<1r>

In Gallijs præterea Sulpitius Severus Martini discipulus in Epistola ad Aurelium Diaconum, eodem die quo Martinus obijt, sic scripsit: non deerit nobis Martinus mihi crede non deerit: intererit de se sermocinantibus, adstabit orantibus, – et assidua benedictione nos proteget. Et paulo post de difficili in cælum ascensu sermonem faciens, addit: Spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus saltem pro nobis orante de Martino mereamur. Ex hoc constare potest, quali Martinus religione discipulos suos instituebat: nec mirum cum ipse discipulus fuerit Hilarij Pictaviensi qui hanc superstitionem, ut supra explicui, inter primos prædicavit. Cùm itaque Martinus anno 362 quo Hilarius ab Oriente redijt, eum convenerit, & monasterium iuxta urbem Pictaviensem fundans, ab eo tempore Monachismum in Gallias propagavit, pater existens omnium monachorum istius Provinciæ: id argumento satis valido est Monachos omnes Gallicanos ab initio in hac superstitione institutos fuisse. {Laici} autem hoc sæculo monachos tamquam Christianorum religiosissimos summa cum veneratione secuti fuere.

Ex abbatis satis constant status Italiæ et Galliæ. Hispaniarum pag seq. < insertion from f 1v > Hispaniarum verò similem fuisse statum Prudentius ( qui sæculo Theodosio Magno et filijs ejus scripsit) satis patefecit, dum Hymno in Fructuosum Augurium et Eulogium martyres Tarraconenses sic scribit

O triplex honor o triforme culmen

Quo nostræ caput excitatur urbis

Cunctis urbibus eminens Hiberis

Exultare tribus libet Patronis

Quorum præsidio foventur omnes

Terrarum populi Pyrenearum

Olim tempus erit ruente mundo

Quum te Tarraco Fructuosus acri

Solvet supplicio, tegens ab igni.

< insertion from higher up f 1v >

Confrequentant obsecrantes

Voce, votis, munere.

Exteri necnon et orbis

Huc colonus advenit.

Fama nam terras in omnes

Præcurrit proditrix

Hic patronos esse mundi

Quos precantes ambiant

Nemo puras hic rogando

ffrustra congessit preces, &c.

Prudentius in Martyres Hemiterium et Cheledonium.

Audit crede preces martyr prosperrimus omnes

Ratosque reddit, quas videt probabiles.

Pareo, complector tumulum, lachrymas quoque fundo,

Altar tepescit ore, saxum pectore. –

Audior, urbem adeo, dextris successibus utor

Domum revertor Cassianum prædico.

Prudent. in Cassianum mart.

Hæc sub Altari sita sempiterno

Lapsibus nostris veniam precatur

Turba –

Sterne te totam generosa sanctis

Civitas mecum tumulis, deinde

Mox resurgentes animas & artus tota sequeris.

Prudent. in martyres 18 Cæsaraugustanos.

< text from lower down f 1v resumes > < text from f 1r resumes >

Hactenus de partibus Europeis. Pro Africa loquatur Augustinus, pater Monachorum in ista regione. Ejus autem mens multis in locis proditur. Quæst. 109 in Exodum ait Martyrum sanctorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui & Quæst. 149. Admonemur cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos deus diligit. Sic et Enarrat. in Psal 88 sub finem: Natalia, ait, sanctorum cum sobrietate celebrate et imitemur eos qui præcesserunt, & gaudeant pro vobis qui orant pro vobis. Insuper lib 7 de Baptismo contra Do <2r> natistas c. 1, Cyprianum invocat. Adjuvet, inquit, nos Cyprianus orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino, quantum possumus, bona ejus imitemur. Eundem Cyprianum rursus invocat lib 5 c 17. Insuper libro de cura pro mortuis cap. 4 Non video, inquit, quod sit adjumentum mortuorum provisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus, nisi ad hoc ut dum recolant ubi sint reposita eorum quos diligunt corpora, ijsdem sanctis illos tanquam Patronis susceptos apud Dominum adjuvandos orando commendent. Adhoc lib. 22 de Civ. Dei c. 8. narrat Augustinus inter alia miracula, Florentium quendam pauperem, ad viginti martyres quorum memoria apud Hipponenses celeberrima erat, clara voce ut vestiretur orasse, & mox discedentem vidisse grandem piscem palpitantem in littore in cujus ventriculo erat annulus aureus. Sic et Paulus quendam et postea Palladiam sororem, qui vehementi omnium membrorum tremore concussi erant, dicit, se præsente sanatos fuisse orando ad sanctum Martyrem Stephanum cujus memoria erat in eadem Vrbe: et plena erat, inquit, utroque die Ecclesia & populus universus, quod gestum erat aspiciens, ingentibus clamoribus exultabat. Ex quo sane constat totam urbem Hipponensem hac labe jam infectam fuisse. His adde quod Faustus Manicheus apud Augustinum lib 22 contra Faustum c 21, has corruptiones Catholicis generaliter objiciebat . Sacrificia gentium, inquit, vertistis in Agapes, Idola in Martyres, quos votis similibus colitis defunctorum umbras vino placatis et dapibus: solennes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Calendas et Solstitia: de vita certe mutastis nihil. <3r> Cui respondet Augustinus: Populus Christianus memorias martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus, quamvis in memorijs martyrum constituamus altaria. Et paulo post addit: Deo quidem in memorijs martyrum frequentissimè sacrificamus. Hæc Augustinus Anno 396 circiter de universalitate Christianorum contra Faustum eos universaliter accusantem. Quid verò per Altaria et sarificia in memorijs martyrum intelligat: patere potest ex praxi Christianorum hujus temporis. Illi enim solebant Altaria super reliquias martyrum & in nomine eorum ad Deum erigere, & eosdem inter sacrificandum invocare. Vnde Augustinus in hoc loco ubi confessus est Christianos memorias martyrum religiosa solennitate concelebrare ut meritis eorum consocientur atque orationibus adjuventur: ne quis ideo putaret Altaria ubi hæ solennitates peragebantur, erigi ad martyres, addit ea erigi ad Deum in memorijs martyrum. Sic et tract: 84 in Ioan. Ideo quippe ad ipsam mensam, inquit, non sic eos [ sc. Martyres] commemoramus quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis orent. Item Serm 17 de verbis Apostoli: Habet, inquit, Ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitant ad Altare Dei ubi non pro ipsis oretur, pro cæteris autem defunctis oretur. Injuria est enim pro Martyre orare cujus nos debemus orationibus commendari. Igitur invocatio martyrum solenniter in cœna domini fieri jam cœperat, atque adeo in Ecclesia Africana æque generalis evaserat ac cœnæ istius participatio.

<4r>

Hoc etiam {illeg} Augustino notandum est, quod ille defendit hunc cultum eodem modo atque hodierni Pontificij. Præfatæ enim Objectioni Fausti, respondet se Martyres quidem colere at non latria. Eandem distinctionem inter latriam et duliam repetit lib. 10 Civ. Dei c. 1. Et in Psal 96 objicientibus Ethnicis quod Christiani colerent Angelos, respondet similiter, et addit: Vtinam et vos illos colere velletis; facile enim ab ipsis disceretis non illos colere, id est, non colere ut Deos, sed ut sanctos.

Perlustravimus jam regiones Occidentis, sed ablatis adjiciamus tamen sententiam Hieronymi, qui cum genere Occidentalis fuerit & in Oriente per omne fere tempus Valentis Theodosij & filiorum ejus vitam egerit monasticam, utriusque Imperij mores satis calluit & pro utroque loqui potest. Ille autem ad Theodoram de marito defuncto, Epist. 29, ait: Ille jam securus et victor te aspicit de excelso & favet laboranti & juxta se locum præparat. Et in Epistola ad Paulam de obitu blæsillæ: Pro te, inquit, Dominum rogat, mihique veniam impetrat peccatorum. In Epitaphio autem Paulæ: Vale, ait, ô Paula et cultoris tui ultimam senectutem orationibus juva. Fides et opera tua Christo te sociant, facilius quod postulas impetrabis. Hæc sunt particularia; in Epistola verò ad Marcellam [1] generaliter loquitur: Martyrum, ait, ubique sepulchra veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes, si liceat etiam ore contingimus. Præterea cum Vigilantius (solus ex occidentalibus homousianis quem lego cultum sanctorum impugnasse) ✝[2] Idolalatras vocaret martyrum cultores, et in eos librum ederet: Hieronymus sic respondet ✝[3] Dicis Vigilanti: Quid necesse est tanto honore <5r> non solum honorare, sed etiam adorare illud nescio quid quod in modico vasculo transferendo colis? Et rursum in eodem libro: Quid pulverem linteamine circundatum adorando oscularis? Et in consequentibus: Prope in ritum gentilium videmus sub prætextu religionis introductum in ecclesijs : sole adhuc fulgente moles cereorum accendi et ubique pulvisculum nescio quod in modico vasculo pretioso linteamine circundatum osculantes adorant – – – – Dicis etiam vel in sinu Abrahæ vel in loco refrigerij, vel subter Aram Dei animas Apostolorum et martyrum consedisse nec posse suis tumulis, & ubi voluerint, adesse præsentes: Tu Deo leges pones? Tu Apostolis vincula injicies, ut usque in diem judicij teneantur custodia, nec sint cum Domino suo de quibus scriptum est: sequuntur agnum quocunque vadit. Si agnus ubique ergo & hi qui cum agno sunt ubique esse credendi sunt. Et cum Diabolus et Dæmones toto vagentur in orbe & celeritate nimia ubique præsentes sunt martyres post effusionem sanguinis sui arca opperiantur inclusi et inde exire non poterunt? Dicis in libello tuo quod dum vivimus mutuò pro nobis orare possumus, postquam autem mortui fuerimus nullius sit pro alio exaudienda oratio: præsertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes impetrare non quiverint: Si Apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro cæteris quando pro se adhuc debent esse solliciti, quanto magis post coronas victorias et triumphos? – Male facit ergo Romanus Episcopus qui super mortuorum hominum Petri et Pauli secundum nos ossa veneranda, secundum te vile pulvisculum, offert Domino sacrificia et tumulos eorum Christi arbitratur altaria: <6r> Et non solum unius urbis sed totius orbis errant Episcopi qui Cauponem Vigilantium contemnentes ingrediuntur Basilicas mortuorum. – De Barathro pectoris tui cænosam sparcitiam evomens, audes dicere: Ergo cineres suos amant Animæ martyrum, et circumvolant eos, semperque præsentes, ne forte si aliquis peccator advenerit audire non possint. O portentum in terras ultimas deportandum. Rides de reliquijs Martyrum et cum auctore hujus hæreseos Eunomio. Ecclesijs Christi calumniam struis &c. Hæc est similia Hieronymus æstuanti animo & convicijs quamplurimis pro more Vigilantium adortus. Nam Epistola continuum convitium est . Tanto scilicet fervore hic ferebatur in cultum sanctorum.

Ad objectionem vero de cereis sole adhuc fulgente accensis, respondet Hieronymus id non fieri nisi ab ijs qui zelum habent præter scientiam, eosque propter devotionem non esse culpandos: at pace Hieronymi, Viri qui inter doctissimos & sapientissimos numerabantur hoc ipsum factitabant. Nam Paulinus episcopus Nolanus, Natali 3 Felicis sic cum laude cultum hunc Felici exhibitum describit

Aurea, , nunc niveis ornantur limina velis

Clara coronantur densis altaria lychnis,

Limina ceratis adolentur odora papyris,

Nocte dieque micant, sic non splendorque diei

Fulget, et ipsa dies cælesti illustris honore

Plus micat, innumeris lucem geminata lucernis.

<7r>

Animæ quidem triumphatorum Martyrum in cælesti nunc patria vitam agunt, angelorum choros intersitæ: eorum verò corpora non singula quidem singulis monumentis conduntur, sed ✝[4] civitates, et vici hæc inter se sortitò partiti sunt, et servatores animarum atque corporum medicos appellant, et ut urbium custodes ac locorum præsides venerantur: eorumque ✝[5] mediatione et intercessionibus apud Deum, per eos divina munera consequuntur. Sectis itaque eorum corporibus, integra tamen vis et gratia perseverat, et exiguæ illæ ac tantillæ reliquiæ toti nullasque in partes dissecto Martyri parem habet virtutem. Gratia enim quæ pollens vigensque persistit, petentibus dona distribuit, fidei supplicantium liberalitatem suam commensa. – Hi sunt igitur verè hominum duces, principes, propugnatores, custodes, per quos a nobis infortunia avertuntur, proculque arcentur quæ a dæmonibus inferuntur mala. – Dein Platonem et Hesiodum aliosque citans, pergit: Quod si Poeta Hesiodus auxiliares custodesque mortalium eos vocat qui sanctè olim benéque vixerunt, eamque Poetæ hujus sententiam Philosophorum optimus [Plato] adeo confirmavit ut eorum hominum sepulchra colenda esse atque adoranda censuerit; quid ita, quæso, boni viri [ad Græcos Paganos loquitur] quæ ipsi facimus accusatis? Nos enim pari modo eos qui illustri pietate viguerunt, proque ea jugulati ac cæsi sunt, & Auxiliares & Medicos nominamus: at non ✝[6] Dæmonas tamen: absit a nobis absit hic furor: sed amicos Dei fidelesque servos fuisse dicimus,[7] dicendi libertate maxima usos, certissimumque bonorum proventum nobis prænunciantes. – Posse autem sanctorum animas, vel cum extra corpus hoc fuerint, hominum curare negotia, Plato [Philosophus vester] in undecimo Legum libro affirmat, et Socrates. – At neque Socrates neque Philosophorum quisquam, Regumve, aut Imperatorum, tantos honores consecutus est quantos Martyres Christi consecutos videmus. Illorum sepulchra vix noscuntur. Martyrum <8r> vero templa conspicua cernuntur, magnitudineque præstantia, omni præterea ornatus genere variata, splendoremque quodammodo pulchritudinis suæ latè fundentia. Neque verò hæc per annum semel aut bis, aut quinquiès adventamus sed in eis sæpenumerò dies festos peragimus, sæpe diebus singulis eorum Martyrum Domino laudes hymnosque cantamus; & qui integra sunt, valetudine hanc sibi conservari, qui autem morbo quopiam conflictantur, hunc depelli petunt. Petunt et liberos qui his carent, et quæ steriles sunt rogant ut matres fiant: Qui donum adepti sunt, salvum id sibi servari postulant: Qui peregrinationem aliquam auspicantur ab his petunt ut viæ sibi comites sint ducesque itineris: Et qui sospites redeunt gratias referunt: non illos adeuntes ut Deos sed tanquam divinos homines eos orantes, ✝[8] intercessoresque sibi ut esse velint postulantes. Quod verò votorum compotes fiant qui fideliter petunt, palam testantur illorum donaria, curationem indicantia. Alij enim oculorum, alij pedum, alij manuum simulachra [in Templis] suspendunt, ex argento aurove confecta. — Philosophi quidem et Oratores oblivioni dati sunt, Imperatorum vero ac magnorum ducum ne nomina quidem plerique hodie norunt: Martyrum autem nomina notiora sunt omnibus quàm ✝[9] amicorum et familiarium Quin et nascentibus filijs horum vocabula imponere student, securitatem inde ipsis tutelamque comparantes. Sed quid ego philosophos & Imperatores ducesque commemoro, cùm eorum quoque qui passim Dij ferebantur, memoriam e mente hominum aboleverint? Horum namque templa sic destructa sunt, ut ne figurarum quidem permanserit species, nec ararum formam hujus sæculi homines sciant: harum autem materia omnis Martyrum fanis dicata est. Suos enim mortuos dominus deus noster in templa pro dijs vestris induxit, ac illos quidem cassos vanosque reddidit, his autem honorem illorum attribuit. Pro Pandijs enim Diasijsque ac Dionysijs et alijs festis vestris, Petri et Pauli et Thomæ et Sergij et Marcelli et Leontiæ et Panteleemonis et Antonini et Mauritij aliorumque Martyrum solemnitates peraguntur. — Cùm igitur ex honore Martyribus delato quid utilitatis proveniat cernatis, fugite amici, dæmonum errorem, præviaque illorum face ac ductu viam capessite quæ ad Deum perducit.

<9r>

Hæc ex Theoderito plenius descripsi quod statum Christianorum hujus temporis egregie exprimant. Iam verò ut ex his et alijs quæ in medium protuli status iste clariùs innotescat, lubet nonnulla adnotare: Et imprimis modum defendendi hunc cultum. Dixit Theoderitus Christianos non adire sanctos ut Deos sed ut Divinos homines orare. Sic et Hieronymus Epistola adv. Vigilantium: Quis o insanum caput aliquando Martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? Augustinus itidem (ut audivimus) distinguit inter Latriam et Duliam, perinde ut hodierni Pontificij dicitque se non colere martyres Latria. Et eodem forte sensu Epiphanius dicit sit Maria in honore colatur Deus, licet hoc minùs constet.

Quotetur præterea mos disecandi et distribuendi reliquias Martyrum inter Ecclesias. Sic Basilius distribuebat reliquias quadraginta Martyrum: unde ipse, Oratione in eosdem, dicit quod non in uno loco se clauserant sed in multis locis hospitio recepti multorum patrias ornaverant nec tamen separati sed inter se commixti. Sic etiam Orosius, ubi reliquias quasdem tanquam Stephani Martyris in Oriente modò detectas detulerat in Occidentem, distribuit eas inter Augustinum, Possidium, Evodium, Projectum, Lucillum ~ ~ aliosque Episcopos Africanos qui totidem Basilicas ijsdem mox ædificabant, ut ex Augustino ostendit ✝[10] Baronius. Easdem communicavit etiam cum a[11] Hispanis et b[12] Gallis: unde Eusebius Gallicanus Hom. 3 de S. Stephano de his reliquijs agens, ait tunc (i.e. antequam Deo revelante detegebantur,) unus locus sepulchri odorum suavitatibus amœnus redditur, nunc a solis ortu, aromatibus virtutum totus orbis impletur. Eodem modo Ambrosium communicasse reliquias Ger <10r> vasij et Protasij cum Episcopis Italiæ, Galliæ, Africæ et Norici, Baronius (an. 387. §42) e diversorum scriptis docet. Sed Theoderitus loco citato satis insinuat hanc praxin distribuendi reliquias universalem fuisse: Martyrum, inquit, corpora non singula quidem singulis monumentis conduntur; sed civitates et vicus hæc inter se sortitò partiti sunt.

[13] [Adnotanda est etiam ingens multiplicatio sanctorum]. Nam populus non solum colebat eos quorum sepulchra a temporibus persecutionum nota servabant, sed et innumeros alios Monachi quotidie tanquam per somnia sibi divinitus revelatos venditabant. Sic a quodam divinitus repertæ dicuntur reliquiæ Cypriani (Greg. Naz. Orat.          ) Corpora Protasij et Gervasij ab Ambrosio (Augustin l 9 Confes. c. 7.) Ossa Abacuc et Micheæ prophetarum a Zebenno Episcopo Eleutheropolitano per divinam in somnis visionem. (Sozom. l. 7 Hist. c. ult. Caput Baptistæ a duobus Monachis per revelationem (Marcellini Chron.) Quadraginta Martyrum reliquiæ ab imperatrice Pulcheria per visionem (Sozom. l. 9 c. 2) Corpus Zachariæ Prophetæ a Calimero per visionem (Sozom. l. 9 c. 16,17) Corpora S. Stephani Nicodemi et aliorum a Luciano monacho per visionem (Sozom. ib. & Epist. Luciani forte apud Sur. et Augustin. Serm 91). Et ne particularibus ultra insistam, tam frequentes fuerunt hæ revelationes ut ipsos agros et vias Altaribus mortuorum intus conditorum ubique repleverint, effecerintque ut Concilium quintum Carthaginense anno 398 celebratum, hoc canone superstitioni occurrere niterentur. Placuit, inquiunt, [14] ut Altaria quæ passim per agros aut vias tanquam memoriæ martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiæ martyrum conditæ probantur, ab Episcopis qui eisdem locis præsunt si fieri potest evertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione devincti teneantur. Et <11r> omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur nisi aut ibi corpus, aut aliquæ certæ reliquiæ sint, aut ibi origo alicujus habitationis vel possessionis vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quæ per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubique constituuntur Altaria omnimodè reprobantur. Hæc Episcopi Africani. Neque tantum Templa, agri et viæ sed et domus privatæ reliquijs per somnia ficta repertis repletæ fuerunt Monachis easdem passim venditantibus. ‡ < insertion from f 10v > ‡ Christianis enim jam in usum venerat Martyres colere in privatis ædibus. Vnde ✝[15] Hieronymus ad Eustochium: Martyres, inquit, tibi quæruntur in cubiculo tuo. Quomodo igitur Monachi hanc consuetudinem in emolumentum suum verterunt audi ex Augustino, cujus hæc sunt verba. Callissimus, ait, hostis < text from f 11r resumes > Audi enim quæ Augustinus[16] de hac re circa annum 400 scripsit. Callidissimus, ait, hostis tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit circumeuntes Provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes: alij membra martyrum, si tamen membra martyrum, venditant; [alij fimbrias et phylacteria sua magnificant; alij parentes vel consanguines suos in illa regione se audisse vivere, & ad eos pergere mentiuntur: & omnes petunt, ab omnibus exigunt aut sumptus lucrosæ egestatis, aut simulatæ pretium sanctitatis, &c. Hæc Augustinus circa annum 400. Quinetiam ante annum 386 hæ Martyrum fictorum nundinationes ita invaluerant ut Imperatores hac legi isto anno data abusum conati fuerint reprimere.[17]

Imppp. Gratianus Valentinianus & Theodosius AAA. Cynegio P.P.

Humatum corpus nemo ad alterum locum transferat, nemo martyrem distrahat, nemo mercetur: &c. Dat. 4 Kal. Mart. Honorio et Evodio Coss. [386.]

Conati, inquam, sunt Imperatores malum hac lege reprimere, sed frustra, ut ex subsequenti quærela Augustini modò citata patet. Hæc equidem fecerunt <12r> improbiores sed exinde colligi possunt mores reliquorum quorum imitatione hæc facta sunt. Sed et Eusebius Gallicanus, Homiliâ tertiâ, id satis descripsit his verbis: Requiramus, inquit, quid necessitatis, quidve rationis sit, cùm sancti Martyres in illo Paradisi lumine constituti humanis laudibus non indigent cur tantis hominum studijs celebrentur, cur tantopere mundo huic eorum reliquiæ, Deo revelante, prodantur. Sine dubio propter multiplices causas &c. Hæc Eusebius circa annum 417 ex occasione inventionis reliquiarum S. Stephani. Symbol (cross with its top and each arm recrossed) in text < insertion from f 11v > Symbol (cross with its top and each arm recrossed) in text De qua re Sozomenes itidem verba faciens; Deus, ait, præsentitum Imperio delectari videbatur, quippe qui non solum bellicos motus præter sententiam sedavit, verum etiam multorum qui sanctitatis causa olim celebres extitissent, sacra corpora patefecit. Cujusmodi illud est quod tunc temporis evenit in Zacharia vetustissimo Propheta et in Stephano diacono. Sozom. l 9 c 16. < text from f 12r resumes > Ambrosius etiam in [18] Oratione ad populum, anno 387, de Protasio et Gervasio per revelationem modo inventis, alludens ad frequentiam similium revelationum, dicit: Non immeritò plerique hanc martyrum resurrectionem appellant. Videro tamen utrum sibi an nobis certi martyres resurrexerunt. Cognovistis imò vidistis ipsi multos a Dæmone purgatos &c. Vides hic, tam frequentem fuisse novorum Martyrum delectionem ut ante annum 387 multorum evaserit opinio, hanc esse primam illam sanctorum resurrectionem de qua agitur in Apocalypsi cap 20. Quod sanè notatu dignum est.

[Hæc de multitudine revelationum. Iam verò ut cujus generis istæ fuerint intelligas, lubet in exemplum adijcere revelationem illam celeberrimam Corporum Stephani protomartyris et Nicodemi et Gamaleelis, prout ipse Lucianus Presbyter sibi factam narrat. Scribit igitur Lucianus animam Gamaleelis sibi ter per somnum apparuisse et prima vice dixisse: Luciane, Luciane, Luciane, Vade in civitatem Ierusalem et dic sancto Ioanni Episcopo; Quandiu clausi sumus & non apperis nobis? Et maximè quia in temporibus tui sacerdotij oportet nos revelari? Aperi nobis festinanter monumentum ubi in negligentia positæ sunt reliquiæ nostræ, ut per nos apperiat Deus et <13r> Christus ejus et spiritus sanctus ostium clementiæ suæ in hoc mundo. Periclitatur enim sæculum ex multis casibus qui fiunt in eo quotidiè. Et non tantum sollicitus sum pro me quantum pro his qui sunt mecum positi sancti & multi honoris digni &c. [i. e. pro S. Stephano & Nicodemo.] Dein secundam tertiamque visionis apparitionem narrans ait Gamalielem ultimò comminantem ac fremebundum dixisse: Quare usque nunc dissimulasti & noluisti pergere & dicere Episcopo Ioanni quæ tibi dicta sunt & ostensa? Quam excusationem habebis apud Deum aut quam veniam pro hoc contemptu sperabis in die judicij? Numquid non vides quanta siccitas est et tribulatio in toto mundo, & tu negligenter agis? – Exurge igitur et vade et dic illi ut apperiat nobis et faciat locum Orationis, ut intercessione nostra miseriatur Dominus populo suo. Narrat dein Lucianus quomodo cum sepulchrum juxta visionem apperiebatur, eâdem horâ septuaginta tres, qui vel dæmonibus correpti vel alijs languoribus infirmi aderant, odore sepulchri sanati sunt, & pluvia magna in refectionem terræ descendit. Hæc Lucianus in Epistolâ quæ eodem tempore latinitate donata per Occidentem æque ac Orientem spargebatur: omnibus fidem adhibentibus, et Augustino alijsque multis utriusque imperij Episcopis reliquias ut dictum est inter se dividentibus, & innumera miracula per easdem facta narrantibus. Ex hac igitur tam celebri sanctorum revelatione quasi in ingens & pernecessarium humani generis emolumentum facta, de stupenda sæculi credulitate & superstitione, deque fraude Diabolorum hominumve in cæteris revelationibus conjectare licet. Aliud tamen exemplum adjiciam. Ambrosius ubi populus Mediolanensis contendebat Basilicam non sine Martyre <14r> dedicandam esse, dicit se respondisse Faciam si martyrum reliquias invenero, statimque subijsse, ait, veluti cujusdam ardorem præsagij deinde Protasium et Gervasium invenisse. Animadverte quæso ardorem præsagij. Annon ardor iste propositum, consilium & machinationem subolet? Sed audi præterea quæ sequuntur. Narrat Paulinus in vita Ambrosij quod cum per inventas has reliquias miracula mox fierent, Ariani de Martyribus vel de Domini Sacerdote loquebantur quod immundi spiritus non Dei gratiâ per ipsos [Martyres] operante pellerentur, sed accepta pecunia se torqueri mentirentur. qui grati {Viris} itaque [pergit] ex ipsa multitudine subitò arreptus spiritu immundo clamare cœpit, ita optare se torqueri eos ut ipse torquebatur qui negarent martyres, vel qui non crederent in trinitatis veritatem quam docet Ambrosius. Hæc Paulinus: Quibus similia sunt quæ Ambrosius ipse serm 91 ad populum in dedicatione Basilicæ de hac re fatus est. Audivimus, inquit, hodie dicentes eos quibus manus imponebatur neminem posse esse salvum qui patrem et filium et spiritum sanctum negaret, qui trinitatis omnipotentem virtutem non crederet. Confitetur hoc diabolus sed Ariani nolunt fateri. Dicit Diabolus sic torqueatur quemadmodum ipse a martyribus torquebatur qui spiritus sancti deitatem negarit. Non accipio Diaboli testimonium sed confessionem. Dicebant hodie et superiore die vel nocte Dæmones: scimus quia martyres estis: Et Ariani dicunt: nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. Dicunt Dæmones martyribus: Venistis perdere nos? Ariani dicunt, Non sunt Dæmonum vera tormenta sed ficta et composita ludibria. Confer <15r> jam hæc omnia inter se, et senties forte quo studio hi Martyres reperti sunt et nomen atque honor Martyrum contra impugnantes defensum. Cæterùm sive fraude Hypocritarum sive manu diaboli somnia excitantis, has Martyrum revelationes contigisse dicamus (nam utroque modo contigisse videntur) hæc omnis somniantium et reliquias vendi tantium turba pro pseudoprophetica reprehendi debet. Ad eos utique verissimè pertinet istud Mosaicum:

[19]

[20]

<16r>

Insuper notari potest mos dedicandi Templa et Altaria per reliquias Martyrum. Aut reliquiæ quærebantur in dedicationem Basilicæ ; ut in casu Ambrosij: Aut reliquijs conquisitis Basilicæ construebantur ut in casu Gaudentij Brixiensis Aut si Basilicæ jam constructæ reliquiæ novæ superveniebant, novum saltem ijsdem in Basilica ista constituebatur Altare. et hinc multa Altaria in eâdem Basilicâ. Nam Altare martyri quondam dedicatum, non licebat (ut opinor) rursus dedicare, neque novus martyr sine Altari colendus exponebatur. Quin imò Altare Dei et sepulchrum martyris jam idem erant evaserant more obtinente ut reliquiæ sub Altaribus conderentur: cujus rei meminit Ambrosius in exhortatione ad virgines de reliquijs Vitalis et Agricolæ, et in Epist ad Sororem de inventione reliquiarum Protasij et Gervasij. Sic et Augustin Serm 11 de Sanctis. Hieron ep. 2 adv. Vigilant. & Sozom l 5 c 8. Et hinc Altaria non tantum in templis sed et ubique per agros et vias constructa: monachis hæc super cadavera quæ pro reliquijs martyrum per somnia revelatis venditabant, in devotionem populi passim erigentibus.

Si jam consideres ingentem numerum martyrum et quomodo eidem martyrj nonnumquam plura templa condebantur: inde colliges ingentem numerum Templorum. Martyrum sepulchra quamplurima a temporibus persecutionum conservabantur. Præter hos alij innumeri tanquam per somnia detecti recipiebantur. Atque singulorum corpora sæpenumero dissecta et per plures urbes et vicos, & nonnunquam per totum fere orbem dispersa fuerunt. Quis igitur <17r> non fatebitur terras omnes abominationum plenissimas? Quis numerum inibit locorum his abominationis dedicatorum. Certe tam ingens fuit numerus Templorum ut Theodoretus numerum martyrum inde computans dicit multas fuisse myriades. Nos, inquit,[21] martyrum myriadas multas ostendimus: Testes sunt eorum excitata Templa, quæ et urbes exornant & illustrant regiones. Et alibi:[23] Abolita Idolorum Templa, Idolorum aræ funditus subversæ, illustres Ecclesiæ ubique extructæ, in civitatibus, in pagis, in agris, in extremis provinciarum finibus martyrum templa pulcherrima fabrifacta. Et rursus:[24] Sepulchra martyrum ubique terra marique resplendent. Per Sepulchra Martyrum intellige Martyria vel Templa. Sic enim Templa vocitabantur propter martyres sub Altari conditos in quorum memoriam et honorem condita erant. 🅇pag. sequ. Symbol (six-spoked asterisk in a square) in text < insertion from f 17v > Symbol (six-spoked asterisk in a square) in text Nam veneratio martyrum cœpta est in sepulchris: dein sepulchra angustiora in conventus populorum erecta sunt, quæ istius sæculi scriptores indifferenter Sepulchra Martyrum, Martyria, Basilicas, Templa et Ecclesias appellabant. Eodem modo templa etiam Paganorum a sepulchris orta esse tradunt Ecclesiastici Scriptores. De ingenti vero talium sepulchrorum multitudine hoc tempore oritura vaticinatus est Hermes ille antiquus, dicendo quod tempus venturum esset quo omnis Ægyptiorum sancta veneratio (sic enim cultum Deorum Gentilium vocat) in irritum casura frustraretur & auferretur de Ægypto: quodque tunc terra ista sanctissima sedes delubrorum atque Templorum, sepulchrorum esset mortuorumque plenissima. Quod vaticinium ut impletum Augustinus commemorat l. 8 Civ. Dei c 26, dicens: Hoc [inditur Hermes dolere quod memoriæ martyrum nostrorum templis eorum delubrisque succederent : ut videlicet qui hæc legunt animo a nobis averso atque perverso, putent a Paganis Deos cultos fuisse in Templis, a nobis autem coli mortuos in Sepulchris. — Dolor Dæmonum per eum loquebatur, qui suas futuras pœnas apud sanctorum martyrum memorias imminere mærebant. In multis enim talibus locis torquentur et confitentur, & de possessis corporibus hominum ejiciuntur.

< text from f 17r resumes >

Templorum numero ostenso, consideretur splendor eorum. Audivisti e Theoderito quomodo aureis & argenteis muneribus in honorem martyrum suspensis ornabantur. Plerisque etiam tecta et limina erant aurea. Sic enim Ruffinus l.     Hist. c.     dicit aurea lecta reliquijs Baptistæ in Ægypto consurgisse. Et ✝[25] Damasus Templum Agnetis constructum fuisse: Templorum quod vincit opus, terrenaque cuncta:

Aurea nam rutilant summi fastigia tecti.

Et Paulinus natali 3 Felicis

Aurea nunc niveis ornantur limina velis.

Insuper egregium ornamentum a Damaso Papa in Ecclesia S. Athanasiæ positum, ostenditur his versibus

[26] Antistes, Damasus picturæ ornarat honore

Tecta, quibus nunc dant pulchra metalla decus.

Divite testatur pretiosior aula nitore

Quos rerum effectus possit habere fides.

pag sequ. < insertion from f 17v > Prudentius itidem de Templo Eulaliæ Virginis, ait:

Tecta corrusca superrutilant

De laquearibus aureolis

Saxaque cæso solum variant

Floribus ut rosulenta putes

Prata rubescere multimodis.

Sic et de monumento Hippolyti Martyris:

Ipsa illas animæ exuvias, quæ continet intus

Ædicula argento fulgurat ex solido

Præfixit tabulas dives manus æquore levi

Candentes recavum quale nitet speculum

Nec Parijs contenta aditus obducere saxis

Addidit ornando clara talenta operi.

Templum deinde hujus martyris describit augustissimum auroque ornatum, et hymno in Fructuosum Augurium et Eulogium Martyres Tarraconenses dicit istorum etiam Templo aurata tecta fuisse. < text from f 17r resumes > Neque pauca erant templa in hunc morem ornata <18r> sed gentes et urbes tali magnanimitate inter se contendere visæ sunt. Vnde Hieronymus in epistola ad Nepotianum generaliter dicit: Multi ædificant parietes & columnas Ecclesiæ substruunt, Marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur. Et similiter ad Demetriadem: Alij, inquit, ædificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis, columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornamentum non sentientia, ebore argentoque valvas, & gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Vnusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere quàm repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est &c. Similia repetit Hieronymus Coment. in c. 7 Hieremiæ, ut & Comment in c. 8 Zechariæ. Certe magnificentia horum sepulchrorum adeo in immensum crevit ut Prosper (lib. de promiss. & prædict. part. 3, c 38) referat templum suo tempore hoc est ante annum 440 extructum esse cujus tanta erat magnitudo & excellentia ut etiam plateam haberet quæ ad ipsum ducebat duorum millium passuum longitudinis totam pretioso pavimento & columnis ac muris ornatam. Vasa præterea ex metallis pretiosis construi solebant: de quibus Augustinus in Psal 113. Sed et nos, inquit, pleraque instrumenta & vasa ex auro et argento habemus in usum celebrandorum Sacramentorum quæ ipso ministerio consecrata sancta dicuntur. Prudentius autem in hymno de S. Laurentio Tyrannum inducit sic loquentem

Hunc esse vestris Orgijs

Moremque et artem proditum est,

Hanc disciplinam fœderis,

Libent ut auro Antistites:

Argenteis scyphis ferunt

Fumare sacrum sanguinem,

Auroque nocturnis sacris

Adstare fixos cereos.

Et præter hæc omnia audivistis e Theoderito quomodo votorum compotes donaria curationes indicantia, nempe simulachra manuum pedumque & similia ex argento aurove confecta in templis suspendere solebant. Symbol (diamond with a loop at each corner) in text < insertion from f 17v > Symbol (diamond with a loop at each corner) in text Vnde Prudentius de martyribus Hemiterio et Cheledonio ait quod populi eos confrequentant, obsecrantes voce, votis, munere. Ac de concurrentibus ad templum Hippolyti quod quisque cum pignoribus rapidum carpere gestit iter: templumque hujus martyris vocat muneribus opulens. < text from f 18r resumes > Hæc autem non refero quasi sumptus et magnificentiam, in vero cultu Dei improbarem, sed ut ostenderem studium sæculi hujus in falso cultu sanctorum. Hoc enim est quod dicitur in Daniele (c 11) de Rege illo scelesti: In sede ejus una cum Deo honorabit Mahuzzimos [i.e. protectores] cum Deo inquam quem patres ejus non norunt honorabit [eos] auro et argento gemmisque et rebus desideratissimis.

Sed cum Prophetiæ hujus meminerim, notari potest etiam distributio regionum inter sanctos. Non omnes omnium urbium Protectores constituebantur, sed hic unius urbis, ille alterius, tertius duarum urbium pluriumve, prout illorum reliquiæ inter urbes et vicos distribuebantur. Civitates, inquit Theoderitus, et vici corpora martyrum inter se sortitò partiti sunt, et ut urbium custodes & lo <19r> corum præsides venerantur. Et hoc est quod in Daniele c 11 dicitur: Terram [inter Mahuzzimos] dividet in patrimonium. De hisce urbium et oppidorum vel potius singulorum hominum (nam eo superstitionis jam deventum erat) specialibus patronis loquitur etiam Leo I qui anno 440 factus erat Episcopus Romanus: Sicut nos, inquit[27] experti sumus & nostri probavere majores, credimus atque confidimus inter omnes labores istius vitæ ad obtinendam misericordiam Dei semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos. Huc spectat illud Theoderiti: quod Christiani nascentibus filijs martyrum vocabula imponere student securitatem inde ipsis tutelamque comparantes.

Proximum quod adnotabimus est devotio populi erga sanctos. Civitates et vici, inquit Theoderitus, corpora martyrum inter se sortitò partiti, servatores animarum et corporum medicos appellabant, et ut urbium custodes ac locorum præsides venerabantur. Templa amplissima omnique ornatus genere variata passim construebant; in eis dies festos frequentissimè celebrabant, imò sæpe diebus singulis; sanitatem, liberos et omne genus benedictionum ab ijs petebant, & propter accepta gratias reddebant, ac donaria etiam votorum compotis: eorum nomina meliùs noverant quàm familiarium; eaque nascentibus filijs imponebant, tutelam inde ipsis comparantes. Servorum Crucifixi sepulchra, inquit ✝[28] Chrysostomus, regijs aulis sunt clariora non magnitudine et pulchritudine ædificiorum (nam et in hoc superant) sed quod multò majus est, convenientium studio. Et alibi dicit,[29] civitates ad martyrum sepulchra concurrere & populos eorum amore inflammari. Et nonnunquam populum hortatus est (ut supra notavimus) ne per nimiam suam spem et confidentiam in sanctis, ipsi desides fiant in reliqua religione. In Africa certe superstitio ante annum 398 jam generalis, fervida & infixa evaserat ut Episcopi metuerent ne Altaria per agros et vias falsis <20r> Martyribus dicata non possent everti sine populari tumultu. Sed et ex peregrinationibus ad loca superstitionum affectio populi abundè manifestatur. Tanto studio petebant memorias Domini in Palæstina ut Erasmus in vita Hieronymi diceret eo tempore quo Hieronymus primò in Orientem perrexit, hoc est circa annum 370, Vrbis Hierosolymitanæ tantam fuisse apud omnes religionem ut parum pius sibi videretur qui Hierosolymis non fuisset. ~ ~ ~ ~ ~ ~ Hieronymus in Epistola ad Paulinum Hierosolymis anno 394 data, describens mores monachorum qui in eremis degebant, dicit quidem Antonium et cuncta Ægypti et Mesopotamiæ Ponti Cappadociæ et Armeniæ examina non vidisse Hierosolymam: deinde describens tempora quæ Constantinum præcesserunt, dicit; Ab Hadriani temporibus usque ad Imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco resurrectionis simulachrum Iovis, in Crucis rupe statua ex Marmore Veneris a gentibus posita colebatur. At de sui temporis mundo Christiano ibidem ait : De toto huc orbe concurritur. Plena est civitas universi generis hominum, & tanta utriusque sexûs constipatio ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris. Sic et in epistola ad Marcellam describit Hieronymus quomodo de Gallia Britannia, Armenia, Persia, India, Æthiopia, Ægypto, Ponto, Cappadocia, Syria Cœle, Mesopotamia totoque orbe, qui in religione primi sunt & præsertim Monachorum examina, concurrunt ad loca sancta, diuque concurrêre, putantes, ait, minus se religionis, minus habere scientiæ, nec summam, ut dicitur, accepisse manum virtutum nisi in illis Christum adorassent locis de quibus primum Evangelium de patibulo corruscaverat. Hanc consuetudinem suggerit Hieronymus a temporibus Apostolorum derivatam fuisse, cum tamen ipse loco jam citato contrarium suggerit: ex Eusebio scilicet qui in        Constantini monumenta sancta aggeribus terræ operta <21r> et superinductis Gentilium abominationibus profanata et quasi abolita, ad usque Concilium Nicænum & ultra jacuisse: Deo, ut mihi videtur, hoc eousque permittente, eodem concilio quo corpus Mosis olim voluit occultari. Certè perpauci ante hoc tempus loca sancta visitabant , ijque fortasse spectandi non colendi causa id fecerint. Iam verò hæc consuetudo in superstitionem statim cessit. Sic enim Palladius in vita Ruffini dicit Ruffinum 27 annis excepisse eos, qui veniebant Hierosolyma voti causa, et Episcopos & monachos & Virgines & omnes qui adventabant suis fovisse expensis. Et Hieronymus, Epist 154 ad Desiderium, dicit: Certe adorasse ubi steterunt pedes Domini pars fidei est. Quali autem adoratione Hieronymus expressit in vita Paulæ, ubi describens quomodo loca sancta visitabat: Prostrata, inquit, ante crucem, quasi pendentem dominum cerneret, adorabat. De hac autem adoratione Paulinus, Epist 11 ad Severum, generaliter loquitur: Operante, inquit, divina virtute jugi miraculo, Crux in materia insensata vim vivam tenens, ita ex illo tempore [quo invocata est] innumeris pene quotidie hominum votis lignum suum commodat, ut detrimenta non sentiat, et quasi intacta permaneat, quotidiè dividuam sumentibus & semper totam venerantibus. De hac ligni quasi per vegetationem continua restitutione Cyrillus Hierosolemitanus meminit etiam in Catachesi 10, dicens: Quinque panes testantur in quinque millia multiplicati: Lignum Crucis testatur ad hodiernum diem apud nos apparens, & apud eos qui secundum fidem ex illo capientes, hinc universum orbem ferè jam replerunt. Sic et Catach 4 & 13: Ligno crucis, ait, universus terrarum orbis partes repletus est. Multiplica <22r> tionem hanc credat qui potest. Certè ego ne Crucem quidem repertam sed potiùs fictam fuisse suspicor. Nam inventio ejus Hellenæ matri Constantini tribuitur, Eusebius autem, etsi in Oratione de Laudibus Constantini, gesta Hellenæ in locis sanctis descripsit, et inventio Crucis cæteris quid nobilius sit ne verbum tamen de eâ protulit. Sed utut sit, ex allatis patet ingens superstitio erga reliquias Servatoris, quam et Chrysostomus, lib 1. Quod Christus sit Deus, satis descripsit in verbis. Vnde ergo, dic mihi, ait, omnibus tantum Crucis studium & quòd ita desiderata cunctis, & omnibus desiderabilior? Ipsum ergo lignum, in quo positum sanctum corpus Domini & crucifixum, quarénam habere totus orbis ita contendit ut qui parvum quiddam ex illo habent, hoc auro includant, tam viri quàm mulieres, & cervicibus suis aptant, hinc valde honestati & magnifici, muniti et protecti, licèt condemnationis fuerit lignum? Hæc Chrysostomus, , quibus consentaneum est quod Paulinus Nolanus[30] Severo reliquias Martyrum desideranti earum vice particulam Crucis auro inclusam in dedicationem Basilicæ transmisit.

Neque tantum gentes ad Servatoris reliquias voti et venerationis causa profectæ sed et ad reliquias diversorum martyrum. Philoromus qui Imperante Iuliano factus est Monachus, fuitque Basilo M. Charissimus, pedestri itinere, ut narrat Palladius in vita ejus peregrinatus est Romam ad orandum in martyrio sanctorum Petri et Pauli; item Alexandriam profectus est, cùm vovisset, in Martyrium S. Marci. & voti gratia, bis pedibus ivit Hierosolyma ad honoranda loca sancta. Augustinus autem Serm. 1 de Sanctis Petro et Paulo, confluxum gentium ad memoriam eorum testatur: Be <23r> atissimum Petrum piscatorem modò genubus provolutis, inquit, adorat gentium multitudo. Et Paulinus natali 3 S. Felicis scribit turbas innumerabiles ex remotissimis locis peregrinari solitas ad corpus S. Felicis. Prudentius etiam in Hymno de SS Hemeterio et Chelidonio

Exteri, inquit, nec non et orbis

Huc colonis advenit.

Fama nam terras in omnes

Præcucurrit proditrix

Hîc patronos esse mundi

Quos precantes ambiant.

Et in passione Hippolyti martyris

Mane salutatum concurritur omnis adorat

Pubis. eunt redeunt solis ad usque obitum.

Conglobat in cuneum Latios simul, ac peregrinos

Permistim populos, religionis amor.

Oscula perspicuo figunt impressa metallo

Balsama diffundunt, fletibus ora rigant.

Hoc itaque modo quotidie frequentabant Martyrem hunc tam peregrini quam indigenæ: sed in die festo Poeta concursum populorum describit omni ferè fide majorem.

Iam cum se renovat, inquit, decursis mensibus annus,

Natalemque diem passio festa refert:

Quanta putas studijs certantibus agmina cogi,

Quæve celebrando vota coire Deo?

[31] Vrbs Augusta suos vomit, effunditque Quirites

Vna et Patricios ambitione pari.

Confundit plebeia phalanx umbonibus æquis

Discrimen procerum præcipitante fide

Nec minus Albanis acies se candida portis

Explicat, & longis ducitur ordinibus.

Exultant fremitus variarum hinc inde viarum

Indigena, et Picens, plebs et Etrusca venit.

Concurrit Samitis atrox habitator, & altæ

Campanus Capuæ, jamque Nolanus adest.

<24r>

Quisque sua lætus cum conjuge, dulcibus et cum

Pignoribus, rapidum carpere gestit iter.

Vix capiunt patuli populorum gaudia campi,

Hæret et in magnis densa cohors spatijs.

<25r>

Constantiæ Constantini sororis et Licinij nuper conjugis accidit presbyterum quendam venire in notitiam latenter partibus Arij faventem. Sed is primò nihil omninò de his apud sororem principis aperire: ubi vero multa familiaritas copiam tribuit, paulatim sermonem cœpit aspergere, invidiam dicens Ario generatam & pro simultatibus privatis episcopum suum rem contentiosè exagitavisse æmulationis stimulo confixum, quod Arius apud plebem satis charus haberetur. Hæc atque ejusmodo alia frequentius suggerens, animos Constantiæ suos efficit. Quæ cum diem obitura, visitaretur a fratre, atque ab eo blande religiosèque compellaretur, extremam dicitur ab eo gratiam poposcisse ut presbyterum in familiaritatem reciperet & quae sibi ab eo pro spe & salute suggererentur, audiret; se quidem jam ex hac luce discedentem nihil curare: pro fratris vero statu esse sollicitam, ne forte pro innocentium pœnis, regni sui pateretur excidium. .Quibus ille monitis a sorore susceptis, accommodavit aurem presbytero (Ruffin l. 1 c. 11 Sozom. l 2 c 27) et causam Arij denuò ventilandam esse censuit (Sozom. ib.) Quare confestim illum cunctantem semel atque iterum ab exilio revocavit, hujusmodi literis:

Victor Constantinus Maximus Augustus, Ario.

Iampridem gravitati tuæ significatum est, ut ad Comitatum nostrum venires, quô majestatis nostræ conspectu frui posses. Sed mirari satis non possumus, quod confestim id non præstiteris. Conscenso igitur vehiculo publico ad Comitatum nostrum venire accelera ut nostram clementiam ac beneficentiam expertus, in patriam reverti possis. Data ante diem quintum Calendarum Decembrium.

Arius igitur acceptis Imperatoris literis, haud multò post Constantinopolim venit. Erat cum illo etiam Euzoius quem Alexander Diaconatus honore exuerat, tunc cum Arium ejusque socios deponeret. Socr l 1 c 25. Illi ergo, rogante Imperatore, libellum fidei composuerunt ut sequitur.

Religiosissimo Deique amantissimo Domino nostro Imperatori Constantino Arius & Euzoius: sicut præcepit Deo <26r> carissima pietas tua, Domine Imperator, fidem nostram exponimus, scriptisque profitemur coram Deo, nos et illos qui nobiscum sunt, ita credere uti subjectum est. Credimus in unum Deum, patrem omnipotentem, & in Dominum Iesum Christum, filium ejus, qui ex eo ✝[32] genitus est ante omnia sæcula: Deum Verbum per quem omnia facta sunt, quæ in cælo et quæ in terrâ: qui descendit & incarnatus est: qui passus est & resurrexit & ascendit ad cælos & iterum venturus est ut judicet vivos ac mortuos. Et in spiritum sanctum; in carnis resurrectionem & in vitam venturi sæculi, regnumque cælorum, & in unam Catholicam Ecclesiam Dei, quæ a primis, cardinibus ad ultimos usque terrarum fines porrigitur. Hanc fidem ex sanctis Evangelijs accepimus, Domino Discipulis suis dicente: Ite & docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Nisi hæc ita credimus et nisi verè suscipimus Patrem et ffilium et Spiritum sanctum, sicut omnis Catholica Ecclesia & Scripturæ docent, quibus per omnia credimus; Iudex noster est Deus nunc et in futuro sæculo. Quapropter pietatem tuam rogamus, Deo carissime Imperator, ut cùm Ecclesiastici simus, & fidem ac sensum Ecclesiæ sanctarumque scripturarum teneamus, per pacificam ac religiosam pietatem tuam uniamus matri nostræ Ecclesiæ, sublatis videlicet quæstionibus ac disputationibus superfluis: ut et nos et Ecclesia mutuam inter nos pacem servantes, solemnes preces pro pacato imperio majestatis tuæ et pro universa stirpe tua, simul omnes ad deum fundamus. Socr lib 1 c 26. Sozom lib 2, cap. 27. ‡ < insertion from f 26v > ‡ Imperator itaque cùm hæc ei placerent ✝[33] convocat Episcopos, ut causam Arij denuò cognoscerent. Et ipsis etiam fides Arij complacuit, neque ampliùs, cùm se libertatem jam recepisse cernerent, exigunt ut Consubstantiali subscribatur. Arius itaque ab his receptus in communionem, mittitur Alexandriam ut in locum suum restitueretur. < text from f 26r resumes >

Interim Eusebius et Theognis, audito quod Arius ab exilio revocatus esset, sed causa revocationis nondum plane perspecta sequentes literas ad hos Episcopos mittunt. Nos quidem a vestra pietate dudum condemnati indicta causa, judicium sanctitatis <27r> vestræ placide et cum silentio ferre debemus. Sed quoniam absurdum est, argumentum calumniæ adversus semetipsum silentio suo præbere, idcirco significavimus vobis, nos et in fide unanimes conspirasse; & notione consubstantialis examinata, omni studio in pacem incubuisse nullam unquam hæresin secutos. Cumque ob securitatem et tranquilitatem Ecclesiarum ea suggessemus quæ nobis in mentem veniebant, et eos quibus a nobis satisfieri oportebat confirmassemus, fidei quidem subscripsisse, anathematismo verò noluisse subscribere; non quod fidem reprehenderemus, sed quia minimè credebamus illum qui accusatus fuerat, ejusmodi esse; cum partim ex ijs quæ ad nos per literas scripserat, partim ex ejus sermonibus in conspectu nostro habitis, compertum haberemus, illum talem non esse. Quod si sanctissimo [34] Concilio vestro satisfactum est, non repugnantes, sed consentientes ijs quæ a vobis decreta sunt, etiam hoc libello consensum nostrum confirmamus; non quidem tædio exilij, sed ut suspicionem vitemus hæreseos. Nam si in conspectum vestrum nos venire patiemini, invenietis nos in omnibus concordes & decretis vestris inhærentes: quando et eum ipsum qui ob ista accusabatur placuit reverentiæ vestræ humaniter tractare & ab exilio revocare. Porro absurdum fuerit, cum is qui reus esse videbatur, revocatus sit, seque de illis quæ ipsi objiciebantur purgaverit, nos silere et argumentum adversus nosmetipsos ultro suppeditare. Vos ergo sicut reverentiam vestram Christi amantissimam decet, Imperatorem deo carissimum admonere dignemini, eique preces nostras offerre, & in nostra causa ea quæ vobis congruunt maturè decernere. Socr l 1 c 14. Sozom. l 2 . c 16. Revocantur itaque ab exilio Eusebius & Theognis Imperatoris jussu, & sedes suas receperunt eosque qui in ipsorum locum ordinati fuerant expelerunt, Amphionem quidem, Eusebius, Cl{e}istum vero The{ognis} {illeg} (Socr. & Sozom. ib.) Et reliquos <28r> similiter Episcopos et Presbyteros ab exilio relaxatos fuisse fidem facit Epistola subsequentis Synodi Hierosolymitanæ ad Ægyptios data, licèt Historiographi relaxionis eorum non meminerint.

Cæterum ut res quæ sequuntur distinctè tradam, Historia Ecclesiæ Alexandrinæ altiùs repetenda est. Tradit Eutychius Patriarca Alexandrinus quod anno Claudij Cæsaris nono Evangelista Marcus in urbe Alexandriæ homines ad fidem in Christum primus invitavit & Ananiam constituit urbis illius Patriarcham. – Constituit autem Evangelista Marcus una cum Hanania Patriarcha duodecim Presbyteros, qui nempe cum Patriarcha manerent, adeo ut cum vacaret Patriarchatus, unum e duodecim Presbyteris eligerent, cujus capiti reliqui undecim manus imponentes ipsi benedicerent et Patriarcham crearent: deinde virum aliquem insignem eligerent quem secum Presbyterum constituerent loco ejus qui factus est Patriarcha, ut ita semper extarent duodecim. Neque desijt Alexandriæ institutum hoc de Presbyteris, ut scilicet Patriarchas crearent ex Presbyteris duodecim, usque ad tempora ✝[35] Alexandri Patriarchæ Alexandrini qui fuit ex numero illo trecentorum et octodecim. Is autem vetuit ne deinceps Patriarcham Presbyteri crearent. Et decrevit ut mortuo Patriarcha convenirent Episcopi qui Patriarcham ordinarent. Decrevit item ut vacante Patriarchatu, eligerent ex quacunque tandem regione, sive ex duodecim illis Presbyteris, sive alijs, virum aliquem eximium, perspectæ probitatis, eumque Patriarcham crearent; atque ita evanuit institutum illud antiquius quo creari solitus a Presbyteris Patriarcha, & successit in locum ejus decretum de Patriarcha ab Episcopis creando. Eutych. annal. part. 1. Occasio vero hujus mutationis, quantum sentio, hujusmodi erat.

Festo quodam die, ut narrat Rufinus, Alexander videt eminus puerorum supra oram maris ludum, imitantium, Episcopum atque ea quæ in Ecclesijs geri mos est. Sed cum intentius diutinè pueros inspectaret, videt ab his geri quædam etiam secretiora & mystica. Perturbatus ilico, <29r> vocari ad se clericos suos jubet atque eis quid eminus ipse videret ostendit. Tum abire eos, et comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent quis eis ludus, et quid egissent, vel quomodo, percunctatur. Illi ut talis habet ætas, pavidi, negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandunt, & baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per unum eorum, nomine Athanasium, qui ludi illius puerilis Episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat: Vbi videt secundum religionis nostræ ritum cuncta constare, collocutus cum concilio clericorum, statuisse traditur, illis quibus integris interrogationibus & responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea quæ a sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos quos ludus ille vel Presbyteros habere visus fuerat, vel ministros, convocatis parentibus, sub Dei obtestatione tradit Ecclesiæ suæ nutriendos. Parvo autem tempore cum a Notario integre & a Grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuo tanquam fidele Domini commendatum a parentibus restituitur sacerdoti. Ruffin. l 1. c 14. Socr l 1 c 15 Sozom. l 2 c17. Non tamen semper apud Alexandrum mansit, sed ✝[36] profectus in Eremum Antonio monacho adhesit ( supra). Cœpit autem clarescere Sub Licinio per disputationes adversus gentiles ( ✝[37] Martyrol. Roman. die 13. Ian.). Hinc Alexander in contubernium suum adscivit, eumque Notarium deinceps habuit, Sozom. l. 2. c. 17. Postea Diaconus factus in Concilio Nicæno. Episcopi sui aderat consilijs, senem quamplurimum juvans (Ruffin. l. 10 c. 5) & adversus Eusebianus fortiter dimicans (Socr. l 1 c 8) Ex quo tempore maxima pars hujus disceptationis haberi cœpit (Sozom. l. 1. c. 17). Et licet orbi jam primum cœpit innotescere, non dubium est tamen quin Episcopo suo in tota hac controversia apprimè juvit: vir utique rebus gerendis aptissimus: nam præter subtilitatem ingenij, Iuris etiam scientiam calluit, ita ut a Severo Iurisconsultus <30r> diceretur. Et certe Epistola Circulatoria Alexandri non minus redolet genium2 Athanasij1 in defendenda oppinione, quam calorem senis in mordendis adversarijs. In magno igitur erat honore Athanasius apud Episcopum suum (Socr. l. 1, c. 8) et ab eo pergente ad patres in senectute bona, ad portandum post se Ephod sacerdotale deligitur (Ruffin. l. 1. c. 14) Sozomenes lib 2 c 17 referens quomodo Alexander hunc successorem reliquit quasi divinis jussionibus ad eum designandum impulsus: addit quod Athanasius fugam paravisse diceretur et per vim ab Alexandro coactus esse ut sacerdotium susciperet. Et ejus rei testem citat Apollinarem Syrum, qui scribit Alexandrum moribundum valdè sollicitum fuisse de electione Athanasij in successorem, & Athanasium fugisse. Noverat utique Alexander hunc fore propugnatorem partium suarum longe acerrimum, et ideo ut in successorè eligeretur, modis omnibus ambiebat : < insertion from f 29v > ✝ Athanasius ab Alexandro pergente ad patres in senectute bona, ad portandum post se Ephod sacerdotale deligitur. Ruffin. l 1. c 14. Alexander cum ex hac vita migraturus esset, Athanasium successorem reliquit, divinis ut equidem arbitror jussionibus ad eum designandum impulsus. Etenim Athanasius ipse fugam paravisse dicitur, & per vim ab Alexandro coactus esse ut sacerdotium susceperet. rei testis est Apollinaris Syrus ita dicens. Post hæc vero impietas bellum inferre non cessat. Sed primum quidem contra beatum hujus viri doctorem armatur; & hic tanquam filius patri adjutor aderat. Deinde verò contra hunc ipsum <30v> tunc cum ad Episcopatus successionem venit, fuga quidem multumque usus Dei autem auxilio repertus, quemadmodum et beato viro qui episcopatum ei tradidit, divinus præmonstratum fuerat non alium quam hunc sucessorem ipsius fore. Nam cum is ex hac vita vocaretur & jam morti vicinus esset, Athanasium nominatim vocare cœpit. Vbi sæpius eum vocasset, prophetico spiritu ita locutus est: Effugisse te credis, Athanasi. Non effugies; significans scilicet eum ad certamen vocari. Sozom l 2 c 17. Cæterum1: hæc4 fuga6 Athanasij5 commentitia2 est3 ut post hac explicabitur. < text from f 30r resumes > Qua de causa , cum Athanasius tantum Diaconus esset, atque adeo juxta veterem constitutionem Ecclesiæ istius eligi non posset, Alexander constitutionem mutasse videtur, sanciendo ut non tantum unus e duodecim Presbyteris istius Ecclesiæ sed quivis vir probus eligi posset. < insertion from f 29v >

Scribit ‡[38] Synodus Alexandrina Anno       sub Athanasio habita, quod cum Arius ab Ecclesia per Alexandrum ejectus esset & Eusebiani multis adhortationibus Alexandro scriberent ne Arium extra Ecclesiam relinqueret, Alexander autem nollet recipere Eusebiani in Athanasium ejus Diaconum iras convertunt. Postquam autem, eum assiduum esse apud Alexandrum et in pretio haberi curiosè animadverterent, atque etiam ejus pro Christo pietatem in Synodo Nicæna, ubi cum magna libertate contra Arianorum impietatem disseruerat, experti essent, eorum odium magis crevit: Vbi autem Deus eum ad Episcopatum provexerat veterem jam olim malitiam refoventes, – modis omnibus conjurationes in eum coquebant. Hæc illi: Ex quibus quis non collegerit tardum senem tota hac disceptatione consilijs hujus juvenis usum fuisse ita ut Eusebiani non tam cum Alexandro quam cum Athanasio sub persona Alexandri contenderint? Vnde distinctionis gratia propugnatores hujus opinionis non immerito Athanasiani quos vocitemus Certe Epistola illa circulatoria Alexandri cujus partem supra citavimus, non minùs redolet Athanasij genium in defendenda opinione quam calorem senis in mordendis adversarijs, ut quisquam sentiat qui Epistolam illam & cum scriptis Athanasij comparaverit.

Cum igitur Alexander hunc diligeret plurimùm, & partium suarum propugnatorem longe acerrimum fore cerneret, ut iste sibi in Episcopatu successor eligeretur, ✝ pro viribus ambiebat. Qua de causa cum Athanasius tantum Diaconus esset – – – – posset.

< text from f 30r resumes >

Et præterea cum Presbyteri non possent Episcopum creare nisi quem populus prius eligerat , & major pars populi Alexandri sententiæ aversaretur, Episcoporum vero quos sub se habebat pars major cum eo faciebat, ideo necessitate quadam coactus erat potestatem omnem contra populum conciliare, ne per adversam electionem causa caderet. has vero veterum constitutionum mutationes in Concilio illo Alexandrino cui Hosius interfuit, factas esse non est improbabile; unde et canon quartus Concilij Nicæni, quo statuitur ✝[39] ut Episcopus (si fieri potest) a totius Provinciæ Episcopis ordinetur. Hunc enim Canonem in gratiam Ægyptiacæ Dioceseos ad comprimendum populum constitutum esse, ex posteriori parte ejus colligitur, qua contra populos Ario et Meletio faventes statuitur ut in electionibus <31r> {Episcoporum} Metropolitani Episcopi maxime vel præsentia vel autoritas habeatur. Cujus canonis rationem ipsa Synodus in Epistola ad Alexandrinorum Ecclesiam sic reddit. Si quempiam, inquit, eorum qui in Ecclesia censentur, diem suum obire contigerit, tum in defuncti locum atque honorem provehantur ij qui nuper adsciti sunt, modò digni videantur, & populus eos eligat, suffragante nihilominus, plebisque judicium confirmante Alexandrinæ urbis Episcopo.

In persecutione quæ a Dioclesiano et Maximiano Imperatoribus excitata est – Meletius quidam cum Petro Archiepiscopo Alexandrino alijsque pluribus in vinculis habebatur. Atque ille quidem cæteris Ægypti Episcopis antecellens, secundum a Petro dignitatis locum obtinebat utpote illius adjutor. – Cumque nonnulli martyrium feliciter subijssent, alij vero ab eodem excidissent, idolis sacrificantes, ijdem post lapsum ad confessores & Martyres accesserunt, ut pænitentiæ misericordiam obtinerent. – Hinc minima inter Martyres commotio ac dissentio est exorta: negantibus alijs eos qui semel lapsi essent recipiendos esse ad pænitentiam: ne fortè reliqui ob celerrimè impetratam ab ijs indulgentiam minore pœnarum metu abripi sese paterentur execrandisque se Gentilium sacris polluerent. Hi erant Meletius & Peleus, alijque complures Martyres & confessores, quos divini honoris studio, ait Epiphanius, ac zelo inflammatos, cum hæc dicerent, fuisse non dubium est. Auctores porrò ijdem erant, ut secundum persecutionem, post justum aliquod temporis spatium, pace constituta, pænitentiæ illis locus indulgeretur: siquidem vere illam et ex animo susciperent atque ejus fructus exhiberent. — Contra sanctissimus Petrus, utpote <31v> benignus ac misericors, his illos verbis obsecrabat: Admittamus illos, quandoquidem peccati eos pænitet, ac pænitentiam illis constituamus, (his enim verbis usum esse constanti fama, inquit Epiphanius, didicimus) ne & pudore et dilatatione illa temporis qui semel præ imbecillitate & ignavia a Diabolo concussi ac labefactati sunt penitus desciscant. – Quamobrem Petri quidem oratio ad clementiam humanitatemque spectabat, Meletij vero ac fautorum ejus, veritatis ac divini ardoris patrocinium susceperat. – Petrus igitur, cum animadverteret consilium suum Meletianis minùs placuisse medio in carcere pallium veli instar oppandens, proclamari a Diacono jussit: Qui Mecum sentiunt huc ad me veni; qui Meletij opinioni favent, ad Meletium. - Quod cum ita factum esset, diviso in partes populo, Episcoporum, Monachorum & Presbyterorum ac reliquorum ordinum major numerus sese ad Meletium adjunxit: pauci quidem Episcoporum et aliorum Petrum Archiepiscopum secuti sunt. Quo ex tempore preces ac sacrificia, cæterasque omnes ceremonias separati a se invicem obierunt. Posthæc Petrus martyrio affectus est Alexandro successore relicto Meletius verò cum alijs plerisque relegatus & ad Phanesia metalla damnatus est, ubi diutius detinebatur. – Qui quidem in Metallis a mutua communione abstinebant. – et postea divisi manentes, ac Ecclesijs suis diversa nomina imponentes, qui Petri successoribus adhærebant Ecclesia Catholica dicebantur; qui Meletio, Ecclesia Martyrum. Epiphanius Hæres. 68 . Hoc modo igitur ecclesia Ægyptiaca divisa erat, non tam ob diversitatem opinionis sed quod una pars communicabat cum lapsis quos altera pars fugiendos esse duxit.

<32r>

De his autem statutum est in Concilio Nicæno ut se submitterent Alexandro nec ullam haberent potestatem constituendi successores ad continuationem schismatis. Atque ita hi redierunt in communionem cum Alexandro adeo ut Ecclesiæ Ægypti jam prorsus pacificatæ viderentur. Quinto igitur mense post Concilium Nicænum, moritur Alexander, juramento (Athan.            Theod.    ) et tam illi qui ipsi, quàm illi qui Meletio adhærebant inter se communicabant, & congregati ex Thebaide & ex universa Ægypto quinquaginta quatuor Episcopi, dato sibi invicem jurejurando statuebant ut communi suffragio eligeretur is qui Alexandrinam Ecclesiam administraturus esset ( Arriani apud Sozom. l 2 c 17. Neque hoc negatum est ab Athanasianis in defensione sua) sed septem Episcopi ex eorum numero, violato jurejurando [una cum alijs fortasse nonnullis qui non juraverant] clam ordinarunt Athanasium (Ariani apud Sozom ib. & Meletiani a Synodo Alexandrina in ✝[40] Epist. ad Ecclesias citati populis qui cum Athanasio faciebant Ecclesiam quandam occupantibus, fores præcludentibus, & nec ipsis egredientibus, nec permittentibus ut aliqui Episcoporum quos intus habebant egrederentur, donec Athanasius ab Episcopis illis diu reluctantibus ordinaretur: ut ipsæ Athanasius & {illeg} fere centum Episcopi Ægyptij in præfata ✝[41] Epistola Synodali confessi sunt. Quo facto Athanasius nuncio celeri electionem ab Imperatore confirmari procurat antequam quærelæ alterius partis ad aures ejus pervenirent. Et hinc novum bellum atrox admodum et diuturnum arsit. Nam ea de causa multi tum ex plebe tum ex clericis Ægypti communionem ejus refugiebant <33r> (Ariani apud Sozom l 2. c. 17) [42] Meletiani verò supra modum excandescentes, schisma renovarunt, si modò jam ampliùs schismatici dici meruerint qui communionem Athanasij justas ob causas fugere. Neque de Episcopatu Athanasij solummodo contendebatur sed de fide etiam disputatio recruduit. Cunctis igitur inter se pacem colentibus, apud solos Ægyptios implacabili contentionis furor ardebat: adeo ut molestiam quidem exhiberent Imperatori; non ideo tamen eum ad iracundiam excitarent. Illos enim ut patres, aut potius ut Prophetas Dei, omni honore Imperator afficiens; iterum ad se vocabit; iterum arbiter eorum fuit; iterum eos muneribus ac donis honoravit. Sententiam quoque quam arbiter dixerat, per Epistolam significavit; confirmans & sanciens ea quæ a synodo decreta fuerant; eosque adhortans ut concordiæ studerent, nec Ecclesiæ corpus distrahere ac discerpere vellent sed futurum Dei judicium animo reputarent. Hæc Euseb. De vit. Const. l. 3 c. 23 ubi modo historiam concilij Nicæni descripserat, & episcopos domum cum muneribus reversos, atque pacem ecclesijs redditam esse dixerat). Interim tamen Imperator plures eorum qui communionem Athanasij refugiebant, exilio multavit. Cum ijs qui Nicomediam & Nicæam mittebantur Eusebius & Theogonius, Episcopi istarum urbium, communicabant, & causæ eorum contra Athanasium patrocinati sunt. Quare Imperator hos etiam relegat ut patet ex ‡[43] Epistola Imperatoris eodem tempore scripta ad Nicomedienses ubi hæc leguntur. Quid nuper Eusebius {una} cum Theogonio dementiæ suæ socii admiserit, quæso accipete. Alexandrinos quosdam qui a nostra fide desciverant istuc abduci præceperam, propterea quod eorum opera ac ministerio discordiæ fax excitabatur. Verum isti egregij Episcopi quos Synodi clementia ad agendam pænitentiam servaverat, non solum istos susceperunt & apud se tutò degere jusserunt, sed etiam malitiæ illorum socios se ac <34r> participes adjunxerunt. Quamobrem adversus ingratos istos id agere decrevi. Abreptos videlicet quam longissime deportari jussi. – Siquis verò mentionem illarum pestium facere, aut in laudem eorum temere excitari præsumpserit, statim opera famuli Dei, hoc est nostri, audacia ejus comprimetur. Hæc Imperator. Scribit autem Philostorgius Eusebium tribus mensibus post Synodum Nicænum exactis relegatum esse, hoc est ante mortem Alexandri. Sed ✝[44] Athanasius (siqua ei fides) scribit Eusebium a tempore mortis Alexandri ubi audiverat Meletianos denuo turbare Ecclesias, cum ijs consilium inijsse. Et res ipsa suadet exilium horum duorum contigisse ubi Imperator advocatis Episcopis Egyptijs & causa Athanasij audita, sententiam modo pronunciaverat. hoc est, ut ego arbitror, sex circiter vel septem fere mensibus post Synodum exactis

Eadem tempestate Imperator ex Oriente rediens [45] Vicennalia sua Romæ celebravit Romæ: Interim gaudia hæc mætissimis quibusdam casibus temperantur. Nam Imperator hoc ipso fere tempore ‡[46] Crispum Cæsarem, filium suum primogenitum, ob falsam criminis suspicionem veneno sustulit, et mox propriam etiam conjugem Faustam balneo calido suffocavit: atque a[47] alios quosdam genere proximos, et b[48] amicos innumeros occidi jussit: de quibus consule Baronium ad annum 324. sect 5 & sequ. qui utique testimoniorum (quæ ibi nominat) multitudine et evidentia victus cogitur hæc agnoscere. Rejicit tamen factum ad annum 324, Chronicon Eusebij secutus, quod certò erroneum est, & hic, forte ab Hieronymo, interpolatum, nam Eusebius Imperatorem summis laudibus extollere et ejus vitia omnia celare solitus est. Tempus verum sic colligitur. Sozomenes l 1 c 5, ex legibus a Constantino et Crispo simul editis et notas temporum nominaque Legislatorum ferentibus, expressè testatur Crispum desijsse anno vicessimo Constantini, qui quidem annus cœpit 8 Kal Aug A.C. 425, dum Synodus Nicæna ederet, quæ et festo <35r> vicennalium Nicææ celebrato interfuit. Tradit etiam Zosimus Constantinum hæc facinora patrasse tunc cum Romam profectus esset, & Gothofredus ex legibus Constantini loca et tempora quibus dabantur ferentibus, cogitur agnoscere Constantinum non advenisse Romam ante                           proindeque rejicere facinora hæc in tempora proximè post Concilium illud Nicænum, & repudiare celeberrimum illud figmentum de baptismo Constantini, quem Romæ, anno 324 ex occasione horum scelerum, ad reatum ante sessionem Synodi diluendum,      celebrari volunt. Huic etiam tempori favet illud Baronij an 324 sect. 27 quo docet ex Zosimo Osium jam ex Ægypto Romam redijsse: quod sane non nisi post Concilium Nicænum contigisse verisimile est, siquidem Osius comitatum Imperatorium secutus, postquam ex Ægypto Nicomediam redijt, perrexit inde Nicæam cum reliquo comitatu.

Tam immania verò erant hæc scelera ut (et hoc ipso anno 326 Præfectus Prætorio ut docet L 6 de Episcopis et L 5 de navicular, quod Chronologiam confirmat) Ablavius Consul, vir apud Constantinum præcipuus, disticho Palatinis foribus affixo, vocarit hæc tempora Neroniana: uti Sidonius Apollinaris,[49] auctor gravissimus refert, his verbis. Vt mihi, inquit, non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello Consul Ablavius, vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:

Saturni aurea sæcula quis requirat?

Sunt hæc gemmea, sed Neroniana.

quia scilicet prædictus Augustus, ijsdem ferme temporibus extinxerat conjugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Ad hoc distichon alludens ✝[50] Baronius, dum de causa|caufa fugæ Romani Ponti.ficis agit, vocat hæc tempora infælicissima atque ea plane quæ ore domesticorum meruerint Neroniana vocari. Quibus facile erat, inquit, fluctuantem Con <36r> stantini animum — levissimis suspicionibus in quosque optimos agitari: adeo ut si deploratissimis hisce temporibus carissimus filius Cæsarum primus, amantissima uxor Augusta, et alij complures necem ab irato Principe, coacti sint: quid mirum si Romanus Pontifex fugam capessere adactus sit vel in ea quam antea ob furorem Gentilium captasset, sese cum suis hactenus continuare? Tempora plane (ut eadem sæpe repetamus quæ Ablavius testatur) Neroniana erant. Hæc Baronius: a[51] qui et ex b[52] Glyca, c[53] Zosimo et d[54] traditione Gentilium apud Sozomenem, scribit Imperatorem ad Gentilismum fere redijsse, & jam demum post hæc facinora se totum ad Christianam religionem convertisse, ubi Flamines et Sopatrum Philosophum gentilem de expiatione peccatorum consulens responsum tulisset non esse traditum lustrationis modum qui tam fœda piacula posset eluere; ab Osio verò confirmatum audivisset religionem Christianorum habere vim abolendi quodcumque peccatum.

Neque sane isthæc a veritate prorsus aliena esse videntur. Nam qui Auruspices, non multo ante, de ædibus suis fulmine tactis consuli voluit, & eorum sententias ad se transferri, quid mirum si se alijs Gentilium ritibus aliquando immiscuerit, & præsertim hoc tempore ubi deterrimus factus est. Neque est quod quisquam objectet pietatem ejus erga Christianos: nam certe in ipsa Synodo Nicæna nimium lusit, & sub prætextu religionis, paci reipublicæ studuit, ut ex hoc unico argumento satis manifestum est; quod postquam Hosio auscultans & Eusebio propter societatem cum Licinio aversatus, deterruisset Episcopos Eusebio adhærentes, ne venirent ad Concilium, dein cæteros inter se multipliciter pugnantes, in sententiam non in quam illi sponte conspiraverant sed quam ipse elegerat, partim blandimentis et auctoritate præsentiæ, partim fraudulentis inter

<37r>

, Porro populus Dei qui nondum colebant imaginem, de quibus Deus dicit πλανα τοὺς ἐμοὺς Bestia seducit meos cap 13.14, et quorum reliquiæ subinde exhibentur per centum quadraginta quatuor millia in monte Sion habentes nomen Dei scriptum in frontibus suis cap. 14.1, & sigillo Dei in frontibus signati dicuntur ex omni tribu filiorum Israel cap. 7.3,4: sunt istæ tribus filiorum Israel ex quarum omni numero centum quadraginta quatuor millia sigillantur; cæteris scilicet ne occiderentur deficientibus & ad cultum Imaginis se recipientibus. Nonne igitur ad hos filios Israel perspicuè alludit Parabola de scandalo misso filijs Israel? In tantum congruunt prophetiæ ut hac in parte nomina sint eadem.

Nomen autem filiorum Israel in hac Prophetia Christianis inditur ex Consessu illo Dei augusto Ecclesiæque cap 4 ad priscæ illius in deserto cum Israele castrametationis imaginem descripto. Cujus rei ratio est quod Christiani spiritualiter sint filij Israel, hæredes promissorum, & populus Dei perinde ut prisci illi. Vna est utriusque Ecclesia sub diversis legibus Rom 11.17. Vnam uterque urbem expectat quæ nova Ierusalem in hac prophetia dicitur. Et hinc Christiani dicuntur. Etiam Iudæi cap 2.9 & 3.9 et ut filij Israel et Iudæi olim vocabant omnes gentes et Gentiles præter se, sic in hac prophetia omnes qui extra Ecclesiam sunt per Gentes et Gentiles designantur. Vt in parabola de Balaam per Balaam Balac et eorum populos qui gentiles erant, perque thronum Satanæ qui olim in gentes universis dominabatur: Et similiter in prophetia ad quam hæc parabola alludit, per tribus linguas et gentes ex quibus Bestia conflatur cap. 13.7 & 11.9 quæque gentiles atrium externum conculcantis dicuntur cap: 11.2.

Cujus autem generis hi fuerint, declaratur cap: 2.9. Novi, inquit Christus, blasphemiam eorum qui dicunt se Iudæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ. Alludit hic partim ad Bestiam septi <38r> cipitem quæ loquebatur blasphemias et super capita ejus habebat nomina blasphemiæ, id est quæ idololatrica erat, partim ad Draconem qui Satanas dicitur, et alludendo ad utrumque, comprehendit utriusque populos quatenus omnium eadem est religio, omnes blasphemantur, omnes sunt Synagoga Diaboli. Hi, inquit, dicunt se Iudæos esse et non sunt i.e. Christianos se vocant sed non sunt. Non sunt Iudæi, i.e. gentiles sunt. Sunt synagoga Satanæ non Synagoga Iudæorum uti prætendunt i.e. non Ecclesia Christianorum ut se vocant sed Ecclesia diaboli: Vt enim Iudæi pro Christianis ponuntur sic et (juxta tenorem Allegoriæ) Synagoga pro Ecclesia. Loquitur autem generaliter de omnibus qui dicebant se Iudæos esse et non erant, i.e. de omnibus hæreticis, et insinuat omnium de quibus loquitur unam esse synagogam, et in verbis proximis tum antecedentibus tum subsequentibus describit tribulationem et persecutionem sub his pseudochristianis; ne putes hæc ad tempora Apostoli proprie spectare, sed ad Bestiam et Draconem potius referas qui ab omnibus coluntur. Qua de causa conjunguntur etiam hi cum hora testationis universalis in parabola ad Ecclesiam Philadephiæ cap. 3.9,10.

Ex utraque autem Gentilium proprietate, tum professione externa nominis Christiani tum idololatria seu fornicatione spirituali, nomen Nicolaitarum ipsis tribuit Christus. Habes, inquit, illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filijs Israel edere idolothyta et fornicari: ὁύτως ἔχεις καὶ συ ad hunc modum habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. Nicolaitarum doctrinam primò vocat doctrinam Balaam: Habes, inquit, tenentes doctrinam Balaam. Dein descripta doctrina illa repetit: Ad hunc modum habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. Illud ὁύτως relativum est, et in versione Arabica et Æthiopica relativè accipitur. Et vox ὁμοίως in fine sententiæ (quam aliqui durum pleonasmum reputantes verterunt in ὁ μισω ut notat Grotius) eodem spectat. Geminatur expressio ut sensus plenior et certior esset. Igitur a Nicolaitarum secta quæ per <39r> tempora Apostolica fæminis in communi utebatur, Christus allegoricè depingit spiritualiter fornicantes: uno opere et impuram illam sectam obiter condemnans, et Apostasiam quæ futura erat, artificiose et luculenter describens. Luculenta enim est hæc descriptio: tum quod fornicatio propriè dicta notissimum sit symbolum Idololatriæ, tum quod Nicolaitarum secta se Christianam dicebat, tum denique quod nomen Nicolaitarum si interpretaris significat victores populi. Quam bene vero conveniunt hæc colentibus Draconem Bestiam et Imaginem Bestiæ ex eo solo satis constare potest, quod Draco sive Satanas, qui totum orbem deceperat, id est idololatria non fuit apud hos ab initio sed de antiquo throno per Michaelem dejectus, ad hos descendit, et in Mulieris in eremum fugatæ seductis populis regnum deinceps constituit: ut alia huc spectantia argumenta jam prætermittam.

< insertion from f 38v > Ⓧ De his Nicolaitanis dicit Christus ad Ecclesiam Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam. Illic: id est ubi tu habitas, ubi thronus est Satanæ, ubi Antipas testis meus fidelis occisus est. Habes illic non Balaam et Balac, non bestias duas; sed tenentes doctrinam illorum. Regnum ipsius Balac diversum erat a regno filiorum Israel, et id tantum agebat Balac ut per commercium populorum corrumperetur Israël, ut filij Israel haberent tenentes doctrinam Moabitarum ut regnum illud fieret sui simile, Dracone antiquo ibi thronum collocante. De hujus regni igitur corruptione non de corruptione regni Balac loquitur Christus ubi dicit Balaam docuisse Balac mittere scandalum coram filijs Israel. Vnde et de hoc regno et de populis per orbem sparsis qui ad hoc regnum pertinent intelligendum erit illud, quod Imago occidi fecit quotquot non coleret ipsam. Scio, inquit Christus, opera tua et ubi habitas, ubi thronus est Satanæ, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam in diebus illis (gravis illius persecutionis) in quibus Antipas fuit testes meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Antipas testis meus fidelis, id est omnis populus meus fidelis. nam vox Antipas si interpreteris pro omnibus ponitur. et testis ejusdem generis est cum testibus duobus cap: 11. Illi bipartitam Dei ecclesiam significant hic <39v> Ecclesiam sine partibus consideratam. Occisus est etiam eodem mortis genere quo illi. Sed quonam? Non vera morte ne Ecclesia perierit, sed occisione figuratè dicta. ea morte qua tertia pars creaturarum in mari occisa dicitur cap: 8.9 & tertia pars hominum cap. 9.18, & Bestia cap 13.3. id est per dissolutionem regiminis, per abrogationem politiæ per interitum corporis politici, sive corporis illius politia temporalis et laica sit, sive spiritualis et ecclesiastica. Et si ecclesiaca sit, per inhibitionem & cessationem conventuum a quibus Ecclesia nomen habet. Hoc et non alio mortis genere occidi possent illi omnes qui non adorarent Imaginem id est veri omnes Christiani cap 13.15 proinde occisio martyris Antipæ ad illam non adorantium occisionem alludere & idem significare merito dicetur.

Sed habeo adversus te pauca quod habes illic tenentes doctrinam <40v> Balaam, quod habes non in te (antiqui Nicolaitani non erant de ecclesia) sed illic ubi Satanas habitat, in synagoga Satanæ, quod habes illic qui prius de tuorum numero erant, quod tuos seduci pateris, quod seductos non contendis revocare sed hostium metu conquiescis. Pænitentiam age pæniteat te hujus torporis, hujus timiditatis, hujus negligentia: incipe verbum meum cum fiducia & pro virili prædicare ut retineantur qui in te sunt ut revocentur improbi illi de vijs suis. Pænitentiam age tu cum illis, tu de negligentia tua, illi de iniquitate: sin minus veniam tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei < text from f 39r resumes >

<40r> ecclesia) sed ubi tu habitas, in throno Satanæ. Hoc habeo adversum te quod tuos seduci pateris, quod qui prius in te erant, jam per oscitantiam tuam illic sunt. Quod inter filios Israel, ubi jam thronus Satanæ est, ubi Draco regnat, habes non ipsos Balaam et Balac cum regno Moabitarum, non Bestias duas, sed tenentes doctrinam eorum. Tenentes doctrinam Nicolaitarum illic habes ubi Antipas erat testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Antipas, id est populus meus; Nam vox Antipas, si interpreteris, pro omnibus ponitur; Et locus alludit ad cap: 13.15 ubi occisi dicuntur quotquot non adorarent imaginem Occisi non vera morte ne Ecclesia cessaverint sed occisione figuratè dicta, ea morte qua tertia pars hominum occisa est cap 9.18 & tertia pars creaturarum in mari cap: 8.9 id est per regiminis dissolutionem aut ut exemplum aptius afferam, ea morte qua testes duo occidendi sunt cap: 11.7, nam testes illi ejusdem generis sunt cum teste Antipa, et occisio eorum ni fallor erit per regiminis ecclesiastici dissolutionem, per conventuum inhibitionem, et per dissipationem et persecutionem populorum. Ex hujusmodi occisione testis Antipæ, qui occidunt meritò denominantur, Nicolaitæ, id est victores populi. Hac occisione movetur candelabrum de loco, regimen Ecclesiæ abrogatur et loco ejus incipit regimen Nicolaitarum. Draco prius persequi esperat, sed terra tunc fæminam juvante, abijt stetit in arena maris. Paululum cessans a persecutione: Sedem suam cujus vi persecutus fuerat dat Bestiæ. Bestia ex consilio Pseudoprophetæ, per emissarios suos et confœderatos curat imaginem suam erigi in Israele. testis Antipas {dissolvitur} regni a colentibus Redit Draco ad persequendum. Non colentes expugnantur a colentibus Candelabrum movetur de loco. Martyr Antipas occiditur. Quoad regimen interficitur Ecclesia Exinde Satanas in terra Israelis collocat thronum suum.

<41r>

Huc spectat Parabola ad Ecclesiam Philadephiæ. Hæc dicit, Christus, qui habet clavem David (clavem ad palatium regis Israelis, clavem cæli quod in stylo Apocalyptico solium est) Ecce dedi coram te ostium apertum (ingressum in palatium Regis, aditum ad solium.) Quia modicam habes virtutem et (in persecutione novissima Dioclesiani) servasti meum verbum & non negasti nomen meum: ecce dabo de Synagoga Satanæ qui dicunt se Iudæos esse et non sunt sed metiuntur (de synagoga Draconis illius antiqui, de populis quos Serpens ille horam tentationis inducturus, ceu aquas evomet ex ore post te, qui se Christianos falsò dicunt) ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos (Intrabis per ostium ad solium et dominium habebis in pseudochristianos illos. Terra quæ regio tua est, suum os aperiet et aquas quas missurus est Draco de ore absorbebit dominio suo, & faciet eas non amplius apparere contra te. Victoriam reportabis de Bestia et imagine eius et charactere & numero nominis Bestiam ense vulnerabis , occides, {&} facies non esse. namque aquæ omnes hostiles absorbebuntur & apparere desinent Sic populi qui dicunt se Iudæos esse et non sunt, sed sunt Synagoga Satanæ, illi falsò dicti Christiani. , venient et adorabunt ante pedes tuos) et scient ego quia dilexi te. Quoniam (in persecutione illa) servasti verbum patientiæ meæ et ego (in hunc modum, forti manu) te servabo ab hora tentationis quæ (tunc vehementer ingruere incipiet et subinde. Vbi per externarum rerum affluentiam virtutem internam amiseris) ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. De quo tempore dicit postea Christus in Parabola ad Ecclesiam Laodiceæ: Scio tua opera quia neque frigidus es neque calidus. Vtinam frigidus esses aut calidus. Sed quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo (Bestia quæ erat et non est, iterum erit, ex abysso, ex inferis resurget, sanabitur vulnus ejus, scandalum mittet <42r> coram filijs tuis; Imaginem suam rursus coli faciet . Revertetur Draco ad persequendum te Candelabrum abrogato dominio et regimine ecclesiastico dissipatis et persecutis populis tuis movebitur de loco. Fraus et seductis ubique vigebit ut modis omnibus tepidi quique a fidelibus segregati, ex ore meo evomantur. Sic veniet hora tentationis in orbem universum tentare habitantes in terra. Hoc autem faciam eo quod (propter auctas opes et rerum externarum affluentiam) dicis: Dives sum et locupletatus & nihili indigeo, et nescis quia tu es miser & miserabilis et pauper et cæcus & nudus.

<43r>

Inter hæc cum Eusebius Pamphili migrasset e vita, Episcopatum Cæsareæ in Palæstina suscepit Acacius. Qui utpote studiosus imitator Eusebij, & in sacris literis ab eodem institutus, et copiosus in sententijs et in dicendo elegans fuit; adeo ut plurimos libros nequaquam contemnendos reliquerit, & inter cæteros librum de vita Præceptoris sui Eusebij. Non multo post Imperator Constantinus, dum fratri suo Constanti bellum infert juxta urbem Aquilaiam, ab ejus ducibus interficitur. Atque ita Romani Imperij portio quæ ad Occasum vergit Constanti, quæ ad Orientem Constantio accessit, Consulatu Acindyni & Proculi. A. C. 340. Sozom. l. 3, c. 2. Socr l 2 c 4,5.

<44r>

Post hæc, cum Antiochiæ absoluta esset Ecclesia amplitudine simul ac pulchritudine excellens, quam Constantinus, dum in vivis esset, administro usus Constantio filio, ædificare cœperat: - Episcopi Orientis varijs ex locis eo conveniunt ut Ecclesiam hanc dedicarent. . Sozom l. 3. c 5. Socrates l. 2. c. 8. ffuere autem, ait Athanasius, qui tempore Encæniorum convenerant numero nonaginta consulibus Marcellino et Probino, indictione decima quarta, Præsente ibidem Imperatore Constantio. Athanas. de Synod. Arim. et Seleuc. quinto anno post mortem Constantini, Socr. l 2. c 8. hoc est A. C. 341, post XI Kal. Iun. Ponunt autem Hilarius & Sozomenes nonaginta septem Episcopos. Suspicor vero plures fuisse: nam quantum Athanasiani minuere solent res Orientalium, ex Historia Concilij Tyri conjectare licet, quod etsi Nicæno majus, Socrates tamen ex sexaginta tantum Episcopis constituisse tradit. Cum igitur Episcopi convenissent, Athanasium accusare cœperunt, quod cum auctoritate Synodali depositus esset, nulla vero Synodali auctoritate restitutus, ipse homo privatus ad potestatem sæcularem confugere ausus esset, eaque sola munitus, Alexandrinam Ecclesiam rursus invadere, leges Ecclesiasticas & auctoritatem tyrannide summa conculcans & funditus subvertens: Et quod exinde civibus causam necis se præbuisset, dum illo in urbem ingrediente mota esset seditio, et multi quidem in tumultu interfecti; alij verò verberibus eo autore affecti; alij in judicium adducti fuissent. Sozom l 3. c 5. Socr l 2 c 8. Addebantur et alia flagitia quæ ipse intransitu per Orientem , tyrannide non <45r> minori patrasset: ut et crimen de frumento divendito quod inter pauperes distribuere debuisset. Hisce, præter ea quæ Tyri judicata fuerant, commemoratis consulitur de novo Episcopo Alexandrino. Et imprimis de Eusebio quodam cogitant. Hic interpretibus usus Eusebio Pamphili & Patrophilo Scythopolitano Episcopo ad summam sacrorum voluminum notitiam pervenerat, deinde sacerdotium detractans migraverat Alexandriam: cujus urbis disciplinis cum abunde excultus esset; redibat Antiochiam. . Hunc igitur propter eximiam sanctitatem & summam eloquentiam Alexandrinæ ecclesiæ perficere cogitabant sed is cognitos habens mores Alexandrinorum, ordinationem plane recusavit. Quare Gregorius quidam Alexandrinæ præficitur Ecclesiæ, ipse vero Emisenæ. Sozom l 3 c     Socr l 2 c 8.9.

Interea, cum Athanasiani Episcopis Orientalibus nomen Arianorum, eo quod in Concilio Tyri Arianos in communionem recepissent, affingere conarentur; Synodus sequentem mittit Epistolam ad Ecclesias per orbem.

[55] Nos nec Arij sectatores unquam fuimus. Quo enim modo cum Episcopi simus, Presbyterum sectaremur? nec aliam ullum fidem quam quæ ab initio edita est, amplexi sumus. Sed ad fidem illius probandam atque examinandam judices constituti, suscepimus illum potius quam secuti sumus. Idque ex ijs quæ dicentur facile cognoscetis. Didicimus enim ab initio credere in unum Deum, omnium tam intelligibilium quam sensibilium opificem & conservatorem, et in unum filium Dei unigenitum, ante omnia sæcula subsistentem, ✝[56] manentemque cum patre qui ipsum genuit: per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia. Qui novissimis diebus juxta voluntatem patris descendit et carnem ex sancta virgine suscepit: et postquam patris sui voluntatem omni ex parte explevisset, passus est et resurrexit, <46r> et ad cælum reversus sedet ad dexteram patris. Qui venturus est ut judicet vivos et mortuos, et Rex ac Deus permanet in æternum. Credimus etiam in spiritum sanctum. Et si hoc quoque adjiciendum est, credimus carnis resurrectionem & vitam æternam.

Non multo post Synodus in fidei formulam incidit manu ipsius Luciani Martyris conscriptam, viri tum in alijs rebus præstantissimi tum in sacris literis admodum exercitati, qui et persecutione Dioclesiana martyrio coronatus, celeberrimos toto Oriente discipulos post se reliquit, ✝[57] ut Eusebium Nicomediæ, Marin chalcedonis, Theognin Nicææ, Leontium qui posthæc Antiochiæ fuit Episcopus, Antoninum Tarsi aliosque. Hic Pancratium Antiochenæ Ecclesiæ Presbyterum et Sabellianæ hæresi addictum, hostem habuit infestissimum, a quo etiam proditus fuit gentilibus in persecutione. Et Contra hanc hæresin decertans composuisse videtur Symbolum. Cum enim Sabelliani dicerent Patris filij et spiritus sancti unam esse substantiam, quæ secundum diversas proprietates diversa ista nomina sortiretur: Lucianus obviam it et istos tres plene distinguit; affirmans ffilium esse Deum ex Deo, totum ex toto, perfectum ex perfecto, et Patris filij ac spiritus sancti non tantum tria esse nomina sed tres distinctas substantias, atque filium esse paternæ divinitatis ac substantiæ expressam imaginem. Quamobrem cùm Hosius aliique Sabelliani vocem homousij de unitate substantiæ perfide exponerent atque ita sub prætextu decreti Nicæni Sabellianismum ubique propagarent : Synodus auctoritatem <47r> Luciani huic hæresi opposuit, fidem ejus promulgans ut sequitur.

Credimus juxta Evangelicam & Apostolicam traditionem, in unum Deum patrem omnipotentem, omnium rerum opificem & fabricatorem: & in unum Dominum Iesum Christum filium ejus unigenitum Deum, per quem omnia facta sunt : genitum ex patre ante omnia sæcula, Deum ex Deo, totum ex toto, solum ex solo, perfectum ex perfecto, regem ex rege, Dominum ex Domino, verbum vivum, sapientiam, vitam lucem veram, viam veritatis, resurrectionem, pastorem januam; nec mutationi obnoxiam nec conversioni: paternæ divinitatis, ✝[58] substantiæ, potestatis, consilij & gloriæ expressam undequaque imaginem: primogenitum omnis creaturæ : qui erat in principio apud Deum, Deus verbum; sicut dicitur in Evangelio : et Deus erat verbum, per quem omnia facta sunt & in quo omnia subsistunt. Qui novissimis temporibus descendit e cælo, & natus est ex virgine secundum scripturas : & homo factus, mediator Dei et hominum, & Apostolus fidei nostræ, et princeps vitæ quemadmodum ipse dicit: Descendi de cælo non ut facerem voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me. Qui passus est pro nobis et resurrexit tertio post die & ascendit in cælum sedetque ad dexteram patris. Et iterum venturus est cum gloria et potestate ut judicet vivos et mortuos Et in spiritum sanctum, qui credentibus donatur ad consolationem et sanctificationem et ad consummationem sicut et dominus noster Iesus Christus præcepit discipulis suis dicens: Ite et docete omnes gentes, baptizantes cunctos in nomine patris et filij et spiritus sancti. Patris inquam vere patris; et filij vere filij, et spiritus sancti revera spiritus sancti : ita ut hæc vocabula non sint nuda, et sine re vocabula; sed <48r> quæ accurate exprimant propriam unuscujusque [59] substantiam ordinem ac gloriam. Adeo ut ‡[60] substantijs quidem tria sunt, consensu autem unum. Hanc igitur tenentes fidem, pergit Synodus, coram deo et coram Christo omnem hæreticorum dogmatum perversitatem anathemate damnamus. Et siquis contra sanam rectamque scripturarum fidem docuerit, tempus aut sæculum esse vel fuisse priusquam filius gigneretur; anathema esto. Siquis dixerit filium creaturam tanquam unam ex creaturis; vel ✝[61] germen tanquam unum ex germinibus; & non singula protulerit sicut sacræ scripturæ tradiderunt: aut siquis aliud docuerit vel evangelizaverit præter id quod accepimus, anathema esto Nos enim cunctis quæ in divinis scripturis tum a prophetis tum ab Apostolis tradita sunt, verè et religiosè credimus atque insistimus.

Inter cæteros ✝[63] Gregorius, ut Episcopus Alexandriæ, subscripsit huic fidei, dein eo Alexandriam per milites deducto, Athanasius per vim ejicitur. Qui si Christianam religionem vere sapuisset non expectasset ut per milites ejiceretur <49r> sed mandatis Imperatoris et ipse sponte cessisset et suis persuadisset ut illi etiam cederent. Quam gravem vero seditionem Athanasius reluctando concitavit, haud difficile colligitur ex quæ ipse ad solitarios Mittit, inquit, literas Constantius et in omnes persecutionem movit, emisarijs ad eam rem usus Philagrio & quodam Arsacio Eunucho. Missus quoque est Gregorius cum militari manu. Et eadem facta sunt quæ prius. Coacta enim multitudine ex bubulcis, opilionibus, et forensi vulgo una cum protervis juvenibus, cum gladijs et fustibus Ecclesiam quæ Quirini dicebatur invadunt, alios mactant, alios pedibus obterunt, plerosque concisos partim in carcerem partim in exilium conjiciunt multasque fæminas miseris modis captatas publice ad tribunalia crinibus trahunt, tractasque contumelijs indignissime afficiunt : aliorum bona fisco addicunt aliorum alimenta intervertunt nulla alia de causa quàm ut ad partes Arianorum accederent & reciperent Gregorium. Athanasius autem priusquam ista fierent, eaque solo auditu cognita habens, Romam navigavit, non ignarus furoris hæreticorum et quod ad eum tollendum Synodus facta erat. Iulius verò Presbyteros suos Elpidium et Philoxenum cum literis ad Eusebianos misit, certum diem definiens ut aut præsentes se sisterent aut cognoscerent se omnibus modis suspectos haberi. Ita Athanasius : quæ sui <50r> gregales tum in tumultu tum postea ad Tribunalia ut seditionis auctores perpessi sunt recensens, quæ vero ipsi vicissim fecerint , quomodo mandatis Imperatoris restiterunt, & ideo in unum collecti seditionem conflarunt, quid in ipso tumultu gesserint, & quibus de sceleribus pœnas deinde luerunt prorsus reticens. Quinimo graviora scelera quæ in altero templo ✝[64] quod Dionysij dicebatur, patrata sunt, non ausus est ulla ex parte attingere. Hoc enim templum, cum in eo esset Cathedra Episcopalis, ipse cum suis collecta etiam Gentilium multitudine apprimè defendebat: cumque hi vim militum et multitudinis ex altera parte collectæ non amplius possent sustinere, Altare comminuunt & Templum incendunt, Athanasio se clam subducente & fugiente ne tanti sceleris pœnas lueret. Post hujus Templi incendium expugnatum fuisse templum. Quirini constat ex superioribus Socrates tamen et Sozomenes scribunt Athanasium sine aliquo certamine ex Ecclesia discessisse & postea cum Gregorius eam occupaverat, populum Alexandrinum id quod gestum fuerat permoleste ferentem, Ecclesiam incendio consumpsisse. Scilicet hi narratiunculam de pacato Athanasij discessu desumpsere ex Athanasij ipsius. Apologia prima pag. et inde ratiocinati sunt templum post discessum ejus incensum fuisse. At hallucinati sunt nam quæ Athanasius ibi narrat neque sincera sunt, neque ad hæc tempora pertinent sed ad sequentia ubi Constantius victo Occidente Athanasium denuò expulit. Audiamus igitur potius quid Sardicensis Orientalium Synodus hoc ipso fere tempore de his rebus testata sit: Constituto, inquit, in ejus [Athanasij] locum ex judicio Concilij [Antiochensis] sancto et integro sacerdote [Gregorio] ut barbarus hostis, ut pestis sacrilega, addictis Gentilium populis Dei templum incendit, altare comminuit et clam exit de civitate, occulteque profugit. Cum hocce Orientalium testimonio conferri possunt quæ Iulius Papa ex altera parte in Epistola ad Orientales scripsit. Quæ, <51r> inquit, a Gregorio in introitu ejus acta feruntur, ostendunt cujusmodi fuerit ejus ordinatio. In temporibus ita pacatis prout renunciant qui ab Alexandria veniunt, et quem admodum Episcopi scribunt, ipsa Ecclesia incendium passa est, Virgines denudatæ, Monachi conculcati, Presbyteri et multi ex populo indigne habiti & violati, Episcopi in carcerem detrusi, multi spoliati, sacra mysteria de quibus accusabant Macarium Presbyterum ab Ethnicis direpta, et in terram abjecta sunt, ut vi cogerent nonnullos ad Gregorij constitutionem approbandam. Ita Iulius. Templum vero, dic sodis, combusserintne Gregoriani quibus hoc usui foret, qui Gregorium ibidem in Throno collocare contendebant an Athanasiani quibus excedendum erat? Res ipsa loquitur. Quod si Athanasianis hoc imputandum sit, certe et ethnicis ab ijsdem conductis tribuenda erit tum altaris subversio tum sacrorum mysteriorum violatio. En igitur confidentiam Ægyptiorum En temeritatem Iulij Illi quæ fecerant ipsi, cum celare non possent, in adversarios derivare conantur! Hic ut opprimeret Orientales & quem sibi ipse opinionis errore finxerat, consequeretur principatum, fœdus init cum rebellibus, ac tanquam his credens, ea quæ credere absurdum erat objectat adversarijs. Imo, quod magis animadvertendum est, noverat hic Athanasium legitima auctoritate tum Imperiali tum Ecclesiastica deponi, atque adeo non absque rebellionis crimine vel minimùm resistere posse. Noverat certe etiam per Athanasianorum2 superiores1 tumultus effectum esse ut vis militaris mitteretur Alexandriam ad introducendum & tutandum Gregorium, qui tamen pacate in Throno collocari potuisset, nisi suos Athanasius ne istis quidem copijs deterritus ad rebellionem denuò incitasset. Noverat denique Principi licere rebellantes comprimere, & cædes flagitiaque quæ in ejusmodi tumultibus eveniunt non ad Principem referenda esse sed ad rebellantes. Hæc unquam noverat Iulius et Athanasium tamen ad se mox vocat, in communionem recipit, causam suscipit defendendam, de tumultu excusat hujus partes, accusat partes Imperatoris, eosque <52r> vel tumultuando vim passi sunt, vel postea ut seditionis auctores in judicium vocabantur commemorat ut injuriam passos, ne dicam ut confessores & martyres. Vtinam in his non apprime numerasset sacras virgines & Monachos, utinam non Presbyteros & (hem scelus!) Episcopos. Dolet seditionem a talibus concitatam. Virgines, inquit, denudatæ & Monachi conculcati, Presbyteri et multi ex populo indigne habiti et violati: At quid his cum turba? quare non se continuerint in cellulis, in Eremis & in privatis recessibus? In tumultu quid aliud expectari potuit?

<51v>

Episcopi in carcerem detrusi, sed quid episcopis aliarum urbium cum Alexandria? Anne ignorarint Athanasium per vim ejiciendum esse si non lubenter cederet? Anne ignoraverint hunc nihil minus rebellionem ornare, atque adeo se non posse sine consortio rebellionis jam amplius cum eo facere? Quare igitur desertis proprijs urbibus hoc tempore huc confluxerint? Quare sese turbis his immiscere voluerunt? Si non ut cum Athanasio facerent, & una animarent & concitarent populos, certe hinc sedulo fugissent potius. Sed qua de causa huc confluxere et quid hic egerint, satis manifestatur ex pœnis quas dedere et tempore quo pœnas istas dedere, quorum utrumque Athanasius initio Epistolæ ad Solitarios sic describit. Dant literas, inquit, Eusebiani ad Philagrium, authoresque sunt ut ille quamprimum cum Gregorio in Ægyptum abeat ac statim inde Episcopi flagellebantur & acerbis vinculis constringebantur. Serapammonem igitur Episcopum confessorem in exilium mittunt Potammonem autem & ipsum Episcopum confessorem, qui oculum in persecutione perdiderat [Hic erat qui in concilio Tyrio se gesserat immodestius], ita conciderunt plagis in cervicem ut non ante cessarunt quam videretur mortuus. Sic igitur projectus est & vix post horas aliquot curationibus fomentisque spiritum recollegit, Deo vitam largiente. Non multo post tamen ex dolore plagarum obijt, gloriam iterati martyrij in <52v> Christo adeptus. Quot autem alij vitæ monasticæ sectatores, sedente pro tribunali ✝ Gregorio una cum Balacio Duce, flagellati sunt? Quot ibi Episcopi virgis concisi? Deinde miser Gregorius post hæc invitabat omnes ut secum communicarent. Hæc Athanasius: quam sincerè haud scio. Sed quid si? Ergo plures Episcopi audito quod Athanasius ejiciendus erat, confluxerunt Alexandriam, e suis forte civibus haud paucos illuc traducentes, ut antra ad Concilium Tyri traduxerant. Ergo hi cum Athanasio mandatis Imperatorijs resistente conspirarunt, populos commoverunt & ingentem illam excitarunt seditionem qua Ecclesia incensa est aliaque haud levia scelera patrata. Ergo ijdem Episcopi, quotquot in ipso actu deprehensi sunt, tracti sunt in judicium, causam coram Gregorio & Balacio dixerunt, a Gregorio sententiam ecclesiasticam passi sunt |  subierunt & in ordinem laicorum redacti, et postquam is officio functus recesserat a Balacio sententia civili etiam condemnati sunt & pro pœnis mortis quas luere solent seditionis auctores, flagris tantum cæsi. Crudelitatem quidam judicis in cædendo Potammone non excuso, licet fort vel petulantia Potammonis vel gravius aliquod crimen Iudicem irritare posset : cætera, non est cur vel Balacius vel Gregorius culpetur. Non enim pœna sed causa ex his persecutores ex illis martyres efficere valebit. ffertur Christianos decima persecutione cum quidam zelo commotus edictum Imperatorum quo persecutio jubebatur, tantum lacerasset, & ob temeritatem pœnas capitis dedisset, hominem non pro martyre habui sed ut inobedientiæ pœnas justas luentem inter improbos numerasse. Quod si in defensione veræ religionis contra persecutores scelestissimos Christianus ob tam levem repugnantiam nomen martyris amisit, & inter legitime condemnatos numeratus est, quanto magis in hoc numero ponendi sunt Ægyptij Episcopi seditionem tam gravem concitantes et hoc solo nomine condemnati.

Iam verò si Athanasius cum Episcopis suis se auctores præbuerint seditionis, quid non fecerint Presbyteri Monachi et sacræ virgines? Horum ministerio audivimus seditiones tempore Concilij Tyrij concitatas, eaque de causa (ut res ipsa loquitur) quatuor Presbyteros exulasse, & Con <53v> stantinum in literis ad Alexandrinos subinde scripsisse ut Presbyteri et sacræ Virgines quiete se gererent. Quod si absentibus Episcopis hi talia patrarint, multò magis eadem facerent ab Episcopis instigati: Quæ omnia minus mirabimini si mores et ingenium Ægyptiorum probe noveritis: quæ Trebellius Pollio in Æmiliano triginta Tyrannorum vicesimo sic describit. Familiare est, inquit, populo Ægyptiorum, ut vel furiosi ac dementes de levibus quibusque ad summa reipublicæ pericula perducantur: sæpe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia & cætera talia usque ad summum reipublicæ periculum seditionis, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. Familiari ergo sibi furore, cum quadam die cujusdam servus curatoris qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc cæsus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Æmiliani ducis anceps venit, atque cum omni seditionum instrumento & furore persecuta est. Ictus est lapidibus, petitus est ferro: nec desijt ullum seditionis telum. Quare coactus Æmilianus sumpsit Imperium cum sciret sibi undecunque pereundum. Hæc Trebellius. Rursus Ammianus initio lib. 22 vocat Ægyptios genus hominum controversum & assuetudine perplexius litigandi semper lætissimum &c et in fine ejusdem libri dicit quod sunt ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. Erubescit apud eos, pergit, siquis non inficiando tributa plurimas in corpore vibices ostendat: et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quæ obduratum ullius pectus latrocinijs invitum elicere potuit, ut nomen proprium dicat. Sic et Flavius Vopiscus in Saturnino: Sunt, inquit Ægyptij (ut satis nosti) viri ventosi, furibundi, jactantes, injuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes. – Ac nequis mihi Ægyptiorum irascatur & meum, esse credat quod in literis retuli, Adriani Epistolam ex libris Phlegontis, ex qua penitus Ægyptiorum vita detegitur, indidi. Adrianus Aug. Serviano Coss. S. Ægyptum quam mihi laudabas, Serviane charissime totam didici levem pendulam & ad omnia e famæ momenta volitantem – Genus hominum seditiosissimum, vanissimum injuriosissimum. – Et utinam melius esset morata civitas, digna profecto sui profunditate, quæ pro sui magnitudine totius Ægypti teneat principatum. ‡ < insertion from f 54v > [‡ In quem Vopisci locum Salmasius in Commentarijs citat scriptorem quendam Græcum affirmantem hujus urbis neque judicia neque privata negotia regi unquam potuisse, & hoc uni Alexandriæ præter cæteras urbes peculiare contigisse ac præcipuum, quod in tanta hominum colluvione ac confusione rerum, non per rectum aliquod regimen administrationemque & publicorum ordinem judiciorum staret: sed per rerum ipsam naturam fortuito magis quam bono more ac regimine subsisteret.] < text from f 53v resumes > Ad eundem modum Philo Iudæus de populis loquens qui ex levissimis causis soleant tumultuari, & res novas moliri: ἐν ὁις, ait, τὸ Ἀιγυπτίακον τὰ πρυτεια φέρεται, διὰ βραχυτάτου σπινθηρος ἐιωθὸς ἐκφυσαν στάσεις μεγάλας. In quibus Ægyptus primas obtinet, ex minimis scintillis magnas efflare seditiones <54v> consueta. Cum igitur hujusmodi fuerint mores Ægyptiorum, populi autem pars superstitiosior, quæ et turbulentior esse solet, deflectaret ad Monachismum, ex monachis vero Athanasius clericos jam maxime crearet, non modestiores sane sed sui similiores & qui causam, ut mihi videtur, acrius defenderent seligens & ex his acriores etiam in Episcopatus gradum promovens, præsertim si scelerum ipsius aliquando participes fuerint, vel luctis superioribus se reddiderint insigniores: nemo certe adeo mirabitur Athanasium per sexdecim annorum curriculum quibus jam sedem rexerat, tam factiosum tam furibundum Athletarum gregem sibi comparare potuisse, cujus subsidio hæc omnia patraret quæ diximus, aliaque graviora quæ dicemus in sequentibus.

Athanasius ubi pulsus esset, Romam se contulit, literis Iulij invitatus. Cum eodem Iulius mox , communicat & continuò Presbyteros duos Elpidium et Philoxenum cum literis ad Eusebium mittit Antiochiam, citatum Episcopos Orientis ut Romæ statuto die se sisterent in judicio & rationem redderent sententiæ in Athanasium latæ, aliter cognoscerent se modis omni bus suspectos haberi..Athan. Apol. 2. p. 739. Vide et Observationes Valesij in Socr et Sozom l. 1 c 2, 3, 4, 5 Temeritatem hominis valde mirata est synodus Antiochena, tum quod ipse privatus Episcopus existens ausus esset Athanasium a generali Synodo condemnatum contra jus fundamentale ecclesiarum in communionem recipere, tum quod se Episcopis universis præponens, dominatum in totum orbem sub pretextu defendendi Athanasium plane affectaret. In literis igitur quas illi per revertentes Iulij legatos mutuo scripsere, docebant omnium episcoporum eandem esse auctoritatem. Fatebantur Romanorum quidem Ecclesiam apud omnes magnificam esse, ut quæ domicilium Apostolorum et pietatis metropolis ab initio extiterat, licet fidei doctores ad eam ex Orientis partibus advenissent: Non tamen æquum censebant idcirco se inferiore loco haberi quod non magnitudine Ecclesiæ vel multitudine superarent; quippe qui virtute & animis proposito superiores essent. Deinde criminis loco objicientes <53r>

<54r>

<55r> Iulio quod cum Athanasij socijs communicasset, indignabantur perinde ac si ipsorum Synodus contumelia affecta esset & judicium abrogatum. Idque facinus ut injustum & ab legibus Ecclesiasticis alienum, reprehendebant His de rebus ita conquesti, gravique injuria se affectos esse testati, pacem quidem & communicationem Iulio polliciti sunt, si depositionem eorum qui ab ipsis fuerant expulsi, & ordinationem illorum qui in priorum locum substituti fuerant, admittere voluisset: sin decretis ipsorum resisteret, contraria denunciabant. Nam et Episcopos Orientis qui ipsos ætate antecessissent, neutiquam contradixisse affirmabant, tunc cum Novatianus Ecclesia Romana ejectus est. (Sozom l. 3 c 8) aut Sabellius de hæresi damnatus; neque vicissim Episcopi Occidentis restitere ubi Orientales damnabant Paulum Samosatenum, sed utrique sententias ab alteris latas mutuo confirmabant. Iulium etiam ob temeritatem nonnunquam acrius pungentes, addebant et hoc, communionem Athanasij Marcellique et sociorum ipsi magis placere quam suam. Qua reprehensione Iulius adeo pungebatur ut in responso se temperare non posset a convitijs.

Finito Concilio Antiochensi, Eusebius qui Nicomedia Constantinopolim translatus fuerat, non multò post obit Socr. Qua occasione Paulus qui olim pulsus fuerat jamque in Occiduis partibus vagabatur, [66] a Maximino Trevirorum Episcopo mittitur Constantinopolim ad sedem recipiendam. Interim ‡[67] Episcopi vici <56r> narum regionum pro more ecclesiastico convenientes Macedonium ordinabant. At cùm urbs sub Episcopisis Athanasianis fundata fuerit & surrexerit magna pars populi favebat Paulo ‡ < insertion from f 55v > Vnde crebræ in civitate ortæ sunt seditiones multique earum violentia oppressi periere. Socr l 2 c 12 Cum autem Asclepas ad Constantinopolim civitatem propter Paulum venisset, immania admodum atrociaque media in Ecclesia gesta sunt, mille fuere homicidia quæ altaria ipsa humano sanguine coinquinarunt, interfectis fratribus ac Gentilibus extinctis. Concil. Serd. Orient. Hæc cum audisset Imperator < text from f 56r resumes > Vnde crebræ in civitate ortæ sunt seditiones multique earum violentia oppressi periere. Hæc cum audisset Imperator Constantius qui tum Antiochiæ morabatur, mandavit Hermogeni Magistro militum quem in Thraciæ partes miserat, ut per Constantinopolim transiens, obiter Paulum Ecclesia exturbaret. Ille Constantinopolim ingressus totam civitatem commovit, dum Episcopum per vim ejicere conatur. Statim enim populi seditio subsecuta est, pacatique erant tumultuantes Episcopum defendere. Cum autem instaret Hermogenes ut militari manu Paulum expelleret exacerbata populi multitudo violento impetu in illum ruit: domoque ejus incensa, pedibus illum trahentes interimerunt. Gesta sunt hæc duobus Augustis Consulibus: Constantio scilicet tertium et Constante iterum [A.C. 342] Quo quidem tempore Constans Francos bello superatos, socios ad fœderatos populi Romani effecit. Constantius, autem Imperator audita Hermogenis cæde statim Antiochia digressus, equorum permutatione veloci Constantinopolim accurrit, & Paulum quidem ex urbe expulit. Ipsam vero Civitatem multavit ex annona diurna quam Pater ejus Constantinopolitanis donaverat adimens plusquam quadraginta millia modiorum, antea enim octoginta fere millia modiorum frumenti ab urbe Alexandrina advecti civibus erogabantur. Macedonium porro Civitatis Episcopum designare distulit. Quippe infensus erat etiam illi, non solum eo quod præter ipsius sententiam [ordinatioribus scilicet quo Pauli molitionem prævenirent, festinantibus] ordinatus fuisset episcopus , verum etiam eo quod ob seditiones <57r> inter ipsum et Paulum excitatas, tum alij multi tum Magister militum Hermogenes interfecti essent. Passus ergo illum plebem colligere in ea Ecclesia in qua fuerat ordinatus rursus Antiochiam contendit. Socr lib 2 c 13. Sozom l 3. c 7. Paulum vero catenis ferreis vinctum Singara Mesopotamiæ deportavit , atqueinde transtulit Emesam. Athanas. Ad Solitar.

Interea ubi Iulius Orientalium literas per Legatos suos acceperat, is primo supprimendas eas esse decrevit, ea spe (ut ait) quod crederet aliquos saltem ex Orientalibus ad Concilium quod indixerat venturos esse. Sperabat utique ut mihi videtur aliquos ex parte Athanasij saltem adfore, atque ita speciem quandam Concilij generalis celebrari posse, spretis universis qui non advenerant tamquam metu judicium refugientibus. Sed ubi se spe frustratum vidit nemine prorsus præter quinquaginta occidentales accedente, producit tandem literas Orientalium, prætendens se nulla alia ratione has supprimere voluisse quam ne Occidentales earum lectione dolore afficerentur. Synodus igitur facta Iulij confirmat, cum Athanasio & Marcello communicans, dein domum revertitur. Iulius vero haud parum conturbatus quod ambitionem suam ab Orientalibus frustratam et contemptam cerneret: subinde rescribit Orientalibus per Gabianum Comitem ut sequitur.

<58r>

Hæc in Ecclesijs Orientis. In Ægypto verò ubi major erat monachorum frequentia, non dubium est quin major fuerit harum impietatum progressus. Adducemus primò testimonium ex ✝[68] Palladio qui anno 388 in Ægyptum profectus ibi statim evasit monachus et plurima monasteria per Eremum et oppida Ægypti visitans, moribus regionis se finxit: nam ideo in Ægyptum profectus fuerat ut in disciplina istorum monachorum institueretur. Is inter alia narrans in ✝[69] Historia Lausiaca cap 67 quomodo viderat martyrium Apollonij cujusdam qui cum alijs nonnullis, in Thebaïde tempore persecutionis Maximini passi fuerant: Iis omnibus, inquit, Christiani fecerunt ædem unam, ubi nunc multæ virtutes peraguntur. Tanta autem fuit Viri gratia, ut de ijs quæ esset precatus statim exaudiretur eum sic honorante Servatore. Quem etiam nos in Martyrio precati, vidimus, cum ijs qui cum ipso fuerant martyrio effecti: & Deum adorantes eorum corpora salutavimus in Thebaide. Hæc Palladius: ex quibus satis Ægypti facilè colligitur. Hoc insuper in istis regionibus insigne erat quod in locum Fanorum toto orbe celeberrimorum Serapidis et Canobi cultum, divorum suorum introduxerunt: Ossa quidem Ioannis Baptista (si modo Ioannis fuerunt quæ Athanasius in hunc usum conservavit) successerunt Serapidi ut refert Ruffinus. Quid verò in utroque loco perpetratum est, haud difficulter colligitur ex Eunapio, homine quidem gentili, et propterea in Martyres iniquo et blasphemo, sic nihil minùs idoneo teste praxis christianorum sui temporis. Is autem de militibus qui deos hos Ægyptios anno 389 dejecêrunt verba faciens, sic pergit. [70] Fidem postea, inquit, in sacra Serapidis loca invexerunt Monachos, sic dictos, homines quidem specie, sed vitam turpem porcorum more exigentes, qui in propatulo infinita atque infanda scelera commitebant, quibus tamen pietatis pars videbatur sacri loco reverentiam proculcare. Nam ea tempestate quivis atram vestem indutus, quique in publico sordido habitu spectari non adnuebat is tyrannicam obtinebat auctoritatem : in eam virtutis opinionem venerat id genus hominum, de quibus etiam <59r> dictum est in universæ historiæ commentarijs. Illi ipsi Monachos Canobi quoque collocarunt, ut pro dijs qui animo cernuntur servos et quidem flagitiosos divinis honoribus percolerent, hominum mentibus ad cultum ceremoniasque obligatis. Ii namque condita et salita eorum capita qui ob scelerum multitudinem a Iudicibus extremo suplicio fuerant affecti pro divis ostentabant; ijs genua submittebant; eos in deorum numerum receptabant ad illorum sepulchra pulvere sordibusque conspurcati. μάρτυρες γουν ἐκαλουντο καὶ διάκονοι τινὲς καὶ πρέσβεις των ἀιτήσεων παρὰ των θεων. Martyres igitur vocabantur & Diaconi quidam & Legati arbitrique precum petitionumque apud Deos, cùm fuerint servitia infida & flagris pessimè subacta et cicatrices scelerum ac nequitiæ vestigia corporibus circumferrent: ejusmodi tamen Deos {fert tellus}. Hæc {Eunapius}: in Martyres quidem ore rabido latrans, et forte eo magis quod putaret antiquiores illos Christianos ejusdem esse farinæ cum Monachis alijsque sui temporis Christianis flagitiosissimis : sed nihil minùs patet hinc quali honore et cultu Monachi Ægyptij prosecuti sunt Martyres hoc tempore: Et quidem cultum hunc non jam primum cœpisse sed eousque invaluisse ut in religionem jam cessisset.

Quod si de origine ejus quæratur: cœptus videtur sub Auspicijs Athanasianis Imperante Iuliano. Nam certe Athanasius superstitionibus valde deditus fuit. Id abunde constat ex Antoni vita fabulosa per eum scripta, ex propagatione Monachismi cui operam tantoperè navavit, & ex usu superstitioso crucis. In libro utique de Incarnatione Domini et salutari ejus adventu: Signo, Crucis, inquit, omnia magica compescuntur. Et infra: Veniat qui istorum dictorum experimentum capere velit, & in ipsis præstigijs dæmonum & imposturis vaticiniorum & in miraculis <60r> magiæ utatur signo crucis ab ipsis deviso, nomenque Christi invocet, et videbit quomodo ejus rei metu Dæmones fugiant, vaticinia conquiescant, magiæ et beneficia jaceant. Hanc potentiam non fidei ejus qui signo utitur & nomen Christi invocat, sed nudo signo nomini tribuit. Quod si tantam diversitatis potentiam reliquijs Christi, imò non reliquiis sed signo reliquiarum, & sono nominis tribuit : quid mirum si similem virtutem reliquijs sanctorum concesserit, easque cum primis veneratus sit, invocato sanctorum nomine? Superstitiones sunt ejusdem generis, nisi quod divinas virtutes nudis tribuere ceremonijs sine fide in Christum peractis , quid superstitiosius sit et magis abominandum. Consuetudinem præterea ✝[71] cum Basilio M. & cum Damaso Episcopo Romano viris superstitiosissimis Athanasius habuit, licet hunc non ab illis sed illos potiùs ab ipso superstitionem traxisse crediderim. Et quamvis eorum quæ Athanasius post tempora Iuliani scripsit vix quicquam extet ex quo mens ejus {quoad} hunc cultum colligi possit : extant tamen vestigia scriptorum quæ hoc spectant. Scripsit etiam Athanasius Orationem in quadraginta Martyres, quam Gerardus Vossius (Commentario in Orationem Ephræm Syri in hos 40 Martyres) testatur suo tempore in Italia extitisse in Bibliotheca Cardinalis Ascanij, eamque ut pulchram laudat. Si vel hanc in lucem editam haberemus forsan aliquid Basilianis et Gregorianis simile occurreret. Martyres utique non erant Ægyptij sed Armenij, eorumque <61r> reliquias Basilius possidebat Ecclesiam habens eisdem constructam. Vnde ergo notitia eorum in Ægyptum tam longe distantem pervenerit nisi per commercium quod Athanasius cum Basilio tenuit. Certè Basilius famæ horum martyrum spargendæ studuit: idque non tantum per Orationes Panegyricas quas ipse & Gregorius frater ac Syrus eo instigante composuit; sed et spargendo reliquias eorum per orbem. Nam in Oratione quam in eos scripsit dicit quòd multis in locis recepti multorum patrias ornaverant. Cur igitur Ægyptus religionis homousianæ domina, cur Athanasius Basilij amicus singularis & Patronus cultissimus his donis tam liberè per orbem distributis caruerit? Imò non caruit Oratio in nos martyres ostendit cum non caruisse. Nam cultus martyrum sequebatur reliquias. Habitis reliquijs Martyr ab urbe colebatur & vix aliter. Vnde mos communicandi reliquias ad propagandum cultum. Præterea Ægyptus Martyrum propriorum, ut dicetur, plenissima erat, neque opus habuit exoticis, et Athanasius non nisi res magni momenti curare solebat: Vndenam igitur Athanasius ipse ad hos martyres extraneos oratione Panegyrica celebrandos excitaretur? Vndenam hi exotici inter tot vernaculos tanto honore digni essent habiti, nisi quod reliquiæ eorum accessissent, non sine digna celebritate accipiendæ |  deponendæ qua populo Alexandrino commendarentur? Quæ si ita sint, ex commercio Athanasij religionem ejus discas.

Huic rei lucem majorem afferet certe quod Ruffinus lib. 2, Hist. c. 28, scribat Athanasium reliquias Baptistæ sub cavato sacrarij pariete inclusas prophetico spiritu pro futuras generationi posteræ conservasse: quibus, dejectis Idololatriæ vestigijs, in ædibus quondam profanis [sc. Serapidis] aurea tecta consurgerent. Ex hoc autem loco duo notanda veniunt. Primum quod A <62r> thanasius non condidit hæc ossa sub terra, sed in cavato pariete conservavit in lucem rursus depromenda. Athanasius enim quondam reliquias martyrum sub terra condi volebat, ut in vita Antonij videre est, et Damascenus, Orat: 1 de Imaginibus, ex Athanasij scriptis docuit; dicens: Scimus beatum Athanasium sanctorum reliquias non in urnis collocandas sed humi condendas esse, eo consilio censuisse ut absurdum Ægyptiorum morem abrogaret, qui mortuos suos non sub terra condîbant, sed in lectilis et sympodijs collocabant. Dic igitur cur Athanasius sententiam mutarit nisi quod religionem ergæ sanctos mutasset. Ante cœptam invocationem sanctorum reliquiashumi {condendendas} esse statuit : jam verò ubi miracula per reliquos fieri cœperant & martyres propterea coli, non amplius sepeliri potuit, sed insepultas conservari in usus Ecclesiæ. Cumque secuti sunt Ægyptij. Nam ex Palladio et Eunapio jam citatis discimus reliquias martyrum eorum ab illo tempore extra tumultum positas populo certis occasionibus venerationi expositas fuisse.

Alterum quod notari velim est quod Ruffinus qui in Ægypti et Orientis partibus {diu} versatus fuerat, & a monachis istarum regionum {restorum didicerat}, ossa Baptistæ ab Athanasio ideo conservata tradit ut illis tecta superstitionum consurgerent. Vtrum Athanasius hoc fecerit spiritu aliquo prophetico necne, nihil refert. Hoc certum est Ægyptios, a quibus Ruffinus hæc didicit, credidisse ossa ab Athanasio in hunc finem conservata fuisse & ejus nomine cultum mortuorum propagasse; atque adeo Ægyptiorum testimonio qui Athanasio contemporanei erant ejusque mores diutina conservatione perspectos habebant credendum est illum se cultui huic a tempore Iuliani patronam exhibuisse.

Symbol (diamond between two circles) in text pag. 2 anteced. < insertion from f 60v > pag 2 seq. Symbol (diamond between two circles) in text Quod ut firmissimè comprobem adjiciam denique locum Athanasij ipsius in quo mens ejus clarissimè admodum elucessit. In Epistola igitur ad Marcellinum de interpretatione Psalmorum: Cavendum est, inquit, nequis Psalmos sæcularibus ad eloquentiam verbis ornet, neve conetur dictiones immutare aut omninò aliud pro alio substituere, sed simpliciter ut scripta sunt recitet & psallat, ὑπὲρ του τοὺς διακονήσαντας ἁγίους ἀυτὰ, ἐπιγινώσκοντασ τὰ ἑαυτων συνευχεσθαι ἡμιν, ut sancti qui ista verba suppeditarunt, sua esse agnoscentes, comprecenter nobiscum . Et paulo post: Cum Dæmones verba mutata animadvertunt, ludibrio habent, sed contra sanctorum voces exhorrent & ferre nequeunt. Tria autem hic adstruit Athanasius, 1 Sanctos ea sentire quæ nos orantes loquimur. 2. Sanctos comprecari nosbiscum, hoc est simul precari ut petitiones nostræ nobis concecantur, nam supra dixerat Psalmos ita compositos esse ut quisque recitando postulet quæ sibi conveniunt. 3. Dæmones non sensum quidem metuere sed formam verborum quæ sancti nobis reliquerunt: Quod sane haud aliunde collegerat quam omnia sanctorum Diabolo formidini esse crederet. Primo igitur astruitur inspectio sanctorum, secundo intercessio eorundem, tertio virtus reliquiarum: quæ quidem sunt totum fundamentum religionis erga sanctos, & a solis eorum cultoribus statuuntur.

< text from f 62r resumes >

Nec Ægyptijs tantum sed universis Orientis Ecclesijs Athanasius cultûs hujus author extitisse videtur. Multi quidem Basilium cum Gregorijs duobus cultum hunc per Orationes <63r> panegyricas introduxisse volunt: at isti non tanti erant tunc nominis ut novam religionem sola sua auctoritate suffultam poponerent & prædicarent. Imò hostibus circundati erant et pene oppressi, & metus fuisset ne a suis etiam ob hoc novarum studium condemnati penitus opprimerentur. Athanasius autem e contra tantam apud omnes homousianos auctoritem jam obtinebat ut Nazianzenus diceret eum a tempore Iuliani Leges orbi præscribere, et Monachos (quorum opera certe hæc doctrina propagata fuit,) tentum ei tribuere ut quicquid ipsi placuisset pro lege haberent, ac rursus vetitum sibi atque interdictum quicquid ille sententia sua improbasset, existimarent, illiusque decreta pro Mosaicis tabulis ducerent, ac majoris quàm qua sanctis istis deberi videatur ipsius veneratione afficerentur. ffacile igitur Athanasius hanc superstitionem per orbem ope monachorum propagare potuit, difficulter autem alius quivis Athanasio non consentiente. Proculdubio, mens Athanasij in hac re per Epistolas ἑορταστικὰς & orationes panegyricas & per conversationem patefacta fuit, præsertim Ægyptijs. Si is igitur malum nascens improbasset certe nemo alius absque gravi contentione introducere potuisset. Sed nulla fuit talis contentio. Sententiam omnes avidissime amplexi sunt et imprimis monachi: proinde auspicijs Athanasianis rem gestam fuisse necesse est. Denique rem ita se habuisse Chrysostomus verbis prodidit clarissimis, dum Oratione in Martyres Ægyptios ex occasione multarum reliquiarum ex Ægypto venientium sic scribit. [72] Benedictus Deus, quandoquidem ex Ægypto prodeunt Martyres, ex Ægypto illa cum Deo pugnante ac insanissima : & unde impia ora, unde linguæ blasphemæ, ex Ægypto Martyres habentur, non in Ægypto tantum, nec in finitima vicinaque regione, sed ubique terrarum. Et quemadmodum in annonæ summa ubertate, cum viderint urbium incolæ majorem, quàm usus habitatorum postulet, esse proventum, ad peregrinas etiam urbes transmittunt : cum ut suam comitatem ac libe <64r> ralitatem ostendant, tum ut, præter horum abundantiam, cum facilitate res, quibus indigent, rursus ab illis sibi comparent : sic et Ægyptij, quod attinet ad religionis athletas, fecerunt : cum apud se multam eorum Dei benignitate copiam cernerent, nequaquam ingens Dei munus sua civitate concluserunt, sed in omnes terræ partes bonorum thesauros effuderunt : cum ut suum in fratres amorem ostenderent, tum ut communem omnium dominum honore afficerent, ac civitati suæ gloriam apud omnes compararent, totiusque terrarum orbis esse metropolim declararent. Nam si frivolæ quædam ac minimi pretij ocassiones, quæque ad hanc tantum vitam nobis conferunt, largitiones hunc multis urbibus honorem acquirere potuerunt; nonne eam potius, quæ nihil ex caducis et corruptilibus rebus largitur, sed viros, qui urbibus, quæ illis obvenerint, post obitum etiam præstant securitatem, præ omnibus æquum est hac honores prærogativa donari? Sanctorum enim illorum corpora quovis adamantino et inexpugnabili muro tutius nobis urbem communiunt, et tanquam excelsi quidam scopuli undique prominentes, non horum qui sub sensus cadunt & oculis cernuntur hostium impetus propulsant tantum, sed etiam invisibilium dæmonum insidias, omnesque diaboli fraudes subvertunt ac dissipant, non minùs facilè quam si fortis vir aliquis ludicra puerorum subverteret ac prosterneret. Ac cætera quidem quæ ab hominibus fiunt machinamenta, sicut muri, fossæ, arma, militum copiæ, et quæcunque ad incolarum securitatem excogitantur, ab hostibus possunt pluribus alijs multoque majoribus machinis ipsorum repelli: cùm verò sanctorum corporibus fuerit civitas communita, licet innumeras illi pecunias expendant, urbibus quæ ipsos possideant, minimè poterunt æquale quoddam machinamentum opponere. Neque verò tantum adversus hominum insidias, aut adversus fallacias dæmonum utilis nobis est hæc possessio, dilectissime : sed si nobis communis dominus ob peccatorum multitudinem irasca <65r> tur, his objectis corporibus continuo poterimus eum propitium reddere civitati. – Et sub finem : Ad horum, pergit, tolerantiam atque patientiam vitam nostram componamus; ut eorum precibus, postquam hinc excesserimus, cum illos videre, tum amplecti possimus, atque in illis cælestibus tabernaculis collocari. Hæc Chrysostomus, quæ plenius descripsi ut religionem plane cerneres cujus respectu Alexandria describitur cæteris urbibus antevertisse et in omnes terræ partes bonorum thesauros effudisse ut sibi gloriam apud omnes compararet, totiusque terrarum Orbis se esse Metropolin declararet. Ex eo autem quod Chrysostomus Alexandriam totius orbis Metropolim denominat, scripta videtur hæc oratio anno 380 vel initio anni sequentis nempe eo tempore cum Chrysostomus ex eremo Antiochiam modò reversus erat & Alexandria totius Orientis res adhuc moderabatur Nam post Concilium Constantinopolitanum anno 381 celebratum, cum Oriens non amplius ab Ægypto pandebat & Constantinopolis evasit Metropolis Alexandria superior, minùs in proclivi erat Orientalibus Alexandriam eo titulo honorare. Ægyptus itaque non tantum prima reliquijs abundans, easdem cum cæteris regionibus ad cultum disseminandum communicabat, sed tam celeri gressu hæc peregit, ut ante annum 381 reliquias per totum Orbem sparsisset. Et hinc natæ sunt proculdubio Athanasij Epistolæ ἑορτάστικαι. Nam sicut dona reliquiarum exigebant epistolas quibus ipsa commendarentur et festi dies cæteraque ad reliquias spectantia describerentur, sic ejusmodi plurium epistolarum non alia occurrit occasio verisimilis. Athanasij autem exemplo, alij mox reliquias similiter communicare cœperunt, ut ex reliquijs 40 martyrum opera Basilij per provincias ante annum 378 dispersis manifestum est. Atque per hujusmodi communicationes superstitio celerrime propagata est ita, ut si non ante obitum Athanasij certè ante annum 381 ea universalis evaserit. Id enim non tantum contestantur dona hæc Ægyptiorum et Basilij ante istud tempus per orbem dispersa & passim religiosè recepta, sed et Orationi Nysseni <66r> coram patribus Concilij Constantinopolitani ex toto Oriente collectis in funere Meletij Episcopi Antiocheni habita, id luculentissimè demonstrat: Nysseno, in plenissimo illo tam Episcoporum quam populi Constantinopolitani conventu intercessionem Meletij cum fiducia prædicante. Hæc in Oriente.

Transeamus jam in Occidentem.

<67r>

Sed redeamus ad Damasum. Audivistis hunc vita sanctis nuncupasse si rebus ejus secundarent: Quod sane cultûs major est gradus quam simplex invocatio. Cùm igitur hoc fecerit initio Episcopatûs, non miremini si martyres postea invocare solitus sit. Sed hoc parum est. Martyribus investigandis, & monumentis in cultum eorum condendis operam dedit, & per inscriptiones sepulchris passim incisas se patronum superstitionum toto occidenti proclamavit. Hic, inquit Anastasius in vita ejus, multa corpora sanctorum Martyrum requisivit, quorum etiam conchilia versibus decoravit. Qualibus autem versibus, sequentes instantiæ ex ipsis monumentis desumptæ monstrabunt.

[73] Epitaphium S. Laurentij, cujus reliquijs Ecclesiam construxerat, sic concludit:

Hæc Damasus cumulat supplex Altaria donis

Martyris egregium suspiciens meritum.

[74] Et Epitaphium Saturnini sic

Supplicis hæc Damasi vox est, venerare sepulchrum,

[75] Solvere vota licet, castasque effundere preces,

Sancti Saturnini tumulus quia martyris hic est.

[76] Item Epitaphium Irenæ sororis suæ sic:

Nunc veniente Deo nostri reminiscere Virgo

Vt tua per dominum præstet mihi facula lumen.

[77] Et Epitaphium Eutychij hoc modo

Quæritur, inventus colitur, fovet, omnia præstat:

Expressit Damasus meritum, venerare Sepulchrum.

Hæc in Antiquis inscriptionibus in Appendice p 1172 &c nec non apud Baronium an. 384 § 21 & seq. Sunt et alia ab eo scripta Elogia sanctorum in Bib. Græc. Patr. Vol. 3 p 844. Nempe

De Agnete

O Agnes, verum decus, alma pudoris imago

Vt Damasi precibus faveas, precor inclyta virgo

De Andrea Apostolo

Iam nos foveto languidos

Curamque nostri suscipe

<67v>

De Felice

Ad te solicite venientibus omnia præstas:

Nec quenquam pateris tristem repedare viantem.

Te duce servatus, mortis quod vincula rupi,

Versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.

Cum igitur Damasus hæc et similia toti populo legenda confidenter exhibuerit, nec tamen ullæ contentiones vel disputationes (quantum patet) exinde ortæ sint: indicio est populum ab initio Episcopatus ejus ad has superstitiones generaliter deflexisse. Roma autem ruente quid mirum si occidens simul ruerit.

Post Romam, speculemus Ecclesiam Mediolanensem, nempe secundam sedem Episcopalem apud Occidentales Hujus urbis Ambrosius anno 374 ex milite creatus est Episcopus. Eousque Auxentius – – pag. antepenult. <68r> ideo in alio tractatu fusius de origine hujus ecclesiæ disserui ostendens eam tam ex hæresi Patribus per primos 300 annos inaudita, quam ex schismate manifestissimo defecisse a vera ecclesia, & cum ea temporibus Constantini Constantij Valentis & Theodosij vehementer colluctando rebellem surrexisse. Neque hujus loci est de his agere meum est hic ostendisse bestiam hanc e terra surrexisse bicornem. Proinde cùm bicornem surrexisse demonstraverim dicam jam quomodo surrexit e terrâ.

Terra quatenus cælo opponitur humilem denotat conditionem, et sic Bestia hæc verissimè surrexit e terra, nempe e plebe. Sed terra hic potiùs opponitur mari e quo altera Bestia surrexit. Cum igitur e mari surgere, sit oriri e dominio vel civili potestate Imperij, quicquid non oritur ex ista potestate aliunde oritur quàm e mari, & distinctionis gratia dici potest ortum e terra. Hujusmodi est quod oritur ex dominio vel regimine ecclesiastico, siquidem hoc regimen neutiquam derivatum fuit ab Imperio Romanorum sed ab Apostolis propagatum et reluctante Imperio isto inter Christianos conservatum. Et proinde Bestia Bicornis quæ ex hoc regimine in tyrannidem converso surrexit, aliunde ortam quam e mari meritò dicemus; e terra nempe si modo id omne terra dicatur quod a mari Romano respectu aliquo distinguitur.

Sed et sensu adhuc magis proprio et singulari Bestia hæc e mari surrexit. Per mare enim intelligamus corpus Imperij civili communione tanquam aquas continuas junctum, per terram verò id omne quod ab ejus civili communione sejunctum est et sicut terra naturalis partim continens est partim in <69r> sularis sic erit terra politica. Terra continens est aggregatum gentium exterarum quibus mare Romanum circundatur. Terra insularis sunt greges Monachorum his temporibus eremos & loca deserta passim inhabitantes qui dum nullis magistratibus juxta leges Imperij regerentur, nullam cum urbibus societatem colerent , sed ab Imperij communione non minus segregati essent quàm gentes exteræ, merito distinguendi erant a mari Romano, & pro terrâ Romana habendi. Atque hæc est terra illa de qua dicitur Apoc 12.12 Væ incolis terræ & maris quia Diabolus ad vos descendit cum ira magna. Væ terræ ex qua Bestia bicornis loquens ut Draco hic dejectus nasceretur. Væ mari ex quo Bestia altera decem cornupeta blasphema id est idololatrica surgeret. Væ illis quia Diabolus id est Idololatria ad eos dèscendens corrumperet eos & converteret in pessima genera hominum per duas Bestias idololatricas e terra et mari oriundas in posterum significata.

Si per terram barbaræ gentes Imperium circundantes solummodo significarentur, diabolus diceretur descendisse non ad incolas terræ et maris sed ad incolas Maris et Terræ siquidem Idololatria Christianos Romanos priùs quàm Barbaros invasit. Mare prius nominandum esset ex naturâ et dignitate: nam Bestia decemcornupeta prius surrexit e mari quam bicornis e terra, et Angelus (cap 10.2) pedem dextrum figebat in mare, lævum in terram. Cur igitur terra prius nominaretur nisi ut ordine verborum significaretur terram neutiquam seriùs a Diabolo invadendam, sed simul cum mari si non et citiùs & majori cum propensione idololatricam evasuram. Per hanc terram igitur gens aliqua Christiana quæ cum primis cultum Idololatricum exercuit intelligi debet, & sic in orbe Romano quærenda <70r> erit hæc terra et in eremis reperienda. Sicut enim Romani primi omnium deflexerunt ad cultum Divorum, sic inter Romanos Monachi in cultu hoc recipiendo et propagando primas egerunt. Nec ullum genus hominum in orbe Romano commodius terra dici potuit quàm qui a communione civili id est a continuitate aquarum Romani maris divisi, seorsim agebant in eremis, et a reliquo populo moribus et conversatione diversissimi erant. Aut nullæ in hoc mari reperiendæ erunt insulæ, aut his Eremitarum societatibus nomen Insularum apprimè tribuendum erit.

Hæc est igitur terra illa execranda ad cujus & maris incolas Diabolus descendit, quæque propterea aptissima fuit ad Bestiam nequissimam generandam. Ex ea vero Bestia verissimè surrexisse dicitur quia Monachi corpus Bestiæ suppeditarunt. Bestia denotat multitudinem hominum, clerus sine Monachis pertenuis erat, sed cum Monachis conjunctus corpus satis numerosum evasit ad Bestiam constituendam. Quinimò Monachi seminarium evaserunt cleri, ita ut Bestia statim tota ex Monachis conflata fuerit, & proinde ex his ortam quis non fatebitur? Egregium sanè hoc est inter Clerum antiquum & novum hunc discrimen. Illis vita monachica inaudita fuit, his omnibus statim recepta, quasi Deus Apostasiam novata vivendi ratione consignare et ab Ecclesia vera discriminare vellet.

Historia originis Bestiæ ex Monachorum gregibus hujusmodi est. Primus Eremitarum memoratur Paulus, quidam, qui persecutionem Decij & Valeriani fugiens mansit in Eremo ad usque tempora Constantij, sed is nullos collegit discipulos, nec id genus vitæ quia sanctius esset sed quia tutius elegisse videtur. Sequitur Antonius quem persecutio Dioclesiani in eremum fugabat. Ille verò solitariam vivendi rationem non multo post in institutum <71r> et studium convertit, & primus omnium Eremitarum discipulos congregans Eremos Ægypti imperante Constantino magno gregibus Monachorum complevit, & propterea conversationis hujus & studij fundatur ab omnibus habetur.

Ex hujus discipulis erat ✝[78] Athanasius, qui deinde factus Patriarcha Alexandrinus Clerum pro viribus infecit manochatu. Parùm visum est Athanasio, inquit Baronius, Monachorum instituta in Clerum transferre, sed et monachos quos nosset moribus et peritia antecellere in episcopos diversarum ecclesiarum adscivit, quod fortissimos hos fore sciret adversus ingruentem Arij hæresin pugnatores & quasi munitissimas turres contra Meletianos schismaticos. Quinam vero hi essent — ipse Athanasius ad Dracontium monachum scribit quem contentiosiùs reluctantem ad idem ministerium suscipiendum expertus, his monet post multa. Neque enim tu solus ex Monachis es constitutus [Episcopus scil.] neque solus monasterio præfuisti neque solus a Monachis delectus es. Nosti enim Serapionem Monachum esse & quot Monachorum præfectum. Neque a te ignoratur quot Monachorum pater fuerit Apollonius. Nosti Agathonem, neque ignotum habes Aristonem. Memor es Ammonij cum Serapione peregrè profecti. ffortassis etiam audisti de Cue in superiori Thebaide. Poteris etiam resciscere de Paulo qui est apud Latos & de alijs multis: & tamen isti Episcopi constituti non contradixerunt &c. Hæc et alia plura Athanasius ad Dracontium quem tandem persuasisse constat, & pro fide Catholica strenuè certantem cum alijs orthodoxis Episcopis exilium subijsse idem Athanasius tradit in Apolog. de fuga sua. Baron. an 328. 23, 24. Anno autem 340, inquit idem Baronius, Athanasius Romam venit — & in urbem invenit ipse primus Ægyptiorum Monachorum institutionem, <72r> vitamque admirandam Antonij magni licet adhuc viventis a se conscriptam detulit. — Tradit enim de his S. Hieronymus: Nulla eo tempore nobilium fæminarum noverat Roma propositum monachorum, nec audebat propter rei novitatem ignominiosum (ut tunc putabatur) & vile in populis nomen assumere. Hæc (Marcella scil.) ab Alexandrinis prius sacerdotibus Papaque Athanasio, & postea Petro qui persecutionem Arrianæ Hæreseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suæ portum, Romam confugerant, vitam beati Antonij adhuc tunc viventis monasteriorumque in Thebaide Pachomij et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Hieron: ad Princip. Ep. 6. Hæc Baronius an. 340. 7 ‡ < insertion from the right margin of f 72r > ‡ Huic consentaneum est quod Sulp Severus de Martino scribit, nempe quod ubi audiverat Hillarium, cujus erat discipulus a Constantio missum esse in exilium, hoc est anno 355, Mediolani sibi Monasterium statuit. Inde vero ab Auxenti{o} Episcopo mox exturbatus in Insulam quandam recessit. Dein ubi Hillarius ab exilio relaxatus erat, Iuliano scili imperante, Romam profectus est ut ibi eum conveniret: sed Hilario prætereunte, vestigijs eum prosequitur et non longe ab urbe Pictaviensi aliud Monasterium collocavit unde evocatus ✝[79] anno 371 fit Turonensium Episcopus.

< text from f 72r resumes >

Vbi verò Monachismus Ægyptum et Italiam (seminaria duo Bestiæ bicornis) invaserat ex his fontibus sese per totum Orientem et Occidentem statim diffudit. Ex Ægypto quidem propagatus Syriam primo invasit deinde Asiam minorem et Græciam. A Roma vero per Gallias Africam & totam Occidentem dimanavit.

In Syriam Imperante Constantio Hillarion Antonij discipulus ipsum invenit. Nec quisquam, inquit Hieronymus, monachum ante S. Hillarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis & studij in hac Provincia fuit. – Exemplo ejus per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cæperunt, & omnes ad eum monachi certatim currere. Hieron in vita Hillarionis. Per Pontum deinde et Cappadociam Basilius magnus Imperante Iuliano monachos seminavit (Basil Epist 63 & 79 & Baron a. 361. 50, 51.) & inter alios Gregorium Nazianzenum jam factum Presbyterum, in Eremum invitavit (Greg. Naz. de silentio et jejunio. Baron. a. 363. 82). Apud Armenios et Paphlagenas et accolas Ponti Eustathius Sebastiæ in Armenia Episcopus Monasticæ conversationis author fuisse dicitur. Sozom l 3. c 14. Monachismus verò eousque propagatus facile invadebat reliquum orientem.

<73r>

De Occidentis invasione: Certum exploratumque est, inquit Baronius, Occidentalis Orbis provincias fermè omnes una cum insulis hoc eodem seculo [i.e. ante an. 400] fuisse refertas agminibus Monachorum. — Hanc disciplinam primum accepit Roma ab Antonio isto magno per Athanasium Episcopum Alexandriæ, a Romana vero ecclesia velut a promptuario disciplinæ, aliæ omnes Occidentalis orbis Ecclesiæ mutuatæ sunt, omnes ex more cupidè amplexantes quod vidissent Romam esse secutam. — Qui verò in Orbe Occidentali Monachismum conjunxit clericatui prædicatur a S. Ambrosio S. Eusebius Episc. Vercellensis. Primus, inquit, in Occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctæ memoriæ conjunxit, ut et in civitate positus instituta Monachorum teneret & Ecclesiam regeret jejunij sobrietate. — Hoc ipsum (pergit Baronius) præstantissimum vitæ genus ✝[80] S. Martinus Episc. Turonensis transvexit in Gallias & S. Augustinus in Africam, qui clericatum et Monachatum in unum conjungentes, tanquam lucidissimis astris Ecclesiam exornarunt. Baron. an. 328. 20, 21, 22.

Interea verò dum Monachismus sic orbem invadit Clerus passim fit Monachicus. Quid factum sit in Ægypto ex ijs quæ de Athanasio & Episcopis suis Imperante Constantino creatis jam ante audivistis, intelligi potest. Quibus adde quæ Hieronymus de Paula per Alexandriam et oppidum Nitriam iter faciente narrat: Quod, inquit, cùm vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo Isidoro Confessore et turbis innumerabilibus monachorum ex quibus multos sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus, lætabatur quidem ad gloriam domini & se indignam tanto honore fatebatur. Hieron. Epitaph. Paulæ ad Eustochium. Similem mutationem Clerus passus est in Occidente ‡, < insertion from f 72v > ‡ ut ex Epistola 7ma Augustini ad Papam Aurelium constat ubi sic scribit: Ordini Clericorum fit indignissima injuria si desertores monasteriorum ad militiam Clericatus eligantur cum ex his qui in monasterio permaneant non tamen nisi probatiores atque meliores in Clerum assumere soleamus. [ Symbol (small grid of crisscrossing horizontal and vertical lines) in text Vide post pag 4 < insertion from f 76r > Symbol (small grid of crisscrossing horizontal and vertical lines) in text : Recte igitur scribit Baronius Negari non potest fuisse Monachismum Seminarium in Ecclesia Dei sanctissimorum Episcoporum ex quo Basilij, Gregorij, Chrysostomi & alij tam in Oriente quam in Occidente viri spectatissimi prodiere: quorum omnium qui Antonium magnum dixerit Patriarcham veritatis scopum attinget. Baron. a. 328. 25. Cum igitur Episcoporum et Presbyterorum præcipuos constet Monachos fuisse: quid mirum si cæteri fere omnes ad horum mores statim componerentur? Audiatur saltem Hieronymus Hieronymus rebus hisce contemporaneus qui de clericis generaliter dicit: Quasi et ipsi aliud sint quam Monachi & non quicquid in Monachos dicitur redundet in clericos qui patres sunt Monachorum. Detrimentum Pecoris Pastoris ignominia est. Hieron ep 10. Hanc Epistolam Baronius refert ad an 385 (Baron. a 385. 10) < text from f 72v resumes > Quin et Monasteria Clericorum in Occidente constituta sunt. Eusebius Vercellensium Episcopus morem invexerit, ut testatur Maximus his verbis: Eusebius inquit quia castitatis vigore pollebat propositum virginitatis instituit; quia abstinentiæ gloriabatur angustijs, Monachorum introduxit forte servitiam; qua Pontificij ad <73v> ministratione fulgebat, plures e discipulis sacerdotij sui elegit hæredes. Quamvis igitur nonnulli liberis suis relinquant auri argentique Thesauros, nemo tamen Sancto Eusebio ditiores reliquit: siquidem omnes extiterunt aut sacerdotes aut martyres. Nam ut cætera taceam, illud quàm admirabile est, quòd in hac sancta ecclesia eodem Monachos instituit quos Clericos, atque ijsdem penetralibus sacerdotia officia contineri quibus et singularis castimonia conservatur, ut esset in ipsis viris contemptus rerum & accuratio Levitarum: ut si videris Monasterij lectulos, instar Orientalis propositi judices, si devotiones Cleri perspexeris, angelici ordinis observatione gaudeas. Hæc Maximus apud Ambros. Serm. 69 de natali Eusebij Verc. Episc. Symbol (cross surmounted by three circles arranged in a triangle) in text pag anteced. < insertion from f 72v > Symbol (cross surmounted by three circles arranged in a triangle) in text pag. seq.

Hæc Maximus quibus consentanea sunt quæ Ambrosius Epist 82 ad Vercellenses de Episcopo eligendo scripsit. In Vercellensi, ait, Ecclesia duo pariter exigi videntur ab Episcopo, Monasterij continentia & disciplina Ecclesiæ. Hæc nim primus in Occidentis partibus diversa inter se Eusebius Sanctæ memoriæ conjunxit, ut et in civitate positus instituta monachorum teneret & Ecclesiam regeret jejunij sobrietate. Multum enim adjumenti accedit ad sacerdotis gratiam si ad studium abstinentiæ & normam integritatis juventutem astringat & versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione. In ipso autem initio Epistola commemorat quando ex Ecclesia Vercellensi aliæ sibi Ecclesiæ petere solebant Episcopos. Et post multa describens quomodo Eusebius pro fide exilij dura præoptavit elegit et addit: Hæc patientia in Sancto Eusebio Monasterij coaluit usu & durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. Ex quibus verbis colligitur Eusebium satis diu ante annum 355 quo in exilium actus fuit monachum evasisse: sed utrum Monasteria Clericorum ante residua condiderit haud scio. Sic et Hilarius proculdubio Monachus erat ante Exilium, siquidem Martinus discipulus ejus vitam monasticam Mediolani tempore Constantij vixisse reperitur. Eusebij itaque exemplo – – – < text from f 73v resumes > Hujus itaque exemplo propagata sunt ejusmodi Monasteria per Occidentem: cujus rei insignem instantiam exhibuit nobis Hieronymus in Chronico ad annum 372 ubi dicit Aquileienses Cleri quasi Chorus beatorum habentur: & laudibus præferendo tres eorum, addit Florentinus Bonosus & Ruffinus insignes monachi habentur. Hæc cum D. Augustinus diu versatus in Italia, contemplatus esset, & anno 389 ritus monachales inde secum transveheret in Africam; mox factus Episcopus, Monasterium Clericorum in domo Episcopi constituit, ut ipse (De divers. serm. 28 vel 48) testatur. Symbol (oblong divided by three vertical lines) in text < insertion from the right margin of f 74r > Symbol (oblong divided by three vertical lines) in text Et ex hoc monasterio fermè decem Episcopos, ut scribit Possidius diversis Ecclesijs – rogatus dedit. Similiterque ipsi et Monasteria instituerunt et studio, inquit, crescente ædificationis verbi Dei cæteris ecclesijs promotos fratres ad suscipiendum sacerdotium præstiterunt. Hæc Possid in vita Augustini. < text from f 73v resumes > Idem genus monasteriorum Martinus etiam ex Italia, ubi monachus aliquamdiu vixerat, in Galliam transtulisse videtur. Quid enim aliud innuit Severus qui cùm Martinum juxta urbem Turonensem, cujus modo factus erat Episcopus, monasterium octoginta continens discipulos condidisse narraverat: Plures ex his, inquit, postea Episcopos vidimus. Quæ enim esset civitas aut Ecclesia quæ non sibi de Martini Monasterio cuperet habere sacerdotem? (Sulp. Sever. in vit. Martini.) Et alibi de Brictione, uno Presbyterorum Martini, ait quod is nihil unquam ante Clericatum (quippe qui in Monasterio ab ipso Martino nutritus) habuisset, quodque a primis annis in Monasterio inter sacras Ecclesiæ disciplinas ipso Martino educante crevisset. Sulp. Dial. 3. c 20. Eosdem mores apud Hispanos etiam obtinuisse colligi potest ex epistola Siricij Papæ, initio anni 385 ad {Himerium} Episcopum Tarraconensem scripta, ubi Siricius sic loquitur: <74v> monachos, quos tamen morum gravitas, et vitæ ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officijs aggregari et optamus et volumus. Iuxta hoc studium Pontificum Imperatores etiam anno 398 lege lata præceperunt ut Clerici ex Monachorum numero ordinarentur.[82] Et interea dum Monachismus sic invasit Ecclesias, reliqui Clerici quotquot erant Mariti jubentur abstinere ab uxoribus.

Hocce tamen genus abstinentiæ in Ecclesias Occidentis circa tempora Dioclesiani irrepsisse videtur: et certe tunc adeo invaluit in Hispanijs ut Concilium Elibertinum celebratum anno 305 hunc canonem ederet. Placuit in totum prohibere Episcopis Presbyteris & Diaconis vel omnibus Clericis positis in ministerio abstinere se a conjugijs et non generare filios. Quicunque verò hoc fecerit ab honore clericatus exterminetur. Idem postea nonnulli in percelebri illo Concilio Nicæno ibant sanciendum: Occidentalibus certe et imprimis Hosio Cordubensi qui Consilio Elibertino interfuerat, id agentibus. Sed restitit Consilium, et ejus auctoritate res ad tempus coercita est sed non extincta. Tandem enim ubi monachorum studium per Occidentem cœpit invalescere, illorum proposito similior visa est hacce Clericorum continentia, eaque propterea per orbem mox prædicatur & ut sancta stabilitur. Vnde Ambrosius in Epistola 82 ad Vercellenses: Apostolus, ait, unius uxoris virum præcepit – non ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate: Habentem enim dixit filios non facientem. Sic Siricius Papa in cap. 7 Epistolæ ad Himerium Tarraconensem initio anni 385 datæ, prohibet cum uxore commercium ijs qui sunt in sacris. Quam Legem Innocentius I & Leo I sæpius confirmarunt. In Oriente etiam idem obtinuisse Chrysostomus satis testatur in Hom. 2 de patientia Iob, ubi dicit: Vnius uxoris virum, non ea ratione ut id nunc in ecclesijs observetur: oportet enim omni prorsus castitate Sacerdotem ornatum esse. Epiphanius autem Tom 1 lib 2 Hæres 59 cap 4 Ecclesiæ statum Ecclesiæ generaliter describens ait: Eum qui adhuc in Matrimonio degit ac liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, neutiquam tamen ad Diaconi Presbyteri Episcopi aut Hypodiaconi ordinem admittit, sed eum duntaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit aut ea sit orbatus: Quod in illis locis præcipue fit ubi Ecclesiastici canones accurate servantur. Atenim, dices, nonnullis adhuc in locis Presbyteri Diaconi & Hypodiaconi liberos suscipiunt Respondeo, non illud ex Canonis auctoritate fieri sed per remissas cogitationes quæ nonnunquam hominibus contingunt. Vides hic Continentiam nuptorum Clericorum canone generali ante annum 374 quo hæc scripta sunt, prohibitam fuisse. Et similiter in fine horum libro <75v> rum de hæresibus, Epiphanius in Expositione fidei Catholicæ, inter doctrinas et consuetudines catholicas hanc recenset. Sacerdotium, ait, ex virginum ordine præcipuè constat, aut si minus ex virginibus, certè ex Monachis. Sin autem ex Monachorum ordine ad illam functionem obeundam idonei non præsto sint, ex his creari sacerdotes solent qui a suis se uxoribus continent, aut secundum unas nuptias in viduitate versantur. Hæc Epiphanius, ex quibus verum esse senties quod Hieronymus itidem in libro adversus Vigilantium generaliter protulit: Quid facient, inquiens, Orientis Ecclesiæ? quid Ægypti et Sedis Apostolicæ? quæ aut Virgines Clericos accipiunt, aut continentes; aut si uxores habuerint mariti esse desistunt.

Praxin Clericorum vides: sed quàm alienam a vera religione disce ex Augustino, qui in fine lib 2 de Adulterinis conjugijs, sic loquitur: Dixit Dominus omnis qui dimiserit uxorem suam præter causam fornicationis facit eam mœchari. Vtique propterea, quia cum esset pudica cum viro tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est mœchari. Quod ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit, et hoc ei Deus peccatum etiamsi illa casta permaneat, imputabit. Sed quis nesciat quam sint rarissimæ quæ ista pudicè vivant, cum viris ut etiam si ab eis demittantur alios non requirant. Hæc Augustinus in causa Laicorum, cui suppar est causa Clericorum de qua agimus. Et ne putes Clericos maritos consensu uxorem se continuisse, audi præterea quid Augustinus de hac re in eodem tractatu perscribit. Quando, inquit, eos qui uxores dimiserunt terremus ne adulterinis conjugijs hærendo pereant, solemus eis proponere continentiam Clericorum: qui plerumque ad eandem [continentiæ] sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem domino adjuvante perducunt. Dicimus Ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini; nonne susceptum castè custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a domino de quibus nunquam ante cogitastis? Sed illos inquiunt, honor plurimum consoletur|consol{?}tur. Respondemus et vos timor amplior moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente, atque inopinanter impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christo fulgere: quanto magis vos adulteria cavendo vivere continenter debetis metuentes non in regno Dei minus lucere sed in Gehennæ ignibus ardere. < text from f 73r resumes > ubi et Monasteria Clericorum constituta sunt. Augustinus enim ubi diu versatus fuerat in Italia & anno 389 ritus monachalis inde secum transvexerat in Africam, mox factus <74r> Episcopus Monasterium Clericorum in domo Episcopi constituit, ut ipse (De divers serm 28 vel 48) testatur. Illud utique factum viderat in Italia, cujus rei instantiam exhibuit nobis Hieronymus in Chronico ad annum 372 ubi dicit Aquileienses Clerici quasi Chorus beatorum habentur, & ✝[83] laudibus præferendo tres eorum addit Florentinus Bonosus & Ruffinus insignes monachi habentur. P

Sed et ex eo Monachismus Cleri innotescit, quod Episcopi Monachici fuerunt (Athanasius, Basilius, Eustathius, Martinus, <75r> Augustinus &c) qui primas egerunt in hac professione propaganda, quodque fere omnes insignes homousianorum Clerici ab hoc tempore Monachi esse leguntur. In orientis partibus Episcopi erant et Monachi Paphnutius Episc. urbis in Thebaide superiore (Socr. l. 1 c 11. Sidonius Epist 16 ad Faustum) Spiridion Cypri (Sozom l: 1 c.11           ) Iacobus Nisibis (Theod in Iacobo & Hist l. 2 c 30) Hi tres interfuere Concilio Niceno. Prætera Sozomenus de Monachis agens, ait multos doctos et eloquentes in Ecclesijs tempore Constantij floruisse. Inter quos celeberrimi fuerunt. Eusebius Emissæ, Titus Bostrensis, Serapio Thmuis, Basilius Ancyræ, Eudoxius Germanicæ, Acacius Cæsariæ, & Cyrillus Hierosolymorum, (Sozom l. 3 c 14.) Dein tempore Valentij & Theodosij floruere, Gregorius Nazianzi (supra) ✝ < insertion from f 74v > Gregorius Nyssenus (Theod. l 4 c 28) Petrus Basilij frater & episc. Sebastæ (Socr: l: 4, c: 2. Theod l 4 c 28) Eustathius Sebastiæ (Nicetas                ) Leo Ancyræ (Soz. l 6. c 34           

Amphilochius Lycaoniæ Hosij (Metaphrastes in vit. Amphilocij. Mar discipulus erat Nazianzeni et ideò filius ab eo vocatus (Metaphrastes in vita Amphilochij Naz. Epist. 106 & 110. et Testament.) < text from f 75r resumes > Epiphanius Cypri (Sozom. l: 6. c. 32 & Hieron in Vita Hilarionis, alijque) Elpidius Laodeceæ, Melitius Antiochiæ, (Theod l 5 c 27) & post Meletium fflavianus & Theodorus Tyri (Theod l 2. c 24.    ) Protogenes Carrharum (Sozom l 6 c 33) Acacius Berrhææ (Theod. in Iuliano) Theodotus Hierapoleos, Agapetus urbis incertæ, Eusebius Chalcedonensis, Isidorus Cyri (Theod in Marciano) alijque. Item Barses, Eulogius, & Lazarus non urbium aliquarum sed honoris duntaxat causa in Monasterijs ordinati (Sozom l 6. c 34) Tanto studio scilicet Homousiani Monachos dignitatibus Ecclesiasticis prosequebantur, ut sedes vacantes ijs non sufficerent Adde et celebratum illum Constantinopoles Episcopum Io. Chrysostomum cæteris aliquanto posteriorem. Hi erant clariores Episcopi in Oriente. In Ægypto virus se potentius diffuderat.

In occidente vero Episcopi & Monachi fuêre Eusebius Vercellarum urbis Liguriæ in Italia Episc. Hillarius Pictaviensis (Sozom l: 3. c: 14) Hi duo obiere an 368 <76r> Ambrosius Mediolani (Paulinus in Vit. Ambros.) Paulinus Nolanus                 (Hieron ep 13 ad Paulinum, Confer cum Gennadio de Script. Eccl. et cum Sigeberto sub an 403) Petronius Bononiæ & (ni fallor) Honoratius Massiliensis (Gennadius de script Eccl) Exuperius Tolosæ (Hieron epist 4 ad Rusticum), Heliodorus Episcopus Italus (Hieron. epitaph: Nepotiani) Mauritius Andivagensis (Baron. an. 394.    ) Adde quod Severus ubi Martinum juxta urbem Turonensem cujus modò factus erat Episcopus, Monasterium octoginta continens discipulos condidisse narraverat: Plures ex his inquit, postea Episcopos vidimus Quæ enim esset civitas aut Ecclesia quæ non sibi de Martini Monasterio cuperet habere Sacerdotem? Sulp. Severus in vita Martini.

Episcopos Romæ et Alexandriæ prætereo siquidem illis ante originem Monachorum uxores prohibitæ fuerant. Sed nomina Presbyterorum quorundam non sunt prætereunda. Ex illis insigniores erant Ephrem Syrus, Didymus Alexandrinus, Macarij duo, Hieronymus , & Rufinus Aquileiensis, Cassianus Vincentius Lirinensis, omnes cum alijs permultis minoris notæ quorum nomina apud scriptores hujus temporis passim occurrunt, fuere Monachi. Neque aliquem facile novi magni nominis Episcopum vel Clericum Homousianum post tempora Con ‡ < insertion from the right margin of f 76r > ‡ stantij de quo certò constat eum fuisse Monachum, < text from f 76r resumes >

Clerus igitur hicce post Imperium Constantij quo oppressus et quodammodo extinctus fuerat, surrexit Monachicus & proinde per Bestiam e terra surgentem aptissime designatur: <77r> siquidem monachi fuerint infimum et sordidissimum hominum genus & a mari Romano diversissimum ac discretissimum sicut terra elementorum infimum est et sordidissimum et a mari discretum ac diversum. Sed interim, ut dixi, Clerici non pro tota Bestia sed potius pro capite ejus habendi sunt et reliquorum Monachorum greges pro reliquo corpore. Quis enim non novit Monachos esse genus religiosorum hominum Clericis finitimum. distinctio inter Monachos et sæculares notissima est, & Sozomenes l 6 c 34 semel atque iterum vocat eos Philosophos Ecclesiasticos. Et sane cum alijs Ecclesiasticis conveniebant, non tantum in vita monastica sed et (quod maximum est) in studio et ardore superstitionum & convincendi populi, promovendarum sanctitatem et miracula plusquam Apostolorum affectantes & exinde authoritatem doctrinis haud minorem apud populum conciliantes. Convenievant etiam in immunitate a sæcularibus officijs & in arrogando privilegio eripiendi reos a sententijs judicum, < insertion from f 76v > nec non in scelesti illa praxi adeundi domos viduarum et pupillorum lucri gratia quid nomine religiosorum a simplicibus istis facile extorquebant: unde junctim reprehenduntur in Legibus Imperatorijs quæ sic incipiunt. a[84] Addictos supplicio et pro criminum immanitate damatos nulli Clericorum vel Monachorum per vim atque usurpationem vindicare liceat &c. b[85] Ecclesiastici aut ex ecclesiasticis vel qui continentium se volunt nomine nuncupari [i.e. Monachi] viduarum ac pupillarum domos non adeant, &c. < text from f 77r resumes > Conveniebant & in colore vestium. Monachorum utique color, ait ✝[86] Baronius, erat pullus seu subniger, Clericorum nec pullus nec albus sed potius violaceus vel castaneus; jam vero Clerici omnes ex Monachatu adscito colorem mutarunt in nigrum. Et his nominibus Clerici et alij Monachi non minùs a reliquo orbe discreti erant quam inter se connexi. Vnde non immeritò Hieronymus Monachos utriusque generis in unum corpus connectit dicendo: Quasi et Clerici aliud sint quam Monachi et non quicquit in Monachos dicitur redundet in Clericos qui patres sunt Monachorum. Sed et ex Lege Imperatoria Monachi ad corpus ecclesiasticorum potius quam ad corpus reliquorum civium pertinebit . Nam cum Clerici et Monachi audacter everterent <78r> administrationem Legum eripiendo reos a judicijs Imperatores hac lege malo occurrerunt

[87]Impp. Arcad. & Honor. AA

Addictos supplicio & pro criminum immnitate damnatos nulli Clericorum vel Monachorum per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere. — Ad Episcoporum sane culpam (ut cætera) redundabit siquid forte in ea parte Regionis in qua ipsi populo Christianæ religionis, doctrinæ insinuatione moderantur, ex his quæ fieri hac lege prohibemus a Monachis perpretratum esse cognoverint nec vindicaverint. – Dat 6 Kal. Aug. Honorio A IV & Eutychiano Coss. [A. C. 398].

< insertion from f 77v > Imperatores Valentinianus & Valens Episcopis ✝[88] forum Ecclesiasticum concesserant quo Presbyteri & alij ecclesiastici in causis quæ non alienæ erant a judicijs ecclesiasticis judicarentur immunes existentes a judicijs sæcularibus: & hic videre est quod causæ Monachorum non minùs quàm Clericorum ad hæc fora quasi ex more referuntur, cùm crimina monachourm in episcopos rejiciantur si ipsi non vindicaverint. Et sane mos eripiendi reos a judicijs sæcularium hinc maxime profectus videtur quod Clerici & Monachi alteris præsertim judicijs subditi, nimiam immunitatem ab hisce consecuti fuerant. < text from f 78r resumes > Quæ quidem immunitas sive ab Imperatoribus concessa fuerit sive per conniventiam ex parte usurpata non obscurè etiam significatur per Libanium in Oratione pro Templis habito anno 390; ubi dum conquestus est coram Imperatore Theodosio de Monachis rapientibus bona Gentilium sub prætextu evertendi eorum sacra describit quomodo spoliati ad Vrbis pastorem (i. e. Episcopum) venientes frustra quærabantur, dicentes ea quæ injuste passi sunt; sed non dicit eos ad Iudices seculares venisse, neque de his Iudicibus, quasi malo remedium afferre nollent, ullo modo conquestus est, cum tamen hi qui Gentibus minùs erant infensi potius adeundi essent, si modò penes hos fuissent, in hac re quæ ad religionem spectabat monachos in judicium vocare. ✝ < insertion from f 77v > ✝ Sed et Chrysostomus non obscurè insinuat Monachos participasse de privilegijs Cleri dum de hoc ✝[89] Apostoli præcepto [Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit,] ait Ista imperantur omnibus et Sacerdotibus & Monachis, non solùm sæcularibus. Chrys. in Rom 13. Hoc enim perinde est ac si diceret quod quamvis videatur ratio Sacerdotum & Monachorum, alia Sæcularium, quamvis religiosi illi videantur minus subditi: omnis temporalis illi tamen non obstante professione religiosa aut privilegijs quibus eo nomine fruuntur, non minus Principibus subjecti sunt et obedire tenentur quam sæculares.

< text from f 78r resumes >

In unum igitur Monachi omnes tam Clerici quam non Clerici omnimodò colligantur. ‡ Monachi < insertion from f 77v >

‡ ita ut Monachi pro gradu , religiosorum, vel (si cum Sozomene & posterioribus sæculis loquar) ecclesiasticorum Diaconis inferiori habeantur, sicut Diaconi erant inferiores Presbyteris < text from f 78r resumes > <79r> Vita monastica, studio religionis corrumpendæ quo Prophetia impleta fuit, Privilegijs indultis vel usurpatis, colore vestium & Politia, a reliquo orbe discreti fuerunt et in unum religiosorum conjuncti corpus; quod proinde totum Bestiæ bicorni tribuendum est; idque eo magis quòd Monachi labentibus annis ✝[91] primo Clerum auxerint, deinde omnes Clericatum sortiti fuerint, Clerum efficientes numerosissimum.

Iam vero quàm apte hoc genus religiosorum per Bestiam significata sit, manifestum esse potest ex novitate Professionis, et multitudine Professorum

Ad originem usque Monachorum Clerus servarat morem et formam ab Apostolis institutam, jam vero novos induit mores non Patribus cognitos, non a Deo mandatos sed ab hominibus modo inventos. Si Monachismus Deo placuisset annon ipse instituisset? Sed quàm longe distat a vera religione postea dicetur: detur impræsentia hanc Professionem non malam esse, et tamen cum Deus Ecclesiam aliter instituerit, certe recessio Ecclesiæ a moribus quibus Deus ipsam instituit inobendientia est & proinde Deo ingratissima qui nihil magis quam obedientiam requirit. Et quamvis ea non esset Deo ingrata tamen hæc mutatio distingueret inter Clerum veterem & hunc novum, efficeretque ut hic pro novo genere Clericorum hoc est pro nova Dynastia Ecclesiastica haberetur. Quo solo nomine aptissima est quæ designetur per Bestiam novam. Si enim mutationes temporalium Regnorum designantur a Daniele per ortum Bestiarum <80r> multo magis hoc fieri debet in Ecclesia ubi mutationes sunt majoris momenti.

Ex numero etiam religiosorum hæc gens a religiosis superiorum sæculorum egregie distinguitur. Illorum tenuis erat numerus quantus nempe sufficeret usibus Ecclesiæ, horum immensa multitudo. Palladius qui alteram partem Monachorum Ægypti non viderat, describit vitas Abbatum plusquam quinquaginta eorum in eremis quos visitabat & ex his aliquos dicit patres fuisse millium discipulorum, ut Ammonam trium millium, Pachomius totidem vel potius septem millium, (tot enim legibus ejus parebant,) & Serapionê decem millium. Vnde coferens eremos cum urbibus Ægypti non veritus est dicere tot esse in eremis monachos quot in urbibus populi. Pallad: in Apollo. Si tot in Ægypto, quanti ergo fuerint per totum orbem sparsi licet non tam cito neque in tanta proportione ad urbes? Ingens quidem multitudo in Ægypto ab omnibus celebratur: in Syria etiam et Mesopotamia alijsque locis ab ✝[92] Hieronymo & alijs satis insinuatur. In Occidente nondum tanta multitudo. Numerus tamen ita crevit, ut ad Martini funera duo millia fere convenirent Sulp. Severi Epist. 3. Vbique catervatim discurrere sobant, & seditiones excitare in urbibus, & Præsidibus Provinciarum vim inferre quasi bello indicto, ut Imperatores in Lege 16 de Pœnis C. Theod. contra eos lata loquuntur. Sed Quanti fuerint vel ex hoc eo indicium sumite quod Zosimus post annos centum seditionem Monachorum Constantinopoli pro Chrysostomo insurgentium referens, hanc contexuit eorum descriptionem. Hi, inquit, legitimis nuptijs abstinent et tam in urbibus quam vicis populosa collegia complent hominibus innuptis nec ad bellum nec ad alium reipublicæ necessarium usum idoneis nisi quod via quadam progressi ab eo tempore in hunc usque diem magnam terræ partem ad se transtulerint, & sub prætextu quasi cum pauperibus omnis communicarent, omnes prope dixerim ad inopiam redegerint. Zos. l 5. Cùm igitur religiosi in Ecclesiæ Dynastia prima sive Apostolica nullam obtinuerint proportionem ad reliquum Imperium, in monachica verò corpus ingens formarint <81r> merito distinguendæ erunt hæ dynastiæ et posterior propter molem Bestia dici merebitur. <82r> tiadi enim commissum fuit, non Afris leges dare non leges Italorum huic negotio interponere; sed inter Afros juxta leges Afrorum jus dicere. {Altera} igitur dierum pars Donati non amplius rediret (Non enim Donatus tantum sed et cæteri Cæciliani adversarij ex eo tempore ut Augustinus loco {novissimo} citato docet abstinuere a Concilio) lectus est denunciatonis libellus quidam adversus Cæcilianum. Tertio die actum est de Concilio Carthaginiensi septuaginta Episcoporum & ejus rationem nullam habendam esse decernitur eo quod Cæcilianus absens & inauditus damnaretur. Neque culpandum esse Cæcilianum volunt quod adesse noluerat cum episcopos ab adversarijs Carthaginem accitos esse & apud eosdem diversari & capita conferre probe nosset. Quæstionem vero de traditoribus Miltiades declinandam putavit, tum quod accusatores ipsi cum traditoribus communicassent, tum quod traditores, (si modo traditores fuerint qui ordinarunt Cæcilianum,) quamdiu Ecclesiastico judicio non damnati sunt ac depositi, Ordinationem et reliqua Episcopalis officij munia ritè possent celebrare. [93] Donatum itaque ut mali omnis auctorem Miltiades ultimo ferit judicio. Cæcilianum vero, pronunciat innocentem, hac potissime innixus ratione quod ipsum adversarij, juxta professionem accusatorum quam sustinebant, accusare nollent. Miltiadis enim judicium clausum est his verbis: [94] Cum constiterit Cæcilianum ab ijs qui cum Donato venerunt juxta professionem suam non accusari; nec a Donato convictum esse in aliqua parte constitent; suæ communioni ecclesiasticæ integro statu retinendum merito esse censeo.

Non multo post Afri, missis quibusdam e suo numero, rursus accusabant Cæcilianum apud Imperatorem adserentes quod minus dignus cultu sincerissimæ religionis habeatur et cum Imperator diceret frustra eos id iactare cum res finisset apud urbem Romam ab idoneis Episcopis terminata, respondent quod omnis causa non fuisset audita sed pauci quidam Episcopi quodam loco se clausissent, & prout ipsis aptum fuerat judicassent (Constantin. Epist. ad Elafium) Non provocant a judicio Romano ut a subsequenti judicio Arelatensi provo{illeg} ; & contendunt {illeg} cabant sed judices datis {illeg} <83r> Imperatorem ac judicium pro nullo habent.Vnde Augustinus in libro 2 contra literas Petiliani Donatistæ cap. 92. Petentibus majoribus vestris Episcopale judicium dedit Constantinus & apud Romam et apud Arelatum: quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. Vt fugarent itaque perspectas Episcoporum simultates causam < insertion from f 82v >

agere conantur apud Imperatorem. Sed ille se negotijs Ecclesiasticis miscere detrectans, aliud potius Concilium majus convocandum censuit: cui et priores judices adesse voluit, ut hi proprium judicium cum istud accusaretur, exponerent ac defenderent. Quæ omnia Augustinus Epistola 162 sic perstringit. Ecce putemus, inquit, illos Episcopos qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse, restabat adhuc plenarium Ecclesiæ universæ concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari ut si male judicasse convicti essent; eorum sententiæ solverentur. Et paulo post: Iudices Ecclesiasticos – non apud alios collegas sed apud Imperatorem accusare ausi sunt quod male judicarint. Dedit ille aliud Arelatense judicium aliorum scilicet Episcoporum – neque enim ausus est Christianus Imperator sic eorum tumultuosas & fallaces querelas suscipere ut de judicio Episcoporum qui Romæ sederant ipse judicaret sed alios, ut dixi, Episcopos dedit; a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt.

Convocat igitur Imperator plures Italorum et Gallorum regionumque finitimarum Episcopos, scriptis ad singulos hujusmodi literis. — — Insert here the Letter, then proceed thus — —

Eodem tempore mandat etiam Imperator Acta municipalia urbis Aptungensium cujus Felix episcopus erat, consuli, ut ex illis constaret num Felix sacros codices tradidisset. Quare ‡[95] 15 Kal. Mart. mensibus quatuor a Concilio Romano elapsis, Proconsul Africæ causam Felicis audit. Extant hodieque gesta ejus sub hoc titulo: Gesta purgationis Cæciliani et Felicis. Ea autem sunt hujusmodi.

Primò declaratur Felicem accusatum esse quasi consensum adtulisset ut de {manu} Galatij scripturæ traderentur. Deinde inducitur Altius Cæcilanus qui illo persecutionis anno Duumvir {faciat} {illeg} et ex officio scripturas perquisiverat comburen <83v> das: et hic interrogante Proconsule, respondet Misisse ad se in Prætorio Christianos ut dicerent: Sacrum præceptum ad te pervenit? Et eo respondente Proferte siquas scripturas habetis ut jussioni sacræ pareatur: eosdem Christianos misisse in domum Felicis ut tollerent inde scripturas ut exuri possent secundum sacrum præceptum. Sic Galatium secum perrexisse ad locum ubi orationes celebrare consueti fuerunt. Inde se omnia tulisse secundum sacrum præceptum, absente Felice, & combussisse. Hæc anno Duumviratus sui: . Postea cum ipse et Augentius quidam Ædiles essent Ingentium qui scriba erat Augentij ad se venisse & accepi pretiosos deificos undecim inquirere cœpisse an adusta fuerit scriptura anno Duum viratus sui? seque respondisse: Molestus es mihi tu homo immissus : laxa hinc te a me Deinde anno Duumviratus tui combusti sunt. Tunc se Ingentium denuo corripere {cœpisse} sed instante Collegia sua, epistolam tandem dictasset. Occurrebat autem in Aptungensium actis municipalibus Epistola illa Cæciliani ut sequitur. Cæcilianus parenti Felici salutem. Cum Ingentius Collega meus Augentium amicum suum conveniret & inquisset anno Duoviratus mei an aliquæ scripturæ legis vestræ secundum sacram legem adustæ sunt * * quam Galatius unus ex lege vestra publice Epistolas salutatorias de Basilica protulerit. Opto te bene valere. Hoc signum quod ✝[96] deprecatorium ad me miserant Christiani et ipse cujus est Prætorium, et dixisti: Tolle clavem & quos inveneris in cathedra libros & super lapide codices, tolle illos: sane vide, Officiales ne tollant oleum et triticum. Et ego dixi tibi: Tu nescis quia ubi scripturæ inveniuntur, ipsa domus diruitur? Et dixisti: Quid ergo faciamus? Et dixi ego vobis Tollat aliquis de vestris in Area ubi orationes facitis, & illic ponantur: & ego venio cum Officialibus & tollo. Et nos illò venimus & omnia tulimus secundum sacrum præceptum. Vbi hæc legerentur, Cæcilianus Epistolam a se dictatam esse usque ad verba. Opto te benevalere, agnoscit: cateræ quæ sequuntur a se dictata esse pernegat. Quare accusatur Ingentius quasi ipse Epistolam falsasset. Et respondet Ingentius: quod cum ageretur causa Mauri episcopi Vticensis qui Episcopatum sibi redemerat, et Felix ad urbem ascendisset ut tractaret, & dixisset: Nemo communicat quia falsum admisit: ipse respondi: nec tibi nec illi, quia Traditor es: Dolui enim, inquit, causam Mauri hospitis mei quia communicaveram cum illo in peregre <84v> persecutionem elapsus. Tunc igitur perrexi ad Cæcilianum ut viderent an Felix vere tradidisset an non. Et Epistola Cæciliani Ego addidi dolens causa Mauri hospitis mei. Quibus auditis Proconsul custodiæ dat Ingentium, Felicem pronunciat innocentem.

Et merito quidem Ingentius pœnas dabat; sed quid hoc ad purgationem Felicis fecerit, non video. Cæcilianus enim erga Ingentium caute se gessit, adeo ut ex ejus silentio nihil colligi poterit. Ingentius (quantum constat) nullum habuit commercium cum accusatoribus Felicis, nullos testes præter Cæcilianum aggressus est, proinde hujus gesta nihil omninò vel ad accusatores vel ad cæteros testes spectant. Libri sacri combusti erant ipso persecutionis initio anno 303, & causa Felicis ex actis municipalibus eo tempore compositis dijudicanda erat: non ex Epistola Cæciliani quæ post persecutionem id est post annum 310 per accidens conscripta fuit. Et hinc judicium Proconsulis non tantum vacillat sed insuper causa Felicis redditur suspectissima. Nam codices sacros e domo Felicis, Galatio Christianæ legis ministro indicante, & Christianis alijs consentientibus ereptos fuisse et combustos, constat ex epistola et confessione Cæciliani. Et hujusmodi gesta omnia describenda erant in Actis municipalibus. At in Actis istis hujusmodi descriptio nulla occurrisse legitur. Sola occurrebat Epistola illa Cæciliani quæ post octo circiter annos per accidens conscripta fuit. Quid igitur dicemus? An gestorum descriptio per negligentiam Officialium omissa fuerit? annon potius ex Actis studio suffragatorum Felicis, post persecutionem evasa et excisa?

Elapsis tandem alijs quatuor mensibus, intra calendas Augusti convenit Synodus Arelati. Illò mittuntur gesta Proconsulis. Afri e contra testibus inductis probant Felicem tradidisse. Synodus igitur non testibus vivis sed solis Actis municipalibus fidendum esse contendit: Proinde Felicem absolvit quod in Actis istis factum Felicis non occurreret: atque hos constituit Canones.

< text from f 83r resumes >

Convocat igitur Imperator plures episcopos ex Gallia et Italia, scriptis ad eos hujusmodi literis.

Constantinus Augustus Chresto Syracusanorum Episcopo.

Iam quidem antea cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione cælestique virtute & ab Ecclesiæ Catholicæ sententia dissidere cœpissent hujusmodi eorum contentionem præcidere cupiens ita constitueram ut missis e Gallia quibusdam Episcopis; accitis etiam ex Africa ijs qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt; præsente, quoque Romanæ Vrbis Episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum præsentia posset diligentissima examinatione componi. Sed quoniam nonnulli, ut fere fit, et propriæ salutis & venerationis quæ sanctissimæ fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant: prolatæ jam sententiæ acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum Episcopos suiipsorum sententias & enunciationes protulisse, qui nec omnibus quæ prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent. Vnde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat turpi seu potius detestanda secessione dissideant; & ijs hominibus qui a sanctissima religione, alieno sunt animo subsannandi ocassio præbeatur. Idcirco mihi sedulò providendum fuit, ut hæc quæ post depromptum judicium voluntaria ascensione jam finita esse debuerant; nunc tandem multorum interventu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in Vrbem Arelatensem intra Calendas Augusti jussimus convenire tibi quoque scribendum esse cen <84r> suimus ut accepto publico vehiculo – intra eundem diem ad prædictum locum occurras.

<85r> Et hos canones constituit. De Afris quod propria lege sua utuntur ut rebaptizent placuit ut si ad Ecclesiam aliquis de hæresi venerit, interrogent eum symbolum & præviderint eum in Patre & ffilio et spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur ut accipiat spiritum sanctum. Quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur. Item, De his qui scripturas sanctas tradidisse dicuntur, vel vasa dominica vel nomina fratrum suorum, placuit nobis ut quicunque eorum ex actis publicis fuerit detectus, non verbis nudis, ab ordine cleri amoveatur. Nam si ijdem aliquos ordinasse fuerint deprehensi, et de his quod ordinaverint ratio subsistit, non illis obsit ordinatio. Et quoniam multi sunt qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, & per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere, omninò non admittantur nisi publicis actis docuerint. Canon prior ostendit quo studio, posterior qua difficultate et iniquitate partes Donati oppresæ sunt. Cæterum non miror ita judicatum esse, cum Iudices maxima ex parte Galli fuerint & Itali, quorum Principes prius judicaverant, jamque inter cæteros judices sedebant excepto Episcopo Romano; cujus tamen Legati vicem ejus gerebant. Quin imò Marinus, unus eorum qui prius judicaverant, præsidebat in hoc Concilio; Imperator quoque literis suis inclinabat omnes. Qualis autem sententia <86r> Cæciliani accusatores lata est, constare potest {illeg} ex hoc ejusdem Synodi Canone. De his qui falso accusant fratris suos placuit eos usque ad exitum non communicare.

< insertion from f 85v > His factis, cum Afri nondum acquiescerent sed ab hoc judicio provocantes ipsum Imperatorem interpellarent: Imperator Milites ac Tribunos e palatio suo mittit qui reluctantes ad palatium suum perducerent, malum ijsdem minitantes nisi quamprimum resipuissent. Scripta etiam ad Synodum epistola scripta ad Synodum Epistola graviter conquestus est quod relicto judicio ecclesiastico, ad sæculare confugerent: eosque propterea in Epistola illa vocat malignos homines, officia diaboli, detractores legis, proditores qui sine ulla acrori disquisitione ipsi per semet prodiderunt facinora sua, homines in ipso Deo immanes & infandos deceptores religionis. Episcopos etiam apud Arelatum considentes hortatus est ut patientiam nihilominus adhiberent data perditis adhuc optione eligendi utrum mallent, mortem scilicet vel episcopatus integros. . Sed et literas dedit ad Vicarium Africæ ut quicunque ejusdem sententiæ in illis partibus essent deprehensi, sub idonea prosecutione statim ad palatium suum mitterentur. De quibus omnibus consule epistolam Imperatoris ad Synodum. Tradit autem Donati succesor ✝[99] Parmenianus, per Hosium Hispanum.

< text from f 86r resumes >

Augustinus vero Epist 68 ait: multos jam cum Cæciliano in concordiam redijsse, alios vero ad Imperatorem appellasse. Et rursus in Brevic. Collat di 3. cap 5 Arelatensi judicio jam plurimos ex dissensione consensisse, reliquis adhuc resilientibus. Vnde cum isti reliqui dimidia circiter pars Afrorum ab illo tempore permanserint: constat totam fere Africam, præter paucos Cæciliani ordinatores, initio stetisse a Donato. Certe Constantinus in Epistola ad Ablavium de Afris dissentibus verba faciens, dicit [102] ante Synodum Romanam contra Cæcilianum vel maxime universos sæpe se convenisse. Et hinc est quod Concilium Arelatense in prædicto canone contra rebaptizationem , vocet hos non Donatistas, non Afrorum aliquos, sed absolutè Afros. Per Afros enim contra quos canon iste statuitur, non intelligunt partem Cæciliani ( hæc accusabat rebaptizationem:) sed alteram partem quæ veterem consuetudinem servabat, quæque antequam per factionem Cæciliani expugnaretur universa erat Ecclesia Africana.

Postquam multi cessissent, cæteri vero ad palatium Imperatoris perducti essent, neque ulla <87r> ratione flecti possent, Donatus (non ille a Casis nigris, sed alter qui Majorino successerat < insertion from f 86v > ratione flecti possent, Imperator, ut conqueritur, ✝[103] Parmenianus eos ad campum, id est ad supplicium, duci jussit — et hoc eum tanquam immaniter jussisse, Hispano Osio suggerente criminatur, (Augustin. contra Epist. Parmen. l. 1. c. 7). Sed Hosius forte consilium dederit non ut occiderentur sed ut perterre facerentur. Postquam enim ne sic quidem caderent, Imperator ab eorum sanguine abstinuit. Et jam puto contigisse quod scribit Optatus lib. 1 nempe Donatus [non ille a Casis nigris, sed alter qui jam Majorino successerat] petijt ut < text from f 87r resumes > petijt ut sibi reverti ad Carthaginem contingeret. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est ut bono pacis Cæcilianus Brixiæ [ubi scilicet Imperator diversabatur] retineretur: & factum est. Tunc duo Episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius & Olympius, ut remotis duobus [nempe Cæciliano & Donato] unum ordinarent. Venerunt apud Carthaginem: fuerunt per dies quadraginta ut pronunciarent ubi esset Catholica. Hoc pars Donati fieri non passa est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorum Episcoporum Eunomij et Olympij talis legitur, ut dicerent illam esse catholicam quæ esset in toto orbe terrarum diffusa: & sententiam decem et novem Episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicarunt clero Cæciliani et reversi sunt. De his rebus, inquit Optatus, habemus volumina Actorum

< insertion from f 86v >

‡ Cum Imperator igitur cerneret litem nulla ratione componi posse, ipse tandem importunitate supplicantium victus promittit se causam audituram. Et cum in animo haberet Carthaginem proficisci & ibi causam cognoscere, Episcopos permisit in Africam redire. Incidit hic reditus in mensem Aprilem Anni 315.

Interim Synodus Arelatensis dissolvitur. Constitit ea ducentis Episcopis ut tradit Augustinus in lib. 1 contra Epist. Parmen. c. 5. Extant tamen in subscriptionibus, non nisi quadraginta quatuor episcopi. Sed plures fuisse verisimilius est, cum pars Donati numerum novendecim spernentes, amplam Synodum expectaret.

Quanta autem cum devotione Occidens ad superstitiones nimium inclinans jam coleret Romanum Pontificem, ex Synodi hujus literis ad eundem satis perspicitur: Vbi post hæc verba, Te religiosissime Papa, cum merita reverentia salutamus subjungitur:

< text from f 87r resumes >

Postquam enim dixissent: Te, religiosissime Papa, cum merita reverentia salutamus: subjungunt: Et utinam frater dilectissime ad hoc tantum spectaculum interesses {tanti} fecisses profecto credimus, quia in delinquentes severior fuisset sententia prolata & te pariter nobiscum judicante, cœtus noster majori lætitia exsultasset. Sed quoniam recedere a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quotidie sedent, & cruor ipsorum sine intermissione Dei gloriam testatur &c Hactenus igitur {ig}notus fuit Ecclesijs Romani Pontificis fastus ille quo <88r> præter dignitatem ejus esse jam censetur si ad Concilia instar aliorum Episcoporum accesserit: attamen tanta Occidentales eum jam veneratione prosecuti sunt, ut quicquid ipse in posterum definierit, nemini mirum esse debeat si cæterorum multitudo sequeretur; cathedram ubi Apostoli quotidie sedent adorantes & Petri auctoritatem argumentis omnibus anteponentes. Vnde has ecclesias nomine Pontificiorum in posterum non immerito designabimus.

Posthæc Imperator consilio quod cœperat in Africam navigandi repudiato jubet partes in infra diem statutum Romæ adesse & Ingentium quoad mandat ad se mitti ut per tormenta examinaretur. Vbi vero dies adest Cæcilianus sicut jussum fueratnon occurrit. Quod cum adversarij criminarentur & postularent ut adversus contumacem sententia diceretur, Imperator dilatatione data præcepit ut partes Mediolani sibi occurrerent. Tunc vero quidam ex parte Donati Imperatorem per gratiam agere animadvertentes, se ex comitatu ejus subduxerunt & in Africam navigarunt. Quod ubi Imperator comperisset reliquos ab officialibus custodiri & Mediolanum perduci jubet. Dein anno 316, Cæciliano cum suis adventante causam audit Mediolani, & Episcoporum judicium sua confirmat sententia. Conqueritur pars Donati quasi Imperatore gratia corruptus & ab Hosio Episcopo qui Cæciliano suffragabatur concitatus, adversus ipsos judicium protulisset.

<89r>

Posthæc Nundinarius diaconus qui a Silvano Cirtensium episcopo Donatista degradatus, cum per literas aliorum episcoporum pristinum gradum recuperare frustra tentasset, vindictam meditatur, & conspirantibus secum alijs nonnullis gravia multa Donatistis impingunt: ut quod Silvanus traditor esset: quod Lucillæ Fæminæ perdivitis pecunia corrupti Numidiæ Episcopi Cæcilianum damnassent & Majorinum ordinassent: quodque Episcopi duodecim qui in ordinatione Silvani anno 305 convenerant, constituto quodam Concilio quod Cirtense dici solet, crimen traditionis invicem confessi essent & sibi mutuò indulsissent, atque postea in Cæcilianum conspirassent. [Accusatus est etiam Purpurius Episcopus Limatensis, idque ijsdem, ni fallor, auctoribus, quod sororis filium occidisset & cum reprehenderetur, respondisset]. De his igitur certum facit Imperatorem Zenophilus consularis Numidiæ; multa addens adversus Silvanum, quem præcipuum auctorem turbarum in Numidia esse asseverabat. Et istis permotus Imperator Silvanum cum alijs quibusdam exilio multavit. Contigere hæc anno 320 Constantino Aug. 6 et Constantino Cæs. Coss. Quo tempore lege lata jubet etiam Imperator loca omnia in quibus Donatistæ congregari consueverant, fisco vindicari. At anno sequenti, supplicantibus ijsdem & affirmantibus se paratos esse perpeti quicquid eis facere voluisset potius quam piaculum iniquæ istius communionis admittere: Imperator jussit ut ab exilio remearent et agendi licentiam, id est conscientiæ libertatem eis concessit. Qua usque ad persecutionem Macarianam, id est per annos octodecim circiter potiti sunt.

His initijs antiqua illa Ecclesia Africana quæ baptisma hæreticorum repudiabat, expugnari, subverti & in schisma quoddam petulans transformari cœpit: ac Pontificiorum de agnoscendo & neutiquam reiterando illorum baptismate doctrina per novum genus hominum in Africam introduci.

Huic schismati Africano contemporaneum fuit aliud in Ægypto, cujus originem sic refert Epiphanius. In persecutione quæ a Dioclesiano & Maximiano Imperatoribus excitata est – Meletius quidam cum Petro Archiepiscopo Alexandrino alijsque pluribus in vinculis habebantur. Atque ille quidem cæteris Ægypti Episcopis antecellens, secundum a Petro dignitatis locum obtinebat, utpote illius adjutor. – Cumque nonnulli martyrium feliciter subijssent, alij verò ab eodem excidissent, idolis <90r> sacrificantes, ijdem post lapsum ad confessores & Martyres accesserunt, ut pænitentiæ misericordiam obtinerent. – Hinc non minima inter martyres commotio et dissentio est exorta: negantibus alijs eos qui semel lapsi essent recipiendos esse ad pænitentiam; ne forte reliqui ob celerrimè impetratam ab ijs indulgentiam minore pœnarum metu abripi sese paterentur, execrandisque se Gentilium sacris polluerent. Hi erant Meletius & Peleus alijque complures Martyres et Confessores, quos divini honoris studio (ait Epiphanius{)} ac zelo inflammatos, cum hæc dicerent, fuisse non dubium est. Auctores porrò ijdem erant ut secundum persecutionem post justum aliquod temporis spatium, pace constituta, pænitentiæ illis locus indulgeretur: siquidem verè illam et ex animo susciperent, atque ejus fructus exhiberent. — Contra sanctissimus Petrus, utpote benignus ac misericors, his illos verbis obsecrabat: Admittamus illos quandoquidem peccati eos pænitet, ac pænitentiam illis constituamus (his enim verbis usum esse constanti fama, inquit Epiphanius, didicimus) ne et pudore et dilatatione illa temporis qui semel præ imbecillitate & ignavia a Diabolo concussi ac labefactati sunt penitus desciscant. – Quamobrem Petri quidem oratio ad clementiam humanitatemque spectabat, Meletij vero ac fautorum ejus, veritatis ac divini ardoris patrocinium susceperat. Petrus igitur cùm animadverteret consilium suum Meletianis minus placuisse, medio in carcere pallium veli instar oppandens, proclamari a Diacono jussit: Qui mecum sentiunt, huc ad me veniant, qui Meletij opinioni favent, ad Meletium. Quod cum ita factum esset, diviso in partes populo, Episcoporum Monachorum et Presbyterorum ac reliquorum ordinum major numerus sese ad Meletium adjunxit: pauci quidem Episcoporum & aliorum Petrum Archiepiscopum secuti sunt. Quo ex tempore preces ac sacrificia cæterasque omnes cæremonias separati a seinvicem obierunt. Posthæc Petrus{illeg} affectus est, Alexandro successore relicto <91r> Meletius vero cum alijs plerisque relegatus et ad Phanesia metalla damnatus est ubi diutius detinebatur. – Qui quidem in Metallis a mutua communione abstinebant.     et postea divisi manentes, ac Ecclesijs suis diversa nomina imponentes, qui Petri successoribus adhærebant Ecclesia Catholica dicebantur; qui Meletio, Ecclesia Martyrum. Hæc Epiphanius Hæres. 68.

Contigit Festo quodam die Alexandrum episcopum Alexandriæ videre eminus puerorum supra oram maris ludum, imitantium episcopum atque ea quæ in ecclesijs geri mos est. Sed cùm intentius diutinè pueros inpectaret, videt ab his geri quædam etiam secretiora et mystica. Perturbatus ilico, vocari ad se clericos suos jubet, atque eis quid eminus ipse videret, ostendit. Tum abire eos, et comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, vel quid egissent, vel quomodo, percunctatur. Illi, ut talis habet ætas, pavidi, negare primò, dein rem gestam per ordinem pandunt, & baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per unum eorum nomine Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat: ubi videt secundum religionis nostræ ritum cuncta constare, collocutus cum concilio clericorum statuisse traditur illis quibus integris interrogationibus & responsionibus aqua fuerat infusa iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea quæ a sacerdotibus mos est. Athanasium verò atque eos quos ludus ille vel Presbyteros habere visus fuerat vel ministros, convocatis parentibus sub Dei obtestatione tradit Ecclesiæ suæ nutriendos. Parvo autem tempore cum a Notario integre & a Grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuò tanquam fidele Domini commendatum a parentibus restituitur Sacerdoti (Ruffin. l. 1, c. 14. Socr. l. 1. c. 15. Sozom. l. 2 c. 17) Non tamen semper mansit apud Alexandrum, sed profectus in eremum Antonio monacho adhæsit (Ipse in Vit. Anton.) Hunc Alexander <92r> in Tabernium adscivit, usus ejus opera in scribendo et prælegendo quod munus Lectorum et Emauensium esse solet. Postea ad Diaconi functionem eum evexit (Oratio incerti de Vit. Athan. & Sozom. l. 2. c. 17) Præter Dialecticam et Rhetoricam, Iuris etiam scientiam caluit (Sever. l. 2., c. 51) Atque his initijs clarescere cœpit Athanasius & Romani Pontificis superstioni de baptismate hæreticorum admittendo via sterni in Ægypto. pit autem Athanasius clarescere sub Licinio per disputationes adversus Gentiles (Martyrol. Rom. d. 13. Ian.) et cum esset subtilis vir ingenij & acer in rebus gerendis & præterea scientijs instructus, Alexander senex tardus hujus postea consilijs in negotijs ecclesiasticis se mancipavit, ut in sequentibus videbitis.

Interim Anno 312 sub Constantino et Licinio Imperatoribus pax ubique restituitur ecclesijs: postea tamen Licinius ecclesias Orientis turbare cœpit sed anno 323, XIV Cal. Octob. hic a Constantino vincitur. Ex quo tempore florebat populus Dei et cum alacritate quadam ac tripudio honestis artibus incumbebat. Nullus erat foris metus qui perturbationem afferret; quippe cùm Dei optimi maximi beneficio amœna & profundissima pax Ecclesiam undique communiret. Sed enim invidia nostris bonis insidias struens subsederat. Quæ primùm quidem intrò repens, postea in medio sanctorum cœtu tripudiavit. Tandem verò Episcopos inter se commisit tumultum et altercationem inter eos excitans, divinorum dogmatum obtentu. Exinde tanquam ex levi quadam scintilla, gravissimum exarsit incendium. Quod quidem ab Ecclesia Alexandrina velut a capite exorsum, universum posthæc Ægyptum & Libyam & ulteriorem Thebaidem peragravit. Sed et reliquas urbes ac provincias depastum est: adeo ut non solum ipsos ecclesiarum Antistites verbis inter se digladiantes, verùm etiam plebem ipsam discissam cernere liceret: alijs horum alijs illorum partibus amplectentibus. Porrò rerum quæ gerebantur spectaculum eos usque processit indignitatis ut in medijs infidelium Theatris, divinæ prædicationis venerabilis doctrina turpissimo risu ac ludibrio traduceretur. Euseb. vit. Const. l. 2., c. 61. Harum autem discoridarum historia hujusmodi est. <93r> Anno 323 sub finem belli Liciniani contigit Alexandrum episcopum Alexandriæ inter confabulandum cum Presbyteris quæstionem de obscuro aliquo sacrarum literarum loco proponere (Constantin. Epist. ad Alexandr. & Ar.) & cum Presbyteri variè sentirent orta est disputatio. Ille verò satius esse ducens de rebus ambiguis & controversis utrique parti disserendi locum concedere, – ipse una cum clero judex residens utrosque in certamen adduxit. Collecto iterum Concilio, cum tot ac tantas movissent disputationes, inter se minimè consenserunt. Cæterum dum quæstio adhuc anceps ac dubia videbatur, Alexander initio paululum vacillabat, nunc hos laudans nunc illos. Tandem verò assensus est ijs qui filium patri coæternum esse affirmabant, & alterius partis defensorem præcipuum nomine Arium eam sententiam sequi jussit. Sed cum ei persuadere non posset; & alioqui multi qui cum ipso erant Episcopi, nec pauci ex clero Arium recte loqui existimarent: Arium et Clericos qui opinioni illius adhærebant, Ecclesia expulit. Adhærebant autem ipsi ex Alexandrina Ecclesia Presbyteri quidem Aithalas, Achillas, Carpones, Sarmates & Arius: Diaconi verò Euzoius, Macarius, Iulius, cum Mena et Helladio. Exinde verò etiam populi non exigua pars ad eos se contulit, cùm alij quidem de Deo ita sentiendum esse arbitrarentur: alij eos tanquam injuria affectos et ✝[104] indicta causa ex Ecclesia ejectos miseratione prosequerentur.

<94r>

Hactenus Iulius. Posthæc cum Imperator Occidentalium partium, ut narrat Socrates,[105] quærelis suorum commotus esset, datis ad fratrem literis, postulavit tres ad se Episcopos mitti qui de Pauli atque Athanasij depositione rationem redderent. Missi sunt igitur Narcissus Cilix, Theodorus Thrax, Maris Chalcedonensis, & Marcus Syrus: qui sequentem fidei formulam Constanti Augusto obtulerunt.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem & conditorem omnium: ex quo familia omnis in cælo et in terris nominatur. Et in unigenitum ejus filium Dominum nostrum Iesum Christum: qui ex patre genitus est ante omnia sæcula: Deum ex Deo: lumen ex lumine: per quem omnia facta sunt in cælo et in terris, visibilia simul et invisibilia: qui verbum est et sapientia et vita et lux vera. Qui in novissimis diebus propter nos homo factus est natusque ex sancta virgine. Crucifixus etiam est ac mortuus et sepultus. Tertia vero die resurrexit a mortuis et ascendit ad cælos, sedetque ad dexteram patris, et in fine sæculorum venturus est ut judicet vivos ac mortuos & unicuique pro operibus suis mercedem reddat. Cujus regnum interminabile permansurum est in infinita sæcula. Sedebit enim ad dexteram patris non solum in hoc sæculo, verum etiam in futuro. Et in spiritum sanctum, hoc est in Paracletum, quem dominus promissus Apostolis post assumptionem suam misit ut doceret illos ac suggereret omnia. Per quem etiam sanctificabuntur animæ eorum qui sincerè in ipsum crediderint. Illos autem qui dicunt ex non extantibus esse filium aut ex alia substantia et non ex Deo, et tempus aliquando fuisse cum non esset, Ecclesia Catholica alienos esse statuit.

Cum hæc Imperatori multisque alijs tradidissent et res suas <95r> incassum explicuissent, discesserunt. Porro cum inter Occidentales adhuc et Orientales esset indiscreta communio Sirmij, quæ civitas est Illyrici, alia hæresis exorta est. Nam Photinus qui ejus loci Ecclesijs præsidebat; ortus ex minore Galatia, & Marcelli ejus qui Episcopatu dejectus fuerat, olim discipulus, magistri sui insistens vestigijs, filium Dei nudum ac simplicem esse hominem prædicavit. Socr. l 2. c. 18. Hunc igitur Orientales nigro notarunt lapillo, at hominem non ausi sunt ecclesiastica ferire sententia ac de sede ejicere, ne is ad Occidentales, perinde ac magister ejus Marcellus, confugiens, discordiæ flammam augeret.

Transacto posthæc trienij spatio, rursus Orientales Episcopi collecta synodo præcedentem fidei formulam multis in calce adjectis auxerunt, eamque per Eudoxium Germaniciæ Macedonium Mopsuhestiæ in Cilicia Episcopum [Demophilum] & Martyrium ad Episcopos Italiæ miserunt Socr. l. 2. c. 19. Sozom. l. 3 c. 11. Quæ autem in calce adjecerunt sunt hujusmodi. Illos autem qui dicunt filium ex non extantibus fuisse aut ex alia substantia et non ex Deo, aut tempus aliquando vel sæculum fuisse cùm non esset, pro alienis habet sancta Ecclesia. Eos item qui dicunt tres esse Deos aut Christum non esse Deum ante sæcula, neque Christum neque filium Dei illum esse: aut eundem esse patrem & filium & spiritum sanctum, & ingenitum esse filium: aut patrem non arbitrio suo ac voluntate genuisse filium: eos inquimus anathematizat sancta et universalis Ecclesia. Nam neque citra periculum erroris dici potest filium ex non extantibus fuisse cum nusquàm divinis libris id de illo proditum reperiamus. Neque ex alia præter patrem prius existente substantia sed ex solo Deo verè genitum esse didicimus. Vnum item ingenitum ac principij expertem esse Christi scilicet patrem <96r> divinus sermo pronunciat. Sed neque eos qui sine sacræ scripturæ auctoritate temere dicunt fuit aliquando cum non esset, præcogitare oportet animo aliquod temporis spatium antecedens sed solum Deum qui illum genuerit. Tempora enim et sæcula per illum facta sunt. Neque item existimandum est, filium patri coingenitum et principij simul cum eo expertem esse Quippe coingeniti et principio simul carentis, nec pater proprie quisquam, nec filius dici potest. Sed patrem quidem solum principij expertem & incomprehensibilem esse cognovimus, qui impervia quadam & incomprehensibili ratione genuerit. Filium verò genitum fuisse ante sæcula; nec perinde ac patrem, ipsum quoque ingenitum esse; sed principium habere, patrem scilicet ex quo sit genitus. Caput enim Christi Deus. Quamvis autem tres confiteamur res, tresque personas Patris videlicet ac filij & spiritus sancti juxta sacras scripturas: non ideo tamen plures facimus Deos. Vnum enim ex seipso perfectum et ingenitum, principijque expertem & invisibilem Deum novimus, Deum scilicet ac patrem unigeniti; qui ipse quidem solus ex seipso habet ut sit: reliquis autem omnibus copiose præstat ut sint. Porrò tametsi Deum esse dicamus patrem Domini nostri Iesu Christi qui solus sit ingenitus: Christum non idcirco negamus Deum esse ante sæcula: quod quidem faciunt Pauli Samosatensis discipuli, affirmantes illum post incarnationem ex profectu ac promotione quadam Deum esse factum, cum natura nudus ac simplex homo extitisset. Scimus enim illum, quamvis patri ac Deo subjectus sit, nihilominus tamen genitum ex Deo Deum natura perfectum esse ac verum: et non ex homine Deum postea factum, sed ex Deo hominem propter nos factum esse, nec unquam Deum esse desivisse. Execramur præterea & anathematizamus eos qui illum λόγον Dei tenuem duntaxat et nulla subsistentia præditum falso appellant, qui in alio <97r> suum existere habeat; nunc quidem instar λόγου qui prolatitium verbum vulgo dicitur, nunc vero instar λόγου qui internus est: Christum vero qui et ipse filius est Dei et mediator et imago Dei, non fuisse ante sæcula contendunt sed ex eo tempore Christum ac filium Dei illum esse cœpisse ex quo carnem nostram assumpsit ex virgine, ante quadringentos circiter annos. Ab eo enim tempore volunt Christum regni sui habuisse principium, et hoc regnum post mundi consummationem atque judicium finem habiturum. Hujusmodi sunt sectatores Marcelli atque Photini Ancyranorum qui Christi existentiam ac divinitatem quæ fuit ante sæcula omnia, ejusque perpetuum ac immortale regnum perinde abrogant ac Iudæi, ut Monarchiam stabilire videantur. Nos vero intelligimus illum non esse duntaxat λόγον Dei prolaticium vel internum, sed viventem Deum verbum, & per se subsistentem, & filium Dei, & Christum: & non per solam Dei præscientiam illum cum patre semper fuisse & ante omnia sæcula cum eo fuisse versatum, inservientem illi ad creationem rerum omnium, tam visibilium quam invisibilium: sed substantiale patris verbum & Deum ex Deo illum esse profitemur. Ipse enim est cui dixit pater: ffaciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram; Qui antiquis patribus personam suam spectandam exhibuit; qui legem dedit; qui locutus est per prophetas; qui ad extremum homo factus patrem suum cunctis hominibus manifestavit; qui denique regnat in perpetua sæcula. Neque enim ullam dignitatem recens adeptus est Christus: sed eum ab omni ævo perfectum patrique per omnia similem fuisse credimus. Illos etiam qui eundem esse dicunt Patrem ac ffilium & spiritum sanctum, tria hæc nomina de una eademque re ac persona per summam impietatem accipientes, merito ab Ecclesia relegamus, [106] eo quod patrem qui nec comprehendi nec pati potest passioni et comprehensioni subjiciunt per incarnationem: Cujusmodi sunt qui a Romanis quidem Patropassiani, a nobis vero Sabelliani dicuntur. Nos enim scimus <98r> patrem quidem qui misit, in propria immutabilis deitatis permansisse natura: Christum autem qui missus est carnis assumptæ dispensationem implesse. Similiter et eos qui impudenter negant Christum voluntate et arbitrio Patris extitisse, involuntariam ac violentam quandam necessitatem attribuentes Deo, ita ut invitus Filium genuerit, impijssimos & a veritate alienos esse censemus: eo quod tum præter communes de Deo notiones, tum contra mentem ac sententiam scripturæ divinitus inspiratæ talia de illo audeant pronuntiare. Nos enim Deum sui juris arbitrijque esse & sponte ac voluntariè filium genuisse pie ac religiose credimus. Porro etsi cum timore ac reverentia credamus id quod de illo dictum est: Dominus ✝[107] creavit me principium viarum suarum ad opera sua: non tamen eum perinde factum esse intelligimus ac reliquas creaturas quæ per illum factæ sunt. Impium enim & ab Ecclesiastica fide prorsus alienum est conditorem cum operibus ab ipso conditis comparare, & eodem cum extraneis generationis modo illum editum esse arbitrari. Quippe unigenitum filium, solum et unicè, verè etiam & germane genitum esse divinæ nos scripturæ docent. Sed neque tametsi dicamus filium per seipsum esse et vivere ac subsistere perinde ac patrem illud idcirco a patre separamus, spatia quædam locorum & intervalla inter illorum conjunctionem corporali more intelligentes. Credimus enim eos absque ullo medio atque interstitio conjunctos esse, nec a seinvicem posse ulla tenus separari: quippe cum pater quidem sinu suo totum complectatur filium: filius vero quasi appensus toti adhærescat patri, solusque in patris gremio perpetuo conquiescat. Credentes igitur sanctissimam & perfectam undique trinitatem; & patrem Deum ac filium quoque Deum dicentes, non tamen duos <99r> sed unum esse confitemur Deum, ob unum honorem divinitatis et absolutissimam unius regni concordiam: ita ut pater quidem generaliter omnibus, & ipsi quoque filio dominetur: filius vero subjiciatur patri; & præter illum universa quæ post ipsum sunt & per ipsum facta sunt gubernet ac regat, & sancti spiritus gratiam patris arbitrio sanctis affatim largiatur. Sic enim ejus quæ in Christo est Monarchiæ rationem constare, sacra nobis eloquia tradiderunt. Hæc post fidei formulam brevi compendio antehac editam, fusius exponere coacti sumus, non inani ac superflua ambitione impulsi, sed ut omnem de fide nostra sinistram suspicionem apud eos diluamus qui sententiam nostram penitus ignorant: utque universi qui in Occidentis partibus degunt, & impudentem adversariorum calumniam aperte cognoscant, & Catholicam Orientalium de Christo doctrinam, divinarum scripturarum testimonio firmissimè stabilitam, apud eos qui mentem minimè perversam gerunt.

His ultimis verbis Orientales causam aperiunt cur fidem tam enixe explicarent. Quemadmodum enim Alexander & Athanasius olim Arium et socios calumniati sunt, sic idem Athanasius cum Marcello et similibus jam Orientales accusabant quasi et hi cum Ebione docerent Christum esse nudum hominem cæteris hominibus æqualem, hoc unico excepto quod ante cæteros creatus esset. Orientales igitur cum viderent populos Occidentis passim per fraudem subverti et in contrarias Sabellianorum opiniones trahi, conati sunt calumniam contundere.

< insertion from f 98v > ✝ Occidentis Episcopi jam convenerat Mediolani. Hanc Synodum adeunt Legati Orientis. Quo autem eventu docet Liberius in Epistola ad Imperatorem Constantium, his verbis: Quæ est pax, clementissime Imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor Episcopi, Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo cum apud Mediolanum Arij sententiam hæreticam noluissent damnare, de Concilio iratis animis exierunt.

< text from f 99r resumes >

Instantibus ergo Occidentalibus indicitur tandem Concilium apud Serdicam, quæ urbs est Illyrici idque de sententia duorum Imperatorum quorum alter hoc per literas flagitaverat, alter verò, Orientis scilicet Imperator, annuerat. Annus tunc agebatur undecimus ab obitu parentis duorum Augustorum: Consules autem erant Ruffinus et Eusebius <100r> (A.C. 347) quo tempore Synodus Sardicæ congregata est Et ex Occidentis [et Ægypti] partibus #[108] trecenti circiter convenerunt Episcopi ut scribit Athanasius [vel potius 280, aut ut ex petribus monumentis tradit Theoderitus 250] Ab Oriente vero ‡[109] Septuaginta sex tantum adfuisse refert Sabinus [vel 80 ut Synodus ipsa affirmat]. E quorum numero erat [110] Ischyras Mareotæ Episcopus. – Quippe alij infirmitatem corporis causati sunt, alij alia. Socr. l. 2. c. 20. Cum enim nihil præter jurgia ac tumultus expectare liceret & autoritas Orientis in Ecclesijs suis moderandis hoc ipso convelleretur, quisque se domi continere satius esse ducebat, at Pugiles Ægyptij & Occidentales, quorum opera hoc Concilium indictum est, alacriter concurrebant.

Vbi octoginta Orientales ad Sardicam venere, discunt in media Ecclesia Athanasium Marcellum et socios qui pro suis facinoribus a Concilio pulsi fuerant, cum Osio et Protogene sedere simul & disputare & divina celebrare mysteria. Mandant igitur illis qui cum Protogene & Osio fuere ut de suo cœtu damnatos excluderent neque peccatoribus communicarent, deinde audirent ea quæ a patribus contra istos judicata fuerant. At illi se ab istorum communione secernere noluerunt. Hi itaque cum prophanis communicare & sancta domini sacramenta miscere nefas esse ducentes, rogabant illos per plurimos dies ut a se damnatos abjicerent. Sed illi se hoc facturos omnino negabant, . Concil. Sard. Orient. Epist. ut et Occident. Epist. 1 Item Socr l. 2. c 20. Sozom l 3 c 11. Orientales præterea rogabant Occidentis Episcopos ne novam sectam inducerent aut Orientalibus Episcopis Concilijsque de Occidente venientes aliqua in parte præponerent, subvertentes legem ac jura divina turbantes cunctaque confundentes. At illi contra despicientes hæc, Orientalibus <101r> minabantur, & se Athanasium & cæteros sceleratos vindicaturos ingenti cum tumore pollicebantur, quasi vero aliud facere aut dicere possent qui sceleratos omnes ac perditos in suum consortium reciperent. Videntes enim, quod ij qui damnatos recipiunt in offensam crimenque occurrunt ut violatores celestium legum, tali auctoritate judicium constituere conabantur, ut sese Iudices Iudicum dicere vellent, atque eorum qui tum cum Deo erant, si fas esset sententiam refricare. Concil. Sard. Orient. Non enim invitabant Orientales ad concilium ut fratres & coæquales Episcopos qui una cum ipsis Athanasium Marcellum & cæteros judicarent, sed ut reos citabant ad judicium; constituentes Occidentem judicem Orientis. Concil. Sard. Occid. Epist. 1 & 2. Altercantibus igitur utrisque, emerserunt quinque Episcopi ex partibus Orientalium qui superstites de sexto numero eorum qui ad Mareotem directi fuerant, remanserant, & talem Occidentalibus optionem proponunt: mittendos esse ex utroque Concilio episcopos aliquos ad loca in quibus Athanasius scelera flagitiaque commisit, ut sub testificatione Dei, cuncta fideliter scriberent: & si falsa inventa essent quæ Concilio Tyrio nunciaverant, ipsi damnentur, nec Imperatoribus, nec Concilio, nec cuiquam Episcopo conquerantur. Quod si verum constiterit quod ante dixerant, ad numerum Orientalium ex Occidentalibus, exponentur, quos scilicet Occidentales ex istis delegerint qui Athanasio post damnationem communicaverant, quique Athanasio & Marcello fautores defensoresque erant, & hi expositi nec Imperatoribus nec Concilio nec cuiquam Episcopo conquerentur. Hanc optionem a quinque Orientalibus propositam Osius Prothogenes omnesque eorum socij suscipere timuerunt. Concil. Sard. Orient. At Hosius contra promisit rectum in omnibus judicium [ seque Athanasium si in noxa reperiretur omnibus modis ejecturos esse: quod si innocens deprehenderetur & Orientales ostenderet calumniatores, nec tamen ab illis reciperetur <102r> se huic persuasurum ut secum in Hispanias eat. Quibus conditionibus Athanasius obtemperavit (Hosius Epist. ad Constantium[111] hoc est Hosius respondet se recte judicaturos qui jam dudum Romæ judicaverant nec possent sententiam retrahere & Athanasium condemnare quin seipsos ut iniquos & impios condemnent, spondet se Athanasium deposituros si modo is in noxa reperiretur hoc est si Occidentales eo adigi possent ut agnoscerent se inique absolvisse Athanasium cæterosque & hactenus cum juste condemnatis impie communicasse & eorum causa has turbas inmensas concitando se plusquam factiosos exhibuisse, spondet denique si Athanasius absolveretur se eum secum deducturum in Hispanias modo hi judicio sisterent: conditio quidem quam nemo probus vel proponere vel admittere posset. Nam si Orientales admisissent quis non putasset eos hoc unicum egisse ut Athanasium quacunque demum ratione pellerent. Ex conditione igitur tam sordida satis spectatur mens ejus qui proposuit. Adhæc occidentales divinis humana miscentes & Ecclesiasticis rebus privatas adjungentes, Civitatis Orientalibus concentum reditionemque conflarunt, dicentes hos gravem schismata civitati importasse injuriam nisi illis (quod nefas erat) communicarent & hæc frequenter acclamabant. Orientales enim omninò illis communicare noluerunt nisi eos quos damnaverant projecissent & dignum honorem concilio Orientis tribuerent. Concil. Sard. Orient. Cum igitur Occidentales a communione damnatorum tantisper dum causa eorum examinaretur abstinere noluerint sed antecedentur ad judicium exegerint ab Orientalibus ut cum his quos ipsi damnaverant communicarent (quo injustius nil tum pius exigi posset) eum debitum honorem ecclesijs Orientis deferre noluerunt neque ut fratres et ejusdem honoris judices admittere, sed id egerint ut Orientales & prodita auctoritate Orientis, se submitterent judices Occidentalium, atque Romani Pontificis auctoritatem in orbem universum agnoscerent. Cum denique æquissimam illam Optionem mittendi ex utraque parte quosdam Mareotem qui ex incolis omnia fideliter recognoscerent & referrent ad Concilium non ausi fuerint admittere sed instarent rem totam proprio arbitrio terminandam esse: & quo hoc perficerent, cives Sardicenses concitarent et in relectantes Orientales concitarent populos Orientales Occidentalium injustitiam, ambitionem, violentiam & mores turpissimos merito abominati sunt, & rectissime {illeg}totium consortio temperabantur Cum igitur hic <102v> præscriptus jam excessisset dies quo negotia quo convenerant dijudicari oportebat: ad extremum per literas ultro citroque scriptas, facti sunt infensiores quam antea, & separatim collecti , contrarias sententias protulerunt. Sozom l 3 c 11. Epistolæ quibus pars utraque sententiam complexa est & ad Ecclesias transmisit, prolixiores sunt quam quæ hic describantur et satis erit agumentum earum delineare Ea Orientalium latine extat in fragmentis Hilarij & apud Baronium ann. 347 & in Concilijs. Occidentalium prima quæ ad Ægyptios & secunda quæ ad Ecclesias inscribitur Et digna est quæ legatur licet imperitia græci interpreti & iniquitate temporis mendis nimium scatet extant in Apologia secunda Athanasij, & in concilijs tertia        ad Iulium latine extat in fragmentis Hilarij & apud      Baronium & Concilia.

Imprimis igitur describunt Hæresim Marcelli, quomodo hic hæreses Sabellij Pauli Samosatensis & Montani hæreses commiserit tradens Christi regnum non ante incarnatione ejus cœpisse neque ultra finem mundi duraturum; atque hunc antequam deponeretur sæpe monitum ; noluisse sententiam retrahere postea vero deponeret cum apud suos hæreticus haberetur ac deponeretur peregrinationis auxilia requisivisse ut illos fallerent qui ipsum & scripta ejus ignorarent, & scripta sua sensusque profanos occultando, falsaque pro veris venditando quæstum sibi de simplicibus atque innocentibus faceret. Patres vero qui condemnabant Marcellum, ejus aliquos pravissimos sensus contra fidem rectam propter memoriam posterorum cautelamque in archivo Ecclesiæ condidisse, jamque, si modo Occidentales tranquillè audirent quæ patres Orientalium judicaverant, Marcelli librum ipsum penes se esse ex quo hæresis ejus per se sine adminiculo accusatoris aperte nosceretur.

Athanasij dein scelera fuse describunt, quomodo fungit calicem sedem sacerdotalem subvertit, basilicam ad solum demolitus est Episcopum interfecit, eosque qui per Ægyptum sacrilegam ejus communionem fugiebant, persecutus est per verbera, vincula, carceres, perque falsas accusationes coram judicibus, Cæsaream frustra citatusdein Tyri verodamnatus & Imperatorem appellans ab ipso, etiam habita interrogatione & cognitis omnibus ejus flagitijs damnatur, & in exilium mittitur. Postea de Gallia in Ægyptum rediens per omnem viam turbabat Ecclesias damnatos Episcopos restituit ubi nulli deerant per pugnas Gentilium criando <103r> & ultimo per cædes & bellum Alexandrinorum basilicas deprædando. & cum denuo efectus esset {illeg} hostis sacrilegi adductis Gentilium populis Templum incendit Altare comminuit & clam profugit.

Ad Iulium Romam perrexit & {illeg} Ægyptiorum epistola sua quis prius circumvenerat quique acta ejus ignorabant seducens Italiæ quosdam Episcopos ab ijsdem in communionem receptus est: qui deinde non tam pro ipso quam pro suis actibus laborare cœpere quod illi perteniere credendo communicaverant Addunt & hunc ipsum Athanasium olim propria manu damnasse Asclepam quocum jam ipse ab ijsdem judicibus damnatus communicat & conspirat contra judices.

Similiter Scelera Pauli Marcelli Asclepæ & Lucij describunt & quod Marcellus æque ac Athanasius ante depositionem nunquam communicabat cum Asclepa. Paulus vero Iudicio Tyrio interfuit & propria manu Athanasium damnavit Et quamdiu inquiunt, quisque eorum episcopus fuit sententiam in prius damnatos confirmarunt, sed ut diversis ex causis diversisque temporibus expulsi sunt, concordes facti sunt & in judces conspirarunt donantes sibi quisque delicta quæ ante propiam condenmationem damnarant.

<103v>

Huc schismati Africanæ contemporaneum fuit aliud in Ægypto cujus originem sic refert Epiphanius.

[1] Ep 17

[2] ✝ Hieron. Ep. 1 in Vigilant.

[3] ✝ Ep. 2 adv. Vig

[4] ✝ πόλεις καὶ κωμαι

[5] πρεσβεια

[6] ✝ δαίμονας

[7] των αγαθων μιν επανγέλλον τας τὴν φοράν

[8] ✝ πρεσβευτας

[9] των φιλτάτων

[10] ✝ Baron an 416. §17, 18, 19.

[11] a Baron an 415 §4

[12] b Euseb Gall. Hom. de S. Steph

[13] Innecte hæc miraculis sepulchralibus

[14] Can 14

[15] ✝ Epist 22.

[16] Augustin. de opere Monach. c. 28.

[17] L. ult. de Sepulchro violato Theodos{ij}

[18] ✝ In Epistola Ambrosij ad Sororem de Prot. et Gerv.

[19] Deutr 13.

[20] 2. Thes. 2.

[21] De curat. Græc. affect. cap. 9 in fine.

[22] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[23] Ib. cap 6.

[24] Ib cap 11.

[25] ✝ In Bibl. Græc. Patr.

[26] Antiq. inscrip. in Appen. p. 1164

[27] Serm. 1 de S. Petro et Paulo.

[28] Hom 66 ad Populum Antiochenum

[29] Exposit in Psal 114 sub finem

[30] Paulin. Epist {illeg}

[31] ✝ Roma

[32] ✝ γεγενήμενος

[33] ✝ Patet hoc ex sequenti Epistola Eusebij et Theognis

[34] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[35] ✝ ejusdem consuetudinis a Marco institutæ meminit etiam Hieronymus in Epist. ad Evagrium. Eandem tamen citius abrogatam fuisse dicit. Sed Eutýchi{um} magis fidendum est de rebus propriæ sedis scribenti.

[36] ✝ Athan. in vit. Anton.

[37] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[38] ‡ In Epistola apud Athanasium Apolog. 2, sub initio.

[39] ✝ Ruffin.

[40] ✝ Apud Athanasium. Apol. 2. p 726.

[41] Apud Athan. Apol 2. p 726.

[42] ✝ Nondum quinque menses præterierant cum Alexander obijt: Meletiani autem – more canum non obliti vomitus sui, rursus Ecclesias perturbare incœperunt. Eusebius igitur hoc cognito, cum propugnator esset Arianæ hæreseos, ad illos literas dat, – & amicitiam clanculum ivit. Athanas. Apolog 2 pag 777.

[43] ‡ Apud Theod. l. 1. c. 20

[44] Apolog 2 pag 777.

[45] ✝ Hieron. Chron.

[46] ‡ , Artemius martyr sub Iuliano, Hieronymus, Ammianus, Orosius Aurel. Victor, Eutropius, alijs apud Baronium a. 324

[47] a Gentiles apud Sozom lib. 1 c. 5.

[48] b Eutrop. l 10

[49] Sidon. l. 5 Epist. 8.

[50] ✝ Baron. an 324. § 35.

[51] a. Baron. an. 324. 17, 19, 27, 35.

[52] b. Mich. Glyc. Hist. l. 4.

[53] c Zosim. l. 2

[54] d Sozom l 1. c. 5

[55] Apud

[56] ✝ καὶ συνόντα τω γεγενηκό ἀυτὸν πατρὶ

[57] ✝ Niceph l. 8. c. 31

[58] ✝ οὐσίας

[59] ✝ ὑπόστασιν

[60] ‡ τη μὲν υποστάσει τρία

[61] ✝ γέννημα

[62] ✝ Socr l 2 c 10, 11

[63] ✝ Socr. l. 2 c. 10

[64] ✝ Socr. l. 2. c. 11 Sozom

[65] ✝ Athanas. ad solit.

[66] ✝ Synod. Serd. Orient.

[67] ‡ Sozom l 3 c 7.

[68] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[69] ✝ In Biblioth. Græc. Patr.

[70] Eunap. Ædesio.

[71] ✝ Id patet ex literis quibusdam inter Basilium et Athanasium usque hodie extantibus. De quibus consule /

[72] Edit. {Fronton} Ducæi Tom {6}

[73] Antiq. inscript in Append. p. 1177.

[74] p 1172

[75] ✝ Nota morem nuncupandi vota martyribus. Ejus etiam alij meminerunt et Prudentius in Hymno de SS Hemeterio & Chelidonio Theoderitus de Curat Græc. affect c 8. Paulinus Natali 1, 2 & 4 S. Felicis, & Palladius in Hist. Laus. c 113

[76] p 1172

[77] p 1172

[78] ✝ Hieron in vita Pauli Eremita Ep 50. Athanas. in vita Antonij. Athanasium juvenem, inquit Baronius, profectum in eremum adhæsisse magno illi Antonio ipse in ejus vita a se scripta significat. Baron an: 311. 63 & an 328. 5.

[79] ✝ anno 8 Valentiniani. Greg. Turonens.

[80] ✝ De Martino vide Sozom l 3. c 14. & vitam Martini a Sulp. Severo scriptam. De Augustino verò vide August. de diversis serm 28, 29 vel 48, 49. Et Possidium in vita S. Aug.

[81] ✝ Lege 32 de Episc. et Cler. C. Theod.l

[82] L. 32 de Episc et Cler. et Cler. C Theod

[83] ✝ Vide Baron a 372. 42

[84] a L 16 de Pœnis C. Theod.

[85] b L. 20 de Episc. Eccles. & Cler. C. Theod.

[86] ✝ Baron. an. 394. 9, 10.

[87] L. 16 de Pœnis. C. Theod.

[88] ✝ De foris Episcoporum vide L

[89] ✝ Rom 13

[90] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[91] ✝ Sub Gelasio Clerus crevit Anastas. in vit. Gelasij

[92] ✝ Hieronymus in vit. Hillar. & in Isa. 20.

[93] ✝ Augustin. Epist 50.

[94] Apud Optatum l 1.

[95] ‡ Augustin. cont. Donatis post collat. l. 1, c. 33.

[96] ✝ in Prætorium

[97] Augustin. Cont Donatist. post Collat. l. 1 c 33

[98] ✝ Gesta purgationis Felicis.

[99] ✝ Parmen apud Augustinum contra Epist. Parmen l. 1, c. 5.

[100] ✝ Parmen apud Augustinum contra Epist. Parmen l. 1, c. 5.

[101] ✝ Parmen apud Augustinum contra Epist. Parmen l. 1, c. 5.

[102] Apud Baron an 314 § 44

[103] ✝ Parmen apud Aug contra Epist Parmen. l. 1 c. 7.

[104] ἀκρίτως

[105] Socr l 2 c 18

[106] NB

[107] ✝ NB. Vniversa Ecclesia ad usque hæc tempora et ultra, hunc locum sic legit, versionem 70 interpretum secuta.

[108] # Athanasius numerat tantum 280, et in his multi sunt suppositij Numerat enim 95 Ægyptios cum tamen ipsa Synodus Serdicensis tam in literis ad Ægyptios quam in literis ad Iulium Papam numeret tantum 80. Theoderito igitur magis credendum est qui ex antiquis monumentis asserit 250 fuisse.

[109] ‡ Ipsa synodus scripsit octoginta fuisse: quod verius est: nam inter 76 quorum nomina extant in fine Epistolæ eorum non occurrunt Vrsasius et Ischyras, qui tamen adfuere

[110] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[111] ✝ Apud Athanas. ad Solitar

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC