<1r>
Iosiahreign'd 31 years. II. King. XXII.1.
18.| The Boook of the Law found by Hilkiah. v. 3 = 8.
Iehoahaz3 Months. XXIII.31.
Iehoiakim11 Years. v. 36.
3.| Daniel carryed into Captivity Dan. I.1. 3. 6.
Iehoiakin9 Months II. K XXIV.8. Carryed Captive into Babylon in the 8th year of Nebuchadnezzars Reign, as the 12th. v. is to be understood.
The Captivityreferr'd to by Ezekiel here commences in the 1st year of Iehoiachin.
5| Ezekiel began to prophecy, Cap. I.2.

Observations.

From the time that Daniel was carryed into Captivity to the Beginning of Ezekiel's prophecying are 13 or 14 years; viz, 8 of the Reign of Iehoiachim, 3 Months of Iehoiachin, and 5 Years of Iehoiackim's Captivity.

Ezekiel delivered not all his prophecy at one time, as appears C. I.2. VIII.1. XX.1. XXIV.1 XXVI.1. &c. Nay it is evident c. XL.1. that he prophecyed 20 years at least: whether longer or no, does not appear.

Supposing the XIVth Chapter of Ezekiel to have been delivered in the 6th year of the Captivity, Daniel was living at that time and many years after.

<2r>

Argumenta quibus Vir Doctissimus eorum sententiam impugnat, qui memoriæ merè spiritualis existentiam in homine tuentur.

Definit memoriam mentis facultatem quâ tum objecta præsentia ita percipit, ut ea jam vidiste se sentiat, tum objectorum absentium ideas revocat.

Memoria spiritualis illa est per quam mens ex se ipsa, et independenter à corpore ideas revocare potest.

Corporea oritur ex quibusdam in corpore factis motibus, quibus destructis, simul destruitur.

Doctus ille vir adversus illos qui utramque in homine dari supponunt, his argumentis certat, uniusque posterioris existentiam statuere conatur. Ac 1ò hôc problematæ positô, memoriam spiritualem, si nulla existentiæ suæ argumenta in totô vitæ nostræ curriculô exhibeat, ut Philosophicum figmentum rejiciendam est, l. illud sequentibus rationibus demonstrare conatur.

1ô Si daretur memoria spiritualis, quæ illi madarentur, nunquam deleri deberent, cùm ad ens incorporeum et indivisibile pertineret.

2ò Vtraque memoria uti possemus, quemadmodum eadem intellectu concipimus vel phantasia pro lubitu imaginamus.

3ò Viri docti, ut Messata Corvinus, de quo Plinius, morbosâ affectione, omnia obliti sunt; Hi saltem nihil memoriæ spirituali crediderant, cùm nullum ejus remanserit vestigium. Quare cùm memoria corporea sit maximè labilis, utpote, quæ ab affectionibus corporeis pendeat, spirituali, quâ verum Characteres nunquam obliterandi insculpti sunt, non utimur?

4ò Ne dicatur imaginationem et objecta corporea memoriam spiritualem conturbare, sicut objecta sensibilia intellectuales functiones turbant, obstat quod Philosophus de dogmate v.g. Metaphysico meditans et sensi in somnum delapsus nullis somniis turbatum non melius meditetur nullaque indelebilia memoriæ spirituali credat, eô ipsô tempore quô mens corporis vinculis magis soluta videtur, et objectorum sensibilium omnes occluduntur portæ. È contra mens iisdem gradibus facultatum usum amittit, qui magis corporeis vinculis solvit; corpore somni oppressô, nostri rei apta est, ab eô regitur, sicut vigilans corpus regit, adeò ut videat Imperium eâdem ratione divisum quam cum Iove Cæsar, Nocte pluit totâ &c.

5ò Quare post apoplexiam, vel epilepsiam 2.os 3ve dies superantem, nostra homini Cogitationum superest memoria, si reverâ detur spiritualis, cùm eô tempore mens nostris aut saltem paucis machinæ motibus turbata, spiritualia et corporea meditetur cum juxta Cartesianos mens corpore soluta utraque meditetur, eorumque distinctissimas habent ideas; Cur de his eò majori sollicitudine et attentione non cogitat, cùm magis perspicuè efficere possit: At nullum in his omnibus memoria spirituali vestigium præbet

<2v>

6o Si daret memoria merè spiritualis, quare corporeis affectionibus temperamenti rationi ad hæresi quare viri inadultâ ætate doctissimi morbo vel seniô omnia ferè corporea ac spiritualia obliviscerentur Quomodo fit ut memoria spiritualis nullâ ratione corporeæ vitia corrigat, locumque, ex parte teneat? Quomodo Mens per se ac independenter à corpore, exculta,pluribúsque dotibus et cognitionibus ornata, ne ullum earum indicium exhibet

Objicientibus menti à corpore separatæ nullam igitur superesse memoriam ac proinde mentem tunc temporis cogitationis expertem esse, id revera ex suâ hypothesi sequi, remque ita se habere respondet, Mentem tunc esse substantiam spiritualem sed otiosam et inertem quæ facultates exerat statim atque corpori organico jungetur, vel alia pro dei lubitu dabitur occasio; faculatatem illius cogitandi per inertiam illam non destructum iri, sicut ejus facultas cognitionis movendi ex quiete non perit.

Sic deinde ratiocinatur.

Hinc etiam non immeritò aut absilimilites supponendum est, quod cum pœnis aut mercedibus afficiendi sint in altera vita homines, ideò deus post certum elapsum tempus, corpora ipsis restituet, ut actionum benè aut malè actarum reminiscant, dei justitiam agnoscant, ratiocinari queant &c. unde resurrectionem è mortuos, quam statuit revelatio confirmat et necessario supponit ipsa salvatio. Intervallum verò mortis et resurrectionis, merus est mentis somnus, mera quies, in quâ nostra cogitatio nostra idearum successio datur. Hinc fit, ut qui moritur, quamvis per intervallum plurium millenarum myriadum annorum vel sæculorum quieverit, tamen eô momentô quô è mortuis resurgit, se mortuum fuisse credat. Hâc expositione quædam Scripturæ Sacræ loca adversus nos allata non ægrèsolvunt, quæ vitam alteram huic immediatè succedere statuunt, sublatô enim temporis elapsi sensu, vita altera nostram absque intervallo excipit; Nisi respectu quorundam, ut latronis servati, exceptiones admitti volueris Fortè etiam suppones, vel sensu continuo doloris aut voluptatis, quatenus status secuturi argumen mortuos Deum afficere, vel memoriam spiritualem ipsis concedere. Verum cum ea sint mera figmenta, quæ nullum in observavibus aut experientia nostra fundamentum habent, non magis admittenda quam quæcunque in aere exstructa castella sunt. Veritatem enim rerum scrutam, certis legibus adstricti; non verò quidlibet in mentem venerit, supponere aut fingere possumus.

<2>

Ezek. I.1. It came to pass in the Thirtieth Year – what this 30th Year refers to does not appear: whether to the Prophet's Age, or to the finding the Book of the Law in the 18th Year of Iosiah then 30 years ago; or to what is Uncertain.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC