demonstratio
nem non cadit, adeoque neque sub scientiam; Filius
verò sapientia sit et scientia et veritas et quæ
cunque cogitata sunt istis. Proinde demonstrationem
habet et uberiorem enarrationem.
At in Protreptico commodius eundem revera
Deum nominat & æqualem universorum Domino.
Sic idem in Pædagogo recta & fidei consentanea
Catholicæ tradit eo ipso quod Verbum unum ait
esse cum Patre & eandem utrique bonitatem ac
commodat. Nihil, inquit, odit Deus. sed neque Verbum.
Vnum quippe sunt ambo, videlicet Deus, Dixit enim,
In principio Verbum erat apud Deum & Deus erat
Verbum. Mox ei bonitatem adscribit, & appellat της
του θεου φιλανθρωπίας συναγωνιστὴν γνήσιον, huma
nitatis Dei sincerum adjutorem. Tum in calce Pæ
dagogi, Patrem Filium et Spiritum Sanctum, unum
esse definit.
Ejusdem15
Ejusdem Clementis opus aliud extabat olim quod
hoc tempore intercidit Hypotyposeon, in quibus Ari
anæ perfidiæ semina erant plurima, ut a Photio
proditum est cod. CIX. sed quæ Clementis ipsius ger
mana minimè videntur.
De Origine ut ejus habent hodie scri
pta, longe aliter sentias, quàm Epiphanius, Hiero
nymus alijque veteres arbitrati sunt. Hi enim de
Trinitate quædam adscribunt Origeni absurda pror
sus & impia, quæ in illius libris minimè compa
rent: præsertim ijs quos de Principijs inscripsit;
in quibus omnis errorum illius officina constituitur.
Hujus auctor varietatis Ruffinus interpres fuit;
qui ut illius invidiam minueret, complures ejus
e scriptis errores sustulit; ac pro ijs catholica
dogmata substituit, ut in Præfatione testatur ipse,
quam illius περὶ ἀρχων operi præfixit. Temere
id quidem; imò flagitiosè, non solum quia vete
rum interpolare libros, ac pro libito commu
tare, periculosi res exempli est. sed etiam,
quod nec errata illius emendavit omnia; et ea
ipsa, quæ reliquit, non modo probare dissimulando;
sed commendare insuper, cum auctorem ipsum
laudaret, est visus. Quamobrem quid de sanctis
simæ Trinitatis mysterio existimavit Origenes, ex
antiquorum potius testimonio Petrum, quàm ex
illius monumentis, vel assutis a Ruffino lacinijs
æstimare convenit.
Hieronymus in ijs libris quos de eo argumento
scripsit constanter asserit Origenem pessimè de Filij
ac spiritus sancti divinitate sensisse. Etenim in
Epistola ad Avitum, ait ipsum in libro primo περὶ
ἀρχων asserere Christum filium Dei non natura
esse, sed factum: Deum Patrem per naturam in
visibilem a Filio non videri: Filium, qui sit
imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse
veritatem: apud nos autem, qui Dei omnipotentis non possumus16 possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem
videri ut majestas ac magnitudo majoris, quo
dammodo circumscripta sentiatur in filio: Deum
Patrem esse lumen incomprehensibile: Christum col
latione Patris splendorem esse ✝✝ perparvum perpetuum: qui apud
nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur.
Duarum statuarum majoris & parvulæ, unus
quæ mundum impleat & magnitudine sua quodam
modo invisibilis sit; & alterius quæ sub oculos cadat,
ponit exemplum, priori patrem, posteriori filium
comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat
bonum & perfectæ bonitatis: Filium non esse
bonum sed auram quandam & imaginem bo
nitatis: ut non dicatur absolutè bonus, sed cum
additamento pastor bonus, & cætera. Tertium di
gnitate & honore post Patrem et Filium asserit spiritum
sanctum. De quo cum ignorare se dicat, utrum
factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo
sentiret, expressit; nihil absque solo Deo Patre
infectum esse confirmans. Filium quoque mino
rem pPatre, eo quod secundus ab illo sit; et spi
ritum sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque
versari. Atque hoc ordine majorem Patris forti
tudinem esse quam Filij et Spiritus sancti: &
rursum majorem Filij fortitudinem esse, quam Spi
ritus sancti; & consequenter ipsius sancti spiritus
majorem esse virtutem cæteris quæ sancta dicuntur.
Rursus in quarto libro scripserat idem Origenes, Hiero
nymo referante, Filium non comprehendere Patrem;
etsi Pater illum comprehendat. tum majorem esse
Patrem Filio in omnibus, adeoque in cognitione,
Dum perfectiùs et puriùs à semetipso cognosicitur,
quàm a Filio
Hæc sunt germani Platonici et Ariana imbuti
perfidia scriptoris de Trinitate Dogmata: quæ in
hodiernis libris Periarchon frustra requiras. Hæc
enim Ruffinus omnia detruncavit negans hæc Origenis17 Origenis esse ab hæreticis illius intrata fuisse libris
asserens. Sic enim in libri primi præfatione loquitur.
Sicubi ergo nos in libris ejus aliquid circa id inveni
emus, quod ab ipso in cæteris locis de pietate de trini
tate fuerat definitum, velut adulteratum hoc et
alienum, aut prætermisimus, aut secundum eam
regulam protulimus, quam ab ipso frequenter in
venimus affirmatam. Quod etiam in Præfatione
libri tertij repetit. Hoc autem Ruffini facinus cum
Catholicis omnibus meritò detestatus est Hieronymus.
Hac enim ratione factum est, ut omnigenis erro
rum portentis infamis scriptor a plerisque Latino
rum pro Catholico sit habitus, propter unicam
illam cum Nicæna congruentem regula de Trini
tate sententiam, quam ei Ruffinus affinxerat.
Tum verò, cùm alij quamplurimi ijsdem in libris
errores ab interpolatore isto relicti sint, qui se
suspecta et hæretica omnia abrasisse professus
erat; ijdem illi videlicet probati & pro sinceris
ipsius judicio sunt recepti. cujusmodi illa sunt quæ de
animarum ex alijs in alia corpora transitu;
ac de resurrectione non ijsdem cum corporibus,
vel extinguendis postmodum et ipsis, futura, opere
in illo tradita leguntur.
Quibus adductus Hieronymus libros Periarchon
in Latinum rursus e Græco quàm fidelissimè trans
tulit; sic ut nulla re addita vel detracta ip
sissimas Origenis sententias decretaque proponeret. quæ
editio non sine magna jactura harum litera
rum intercidit: ac sola Ruffininana superest: quam
nemo sine stomacho, ac stolidi interpretis odio potest
legere. Sed sunt nonnulla tamen alijs in libris
ab eodem Origene prodita, quæ minorem Patre esse
filium haud obscurè significant.
Tomo18
Tomo primo in Ioannem verba illa declarans
In principio erat Verbum, magno conatu magnas nugas
effutit, dum illud inquirit an et qua ratione prin
cipium sit Christus ac docet principium esse in quan
tum sapientia est, & quidem a Deo creata, ut ex
Proverbiorum octavo capite colligit: non autem in quantum est vita, aut cætera post sapientiam.
Nam in Verbo et Filio Dei proprietates multas,
easque distinctas inesse putat; ut minimè sit simplex.
uti est Pater; Nam Deus quidem (ait de Patre lo
quens) unum est et simplex. Servator autem noster
propter multa; quandoquidem proposuit illum Deus
propitationem & primitias omnis creaturæ, efficitur
etiam multa. Quod si quis de Filio Dei propter
assumptam carnem, dici ab illo sentiat, relegat quæ
proximè idem scripsit Origenes; tum sciet divinum
ipsum Verbum & creatum a Deo, & multiplex, ac
varijs præditum qualitatibus ab eodem constitui. Nam
et sapientiam in Christo factam, id est creatam, &
vitam asserit. Cùm enim protulerit Ioannes (ait)
de Verbo loquens, Quod factum est in ipso vita erat,
ostendit factum fuisse vitam in Verbo. Neque verò Ver
bum hoc aliud est à Christo, Deus existens et Ver
bum apud Patrem; per quod facta sunt omnia: neque
vita alia est a Dei filio, qui inquit; Ego sum via,
veritas et vita. Vnde non secus actque vita facta
fuit in Verbo; sic Verbum erat in principio. Ac postea
illam ipsam sapientiam, quæ est Verbum, creatam esse
dicit: Dicendumque est, Deum, cùm animatam sapi
entiam, ut ita loquar, creasset, illius curæ permisisse
ut ex figuris et speciebus, quas ipsa habebat, (opinor)
subsistentiam & plasmationem & formas præberet en
tibus & materiæ. Rursus eundem Dei filium dicit
non esse principium juxta omnia quibus nominatur,
id est, secundùm omnes illius proprietates. Quî enim
fieri potest ut sit principium in quantum est vita, cum19 cùm vita facta fuerit in Verbo, quod est ipsius vitæ
principium? &c. Quod si diligenter examinemus om
nia ipsius cognomina, solum quia sit sapiens, prin
cipium est; ne principium quidem existens in quan
tum est λόγος, id est Verbum, vel ratio. quandoqui
dem Verbum vel ratio in principio erat. Adeò
ut audacter ausit quis dicere, antiquiorem omnibus,
quæ excogitantur, nominibus primogeniti omnis crea
turæ, sapientiam esse. Hic Origenes fœde Ioannis
locum illum interpretans, Verbum Dei tùm crea
tum factumque demonstrat, tum multiplicibus ex pro
prietatibus contextum; quarum una prior cæteris,
ac pollentior est. Quod etiam in Tomo secundo ad
illa verba. Omnia per ipsum facta sunt &c ma
nifestè docet: Quippe et Spiritum ipsum Sanctum per
Christum fuisse factum affirmat; ut postea dicemus:
& alia omnia per sermonem Deum facta esse, quæ
considerantur in Christo; quia Pater fecerit ea
in sapientia. Omnia enim, inquit, in Sapientia
fecisti non per sapientiam fecisti. Igitur in filio
Dei sapientiam, et vitam, & cætera inesse vult,
quæ a solo Deo Patre facta &c sunt, facta, inquam,
in sapientia, hoc est in filio ipso qui est sapien
tia; non per sapientiam, uti vulgo Hebrabica ista
locutio accipi solet, & vero debet ut ad creatas
res pertineat.
Præterea eodem in Tomo secundo sub initium,
indignè de Dei Filio sentit. Ait enim quando in
sacris libris ὁ θεὸς cum articulo ponitur, Patrem
intelligi, qui verus Deus est: cùm autem sine
articulo θεὸς legitur, Dei Filium ac cæteros, qui
Dij participatione quadam nominantur. Ac ne quem
offendat (inquit) quia dixerimus unum esse verum
Deum, nempe Patrem, & præter Deum verum multos
factos Deos, partip participatione Dei, verentes gloriam
ejus qui omnem creaturam præcellit, æquari reli
quis20quis obtinentibus appellationem Dei sine articulo; re
spondet sic Præter datam differentiam, per quam
Deum λὸγον diximus reliquis omnibus dijs ministrum
esse. deitatis, etiam, hæc differentia est apponenda.
Ea enim ratio quæ in singulis rationis capacibus
inest, eandem comparationem habet ad illam rati
onem quæ in principio apud Deum est, & Deus est
λόγος, quam habet Deus λόγος, id est ratio, sine ar
ticulo ad Deum cum articulo. Vt enim Pater ἀυτό
θεος hoc est per se Deus, & verus Deus se habet ad
imaginem (nempe filium) & ad imaginem imaginis, &c
sic hunc in modum se habet ipse λόγος, hoc est
ipsa ratio, ad eam quæ est in singulis rationem.
Hac in tota disputatione in qua stupor cum impietate
certat, palmare illud est sacrilegium, quod et Filium
Dei verum dici Deum non patitur; et inter factos
Deos numerat, ac Verbum id est λόγον ita com
parari cum creaturis affirmat quemadmodum cum
λόγοω ipso summus ac verus Deus. Vt ab reliquarūum
creaturarum consortio, nihil Dei Filium, præter ex
cellentiam quandam potiorem vindicet. quæ fuit postea
trita Arianorum usu nænia. Sic eodem in loco mox
Origenes tres constituit eorum gradus qui Deum co
lunt. Deum, inquit, alij quidem Deum universorum
habent. qui verò has proximè sequuntur, in Chri
stum Dei ipsius filium defixi sunt. Tertij verò
sunt qui Solem Lunam & Stellas omneque cœli or
namentum habentes, a Deo aberrant. Poterit qui
in auctoris illius scripta diligentius intenderit complu
ra alia deprehendere Arianæ perfidiæ semina.
Nos ad superiora unum aut alterum alio ejusdem
ex opere subjungemus. Libro sext contra Celsum
ait, proximum mundi nolitorem esse filium Dei
Verbum, qui velut suapte manu mundum fabri
carit: Patrem vero Verbi, eo ipso quod Filio suo
atque Verbo jusserit mundum facere, esse primarium
Opificem. Atque idem in libro quinto verba illa Deute
ronomij21ronomij secundum septuaginta interpretum editionem
enarrans, Constituit terminos populorum juxta nu
merum angelorum Dei, post disjectos Babylonicæ tur
ris architectos, & in varia loca dispersos. singulas,
ait, nationes pro linguarum diversitate præsidibus suis
angelis attributas esse, quos ἄρχοντας. id est, princi
pes appellat inter quos præstantiorem, ac valenti
orem cæteris unum fuisse, cui genus Hebræorum
est traditum. Hunc verò Iesum esse demonstrat;
non secus atque Eusebius Cæsariensis; qui stertentis
Origenis somnia ista cupide est amplexus, ut
paulo post ostendam.
Hæc ab aliena manu inserta esse fidem facit interpretem solita
licentia. Librumos quidem Periarchon Hieronymus quo infidam
Ruffini translationem interpretationem everteret, fidè transtulit –. In cæteris tam
ipse quam reliquis aucto interpretes, Ruffino similes extitere: Ita
ut non tam Ruffini scelus quam sæcula ipsius pia consuetudo videretur scripta veterum
inter transferendo interpretando, ne dicam transcribendo, pro lu pro lubitu
corrigere & ad eum aptare f suas opiniones aptare, ne le
gentium læderentur oculi fœdis ut arbitrati sunt, auctorum sen
tentijs læderentur. Ruffinus utique Præfatione in li
bros Periarchôn suæ, excusans interpretationis licentiam, dicit se
opus aggressum ea lege atque ordine ut quantum fieri potest
sequatur regulam præcessorum: et ejus præcipuè viri, cujus
superius fecerat mentionem [i.e. Hieronymi,] qui cum ultra
septuaginta libellos. Origenis quos Homiliticos appellavit, ali
quantos etiam de Tomis in Apostolum scriptis transtulisset in
Latinum in quibus cùm aliquanta offendicula inveniantur
in Græco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit,
ut nihil in illis quod a sfide sua discrepet Latinus lector
inveniat. Et paulo ante ejusdem Hieronymi licentiāam ver
bo faciens quam se unitatem profitetur, laudibus prosecutus, dicit quod is in stilo proprio placens, rem majoris
gloriæ sequitur, ut pater verbi sit potius quam interpres.
Quin & Hieronymis ipse (Epist. ad Theophil. cont. Ioan. Hierosol.)
idem his verbis fassus est: Originem me arguit [sc. Ioannes] ver
tisse in Latinum. Hoc non solus ego feci sed et confessor Hillarius fecit, et tamen uterque nostrum noxia quæque detruncans
utilia transtulit. Et epist. adv. Vigilantiūum: Origines, ait, Hæ
reticus; quid ad me qui illum in plerisque hæreticum non
nego. Erravit de resurrectione corporis, erravit de animarum
statu, de diaboli pœnitentia, & quod his majus est, Filium
Dei et spiritum sanctum in commentarijs Esaiæ Seraphim esse
testatus est. – Si igitur quæ bona sunt transtuli et mala
vel amputavi vel correxi vel tacui, arguendus sum cur
per me Latini bona ejus habeant et mala ingorent? Si hoc hoc crimen est, arguatur et confessor Hilarius qui Psalmo
rum interpretationem et homilias in Iob ex libris ejus, id est,
ex Græco in Latinum transtulit. Sit in culpa ejusdem confessi
onis Eusebius Vercellensis Eusebius qui omnium Psalmorum
Commentarios hæretici hominis vertit in nostrum eloquium,
licet hæretica prætermittens, optima quæque transtulerit. Taceo
de Victorino Pictabienensi & cæteris qui Origenem in expla
natione duntaxat Scripturarum secuti sunt & expresserunt,
ne non tam me defendere quam socios crimines videar quæ
rere. Eadem Hieronymus alijs in locis agnoscit et confirmat ex
quibus inquam conficitur non tam Origenem sibi contradixisse quam
interpretes ejus Origenem in sensum contrarium conformasse. Quod
idem plenius constabit argumento sequenti.
Suadet Hieronymus (lib. 1 cont. Ruffin) quod Sex, ait, libros Eusebius Cæsariensis
Episcopus: Arianæ quondam signifer factiones [sub titulo Apologiæ] pro Origene scri
psit, latissimum et elaboratum opus: et multis testimonijs appro
bavit Origenem juxta se CatholiumCatholicum, id est, juxta nos Aria
num esse. Horum Ruffinus primum librum vertit sub no
mine [Pamphili] martyris. – Paucisque testimonijs de filio Dei
et spiritu sancto commutatis, quæ sciebat displicitura Ro
manis cætera usque ad finem integra dimisit: hoc idem faciens
in apologia, quasi Pamphili, quod et in Origenis περὶ ἀρ
χων translatione fecerat. Hic autem Eusebij liber primus
(pergit Hieronymus in lib. 2 cont. Ruff.) sub nomine Pamphi
li a Ruffino æditus est tam græce quam latinè, immutatis duntaxat
sensibus de filio et spiritu sancto, qui apertam blasphemi
am præferebant. Igitur quæ Eusebius ex Origene in fidei
suæ defensionem citaverat, hic verbis immutatis ita in
contrarium sensum detorquet, quasi Pamphylus ea omnia ex
Origene ad probandum eum secundum Homoüsianos orthodox
um esse citasset. Et tam in Præfatione in libros Periar
chôn quam in calce hujus Operis Pamphilo ascripti quam
explicat se hoc Phamphili opus adidisse ut ex eo pate
ret Origenem revera Catholicum esse et conceptos is
cum sibi repugnantia haud scripserit cum a seipso discrepan
tia haud ipse scripserit, ideo corruptos esse in quamplurmis
ab hæreticis et malevolis libros ejus. Proinde librum Peri
archôn ab istis hæreticorum fraudibus recte purgasse se, et ad ad auctoris sensum primitivum probe redigisse contendit.
Hacce cupidentissima sophisticatione quæ Origenis erant
non esse Origenis et quæ non erant Origenis Origenis
esse projecta circulator audaciæ sit demonstrandum. Et
parum abfuit quin trans succederet. Eo libro, inquit
Hieronymus (lib 1 cont. Ruff.) quem sub nomine martyris edidit
Ruffinus vulneratæ sunt conscientiæ plurimorum dum scilicet
ejus auctoritate permoti Origenem juxta se catholicum esse
crederent. Quin et Hieronymus (lib 2 cont Ruffin.) testatur
se librum istum qui sub nomine Pamphili ferebatur
– quia non erat ei curæ quid pro hæretico scribe
diceretur, sic semper habuisse, quasi diversum esset opus Pamphili
et Eusebijj. Postea vero quæstione [de Origene] mota: scriptis
eorum [sc. Eusebij et Pamphili] respondere voluisse & ob hanc
causam legisse quid pro Origene unusquisque sentiret perspi
cueque deprehendisse quod primus liber sex Voluminum Eu
sebij ipse esset qui unus sub nomine Pamphili a Ruffino
æditus est, tam Græcè quam Latinè, immutatis duntax
at sensibus de filio et spiritu sancto qui apertam blas
phemiam præferebant. Vnde etiam ante annos fermè
decem [quam fraudem detexit] cum – auctorum suæ religionis
indicem texeret: inter cæteros tractatores posuit et hunc
librum a Pamphilo æditum, ita credens putans esse ut a
Ruffino et ejus discipulis fuerat divulgatum. Fraude igitur
tandem animadversa, Hieronymus propter inimicitias quæ inter
ipsum & Ruffinum intercedebant, rem palam fecit: hoc
insuper argumento Ruffinum convincens quod Pamphilus,
ipso referente Eusebio, nihil scripsit exceptis brevibus
epistolis ad amicos. Ruffinum præterea Arianum esse vult
Hieronymus, & librum hunc disseminare voluisse ut sub
persona martyris, hæresin introduceret quod inceptum est: Se homousianum
constanter professus est Ruffinus & librum disseminavit ut
ab Arianismo liberaret Origenem. Ad illud autem quod
Ruffinus & ejus sequaces Origenis libros corruptos esse con
tenderent, respondet Hieronymus fusius quidem in libris
contra Ruffinum, strictius autem in Epistola ad Pamma
chium et Oceanum, his verbis: Illud vero, ait, quod asse
runt, a quibusdam hæreticis & malevolis hominibus libros
ejus esse violatos, quàm ineptum sit hinc probari potest. Quis Quis prudentior doctior eloquentior Eusebio & Didymo inve
neri potest? Quorum alter sex voluminibus της ἀπο
λογίας ita eum sensisse confirmat alter sic ejus erro
res nititur excusare ut tamen illius esse fateatur: non
scriptum negans sed sensum scribentis edisserens. Aliud est:
si quæ ab Hæreticis addita sunt, Didymus quasi bene
dicta defendat. Solus est inventus Origenes cujus scripta
in toto orbe pariter falsarentur: & quasi ad ‡‡ Mithridates rex uno die, tota Asia, unicà significatione literarum, cives Romanos trucidandos
denotavit. Mithri
datis literas, omnis veritas uno die de voluminibus
eju illius radèrentur. Si unus est liber violatus, nunc
universa ejus opera quæ diversis et locis et tempo
ribus edidit, simul corrumpi potuerunt? Denique cum
plurima in libro Pamphili, quasi ex Origene catholicè
dicta citarentur: Hieronymus (lb 2. adv. Ruffin.) contra dis
putans, & errores Origenis breviter enumerans, viz Dei fi
lium creaturam esse, spiritum sanctum minstrum, &c : mox
subjungit: Hæc in Origenis libris ego hæretica doceo, tu
[Ruffine] ostende in quo ejus opere his contraria legeris.
Nolo dicas, ✝quod quæ de eisdem rebus in alijs locis ejusdem
auctoris catholicè dicta legeram, ne me mittas ad sex
millia librorum ejus, quæ legisse beatum papam Epi
phanium cirminaris; sed ipsa loca nomina: nec hoc
mihi sufficiet, nisi eadem dicta ad verbum protule
ris. Non est fatuus Origenes, et ego novi contraria
sibi loqui non potest. Igitur ex hac supputatione
nascitur illa summa nascitur non hæreticorum esse
quæ amputasti sed Origenis. Ita quidem Hieronymus,
temerè qui Multa Origenis in Latinum transfuderat, re
quareliqua perlegerat plenuenem omnia, et in epistola ad Pammachium et
Oceanum ita de se scribit: Quod, inquit, oponunt congre
gasse me libros illius, super cunctos homines: utinam
omnium tractatorum haberem volumina: ut tarditatem
ingenij lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros
ejus fateor. Et ideo errores non sequor quia scio uni
versa quæ scripsit. Credite experto, quasi Christianus
Christianis loquor. Venenata sunt illius dogmata,
aliena a scripturis sanctis vim scripturis facientia. Legi Legi, inquam, legi Origenem. Et si in legendo crimen est,
fateor & nostrum marsupium Alexandrinæ chartæ
evacuarunt.
At ille ipse Origenes quædam de Trinitate rectè
scripsit interdum, nisi ab aliena manu inserta sunt. Velut Homilia 6 in Exodum: Nullus ergo
in Dijs, ait, similis Domino: nullus enim invisibilis,
nullus incorporeus, nullus immutabilis, nullus sine in
itio & sine fine, nullus creator omnium, nisi
Pater cum filio et spiritu sancto. Et in Præfatio
ne ad Tractatus in Evangelium Ioannis, Verbum cum
Patre universorum Deum esse dicit. Et ad ista verba
In principio erat Verbum, de Filij sempiterna gene
ratione, ut par est, disserit. Etenim quod in secun
do Psalmo scriptum est, Filius meus es tu, ego ho
die genui te, sic enarrat: Neque enim est vespere
diei, neque mane, meo quidem judicio, sed tempus,
ut ita dicam, simul se extendens cum illa ipsi
us ingenita, et sempiterna vita, ipsi dies est hodie,
in qua genitus est filius, sic non invento q
origenis ipsius principio sicut neque diei. Hic enim
nullum initium esse origenis sive productionis Filij
docet, quem Pater hodie, id est in æternitate, &
sine initio genuit. Sed hæc satis catholicè dicta
velut nebula quadam obscurat in ijsdem Commen
tarijs, ubi Deum ait, cùm animatam sapientiam,
ut ita loquor, creasset, illius curæ permsisse, ut
ex figuris et speciebus, quas ipsa habebat, opinor, subsistentiam22 subsistentiam et plasmationem et formas præberet
entibus et materiæ. Rursus in libro sexto contra
Celsum præclarè Filium vocat ἀγένητον, id est, non factum. Non enim, ait, eum qui factus non est, &
naturæ omnis factæ primogenitum, pro dignitate scire
quis potest, sicut ille, qui ipsum genuit, Pater.
Sed eximia sunt, imprimisque memoranda, quæ
ex eodem Origene Athanasius refert in libro de
decretis Nicænæ Synodi: Si est, inquit, imago Dei
invisibilis, ipsa quoque invisibilis; equidem audacter
hoc etiam adjecerim, cum sit idem similitudo Patris,
non fuisse aliquando cum non esset. Pater Quando
nam enim Deus qui secundum Ioannem lumen
dicitur: Deus enim lumen est: splendoruem propriæ
gloriæ non habebat, ut audeat quispiam initium dare
filio, cum antea non esset? Ecquando vero illa
Hypostaseos Patris, quem nec effari, neque nominare,
neque verbis eloqui possumus, imago; character ille
Verbum, Patrem cognoscens, non fuit? Animadver
tat enim siquis hoc dicere audeat, erat aliquando
quando non erat filius; illud etiam se esse di
cturum, Sapientia aliquando non erat & Verbum
non erat, & vita non erat. Hæc planè mirifica
sunt: ac si quis alius, quam Athanasius, fide fa
ceret talia ab Origene esse scripta, profectò ab
Catholicis quibusdam intexta fuisse libris Origenis,
haud absurda foret suspicio. His enim prorsus
argumentis utitur quibus Arij dogma et illam ejus
impiam vocem ην ποτε ὅτε οὐκ ἠν, refellere
solent antiqui patres.
Cæterum Hieronymo de Origene assentitur
Epiphanius qui ideo in epistola ad Ioannem
Hierosolymitanum, quam in Latinum transtulit Hie
ronymus Arij Patrem illum vocat; ac subinde verba
ejus ex libro περὶ ἀρχων refert, quibus neque filium videre23 videre posse patrem neque spiritum sanctum videre
posse filium asserit. Et in hæresi Origenis, cum
ejus verba descripsisset ex Commentario ad Psalmum
primum, in ijs illud reprehendit quod Filium Dei
salvatorem nostrum γενητὸν appellaret Deum,
Quam vocem ambiguam, & ὁμώνυμον esse dicit.
Ac si quidem (ait) ab alio quopiam vocabulum
istud usurparetur, recto ac sincero animo pro
nunciatum esse existimare possemus. Nunc cum
in alijs plerisque locis deprehendamus, Vnigenitum
Deum a paterna divinitate, atque substantia ab
eodem auctore segregari, nec non spiritum
sanctum; propterea γενητὸν hoc est productum
Deum ideo dixisse illum apparet quod creatum
statueret. Et in Epitome Hæreseon testatur
ab illo creaturas constitui Filium et Spiritūum
sanctum. Quod etiam ex Epiphanio refert Au
gustinus: qui et defensores Origenis ait dicere,
Origenem Patrem et Filium & Spiritum sanctum
unius ejusdemque substantiæ docuisse. Sed qui ejus
plura legerunt (addit) contradicunt. Tum in
fine: Dicit præterea ipse Origenes quod Filius
Dei sanctis hominibus comparatus, veritas sit;
Patri collatus, mendacium: et quantum distant
Apostoli Christo tantum Filius Patri. Vnde nec orandus est Filius cum Patre, quia non est au
ctor indulgendarum petitionum, sed supplicator.
Non puto delirasse sic Origenem ut Filium
Dei ulla ratione mendacium esse dixerit: sed
quosdam, qui hoc illius dogma refellerent, quod
supra ex Hieronymo commemoravi Filium si
cum Patre comparetur non esse veritatem, ar
gumentando ita conclusisse; ergo mendacium esse,
si non sit veritas. De cujus rationcinationis vi
ac momento dicemus in secundo libro. Nihilo
minus24minus quod ex Origene tam Hieronymus quam Epi
phanius et Augustinus, fit ex ijs probabile quæ in
Commentario ad Ioannem idem scripsit Origenes.
Theophilus item Alexandrinus in epistola prima pascali,
quædam de Filio Dei ab Origene commemorat, impiè
irreligioseque dicta. Velut, Filium Dei, id est Verbum
ejusque virtutem, ad ea tantum, quæ rationabilia sunt,
pervenire: Item, sicut Pater et Filius unum sunt,
ita at animam quam assumpsit Filius Dei, & ipsum
Filium Dei unum esse. Vtcunque vero hæc habent,
et quoquo sensu ab Origene dicta sunt: perspicuè
ex superioribus omnibus efficitur; pessimè illum de
sanctissimæ Trinitatis mysterio, deque filij dignitate
statuisse.
Neque audiendus est Lambertus Danæus Genevensis
alumnus Synagogæ, qui ad Augustini librum de
Hæresibus cap 43 adnotat Originem primum vo
casse Filium Patri ὁμοούσιον, cujus rei testem citat
Athanasium & Socratem libro tertio capite septi
mo. Sed neutrubi istud legitur &c.
Meminit Photius codice 117. Anonymi cujusdam,
qui pro Origene apologiam edidit quinque in libros
partitam. In ea demonstrare studebat auctor iste,
Origenem de Trinitate rectè ac catholicè sen
sisse: verum cum adversus Sabellij dogma quod
tum maxime se efferebat, vehementius disputaret,
contrariam in partem ardore contentionis abreptūum,
quædam minùs consideratè jecisse: nonnulla etiam
ab hæreticis illius inserta scriptis. De corruptis
Origenis libris, vetus est querela fautorum ejus,
quam Hieronymus diluit contra Origenem Ruffinum scribens.
De Sabellio quod Anonymus iste narrat, non est
verisimile. Nam posterior Origenis morte videtur
Hæresis ista; ut ex Eusebij historia & Epiphanio
liquet. Verum quinta Synodus sub Iustiniano anno
Domini 553 habita Constantinopoli, de Origene dubi
tationem25tationem omnem sustulit. Nam varios illius errores
notavit. damnavitque, præsertim qui ad sanctissimæ
Trinitatis mysterium attinent: quos ab illo verè
profectos esse, non aliunde scriptis illius intextos, suo
judicio comprobavit.
Cæterum illa ipsa apud Photium de Sa
bellio sumpta excusatio ad Dionysij Alexan
drini patrocinium a monachis probabilius addu
citur. Quem quidem meritò post Origenem po
nimus. Vixit enim eodem quo ille, seculo; & illius
auditor ac prædicator fuit. Hic vero de Filio
Dei scripsit aliqua, quibus memorem eum estse
Patre significavit, & Arianorum prælusit hæresi.
Etenim opus quoddam, et factitium, dixit esse Dei
Filium: neque porro natura proprium, sed pere
grinum secundum substantiam esse à Patre: quem
admodum Agricola comparatur ad vitem & na
vis fabricator ad navem. siquidem tanquam
qui opus est, non erat antequam fieret. Hæc
et hujus generis alia ex illius contra Sabellium
libris ab Arianis deprompta, non diffitetur
Athanasius in eo libro quem de Dionysij senten
tia peculiarem scripsit. Sed eum excusat sic,
ut κατ᾽ ὀικονομίαν, accommodatione quadam
ista dixisse velit: nempe ut hæresi Sabellia
næ resisteret: quæ unam omninò divinitatis
hypostasim perinde ac naturam asserebat. Ob
id Filij Dei diversam a Patre personam demon
strare studens, ea de scripturis testimonia se
legit, quæ ad assumptæ carnis imbecillitatem
spectant: quæ sine controversia sic Filij pro
pria sunt, ut a Patre censeantur aliena.
Quin Dionysius ipse postulatus eo nomine
apud cognominem Dionysium Romanum Ponti
ficem, sese ipse purgavit, & invidiosa illa
verba commodum ad sensum revocare studuit, ac26 ac Filium Patri ὁμοούσιον appellavit et συναί
διον. Tum in epistola quam sub exitum vitæ
contra Paulum Samosatenum elucubravit, tum
eadem illa de Filio profitetur, tum de Trinitate
catholicè loquitur. Vbi inter alia, Non enim, in
quit, creatum est Verbum Iesus Christus. Ac non
nulla insuper ejusdem loca sequente libro tertio
referemus; ex quibus appareat illum æmulorum
obtrectatione ista prudentiorem redditum, sub vitæ
tempus extremum, de tanto mysterio sensisse re
ctius, aut locutum certe fuisse. Nam Basilius
epistola prima et quadragesima, Dionysium illum in
multis improbat, quòd Anomæorum hæresin pri
mus in humanum genus invexit. Non omnia,
inquit, illius hominis admiramur: nonnulla
verò prorsus etiam rejicimus. Propemodum
enim istius, quæ nunc divulgatur impietatis
Anomæorum, quantum scimus, primus iste hu
mano generi semina præbuit. Causam vero
hujus rei non puto improbitatem animi fu
isse: sed quod Sabellio vehementius oblucta
ri cuperet. Addit ipsum non solum hyposta
seòn sed etiam οὐσιων diversitatem adstruxisse,
atque inferiorem potentiæ gradum & gloriæ, ὁμο
ούσιον aliàs repudiasse alias admisisse. Spiritum
sanctum a divinitate segregasse et in crea
tarum rerum ordinem retrusisse. Meminit
illius de Dionysio Alexandrino dissentionis
sanctorum Athanasij et Basilij Photius in
excerptis Gobari. Et Facundus libro 10, Atha
nasij pro illo sententias describit.
Quinetiam episcopi illi sex qui
ad Paulum Samosatenum, antequam in ordi
nem redigeretur, epistolam miserunt, in ea quæ
dam de Filio proponunt ab Catholicæ regula
Fidei nonnihil abhorrentia. Vt cum Filium dicunt27 dicunt in mundo procreando Paternam implesse
voluntatem, eique ut id faceret, præcepisse Patrem. Vnde et diversum a Patre filium esse confir
mant quoniam qui præcipit, alter præcipiat
necesse est. Addunt eundem paternam im
plentem voluntatem Patriarchis apparuisse &
ob id ministerium Angeli nomen obtinuisse.
Hunc enim dandæ leges ministrum fuisse quem
& mediatorem Dei atque hominum vocat Apo
stolus.
Per idem illud tempus floruit Gregorius
Neocæsariensis cognomento Thaumaturgus,
Origenis discipulus quem et ipsum suspectas
nonnunquam de Trinitate sententias protulisse
testatur Basilius epistola quarta et sexagesima
ubi illudm excusat quod non dogmaticè neque
affirmando talia dixerit; sed vel disputantis
altercantisque more; vel ad eum quocum certa
bat, gentilem hominem sese temperantem ac
curatius expendere ista noluisse. Ex ijs minus
excusari possunt hæc, quæ Basilius ab illo
posita scribit, quod Filium κτίσμα, ποίημα,
hoc est creaturam et opus; ac quædam alia
nominaverit. Nam quod primo loco proponit
illius dictum ex fidei expositione, quæ, ut puto,
non extat, & adversus Ælianum disputatione.
Id ✝✝ Imo vero verba illa tempore Gregorij ipsissimam Sabellij hæresin designabant: proinde Gregorij esse non potuerunt: utpote cujus traditiones (ut Basilius ibidem testatur) hæresis ista consopita fuit. Nonne igitur tempore Constantij, ubi Athanasiani (ut dicetur) in errorem Sabellij inciderant, Ruffinus aliquis Gregorio vim intulit? si dextrè interpretemur nihil habet im
probum. Est autem ejusmodi Patrem et Fi
lium ratione quidem et cogitatione esse duo,
unum autem Hypostasi. – &c Hanc, inquam, Siconi
hoc nihil continent ob catholica regula d
Cæterùm Ecthesis Ecthesis illa Fidei
longior, quæ sub Gregorij nomine a Turriano
et Vossio publice est edita, Gregorij non est.
28
Huic adjungendus est Methodius martyr, qui
contra Origenem scripsit. Cujus animadversione dig
na quædam est sententia, quam refert Photius. Duas,
inquit, vires in ijs quæ ante confessa sunt, esse diximus,
effectrices: unam quæ ex non extantibus nuda voluntate,
sine cunctatione, simul ac voluit, per seipsam molitur
quicquid vult facere, eaque est Pater. alteram quæ
componit, et varietate quadam exornat, ad prioris
imitationem, quæ jam facta sunt; et est Filius, omni
potens et fortis manus Patris, in qua postquam fecit ma
teriam ex non extantibus, exornat. Hic non placet
δυνάμεις duas appellari Patrem et Filium; cùm am
bo una sint virtus et potentia, tum quod alteram
virtutem id est Patrem sola voluntate ἀυτουργειν
id est per se moliri ac creare dicit, ita ut Fili
um excludat: quem ait ea qua jam sunt facta
perpolire et exornare. Quod Catholicæ Fidei re
gula usurpari non sinit. Nihil enim Pater sine Fi
lio ac nisi per Filium efficit.
Fuit et Lucianus Antiochensis Pres
byter, vir sanctitate doctrinaque celebris: qui sub
Galerio Maximiano gloriosum martyrium obijt
Nicomediæ anno 311. Hic de Filij divinitate &
æquali vel una potius cum Patre substantia, haud
satis recte ab nonnullis sensisse proditur: Origenis
fortasse, aliorumque quos commemoravi, veterum
vestigia persecutus. Nam et Alexander Alex
andriæ Episcopus, qui primus Arium damnavit, &
contra ejus hæresin classicum cecinit, in Episto
la ad cognominem Alexandrum Byzantij Epis
scopum, docet Arianam perfidiam auctorem habu
isse Paulum Samosatenum, Quam Lucianus, inquit,
excipiens, a tribus Episcopis, longo tempore, mansit
excommunicatus. Quinetiam Arius ipse, ejusque fau
tores Lucianistas sese nominabant. Hinc Arius
epistola ad Eusebium Nicomediensem, quam Epipha
nius ac Theodoretus descripserunt, Eusebium vocat συλλουκιανιστήν29 συλλουκιανιστήν. Et Marius Victorinus libro primo
contra Arium, Isti, inquit, Ariani; isti Lucianistæ,
isti Eusebiani, isti Illyricani sed abjurantes aliqua,
auferentes aliqua, et mutantes, omnes diversæ opi
nionis hæretici. Epiphanius quoque in Ancorato
Lucianum & Lucianistas omnes Arianosque refelliat
ab Evangelio, quod Christo amnam tribuit, qua hunc
illi caruisse putant. Quin idem Hæresi quadragesima
tertia, Arianos illudere videtur quod Lucianum inter
martyres annumerant: Quem scilicet (inquit) Ariani
inter martyres annumerant. Ex quo falsum esse
liquet quod de Epiphanio & Luciano scribit impo
stor ille, qui Epiphanij vitam totam ex men
dacijs nugisque contexuit; nimirum ab Luciano
conversum esse ad Christianam fidem Epiphanium
& una cum sancto Hilarione monasticam sub illo
vitam professum. Nam si id verum esset, de ma
gistro suo non ita scriberet Epiphanius; ut certam
et exactam ætatis utriusque rationem prætermittam,
quæ minimè congruit. Sed neque verum illud
est, quod in Annalibus legitur, Athanasium
purgare voluisse ab illa suspicione voluisse Luci
anum, eo ipso, quod in Synopsi hunc enixè col
laudavit. Nam Synopsis ista non est Athanasij.
Vt a Græcis transeamus ad Latinos, Ter
tullianus imprimis de Filio Dei, ac Verbo cum
Iustino paria profitetur: illum videlicet ideo Pa
tribus antiquis apparuisse, quòd Pater a nullo pos
sit videri; in cujus nomine et auctoritate ipse
erat Deus, qui videbatur Dei filius. Lib. 2. con.
Marc. cap 27. Nam et profitemur, inquit, Christum
semper egisse in Dei patris nomine; ipsum ab
initio conversatum; ipsum congressum cum Patri
archis & Prophetis Filium Creatoris, sermonem
ejus, quem ex semetipso proferendo filium fecit et30 et exinde omni dispositioni suæ, voluntateque præfecit, di
minuens illum modico citra Angelos; sicut apud ✝✝ apud David eum
scriptum est: qua diminutione in hæc quoque dispositus
est a Patre, ✝✝ ut quæ quæ ut humana reprehenditis, ediscens
jam inde a primordio; jam inde hominem, quod erat
futurus in fine. Ille est qui descendit; ille qui
interrogat; ille qui postulat; ille qui jurat. Cæterum
Patrem nemini visum etiam commune testabitur E
vangelium, dicente Christo; Nemo cognovit Patrem
nisi Filius. Ipse enim et veteri testamento pronun
tiarat: Deum nemo videbit & vivet; patrem invisi
bilem determinans, in cujus auctoritate et nomine
ipsi erat Deus, qui videbatur Dei filius. Hîc ser
monem Dei factum esse filium, ac rebus creatis
omnibus esse præfectum asserit a Patre, qui sit
invisibilis et incongressibilis, qualem utique negat
esse Filium.
Verum in libro contra Praxeam cap 5 &
sequ. manifestius opinionem explicat suam, quæ
etiam Arianam hæresin impietate et ab
surditate superat. Hujus hæc est summa: Ratio
nem qui sensus & λόγος dicitur, ex æterno
penes Deum fuisse; qui rationalis inde sit dictus:
nondum tamen sermonem edidisse, quod Verbum di
citur, et ejus Filius, per quem universa condidit.
Hunc enim antequam produceret, cum ipsa & in
ipsa ratione intra seipsum habuisse, tacitè cogitando,
et disponendo secum, quæ per sermonem mox erat
dicturus: adeo ut interior hic esset tantummodo sermo,
sive Sophia, uti Proverb. 8 nominatur. Sed nondum
in se, ac per se subsistebat. Cum autem creare
Deus hunc mundum voluit; tum hunc ipsum
sermonem sophiamque protulit et animavit, eique
substantiam dedit, & ipsum Filium suum fecit.
Quocirca sub ipsum rerum exordium Verbum
suum sive sermonem produxit ex se Deus, ac
secundam Trinitatis personam, eundemque filium
condidit, quem hactenus in sola dispositione ac cog
nitione sua continebat. Quemadmodum enim
creatæ res omnes in divina mente ex æterno constiterunt31 constiterunt; ut in Dei sensu ac dispositione facta
jam essent; sed nondum in suis speciebus atque sub
stantijs cognoscebantur & tenabantur; quod tum
fieri cœpit cùm illæ procreatæ sunt: ita sermo
divinus ac sophia, in Dei sensu ac dispositione,
veluti præparatus ex omni æternitate, non prius
substantiæ suæ proprietatem accepit, quàm hanc
rerum universitatem creare Deus instituit. Hoc
caput est Tertullianæ sententiæ; quam per
partes, illius verbis explicabimus.
Imprimis cap. 5. Patrem a Filio persona esse
distinctum ex quorundam ratione confirmat, qui
Genesis initio sic in Hebraico scriptum esse dicebant;
In principio Deus fecit sibi filium: sed ut id mi
nimè firmum sit, alia argumenta suppetere ait
ex ea dispositione Dei quæ Filij generationem an
tecessit: Aiunt quidam, inquit, et Genesin in Hebra
ico ita incipere, In principio Deus fecit sibi fili
um. Hoc ut firmum non sit, alia me argumen
ta deducunt ab ipsa Dei dipsositione, qua fuit
ante mundi consitutionem, adusque filij generationem.
Ante omnia enim Deus erat solus; ✝✝ ipse ipsi sibi et
mundus et locus et omnia. Mox Deum asserit
ideo solum dici fuisse, quia nihil aliud extrinse
cus præter illum erat: cum tamen rationem
suam haberet in semetipso, id est sensum suum
ac sermonem quem Græci λόγον appellant: quem
admodum homo dum cogitat, antequam sermonem
suum efferat ac producat, eum intus habet in
animo velut collocutorem. Quod autem sermonem
istum quem intra se continebat, tùm protulerit,
cum universitatem hanc mundi fabricare consti
tuit, his verbis ostendit: Nam ut primum Deus
voluit ea quæ cum Sophiæ ratione & sermone
disposuerat intra se, in substantias & species suas
edere, ipsum primum protulit sermonem, haben
tem in se individuas suas ✝✝ rationem et sophiam rationes Sophiam, ut
per ipsum fierent universa, per quem erant co
gitata, atque disposita, imo et facta jam quantum in32 in Dei sensu Hoc enim ens deerat ut coram quoque
in suis speciebus, atque substantijs cognoscerentur ac
tenerentur. Tunc igitur ipsi Sermo speciem et
ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dixit
Deus, Fiat lux. Hac vero productione sive pronun
tiatione sermonis, qua res singulas in seipsis crea
vit Deus, alteram Trinitatis personam hoc est
sermonem sive Verbum ac Dei filium in se et in
substantia ipsius propria productum esse, non ex
nihilo, sed ex ipsius Dei substantia testatur cap. VII,
Hæc est, inquit, perfecta nativitas perfecta sermonis (qua
nimirum Sermonem ipsum in specie ornatuque
suo protulit, cùm dixit, Fiat lux) dum ex Deo
procedit, conditus ab eo primum ad cogitatum in
nomine Sophiæ. Dominus condidit me initium vi
arum suarum: dehinc generatus ad effectum Cùm
pararet cœlum aderam illi simul. Exinde eum
parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus
est; primogenitus, ut ante omnia genitus; & unige
nitus, ut solus ex Deo genitus, propriè de vulva
cordis ipsius. In hunc ergo sermonem, ad creatas
res moliendas de interiore Dei substantia profusum
hæc scripturæ, loca convenire putat; Filius meus
es tu, Ego hodiè genui te &, Ante Luciferum
genui te: nec non, Dominus condidit me initium
viarum in opera sua: Ante omnes collas gene
ravit me. Quod autem sermo prolatus, cujusmo
di fuit iste, Fiat lux, & cæteris, nullam substan
tiæ proprietatem habeat, sed vox tantummodo sit
& sonus oris, negat idem de sermone Dei cogi
tandum esse, ut asserebat Praxeas: verùm illum
esse substantivum, ac propria persona præditum: Non
vis enim, inquit, eum substantium habere in re
per substantiæ proprietatem, ut res et persona quæ
dam videri possit: & ita capiat secundus a Deo
constitutus duos efficare, Patrem et Filium,
Deum et Sermonem. Quid est enim, est dices, Sermo
nisi vox & sonus oris, & (sicut Grammatici tradunt) aer33 aer offensus, intelligibilis auditu, cæterum vacuum
nescio quid & inane & incorporale? Hæc objiciebat
Praxeas, ne tùm, cùm producturus omnia Deus
sermonem suum edidit, ac locutus est, Fiat lux, &c
putaret aliquis substantiam, ac personam aliquam
esse productam, ac proinde plures in Deo esse
personas ostenderet. Quem contrà Tertullianus
disputat: At ego, inquit, nihil dico de Deo inane, & vacuum vacuum prodire potuisse, ut non
de inani et vacuo prolatum nec carere
substantia, quod de tanta substantia processit,
& tantas substantias fecit. Fecit enim et
ipse quæ facta sunt per illum. Quale est
ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est;
ut inanis solida & vacuus plena et incorpo
ralis corporalia sit operatus? Mox Vacua &
inanis res est sermo Dei, qui Filius dictus est, qui
ipse Deus cognominatus est. Et sermo erat apud
Deum et Deus erat sermo? &c Hic certè est
qui in effigie Dei constitutus, non rapinam ex
istimavit esse se æqualem Deo. In qua effigie
Dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis
enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus
est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effi
gie. Sed et invisibilia illa, quæcunque sunt, habent
apud Deum & suum corpus & suam formam, per
quæ soli Deo visibilia sunt, quanto magis quod
ex ipsius substantia missum est, sine substantia
non erit? Quæcunque ergo substantia sermonis
fuit, illam dico personam & illi nomen Filij
vindico; & dum Filium agnosco, secundum a
Patre defendo.
Hæc fuit igitur Tertulliani de Filio
Dei Verboque sententia; tunc ipsum a Patre
genitum, ac Filium esse factum, quando res
omnes creatas & nihilo fabricatus est, ad idque
sermone est usus; quem tum ex sese protulit ac34 ac veluti coroporavit, hoc est propriam illi substan
tiam ac personam attribuit. Nam corpus pro sub
stantia sive soliditate
et hypostasi sumpsisse a
plerisque creditur; ne quis ex eo concludat Tertulli
anum asseverasse Deum, aut Dei verbum esse
corpus, quatenus ei, quod est spiritus, opponitur Nam
et spiritum sui generis esse corpus ait: hoc est hy
postasim habere, ac per se subsistere ut ab acci
dentibus & ijs maximè differat quæ fugacia
sunt & continuo fluxu ac successione transe
unt. Sic in libro contra Hermog cap 25 non con
cedit esse aliquid incorporale; cùm ipsa sub
stantia corpus sit rei cujusque. Verbum itaque per
sonam propriam habere, ac secundum a Patre
esse cœpit eo momento, quo mundum hunc procre
are Deus instituit.
Rursus cap. 10 & 11, quòd Praxeas opponeret,
Patrem qui sit omnipotens, se sibi Filium potuisse
facere; respondet Tertullianus, non esse consequens,
id illum fecisse, quamvis potuerit facere: verùm
ex scriptura probandum, istud ipsum revera fe
cisse. Probare autem (inquit) tam apertè debe
bis ex Scripturis, quàm nos probamus illum sibi
Filium fecisse sermonem suum. Capite verò 12
manifeste demonstrat, Filium sive sermonem &
spiritum secundam & tertiam Trinitatis personam,
non ex æterno subsistentes cum Patre fuisse:
Sed et in antecedentibus operibus mundi quomo
do scriptum est? Primum quidem nondum Filio
apparente, Et dixit Deus; fiat lux: & facta
est ipse statim sermo lux vera, quæ illu
minat hominem venientem in hunc mundum;
et per illum mundialis quoque lux. Exinde
autem in sermone Christo assistente & adminis
trante Deus voluit fieri, & Deus fecit. Ac
paulo ante, capite eodem, cum dixit Deus, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
idcirco plurali usum esse numero dicit, quia jam adhærebat35 adhærebat ille Filius secunda persona, Sermo ipsius
& tertia, spiritus in sermone Iam, inquit, adhærebat,
quin tunc producta sunt, ambæ illæ personæ,
quando mundum fabricare instituit.
Idem c. 14. Patrem natura invisibilem facit,
Filium autem visibilem. Nam inde personarum
duarum differentiam colligit, quod aliâs Deum vi
deri scriptura testetur, alias neget videre posse:
quorum illud in Filium competit, hoc in Patrem:
Iam ergo alius erit (inquit) qui videbatur, quia non
potest idem invisibilis definiri qui videbatur: & con
sequens erit ut invisibilem Patrem intelligamus pro
plenitudine majestatis, visibilem verò Filium agnos
camus pro modulo derivationis. Sicut nec Solem
nobis contemplari licet, quantum ad ipsam sub
stantiaæm summam, quæ est in cœlis, radium
autem ejus toleramus oculis, pro temperatura
portionis, quæ in terra inde porrigitur. Quibus ver
bis Filium multò inferiorem Patre constituit, etiam
ante incarnationem, quasi portio tantum sit, non
plenitudo ipsa substantiæ quemadmodum et nono
capite dixit: Pater, inquit, tota substantia est;
Filius verò derivatio totius, & portio: sicut ipse
profitetur: Quia Pater major me est, &c
Præterea in libro contra Hermogenem, non
minùs falsa imò absurdiora, contra æternitatem
Filij et æqualitatem adstruit. Capite tertio Deum
asserit fuisse quidem ex æterno, ac semper Deum;
non tamen fuisse Patrem. Quia et Pater Deus est,
et Iudex Deus est: non tame ideo Pater et judex
semper quia Deus semper. Nam nec Pater potuit
esse ante Filium, nec judex ante delictum. Fuit
autem tempus cum et delictum et Filius non
fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret.
Sic et Dominus non ante ea, quorum Dominus
existeret; sed Dominus tantum futurus quandoque,
sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum;
ita et Dominus per ea, quæ sibi servitura fecisset. Cap.36 Cap 18 de Sophia id est Sermone vel Filio, Denique ut
necessariam sensit ad opera mundi,
statim eam condidit
ac generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit me
in initium viarum suarum, in opera sua, &c Agnoscat
ergo Hermogenes idcirco etiam Sophiam Dei natam
& conditam prædicari, ne quid innatum et incondi
tum, præter solum Deum crederemus. Subinde verò
materiam non esse Deo coæternam, argumentatur
ex eo, quod si Sophia & Sermo Dei qui est ejus
Filius, ex ipso et in ipso natus, sine initio non
fuit, multo minus materia, quæ extra Deum est,
sine initio esse potuerit. alioqui Filio præter Patrem
aliquid esset antiquius: Si enim intra Dominum
quod ex ipso, et in ipso fuit, sine initio non fuit;
Sophia scilicet ipsius exinde nata & condita, ex quo
in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari:
multo magis non capit sine initio quicquam fuisse,
quod extra Dominum fuerit. Si verò Sophia ea
dem Dei sermo est sensu Sophia, et sine quo factum
est nihil, sicut et dispositum sine sophia; quale est
ut Filio Dei sermone unigenito & primogenito aliquid
fuerit præter Patrem antiquius: & hoc utique generosius,
nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum
facto validius? quia quod ut esset nullius equit au
ctoris, multo sublimius erit eo, quod ut esset, aliquem
habuit auctorem. Hinc evidens est Patrem antiqui
orem poni Filio, & fortiorem, validiorem ac subli
miorem, quatenus Pater innatus est & infectus; Filius
natus et factus, ut disertè docet cap. 32.
At idem nonnulla spargit interdum de hoc
mysterio, quæ apprimè Catholica videntur: velut
eandem esse Patris et Filij substantiam & divini
tatem. Sic in libro de Pudicitia, Trinitatem vocat unius divinitatis Patrem et Filium et Spiritum
sanctum. Et in Apologetico: Hunc ex Deo pro
latum didicimus, & prolatione generatum, & iccirco
Filium Dei & Deum dictum ex unitate substantiæ. Nam37 Nam & Deus spiritus. Et in tertio libro contra Marconem, Christum, ait, et spiritum et substantiam
esse creatoris, et eos qui Patrem non agnoverint, nec
Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiæ
conditionem. Rursus in libro contra Praxeam:
Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse
docet substantiæ & unius status et unius potestatis.
Et Filium non aliunde deducere se, ait,
sed de substantia Patris. Hæc et siqua
sint ejusmodi, non statim persuadere debent.
Tertullianum enadem numero in tribus sub
stantiam,ac perfectam divinitatem posuisse:
sed ut in Patre plena atque tota; in cæteris
portio quædam insit illius. Quemadmodum
cum homo hominem gignit, non totam Pa
ter in genitum substantiam derivat; sed ejus
portionem: neque numero eandem quam habet
naturam et essentiam. Itaque Deum Patrem, ut
supra memoravi, longè antequam filium pro
duceret, extitisse putat: & hunc tamen ὁμοού
σιον, hoc est eadem substantia præditum. uti
Filius, tametsi tempore sit Patre homine poste
rior; eandem cum illo naturam obtinet. Hanc
esse Tertulliani mentem quæ supra posui, illius
loca confirmant. In Apologetico postquam
docuit, Filium Dei ex unitate substantiæ
dictum, rem ita declarat. Etiam cùm radius
ex sole porrigitur, portio ex summa. Sed Sol
erit in radio, quia Solis est radius; nec sepa
ratur substantia sed extenditur. Ita de
Spiritu Spiritus, et de Deo Deus: ut lumen de
lumine accensum: manet integra et indefecta
materiæ matrix, et si plures inde traduces
qualitatis mutueris. Ita et quod de Deo pro
fectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo.38 ambo. Et in tertio adversus Marcionem, Patri
ac filio ejusdem quidem tribuit substantia conditi
onem sed mox addit: Cujus si plenitudo intellecta
non est, multo magis portio, certè qua plenitudi
nis consors. Et contra Praxeam Pater tota
substantiæ est; Filius verò derivatio totius et
portio; sicut ipse profitetur. Quia Pater major
me est. Repetantur et alia paullo ante de
scripta; in quibus Tertullianus totam substan
tiam in Patre & portionem in Filio, non sic
intelligit quomodo Theologi nostri cum dicunt, Pa
trem plenitudinem divinitatis possidere in primo
signo originis; ut benignè magis quam verè
Pamelius interpretatur. Sed ita planè, ut
longè minor sit Filius: adeo ut propterea ✝✝ visibilis in
visibilis sit pro modulo derivationis; cum sit Pa
ter invisibilis (ait capite decimo quarto adversus
Praxeam.) Sane Athanasius plenitudinem divi
nitatis in Patre esse dicit, ut sit etiam in Filio.
quod Apostolus disertè asserit: quia plenus è
pleno natus est filius; ut ait Ambrosius. Sic et
Victorinus, in primo contra Arium, tam Patrem
quam Filium ait esse plenitudinem. Quod ad
mentem Tertulliani minimè convenit. Quo
circa ut radius a Sole derivatus, ac fonte ipso
luminis, etsi eodem lumine constat & substantia,
ideoque dici potest ὁμοούσιος, multo est tamen
minor et inferior, & aspectui nostro tolerabi
lius est; cum ad solis intuitum oculorum nostro
rum acies hebetetur. Sic Deum Patrem tan
quam immensum & incircumscriptum lumen,
majusque adeo, quàm ut cerni possit, Tertulli
anus contemplatus est: Filium verò, sic quasi
portionem quandam lucis istius; quam proinde
oculorum nostrorum imbecillitas capere posset Qua39 Qua in opinione veteres, ut jam ostensum est,
nonnulli fuerunt. De spiritu vero sancto, quem
admodum perperam existimavit idem, postea demon
strabimus.
Et hoc de Tertulliani sententia judicium
nostrum, adjuvat eorum ratio qui Deum ab illo
corporeum esse creditum volunt. Nam corporum
natura collatationem et contractionem ejusmodi
recipit. Quæ res alibi disceptabitur. Quod verò
ad æternitatem attinet Verbi, palam est ex
ijs locis quos supra descripsimus, Tertullianum
minime illam agnovisse; ac frustra niti Pamelium,
ut errori manifesto colorem obducat; quasi perinde
fuisse tempus dixerit cùm non esset Filius, ac
sanctus Hilarius solum Patrem æternum esse scri
psit, Filium autem illi coæternum esse. Hoc enim
recto & catholico sensu potest usurpari; si solum
Patrem intelligamus fontem et principium æter
nitatis esse. Illud Tertulliani nulla specie, vel
fugco potest obtegi, quod Filium tunc a Patre
productum asserit, cum mundum fabricare institu
eret: tanquam hactenus potestate, non actu ipso,
Pater esset Deus: quæ fuit Arianorum ne
fanda hæresis; cujus hac ex parte Cyrillus memi
nit in secundo Dialogo. Erat enim (inquiebant illi)
potestate Pater Deus. Proinde nuda consideratione,
ac sola apparenti specie, capi animo poterat
Filius antequam gigneretur: postea verò genitus
est. Postremo quod Tertullianus ✝✝ Lege modulo alterum non numero, id est modulo substantiæ, non
numero substantiæ. Nam Filij substantia, juxta Tertullianum,
non debet esse etiam substantia Patris, nempe sed manet pars ejus ut manus est pars
hominis existimat toto sibi parte sed modu
lo tantum altera, non numero. substantiæ. modulo
alternūum
numerum, gradu non statu in Deo factum ait, &
a matrice non recessise sed excessise, eodem
pertinet. Nam modulum vocat, τρόπον της
ὑπάρξεως, ut Græci loquuntur, certum modum
quo derivatus a Patre Filius existit: uti radius
emissus a sole extra ipsum, extenditur ita ut
idem sit status, hoc est οὐσία vel ὑπόστασις,
ut tum loquebantur, luminis; gradus vero diversus id est40 id est persona. Sic in libro adversus Praxeam, tres
esse scribit non statu, sed gradu; nec substantia sed
forma; nec potestate sed specie. Vbi forma est per
sonalis proprietas; ut et species; quæ communem
naturam modificat, ad seque trahit. Invenio ta
men apud eundem Tertullianum rectè illud et
catholicè dictum, minorem non esse patre filium,
Omnia (inquit in quarto contra Marcionem
cap. 25.) sibi tradita dicit a Patre. Credas si
creatoris est Christus, cujus omnia; quia non mi
nori se tradidit omnia Filio Creator, quæ per
eum condidit, per sermonem suum scilicet.
De Tertulliano satis multa. Novati
anus hunc sequitur: etsi falsò id ei libro
nomen tribuitur qui de Trinitate est, et inter
opera Tertulliani legitur. Cujus quicunque est
auctor de hoc mysterio non satis accuratè est
locutus: imò absurdè pleraque tradidit. Primum
in decimo septimo capite locum illum tractans
Apostoli: Qui cùm in forma Dei esset, non ra
pinam arbitratus est, æqualem se esse Deo &c
hæc scribit: Quamvis enim se ex Deo Patre
Deum esse meminisset, nunquam se Deo Patri
aut comparavit aut contulit, memor se esse
ex suo Patre, & hoc ipsum quod est habere
se, quia Pater dedisset. Inde denique et ante
carnis assumptionem, sed et post assumptionem
corporis, post ipsam præterea resurrectionem,
omnem Patri in omnibus rebus obedientiam præ
stitit pariter ac præstat. Ex quo probatur
nun
quam illum arbitratum illum esse rapinam
quandam divinitatem ut æquaret se Patri Deo:
quinimò contra, omni ipsius imperio et volun
tati obediens, atque subjectus, etiam ut formam
✝✝ ipse se servi susciperet, contentus fuit. Capite se
cundo41cundo et vicesimo, verba illa, Ioannis decimo, Ego
et Pater unum sumus. Ariano pœne more de
clarat: Vnum autem quod ait ad concordiam
(inquit) & eandem sententiam, & ad ipsam charitatis
societatem pertinet, ut meritò unum sit Pater
& Filius per concordiam et per amorem et per
dilectionem. At in 26 et 27 capitibus tum Deum
Patrem Deo Filio præcepisse ait dicit ut mundi
partes singulas fabricaret: Deo (inquit) præcipiente
ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem
facit. tum Deum Patrem immensum, atque sine fine,
non qui loco claudatur, sed qui omnem locum
claudat: nec eum qui in loco sit, sed potiùs, in
quo omnis locus sit; omnia continentem, & cuncta
complexum; ut meritò nec descendat, nec ascen
dat, quoniam ipse omnia et continet et implet.
Quocirca non Patrem ipsum esse, qui a Mose
passim descendisse dicitur, sed Dei Filium ac
Verbum cùm et invisibilis alioqui sit Pater.
Ex quo intelligi potest (ait idem) quod non Pater
visus sit, qui nunquam visus est, sed Filius, qui
& descendere solitus est, & videri quia descende
rit. Quæ sunt ijs consentanea quæ ex Iustino
supra memoravi. Rursus primo et tricesimo ca
pite de Patre loquens; Ex quo quando ipse vo
luit (inquit) Sermo Filius natus est. Et, Hic
ergo quando Pater voluit processit ex Patre:
& qui in Patre fuit, processit ex Patre: & qui
in Patre fuit, quia ex Patre fuit, cum Patre
postmodum fuit, quia ex Patre processit. Quo
in loco illud indicat, Filium hactenus in Patre
fuisse: et cum mundum creare vellet Pater,
ex se Filium protulisse: qui tum demum ex
Patre processit, & cum Patre fuit, ac secund
dam personam effecit, ut mox loquitur. Cujus
modi42modi aliquid et Tertullianum aliosque ante scripsisse
meminmus & Lactantium Victorinum ac cæreros paullo
post audiemus. Quasi in Evangelio Ioannis verba
illa In principio erat Verbum de illo nescio quo
statu Filij et Patre accipienda sunt, imo quo non
dum ab hoc ille distinctus erat; neque productus
ab ipso. Redeo ad sextum et vicesimum capudt,
quo in capite longa oratione disserit, quemadmo
dum in veteri Testamento is, qui apparuisse &
cum hominibus usum sermonis & consuetudinem
habuisse legitur Deus, non Pater fuerit ipse;
sed ejus Filius ac Verbum. His enim verbis
ille utitur:
Imago est enim invisibilis Dei. ut
mediocritas et fragilitas conditionis humanæ,
Deum patrem videre aliquando jam tunc asue
sceret in imagine Dei, hoc est in Filio Dei.
Gradatim enim et per incrementa fragilitas hu
mana nutriri debuit, per imaginem ad istam
gloriam, ut Deum Patrem videret aliquando.
Periculosa sunt enim
quæ magna sunt, si re
pentina sunt. Addit eôdem spectantia nonnulla:
in quibus omnibus quædam Arianæ perfidiæ ve
litationes, ac præludia cernuntur: ac Patre haud
paullo Filius inferior ostenditur: maxime capite
31. sub libri finem: ubi Filium, etiam quà
Deus est, Patri obedientem et subjectum facit.
Cujus sic divinitas traditur (inquit) ut non aut
dissonantia, aut inæqualitate divinitatis duos
Deos reddidisse videatur. Subjectis enim ei, quasi
Filio, omnibus rebus a Patre, dum ipse cum his
quæ illi subjecta sunt, Patri suo subjicitur,
Patris quidem sui Filius probatur, cæterorum au
tem et Dominus et Deus esse reperitur.
Lactantius a Tertulliani opinione non discrepat, ac de Filio Dei prorsus indignè absur
déque statuit. Primum libro secundo, capite octavo Deum43 Deum ait, Cum esset ad excogitandum prudentissimus,
ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc
opus mundi, ut ab eo bono, tanquam rivus oriretur
longeque proflueret, produxisse similem sui spiritum,
qui esset virtutibus Dei Patris præditus. Tum, Ex
orsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum,
& maximum Filium præfecit opem univero, eoque
simul et consiliatore usus est, et artifice,
in excogitandis ornandis perficiendisque rebus.
Rursus in quarto libro, Capite sexto, Deus, inquit,
machinator, constitutorque rerum, antequam præcla
rum hoc opus mundi ordiretur, sanctum & in
corruptibilem spiritum genuit, quem Filium nun
cuparet. Et q quamvis alios postea innu
merabiles per ipsum creavisset, quos Angelos
dicimus, hunc tamen solum primogenitum divi
nis nominis appellatione dignatus est, patria videli
cet virtute ac majestate pollentem. Capite
item octavo explicat, qua ratione procreatus
fuerit: & cum voce ac sono ex Ore Dei processisse
scribit, in quo ab Angelis distat qui ex Deo
taciti spiritus exierunt. Hoc ridiculum neque dig
num Theologo commentum his verbis explicat:
Quomodo igitur procreavit? Primum nec sciri a
quoquam possunt, nec narrari opera divina.
Sed tamen sanctæ literæ docent; in quibus cau
tum est illum Dei Filium, Dei esse sermonem;
itemque cæteros angelos Dei spiritus esse. Nam
sermo est spiritus cum voce aliquid significante
prolatus. Sed tamen quoniam spiritus & sermo
diversis partibus proferuntur; siquidem spiritus na
ribus, ore sermo procedit: magna inter hunc Dei
filium, & cæteros Angelos differentia est. Illi enim
ex Deo taciti spiritus exierunt, quia non ad
doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.44 creabantur. Ille vero, cùm sit et ipse spiritus, tamen
cum voca ac sono ex Dei ore processit, sicut Verbum,
ea scilicet ratione quia voce ejus ad populum fuerat
usurus. id est quod ille magister futurus esse doctri
næ Dei, et cœlestis arcani ad homines perferendi quod
ipsum primò locutus est, ut per eum ipse ad nos
loqueretur, & ille vocem Dei ac voluntatem nobis
revelaret. Meritò igitur sermo et Verbum Dei
dicitur, quia Deus procedentem de ore suo vocalem
spiritum, quem non utero sed mente conceperat, in
excogitabili quadam majestatis suæ virtute ac potentia,
in effigiem, quæ proprio sensu, ac sapientia vigeat,
comprehendit, et alios item spiritus in angelos fi
guravit. Mox vero; Nostræ voces, inquit, licet auræ
misceantur atque evanescant, tamen plerumque per
manent, literis comprehensæ quanto magis Dei
vocam credendum est & manere in æternum, &
sensu ac virtute comitari, quam de Deo Patre
tanquam rivus de fonte traduxerit? Quod siquis
miratur ex Deo Deum prolatione vocis, ac spiri
tus potuisse generari, si sanas voces Prophetarum
cognoverit, desinet profectò mirari.
Igitur nonnullis veterum illa de divinitate,
ac personarum in ea diversitate insederat opinio,
unum esse summum, ingenitum, neque aspectabilem
Deum [qui λόγον] id est Verbum vel Sermonem, quem
ἐνδιάθετον, intus inclusum, tenebat, ex sese foras
produxerit, vocalem et sonantem; nec tamen vocis
instar, sonique transeuntem, ac dissipabilem sed
ejusmodi ut velut corporatus ac subsistens, cætera
deinceps efficeret. Tum autem a supremo Deo,
ac Patre productum esse dixerunt cum hanc
verum universitatem moliri statuit; ut illum
velut administrum adhiberet. Quam sententiàm
alij clarius; obscurius alij significant: sed isti fere45 fere Athenagoras Tatianus, Theophilus, Tertulli
anus & Lactantius. Tam ij verò quàm reliqui
quos commemoravi, ævo dignitate ac potentia
superiorem esse Verbo Patrem arbitrati sunt
ac tametsi de Patris esse substantia sive na
tura Filium assererent, qua una re ab cæ
teris, quæ creaturæ propriè vocantur, illius
conditionem diversam faciebant: non minus ta
men quàm creaturas, initium habuisse, hoc
est, minimè ex æterno distinctam hypostasim fuisse putarunt. III &c de antiquioribus quidem
istis minus est mirandum
Hucusque Petavius: qui postea subjungit re
centiores quosdam, Zenonem Veronensem episco
pum, Marium Victorinum & Rupertum, similia
docuisse: deinde sic concludit. His & similia
& similiter animadvertenda leges in Epistola
Constantini magni ad Nicomedienses contra Eu
sebium ac Theognim apud Gelasium Cyzicenum
in farragine Actorum Nicæni Concilij. Ibi san
ctissimæ Trinitatis contra Arianam perfidiam
mysterium enarrans, patrisque ac Filij proprietates
explicans; Patrem dico (inquit) sine principio, sine
fine parentem seculi ipsius: Filium verò,
hoc est Patris voluntatem; quæ quidem neque
per cogitationem est aliquam assumpta; neque
ad operum suorum perfectionem per exquisitam
aliquam substantiam accepta. Qui enim hoc
intelligit intelligetque, hic habebit ad omne sup
plicij genus indefessam tolerantiam. Sed Dei Fi
lius Christus omnium opifex, et immortalitatis
ipsius largitor genitus est, quantum ad fidem
pertinet cui credidimus: genitus est; imò potiùs
processit ipse, cum semper in Patre esset, ad
ea ordinanda, qua ab ipso facta sunt. Non
minus jejuna et enecta est notio illa di
vinæ Verbi generationis, quam quæ ab superi
oribus46oribus est tradita. Cujus quidem constituendæ an
sam illis præbuisse videntur Philosophi, ac Poëtæ
veteres qui de Verbo sermoneve Dei & ejus pro
latione nescio quid somnarunt ejusmodi. In prom
ptu modò nobis est Orpheus; cujus hi sunt ver
sus ab Iustino citati in Protreptico ad Gentiles
Αὐδὴν ὁρκίζω σε πατρος τὴν φθέγξατο πρωτον,
Ηνίκα κόσμον ἅπαντα ἑαις στηρίξατι βουλαιις
Vocem juro Patris, primùm quam protulit ore:
Consilio ipse suo mundum cùm conderet omnem.
Hanc voemvocem, id est ἀυδὴν quam paullo ante λόγον
appellaverat, ut Iustinus animadvertit, tùm
vult esse productam, cùm Deus hanc universita
tem condidit; quod imitati videntur eorum aliqui,
quos in medium adduximus.