<1r>

Ex Irenæi adversus hæreses lib. 1.

Nota: Quod, etsi Valentinianus cujus hæresin Irenæus de industria refutat, ponat λόγον in tempore genitum esse, lib. 1. cap 1. p 5. tamen Irenæus nullibi in hac parte reprehendit. Vnde conjicio quod ubi λόγον dicitur patri coæternus, hoc non ex mente Irenæi sed corruptione Pontificiorum factum sit. Vt in lib 2 c 56.

Discite vos stupidi quod Iesus qui passus est pro nobis, qui habitavit inter nos, hic idem est verbum Dei. lib 1. cap 1. p 35.

Ecclesia quanquam per universum orbem terrarum usque ad fines terræ dispersa ab Apostolis et ipsorum discipulis fidem accepit, quæ est in unum Deum omnipotentem qui fecit cœlum et terram et maria et omnia quæ in eis sunt, et in unum Christum Iesum, filium Dei, incarnatum pro nostra salute: et in spiritum sanctum. cap 2

— Verbum Dei caro factum est et passum — cap 4. l 1

Vnus est deus omnipotens qui omnia condidit per verbum suum Hic pater est domini nostri Iesu Christi cap 19. l 1.

Neque extra primum patrem, id est, qui est super omnia Deus, pleroma aliquid esse potest. lib 2 cap 7. Et Ex — domini verbis facilè est ostendere confitentis unum patre et factorem mundi — & hunc esse super omnia Deum lib 2. c 12.

Non infectus es o homo neque semper coexistebas Deo, sicut proximum ejus verbum lib 2. cap 43.

Cùm itaque universæ scripturæ & propheticæ et evangelicæ in aperto et sine ambiguitate & similiter ab omnibus audiri possint, &, si non omnes credunt unum et solum Deum, ad excludendos alios prædicent omnia fecisse per verbum suum lib 2. cap 46.

Solus pater Deus dicitur qui et verè est, quem vos Demiurgum dicitis, sed et scripturæ hunc solum sciunt Deum, sed et Dominus hunc solum confitetur proprium patrem — lib 2 c 47.

Irenæus loquens de simplicitate Dei, inquit: Qui dicit mentem Dei, et prolationem propriam menti donat, compositum eum pronuntiat, tanquam aliud quiddam sit Deus aliud autem principalis mens existens. lib 2 cap 48. Et hoc plane contra Homousion est.

Quandoquidem dominis ipse filius Dei ipsum judicij diem et horam concessit scire solum patrem — Si igitur scientiam illius diei filius non erubuit referre ad patrem sed dixit quod verum est, neque nos erubescemus quæ sunt in quæstionibus majora secundum nos, reservare Deo. l 2. cap 48. vide etiam cap 49. vide infra.

Ipse a semetipso fecit liberè & ex sua potestate et disposuit et perfecit omnia et est substantia omnium voluntas ejus: Solus hic Deus invenitur qui omnia fecit, solus omnipotens, & solus pater condens & faciens omnia — verbo virtutis suæ — ipse dominus omnium neque præter ipsum — sed solus unus Deus fabricator hic est qui super omnem principalitatem, – hic pater, hic deus, hic conditor – qui fecit ea per seipsum hoc est per verbum et per sapientiam suam – hic Deus Abraham, deus Isaac et Deus Iacob <1v> Deus vivorum quem lex annunciat, quem prophetæ præconiant, quem spiritus revelat, quem Apostoli tradunt, quem Ecclesia credidit, hic pater Domini nostri Iesu christi, per Verbum suum qui et filius ejus, per eum revelatur et manifestatur omnibus quibus revelatur. Cognoscunt enim hi quibus revelaverit filius, semper autem coexistens filius patri, olim et ab initio semper revelat patrem et angelis & Archangelis & potestatibus & virtutibus & hominibus et quibus vult revelare Deus. Lib 2. cap 56.

Quæcunque dicta sunt de Demiurgo, ostendentia quod hic solus Deus et Pater universorum — adversus omnes duo hæreticos. Lib 2. c 57.

Sine initio et sine fine / verè et semper idem eodem modo se habens solus est Deus qui est omnium Dominus, quæ autem sunt ab illo omnia, quæcunque facta sunt et fiunt, initium quidem accipiunt generationis, et per hoc inferiora sunt ab eo qui ea fecit, quoniam non sunt ingenita. cap 65.

Pater omnium et Deus omnipotens & altissimus & Dominus cœlorum et creator & similia —— sunt unius ejusdemque nuncupationes & pronomina per quæ unus Deus et Pater ostenditur qui continet omnia et omnibus ut sint præstans. — Dictis nostris consonat prædicatio Apostolorum. & Domini magisterium & prophetarum annunciatio & Apostolorum dictatio & legislationis ministratio unum eundemque Deum patrem omnium laudantium — l 2. c 67.

Benè igitur habet a primo & proximo capitulo inchoare nos a Demiurgo Deo qui fecit cœlum et omnia quæ in eis sunt & ostendere quod neque super eum neque post eum est aliquid neque ab aliquo motus sed sua sententia & liberè fecit omnia cùm sit solus Deus & solus Dominus & solus conditor & solus pater & solus continenes omnia et omnibus ut sint ipse præstans. lib 2. c 1. — Quoniam autem hid Deus est pater Domini nostri Iesu Christi, & de hoc Paulus Apostolus dixit, Vnus Deus pater qui est super omnes & per omnia et in omnibus nobis (Rom 9    ); jam quidem ostendimus unum esse Deum. Ex ipsis autem Apostolis et ex Domini sermonibus adhuc ostendemus. lib 2. cap 3.

Fabricator Deus hic qui mundum fecit solus est Deus & non est alius præter eum. l 2. c 21. Loquitur de Patre Domini nostri.

Verax magister est Dominus ut discamus per ipsum super omnia esse patrem. Etenim Pater ait major me est. l 2. c 50. vide supra

Evangelistæ omnes unum Deum factorem cœli et terræ a lege et Prophetis annunciatum, et unum christum filium Dei [istius] tradiderunt nobis. l. 3. c 1.

Sub Clemente scripsit quæ est Romæ Ecclesia potentissimas literas Corinthijs – reparans fidem eorum et annuncians quam in recenti ab Apostolis receperat traditionem, annunciantem unum Deum omnipotentem factorem cœli et terræ <2r> — Hunc patrem Domini nostri Iesu Christi ab Ecclesijs annunciari ex ipsa scriptura qui velint discere possunt. lib 3. cap 3.

In unum Deum credentes fabricatorem cœli et terræ per Christum Iesum Dei filium, qui – ipse per se hominem aduniens Deo & pasus sub Pontio Pilato. l 3. c 4.

De Polycarpo loquitur et ejus epistolam dicit esse perfectissimam ex qua et characterem fidei ejus et prædicationem veritatis qui volunt et curam habent suæ salutis, possunt discere. lib 3. cap 3.

Nemo Deus nominatur aut Dominus appellatur nisi qui est omnium Deus et Dominus, et hujus filius Iesus Christus. — Et paulo ante. Sedes tua Deus in æternum — dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus. (Psal 45    ). Vtrosque enim Dei appellatione significavit spiritus et eum qui ungitur, filium, et eum ui ungit, i.e. patrem. cap 6.

Et solus & verus Deus, super quem alius Deus non est præter dominum nostrum Iesum Christum. l 3. cap 6. Vide totum cap.

Ita ut is quidem qui omnia fecit cum verbo suo (sive per verbum suum) justè dicatur Deus & Dominus solus. l 3. cap 8.

Ipso Domino patrem tantùm Deum et Dominum eum qui solus est Deus & dominator omnium, tradente discipulis. l 3. cap 9. Et paulo post: Vnus igitur et idem Deus est, pater domini nostri.

Non alius est christus alius Iesus sed Verbum Dei qui — assumpsit carnem et unctus est a patre spiritu, Iesus christus factus esst. l 3. c 10.

Vnus est Deus onnipotens qui per verbum suum fecit omnia. c 11.

Siquis regulad ipsorum omnium (hæreticorum) perscrutetur inveniet quoniam sine carne et impassibilis inducitur Dei verbum et qui est in superioribus Christus. l 3. c 11.

Et hæc quidem sunt principia Evangelij, unum Deum fabricatorem hujus universitatis eum, qui per prophetas sit annuntiatus & qui per Mosen legis dispositionem fecerit, patrem Domini nostri Iesu Christi enuntiantia et præter hunc alterum Deum nescientia l 3. c 11.

Non alium Deum — nec alterum passum — alterum vero — impassibilem christum sed unum et eundem Deum Patrem & [unum] Christum Iesum annunciabat Apostoli. c 12 l 3.

– Non alterum Deum annuncians sed filium Dei qui et homo factus est & passus. c 12. l 3.

Arguens contra hæreticos qui dicebant Verbum non esse passum inquit: Superiorem salvatorem ad quem ascendere eos oporteret, quoniam esset impassibilis, non affixissent cruci. l 3. c 12.

<2v>

Filium Dei quem ignorabant homines annuntiabant Apostoli – sed non alterum Deum inferebant: et paulo post: Præcognitum ejus Deum Petrus custodivit. l 3. c 12

Qui passus est sub Pontio Pilato hic dominus est omnium et rex et Deus & judex, ab eo qui est omnium Deus accipiens potestatem, quoniam subjectus factus est usque ad mortem. l 3. c 12.

Hunc factorem omnium, hunc patrem Domini nostri Iesu Christi — ex ipsis sermonibus & actibus Apostolorum volentes discere possunt et contemplari quoniam unus hic Deus. l 3. c 12

Græcis verò unum Deum qui omnia fecit & hujus filium Iesum Christum annuntiantes l 3. c 12

Verba Apostolorum Act: 15.29 Sic habet Irenæus. — Vt abstineatis ab Idolothytis et sanguine et fornicatione, & quæcunque non vultis fieri vobis, alijs ne faciatis — l 3. c 12.

Rom 9.5. Sic effert: Qui est Deus super omnes benedictus in secula. l 3. c 18

Non alterum filium hominis novit evangelium nisi hunc qui ex Maria qui et passus est. neque Christum avolantem ante passionem ab Iesu, sed hunc qui natus est Iesum Christum novit Dei filium & eundem hunc passum resurrexisse. < insertion from f 4v > resurrexisse, quemadmodum Iohannes Domini discipulus confirmat dicens: Hæc autem scripta sunt ut credatis quoniam Iesus est Christus filius Dei, & ut credentes vitam æternam habeatis in nomine ejus: providens has blasphemas regulas quæ dividunt Dominum quantum ex ipsis attinet, ex altera et altera substantia dicentes eum factum. Propter quod et in Epistola sua sic testificatus est nobis: Filioli, novissima hora est, & quemadmodum audistis quoniam Antichristus venit, nunc Antichristi multi facti sunt. — Cognoscite ergo quoniam omne mendacium extraneum est, & non est de veritate. Quis est mendax, nisi qui negat quoniam Iesus non est Christus? Hic est Antichristus. Quia autem omnes qui prædicti sunt, etsi lingua quidem confitentur unum Iesum Christum, semetipsos derident, aliud quidem sentientes, aliud verò dicentes. Etenim argumenta illorum varia, quemadmodum ostendimus, alterum quidem passum et natum hunc esse Christum annunciant & esse alterum eorum: Demiurgi alterum qui sit ex dispositione vel eum qui sit ex Ioseph quemque passibilem argumentantur, alterum verò eorum ab invisibilibus et inenarrabilibus descendisse quem et invisibilem et incomprehensibilem & impassibilem esse confirmant, errantes a veritate, nescientes quoniam hujus verbum unitus – & conspasus suo plasmati [i.e. corpori] secundum placitum patris & caro factus est. Ipse &c Iræn l 3. c 18. Vide. Tit. cap {est.} Adversus eos qui dicunt illum putativè apparuisse. < text from f 2v resumes > lib 3. c 18.

Vnus igitur Deus Pater, — et unus Christus Iesus — qui hominem in semetipso recapitulatus est invisibilis et visibilis factus, incomprehensibilis factus comprehensibilis, impassibilis passibilis et verbum homo. Cap 18. l 3.

Si alter passus est, alter autem mansit impassibilis — non unus sed duo monstrantur. Vnum autem eum qui natus est et qui passus est, Christum Iesum novit Apostolus — et significans Christum passum et ipsum esse filium Dei qui pro nobis mortuus & sanguine suo redemit nos in præfinito tempore, ait Vt quid enim Christus cùm adhuc essemus infirmi secundum tempus pro impijs mortuus est — Hunc eundem qui apprehensus est passus est & effudit sanguinem suum pro nobis, hunc Christum, hunc filium dei manifestissimè annuncians. — Nolite errare unus et idem est Christus Iesus filius Dei qui per passionem reconciliavit mos deo & resurrexit a mortuis, qui est in dextra patris & perfectus in omnibus — ipse enim verbum Dei, ipse unigenitus a patre, Christus Iesus Deus noster. l 3. c 19. This he spake against impassible And again of the word (which they called Christ) & Iesus he saith Si unitos eos dixerint, iterum ostendunt eum quidem participasse passionem hunc autem impassibilem perseverasse l 3. c 19 And again Ostensum manifestè quod in principio verbum existens apud Deum per quem omnia facta sunt qui et semper aderat generi humano, hunc novissimis temporibus secundum præfinitum <3r> tempus a patre unitum suo plasmati passibilem hominem factum &c l 3. c 20.

Non christus impassibilis descendit in Iesum sed ipse Iesus christus cùm esset passus est pro nobis, qui discubuit et resurrexit, qui descendit et æscendit filius Dei filius hominis factus. l 3. c 20. p 333.

— Si autem ipse non erat passurus sed avolaret a Iesu quid et adhortabatur discipulos tollere crucem & sequi se quam ipse non tollebat secundum ipsos sed relinquebat dispositionem passionis. l 3. c 20 p 335.

— Erimus autem et super magistrum dum patimur et sustinemus quæ neque passus est neque sustinuit magister, sed quoniamsolus verè magister dominus noster & bonus verè filius Dei, & patiens verbum Dei patris & filius hominis factus [est]. And to show that this passion was real & not as when a man hath a fellow feeling of the suffering of his friend hee saith a little before Si enim non verè passus est, nulla gratia ei cùm nulla fuerit passio, et nos, cùm inciperemus verè pati, seducens videbitur adhortans nos vapulare — Si ipse non prior in veritate passus est: et quemadmodum illos seduxit ut videretur eis ipse hoc quod non erat, et nos seducit adhortans perferre ea quæ ipse non pertulit. Erimus autem &c – lib 3 c 20. p 336.

— Nisi homo conjunctus fuisset Deo nostro non potuisset particeps fieri incorruptibilitatis l 3. c 20

Nemò in totum ex filijs Adæ deus appellatur secundum eum ut Dominus nominatur — quoniam ipse præter omnes — Deus — et rex æternus et unigenitus et verbum incarnatum prædicatur. l 3. c 21.

Verbum Dei quod habitavit in homine [i.e. {sicut} anima in homine] — l 3. c 22 p 343. Dicit et filium hominis commixtum verbo Dei. verba sunt: Qui filius Dei est, filius hominis factus est, commixtus verbo Dei. l 3. c 21. p 339.

Manifestavimus neminem alium Deum appellari a scripturis nisi patrem omnium & filium et eo qui adoptionem habent. lib 4. Prolog. p 373.

Si Dominus multos patres scisset et Deos non præcepisset discipulis suis unum scire Deum et hunc eundem solum vocari patrem. l 4. c 1.

Fabricatorem cœli — Christus suum Patrem confitetur quem et lex annunciat dicens: Audi Israel; Dominus Deus tuus unus est (Deutr G.) lib 4. c 2

Qui habet superiorem neque Deus neque rex magnus dicitur. l 4. c 5.

Mensura enim Patris filius quoniam et capit eum l 4. c 8

Vnus igitur et idem Deus — quem Christus suum patrem confessus est — qui super omnia est Deus. l 4 c 10.

Ipse igitur Christus cum patre viivorum est Deus l 4. c 11. videlicet quia quicquid est in <3v> deitatis in filio hoc a Deo Patre accipit.

Ab uno Deo qui hunc mundum fecit – et omnia continet – unigenitus filius venit ad nos l 4. c 14

Non ergo alius erat qui cognoscebatur & alius qui dicebat nemo cognoscit patrem sed unus et idem. l 4. c 14. [corruptio sic forte legi deberet Non ergo alius erat qui cognoscebatur et alius de quo dicebat Nemo cognoscit patrem. Quippe cùm hæreticos hic confutet qui inde colligebant duos esse patres vide initium hujus cap ut et cap 17.

Vnius igitur et ejusdem substantiæ sunt omnia hoc est ab uno et eodem Deo. l 4. c 21.

Neque alium christum et Dei filium expectabimus sed hunc qui ex Maria qui et passus est. l 4 c 22. p 398.

Verbum Deu{s} – neminem alterum Deum appellavit quam suum patrem l 4 c 22.

Benè ergo scriptura dicit (i.e. Hermæ Pastor). Primò omnium crede quoniam unus est Deus qui omnia constituit &c. Nonne unus Deus qui constituit nos? nonne pater unus est omnium nostrum? Consequenter autem Apostolus, Vnus deus, inquit, pater qui super omnes — et Dominus omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. l 4 c 37.

De Domino, Iohannes in Apoc: ait Et exivit vincens et ut vinceret l 4. c 28.

Esse autem unum Deum, qui est super omnes et omne nomen quod nominatur; & hujus verbum naturaliter quidem invisibile visibilem palpibilem in hominibus factum & usque ad mortem descendisse mortem autem crucis l 4 c 41.

Ea propter Dominum in ea quæ sunt sub terra descendisse evangelisantem et illis adventum suum, remissam peccatorum existentem his qui credunt in eum. Crediderunt autem in eum omnes qui sperabant in eum, i.e. qui adventum ejus prænuntiaverunt & dispositionibus ejus servierunt, justi et prophetæ, et patriarchæ, quibus similiter ut nobis remisit peccata. l 4. c 44. p 466.

Duos adventus ejus omnes annuntiaverunt Prophetæ, unum quidem in quo homo in plaga factus est — congregans dispersos filios a terminis terræ in ovile patris, et recommemoratus mortuorum suorum qui ante dormierant, et descendens ad eos ut erueret eos et salvaret eos. Secundum autem in quo super nubes veniet. l 4. c 56.

Nos unum et solum verum Deum doctorem sequentes — omnes unum Deum scientes, factorem hujus universitatis — qui in novissimis temporibus filium suum manefestavit. l 4. c 69.

<4r>

Dominus igitur et Apostoli unum Deum patrem annunciabant – qui omnia fecit l 4 Cap 70 p 511.

Solus Deus infectus et prior omnium et omnibus ut sint ipse est causa. l 4. c 75.

Filium et spiritum vocat manus patris. lib 5. p 548.

Homo constat carne anima et spiritu p 556. l 5.

Dicunt presbyteri et qui sunt Apostolorum discipuli eos qui translati sunt [ut Enoch et Elias] illuc translatos esse [i.e. in Paradisum ubi peccavit Adam]. Iustis enim hominibus et spiritum habentibus præparatus est paradisus in quem et Paulus Apostolus asportatus audivit sermones enarrabiles, quantum ad nos in præsenti: et ibi manere eos qui translati sunt usque ad consummationem conspicantes corruptelam. l 5 p 547. Putat Irenæus eos in carne esse.

Dominus ait beati mites quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram Quasi hæreditate possideatur terra in regno. l 5 p 568

Vnus Deus qui a lege declaratus fuerat, quem enim lex præconaverat Deum, hunc spiritus estendit patrem. l 5. p 595.

Ostendimus in 3 lib nullum ab Apostolis ex sua persona Deum appellari nisi eum qui verè sit Deus, pater Domini nostri l 5. p 603.

In præteritis temporobus dicebatur quidem secundum imaginem Dei factum esse hominem non autem ostendebatur. Adhuc enim invisibile erat Verbum cujus secundum imaginem homo fuerat. l 5. p 580.

Qui adventum christi prophetaverunt Revelationem acceperunt ab ipso filio qui & novissimis temporibus visibilis et passibilis factus est. lib 4. cap. 16.

Hieremias ait: Recommemoratus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum qui prædormierunt in terra defossionis, et descendit ad eos uti evangelizaret eis salutare suum ad salvandum eos Lib 3. c 23 et l 4 c 39. See also Iustin martyr.

For the Resurrection he cites Isaiah 26.19 & 66.13, 14. & Ezeck 37.1 to 14. lib 5. p 575.

Cum dominus in medio umbræ mortis abierit ubi animæ mortuorum erant, post deinde corporaliter resurrexit et post resurrexionem assumptus est; manifestum est quia et discipulorum ejus propter quos et hæc operatus est dominus animæ abibunt in invisibilem locum definitum eis a Deo, et ibi usque ad resurrectionem commorabuntur, sustinentes resurrectionem; post recipientes corpora & perfectè resurgentes l 5. p 621.

Tribulationem magnam et abominationem desolationis, Mat 24.15, 16, 21 ad tempora Antichristi refert Irenæus. Lib 5. p 603.

Irenæus sic vertit Dan 7.24. Reges tres deminorabit. l 5. p 604.

Ioan 5.43 Cùm alius autem venerit in nomine suo illum recipietis. Iren. interpretatur de Antichristo l 5. p 605

Dan 8.23. In novissimo regni ipsorum exurget rex improbus &c Ir. intellegit de Antichristo l 5 p 605. Vt etiam Dan 9 27.

De novissimo tempore et de his qui sunt in eo decem regibus in quos dividetur quod nunc regnat imperium, significavit Ioannes Domini discipulus in Apocalypsi, edisserens quæ fuerint decem cornua quæ a Daniele visa sunt; dicens <4v> Decem cornua quæ vidisti decem reges sunt &c (Apoc 17.12) Lib 5 p 606.

Dividi regnum oportet in decem, et propterea — Daniel finem quarti regni digitos ait pedum esse imaginis — in quos venit lapis sine manibus præcisus. l 5. p 607.

Benè Iustinus dixit quoniam ante Domini adventum non ausus est satanas blasphemare Deum; quippe nondum sciens suam damnationem. l 5. p 608

Quot diebus hic factus est mundus, tot et millenis annis consummabitur

— Est enim Dies Domini quas mille anni p 613. lib 5.

In omnibus antiquis et probatissimis et veteribus scriptis numero hoc posito, et testimonium perhibentibus qui facie ad faciem Ioannem viderunt, & ratione docentibus, quoniam numerus nominis bestiæ secundum græcorum computationem per literas quæ in eo sunt, sexcentos habebit & sexaginta et sex. lib 5 p 616. Deinde addit: Λατεῖνος nomen sexcentorum sexaginta sex numerum habens valde verisimile est quoniam verissimum regnum hoc habet vocabulum. Latini enim sunt qui nunc regnant. Sed non in hoc nos gloriabimur l 5 p 18. And afterwards: scientes quoniam Si oporteret manifestè præsenti tempore præconari nomen ejus, per ipsum utique editum fuisset, qui et Apocalypsim viderat. Neque enim ante multum temporis visum est sed pene sub nostro seculo ad finem Domitiani Imperij. pag 618 & 619.

Cum vastaverit Antichristus hic omnia in hoc mundo, regnans annis tribus et mensibus sex, et sederit in templo Hierusolymis, tunc veniet dominum de cœlis in nubibus in gloria patris; illum quidem et obedientes ei in stagnum ignis mittens, adducens autem justis regni tempora, hoc est requitionem septimam diem sanctificatam & restituens Abrahæ promissionem hæreditatis: in quo regno ait Dominus, multos ab oriente et occidente venientes recumbere cum Abraham. Lib 5. p 619.

Primogenitus mortuorum quemadmodum et primogenitus in omni conditione filius Dei. Iræn lib. 3. c 18.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC