<1r> < insertion from higher up f 1r >

Prophetarum sermo mysticus originem ducere videtur a collatione mundi politici cum mundo naturali et partium unius cum alterum partibus {certoque} {mundum} politicum intelligo regnum et regnorum congeries et per partes ejus homines, hominum {genera} societates, sacras Ecclesias, civitates, tribus, gentes, principatus, et regna conjuncta.

< text from f 1r resumes > < insertion from the right margin >

Systema politicum est hominum societas, tribus, gens, regnum, regnorum congeries. Systema naturale Mundus constat ex cœlo terra mari et quæ in ijs sunt.

< text from f 1r resumes >

Et in hæc collatione significat 2 Sol regem et potestatem regiam, 3 Luna corpus fæmineum mutabile, superstitiosum, sole illustratum corpus profitentem religionem splendore solis lucentem id est religionem {regni} dignitatem regiæ proximam puta Reginalem vel sacerdotalem religiosorum 4, majores stellæ Principes & reges inferiores, 5 stellæ cœli generaliter sumptæ populum Regni vel populi partem selectiorem servos Dei. 6 Cœlum Curiam Regis, honores, dignitates et virtutes in quibus stellæ collocantur. 7 Nubes multitudinem populorum. 8 Terra et 9 aqua populum inferiorem et aliquando diversos populos. 10 Mare congeriem populorum in magna ditione vel in magno corpore politico, regnum ingens. Naves, – – –       Montes et insulæ 11 Aquæ multæ & flumina populos diversos, regna plura minora, principatus secundum varietatem, provincias regni. <2r> Fontes aquarum urbes capitales populorum. 14 Montes et Insulæ urbes et aliquando Templa et Altaria. 15 Speluncæ & petræ montium, concava urbium ædificia & ædificiorum ruinas maxime vero propugnaculorum palatiorum & Templorum. 16 Naves ædificia publica concursibus populorum destinata Naves mercatorij Templa, Naves bellicæ urbes munitas, & propugnacula urbium classis exercitum. 17 Vegetabilia ut Arbores & herbæ, 18 Arundines &            homines diversorum generum. Animalia ut 20 Aves cœli, 21 Bestiæ terræ, 19 Insectarum agmina, 22 pisces maris et fluminum, hominum societates exercitus [et regna. & 23 Caro divitias quibus vescuntur

< insertion from f 1v >

Luna potestatem fæminam regiæ proximam, fæmineam luceque solaris potestatis lucentem potestatem fæmineam puta reginalem vel potius sacerdotalem

Sol potestatem regiam regem una cum corpore Magistratum per quod potestas regia diffunditur. Luna potestatem [regiæ proximam, fæmineam, in solus potestatis splendentem puta] sacerdotalem [i summum {de} sacerdotem & cæteros omnes quibus committitur circa exercitiam religionis a rege stabilitæ] fundatur . eosque] omnes ad quis hæc potestas dimateat in religione a rege stabilita.] eosque in quibus hæc residet.

Charectum, scirpus, calamus, juncus

Messis et Vindemia finem universalem bonorum et malorum in fine mundi. Vvarum calcatio in Torculari pœnam damnatorum in barathro.

< text from f 2r resumes >

Et quando proprietates relationes mutuæ et actiones regnorum distinctius describendæ sunt significantur regna & hominum societates & per {agmina} animalium ut Locustarum, Equitum, Piscium vel etiam unicum aliquod animal ut Aquilam, Leonem, Vrsam, Dracone Bestiam anomalam, Ranam Agnum, Feminam, filium masculum, Virum, vel deniqueper Angelum in humana specie.] < insertion from f 1v > Sed quando qualitates, relationes & actiones mutuæ societatum tribuum, gentium Principatuum et Regnorum distinctius describendæ sunt singificantur hæc per Animalia; et aliquando quidem per Agmina animalium, ut Piscium, ferrarum Locustarum, Equitum Avium; aliquando per animalia singula ut per Leonem, Vrsam, Pardum Aquilam, Draconem, Bestiam anomalam decemcornupetam, Bestiam bicorneam, Ranam, Bestiam oculis plenam Agnum, Fæminam, filium masculum, Virum, vel denique per Angelum in humana specie. < text from f 2r resumes > Et ubi Animal pro regno ponitur, ejus capita si plura sunt significant distinctionem regni in capitales partes sive collaterales sive successivas, Cornua numerum regnorum in capitu cujus sunt cornua, Oculi prudentem et si supernaturales sunt, Videntem prophetici generis. Os dictatorem legum et si supernaturale est {illeg} <3r> prophetici generis. Dentes Exercitus vel Phalangas militum ex quibus exercitus constant. < insertion from f 2v > Si quis crura pedesque suos ferreos factos videre visus fuerit si rex est vitam longam fruetur et hostes suos conculcabit. Achmet cap 114 < text from f 3r resumes > Pedes cum unguibus exercitus etiam & Phalangas exercituum. Numerus pedum et digitorum pedis numerum dynastiarum in regno toto Alarum expansio expansiones in victoriarum et dominij (2. Esdr.{)}, Numerus alarum numerum dominiorum vel dynastiarum in regno toto. Cauda pedisequos et potestatis comites ut et exercitus militum ubi ea est formæ ita ut Animal cum ea pugnare possit. Corpus Animalis corpus regni quod his membris regitur ac defenditur. Ossa robur et fortitudinem regni caro divitias quarum copia vel inopia regnum pingue vel macer est, quasque victis alijs regnis devorat Et hæ sunt regni partes præcipuæ. Passiones et affectiones sequuntur.

Ascendere in cœlum exaltationem magnam significat Ascendere in nube exaltationem in multitudine populorum. sedere et pro lubitu veli ex nubibus victoriam et dominium in multos populos < insertion from f 2v > Dejici descendere vel decidere de cœlo in terram amissionem honoris2 et potestatis, item defectionem a vera religione. Incidere in Aquam interitum incidentis. Ascendere ex Abysso ortum falsæ religionis . Projici in Abyssum interitum falsæ religionis. Lucere ad instar solis, dominium lucentis et regni gloriam pro lucis fulgore Achm. c. 167. In luce esse gaudium et veritatem, in tenebris esse miseriam et errorem. Achmet. Solem nubibus – < text from f 3r resumes > Solem nubibus vel fumo obscurari, oppressionem Regis per hostiles exercitus. Solem lunam et stellas obscurari, perenti vel occidere, interitum regni, vel desolationem tenebris proportionalem. # < insertion from f 2v > # Igne comburi, consumptionem combusti per bellum. Solis calore aduri, pœnam et afflictionem a Rege per bellum Ignitum Apparere ad instar solis (Apoc. 1.16.) æris fusi (Apoc 1.15) flammarum ignis (Apoc 1.14) aut ignea substantia amictum esse (Apoc 12.1 & 19.17) vehementem afflictionem sub hoste bellum vel persecutionem inferente. < text from f 3r resumes > Terræ motus, bella et motus regnorum. Motus cœli et terræ, tantos regnorum motus ut ipsa regna subvertantur et ruant. Venti bella diuturna et continua Turbines bella magis violenta perniciosa et brevia. Tonitrua & Grandines, prœlia devictis illis in quos procella immittitur, eaque valde exitiosa si grandinis globuli describuntur magni vel igne (id est fulguris) et sanguine mixti < insertion from f 2v > ✝ Maris vel fluviorum inundatio invasiones hostiles. Aquarum exsiccatio diminutionem vis militaris. Aquas fieri ameras vel in fel et Absynthium converti & aquas ameras bibere, afflictionem vehementem idque potissimum per hostiles ingressiones. Aquas aut Lunam in sanguinem converti et sanguinem bibere cædem figurate dictam rei significata id est dissolutionem regni ecclesiæ vel societatis cujusvis significatæ Occidi vel moriri dissolutionem corporis mystici. < text from f 3r resumes > Pluvia benedictionem Dei. Aqua viva spiritum Dei. Aquæ amaræ, aquæ , in fel et Absinthium convertæ afflictionem vehementem. < insertion from f 2v > aut Potio errorem et afflictionem < text from f 3r resumes > Conversio aquarum & Lunæ in sanguinem cædem figurate dictam seu dissolutionem regni vel societatis. per aquas aut Lunam significatæ. Mors dissolutionem corporis hominum sive corpus illud civile sit sive Ecclesiasticum . Vulnus regnum percussum bello. Vlcus putridum afflictionem diuturnam per bella. Dolores Gentis idem quod ulcus. Dolores Mulieris parturientis vehementem <4r> afflictionem Ecclesiæ persecutæ, Nuditas desolationem.

<3v>

Stella. Luna mundi. Tenebræ. Solis Lunæ et stellarum obscuratio, percussio convers{o}in sanguinem. Cœlum. Terra et globus terræ Terræ motus, motus Cœli at terræ. Fumus. Nubes. Venti. Turbines. Grando. Tonitru. Fulgur. Pluvia. Iris. Terra & Aqua. Mare. Aquæ multæ. Fluvij &c

Ascendere descendere Ascendere de terra in cœlum. Ascend & vel in nub. Descend de cœlo in terram. Ascendere ex terra. Descendere in Os terræ. Ascendere ex Abysso. Descendere in Abyssum. Ascendere ex Aqua Projici in aquam et subsidere.

Ardere vel igne comburi consumptionem rei per bellum. Solis co

Os. Vox magna bellum, præsertim si inarticulata sit. Silentium.

Sigillari sigillo Dei

Numerari

Mensurari

Dies mysticus annum. Stadium mysticum curriculum temporis.

Altare Incensa

Lyræ

Tubæ

Mercatores.

Miracula.

Prophetare

Pluvia

Virga ferrea

Virgines

sponsa, sponsus

Clavis

Ostium

Librum comedere

Visio rei speratæ, fruitionem rei per impletionem prophetiæ

<5r>

Stant autem Angeli septem ante Deum id est ante Adytum Templi, et ex loco ubi tubis canunt colligo quod allusum sit ad ritum sacrificiorum. Itaque septem clangores insinuant septem fieri sacrificia. Et rectè. Nam clangores sunt [1] typus totidem bellorum et a[2] sacrificia sunt typus cædium in bellis, Et perinde ad singulos tubarum clangores bella describuntur et cædes , ut posthac fusius explicabimus.

Allusum igitur est hic ad septena sacrificia quæ per septem dies magni festi Iudaici immolabantur. Et ejusmodi duo solum erant festa, Paschæ Tabernaculorum Festum verò Tabernaculorum hic designari puto ob sequentes rationes. Primo quod sacrificia longè majora erant per dies hujus festi quam per dies Paschæ Deinde quod Agnus paulò ante visus in Adyto templi respondet (uti diximus) summo sacrdoti die decimo septimi mensis Adytum quotannis ingredienti. Et ille dies manuducit nos ad festum subsequens quod die decimo quinto ejusdem mensis cœpit. Præterea quod festum hoc celebrari cœpit quamprimum Agnus aperuerat librum. Liber ille uti diximus respondet libro legis ad latera Arcæ fœderis seu quasi in manu dextera Dei super Arcam sedentis reposito. Et mos erat hunc librum produci et singulis hujus festi diebus in anno sabbatico coram omni populo legi et exponi (Deut 31.10. Nahum 8.18        ) <6r> Aperiri autem et legi potuit liber ex quo sigilla omnia aperta erant et non prius. Et sigilla aperiuntur ut liber legeretur in Ecclesijs. Clauserat librum Daniel ut non legeretur id est ut non intelligeretur in ecclesijs Mansit liber clausus usque ad aperturam ultimi sigilli. Eo aperto liber non amplius signatur. Iam incipit liber apertus esse id est palam fieri quoad interpretationem prophetiæ. Iam incipit intelligi id est legi in ecclesijs. Et ubi liber incipit legi ibi primus est dies legendæ leges in festo Tabernaculorum. Denique hoc festum designari patet ex præcedente multitudine habentium palmas in manibus & clamantium Salus (id est Hebraicè Hosanna) Deo nostro et Agno. Nam hic erat mos Iudæorum in festo illo, Singulis ejus diebus et præsertim primo et octavo populus omnis palmas ferebat in manibus et clamabat Hosanna, et inde etiam dies illi nominabantur Hosanna uti tradunt ✝[4] Rabbini.

Decima igitur die mensis septimi (quæ quoniam dies est expiationis aptissimus est typus primorum temporum in quibus per Agnum cæsum expiati sumus Agnus ille qui summus est sacerdos noster in Adytum templi ingressus librum de latere Arcæ quasi e manu Dei < insertion from f 5v > nimirum Paschæ et Tabernaculorum; et cum festo Tabernaculorum hic omnia quadrant. Sacrificia hic longe majora erant quam septem diebus Paschæ, et series rerum per singulos dies optimè respondent prophetiæ.

Dies decima mensis septimi quatenus dies erat expiationis, aptissimus est typus primorum temporum in quibus per Agnum cæsum expiati sumus. Hoc die Agnus qui verè summus est sacerdos noster in Adytum Templi ingressus librum de latere Arcæ quasi e manu Dei < text from f 6r resumes > accipit et eadem die currente aperit primum sigillum et sex sequentibus diebus alia sex sigilla, singulis singula. <7r> Die autem decima quinta ubi sextum sigillum aperitur concipe festum celebrari a sanctis ob subversionem regni hostilis et fugam hostium se abscondentium in speluncis & petris montium a facie Dei et Agni,

<8r>

Cum igitur nemo alius repertus est dignus aperire librum apparet Agnus tanquam cæsus. Et hoc alluditur ad Agnum sacrificium diurnum agni in templo. Agni tamen cædes ad Altare non describitur. Illud impium erat et ab impijs perpetrabatur. Ideoque Agnus ponitur potiùs in medio Throni et in medio quatuor Animalium et in medio Presbyterorum id est in Adyto Templi Quo typo allusum est ad summum sacerdotem quotannis ingredientem in Adytum, significatur verò ingressus Christi in cœla Nam Adytum typus fuit cœlorum et ingressus annuus summi Sacerdotis in Adytum typus ingressus Christi in cœla ut fusè explicat Apostolus Paulus Heb. 9.

Postquam Agnus acceperat librum de dextera sedentis in Throno procidunt quatuor Animalia et viginti quatuor Presbyteri coram Agno habentes singuli Cytharas et Phialas aureas plenas odoramentorum quæ sunt orationes sanctorum, & canticum novum canunt &c. Atque his allusum est ad cultum Iudaicum in musicis instrumentis & cantu et in adolendis odoramentis , Significatur verò cultus ille Christianus qui per tempora Apostolica vigunt Cytharæ et Cantus significant cultum per laudes et gratiarum actiones, Phiala odoramentorum plena cultum per orationes ut expressè dicitur , quippe tempore incensi populus omnis Iudaicus orabat Luc 1.10. Ipso Prophetiæ exordio quod temporibus Apostolicis respondet describitur <9r> cultus verus per adorationem Dei et Agni, postea ubi ad tempora Antichristiana pervenitur describitur falsus ille cultus per adorationem Bestiæ et Imaginis. Cultus uterque in hac prophetia describitur ut qui prophetiarum studiosi sunt veritatem inveniant dum reliquus mundus admiratur post bestiam. Quod meditatione profunda dignum est.

Finita veri cultus descriptione aperit Agnus septem sigilla: quo facto Ecclesia quasi in gratiarum actionem festum Deo celebrat. Nam postquam sigillum septimum apertum est,

< insertion from f 8v >

Finita veri cultus descriptione, aperit Agnus septem sigilla. Iis designantur tempora totidem successiva. Et allusum est ad morem Iudaicum numerandi tempora omnia ad usque septenarium. Dies perpetuo numerant usque ad septimum, annos item et hebdomades annorum. Inter Pascham et Pentecostem septem numerant hebdomades dierum. Et ut septimus dies et septimus annus ipsis sanctus est, sic etiam septimus mensis. Origenes Homil 23 in Numeros: Sicut enim inter dies septimus quisque observatur sabbatum & est festivitas: ita et inter Menses septimus quisque mensis [sc. ab exordio anni] Sabbatum est mensium. Agitur ergo in eo festivitas quæ dicitur Sabbata Sabbatorum &c Septimo igitur Sigillo allusum est ad tempus aliquod sacrum et sabbaticum, ut et septima Tuba. Et rectè nam ad septimum sigillum describuntur sacra tempori sabbatico congruentia. Adolentur incensa multa super Altare aureum et ad septena sacrificia clangunt Angeli septem. Deinde ad clangorem septimæ Tubæ rursus fit sabbatum. Nimirum illud ipsum de quo Apostolus Paulus loquitur Heb 4.9 & cujus typus est dies septimus. Tunc enim factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus & regnabit in sæcula sæculorum. Et viginti quatuor seniores proni adorant Deum et mortui judicantur. Apoc 11.15

Libri aperti typus fuit mensis septimus Anni sabbatici. Ad usque mensem illum liber Legis mansit clausus in Adyto templi, <9v> neque enim quenquam ante diem decimum hujus mensis Adytum ingredi licuit. Intima Templi pars, (ait Iosephus lib. 6. de Bello Iud. cap 14) – inaccessa et inviolata et invisiblis omnibus habebatur sanctique sanctum vocabatur. Et hinc Ioannes flebat multum quod nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum. Tantum abfuit ut quisquam librum aperiret ut vel ipsum videre nemini concessum fuerit Christus tamen non per sanguinem hircorum aut vitulorum (mense septimo) sed per proprium sanguinem (mense primo) introivit semel in sancta Heb. 3.12. Iam primum visus est Agnus quasi cæsus in medio Throni, librumque fatidicum accepit e manu patris. Et inde per seriem sigillorum transitur ad mensem septimum, quando liber penitus resignatus aperiendus erat et coram omni populo legendus. Aut si hoc omne tempus sigillis solum aperiendis nimium videatur, assumatur brevius quodvis Deo eo nil statuo. Affirmo tantùm quod per tempora Tubarum omnimodam libri resignationem sequentia allusum sit ad dies solennes mensis septimi in quibus liber legis de latere Arcæ deproni aperiri & coram omni populo legi et explicari solebat. [Nam libri illius lectio et interpretatio typus hic factus est interpretationis libri Prophetiarum; et significat eas non prius apperiri & spiritualiter legi seu intelligi posse quàm tempus adventaret per aperturam ultimi sigilli significatum. Agnus sigilla aperiens & librum tandem apertum legens typus est ecclesiæ, ut per ejus septem cornua quæ sunt septem ecclesiæ et per septem oculos qui sunt septem Angeli ecclesiarum manifestum est Ecclesia vero postquam omnia libri sigilla aperta sunt incipit ipsum librum spiritualiter aperire legere de impletis recte interpretari coram omni populo ut postea per duos testes prophetantes significatur.] Nam septimo sigillo aperto describuntur statim sacra decimi diei mensis septimi deinde Tubis canunt Angeli septem ad sacrificia festi Tabernaculorum.

Primum igitur fit silentium in Cœlo (id est in regione Templi) per mediam horam < text from f 9r resumes > sequuntur descriptio magni alicujus festi Iudaici per incensa multa super Altare aureum litata et per subsequentes clangores Tubarum ✝ ad septena sacrificia. Primo marte apud Iudæos conducebantur incensa et ideo ab incensis incipit festi hujus celebratio.

Primum igitur fit silentium in cœlo (id est in regione templi) quasi media horâ & Angelus ad Altare aureum sacra facit incensorum: Nimirum in Sacris ubi vis ferè gentium silentium de religione erat, & apud Iudæos tempore Incensi. Toto hoc tempore silebant omnia et populus tacitè secum precabatur extra templum Luc. 1.10. Et ideo cum incensis hic conjunguntur preces sanctorum.

<10r>

Peracto Incenso et igne Altaris in terram dejecto, simul finis imponitur silentio illi in cœlo. Nam statim facta sunt voces et tonitrua, et fulgura et terræ motus. Voces hæ sunt multitudinis silentium quod per semihoram duraverat abrumpentis. Nam vox multitudinis per voces quascunque magnas significatur in Apocalypsi et speciatim per tonitrua. Sic Audivi, ait Ioannes, quasi vocem turbæ magnæ & sicut vocem aquarum multarum & sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium Alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exaltemus et demus gloriam ei Apoc 19.6. Vox turbæ magnæ et vox aquarum multarum (id est populorum multorum) et vox tonitruorum magnorum hic idem sunt. Sic rursus Audivi, ait, vocem de cœlo tanquam vocem aquarum multarum (id est populorum multorum) et tanquam vocem tonitrui magni, & vox quam audivi (erat) sicut Citharædorum citharizantium in citharis suis & cantabant quasi canticum novum Apoc 14.,2., Allusum est hic ad sonum multitudinis Iudæorum cantantium et citharizantum in Monte Sion id est in regione Templi juxta institutum Davidis . Et eodem modo vocis et tonitrua post mediam horam silentij, sunt <11r> {voces} multitudinis , sive per voces illas murmur confusum intelligas, sive (quod malim) acclamationes & sonos canentium et instrumenta musica pulsantium in Templo sancti utique. Primum precibus, dein laudibus & gratiarum actionibus Deum colunt. Cum Vocibus autem et tonitruis conjunguntur fulgura et terræ motus partim ob elegantiam typi; Nam hac naturaliter conjunguntur partim ad exprimendam vehementiam populi adorantis et efficaciam cultus. Sic ubi Christiani primitivi orassent motus est locus ubi erant congregati Act 4.31. partim denique ut typus rei significatæ fieret aptior et plenior. Nam per silentium ad semihoram significatur tempus pacis, & per subsequentes voces et tonitrua et fulgura et terræ motus subsequentia bella motusque populorum. per additionem fulgurum et terræ motuum redditur clarior.

Post editas populorum voces præparabant se septem Angeli ut Tuba canerent. Et sacrificia jam incipere concipiendum est. Nam tempore sacrificiorum Sacerdotes clangebant, præsertim festis diebus Num. 10.10 2 Chron 29.27, 28. Ecclesiastic. 50.16 Buccinis, ait Iosephus,[5] sacerdotes utebantur in sacrificijs in quibus victimas cædi mos est, tam sabbatis quam cæteris diebus.

[1] ‡ Ier. 4.5 & 6.1 & 51.27 Hos. 5.8. Ioel 2.1, 15. Zech. 9.14 &c

[2] a Ezek. 39.17. Isa. 34.6. Ier 46.10. Zeph. 1.8.

[3] ✝ Talmud. tractat de festo Tabernac. cap: הליל . Vide Tremel. Ioh. 7.37

[4] ✝ Talmud. tractat de festo Tabernac. cap: הליל . Vide Tremel. Ioh. 7.37

[5] Antiqu. l 3 c. 11.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC