<1r>

Contentiones a præconceptis hominum opinionibus pendere solent. Neque his ignotis, earum occasiones, progressus & fundamenta clare intelligentur. Quare gesta Ecclesiastica per primos a Christo nato quadringentos annos, et paullo ultra narraturus, maxime autem quarto sæculo quo contentiones de Deo et filio ejus inter Eusebianos et Athanasianos ortæ totum orbem vehementer afflixerunt: historiam a declaratione opinionum quæ de Deo et filio ejus adusque contentionum illarum initium, in ecclesia viguerunt, non immerito incœperim Et cùm auctorum opiniones certius ex ipsorum quam ex aliorum scriptis hauriendæ videantur: ideo horum opiniones primo declarabimus quorum scripta jam extant. Hîc autem nota est difficultas aliqua ex sententiarum diversitate quæ in eodem auctore nonnunquam occurrit. Cujus rei causa est, vel quod auctores isti expressiones nonnullas aliter usurparunt quam solent recentiores vel quod homines temerarij librum aut describendo aut ex Græco in Latinum vertendo, ad opiniones suas trahere studuerunt, verba aliqua nunc auferentes, nunc leviter mutantes, vel etiam de suo adjicientes. Hæc duo in limine explicare convenit.

Et quidem posterioris insigne exemplum habemus in latinis editionibus Operum Origenis. Hujus quidem libros Periarchôn a Ruffino corrupte translatos, Hieronymus quo infidam Ruffini interpretationem everteret, fidè transtulit. In cæteris tam ipse quam alij interpretes Ruffino similes extitere. Imo et se hæc facere prædicarunt uterque, laudem ex eo captantes: ita ut non tam ipsorum scelus quam sæculi ipsius in quo vixerunt pia videretur consuetudo <2r> {Majorum} scripta pro lubitu corrigere et ad suas opiniones aptare ne legentium oculi fœdis, ut arbitrati sunt, auctorum sententijs læderentur. – videor quærere. Sic et in Epist ad Pammachum et Oceanum < insertion from f 1v > Arguete inquit ubi hæresin defenderim, ubi pravum Origenis dogma laudaverim. In lectione Esaiæ, in qua duo Seraphim clamantia describuntur: illo interpretante filium et spiritum sanctum, nonne ego detestandam interpretationem in duo testamenta mutavi. Et post aliqua – Ego, pergit, omnia quæ vitiata fueru{nt} correxi. Et mox: Nec disertiores &c – < text from f 2r resumes > Ego, inquit, omnia quæ vitiata fuerunt correxi et paullo post: Nec disertiores sumus Hilario nec fideliores Victorino, qui ejus tractatus non ut interpretes sed ut auctores proprij operis transtulerunt. Nuper sanctus Ambrosius sic Hexaëmeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basilijque sequeretur. Sic et [1] auctor Præfationis in libros Origenis ad Romanos (sive ille Hieronymus sit sive alius quisquam) prædicat se Homilias Origenis in Genesin Exodum et maximè Leviticum pro lubitu immutasset & opus ad Romanos ad dimidium prope contraxisse.

Neque unum Origenem interpretes violarunt. Ruffinus in calce Apologiæ pro Origene quam sub nomine Pamphili is edidit, scribit quod Clemens Apostolorum discipulus qui Romanæ Ecclesiæ post Apostolos et Episcopus et martyr præfuit libros edidit qui appellantur ἀναγνωρισμός id est recognitio: in quibus cum ex persona Petri apostoli doctrina quasi vere apostolica in quamplurimis exponatur; in aliquibus Eunomij dogma scribitur ut nihil aliud quam ipse Eunomius disputare credatur, filium Dei creaturam ex nullis extantibus asseverans. Hoc idem Hieronymus lib. 2 adv. Ruff. concedit. Similiter et Photius cod. 112 scribit libros Recognitionum quorum initium ἐγὼ Κλήμης: ( quorum se significat exemplaria permulta vidisse) infinitis scatere absurdis dictis & in Dei filium blasphemis juxta doctrinam Arij. At libri hujus interpretatio latina quæ sola jam extat his omnibus absurdis caret et interpres in Præfatione insinuat se de ingenito Deo genitoque disserta et alia nonnulla alijs reservasse.

Leve esset si versiones latinæ solummodo vacillarent <2v> Ipsum textum græcum aggressi sunt præstigiatores. Audi igitur facinus egregium.

Hieronymus (lib 1 cont. Ruffin.) scribit quod Sex libros &c – – – evacuarunt. Non temere igitur Hieronymus Origenem sibi constantissimum pronunciavit; ubique cum Arianis locutum, nullibi in sententiam contrariam ut in Apologia Pamphilo adscripta simulabat Ruffinus.

In calce Apologiæ alias quasdam fraudes texit Ruffinus, ad probandum Origenis Opera corrupta esse quas omnes Hieronymus lib. 2 adv. Ruffin refutat. Sic etiam argumentatus est. Clementis Romani Recognitionum liber erroribus Eunomij referta est. In Clementis Alexandrini Scripta Ariana nonnulla occurrunt. Dionysius Alexandrinus in libro contra Sabellium ejusmodi sententijs referta est. Sed hujusmodi præclaris viris hæresim affingere absurdum est: Ergo horum libri ab Hæreticis corrupti sunt nam Et Dionysium sic purgavit Athanasius. Ergo idem etiam sentiendum est de Origene. Sic disputat Ruffinus, quo quidem uno argumento libri omnium antiquorum castigandi essent a singulis christianorum sectis & ad cujusque sensum redigendi. Quid ergo respondet Hieronymus (lib 2 cont. Ruff) audi. Verbis Ruffini recitatis, mox addit: Si conciditur, inquit, ut quicquid in libris omnium reperitur, ab alijs corruptum sit nihil eorum erit quorum fertur nominibus: sed his de <3r> putabitur a quibus dicitur esse vitiatum. Hac defensionis perturbatione nec Marcion, nec Manichæus, nec Arius nec Eunomius accusari poterunt: quia quicquid nos ab his dictum objecerimus; discipuli respondebunt, non a magistris suis ita æditum sed ab inimicis esse violatum. [Hoc genere et iste ipse tuus liber, tuus non erit, sed forsitan meus. Et meus liber, quo tibi accusatus respondeo: sin in illo aliquid reprehenderis no] – Et quomodo, inquies, in libris illorum vitiosa nonnulla sunt? Si me causas vitiorum – – – – – (Tom. 2. fol 79. B. 1.) recte ista proferres. Per inimicitias igitur Ruffini et Hieronymi, sic tandem effectum est ut Veterum libri omnes tanquam ab hæreticis corrupti non uno ictu castigarentur. Et forte nonnulli ex hujusmodi nata & late sparsa opinione vim aliquam inter describendum passi sint.

Vidimus Ruffini conatus. Vtinam nemo felicius rem aggressus esset. Majus est Athanasij nomen quàm quod facilè in suspicionem adducatur. Et tamen per nominis auctoritatem vir iste secure quidlibet ausus est. In libro de Synod. Nicæn. decretis      occurrit unum et alterum exemplum. Ibi fidem suam a Patribus traditam esse contendens, tres eorum citat Theognostum Dionysium Alexandrinum et Origenem: Origenem vero sic . Quæ, inquit, disputandi certandique gratia scripsit [Origenes], ea non quasi ipsius sint ita sentientis verba accipienda sunt, sed eorum qui cum eo contentiosius disputarunt. Hoc, siquis inquirat, tuto definiens monstrabit. Hæc igitur laboriosi Origenis sententia est. – Idem Origines alibi dicit: Sed fas non est neque tutum ob infirmitatem nostram, spoliare, quantum in nobis est, Patrem unigenito suo semper secum existente Verbo, sapientia illa in qua lætatus est: sic enim non semper lætatus intelligitur. Ecce nos demonstramus ejusmodi sententiam, a Patribus ad Patres quasi per manus traditam esse. Vos autem novi Iudæi et discipuli <4r> Caiphæ, quos verborum vestrorum patres ac majores demonstrabitis: cum ne unum quidem ex prudentibus aut doctis in auctorem citare possitis. Hactenus Athanasius: non quæ perspecta habebat modeste proferens sed quæcumque a suis credi volebat mira cum licentia & confidentia effutiens. Dictis postremis opponantur libri sex Eusebij Cæsariensis e testimonijs innumeris in causam suam ex Origene consarcinatis constantes: primis etiam ijdem libri una cum ijs quæ de libris Origenis ex Hieronymo modo protulimus quæque posthac Petavio apponentur. Eusebius quamplurimis testimonijs probavit Origenem secum sentire Hieronymus libros Origenis præ cæteris mortalibus collexit et evolvit, multos intepretatus est, e commentarijs ejus maximo, cum labore suos digessit commentarios, & omnia Origenis se scire professus est, eoque nomine verum hæreticum & in sententijs suis sibi constantissimum professus est, ubique scilicet dictis Arianismum redolentibus scatentem, nullibi contraria loquentem. Nihil contra produxerunt Origenis defensores, nihil Ruffinus etsi ab Hieronymo provocatus. Origenis interpretes Hilarius, Victorinus, Eusebius Vercellensis, Ambrosius, Hieronymus, Ruffinus coacti sunt sententias ejus de Deo et Filio mutare ne Romanæ aures horrerent. Fida libri Periarchôn translatione ab Hieronymo ædita obstupuit Occidens. Sub id tempus orta de Origenis disputatione, quo magis libri ejus leguntur eo magis Arianus agnoscitur: tandemque eo nomine damnatur in consilio quinto œcumenico Coacti sunt omnes virum toto orbe celeberrimum condemnare quia nullo modo sibi conciliare possent. Et tamen confidenter scribit Athanasius quod quæ contra fidem catholicam in Origene occurrunt, ea non quasi ipsius sint ita sentientis verba accipienda sunt, sed eorum qui cum eo contentiosius disputarunt. Et hoc addit, siquis inquirat, tutò definiens monstrabit. Qua igitur fide hæc scripsit et sententiæ suæ traditionem per Origenem derivare {studuit} esto Lectoris judicium. Si non bona fide, merito suspecta redditur fides ejus in reliquis.

Ipsa igitur inquies Origenis verba citavit. Imò verba <4v> a sententia Origenis alienissima non est {fet}tucus Origenes, et ego novi ait Hieronymus contraria sibi loqui non potest. Numquid Origenes opinioni suæ, quam sibi constantissimus, in operibus passim descripsit, tam directe contradicere potuit? Numquid propriam opinionem argumentis pluribus sedulo confutare? < insertion from lower down f 4v > Inciditne in opinionem Sabellij Athanasijque & similium quod Filius sit personalis illa Patris ratio mens et Sapientia quia Pater rationalis est et sapiens. , < text from f 4v resumes > Potuitné Origenes expressionem ἦν ποτὲ ὅτε οὐκ ἦν ὁ υἱὸς, quæ non nisi post Alexandri et Arij disputationem in usu esse cœpit, ut ab hæreticis sui temporis usitatam; recitare et refellere; idque isdem omnino argumentis ijsdem loquendi formulis quibus Athanasiani contra Arianos disputare solebant ante Athanasium vero et Alexandrum nemo usus esse memoratur nempe Symbol (3 adjacent circles) in text < insertion from lower down f 4v > Symbol (3 adjacent circles) in text Symbol (3 adjacent circles) in text ante eum vero et Alexandrum nemo usus esse memoratur, nempe quod Imago Dei semper fuit nec Deus qui lux est caruisse dicatur splendore et quod si filius aliquando non fuit, simul non fuit in Deo sapientia ratio et <5r> vita: quodque Deus sic spoliatus sapientia sua in qua lætabatur, aliquando non lætatus fuerit. < text from f 4v resumes > Hæc sane neque Origini conveniunt neque sæculo Origenis, nec nisi post ortam inter Alexandrum et Arjum controversiam scribi potuerunt. Symbol (rectangle divided by one horizontal and three vertical lines) in text < insertion from lower down f 4v > Symbol (rectangle divided by one horizontal and three vertical lines) in text Ijs verò quæ in Athanasij operibus passim contra Arianos disputantur tam similia sunt ut ovum ovo . Quæ author suo nomine alibi sæpe disputat, repetit hîc sub nomine Origenis , vix quidem mutata dictionis formula. < text from f 4v resumes > Sed incidit forte Athanasius (dices) in spurium aliquem librium Origeni ascriptum. Quare igitur non contulit hunc cum cæteris Origenis operibus, antequam citaret? Imo quare non prodidit libri titulum, ut Lector consuleret Innumera scripsit Origenes Homilias mille et amplius Commentarios aliosque tractatus quamplurimos; quos omnes ne Hieronymus quidem data opera colligere potuit. Nonne igitur liber nominandus esset si Originem consuli voluisset Athanasius. Bene ergo sibi cavit tacendo librum ne hic in sui confutationem <5r> – consuleretur.

Hisce haud fideliora sunt quæ Athanasius ibidem citat ex utroque Dionysio. Quæ ex Dionysio Romano profert prolixiora sunt quam ut hic integra describantur. Sufficiat eorum explicatio quædam Initio igitur Dionysium inducit invehentem in eos qui monarchiam Dei in tres quasdam potentias & hypostases discretas ac deitates tres carpunt. – Illi enim, inquit, quodammodo tres Deos constituunt dum in tres substantias alienigenas & inter se omninò segregatas sanctam unitatem dispartiuntur. Vniri enim necesse est universorum Deo Dei verbum & in eodem hærere versarique spiritum sanctum Trinitatem, in verticem quandam, ipsum nempe universorum Deum omnipotentem, consummari et coalescere. Ita ille quasi vero Dionysij tempore unitas in Trinitate verbis tam disertis prædicaretur ortaque esset disputatio omninò similis illi quæ inter Eusebianos et Athanasianos post agitata fuit. Imò calumniam quam Athanasius Eusebianis affingere solet, quasi illi prædicarent substantias patris et filij ab invicem segregatas esse et Filium non uniri Patri et in sinu ejus hærere; Dionysius hic inducitur contra imaginarios istos Arij præcursores adstruens. Prædicabant Ariani Filium Dei in sinu patris hærere ipsi spiritualiter unitum, nec quisquam mortalium quantum patet (si forte Ebionæos excipias), hoc unquam negabat. Nimio vincendi studio contrarium simulabat Athanasius, quasi idem esset consubstantialitatem negare et Filium a sinu Patris divellere. Vtrum igitur Dionysius calumniam prius struxererit, vel Athanasius commenta propria sub Dionysij nomine texuit, sit Lectoris judicium.

Porro in sequentibus inducit Athanasius Dionysium in <6r> eos invehentem qui filium ποίημα id est facturam prædicant; et sic disputantem: Si filius factus est ἦν ὁτὲ οὐκ ἦν erat quando non erat. Quæ quidem expressio non nisi post Arij et Alexandri disputationem in usu ese cœpit et proinde absurde admodum tribuitur Dionysio.

In sequentibus sic disputans inducitur Dionysius: si Christus sit verbum et sapientia et virtus (hæc enim Christum esse sacræ literæ affirmant:) sint autem hæc dei ipsius facultates: sequitur fuisse tempus cum hæc non essent, si modo factus statuatur Christus. Erat igitur tempus quando his carebat Deus. Quod absurdissimum est. Eadem hic Dionysio ascribuntur quæ supra Origeni; quasi uterque Filium crederet esse Dei Patris facultates personales Verbum nempe internum & sapientiam et virtutem qua Pater rationalis et sapiens et potens est. Quod Sabellij et Athanasij, non Patrum antiquorum placitum fuit.

Postremo inducitur Dionysius absurdam quandam dicti hujus: Dominus creavit me in initio viarum suarum: expositionem compingens. Quasi scilicet vox græca ἔκτισε hic non significaret creavit sed præfecit operibus si vocem hæbræam quam septuaginta transtulerunt ἔκτοε reddidisset ἔκτασε possedit ut jam reddi solet, interpretatio non indocta fuisset. Sed dum septuaginta interpretes sequitur et græcæ vocis ἔκτισε novam adornat expositionem: ostendit & exponit non tam Dionysium catholicè aut prudenter disputantem quam seipsum sub dura vocis interpretatione mira laborantem.

<7r>

Ad ea quæ ex altero Dionysio citantur jam transeundum esset, sed convenit historiam prius exponere. In partibus Lybiæ qua sedi Alexandrinæ subjectæ erant, nuper ortus Sabellius, hæresim suam disseminabat, Hoc cognito Dionysius tunc Episcopus Alexandriæ, literis suis ad Euphranorem & Ammonium datis, hæresim reprimere conatur. Hanc Epistolam Eusebiani in sui patrocinium citabant: Quæque illi in medium proferebant agnoscit Athan. his verbis. Dicunt, inquit, veritatis inimici in epistola beati Dionysij scriptum haberi: facturam et opus esse filium Dei: neque natura proprium sed alienum esse a patre secundum substantiam suam; perinde ut vitis ab Agricola alienus est, et navis a fabro: eundemque quia opus est, non fuisse antequam fieret. Scripsit quidem, & Epistolam ejus talem esse fatemur. Sed <8r> Sed ut hanc scripsit, sic et alias plures scripsit Epistolas, quas ab istis quoque legi oportuit. Ita Athanasius in lib. de sententia Dionysij.

Cum igitur Dionysius hæc scripsit, videamus jam quibus aquis hic lavabitur Æthiops. Hanc igitur componit fabulam Athanasius: quosdam, ubi Dionysius hæc scripserat, Romam profectos tum apud cognominem Dionysium urbis istius Episcopum accusasse quasi male de Filio dei sentientem ‡ < insertion from f 7v > ‡ eo quod opus eum esse & non consubstantialem patri diceret. < insertion from higher up f 7v > ✝ Confer Athan lib. de Syn. Armin et Seleuc. cum lib. de sent. Dionys. < text from f 7v resumes > Synodus igitur Romæ coacta indigne tulit, et Romanus ad cognominem sibi Episcopum omnium sententiam perscripsit; libellum tam contra cognominis sectatores, quam contra Sabellij gregales componens & a cognomine postulans ut ea aperiret de quibus accusabatur. < text from f 8r resumes > Ea occasione Dionysium Romanum tam contra Dionysij alterius sectatores quam contra Sabellianos libellum composuisse ubi reprehendit eos qui dicunt filium non consubstantialem Patri sed facturam esse & opus, et ad Dionysium quoque misisse ut ea aperiret de quibus accusabatur. Illum igitur mox Apologiam pro se rescripsisse. Ex libello Dionysij Romani, cujus partem jam supra ab Athanasio compositam fuisse ostendi, auctor tam Apologiæ hujus quam fabulæ totius innotescit. Sed videamus jam qua ratione Dionysius in hac Apologia se purgasse simulatur. Nempe lectores Epistolam ad Euphanorem et Ammonium male interpretatos esse, se enim ibi Dei filium non ut Deum sed ut hominem, vocasse creaturam, & a Paterna substantia segregasse.

Athanasij Antecessor contra Athanasium adducitur. Propriæ sedis auctoritate causa impugnatur Tantum præjudicium quoquo pacto diluendum est. Scripto auctoritas detrahi | derogari nequit Dictio clarior est quam quæ sola Athanasij auctoritate ad alium sensum detorquebitur. Ipse igitur aderit Dionysius seipsum interpretatus. Auctoritas auctoritate propria retundetur <8v> Sed adeo absurde, adeo ridicule, ut quamvis Dionysius seipsum revera sic interpretatus esset, interpretatio nil minus, inhonesta, violenta & futilis meritò censeretur. Etenim in Epistola illa ad Euphranorem & Ammonium loquitur Dionysius de Filio Dei non de filio hominis & confert inter se Patrem et filium non Deum et hominem. At veteres ubi disputant de Filio Dei & inter se conferunt Patrem et Filium, per Filium semper intelligunt , Verbum Dei, Filium quem Deus genuit ante sæcula Symbol (circle surmounted by a cross and containing another cross with the S arm missing) in text pag. seq. < insertion from f 9v > Imo vero in sequentibus concedit Athanasius Dionysium de Verbo locutum fuisse. Quid ergo, inquit, num quemadmodum christi perduelles jactitant, Dionysius de humana filij natura scribens, eumque hoc sensu creaturam vocans, dixerit eundem nudum hominem esse? Aut cùm diceret τὁν λόγον Verbum non esse proprium Substantiæ patris, existimaverit illud esse nobis hominibus consubstantiale? Ita Athanasius tum hic tum alijs in locis quæ Dionysius de verbo dixerat exponens de Verbi natura humana. Qua quidem exponendi violentia, an Dionysium magis excusavit, an se manifestarit perf{ri}ctæ frontis sophistam sit Lectoris judicium. Nam certè hacce exponendi licentia, is Arianorum dicta et scripta omnia facile excusare potuisset si modo id in se suscepisset negotij. Sed ut expositionis inaudita protervitas elucescat, animum advertite. Dionysius contra Sabellium disputans

Sed his respondet Baronius (an. 363. 44) quod Basilius licet multa a Dionysio scripta sibi innotuisse dicat, literasque ab eo ad Dionysium Romanum datas legisse; tamen quatuor Apologeticos libros ab eodem ad ipsum Romanum Pontificem pro sui defensione conscriptos minime visus est habuisse compertos. Itane vero? Loquiturne Basilius de literis? Annon expresse loquitur de ijs quæ Dionysius in Apologia scripserat. ἐν ὁις, inquit, ἀπολογεῖται. Sed quid si literas intellexisset? Scripta erat Apologia in forma literarum. Basilius utique (Ad Amphiloqu. cap 39) de connexione spiritus sancti cum filio {&} Patre in doxologia per particulas [in, cum, et,] sic scribit. Alexandrinus Dionysius (id quod etiam auditu mirum est) in secunda sui ad cognominem epistola de elencho et apologia, in hunc modum finit sermonem (transcribam autem vobis ipsa verba.) His (inquit) congruenter et nos, etiam forma regulaque a senioribus qui ante nos vixerunt accepta, concordibus vocibus cum illis gratias agentes, et nunc etiam vobis epistolam mittentes desinemus. Deo autem Patri et Filio Domino nostro Iesu Christò cum sancto spiritu gloria et imperium in sæcula sæculorum. Hic per secundam epistolam Baronius intelligit secundum librum Apologiæ, et <10v> merito cum quatuor illi libri inscriberentur de elencho et apologia, ut memorat Athanasius quem eundem titulum Basilius his Epistolis tribuit. Et tamen per Apologiam illam Basilius adeo non est persuasus ut suam de Dionysio opinionem etiam hic confirmet, auditu mirum pronuncians quod iste (talis cum fuerit) doxologiam Patri et Filio cum spiritu sancto celebraret. Adde quod præter has quatuor epistolas quibus titulus inditus erat De Elencho et apologia, Athanasius nullas alias commemorat more apologetico ad Dionysium Romanum Scriptas, et proinde cum Basilius in epist. ad maximum citet apologetica Dionysij ad cognominem, necesse est ut ibi intelligamus has epistolas libros vero fusiores, ut ✝[2] de Natura, de tentationibus, de promissionibus in Ecclesiasten aut similes, dicamus tunc non fuisse penes Basilium.

Ut igitur epistola ad Euphranorem nulla ratione excusari potuit, sic Apologeticæ epistolæ eandem ne quidem apud eos qui Dionysium excusatum vellent, excusare valuerunt. Credamus ergo Dionysium adeo inhonestum adeo mendacem ut reprehensus errorem tam manifestum fucis celare niteretur? Credamus eundem adeo imprudentem, ut apologiam meditetur & in lucem ædat quæ ne amicis quidem persuadebit? Absit ut de Viro doctrina et pietate apud antiquos celeberrimo talia fingamus. Nam argumentis ex ipsa Apologia desumptis spuriam eandem esse satis patet. Multa enim continet scriptis Patrum quam ante concil. Nicænum floruerint perquam dissimilia scriptis vero Athanasij et sociorum simillima: ut ab horum aliquo scriptam esse non temere dixeris.

Imprimis enim doxologiæ forma illa quam modò a Basilio citatam audivisitis, n. < text from f 8v resumes > – hæc Dionysius Contra Sabellium disputans, asserebat Filium Dei creaturam esse et alienum a Patre secundum substantiam. Numquid Sabellius Christum adstruebat ut hominem esse increatum et consubstantialem Patri? Si non de Christo ut homine sed de verbo patris, ut Deo talia statuerit? certe Dionysius contra disputans, de verbo etiam ut Deo disseruit. Similiter ubi Dionysius asserit filium Dei, quia opus est, non fuisse antequam fieret: nonne hæc contra æternitatem filij disputata sunt? At certe non contra æternitatem filij ut hominis. Siquidem neque Sabellius unquam neque alius quisquam hæreticorum, Filium ab æterno hominem fuisse docebat. Præterea quæ de Filio Dei, hæc eadem de Spiritu sancto statuit idem Dionysius, ipsum quoque naturam esse docens, ut e Basilio mox audietis. Habuisse igitur spiritus sanctus humanam aliquam naturam de qua hoc intelligeretur? Denique tam insulsa est præfata interpretatio ut Athanasius, omni illa qua pollebat auctoritate, ne suis quidem credulis sectatoribus, hac in re persuaserit. Gennadius enim, lib de Eccles. dogm cap 14. his non obstantibus de Dionysio sic loquitur. Nihil, ait, creatum aut serviens in Trinitate credamus ut vult Dionysius fons Arij. Hieronymus lib. 2 Cont. Ruffin. affirmat quod Ruffinus scripserat Dionysium Alexandrinum urbis episcopum, contra Sabellium quatuor voluminibus disputantem, in Arianum dogma delabi. Hoc tamen non scripserat Ruffinus, sed libros Dionysij ut tunc extarent ita se habere: <9r> {Propter quod et Athana}sius, inquit, Apologeticum pro libris ejus scripsit, pro eo quod certus erat, non illum potuisse sibi ipsi contraria scribere, sed quod inserta hæc a malevolis nosset.

Ita Ruffinus quamvis Athanasius non inserta sed alio sensu scripta voluit. Sed Ruffino inserta potius videbantur quam Athanasiano more interpretanda. Hieronymus vero a malevolis inserta esse noluit, nec tamen expositione Athanasij satis acquiescit Fieri enim potuit, inquit ut vel simpliciter erraverint [Dionysius sc. & Clemens uterque] vel alio sensu scripserint. et paulo post Si tibi [Ruffine] diceretur quos habet Origenes in hæresi socios, rectè ista proferres, nempe scripta Dionysij et Clementis utriusque.

Basilius vero Epist 41 ad Maximum, sententiam suam clarissime profert. Quæ de Dionysij rebus, inquit, solicitans venerunt quidem ad nos admodum illius multa libri vero nondum adsunt: quapropter nec misimus. Est autem hæc nostra de illo sententia. Non omnia viri hujus laudamus. Sunt, quæ prorsus etiam damnamus. Ipse propemodum, quantum nobis liquet, primus hominibus, impietatis istius Anomæanæ, quæ jam passim obstrepit, seminaria præbuit. Causam vero hujus non puto animi malitiam esse, sed quod vehementer cupit obluctari Sabellio. Soleo itaque illum similem æstimare plantatori cuipiam qui recenti plantæ correcturus aversionem, ita immoderatè illam retorquet, ut a medio aberret, & ad contrarium latus ramulum abducat. Tale quid et ab hoc viro factum deprehendimus. Hic nempe dum impietati Afri illius se opponit acriore impetu, minus prudenter sibi prospiciens, in malum huic oppositum præceps abijt, & quidem nimio contendendi studio. Satis enim esset si ostendisset Patrem et Filium non esse idem quoad subjectum. atque hoc reportasset contra blasphemantem victoria palmarium. Atqui ille, unum hunc operosè admodum plusquam vincit: et non tantum diversitatem substantiarum statuit sed et essentiarum differentiam, et po <10r> tentiæ diminutionem, gloriæque diversitatem. Hinc adeo contigit ut malum permutarit malo, et a rectitudine doctrinæ aberrarit. Quo factum est, ut in scriptis suis inconstans deprehendatur: nunc quidem tollens τὸ ὁμοούσιον consubtantialitatem, per ea quæ in assertione substantiarum male est usus; nunc contra admittens in Apologia ad cognominem scripta. Nec his contentus, de spiritu sancto voces edidit, spiritui minimè congruentes; adorandam illi divinitatem auferens; et eundem ad inferiora hæc demissum, creatæ adnumerans ac servili naturæ. Hactenus Basilius. Dic sodis jam, Lector æque, qua fide Dionysius sese per Apologiam illam purgâsse dicatur, quove veritatis occultandæ studio Athanasius eandem allegavit? Ecquis vir probus erroris convictus, se errasse negaret, et crimen fucis obducere niteretur? Ecquis non fatuus, errori tam manifesto excusationem pararet . Et in lucem æderet quam ne amici quidem ac discipuli sinceram judicarent? At non insincerus non fatuus est Vir doctrina & pietate apud antiquos celeberrimus. Respondet potius pro se Athanasius & dicat cujusnam fidei sit Apologia quam Dionysio ascribit. Quæ enim is ex ea citat, scriptis Patrum ante-Nicænorum adeo dissimilia sunt scriptis vero Athanasij & sociorum quoad enarrationes fidei, argumentorum species & loquendi formulas, adeo similia: ut non temere quis dixerit eandem post tempora Nicænæ Synodi scriptam esse.

Imprimis enim hæc ex ea citat Athanasius: Semper fuit Christus Verbum et sapientia et potestas. Non enim horum aliquando sterilis Deus, eadem postea progenuit: Sed neque filius a seipso existat, sed ex patre habet ut sit. Et paulo post, pergit Athanasius, ita de eodem loquitur Dionysius: Iam quia splendor est æternæ lucis omnibus modis ipse quoque æternus est. Luce enim semper existente certum est et splendorem semper existere: eo enim ipso lucem esse quod splendeat, intelligitur: Non enim fieri potest ut lux non luceat. In his duo adferuntur argumenta ad probandam æternitatem filij: primum quod Filius sit Verbum Sapientia et potestas, quibus Deus nunquam carere potuit: hoc est facultates quibus Deus nunquam carere potuit: hoc est facultates quibus Pater intelligens est <11r> et sapiens et potens. Quod fuit ut dixi Sabellianorum et Athanasianorum placitum. Alterum quod Deus sit lux, Christus splendor ejus, lux autem nunquam non splendet. Horum neutrum ad probandam filij æternitatem quisquam ante Athanasium ac decessorem ejus Alexandrum usurpasse memoratur. Posterius tamen Athanasius tam Origeni quam Dionysio affingit, prius Origeni et utroque Dionysio ut supra: Idque non obstante quod a recta fide alienum sit. Videritis igitur num Athanasius placita sua pro lubitu patribus affinxerit?

Proximè Athanasius inducit Dionysium pro æternitate Filij disputantem ex eo quod absque Filio Deus non semper fuerit Pater. Quod etiam argumentum Athanasianis frequens a nemine ante Athanasianos usurpatum legitur. Item ex eo quod Deus sit spiritus, filius autem vapor, nempe virtutis Dei. Quasi Deus spiritus filio vapore carere non possit. Argumentum non dicam Dionysio sed sobrio homine indignum.

In sequentibus ex eadem Apologia adferuntur hæc: Ex alia epistola quam ad te scripsi Ostendo falsum esse crimen quo mihi objiciunt, quod Christum Deo consubstantialem esse negassem. Nam tametsi dico me vocabulum hoc in sacris literis nec reperisse nec legisse, tamen argumenta mea subsequentia, quæ illi tacuerunt, ab hac sententia non abludunt. Humanam enim generationem in exemplum apposui, certè ut congenerem; Eoque solo parentes a liberis alios esse, quod ipsi liberi sui non sunt. Epistolam vero ut dixi, certos ob casus proferre nequeo Quod si tibi verba lubens misi, multo libentius autographum misissem, missurus tamen, quandocunque mihi ejus copia fuerit. Scio autem et memini me plures rerum congenerum similitudines congessisse Nam et plantam ibi dixi sive ex semine sive ex radice succrescentem, aliam esse ab eo unde pullulaverit, omnino tamen congenerem. Et fluvium a fonte profluentem aliam formam et nomen accipere; neque enim aut fontem fluvium aut fluvium fontem dici, et utrumque existere & fontem quidem quasi patrem esse, et fluvium esse aquam ex fonte. Cæterum hæc et istiusmodi a me scripta, quasi cæcutientes dissimulabant se videre Hactenus Apologia. Hic autem multa occurrunt notatu digna. Primo quod cum <12r> Sabellius consubstantialitatem filij assereret, Dionysius vero contra disputans negaret vocem illam in sacris literis reperiri, & filium a substantia patris alienum esse doceret, ut a vite agricola, a nave faber ‡ < insertion from f 11v > ‡ Neque aliquid in hac epistola extaret quod in horum excusationem contorqueri posset: prætenditur aliam fuisse Epistolam in qua Dionysius, idque antequam apud cognominem suum accusaretur, suopte ingenio consubstantialitatem multis argumentis a consubstantialium rerum similitudine ductis, quasi de industria adstrueret. Quæ duo repugnant. Namque antequam a Cognomine reprehenderetur, aut credidit consubstantialem esse filium aut non credidit, Si prius, spuria est epistola ad Euphranorem, a qua tamen hæc omnis disputatio trahitur. Sin posterius, spuria est illa altera: quod meritò statueris. Vtroque autem casu spuria erit Apologia. < text from f 12r resumes > Secundo quod Dionysius epist. illam ad alterum Dionysium scripsisset, qua non obstante iste alter accusatoribus aurem accommodat, hic vero non istum sed accusatores culpat quod epistolam illa dolo malo reticebant Qua non satis inter se consistunt. Tertio quod Athanasius nunquam obiter dixisset epistolam illam ad Dionysium Romanum scriptam esse mox sui oblitus, Dionysium Alexandrinum ita inducit de epistola illa scribentem quasi is nondum misisset eandem ad cognominem suum: tametsi dudum eo miserat quod mittere decreverat, ita ut vel accusatoribus copia videndi concederetur. Promittit enim se,quamprimum ejus copia rusus fiet, missurum esse, ut sentiat tandem ille alter Dionysius rem ita se habere. Hæc autem memoria lapsus adjecisse videtur, nequis forte epistolam ab eo requireret, cujus ne Dionysio quidem copia fuit tunc cum scripsit Apologiam. Denique argumenta pro consubstantialitate filij ex rerum consubstantialium similitudine deprompta, ut Patris humani et filij, radicis et plantæ, fontis et fluvij, sicut inepta sunt, sic ab Athanasio et socijs passim decantantur, apud antiquiores verò nusquam occurrunt.

In sequentibus Athanasius post alia multa prioribus similia, tandem addit hæc. Porrò adversus illam Arij insaniam qua dicit alium esse λόγον qui in Deo est, alium λόγον de quo Ioanne loquitur In principio erat Verbum; et aliam quoque esse propriam sapientiam in Deo, aliam illam de qua Apostolus dicit, Christus Dei virtus ac Dei sapientia: iterum prodeat in certamen Dionysius & redarguat istiusmodi pravam opinionem; et vide quid denuò de his opinionibus in secundo volumine scribit. In principio, inquit, erat verbum, sed non erat aliud Verbum quod hoc verbum proferret. erat enim Verbum apud Deum. Sapientia est Dominus, tamen alia sapientia non erat, quæ hanc sapientiam produceret: Ego, inquit, eram in qua oblectabatur. Hic rursus inducitur Dionysius <13r > quasi Christum doceret esse illam intimam in Deo patre rationem et sapientiam a qua Deus rationalis dicitur et sapiens, quam scilicet Græci λόγον ἐνδιαθετὸν dixêere. Quod erroris Sabellij caput est, adeoque Dionysio, qui Sabellium compressit, absurdè admodum adscribitur.

Cæterùm non in his tantum sed in alijs plerisque Apologia illa ad Sabellianum dogma satis accedebat: ut cum ex unitate mentis humanæ atque verbi quod in corde est quodque ore per sonos significantes profertur concluditur unitas Patris et Filij. In hunc enim sensum citatur etiam Apologia illa ab Athanasio. Sed ne singulis inhæreamus, audiatur Ruffini hac de re judicium. Is in calce Apologiæ pro Origene, ita scribit. Dionysius, inquit, Alexandrinus Episcopus eruditissimus assertor ecclesiasticæ fidei cum in quamplurimis in tantum unitatem atque æqualitatem trinitatis defendat, ut imperitioribus quibusque in etiam secundum Sabellium sensisse videatur: in his tamen libris quos adversus Sabellium Sabellij hæresin scribit talia inveniuntur inserta ut frequenter Ariani autoritate ipsius se defendere conentur. Ita ille, prius de Apologia, posterius de Epistola ad Euphanorem & similibus subintelligens. Ex hisce itaque ut patet Arianos plerosque neutiquam agnovisse Apologiam illam sic certum est auctorem ejus ad Sabellianum dogma declinasse. Id quod fecit Athanasius imperante Constantio ut posthac ostendetur. Absit verò ut hoc de Dionysio Sabellij hoste acerrimo et victore glorioso credamus:

< insertion from f 12v >

His adde quod doxologiæ formula illa quam modo a Basilio citatam audivistis, nempe Patri et Filio cum Spiritu sancto gloria etc. non fuit in usu ante tempora Nicæni concilij sed post, Imperante Constantio & deinceps, multa cum disputatione ab Athanasianis in ecclesias invecta est. Formula quæ prius in usu erat abrogata, ut alibi ostendetur. Quomodo igitur potuit Dionysius non tantum formulam illam, data opera, nemine impellente usurpare; sed etiam traditionem allegare, quasi formulæ illius regulam a superioribus presbyteris accepisset, Certe hæc non Dionysium sapiunt, sed alterum quemvis qui de nova doxologiæ formula introducenda consilium capiens, traditionis colorem præparabat.

< text from f 13r resumes >

Vnum {super}est argumentum quo retunduntur quæ ex utroque Dionysio profert Athanasius. Statim post Sabellium surrexit Paulus Samosetensis, Hic perinde ac ille docebat filium Patri consubstantialem esse. Contra eum congregati Octoginta Episcopi decernunt filium non esse consubstantialem. Decreta sua mittunt ad Dionysium Episc. Romæ et Maximum alterius Dionysij in Alexandria successorem aliosque per Orbem. Consentiunt omnes Episcopatus cedere noluit Samosatensis. Res ad Imperatorem <14r> {Aurelianum} defertur. Statuit hic sententiam Episcopi Romani cæterorumque per Italiam Episcoporum requirendam esse. Illi igitur firmatis Orientalium decretis Paulum pronunciant ejiciendum esse. Et Orientalium decreta ab omnibus recipiuntur. Symbol (circle surmounted by a cross and containing another cross with the S arm missing) in text < insertion from f 13v > Symbol (circle surmounted by a cross and containing another cross with the S arm missing) in text Iam vero si Dionysius Romanus & Episcopi Italiæ in unum collecti, τὸ ὁμοούσιον, contra Dionysium Alexandrinum, decreto suo sanxissent, hanc sententiam sua{m} per orbem divulgantes: fieri non potuit ut ijdem episcopi annis decem nondum elapsis, rursus in unum coeuntes, decretum Orientalium contra sui ipsorum decretum tam placide reciperant, ut ea quidem de re ne minîma contentio ne minima disputatio suborta esse memoretur. E contra tam Ægyptij quam Occidentales, si τὸ ὁμοούσιον in utraque regione jam ante receptum fuisset, junctis manibus hos Orientales non minus correxissent quam Romanus Dionysius eadem in causâ jam modo correxerat Alexandrinum: idque maxime cum Imperator judicium omne ad Occidentales detulisset. Hinc obiter epistolam illam, quæ sub Dionysij Alexandrini nomine contra Paulum Samosatenum circumfertur insinceram esse constat, siquidem in ea affirmatur Verbum a sanctis patribus ὁμοούσιον Patri nominari: Si Dionysius τὸ ὁμοούσιον a Patribus prædicatum didicisset, tamen Contra Paulum qui ipse τὸ ὁμοούσιον prædicabat patres hic inepte admodum allegarentur. Alio igitur consilio ista scripta sunt nempe ad consubstantialitatem traditione muniendam Sic et crebra verbi elogia quæ ad disputationem nihil spectant, ostendunt aliud fuisse auctoris consilium quam Paulum impugnare. Omissio distinctionis hypostaseon Verbi et Patris quos Paulus perinde ac Sabellius confundebat, arguit scriptorem quæstionis ignarum Studium in Virginem Mariam, quæ ibi Deipara et Filia vitæ nominatur, temporibus Dionysij non congruit. Sed maximum est quod Dionysius non credidit τὸ ὁμοούσιον,[3] Paulus vero credendo damnatus est ab orientalibus, totius orbis consensu < text from f 14r resumes >

Quæ ex quarto patre nimirum Theognosto, profert Athanasius ejusdem videntur farinæ. Sic enim habent. Non extrinsecus adinventa est substantia filij, neque ex non extantibus producitur, sed ex substantia Patris progenitus est, perinde est a luce jubar ut ex aqua vapor. Neque enim vapor idem est quod aqua neque jubar idem quod sol, sed non alienum tamen: verum defluxionem eum dicas substantiæ patris, ita tamen ut substantia Patris divisionem non patiatur. Quemadmodum enim sol idem manens non diminuitur suis ex se profluentibus radijs, ita nec substantia Patris alterationem sustinet, imaginem sui filium progignens. Hactenus Theognostus. At hæc quoque conficta esse non levia sunt indicia. Consubstantialitas ex analogia consubstantialium Lucis et radij, aquæ & vaporis hic rursum confirmatur. Arij expressio ἐξ ουκ ὀντων ex non extantibus de industria oppugnatur. Expressio ἐκ της του πατρος ουσιας ex substantia Patris, quam consilium Nicænum post longam disputationem (ut supra refert Athanasius) vix tandem adinvenit, hic inseritur, & præfatæ Arij expressioni ex non extantibus opponitur. Ita quoque expressio quod filius <15r> {non} sit ex substantia aliqua extrinsecus adinventa, inseritur quæ tamen ex Alexandri et Arij disputatione originem traxit: Ario docente, Filium ex non extantibus esse eo quod nec pars Dei sit nec ex ulla subjecta materia : Alexandro verò & Athanasio quod neque ex non extantibus esse neque ex substantia aliqua extrinsecus adinventa sed ex Patre [idque sine divisione vel mutatione Patris cum scilicet Pater et Filius id fuerint ab æterno quod sunt.] & Concilio Nicæno addente ex substantia Patris. Præterea junctis in unam sententiam præfatis tribus expressionibus ac duobus ex luce et aqua argumentis, Athanasij contra Arium sententia tam clare plene et succincte describitur et illustratur, ut nihil possit ultra. Potuit fortasse Theognostus contra Opinionem Arij suo more scribere et unam aliquam suo tempore minus usitatam expressionem fortuito incidere. Sed quod tot inusitatas expressiones & argumenta in unam sententiam compingeret, & contra Arium juxta modos loquendi ecclesiam post introductos tam appositè plenè & circumspectè pronunciaret, ut ne quidem Athanasius posset aliquid magis apoositam: hoc adeo me movet, ut nisi quid simile e legitimo aliquo ante Concilium Nicænum ædito auctore, quis produxerit, hæc Theognosti esse ægerrimè crediderim Adhæc filium definit ἀπο᾽ρρ῾οιαν defluxionem paternæ substantiæ, ita tamen ut substantia patris non inde dividatur perinde atque radius defluxio est substantiæ solaris absque substantiæ illius divisione. Quod ad Sabellij placitum accedit. Nam Sabellius non ita confudit Patrem et Filium quasi solo nomine distinguerentur, (quemadmodum Athanasiani quo seipsos a Sabellianis distinguerent, aliquando docuere) sed Substantiam Dei dixere Patrem, et proprietates ejus quas cum hominis ratione & verbo contulerunt e substantia Dei quasi per defluxionem inhærenter manare voluerunt & propterea ejusdem esse progeniem et filium. Audi enim quid Alexander Athanasij decessor de <16r> {Sabellio} scripsit. In Christum, inquit, credimus genitum non ex nihilo sed ex patre: non corporum more per incisiones, ἠ ταῖς ἐκ διαιρέσεων ἀπο᾽ρρ῾οίαις aut per defluxiones ex divisionibus profectas, quemadmodum Sabellio videtur et Valentino. Vnum igitur Deum, ens simplicissimum Sabellius in duo entia cohærentia vel potius in tria divisit: unum substantia sit , altera duo facultates e substantia per defluxionem manantes, et propterea subsistentiam propriam, a substantia tamen dependentem habentes. Et Sabellium sic sensisse confirmatur ex Epistola Arij ad Alexandrinum ubi is unitatem Deitatis divisisse dicitur. Doctrinam illustrare quoque solitus est Sabellius per exemplum solis et radij ejus quorum ille sit substantia hic ens quoddam ab eo defluens. Confer jam hæc cum ijs quæ tanquam ex Theognosto citavit Athanasius, ut et utraque cum ijs quæ ex Dionysio utroque & Origene citantur et senties omnia ejusdem esse farinæ. Certe expressionem filium esse ἀπο᾽ρρ῾οίαν, vel προβολὴν et similes, male audiebant apud antiquos patres: ut tam ex hoc Alexandri loco quam ex Hieronymi libro 2 adv. Ruffin. ubi Candidus Valentinianæ hæreseωs defensor memoratur filium dixisse προβολὴν projectionem substantiæ paternæ et ob id recte reprehensum ab Origene. Sic et in Arij epistola ad Eusebium vox προβολὴ reprehenditur ut male audiens < insertion from higher up f 16r > nec non in altera epistola ad Alexandrum vox < text from f 16r resumes > Quam rectè igitur Athanasius illam ἀπο᾽ρρ῾οίαν tribuit Theognosto viderit Lector. Denique quæ ex Theognosto citat Athanasius probantur spuria esse quod Theognostum eadem cum Origene et Ario de Filio docuisse testatur [4] Photius Cod. 106 Neque repertus est quantum scio qui de scriptis Theognosti a se lectis, hodie vero non extantibus, aliter judicavit.

< insertion from f 15v > [Editorial Note 1]

Docet enim Photius hunc Theognostum, doctorem Alexandrinum, primo Hypotyposeon libro, de Patre egisse, eumque rerum omnium opificem docuisse, in secundo Patris esse Filium adstruit, & hunc creaturam esse ostendit, & ratione præditis tantum præesse, ac plura id genus alia una cum Origene filio adscribit. In tertio de spiritu sancto tractans, argumentis quidem docet esse spiritum sanctum: verum cætera, ait Photius, ad modum Origenis in libro Periarchôn etiam hic nugando delirat. In quarto de Angelis perinde ut Origenes scribit, in quinto et sexto de incarnatione suo more tractat, & hic etiam multa nugatur. In septimo de creatione magis pie maxime in fine circa filium. Ita Photius. At pia illa non erant ejusmodi ut ab Athanasio citarentur nam Athanasius ex secundo libro Hypotyposeon præfata citavit. Cæterùm ut Theognosti cum Origene consensus continuus confirmat utrumque ex eodem fonte nempe schola Alexandrina, bibisse: sic consensus ille non modicè confirmatur per ea quæ Athanasius, tractatu in illud Evangelij Quicunque dixerit verbum contra filium &c ex utroque descerpsit. Ex <16v> Origene autem hæc profert. Deus pater, inquit Origenes, in omnia penetrat & omnia continet, animata et inanimata rationalia et irrationalia. Filij autem potestas in sola rationalia sese extendit, in quorum numero sunt catechumeni et gentiles qui nondum credunt. Spiritus autem sanctus in solos eos, se explicat qui sui participes facti sunt in Baptismatis dono. Cùm igitur blasphemia Ethnici peccant, in filium peccant, quoniam ille in illis est; possunt tamen veniam consequi, ubi doni evangelij facti fuerint participes. Cùm vero baptizati peccant, istiusmodi iniquitatem in spiritum sanctum sese extendere ait, quoniam in ipso jam versantes peccant, ac proinde incondonabilem esse eorum culpam. Hæc ex Origene. Ex Theognosto vero Athanasius adfert hæc. Qui primum inquit Theognostus et secundum limitem transgressus est, minori pœna dignus est, qui tertium vero contempserit, venia excluditur. Primum autem pergit Athanasius et secundum limitem existimat institutionem de Patre et Filio tertium verò initiationem in baptismate & in participatione spiritus sancti: Filio se demittente ad nondum initiatos spiritu verò sancto cum solis initiatis versante, eosque plenius instruente. Differre videatur Theognostus ab Origene quatenus limites suos in institutione & instructione Christiani constituit: revera tamen cum eo consentit quia institutionem illam non ab hominibus sed ab operationibus divinis profectam vult. Nam per tertium institutionis gradum intelligit illuminationem quæ fit per infusionem spiritus sancti et id probare nititur (ut refert Athanasius) per illud Servatoris ad Discipulos: Adhuc <17v> multa habeo vobis dicere, sed nondum recipere potestis: cum autem venerit spiritus sanctus, docebit vos omnia.

Cæterum de Origene obiter notandum est quod hic non omnes personas ex æquo in omnia penetrare & omnia contineri vult sed hoc solius patris esse docet, quasi filius post peractum rerum creationem, omnia, demptis rationalibus, patriæ dimisisset providentiæ, ac legibus naturæ ; spiritus verò circa sanctos solos versaretur. Adeo facile fuit legenti Origenem in sensus Arianos oscitanter incidere. Quanta igitur, Athanasi, in eundem sensum protulisses, si id egisses.

< text from f 16r resumes >

Omni ex parte igitur fraudis arguetur Athanasius. Patres quatuor citat quasi secum sentientes quorum tamen omnes contra sentiebant: Theognostus quidem testimonio Photij, Dionysius Alexandrinus testimonio literarum suarum ad Euphranorem, Dionysius Romanus eo quod acta Orientalium contra Paulum in quibus abrogabant homousion confirmavit Origenes, vero consensu Hieronymi, Epiphanij, Theophili aliorumque doctorum et mox totius orbis. Talia præterea citat ex his quatuor, qualia non nisi in Athanasianorum scriptis occurrunt. Alexander Atha <17r> nasij decessor, in epistola ad Alexandrum Byzantij, opinionem suam sic confirmat. Quomodo impium non sit dicere Sapientiam Dei aliquando non extitisse, quæ de seipsa ita loquitur. Ergo eram apud ipsum cuncta componens: ego eram cui adgaudebat: Aut virtutem Dei aliquando non extitisse: aut verbum ejus aliquando fuisse mutilatum: aut alia quandoque defuisse, ex quibus filius cognoscitur & Pater designatur. Is enim qui negat splendorem gloriæ existere, simul tollit primitivum lumen cujus est splendor. Et si imago Dei non semper fuit, nec illum semper fuisse liquet cujus imago est. Denique negando figuram substantiæ Dei semper fuisse simul tollitur ille qui perfectè ab eo exprimitur. Et in altera epistola: Quod si filius ratio Patris est ac Sapientia, quomodo fuit tempus cum non esset? Perinde enim est ac si dicerent Deum aliquando irrationalem et insipientem fuisse. Has argumentationes excogitavit Alexander, Ijsdem & similibus passim utitur Athanasius. Ante eos nemo ad hunc modum disputasse legitur. Symbol (dot in a circle with a line from the cente to the top) in text

[Symbol (dot in a circle with a line from the cente to the top) in text Similitudines quidem quatenus in Sacris literis occurrunt de Filo scribentes usurpant, at inde Filij æternam ac cum Deo patre essentialiter conjunctam Divinitatem , nemo catholicus cujus scripta jam extant, probare aggressus est. His tamen argumentis Theognostum, Dionysios duos, & Origenem ad doctrinas istas probandas usos esse vult Athanasius & quidem tam clare plene et apposite contra Arium scripsisse et adhibitis expressionibus & loquendi formulis quæ ex occasione disputationis Alexandri et Arij in usu esse cœperunt. sententiam Athanasianam non tantum quoad consubstantialitatem filij sed etiam quoad alterum Sabellij absurdum placitum quo filium vult Patris esse facultatem, unanimi con <18r> sensu adeo confirmasse: ut siquis Athanasium pro ipsius Athanasij opinionibus jam vellet allegare, in scriptis ejus haud quicquam clarius et magis apposite dictum inveniret. Aut igitur in scriptis eorum qui ante Alexandrum floruerunt, aliquid reperi his simile quæ non ab uno tantum sed a quatuor scribi prætendit Athanasius; et præterea documentis non contemnendis proba hos quatuor ita sensisse: aut mecum confitere hos non ita scripsisse sed sub eorum nominibus quæ Athanasio sunt visa in lucem prodijsse.

Cæterùm epistolam de Syn. Nicæn. decretis in qua Athanasius istos quatuor citat, scripta fuit circa tempora Concilij Ariminensis ut ex Asterij et Acacij sub id tempus florentium et Acacij quidem metu temporis dissimulantis mentione colligo. Imò eo ipso tempore ex occasione synodi istius decretum Nicænum de homousio abrogantis scripta est Nam initio epistolæ quendam {laudat} ob disputationem cum Legatis Arianis quorum aliqui fuerant Eusebij socij hoc est cum decem Legatis a Synodo illa in Orientem missis Subinde vero reprehendit eos qui decretum nicænum abrogatum ibant & revocationem subscriptionis suspectam dicit et improbam {N}on multo post. Scripta est epistola de Syn. Arim. & Seleuc. Has epistolas secuta videtur tertia illa de sententia Dionysij. At

Cæterum hæ Athanasij de Synod. Nicæn decret. de Syn. Arim et Seleuc deque sentent. Dionys. epistolæ scriptæ sunt tempore Concilij Ariminensis et deinceps. At Apologia Dionysij multo ante ædita videtur. Nam Athanasius in epist. de sentent. Dionysij dicit Dionysium non ea mente scripsisse, qua suspicatur Arius . Igitur Arius ipse qui viginti annis et amplius ante Concilium Ariminense mortuus est et multo ante disputare cœpit, Dionysij scripta objiciebat. Et probabile est Athanasium objectionem tantam minime spernendam duxisse sed mox de Apologia illa componendi concilium cœpisse, post multos vero annos ubi eadem furtim et sine strepitu disseminata et a viris doctis dolum neutiquam suspicantibus recepta esset, & exemplaria etiam antiquitatem nonnullam præ se ferrent , nec fraudis vestigia vetustate obliterata, adversarijs <19r> facile innotescerent: tandem securus Apologiam illam obstrepit, ejusque auctoritate adversarios audacter aggreditur.

In Epistola de Synod. Arim. Et Seleuc. citat Athanasius Ignatium celeberrimum illum Antiochiæ post Apostolos episcopum, & martyrem, in hæc verba: Vnus est medicus, carneus et spiritualis, γενητὸς καὶ ἀγένητος genitus et ingenitus, in homine Deus, in morte vita vera, et ex Maria et ex Deo. Hæc adducit Athanasius contra Adversarios suos dicentes solum Patrem ἀγένητον esse. < insertion from f 18v > et locum sic interpretatus est quasi Ignatius diceret filium ἀγένητον ingenitum quatenus non est factus. < text from f 19r resumes > At Theodoretus Dial. 1, eadem verba ex Epistola Ignatij ad Ephesios paulo aliter refert ad hunc modum: Vnus est medicus, carneus et spiritualis γενητὸς ἐξ ἀγενήτου genitus ex ingenito, in homine Deus, in morte vita vera et ex Maria et ex Deo. Vtrum Athanasius vel Theodoretus fidelior sit; tum ex præcedentibus quæ de Athanasio exposuimus, tum ex Ignatij nuper æditis [5] exemplaribus et Vossio quæ cum Theodoreto consentiunt, tum denique ex eo quod scriptores antiquiores hoc Patri ascribant quod solus sit ἀγενήτος, Lector æquus conjecturam fecerit. Hactenus de Athanasio

Iam vero si Athanasius hæc fecerit, Si Hilarius, Eusebius Vercellensis, Hieronymus, & Ambrosius Athanasianorum Occidentalium duces, interpretationibus suis castrarunt & pro arbitrio mutarunt auctores, idque Hieronymus & Ruffinus ut rectè factum aperte professi sint. Si Ruffinus insuper primum e sex libris Eusebij Cæsariensis in contrarium sensum mutatum etiam græcè ædidit Si Ruffinus idem dolo malo opinionem tandem in vulgus late sparsit quasi omnia quæ in libris Origenis, Clementis utriusque, & Patrum reliquorum Arianam fidem redolentia occurerent, fraude malevolorum inserta essent. Si, inquam, hæc ita se habuerint fieri non potuit quin multa veterum monumenta eo sæculo corrumperentur. Eadem enim ratione qua Latini interpretes Ariana omnia resecuerunt et græci librorum æditores & scribæ resecare debuerunt, ne <20r> scilicet veneno Lectorum pectora inficerentur. Hæreticorum interpolationes eliminare, auctores ad pristinam statum | puritatem reduce, castis Lectorum auribus & orthodoxæ fidei consulere, splendidus erat prætextus & late obtinere potuit.

[1] Q.

[2] ✝ Euseb. Hist. l 7. c 24, 26.

[3] ἐκ της του πατρὸς οὐσίας

[4] Q.

[Editorial Note 1] The placement of the following inserted passage is conjectural: no indication is given of where it should belong.

[5] Qab.

[6] Q

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC