<1r>

Quintus Curtius de igne æterno et cultu Solis Mithres Lib IV c XIII & c XIV Vide et eruditissimum opus Cunæi de rep. Hebr. 2. 13. Hic ignis tempore belli olim præferebatur excercitibus Persarum (Curt. ib) Spartanorum (Xenophon. in Republ. Lacedæm.) et aliorum Græcorum (Herod 8. 6 qui ignis latorem πυροφόρον vocari memorat: εδει δε, ait, μηδὲ πυροφόρον τω ἐκείνων λόγω, ἐκφυγόντα περιγενέσθαι. quum tamen, ut quidem illi consilium inibant, ne igniferum quidem superesse oporteret.

Babyloniarum fæminarum tam Matronarum et virginum quam meretricum impudicitia. Nihil urbis ejus corruptius moribus, nec ad invitandas inliciendasque immodicas voluptates instructius. Liberos conjugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitij detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt: Babylonij maximè in vinum et quæ ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum convivia ineuntium, in principio modestus est habitus; dein summa quæque amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant: ad ultimum (honos auribus sit) ima corporum velamenta projiciunt, nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas. Q. Curtius Lib V. cap 1

<2r>

Orpheus filius Oeagri et Calliopes Apollon. Rhod. Argon. l 1. Edit Basil.

Polyphemus qui inter Lapithas pugnarat contra centauros, jam senex cum Argonautis navigavit. ib. l. 1 Item Iphiclus Iasonis avunculus, cujus germana Alcimede fuit Æsonis uxor. ib. l 1

Clytoneus filius Nauboli, filij Lerni, filij Præti filij Nauplij filij Amymonæ filiæ Danai. Neptunus ex Amymona Nauplium genuit navis Argus rectorem. ib. l. 1.

Abantes duo; Argivus & Idmonis pater quem Latoides genit venturaque nosce fata dedit Phœbus & Sydera cœli.

Calais et Zethe uno partu ex Borea et Orythia Erechtheis.

Hypsipyle filia Theantis Minoi. Thoas itaque vel filius vel nepos Minois

Nec procul Amphion Thebanæ conditor arcus, Zethus et Antiopa stabant Asopide nati. Nondum centifores Sidonia mœnia Thebæ Aggere munierant, vix fundamenta locarant Prima Asopiades, &c Ib. l. 1 Thebes was therefore by Amphion & Zethus after the argonautic expedition

Phineus, Belides genuit quem fortis Agenor, Cleopatram Calais Zetisque sororem duxit cum rex esset Thraciæ.

<3r>

a Carmelo & Iamnia proximo vico [in Iudæa] ad Casium Pelusio propinquum montem distantia mille stadiorum & paulo amplius, hinc alia trecenta ad Pelusium usque. Interjacet Gadaris, quam ipsam quoque Iudæi suam fecerunt, postea Azotus et Ascalon. Iamnia Azoto et Ascalone distat ducentis fere stadijs. Postea est Gazeorum portus. – Ex hoc loco dicitur esse 1260 stadiorum transcensus ad urbem Elana sitam in Arabici sinus intimo secessu. Duplex est hic transitus, alter Arabiam & Gazam versus quem Elaniticum vocant ab urbe quæ in eo est: alter Ægyptum versus ad Heroum urbem in quem compendiosius iter est a Pelusio – Quæ Gazam sequitur regio sterilis est & arenosa. Magis etiam quæ inde est inter Sirbonidem lacum et mare æqualibus distantia intervallis parvum quendam transitum in medio occupans, ad locum usque cui ab eruptione Ecregma nomen. Longitudo est 200 fere stadiorum, latitudo 50. Eruptio illa obturata est. Sequitur regio usque ad Casium atque inde ad Pelusium. Casius est mons aggeribus arenarum similis inque mare procurrens, ipse aquarum inops. In eo Magni Pompeij corpus jacet & Iovis Casij est templum. Inde est via quæ Pelusium defert. Strabo Geog l. 16. p 759, 760. Populos inter Casium et Pelusium Suidas vocat Pensiotas Casios.

Herorum urbs, quæ est ad Nilum, recessum Arabici sinus. Strabo l. 16. p. 767. C. & p 768 D & p 769 C.

Atergatem aliqui Atharam, Ctesias Dercetem vocavit. Strabo l 16 p 785 A.

Insularum Nili præcipua est quæ Heracleoticam præfecturam comprehendit. – Fluvio irrigua est sola ea pars Ægypti quæ jacet ad utramque Nili ripam & rarò usque 300 stadiorum continuam latitudinem habitabilem obtinet. Orditur ab Æthiopiæ montibus & in ipsius Delta verticem desinit. – Quod supra montes est regionis non habitatur magna ex parte. Strabo p 789. A.B. Cæterum prisci id solum Ægyptum vocavere quod habitatur et a Nilo <3v> irrigatur a locis Syenæ proximis incipientes usque ad mare. recentiores vero ad hoc usque tempus omnes fere orientales portas assumpserunt quæ inter Arabicum sinum sunt atque Nilum. ab Occidente vero loca usque ad Anases &c Strab. l. 17. p. 791.

Apud Necropolin (prope Mareotidem locum) in suburbano sunt horti plurimi et sepulturæ et domicilia condiendis mortuis idonea – amphitheatrum et stadium et quinquennalia certamina ibi celebrantur: antiquitus vero instituta viluerunt. Strabo. l. 17. p. 795

Pelusium est cinctum lacubus quæ nonnulli Bathra vocant [Barathra inquit annotator] nec non paludibus. Sita est urbs supra mare stadijs amplius 20. – Arabia inter Nilum jacet et Arabicum sinum et in extremis ejus partibus situm est Pelusium: verum tota deserta est et invia. Istmus qui inter Pelusium est atque recessum sinus qui ad Heroum urbem accedit noningentorum est stadiorum . Strabo l. 17 p 803 A. B.

Templorum [Ægyptiorum] structura talis est. In ingressu fani est pavimentum latitudine jugeri aut paulo minus, longitudine vero tripla vel quadrupla – Per totam longitudinem ex utraque latitudinis parte sunt positæ lapideæ sphinges, vigenis cubitis vel paulo pluribus ab invicem distantes. – Post Sphinges est vestibulum aliud. Sed neque vestibulorum neque Sphingum certus est numerus. – Post vestibula est templum quot ingens atrium habet ac memoratur dignum, et delubrum mediocre: simulacrum verò aut nullum, aut non ad hominis formam sed bestiæ alicujus effictum. Strabo l. 17. p 805 C. D.

Memphis Ægyptiorum regia tribus schænis a Delta dissita – Apidis templum habet qui idem est qui Osiris. – Apidis templum Vulcanio adjacet, quæ est ædes templi magnitudine alijsque rebus sumptuose ornata. Strabo p. 806. B. C

Sequitur Heracleopolitana præfectura in insula magna – Hæc præfectura cæteras omnes et aspectu et virtute et apparatu antecellit. Sola enim oleas perfectas & <4r> fructiferas arbores profert. – Vini autem non parum fert frumentum quoque, legumina et alia semina omnis generis. – – – – Inferiorem Ægyptum et quæ usque ad Serbonis cum lacum tendunt, pelagus obtinebat conjunctum fortasse cum mari rubro, quod Heroum urbi, et Elanitico recessui proximum est. Strabo Geogr l 17 p 809.

Post Arsinoiticam Heracleoticamque præfecturam [e regione jacentem] est Herculis civitas, in qua colitur Ichneumon. Strabo Geogr. p. 812.

Coptus – communis Ægyptiorum et Arabum urbs. Str. p. 815

Thebarum pars in Arabia ubi & urbs est: pars etiam in ulteriore ripa ubi Memnonium. Strabo Geog. p. 816.

Ægyptus ab ortu et occasu desertis & montibus Libycis & Arabicis munita. Ib. p 820.

Meroe cultores etiam Herculem Panem et Isidem venerantur, ac præterea quendam Deum barbaricum. ib p 822 D. Regni [Æthiopici] caput est Meroe urbs ejusdem cum insula nominis. Ib. p. 821

פתרס Phathros vel (ut legit Ath. Kircher) Phatures.

Busiris filius Chami secundum Arabes.

Diodorus Siculus alicubi dicit Ammonem regem Libyæ Rheam Cœli filiam uxorem duxisse & Amalthæam adamasse filiumque ex ea Dionysium sustulisse. Hyginus Liberum in Africa prope Iovis Ammonis templum belligerasse scribit (Hygin in lib. fabul. nom. Aries.) et Leo, quod Liber Ægyptum (præter alias terras) regno teneret et cum Ammone conversaretur.

Canobus pingitur forma vasis cum capite imposito. Vide Kircher. Oedip. Ægypt Spit. 2. c. 7. p 209

Chones populus Italiæ, dicunt Herculem juxta Ægyptiorum dialectum Chon dictum esse, et a subjugata per eum Italia Itali Chones postmodum appellati sunt. Etymologicum magnum. NB Chon esse Chiun i.e. Saturnum.

Gignon, nonnullis Gigon, Patæcus, Epipatæcus, Trapezius aliqui Herculem Ægyptium appellant. Hesychius.

<4v>

Semiramis et Ninus Syri dicuntur quorum illa Babylonem condidit & regiam habuit, ille Ninum quæ primaria urbs Syriæ censitur. Eadem adhuc lingua utuntur extra intraque Euphratem Strab. Geogr. l 2. p 84. c

Iam qui de Syrorum imperio scribunt cum Medos a Persis eversos dicunt, Syros autem a Medis nullos alios Syros intelligunt quam eos qui Babylone et Nini regiam constituerunt, quarum alteram Ninus in Aturia condidit et ejus uxor Semiramis, quæ et in regnum successit Babylonem. – Ninus post eversos Syros ex templo deleta est. Ea multo major erat Babylone in Aturiæ campo sita. Strabo l 16. initio p 737 b.

Pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis

Dum populus pauper dum nova Roma fuit

Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum

Et dabat exiguum fluminis ulva torum

Iuppiter angusta vix totus stabat in æde

Inque Iovis dextra fictile fulmen erat.

Frondibus ornabant quæ nunc Capitolia gemmis

Pascebatque suas ipse Senator oves.

Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem

Et fænum capiti supposuisse, fuit.

Iura dabat populis posito modo Prætor aratro

Et levis argenti lamina crimen erat. Ovid Fast lib. 1 ante med.

In Orgijs Bacchi clamabant Ἐυα, Εva, Eua, Eua. Clemens Admonit ad Gent. p. 9. & Strom. l. 1. p. 348. D.

Indi Solem adorarunt. Phryges Lunam. Clement. Alexand. admonit. ad Gent. p. 16.

Seu Phoroneus ille fuerit seu Merops seu aliquis alius qui eis posuerunt templa et altaria quique etiam sacrificia eis primi consitituisse fabulole dicti sunt: nam posterioribus quidem certè temporibus finxerunt Deos quos adorarent. Clemens Alexandr. adm. ad Gent. p. 28.

Lapides rudes et columnæ primum pro Dijs culti dein <5r> statuæ ex his effectæ. Arabes lapidem colebant. Clement admonit ad Gent. p 29 D et 30 A, B, C, D. 31 A Et Strom. l 1 p 348 C. D & 349. A.

Serapis est Pluto. Clem. adm. ad Gent. p 31. B.

The worship of Images was first introduced among the Medes & Persians by Artaxerxes the son of Darius & Grandson of Ochus. Clement. Adm. ad Gent. p 43. b.

Priapus Bacchi et Veneris filius Euseb. Præp. Evang. l 2. C. 2 p 54 a

Hercules alter traditur Nilo natus Ægyptius quem aiunt Phrygias literas conscripsisse. Tertius est ex Idæis Dactylis cui inferias afferunt. Quartus Iovis est et Asteriæ Latonæ sororis quem Tyrij maxime colunt cujus Carthaginem filiam ferunt Quintus in India qui Belus dicitur. Sextus hic ex Alcumena quem Iupiter genuit sed tertius Iupiter quoniam ut jam docebo plures Ioves etiam accepimus. Cic. de Nat. Deor. l. 3. s. 41 42

Hecate matre Asteria est sorore Latonæ. ib. l. 3. s 45.

Sol unus Iove natus nepos Ætheris, alter Hyperione, tertius Vulcano Nili filio, cujus urbem Ægyptij volunt esse eam quæ Heliopolis appellatur. ib. l. 3. s. 53.

Vulcani item complures primus Cœlo natus ex quo Minerva Apollinem eum cujus in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt: secundus Nilo natus Opas ut Ægyptij appellant, quem custodem esse Ægyptij volunt, tertius e tertio Iove et Iunone qui Lemni fabricæ traditur præfuisse. ib l 3. sect 53.

Venus prima Cœlo et Die nata cujus Elide delubrum videmus, altera spuma procreata ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove nata et Dione quæ nupsit Vulcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur: quarta Syria Tyroque concepta quæ Astarte vocatur quam Adonidi nupsisse traditum est. – Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur secundus, Mercurio et Venere secunda, tertius quidem est <5v> Anteros Marte et Venere tertia. ib. lib. 3 sect. 53 & seq.

Saturnus Cœli filius Syriam Persidem reliquasque orientis regiones sibi subjectas habuit. Hic primus regnandi modum aliosque sub jugum mittendi ostendit: Qui cum Syriæ regno primus per annos 56 potitus fuisset, Persidem sibi omnem facto a Syria initio subjecit. Vxor huic fuit Semiramis, apud Assyrios Rhea appellata ex qua filios duos et filiam habuit Iovem Ninum et Iunonem – Post Saturnum regnavit filius ejus Ninus annis 52 qui matrem suam Semiramidem habuit uxorem: unde Persis lex nata matres & Sorores in tori consortium asciscendi. Anonymus Malalæ Chronographiæ præfixus pag. 19. Editus est liber Oxonij A.C. 1691 hoc titulo Ioannis Antiocheni Cognomenti Malala

Belus in Ægyptum profectus in uxorem cœpit sibi Sidam ib. pag. 33. Ex Chron. Alexandr. ni fallor.

Bacchus in bello Deorum formam Leonis indutus Gigantes dejecit, & ad inferos descendens ut Ariadnem uxorem reduceret Cerberum vidit. Horat. Carm. lib. 2 Ode 19.

Vulcanus bello deorum interfuit. Horat carm. l. 2 Ode 4.

Donum illud a Dijs immortalibus in humanum genus profectum quod splendidissimo cum igne Prometheus a Sole μετὰ της Ερμου μερίδος una cum Mercurij portione transtulit, nihil aliud est quam rationis mentisque distributio. Iulian Imp. Orat. 6. p. 342.

Μηχανίτις Ἀφροδίτη Venus Machinatrix ædem et signum ligneum habuit, Damophontis opus &c Pausan. in Arcadicis

Cœlestem Afri Mithram Persæ, plerique Venerem colunt pro diversitate nominis non pro numinis varietate. Ambros l. 2 cont. Sym

Momemphitæ Venerem colunt & sacram vaccam alunt, quemad <6r> modum Apim in Memphi. Strabo l. 17 Et paulo post: Memphi est Veneris fanum, quæ Græca Dea censatur: Θεας Ε῾λλινίδος νομιζομένης

Venus Paphia et Cypria eadem ac Ὀυράνια. De eadem Tacitus l. 2. Hist. C. 2, cujus simulachrum non est effigie humana sed continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metæ modo exurgens. Idem docet Maximus Tyrius: Venus a Paphijs colitur cujus insigne nulli rei magis assimile quam albæ pyramidi.

Venus peregrina Ξείνη ab Herodoto l. 2. c. 12 dicta est quam apud Proteum Ægypti regem Sacerdotes prædicant diversatam est.

Athenis aderat Veneris cœlestis delubrum quam primi omnium Assyrij coluere, a quibus Paphij in Cypro acceptum sacrorum ritum cum Phœnicibus qui in Palæstina Ascalonem urbem incolunt, Phœnices eum Cythereis communicarunt. Athenis verò eam religionem induxit Ægæus. Pausan. in Atticis.

Ægyptij Astronomi Veneri cœlesti Smaragdum dicaverunt virginitatis indicem ex Horo Apolline. Hunc enim in concubitu frangi autumabant: neque quicquam cœlitus animis mortalium infundi docet Plato nisi purum et honestum quod Veneri cœlesti smaragdoque convenit.

Venus urania noncupata est quod Cœli filia esset absque matre. Amorem illa peperit purum sine ulla corporis cupiditate sine ulla labe sed qualis esse debet erga Deum patriam liberos et viros bene-meritos. Duas Veneres celebrat Plato in Sympos. Quomodo non essent duæ Deæ? Altera siquidem antiquior et sine matre, filia Cœli existit quam Cœlestem nominamus; altera junior Iovis & Diones filia, quam vocamus popularem. Vtriusque etiam meminit Pausan in Æliacis l. 6.

Veneris Vraniæ signum armatum est (Pausan l. 3) Hæc cestum habet id est fluxam tunicam (Lucian in Dea Syria) In ejus ædem penetrare viris nefas est (Pausan. in Achaicis.) Huic vinum offerre in sacrificijs minime licuit ut testatur Polemo his verbis. Athenienses harum rerum observandarum studiosi et in sacrificijs Deorum faciendis diligentes, Nephalia <6v> sacrafaciunt Mnemonsyne, Musis, Auroræ, Soli, Lunæ, Nymphis, Veneri cœlesti. Nephalia autem a sobrietate dicta sunt.

Omnes nationes pro Deo sibi Iovem constituere diversis nominibus nuncupatum, eundemque apud se natum. Euseb. Præp. l. 3.

Tanfana Dea veteribus Gallis eadem quæ Vesta Romanis fuit. Hujus Deæ meminit Tacitus annalium lib. 1 Iustus Lipsius eo Taciti loco dicit quod prisci Britanni TAN ignem vocant.

Baal Assyriorum lingua Martem significat. Suidas in Thuras

Arabes Deum quidem colunt qualem tamen minime novi, statua autem quam vidi erat quadratus lapis. Maximus Tyr. serm 38. Statua autem est lapis niger quadratus informis altus pedes quatuor latus duos; innititur autem aureæ basi. Suidas in Θευσάρης.

Ex avibus Κίσσαν picam ex plantis Κισσὸν hederam Græci Baccho consecrant alludendo ad nomen Chus.

In Græcia nulla erat urbs quæ non haberet templum Vestæ & Prytaneum cum lucerna perpetuo ardente in honorem Vestæ. Id quod multis probat Casaubonus ad c. 19 l. 15 Athenæi.

In Scholiaste Pindari in undecimo Nemæorum, οἱ πρυτάνεις, qui sunt Magistri et scabini urbium, exhibentur sacrificantes Vestæ priusquam alijs Dijs sacrificia faciant.

Varro (apud Augustinum l. 4 de Civ. Dei c. 31) docet Romanos per annos 170 deos adorasse absque ulla imagine Idem refert Plutarchus in vita Numæ, & Clemens Alexandrinus lib. 1 Strom.

Porphyrius Serapidem eundem cum Plutone facit, malorum etiam Dæmonum Principem esse velit. Euseb. Præp. lib. 3. c. 16.

Arabes Bacchi comites. Damascius apud Photium. p. 1060.

<7r>

Dinonys l 4 p 229. Diodorus de Elide

Vrbem terræ marisque dominam quam nunc Romani incolunt primi omnium qui memoriæ sunt proditi feruntur tenuisse barbari Siculi gens indigena antea vero aliosne Colonos habueri{t} an incluta fuerit, nemò potest certo dicere, sed postea ean{illeg} bello antiquis dominis ereptam occuparunt Aborigenes, qui {illeg} montibus sine mœnibus vicatim & passim habitabant {illeg} Pelasgi & alij quidam Græci admixti eos juverunt in {illeg} finitimos populos, Sicula gente inde expulsa multa {illeg} mœnibus cinxerunt & in suam potestatem redege{illeg} illum agrum quem amn{illeg} Liris & Tiberis ter{illeg} Dionys. Halicarn. l 1. {illeg} {a}fter {illeg} Oenotrus (the {illeg} {illeg} colony of the Pelasgi out of Greece into the western part of Italy, he adds: Nactus autem amplam regionem pascuis, amplam arationi aptam, sed maxima ex parte desertam, ac ne illam quidem quæ incolebatur magno hominum numero frequentatam, quadam ejus parte a barbaris purgata urbes parvas et crebras in montibus condidit qui mos condendem veteribus familiaris fuit. These Pelasgi, (called also Oenotri from Oenotrus) he takes to be the same with the Aborigines & tells how after this they made war upon the Siculi & compelled them to leave Italy & go into the next Island which from them was called Sicily.

Decimæ ab Hercule in Italia institutæ p 18. Decimæ ex mente Oraculi Dodonæ p 8.

Faunus rex Latinorum a Marte Oriandus. p 13.

Quomodo Numa Curias 30 a Romulo institutas in unam mutavit ib l 1 p 68.

Amphyction filius Hellenis cum videret Græcam gentem infirmam esse & facile a finitimis barbaris deleri posse <7v> ipse eam in id consilium et conventum, qui ab illo Amphictyonicus est dictus, coe{illeg} legesque tulit præter {illeg}us {quæ} cuique civitati propries & peculiares erant {illeg} omnibus communes essent, quas Amphictyonicas {illeg} beneficio in mutua amicitia perpetuò {illeg}ebantur & cognationem re potius quam verbis {illeg}lant & molesti ac formidabiles barbaris perpetuo {illeg} Cujus exemplum secuti Iones, qui sedes trans{illeg} Europa in {illeg} partes maritimas & {illeg} condiderunt templa communibus {illeg}unt. Iones Ephesi templum Deum, Dorie{illeg} Triopio templum Apollinis, uo statis temp{ori}bus cum uxoribus et liberis conveniebant & simul sacrificia faciebant & simul negotiabantur & mercatur exercebant & certamina equestria & gymnica et musica faciebant dijsque donaria communia dicabant. Peractis verò spectaculis & nundinis alijsque festis in quibus omnes omni humanitatis genere se mutuò excipiebant, siqua simultas inter civitates ob aliquam offensam orta fuisset, judices sedentes de ea cognoscebant & de bello contra barbaros gerendo & de mutua concordia inter se consultabant. Hæc igitur & his similia exempla secutus [Servius Tullius,] ipse quoque summopere in id propensus erat ut Latinæ gentis civitates in unum contraheret & eas conjungeret, ne intestinis dissidijs & bellis debilitatæ ab accolis barbaris libertate privarentur. Quare his apud se statutis optimates ex singulis civitatibus convocavit, denuncians illis se de magnis rebus & ad <8r> communem utilitatem pertinentibus velle cum ipsis consultare, ideoque illos de se convocari &c. Atque hac oratione illis persuasit ut templum cum inviolabili {refugio} impensis communibus Romæ extruerent in quo {illeg} civitatum populi congregati quotannis privata {illeg} sacrificia facerant & mercatum exererent {illeg} temporibus, & siqua offensa & controversia int{illeg} fuisset orta, ex his sacris {illeg} dirimerent, r{illeg} civitatum arbitrio co{illeg}um edisionem {illeg}tes. – Itaque postea {illeg} contulerunt, extruxi{illeg}, quod {illeg} est in Aventino, omnium {Ro}manorum collium {maximo} Et leges fœderis inter hos populos facti conscripsit – in ænea columna, quæ ad meam usque ætatem perduravit in Dianæ fano erecta, characteres Græcarum literarum habente, quibus olim Græcia utebatur. Dionys. Halicarn. p. 122.

Servius Tullius diviso agro in partes plus minus triginta, in montanis tumulis & qui loci natura muniti agricolas facile tutari possent refugia paravit quæ Græco nomine pagos | δημους vocavit. Huc confugiebant ex agris omnes cum adveniebant hostes & hîc sæpe pernoctabant Horum quoque erant sui magistratus ad quorum curam pertinebat scire nomina colonarum qui in eodem pago contribuebant & prædia unde se alebant, & quoties opus fuisset aut rusticos ad arma vocare aut pecunias viritim exigere, isti eos convocabant & pecunias exigebant. Vt autem rusticanæ multitudinis numerus facile cognosci & aperte iniri posset jussit eos dijs inspectoribus & custodibus pagi aras extruere & dicare quas quotannis sacrificijs com <8v> munibus eò omnibus convenientibus, honorari jussit & festum quoddam, idque maxime honoratum instituit {illeg} vocatur paganalia, & de his sacris leges quas {illeg}ni adhuc servant conscripsit. Dionys Halic. {illeg}4 p 117.

{illeg} Theseus ab Ægæi excessu grande et mirificum opus {illeg} animo contribuit | συνώκιαε Atticæ cultores in unam urbem {illeg} urbis unum reddidit populum qui nunc erant {illeg} ægre ad {illeg} in communi de republ. conciri po{tera}{nt} {illeg}nim dissidebant mutuò belloque certabant. {illeg}suitque eam rem singulis populis & familijs. Cujus {illeg}m privati et inopes citò acceperunt: opulentis & poten{ti}bus cum remp. fore liberam proponeret, in qua omnis penes populum esset futura potestas, ipse vero moderator tantum belli & legum foret custos, cætera paria omnibus: partim eos perpulit: alij opes ejus veriti jam amplas atque audaciam, malebant sponte his quam vi compulsi assentiri. Igitur dissolvit vicatim Prytanæa & curias et magistratus, unoque statuto omnibus communi illic prytanæo & curia ubi hodie conspicitur, Astu & Vrbem Athenas appellavit, & Panathenæa sacrificium effecit commune. Plutarch. in Theseo.

Servatur ignis æternus Delphis et Athenis. Plutarch. in Numa. p 66.

Constitit annus apud nonnullos barbaros tribus mensibus in Græcia apud Arcadas quatuor, sex in Acarnania, Aegyptijs menstruus annus fuit, mox quadrimestris ut ferunt. Qui quamvis regionem colant maxime novitiam, habentur vetustissimi & numerum annorum in annalibus suis infinitum supputant, mensibus inter annos annumeratis. Plutarch in Numa p. 72.

<9r>

Tonsum fuit Thesei sinciput solum, ut de Abantibus memorat Homerus. – Abantes hunc in modum principes tonsi fuerunt, non ab Arabibus ut quorundam fert opinio) doc{illeg} neque æmulantes Mysos, sed quod bellatores essent con{illeg} pugnarent. Plutarch in Theseo p 2.

Cum Bacchus in expeditione Indica triennium cons{illeg} primus omnium triumphum egit: unde Græci et Thrace{illeg} (in triennia) Bacchi sacra instituerunt. Ideo in multis {illeg} unumquodque triennium Bacchinalia a mulierum cæt{illeg} virginesque solenni ritus th{illeg} & lymphati{illeg} orant Deumque venera{illeg} obeunt ac bacchæntur, n{illeg} carminibus prosequentes, a{illeg} adhærisse referunt. Di{illeg}

Bacchus vocatur Len{illeg}dis ad torcular uvis: B{acch}us ab excitato circa na{illeg} tonitrus fragore: qua de {illeg} πυριγενὴς ignigena quoque appellatur. Thriambi etiam nomen gerit quod primum ex omnibus triumphum egerit ab Indiana in patriam expeditione multis cum spolijs reversus. Diodor (l 4. p 213.

Thymetes qui Orphei ætate vixit et multa orbis loca pervagatus occiduas Libyæ partes ad Oceanum usque accessit. Quin et Nysam perlustravit in qua loci illius incolæ antiqui Bacchum enutritum tradebant. et de singulis Dei gestis Nysæorum opera edoctus poësin quæ Phrygia nominatur, tam lingua quam literatura vetustatem sapiens confecit. Inter cætera ait Ammonem in parte quadam Libyæ regnantem, Rheam Cœli filiam, Saturni aliorumque Titanum sororem matrimonio sibi junxisse. Qui cum regnum obiret ad Ceraunios montes virginem cui Amaltheæ nomen, forma longe pulcherrimam offendit, cumque ea amoris impulsu congressus, filium genuit tam robore quam Specie insignem [Dionysum scilicet] Posthæc Amaltheam cum imperio vicinæ regioni præfecit. Quæ cum figura sua bovis cornu referat, Hesperium propterea cornu indigetatur. Et quæ soli hic est ubertas vitibus alijsque arboribus redundat. Mulier rerum illic potita de se Amalthææ cornu locum nuncupat. Diodor lib. 1. pag. 201. – Ammon vero a Rheæ zelotypia sibi metuens commissum a se facinus occultat, & clam infantem inde longe remotam in <9v> urbem Nysam transfert. pag. 202. – Puer uni de filijs Aristæi {illeg}dus traditur, Aristæus vero magister illius institutioni præ{illeg}ur. – Terra monstrum Ægidem parit. – Minerva monstrum {illeg}cit – Terra irata acerrimos Dijs hostes Gigantes quos {illeg} gremio suo effudit qui postmodum a Iove, Minerva {illeg}lo Dijsque cæteris adjutantibus sunt deleti. pag. 203. – {illeg} Ammoni succensens Dionysium capere intendit. Verum {illeg} hoc frustrata Ammonem deseruit & ad {illeg} a ger{manos} reversa cum fratre Saturno conjugi{illeg}m illis Ammoni bellum {illeg} Saturnus potitur. Ammon {illeg} frumen{illeg}Cretam fugit – quam Idæam {prius} dictam {illeg}anc Cretam indegitavit. Saturnus inde {illeg} regno acerbius imperitavit, et in Nysam {illeg} Dionysum cum exercitu perrexit. – Vincitur Saturnus & in Ammonis regnum revertitur, Dionysus Nysam se recepit. pag 204. – – Dionysus bellum movet in Saturnum. – Comites ejus fuere Sileni, Nam primus omnium in Nysa regnavit Silenus: qui unde genus ducat ob nimiam vetustatem ab omnibus ignoratur. Caudam habuit in lumbis. – victus Saturnus regiam Ammonis incendit ipseque cum Rhea uxore et nonnullis periculorum socijs clam profugit. – Dionysus Saturnum Rheamque captos benigne habet p 205. – Ammon arietis caput effigiatum habebat – Et hinc factum ut filius quoque ejus Dionysus simili facie ostentetur & posteri cornutum fuisse hunc Deum pro certo tradant. – Dionysus postea Ægyptum invadit Iovemque Saturno et Rhea natum licet puerum adhuc provinciæ imposuit. Sed magistrum ei adjunxit Olympum, a quo eruditus Iupiter Olympij cognomentum retulit – Vsum vitis Ægyptios docuisse Bacchus fertur. – Eodem modo per totum progressus orbem plantis terras excoluit. p. 206. – Dionysum porro ai{u}nt concitatis ex India itineribus ad mare mediterraneum regressum Titanes cum magnis invenisse copijs jam ad oppugnandum <10r> Ammonem in Cretam conjicientes, Cumque Iove, interim Ammoni suppetias fer{illeg} Titanes ad internecionem cæcidisse. Post Ammonem et Liber ex {illeg} ad immortalitatem translatis, in Iupiter {illeg}um occupavit. Hæc omnia Dionysus ille {illeg}ne et Amalthæa genitus (ut {quidem} Libyas re{illeg}navit. ib. p. 207.

In confesso apud omnes fatetur qu{illeg} bello Iovi adfuerit {illeg} p. 208.

Silenus Bacchi pa{illeg} comes in bell{o} {illeg}

Bacchus in {illeg} mollitor vivebat et {illeg}

Titanes Osirim {illeg} excepto pudendo. Ch{illeg}

Decimæ a Roman{illeg}atæ. D{e} d{illeg}. l. 4. § {illeg}

Cretensium Theologia {illeg} erat. Ex Cœlo ac Terra, {sive} ut alij loquuntur ex Curetum uno ac Titæa geniti m{ores} {illeg} {illeg} Hyperion, Coeus, Iapetus, Crius & Ocenus. Horum sorores Rhea, Themis, Mnemosyne, Phœbe et Thetys. Saturnus {frater} maximus aurea regnavit ætate vir justus et simplex & {partes} Occidentales maxime tenuit unde et a Romanis maxime colitur ib l 5. p 334. Hyperion rationem siderum invenit – Ex Cœo et Phœbe Latonam esse natam. ib lib. 5. p 335 – Ex Saturno et Rhea Vesta Ceres, Iuno, Iupiter, Neptunus et Pluto nati dicuntur. Vesta domorum architecturam invenit et ob hoc meritum universi prope homines in ædibus suis collocatam honoribus et sacrificijs dignantur. Ceres frumenti rationem invenit antequam in lucem edidisset Proserpinam – invenit etiam leges indeque Thesmophora dicta est. ib. p 336. Neptunus maris negotia primus tractare cœpit, classemque instituit, præfecturam hanc a Saturno adeptus. – equos etiam primus domuit et inde Hipppius id est equestris nominatur. – Capræ Amaltheæ (ut vocatur) ubera ad pleniorem Iovi nutricationem Nymphæ porrexerunt. ib p 337. – Liberi Iovis fuere Venus, Gratiæ, Εἐλείθυια seu Lucina, Vulcanus et Mars, ib p 339 – Omnes Iovi perfectori et Iunoni perfectrici prius immolant quam Veneri, quod hi videlicet autores omnium et inventores extiterint. p. 340. <10v> Vulcanus fabricationem metallorum per ignem. Mars universam armaturam fabricari et milites armis telisque instruere & {illeg} siquis strenue decertare primus docuit Dijs adversan{illeg}dibus absurens. p. 341. – Prime insulæ Cretensis inco{illeg}gretes erant quos Aborigines esse putant. His multis {illeg}hulis Pelasgi supervenerunt. Diodor. ib. lib 5 p 346.

{illeg} Iupiter Neptuni frater in Babylonem venisset, {illeg}eli usus est, indeque simul ac in insulam Panchæam {illeg}eimam delatus {illeg} fuisset, {illeg} Cœlo cujus nepos erat {illeg}riam ad Cassium quendam {illeg}t, ejusdem ævi principem {illeg}mento in maris rubri in {illeg} Pausan {illeg}vang. l. 2. C. 2. p. 60

[Editorial Note 1]

Thales mentem mundi statuit Deum – Pythagoras unitatem Deum ac bonum (quæ est unius natura) ipse mens: infinitam autem binarij naturam – unde est multitudo materiæ, & visui expositus mundus. Plutarch. Placit Phil. l 1. c. 7 p 881.

Thaletis et Pythagoræ sectatores negant in infinitum progredi sectionem eorum corporum quæ motibus sunt obnoxia sed subsistere in ijs quæ individua sunt & atomi dicuntur. ib. c. 16

Empedocles, Heraclitus, Leucippus Democritus, Demetrius, Metrodorus, Epicurus, atomos statuere ib. C. 13, 18, 24. Leucippus Democritus Demetrius Metrodorus Epicurus infinitum horum numerum credidere. ib. c. 18.

Thales censuit terrestres esse stellas sed ignitas {interim} Heraclides et Pythagorei quamvis stellam dixerunt esse mundum in æthere infinito qui terram aerem et ætherem contineat. Hæc opinio in Orphicis perhibetur nam Orphei sectatores singulas stellas esse Mundos dicunt. ib. c. 13.

Ευήχοος, Evechous primus Chaldeorum rex secundum Chaldeorum (apud Berosum) monumenta. Euseb. Chron. & Syncellus ex Africano.

<11r>

Afer est igitur Neptunus, et propterea, idem cum Phut. Hoc autem clarius constabit si ostendero quis sit Atlas.

a[1] Eusebius et b[2] Diodorus faciunt Atlantem Antæo Herculi primo & Busiridi coævum. Conjungitur etiam cum Hercule in fabulis poetarum. Mercurius ex ejus filia Maia natus dicitur et propterea Atlas Mercurio senior erit filius Chami. Sanchuniatho quoque eundem reponit inter Deos antiquissimos. Elium, inquit, nomine Altissimus & fæmina Beruth loca Byblo vicina tenuere, Iis nati sunt Cœlus et Terra. His liberi quatuor, Ilus qui Saturnus dictus est, Betylus, Dagon qui Sito nominatur et Atlas. – Commilitores Ilis, apellati sunt. Eloim, quasi Saturnios diceres. Porrò Aptantur hæc ad Philosophiam Assyriorum. Nam Iupiter Belus paulo post appellatur Saturni filius. Est igitur Saturnus Beli pater Chus quem Herculem esse diximus . Ejus autem frater Dagon, seu Sito paulò post exponitur Deus ille qui frumentum et aratrum invenit, adeoque Osiris est. Betylus videtur esse Canaan desumpto nomine a Phœnicum Bætylis seu lapidibus unctis; de quibus Photius ex Damascio: Iuxta Heliopolim Syriæ, Asclepiadem in Libani montem ascendisse, & vidisse multa Bætylia vel Bætylos quos vocant, de quibus multa miracula narrant. Restat ut fratrum quartus Phut sit Atlas. Cum hoc Sanchuniathonis monumento conspirant quæ Diodorus ex Atlantiorum traditione descripsit: Vrano nati filij Saturnus, Hyperion alijsque præter – – – appellarunt. Hic Iupiter Olympius qui totum sub imperio mundum habuit & postquam fato functus est ab omnibus appellatus fuit totius universi dominus, certissime Nimrod est, quem uti Belum id est dominum cuncti vocarunt. Vnde pater ejus Saturnus est Chus (vir improbis moribus ut etiam apud Sanchoniathonem describitur:) et ejus frater Hyperion quem fratres sustulerunt est Osiris. Et Hyperionis filius Helius et filia Selene sunt Orus et Bubaste seu Apollo et Diana id est Sol et Luna quemadmodum hic vocantur. Nam Horum Arates demersum suffocarunt uti posthac dicetur. Basilea respondet Isidi quæ maritum et liberos sacris institutis ceremonijs inter Deos retulit et propterea horum frater Atlas est Phut.

<11v>

Tantus est horum consensus cum ijs quæ ex Sanchoniathone protuli, ut facile credam Philosophiam Syrorum a Phœnicibus in Mauritaniam venisse. Nam Iupiter Olympius qui totum sub imperio mundum tenuit & postquam rebus humanis exemptus fuit ab omnibus universi totius Dominus id est ( lingua Syriacâ) Belus appellabatur, certissime) est magnus ille Assyriorum Iupiter Belus. Ideoque pater ejus Saturnus est Chus (vir improbis moribus ut etiam apud Sachoniathone describitur,) & Saturni frater Hyperion quem fratres sustulerunt est Osiris; Hyperionis autem liberi Helius et Selene sunt Orus et Bubaste seu Apollo et Diana id est Sol et Luna ut hic dicuntur, Ejusque uxor Basilia est Isis Ægypti Regina. Hæc enim post mariti fatum vidua semper mansit et sacris ritibus institutis maritum et filium in Deos retulit. Vnde Ægyptij commentati sunt quod, Invenit Isis immortalitatis pharmacum quo filium Orum Titanum insidijs oppressum et mortuum in aquis inventum, non tantum reddita anima in vitam reduxit sed etiam immortalitatis participem fecit. Per Eridanum intelligo Nilum, utpote in quem Phut (Auriga iste Æthiopicus Phaeton) fulmine bellico Iovis Amonis percussus, quodammodo cecidit. ‡ < insertion from f 11v > ‡ Sic Nilus in Cœlis deleneatus plereque est Eridanus. Europæi Padum volunt, fabulas aliarum gentium ad se trahendo. Quæ literis eorum antiquiora sunt ad eos nil spectant. < text from higher up f 11v resumes > Quæ literis

Superest igitur Saturni et Hyperionis frater Atlas sit Phut. Cum enim Saturnus et Atlas Regnum paternum inter se diviserint, et Saturnus regnavit in Oriente manifestum est quod Atlas longe læteque per Africam dominatus sit. Nam et a[4] Æthiopia omnis olim Atlantia dicebatur et gentes variæ ex Atlantis filijs oriundæ testantur hunc esse Libyam communem patrem. Est et Atlas est ipsissimum Antæi nomen. Nam Atal התל falcum significat et Atal Ante falsum Antæum. Odio {Septæi} ob Osiridem dolo sublatum ita loqui imabant Ægytij. Atlas verò contracte dicitur pro Atlantes et Atlantes pro AtalAnte, ut ex nomine virginis Atalantæ colligo. Iam verò Antæum esse Neptunum sic colligo.

<12r>

Atal התל virum falsum significat. Vnde AtalAntæus et contracte Atlantes, Atlas, est falsus Antæus Odio Antæi ob Ossiridem dolo sublatum ita loqui amabant Ægyptij. Atlantem pro Atalante dici colligitur ex nomine virginis Atalantæ Terram omnem habitabilem veteres pro insula rotunda habebant fretis quibusdam distincta et Oceano circundata. In hujus medio Gentes primæ consistebant. Solus Antæus in extremas terras ad usque Herculis columnas deportatus, Oceani fuit accola. Et propterea hunc pro Deo Maris habuere Oceanum universum ab ipso Atlanticum nominantes. Sic enim Geographi apud Herodotum lib 4 Oceanum circumfluentem describunt & terram tanquam torno in orbem cincinatam. Chaldæus interpres Eccles 1.7: Oceanus qui circundat orbem ut annulus. Orpheus de Iove et Iunone

Circulus Oceani pulchriflui et indefessi

Terram perpetuo qui circumvolvitur æstu.

Strabo l 1 p 4: In armorum fabricatione in ora clypei Achillis rotundi Oceanus circumponitur. ‡ Hinc igitur ortæ sunt disputationes de orbis loco medio quem aliqui Delphis alij Hierosolymis, Ægyptij autem in Ægypto collocabant . Horus Apollo: Ægyptiorum regio totius orbis velut umbilicus est ac media non secus atque in oculo pupilla. Neptunus autem cum uxore Nephthi in terris extremis et Oceano Deorum omnium fonte locabatur. Iuno apud Homerum: Il. ξ. 200.

Namque abeo fines terræ inspectura feracis,

Oceanumque, Deûm primordia –

Homer Vlysss. ο. 282. – Æthiopum rediens Neptunus ab oris. Æthiopas autem Homerus alibi vocat extremos hominum. Vnde et convivia Deorum in Æthiopia ad Oceanum collocat et Atlantij Deos a se oriundos esse gloriebantur. Eodem sensu Ægyptij apud Diodorum: Nepthin appellant Terræ extrema & promontoria & quæ mare attingunt, & Typhonis uxorem dicunt. Similiter Lactantius: Neptuno maritima omnia – – – regnaret. Igitur cum Antæus in urbi Tingi in Oceani litore regnaret cæterique omnes (quo tempore ritus sacri se symbola Deorum (instituebantur) in medio Terræ versarentur: Oceanus totus cum insulis et litoribus suis Antæo tanquam Deo maris dicatus est.

<12v>

Isa 40.22 Qui sedet super gyro terræ. Prov: 8.27 cum consitueret gyrum super faciem Abyssi. Gyrus hic est חוג og. Inde Ὠγὴν, priscum Oceani nomen. Hesychius: Ὠγὴν, Ὠκεανὸς.

[Editorial Note 1] The remainder of this page is written upside down.

[1] a Eus. Chron.

[2] b Diod. l 3

[3] p. 1047

[4] a Plin l. 6. c. 30

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC