<1r>

Cap. 3 Quod Bestia bicornis locuta sit ut Draco. quodque Decemcornupeta locuta sit Blasphemias. Et quomodo Draco descendit ad has incolas terræ et maris

Draconem de cælo in terram dejectum qui dicitur antiquus ille serpens Diabolus et Satan totum mundum decipiens, quem sancti sanguine agni, & testimonijs suis ad mortem usque exhibitis vicerunt diximus esse Idololatriam quacum sancti in Persecutione Dioclesiana acriter concertarunt, quamque tandem vicerunt subsequente Imperio Constantini. Draco hic victus demum deijci cœpit anno 3o & subinde væ dicitur incolis terræ et maris quia Diabolus hic sive Idololatria ad eos descenderat. Hi incolæ non potuerunt esse Gentiles quia Diabolus erat cum illis ab antiquo, sed genus hominum esse oportet jam primùm deflectentium ad Idololatriam, hoc est Christianorum cùm cæteri omnes præter Iudæos ab antiquo Idololatræ fuerint. Ex hoc tempore igitur Incolæ2 Christiani1 terræ et maris in idololatrica duo genera hominum degenerabunt: et hoc est quod describitur in cap 13 per duas Bestias surgentes e terra et mari quarum una loquitur ut Draco , alter loquitur blasphemias [habet nomina blasphemiæ in capite, hoc est nomina Idolorum nam per blasphemiam intelligi etiam Idololatriam supra ostendimus. Iam si ostendero] Id est ambo loquuntur idololatrice. Per blasphemiam intelligi Idololatriam et per nomina Blasphemiæ in capite Bestiæ intelligi nomina Divorum vel Idolorum supra ostendi. Per loquelam Draconis intelligi cetum Idololatriam ex dictis planissimum est. Et Per Bestias has Idololatricas e terra et mari surgentes intelligi incolas maris et terræ ad quas Diabolus jam descendit quis ergo dubitare potest? Quare dicendum est quomodo Dracone post ejectionem venite ad hos incolas, Bestiæ hæ cœperunt esse Idololatricæ, et quidem si id ostendero de bestia bicorni simul constabit Idololatria alterius bestiæ quæ mores hujus recepit.

Ab anno 400 vel 420 Ecclesiam evasisse Idololatriam multi facilè concedunt. Sed altiùs ascendere non ausi sunt ne reverenti magna nomina eorum qui ut Patres Ecclesiæ celebrantur & his temporibus vixerunt. Sed admiratione personarum tenere <2r> malum est. Siquid bene fecerint hi Patres laudentur. Sin ecclesiam corruperint, verus status ecclesiæ non est celanda propter horum nomina. Sed origo mali inquirenda et lapsus egregiorum virorum potius cum dolore fatendus.

Cum igitur Draco imperantibus Constantino et Constantio sentiret se in terram usque dejectum statim incipit ijsdem artificijs cultum mortuorum inter Christianos excitare quibus ab antiquo hunc eundem cultum in Gentiles disseminaverat. Sicut enim Diabolus per curationes morborum & varia miracula ad sepulchra Heroum effecta [quæ Gentiles primum honoris gratia tantum frequentabant] fidem virtutum divinarum defunctis istis conciliasse eo dicitur qua effectum est ut Gentes inciperent eorum opem petere & sepulchra augustiora,quæ nos templa in honorem & cultum eorum construerant: Sic diabolus a tempore Constantini Christianos per eadem artificia in similem fidem et cultum inducere cœpit Nam cum Christiani eo tempore sepulchra martyrum non cultus alicujus sed honoris tantum gratia frequentare cœpissent, Diabolus arrepta inde occasione deceptionem instituit per curationes morborum aliaque quædam miracula quæ ad sepulchra ista operatus est, & subinde Christiani inciperunt invocare & colere martyres & templa eorum nominibus & reliquijs dicare. Miracula ista cœperunt Imperante Constantio at Cultus vix ante Imperium Iuliani.

Prima miraculorum mentio, quantum scio, fit ab Hilario Episcopo Pictaviensi qui statim post mortem Constantij vel potius eo adhuc vivente <3r> sic scripsit. Diabolum enim per vos Gentiles Imperatorem vicimus. Sanctus ubique beatorum martyrum sanguis exceptus est; dum in his Dæmones mugiunt, dum ægritudines depelluntur dum admirationum ✝ < insertion from f 2v > admirationum ✝ opera cernuntur, elevari sine laqueis corpora, & dispensis pede fæminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogantis incremento fidei. < text from f 3r resumes > Quali autem consilio et quo authore hæc miracula effecta sunt satis conspicuum esse potest ex historia illa celeberrima oraculi Daphnæi quod cum Imperator Iulianus Antiochiæ agens consuleret & plurimis oblatis sacrificijs responsum extorquere niteretur. Oraculum tandem respondit se non posse loqui propter ossa Martyris Babylæ quæ non longe a Templo sepulta jacebant. Sed quis quæso compulit Diabolum hoc fateri quo vetus ejus cultus convellitur Annon consultiùs prorsus tacuisset quàm sic respondere? Vide igitur quomodo Diabolus de cultu veteri conservando desperans hunc proprijs manibus convellit, ut defunctorum reliquijs inter Christianos jam orbem potituros æstimationem & venerationem conciliet.

< insertion from f 2v >

Venerationi tamque magnæ est veritas,

Exiguus etiam pulvis ut, vel ossium

Particula veterum quæpiam, aut paulum comæ,

x[1] Vestesve, sparsi aut sanguinis quædam notæ,

Cultum parem habeant, atque corpus integrum.

Locisque nomen martyris solùm inditum

Novi quibusdam, martyris loco integri,

Habuisse prorsus vim parem (ô myraculum!)

Meminisse nam vel martirum solum, ut reor,

Affert salutem. Quid febres ac dæmones,

Mirum hinc fugatos in modum recenseam?

Quin et sepulchra, sacra ubi olim corpora

Iacuere, pravos spiritus pellunt procul.

Hæc mira Pugiles indies patrant mei. Greg. Naz. Carm. Iamb. 18. de virtute.

< text from f 3r resumes >

Ex hoc tempere tam ingens multitudo miraculorum ubique ad Sepulchra martyrum et per eorum reliquias confecta esse dicuntur, ut fidem {superavissent} si non a gravissimis hujus sæculi scriptoribus commemorata fuissent. Et quidem Greg. Naz. [2] in Iulianum ad huc Imperantem scribens: Martyres, inquit, non extimuisti quibus præclari honores & festa constituta: a quibus Dæmones propelluntur, & morbi curantur; quorum sunt apparitiones & prædictiones quorum vel sola corpora idem possunt quod animæ sanctæ, sive manibus contrectentur sive honorentur: quorum vel solæ sanguinis guttæ, atque exigua passionis signa [i.e. signa crucis] idem possunt quod corpora: hæc non colis sed contemnis & aspernaris. Hieronymus in Epitaphio Paulæ, hæc habet.[3] Paula, inquit, vidit Samariam: ibi siti sunt Elisæus & Abdias Prophetæ, & Ioannes Baptista, ubi multis intremuit consternata <4r> miraculis nam cernebat varijs dæmones rugire cruciatibus & ante sepulchra sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum, alios rotare caput, & post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede fæminis vestes non defluere in faciem. Similiter Ambrosius:[4] Cognovistis, inquit, imo vidistis ipsi multos a dæmonijs purgatos, plurimos etiam ubi vestem sanctorum manibus contigerunt his quibus laborabant debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum domini Iesu gratia terris major infuderat; umbrâ quâdam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis. Quanta Oraria jactitantur? Quanta indumenta super reliquias sacratissimas ut tactu ipso medicabilia reposcantur? Gaudent omnes extrema linea contingere et qui contingit salvus erit. Sic & Augustinus:[5] Corpora Gervasij et Protasij ad Ambrosianam Basilicam translata non solum quos immundi vexabant spiritus, confessis eisdem dæmonibus sanabantur, verum etiam quidam plures annos cæcus sudario quo tetigerat feretrum, mortuorum occulis admoto, visum recepit. Et alibi[6] Tantæ, inquit, gloriæ martyrum etiam ego testis fui, ubi Mediolani eram facta miracula novi &c Dein narrat prædictum miraculum de cæco. Ad eundem modum Chrysostomus de hujusmodi miraculis agens:[7] Orationem, inquit, ex ijs quæ hodie fiunt comprobabo: Sume enim quempiam a dæmone correptum ac furentem & ad sepulchrum deduc quo reliquiæ Martyris Iuliani continentur, tum resilientem plane atque fugientem videbis. Et alibi martyrum virtutem describens, ait, [8] Orationi nostra fidem faciunt quæ quotidiana a martyribus miracula eduntur. Et in alio loco:[9] Sanctorum ossa Dæmones sistunt, et excruciant, acerbissimisque illis vinculis eos qui adstricti sunt solvunt. Quid hoc tribunali terribilius fingi potest? Quum nemo cernatur, nemo dæmonij lateri incumbat, voces et dilacerationes verbera et cruciatus ac linguæ ardentes audiuntur, dæmone videlicet eximiam illam et admirabilem potentiam minimè ferente. <5r> Atque isti qui corpora gestarunt virtutes illas corpore vacantes superant, pulvisque et ossa et cinis naturas ab oculorum aspectu remotas excarnificant. Ob eamque causam multi plerumque Reges peregrè profecti sunt ut hoc spectaculo fruerentur. Siquidem sanctorum martyrum templa futuri judicij vestigia & signa exhibent, dum nimirum dæmones flagris cæduntur, hominesque torquentur ac liberantur. Vide quæ sanctorum etiam vita functorum vis sit?

Si omnia de hac re congererem liber conscribendus esset. Vnum tamen ex Augustino adjiciam quo æstimationem aliquam horum miraculorum habeatis. Is in lib 22 De Civitate Dei c 8 — — — pag. preced — — — magna.

< insertion from f 4v >

Claudos faciunt currere, cæcos illuminant, leprosos mundant, dæmones effugiunt. Testatur multitudo eorum qui quotidiè salvi fiunt (Chrysost. de Pentecoste.) Et de Miraculis Christi et Apostolorum verba faciens: Quæ omnia, inquit, siquis prædicat et figmentorum præstigias minimè persuasu faciles: certè quæ nunc conspiciuntur, ad blasphemum os obturandum, idque pudefaciendum & ad effrenam linguam cohibendam satis superque fuerint. Nulla est enim nostri hujus orbis seu regio, seu gens, seu urbs, ubi nova atque inopinata miracula hæc non decantentur: quæ quidem si figmenta fuissent prorsus in tantam hominum admirationem non venissent. Et paulo post: Abunde, inquit, orationi nostræ fidem faciunt quæ quotidiana a martyribus miracula eduntur, magna affatim ad illa hominum multitudine affluente. Hæc Chrysost. Orat. 2. de S. Babyla habita Antiochiæ anno vicessimo currente post prædictum factum Iuliani & Oraculi, ut Chrysostomus in hac Oratione testatur, i.e. anno 382.

Si demum æstimatio aliqua miraculorum desideretur adeatur Augustinus. Is lib 22 De Civitate Dei cap. 8, ubi miracula, aliquot per reliquias Stephani martyris facta {illeg} & inter alia mortuos suscitatos descripserat: sic concludit. Si miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo velim scribere quæ per hunc martyrem id est gloriosissimum stephanum facta sunt in Colonia Calamensi, & in nostra, plurimi conficiendi sunt libri nec tamen omnia colligi poterunt: sed tantum de quibus libelli dati sunt qui recitarentur in populis. Id namque fieri voluimus cum videremus antiquis similia divinarum signa virtutum etiam nostris temporibus frequentari: & ea non debere multorum notitiæ deperire. Nondum est autem biennium ex quo apud Hipponem regium cœpit esse ista memoria, & multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis, de ijs quæ mirabiliter facta sunt illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta fere numerum pervenerant, quando ista conscripsi. Calamæ vero ubi et ipsa memoria primus esse cœpit, & celerius dantur & incredibili multitudine superant. Vzali etiam quæ colonia Vticæ vicina est, multa præclara per eundem martyrem facta cognovimus. Horum libellorum duo extant novendecim miracula continentes apud Augustinum Tom 10 in Appendice, Edit Plantan. Si miracula per unius martyris reliquias biennij spatio facta tot libellos compleverint ut eorum fere septuaginta Hipponi collecti fuerint præter alios multos non collectos, Calamæ vero libelli collecti hos incredibili multitudine superarent, Vezali etiam multa præclara gesta essent: quantos libros miracula per omnes omnium martyrum reliquias per multos annos toto orbe facta implerent?. Vere igitur Diabolus descendit ad incolas Romani maris ac terræ cum ira magna

< text from f 5r resumes >

Iam vero Hæc stupenda multitudo2 miraculorum1 vel a Deo profecta est vel a Diabolo. Si a Deo: dic quo fine |  quorsum. An propagandæ religionis causa vel per misericordiam, aut nullo fine sed insita et cæca efficacia reliquijs concessa. Si postremum, quomodo potuerunt hæc miracula cessare? vel quare non prius innotuere. Per primos trecentos annos & amplius, ne verbum quidem de hujusmodi miraculis nec scriptores seriam eorum ab Apostolis derivant sed de ijs tanquam de novo quodam loquuntur. Chrysostomus de Oratione contra Gentiles de martyre Babyla locutus: Siquis, inquit, non credit ijs quæ Apostoli fecerunt, aspiciens præsentia desistet ab impudentia sua. Augustinus in loco supra citato dicit Libellos <6r> de miraculis conscriptos colligi volumus cum videremus antiquis similia divinarum signa virtutum etiam nostris temporibus frequentari, & Ambrosius vocat ea Reparata vetusti temporis miracula. Noveravit utique Vetusta illa dudum cessasse , hæc autem in dies invalescere videbant reliquijs novorum martyrum quotidie detectis. In urbe Mediolanensi ante inventionem Gervasij et Protasij dicit Ambrosius martyrem non fuisse. Augustini Stephanus

Babylam martyrem postea miraculis clarissimum Diabolus ex Oraculo primus detexit.

Ioannis Baptistæ sepulchrum Sebastæ in Palestina notum erat Christianis ante Imperium Iuliani & a Christianis frequentari solebat sed reliquiæ ejus non nisi post Imperium Iuliani miraculis clarescere incipiebant. Nam cum eo Imperante Gentiles sepulchrum diruissent & ossa per agros sparsos, recolligerent ad comburendum ~ ~ reliquiæ illæ a Monachis miraculosè subductæ, vel saltem adulterinæ suffectæ ad Athanasium deducuntur, qui eas, inquit Rufinus,[10] sub cavato sacrarij pariete inclusas prophetico spiritu profuturas generationi posteræ conservavit. Non dicit eum has conservasse propter notam et experimentum comprobatam utilitatem , sed spiritu prophetico profuturas generationi posteræ conservasse. Et quidem Quantum autem hæc ossa profuerint ex eo colligi potest quod loco Templi Serapidis Martyrium aureis tectis non multo post ijsdem constructum sit.

Ex quo Iulianus Imperavit frequens legitur reliquiarum detectio antea verò prorsus nulla. Nam licet lusus hic diaboli paulatim cœperat | isset regnante Constantio tamen ante Babylam os Oraculo obstruentem, nullum lego Martyrem propter myraculam nominatim celebratum: adeo ut qua sub imperio Constantij præcesserant, generalia quædam præludia ad communes plurium martyrum tumulos instituta existimem, & post hanc primam insinuationem Diabolum ultra processisse extollendo singulares quosdam ex quibus Divi locis totidem nominatim colendi constituerentur. Cum igitur Ecclesia, per annos primos trecentos, etsi Basilicas Martyrum <7r> orandi gratia diu frequentaverat, non animadverterit hanc reliquiarum efficaciam, cum nulla jam animadvertatur sed miracula hæc post stabilitum Divorum cultum gradatim cessaverint, & jam per mille annos circiter desierint: non possunt ea cæcæ alicui & insitæ efficaciæ reliquiorum tribui sed ab aliquo vel Dei vel Diaboli consilio profecta sunt.

Si vilis autem a Deo profecta esse ex charitate et benevolentia erga ægrotos2 et dæmoniacos1, hunc perpetua esse deberent siquidem omnia sæcula ægrotis & miseris abundent. An Deus jam minus bonus evasit? An Christiani primorum sæculorum talia beneficia minus meruerint Imò verò nullum sæculum talia beneficia minùs meruit quàm hoc cui miracula ista concessa fuêre ut postmodum patebit quando immania eorum scelera ex Saliviano alijsque describemus.

Necesse est igitur altiori consilio miracula hæc effecta fuerint nempe causa religionis alicujus propagandæ. Non autem divinæ nam hæc omnis ab Apostolis docta fuit, siquis, vel Angelus de cælis, aliud Evangelium prædicaverit quàm primi Christiani receperant, execrandus declaratur ab Apostolo Gal.1.8. Quicquid itaque recipiendum erat Apostoli satis prædicarant & post eorum prædicationem signa divina cessarunt quia non ampliùs opus erat ejusmodi signis. Quomodo itaque potuerunt signa sepulchralia quæ cœperunt trecentis annis post tempora Apostolica, , esse in prædicationem evangelicam. Imo verò qui in sæculo horum miraculorum vixerunt non putabant hæc signa data esse in declarationem doctrinarum reliquiæ per quæ hæc signa fiebant mutæ erant nec ullas doctrinas declarabant, neque potuit ulla doctrina quam Apostoli prædicaverant ex illis colligi. Ad hoc unicum directè sed tendebant, ut Martyres & sancti colerentur: Quam doctrinam nec Apostoli prædicaverant unquam nec Ecclesia per primos trecentos annos ullatenus receperat <8r> Si in gratiam alterius cujusvis doctrinæ facta fuissent certè Christiani istius sæculi illud intellexissent: siquidem frustra declaratur quod nemo intelligit, deus autem nihil declarat frustra. Sed Christiani isti nihil minus quàm hoc intelligebant. Hoc perspicuum est ex Chrysostomo et Augustino quorum prior ita scribit

Signa | no igitur hæc gens non recipiebat tanquam in confirmationem doctrinæ alicujus nec quorsum fiebant intelligebat neque considerabat prorsus, sed tantum spectabat oscitans et attonita donec illecebris hisce diabolicis illaqueata est & in cultum sanctorum pertracta.

Cùm igitur miracula hæc non fluxerint ex cæca efficacia reliquiarum nec ulla ratio excogitari possit cur manu Dei efficerentur ecclesia his non indigente , cum ea muta fuerint & sepulchralia signa hoc est diversissima ab Apostolicis, simillima vero ijs quæ diabolus dicitur effecisse ad sepulchra antiquorum heroum quos gentes coluere, cum denique ea non proderint ecclesiæ nec alio tenderint quam ut mortui colerentur, eumque finem (ut dicetur) celerrime et efficacissime sortiti fuerint, & postea cessaverint nemo certe est qui non ipse colit sanctos quin fatebitur hæc a Diabolo profecta esse, & ideo operata ut cultus mortuorum inter Christianos excitaretur.

<9r>

Quod cùm ita sit, consequitur non leve malum esse hunc cultum mortuorum, quippe quem Diabolus tam infinita multitudine miraculorum toto orbe Romano per multos annos continuata erigere contendit. Quid enim? Diabolus circa levia mala tam sollicitus esset? Confer hæc opera cum miraculis Apostolicis quibus religio Christiana extructu fuit & senties ea longe superari. Ingens erat nostram religionem condere, & multis miraculis dignissimum. Sed quale est hoc quod inimicus miraculis frequentioribus, & magis diuturnis duxit in contrarium struendum! Quid minus quam religionis nostræ ruinam & superinductionem Apostasiæ illius decantatæ, quæ per Meretricem Babylonicam id est ecclesiam Idololatricam significatur, hâc ingenti diabolicorum miraculorum molitione instituit & initium sumere {censeamus} Certe Diabolus jam vere descendit ad incolas Romanæ terræ et maris cum irâ magnâ; sciens enim tempus sibi breve tantum adfore, totis viribus contendit celerem reddere Christianorum lapsum ut regnum in eos citius assequatur.

Explicato primo gradu descensus Diaboli ad incolas terræ et maris, sive artificio quo diabolus se insinuavit videamus jam de successu hujus artificij, hoc est quomodo Bestia bicornis cœpit loqui ut Draco et altera bestia blasphemare.

Ab anno 400 vel 420 Ecclesiam evasisse Idololatricam multi facilè contendent. Sed altiùs ascendere non ausi sunt reveriti magna nomina eorum qui ut patres Ecclesiæ celebrantur & his temporibus vixerunt. Sed admiratione personarum teneri malum est. Siquid boni fecerint isti patres laudentur: sin ecclesiam corruperint verus status ecclesiæ non est celandus propter eorum nomina, sed lapsus communis cum dolore fatendus. Et quidem si hos Patres qui sanctior & sapientior ecclesiæ pars habentur ostendero <10r> præstigijs dæmonum jam ante explicatis illaqueatos fuisse & ab ortu bestiæ bicornis mortuos colere cœpisse, non dubium monachos plerosque (gentem omnium superstitiosissimam & ad cultum hunc præ cæteris proclivem) ab eodem tempore similia patrasse , adeoque bestiam bicornem ab ortu suo locutam fuisse ut Draco. Tempore Constantij nullum invenio cultûs hujus vestigium. Cœperat quidem Diabolus se insinuare per miracula, sed miracula ista non nisi post regnum Constantij cultum mortuorum peperêre. Quomodo verò paulo post ejus mortem surgente bestia hæc nefanda Cultus gradatim cœpit jam audi et primum ex Basilio M. qui floruit a regno Iuliani ad annum 378 quo obijt

In Hom 20 de 40 Martyribus. Hi sunt, inquit, qui nostram obtinentes regionem, ὁιονὲι πύργοι τινὲς συνεχεις, ασφάειαν εκ της των ἐναντίων καταδρομης παρεχόμενοι quasi quædam turres contra adversariorum incursum refugium exhibent. — Ἐτόιμη βοήθεια χριστιανοις, Paratum est hic Christianis auxilium, Ecclesia videlicet martyrum, exercitus triumphantium, Chorus laudantium Deum. Sæpe operam dedistis, sæpe laborastis ut unum pro vobis orantem inveniretis: quadraginta sunt hi, unam orationis emittentes vocem. Vbi enim sunt duo vel tres in nomine domini congregati, ibi Deus est; Vbi vero quadraginta fuerint, quis dubitet deum esse præsentem. ὁ θλεβόμενος ἐπὶ τους τεσσαράκοντα καταφεύγει, ὁ ἐυφραινόμενος ἐπι ἀυτους ἀποτρέχει ὁ μὲν ἵνα λύσιν ἑύρη των δυσχερων, ὁ δὲ ἵνα φυλαχθη ἀυτω τὰ χρηστότερα Qui aliqua premitur angustia ad hos confugit; qui rursus lætatur, ad hos recurrit: hic ut a malis liberetur, ille ut duret in rebus lætis. ✝ < insertion from f 9v > ✝ Hic mulier orans pro filijs auditur: peregrinanti viro reditum incolumen, ægrotanti verò salutem implorat. Cum his ergo martyribus nostras effundamus preces < text from f 10r resumes > —– O sanctum chorum, o sacrum ordinem; o cuneum inexpugnabilem, ὢ κοινοὶ φύλακες του γενους των ἀνθρώπων! <11r> ἀγαθὸι κοινωνὸι φροντίδων, δεήσεως συνεργὸι, πρεσβευτὰι δυνατώτατοι! o communes generis humani custodes, optimi curarum socij, precum suffragatores, legati [ vel mediatores] potentissimi. Hæc Basilius; quibus affine est illud Gregorij Nysseni Orationem 2 dam in hos 40 martyres hac prece concludentis του παραδείσου ἐντος γενοίμεθα διὰ της πρεβείας ἀυτων δυναμαιθέντες, intra paradisum perveniamus per illorum intercessionem confirmati.

< insertion from f 10v >

Sic et Gr. Nyssenus in Oratione ejus in Funere Meletij Episcopi Antiochiæ Anno 381 Constantinopoli habitâ; Non ablatus est inquit a nobis sponsus [Meletius], in medio nostrum stat, etiamsi nos non videamus. In adytis ac penetralibus sacerdos est. – ἀυτοπροσώπως εντυγχάνει τω θεω. εντυγχάνει δὲ ὑπὲρ ἡμων, καὶ των του λαου αγνοὴματων facie cum facie collata intercedit apud Deum pro nobis et populi erratis. Hæc Gregorius coram synodo Constantinopolitano cujus tempore obijt Meletius: ut probe intelligas (dicam cum Baronio an 381 § 41) id ipsum esse professum quod universum Concilium & cum eo tota istius partis Ecclesia jam crederet, sanctos in cælo pro nobis apud Deum præces fundere.

Nyssenus præterea in Oratione De S. Theodoro Martyre, Virtutes martyris et praxin populi describens. Hic, inquit, ut credimus, anno præterito (sc. Anno 380 ) Barbaricam tempestatem sedavit & horrendum ferorum et immanium Scytharum bellum inhibuit atque repressit, &c. Dein affectum populi describens, addit: Sicui pulverem, quo conditorium ubi martyris corpus quiescit, obsitum est, auferre permittatur, pro munere pulvis accipitur, ac tanquam res magni precij condenda terra colligitur. Nam ipsas attingere reliquias siquando aliqua ejusmodi prospera fortuna contingat, ut id facere liceat, quàm id fit multum desiderandum & optandum ac summarum precum donum, sciunt experti & ejus desiderij compotes facti. Quasi corpus enim per se vivens & florens, qui intuentur, amplectuntur, oculis ori, auribus, omnibus sensuum instrumentis adhibentes, deinde officij & affectionibus lacrymas martyri, quasi integer esset & appareret, superfundentes, τὴν του πρεσβεύειν ἱκεσίαν προσάγουσιν, ὡς δορυφόρον του θεου παρακαλουντες, ὡς᾽ λαμβανοντα τας δωρεὰς ὅταν εθέλη επικαλούμενος, ut pro ipsis deprecator intercedat, supplices preces offerunt, tanquam Satellitem Dei orantes, tanquam accipientem dona cum velit invocantes. Tandem Nyssenus Orationem hac prece concludit: Multorum beneficiorum [ô Theodore] indige <11v> mus. Intercede ac deprecare pro patria apud communem regem et dominum: nam patria Martyris est locus passionis, cives item & fratres et cognati, qui et habent eum et tuentur & ornant atque honorant. Timemus afflictiones, expectamus pericula: non longe absunt scelesti Scythæ, bellum adversum nos parturientes: ὡς στρατιώτης ὑπερμάχησον ὡς μάρτυς ὑπὲρ των ὁμοδούλων χρησαι τη πα᾽ρρ῾ησία ut miles propugna (pro nobis :) ut martyr pro conservis utere libertate loquendi. Pete pacem ut hi publici conventus non desinant: ne debacchetur atque grassetur adversus templa altariáve rabiosus & sceleratus barbarus; ne conculcet sancta profanus & impius. Nos enim etiam, quod incolumes & integri conservati sumus, tibi beneficium acceptum referimus. Petimus autem etiam futuri temporis τὴν ἀσφάλειαν præsidium atque securitatem. Quod si majori etiam opus fuerit advocatione ac deprecatione, fratrum tuorum martyrum coge chorum; & cum omnibus unàdeprecare. multorum justorum preces multitudinum ac populorum peccata luant. Admone Petrum, excita Paulum, Ioannem item Theologum ac discipulum dilectum, ut pro ecclesijs quas constituerunt solliciti sint, pro quibus catenas gestaverunt, pro quibus pericula ac mortes tulerunt, ne simulachrorum cultus adversum nos caput tollat: ne hæreses sicut spinæ vineæ succrescant: ne zizanium editum suffocet triticum: nequa petra veri roris pinguedine carens adversum nos existat, et sermonis ac verbi fertilitatis vim radicis expertem efficiat: Sed virtute tuæ sociorumque tuorum deprecationis, ô vir admirande atque inter martyres eminens & excellens, Christianorum respublica campus segetum reddatur, &c.

Adhæc Nyssenus in vita S. Ephræm Syri. Historiam narrans de quodam e longinquo domum redeunte qui in maximum vitæ discrimen adductus erat, quòd omnes viæ Barbarorum interclusæ copijs tenerentur: addit: ως μόνον της σης ἐπεμνήσθη προσηγορίας, ἐπειπών ἅγιε Εφραὶμ βοήθει μοι te nomine duntaxat invocavit, dicens: sancte Ephraim, succurre mihi. Sicque tutò periculorum laqueos evasit, ac mortis metum neglexit, inopinatamque consecutus salutem, patriæ ὑπὸ της σης προνόιἀς φρουρούμενος tuo munitus præsidio, præter spem est restitutus. Deinde Orationem hac prece concludit. Tu autem [Ephræm] divino jam assistens altari, vitæque prin <12v> cipi, ac sanctissimæ una cum Angelis sacrificans Trinitati omnium nostrum memineris, veniamque nobis peccatorum impetra: ut sempiterna cælestis regni beatitudine perfrúi possimus. < text from f 11r resumes > Sed redeamus ad Basilium. Is ~ ~ ~ ~ ~ In Hom 26 de Martyre Mamante; Memores, inquit estote martyris hujus, quotquot illo per somnia potiti estis; quotquot in hoc loco constituti adjutorem ipsum ad precandum habuistis; ὅσοις, ὀνόματι κληθὲις, ἐπὶ των ἔργων παρέστη, quibuscunque ex nomine advocatus ipsis adfuit operibus; quotquot aberrantes ad viam reduxit; quoscunque sanitati restituit; quibuscunque filios jam mortuos ad vitam reductos reddidit; quotquot vitæ terminos prorogavit. Et paulo post. Ad martyris memoriam tota regio mota est, & ad illius festum diem urbs universa immutata gestit. Neque cognati divitum ad majorum suorum sepulchra declinant, sed omnes ad pietatis locum tendunt. Et sub finem Homiliæ orat, ut Deus Ecclesiam magnis martyrum turribus munitam conservet. Ex his videre est quantam fiduciam (quæ est cultûs actus principalis internus) Basilius cum suis conceperant in martyribus. Et quod eos rebus suis ex nomine advocare jam cœperant. Non tantum invocabant eos ut mediatores apud Deum, sed ut patronos ex sua persona, ut rerum humanarum gubernatores qui ex nomine advocati his rebus adessent. Quod genus cultûs, vel hodierni Pontificij, ni fallor, Idololatriam esse concedunt. Neque pauci esse videntur qui ad hunc cultum jam cœperant deflectere, siquidem Basilius describit urbem universam et regionem ad martyris memoriam gestire et omnes ad pietatis locum tendere.

Huc spectat præterea quod Gregorius Nazianzenus Orat 6, jubet: Purificemus nosmet ipsos Martyribus vel potius Deo <12r> Martyrum, & paulò post vocat Martyres mediatores spiritualis ascensûs ac divinitatis consequendæ , ἀναβάσεως inquit ἢ θεώσεως ὁι μάρτυρες μεσιτεύουσι Et in epist 196 ad Valentinianum sic scribit: Illud autem ante omnia providete, των καθιερωμένων τοις μάρτυσι φείσασθε ne quid durius in eos qui Martyribus sese consecrarunt statuatis, ne alioqui et vobis & rebus vestris male consulatis, facultatibus vestris per malam accessionem, labem ac perniciem afferentes. Præterea in Orat 19 de Patre suo defuncto loquitur tanquam cum mortalibus spiritualiter versante, & pro grege adversus lupos pugnante Et in Orat 18 vitam Cypriani Episcopi Carthaginensis et martyris narrans, dicit Iustinam quandam virginem sanctam quam Cyprianus ante conversionem per magicas artes potiri nitebatur, Virginem Mariam suppliciter obsecrasse (idque non frustra) ut periclitanti virgini suppetias ferret. ffigmento Gregorium hic deceptum fuisse vel ipse Baronius confitetur: Ex eo autem patet monachos hoc tempore cultum mortuorum per fabulas satis cum impudentia confictas promovere cœpisse.     Cæterum ut mens & praxis Gregorij ipsius in colendis mortuis clarius pateat et qualia his temporibus peti solerent, audi eum sub finem hujus orationis sic invocantem Cyprianum. At tu nos, inquit, e cælo benignus aspicias, sermonesque nostros et vitam gubernes sacrumque hunc gregem pascentem adjuves, cùm in cæteris rebus quoad ejus fieri poterit eum ad optima quæque dirigens, tum graves lupos syllabarum et verborum captatores amoliens, sanctæque Trinitatis cui nunc adsistis pleniorem clarioremque splendorem nobis concilians. Sic et in fine Orat 21 de laud. Athanas: defunctum Athanasium hoc modo precatur. Nos, inquit, utinam ipse benignus desuper et placidus aspicias, atque hunc populum gubernes, perfectum perfectæ Trinitatis quæ in Patris et filij et spiritus sancti contemplatione intelligitur et colitur adoratorem: meque siquidem res pacatæ futuræ sint, in vita teneas, gregemque mecum pascas: sin autem ecclesia bellis flagratura est, reducas, aut assumas, tecumque et cum {tuis} <13r> [11]similibus colloces tametsi magnum sit quod postulo. Adde et invocationem Basilij magni in Orat 20 de laud. Basil. ubi cum Gregorius de eo sic fatus esset: Ac nunc ille quidem in cælis est, illic etiam, ut opinor, sacrificia pro nobis offerens, et pro populo preces fundens: tandem Orationem hac prece concludit. Tu verò, sacrum et divinum caput, e cælo nos quæso inspice, carnisque stimulum a deo nobis ad disciplinam datum, aut precibus tuis siste, aut certè ut cum forti animo perferamus, persuade: atque omnem nostram vitam ad id quod maximè conducibile est dirige: nosque posteaquam ex hâc vitâ migraverimus, δέξαιο κἀκειθεν ἡμας ταις σεαυτου σκηναις illic quoque tabernaculis tuis excipe: ut simul viventes, & sanctam ac beatam trinitatem,cujus nunc exiguam speciem et imaginem accepimus, purius pleniusque cernentes, desiderijs nostris finem statuamus, ac bellorum eorum, quæ intulimus vel pertulimus, hoc præmium referamus. Atque hæc sufficere possunt ad ostendendum genus cultûs quod hoc tempore in ecclesiam introductum fuit: quod nemo certè negaverit Idololatriam esse, cum majora nec quisquam Gentilis ab Idolo nec Christianus a Deo summo petierit unquam aut petere possit, quàm duces Apostasiæ a mortuorum suorum animabus petierunt.

< insertion from f 12v >

pag. sup. similibus colloces tametsi magnum sit quod postulo. Adde et invocationem Basilij magni in Orat 20 de laud. Basil. ubi cum Gregorius de eo sic fatus esset: Ac nunc ille quidem in cælis est, illic etiam, ut opinor, sacrificia pro nobis offerens & pro populo preces fundens: tandem Orationem hac prece concludit. Tu verò sacrum et divinum caput e cælo nos, quæso, inspice, carnisque stimulum a Deo nobis ad disciplinam datum, aut precibus tuis siste, aut certe ut cum forti animo perferamus, persuade: atque omnem nostram vitam ad id quod maxime conducibile est, dirige: nosque postea quam ex hac vita migraverimus δέξαιο κακειθεν ἡμας ταις σεαυτου σκηναις illic quoque tabernaculis tuis excipe: ut simul viventes,& sanctam ac beatam Trinitatem, cujus nunc exiguam speciem et imaginem accepimus, purius pleniusque cernentes, desiderijs nostris finem statuamus, ac bellorum eorum, quæ intulimus vel pertulimus, hoc præmium referamus.

Hæc in Ecclesijs Asiaticis. Quid in Syria – X

< text from f 13r resumes >

< insertion from f 14v > [12] ✝ Hæc in Ecclesijs Asiaticis. Quid in Syria factum sit ex scriptis Ephræm Syri patere potest qui Basilij M. contemporaneus erat et eodem anno obijt, anno scilicet 478. Is autem in Encomio Basilij M. modò defuncti, sub finem Orationis Basilium sic invocat. [13] Deprecare pro me admodum miserabili & revoca me tuis intercessionibus Pater: fortis imbellem, sedulus pigrum, alacris inertem, sapiens insipientem. Qui thesaurasti tibi thesaurum omnium virtutum, me omnis boni operis inopem reducito. Sic et in Encomio in sanctos quadraginta Martyres, quod eodem tempore scripsit, Martyres istos , initio Orationis, sic invocat. [14] Subvenite ergo mihi, Sancti, vestris intercessionibus; & vos dilecti, sanctis vestris precibus: ut Christus sua gratia linguam meam ad dicendum moveat &c. Postea de matre unius e martyribus hisce Sermonem faciens, sic concludit. A te deposco ô sancta atque fidelis & beata, ora pro me sanctos, dicens: Intercedite ô triumphatores Christi, pro minimo ac miserabili Ephræm: ut misericordiam inveniam, Christique gratia salvus fiam. Ad hæc in sermone 2 de Laudibus Sanctorum Christi Martyrum:[15] Obtestamur, inquit, vos, ô sanctissimi Martyres, ut pro nobis miseris peccatoribus negligentiæ squallore obsitis, dominum deprecemini , ut divinam suam in nos infundat gratiam. Et postea sub finem:[16] Nunc, inquit, ô beatissimi viri, & gloriosi Martyres Dei, me miserum peccatorem vestris precibus adjuvate: ut in hora illa tremenda misericordiam consequar, quando manifestabuntur occulta cordium. Velut pincerna aliquis inutilis atque imperitus, vobis hodie, ô Sanctissimi Christi Martyres, effectus sum: nam de vino inclyti vestri certaminis, filijs ac fratribus fidei vestræ poculum tradidi: & de præclara victoriæ vestræ mensa, omni ferculorum atque epularum genere instructa, patres ac fratres cognatos affinesque vestros quotidie mensam ipsam frequentantes toto animi affectu ac desiderio recreare studui. Ecce enim psallunt, Deumque cum exultatione ac jubilo glorificant, qui <14r> [17] pag seq. sacratissima virtutis vestræ capita coronis incorruptibilibus atque cælestibus decoravit: ingentique cum gaudio sacras certaminis vestri Reliquias circumstant, benedici optantes, secumque referre sancta animæ et corporis remedia desiderantes. Omnibus igitur benedictionem impartiamini, ut boni discipuli fidelesque ministri benissimi Domini et Salvatoris nostri. Ego quoque quantumvis imbecillus ac debilis, accepto vestris meritis atque intercessionibus robore, totâ animi devotione ante sanctas vestras Reliquias decantavi hymnum laudis vestræ ac gloriæ. Quare obsecro, pro me vili ac misero peccatore Ephræm, ante thronum divinæ majestatis adsistite: ut precibus vestris salutem consequi merear & vobiscum sempiterna felicitate perfrui, gratia et benignitate atque misericordia Domini ac Salvatoris nostri Iesu Christi: cui sit cum Patre & Spirito Sancto laus honor virtus & gloria in infinita secula seculorum. Amen. Idem Ephræm in alijs quibusdam orationibus, si modo istæ ipsius Ephræm sint, Beatam Mariam invocat. [p 698. 701. 707. 708.] Sed ex allatis mens ejus, ut et praxis populi ad quem concionabatur, satis innotescit.

X Sed quid in Syria gestum fuit plenius & certius patebit ex scriptis Ioannis Chrysostomi qui per totum fere Theodosij M. Imperium concionabatur Antiochiæ regionis istius patriarchali sedi. Is autem in fine Orationis in S. Iulianum istic habitæ sic hortatur populum. Ante Vrbem omnes effusi comprehensos fratres nostros huc reducamus: ut crastino etiam die plenum nobis Theatrum reddatur, ac festus conventus sit perfectus ut propter hoc studium nostrum ac diligentiam hic adhibitam, ἐις τὰς ἀιωνίους ἡμας δέξηται σκηνὰς ὁ ἁγιος μαρτυς μετὰ πα᾽ρ῾ρησίας πολλης in æterna tabernacula sanctus Martyr multa cum fiducia <15r> [18]nos recipiat. Orationem verò in S. Pelagiam Antiochiæ itidem habitam concludit hoc modo. Faxit Deus hujus sanctæ virginis et eorum qui similiter certaverunt orationibus ac precibus ut et hæc & alia quæ dicta sunt diligenter memoria teneatis. Itidem Orationem ad Antiochenos in martyrem Ignatium, Chrysostomus, ubi multum laudaverat virtutes reliquiarum, sic concludit. Quæ omnia considerantes, cum omni gaudio atque lætitia sacrum hunc locum frequentemus, ut contubernij mensæque cælestis participes cum sanctis fieri valeamus            precibus ipsorum sanctorum et gratia ac benignitate domini nostri Iesu Christi. Eodem fere modo concludit orationem secundam de Fato et Providentia, ut et Orationem in Martyres Ægyptios: in qua multis etiam laudibus extollit virtutes reliquiarum. Sanctorum inquit corpora quovis adamantino et inexpugnabili muro tutius nobis urbem communiunt; et tanquam excelsi quidam scopuli undique prominentes, non horum qui sub sensus cadunt & oculis cernuntur hostium impetus propulsant tantùm, sed etiam invisibilium Dæmonum insidias, omnesque diaboli fraudes subvertunt ac dissipant non minùs facilè quàm si fortis vir aliquis ludicra puerorum subverteret ac prosterneret. Ac cætera quidem quæ ab hominibus fiunt machinamenta, sicut muri, fossæ, arma, militum copiæ et quæcunque ad incolarum securitatem excogitantur, ab hostibus possunt pluribus alijs multoque majoribus machinis ipsorum repelli: Cùm verò sanctorum corporibus fuerit civitas communita, licèt innumeras illi pecunias expendant urbibus, quæ ipsos possident, minimè poterunt æquale quoddam machinamentum opponere. Neque vero tantum <15v> [19]adversus hominum insidias aut adversus fallacias dæmonum utilis nobis est hæc possessio sed si nobis communis dominus ob peccatorum multitudinem irascatur

, his objectis corporibus poterimus eum propitium reddere civitati. Hæc Chrysostomus de Ægyptijs martyribus: Adjiciamus et aliqua quæ occurrunt in Oratione ad Antiochenos de SS. Bernice et Prosdoce. Fortasse, inquit, non mediocri erga Sanctas illas amore exarsistis. Cum hoc igitur ardore coram ipsarum reliquijs procidamus, ipsarum capsulas complectamur: multam enim possunt virtutem Capsulæ Martyrum obtinere, quemadmodum et ossa martyrum vim magnam habent. Neque die tantum hujus festivitatis sed alijs etiam diebus ijs assideamus, καλωμεν ἀυτας ἀξιωμεν γινέσθαι προστάτιδας ἡμων, eas obsecremus; obtestemur ut patronæ sint nostræ. Multam enim fiduciam obtinent non viventes modo sed et mortuæ, multoque magis cum sunt mortuæ. Iam enim stigmata ferunt Christi. Cum autem stigmata hæc ostenderint, omnia Regi possunt persuadere. Quando igitur tanta illæ virtute pollent tantaque apud eum amicitia; cum continua velut obsessione ac perpetua illarum visitatione in familiaritatem nos illarum insinuaverimus,                      ipsarum opera dei misericordiam impetremus. Hisce similia reperiuntur in Oratione in Iuventinum et Maximum Antiochiæ etiam habita. Sic et in Oratione quadam generali in Martyres Chrysostomus hæc habet. Sed delicijs frui cupis, asside sepulchro martyris, lacrymarum illic fontes effunde, animam contere ἀρον ἐυλογίαν ἄπὸ του τάφου λαβὼν ἀυτὴν συνήγοραν ἐν ταις ἐυχαις benedictionem a sepulchro ejus refer; ejusque patrocinio fretus in precibus narratio <16r> [20]nibus certaminum ipsius legendis te frequenter exerce, loculum amplectere, capsulæ reliquiarum affixus esto: non ossa Martyrum tantum sed et ipsorum sepulchra & capsulæ πολλὴν βρύουσιν ἐυλογίαν multis benedictionibus scatent. His multa præterea ex eodem Chrysostomo adjicere possem vel Antiochiæ vel Constantinopoli habita: ut ex Hom 9 in Gen. 1, sub finem. Hom 15 in Gen. 3. Hom 42, 43 in Gen sub finem Exposit in Psalm. 48 priori parte. Serm in ascensum Christi. Serm in Cœmeterij appellationem. Hom 5, 8, 27 in Matth. Hom 1 in priorem Thess

et alijs forte locis quæ legentibus occurrere possunt. ~ ~

Ex ijs quæ dicta sunt innotescunt etiam mores Ecclesiarum quæ urbi Constantinopolitanæ subjiciebantur: siquidem Nazianzenus et Chrysostomus fuerint hujus Vrbis Episcopi; Nazianzenus quidem a regno Valentis ad annum tertium Theodosij, Chrysostomus autem ab anno 398 ad annum 407. Nazianzenus quidem non tantum erat primus hujus urbis Episcopus homousianus post tempora Constantij sed primus qui fidem trium consubstantialium personarum in hac urbe prædicavit unde non mirum est si cultus Martyrum simul cum fide consubstantiali hic propagatus fuerit cultus autem iste in hac urbe et locis circumsitis adeò crevit ut anno 394 Cum Theodosius contra Eugenium profecturus erat, præpararetur ad bellum, inquit Ruffinus, l 2. C 23 non tam armorum telorumque quàm jejuniorum orationumque subsidijs nec tam excubiarum vigilijs quàm obsecrationum pernoctatione munitus circumibat cum sa <16v> [21]cerdotibus et populo omnia orationum loca, ante martyrum et Apostolorum thecas jacebat cilicio prostratus, & auxilia sibi fida sanctorum intercessione poscebat. Addit et Sozomenes lib 7 c 24 quod cum Imperator egressus Constantinopoli, ad septimum milliare pervenisset [contra Eugenium pergens,] Deum illic orasse dicitur in Ecclesia quam in honorem Ioannis Baptistæ construxerat, utque faustus ac felix sibi et exercitui & Romanis omnibus belli exitus contingeret, postulasse καὶ σύμμαχον ἀυτω ἐπικαλέσασθαι τὸν βαπτιστήν & Baptistam sibi auxiliatorem invocasse. Talis erit hic Imperator, & tanto studio comitatus ejus cum clero et populo Constantinopolitano cultum defunctorum jam prosequi cœperant. Quin imò cultus hic in tantum obtinuerat ut Chrysostomus (Expositione in Psalm 114 sub finem) diceret πρὸς των μαρτύρων τοὺς τάφους τὰς πόλεις συντρεχούσας, τοὺς δήμους ἀναπτομένους τω ποθω civitates ad martyrum sepulchra concurrere & populos eorum amore inflammari: et nonnunquam populum hortatus est ne per nimiam suam spem etconfidentiam in sanctis, ipsi desides fiant in reliqua religione. Sic enim in Gen 19 Hom 44, Quando, inquit, quod ex nobis est simul afferimus , et accedit ἡ παρὰ των δικαίων πρεσβεία intercessio sanctorum, plurimùm nobis confert. Quod si ipsi negligentes fuerimus & spem in illis solis collocamus nostræ salutis, nihil amplius nobis prodest.— Id scientes, dilecti, καταφεύγωμεν ἐπὶ τὰς των ἁγίων πρεσβείας καὶ παρακαλωμεν ὥστε ὑπὲρ ἡμων δεηθηναι confugiamus ad Sanctorum preces & oremus ut pro nobis intercedant: sed non illorum precibus tantum confidamus, sed et ipsi nostra, ut oportet, dispensemus rectè. Et eodem modo in Matth. 2. Hom. 5. Non igitur, inquit, quasi oscitantes et desides ex aliorum meritis pendamus. Habent enim vim pro nobis & (8) <17r> [22] quidem maximam orationes supplicationesque sanctorum: sed tunc profecto cum nos quoque id ipsum per pænitentiam postulamus. Et paulo post: Hæc dicimus, non ut supplicandum esse sanctis negemus sed ne nosmet ipsos in otium ac desidiam resolvamus, & dormientes ipsi alijs tantummodo nostra curanda mandemus. Hujusmodi exhortationibus Chrysostomus devotione erga sanctos jam nimis inflammatum cœpit corripere, non ut devotionem istam minueret, sed ut devotionem erga deum ipsum & alia religionis exercitia excitaret, quæ per spem et confidentiam in meritis et intercessionibus Sanctorum jam suffocari et nimiùm torpescere cœperant.

Ipse qui purpuram indutus est accedit illa complexurus sepulchra et fastu deposito stat sanctis supplicaturus ut pro se apud Deum intercedant, & scenarum fabrum & piscatorem ut Protectores orat qui diademate redimitus incedit.Chrys Hom 66 ad populum circa finem. Vide et Hom 5 & 8, 27in Matth. Hom 42 43 in Gen. Hom 1 in 1 Thes &c

< text from f 13r resumes >

[23] Hæc in Ecclesiis Orientis. In Ægypto verò ubi major erat monachorum frequentia, non dubium est quin major fuit harum impietatum progressus. Hoc insuper in illis regionibus insigne erat quod in locum fanorum toto orbe celeberrimorum Serapidis et Canobi, cultum divorum suorum introduxerunt. Ossa quidem Ioannis Baptistæ (si modo Ioannis fuerunt quæ Athanasius in usum posterorum conservavit) succeserunt Serapidi ut refert Ruffinus. < insertion from f 13v > Huic adde testimonium Palladij qui anno 388 in Ægyptum profectus ibi statim evasit monachus, et plurima monasteria per eremum et oppida Ægypti visitans, moribus regionis se tinxit: nam ideo in Ægyptum profectus fuerat ut in disciplina istorum monachorum institueretur. Is inter alia narrans in ‡[24] historia Lausiaca c 67 quomodo viderat martyrium Apollonij cujusdam

, qui cum alijs non nullis in Thebaide tempore persecutionis Maximini passi fuerant: ijs omnibus, inquit, Christiani fecerunt ædem unam, ubi nunc multæ virtutes peraguntur. Tanta autem fuit viri gratia, ut de ijs quæ esset precatus, statim exaudiretur, cum sic honorante servatore. Quem etiam nos in martyrio precati, vidimus, cum ijs qui cum ipso fuerunt martyrio affecti: et Deum adorantes, eorum corpora salutavimus in Thebaide < text from f 13r resumes > Quid verò in utroque loco <18r> perpetratum est haud difficulter colligitur ex Eunapio homine quidem gentili, et propterea in martyres iniquo & blasphemo sed nihil minus idoneo teste praxis Christianorum sui temporis. Is autem de militibus qui deos hos Ægyptios anno 389 dejecerunt verba faciens sic pergit. [25] Iidem postea in sacra Serapidis loca invexerunt Monachos, sic dictos, homines quidem specie, sed vitam turpem porcorum more exigentes, qui in propatulo infinita atque infanda scelera committebant, quibus tamen pietatis pars videbatur sacri loci reverentiam proculcare. Nam ea tempestate quivis atram vestem indutus, quique in publico, sordido habitu spectari non abnuebat, is tyrannicam obtinebat authoritatem: in eam virtutis opinionem venerant id genus hominum, de quibus etiam dictum est in universæ historiæ commentarijs. Illi ipsi Monachos Canobi quoque collocarunt ut pro dijs qui animo cernuntur, servos et quidem flagitiosos divinis honoribus percolerent, hominum mentibus ad cultum ceremoniasque obligatis. Ii namque condita et sallita eorum capita qui ob scelerum multitudinem a Iudicibus extremo supplicio fuerant affecti pro divis ostentabant; ijs genua submittebant; eos in deorum numerum receptabant, ad illorum sepulchra pulvere sordibusque conspurcati. μάρτυρες γουν ἐκαλουντο καὶ διάκονοι τινὲς, καὶ πρέσβεις των ἀιτήσεων παρὰ των θεων Martyres igitur vocabantur & Diaconi quidam & Legati arbitrique precum petitionumque apud Deos, cùm fuerint servitia infida & flagris pessimè subacta & quæ cicatrices scelerum ac nequitiæ vestigia corporibus circumferrent: Ejusmodi tamen Deos fert tellus: Hæc Eunapius, in martyres quidem ore rabido latrans, & forte eo magis quod putaret antiquiores illos christianos ejusdem farinæ esse cum monachis alijsque sui temporis flagitiosissimis christianis: sed nihil minus patet hinc quali honore et cultu Monachi Ægyptij prosecuti sunt martyres hoc tempore : Et quidem <19r> cultum hunc non jam primum cœpisse sed eousque invaluisse ut jam in religionem cessisset Deos gentium per subrogatum martyrum cultum expugnare:

<20r>

At quibus initijs superstitio istic succrevit, non ita manifestum est. Petrus proculdubiò qui anno 371 Athanasio successerat eam sequebatur. Nam Aliter is Nazianzenum superstitionis Patronum notissimum non constituisset episcopum Constantinopolitanum, et postea cum eundem Nazianzenum totis viribus deponere studebat, eo ut Maximum quendam substitueret, non defuisset ei legitimus prætextus. Cæterùm si recte conjicio, Ægyptus et in Ægypto Athanasius superstitionis author extitit: idque ob has rationes 1 Quòd Petrus Athanasij discipulus primarius et comes perpetuus, vix eam aliunde hauserit quàm e præceptis magistri. 2 Si tempus originis spectes: facilius erat hunc cultum unàcum fide homousiana quæ post regnum Constantij revixit, propagare quàm post mortem Athanasij ubi religio homousiana aliquamdiu prædicata et confirmata fuerat, eum superinducere. In religione stabilita non solet innovari sine contentionibus, quas tamen nullas fuisse lego in receptione hujus cultus. 3 Si sedem Episcopalem spectes: Ægyptus jam caput erat homousianorum et arbiter religionis istius per Orientem. E sede autem principali ad inferiores sedes facilis est propagatio religionis, difficilis ab inferiori <21r> bus ad superiorem. <22r> <23r>

Transeamus jam ad Occidentem. Nam et ibi similia, duce Romano Pontifice, patrata videbimus. Damasus utique anno 367 cum Vrsisino de Pontificatu contendens votum tunc fecit Martyribus si ejus rebus secundarent, & partâ victoriâ persolvit. Reperitur, inquit Baronius,[31] in antiquis inscriptionibus: Damasus pro unctione sanctæ Ecclesiæ nuncupasse vota martyribus, quæ et persolvit ubi Romanus clerus, relicto schismatico Vrsicino, Damaso conjunctus. Extat de his vetus inscriptio istis verbis.

Sanctorum quicunque legis venerare sepulchrum.

<24r>

Nomina nec numerum potuit retinere vetustas.

Ornavit Damasus tumulum cognoscite rector,

Pro reditu cleri Christo præstante triumphans.

Martyribus sanctis reddit sua vota sacerdos.

Cum autem Damasus hoc quasi ex pietatis genere recepto perfecerit: certè cultus iste sedente adhuc Liberio a clero hujus urbis receptus fuerat, puta anno 364 vel 365, eodem tempore scilicet quo cœptus est Alexandriæ. Nec mirum. Nam Legati qui eo tempore Liberium et Athanasium religionis causa aliquoties intercedebant, poterant cultum istum cum Clero Vrbis Romæ mox communicare: præterquam quod Eusebius Vercellarum Episcopus eodem tempore Monachismum clericorum et proculdubio mores itidem monachicos ex Ægypto et Orientis partibus in Italiam transvexit.

< insertion from f 23v >

Imo et Hilarius Pictaviarum in Gallijs Episcopus eodem tempore ad hunc cultum deflexit, eumque prædicare. Sic enim in Psal. 129 Intercessione, inquit, Angelorum non natura Dei indiget sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui hæreditabunt salutem, Deo nihil ex his quæ agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritualis intercessionis ministerio indigente. Similiter in Psal 124: Neque desunt, inquit, stare volentibus sanctorum custodiæ, neque angelorum munitiones. Et paulo post: Ac ne leve præsidium in Apostolis vel Patriarchis ac Prophetis vel potius in Angelis qui Ecclesiam quadam custodia circumsepiant, crederemus: adjectum est, Et Dominus in circuitu populi sui ex hoc et usque in sæculum. Sed forte Apostolorum vel Angelorum custodia sufficiens existimetur: Verum id quidem est; sed &c. Vides hic sanctorum et angelorum custodiam et intercesionem, nostramque infirmitatem ad rogandum et promerendum spiritualis intercessionis ministerio indigentem apertè prædicari, idque quasi ex more ac tanta cum fiducia ut opinionem a multis jam receptam fuisse a nemine horum quibus loquebatur impugnatam sentias. Hæc præcesserunt annum 368 quo Hilarius obijt. At origo mali a morte Constantij Anno 361 quando Hilarius ab exilio redijt petenda videtur. Ille enim per ultimos quinque Constantij annos exul agens in Asia minori miracula audiverat ad Martyrum sepulchra fieri, et ad ea tanquam ex meritis Martyrum et in commodum emolumentum Ecclesiæ peracta attendere cœperat: ut ex eo manifestum est quod ultimo anno Constantij (361) scripsit uti diximus, in hunc modum. Diabolum, ait, per vestram crudelita <24v> tem, Nero, Deci, Maximiane, vicimus. Sanctus ubique beatorum martyrum sanguis exceptus est; dum in his dæmones mugiunt, dum ægritudines depelluntur dum admirationum opera cernuntur, elevari sine laqueis corpora, uri sine ignibus spiritus confiteri sine interrogantis             incremento fidei. Ex hoc, inquam, patet Hilarium dum in Oriente versatus esset, ad virtutes reliquiarum & potentiam martyrum attendere cœpisse, si non cum Basilio vel Gregorio alter utro, saltem cum similibus collocatum; et inde doctrinam operationum et intercessionum sanctorum secum in Occidente detulisse.

Iam vero cum Hilarius (ut mittam Eusebium Vercellensem qui easdem aliasque multas Orientis regiones Imperante Iuliano peragraverat) post reditum discurrendo per Galliam Italiamque et efficiendo ut frequentia concilia convocarentur, signifer fuerit Occidentalibus in restituenda collapsa fide Homousiana, ita ut Sulpicius diceret Illud apud omnes constitisse, unius Hilarij beneficio Gallias piaculo hæresis liberatas: quis non videat doctrinam hanc de sanctis a regno Iuliani exorsam & simul cum restituta fide homousiana propagatam statim pervolasse Occidentem Sicut enim Hilarij summa erat apud omnes Occidentis Homousianos, tanquam fidei erectoris auctoritas et veneratio, sic frequentia concilia quibus interfuit, alijque conventus quos cum diversis Episcopis discurrendo sæpius habuit ansam dabant ei miracula narrandi quæ in Orientis partibus per martyrum reliquias gesta audiverat, et sic doctrinam invocationis et intercessionis simul cum fide homousiana Episcopis instillandi. Et loca supra citata satis indicant Hilarium huic doctrinæ prædicandæ operam dedisse eamque a multis eo vivente receptam fuisse. Sed &c

Eousque Auxentius Arianorum (ut loquuntur{)} Episcopus urbem regens, ab his malis immunem servaverat Nam et Ambrosius aliquamdiu innocuus mansit ut ex lib 3 de Spiritu sancto cap 12 &        in c. 1 ad Rom. videtur; sed non multo post ipse cum civibus torrente correptus invalescenti abominationi cessit, ut ex Martyribus ejus Prothasio ac Gervasio – p.præced. < text from f 24r resumes > ut ex Martyribus ejus Gervasio et Protasio manifestum est, de quibus ad sororem suam sic scripsit [32] Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum præterire quæ hic te gerantur absente, scias etiam sanctos Martyres a nobis repertos. Nam cum Basilicam dedicassem, multi tanquam uno ore interpellare cœperant, dicentes: Sic in Romana Basilica dedices. Respondi, faciam si Martyrum reliquias invenero. Dein narratâ propheticâ suâ horum Martyrum inventione, subnectit Orationem quam habuit ad Populum de ijsdem: in quâ hæc occurrunt. Martyres, inquit, videtis ut eos Dominus cum principibus populi sui collocârit. Principes populi quos alios nisi sanctos Martyres æstimare debemus, quorum jam in numerum diu <25r> ante ignorati Prothasius Gervasiusque proferuntur, qui sterilem martyribus Ecclesiam Mediolanensem, jam plurimorum matrem filiorum lætari passionis propriæ fecerint et titulis et exemplis? — Gratias tibi Domine Iesu quod hoc tempore tales nobis sanctorum Martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua præsidia majora desiderat. Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possunt, impugnare non soleant. Hos ego acquisivi tibi plebs sancta qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales milites habeo. Quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sunt. Horum etiam illis ipsis qui mihi invident opto præsidia. Veniant ergo et videant stipatores meos. Talibus me armis ambiri non nego. — Helisæum scripturæ divinæ series refert, cùm ab exercitu Syrorum esset obsessus, dixisse timenti servulo, ne timeret, quia plures, inquit pro nobis sunt quam contra nos.Et ut hoc probaret petisse ut oculi Giezi aperirentur, quibus innumeros adesse vidit Prophetæ exercitus angelorum Nos etsi eos videre non possumus, sentimus tamen. Erant clausi isti oculi quamdiu obruta sanctorum corpora delitescebant. Aperuit oculos nostros, videmus auxilia quibus sumus sæpe defensi. Non videbamus hæc, sed habebamus tamen. – Patronos habebamus, et nesciebamus. Hæc Ambrosius: de quibus tria præsertim occurrunt notanda. 1 Quod ante dedicationem hujus Basilicæ, mos apud Romanos esse <26r> cœperat dedicandi Ecclesias per reliquias Martyrum. Si recte conjicio Damasus hunc morem invexit. Saltem eum multum fuisse in struendis et ornandis Martyrijs ✝[33] plures inscriptiones Monumentorum ab eo compositæ hodieque extantes testantur. 2 Notandum est quod populus Mediolanensis hisce superstitionibus ante dedicationem hujus Basilicæ generaliter imbutus erat, adeoque superstitiones jam latè propagatæ: nam Ambrosius ipse Basilicam sine Martyre dedicaturus erat, sed populus quasi uno ore interpellavit dicens, Reliquias Martyris in dedicatione Romana adhibendas esse. 3 Notandum est quod Ambrosius in Concione ad populum vocet hos Martyres Principes populi, Præsidia Ecclesiæ, Propugnatores suos quos acquisivit plebi sanctæ, Defensores et milites quorum patrocinia suggerit tuta esse quia magna, et præsidia etiam invidentibus optat: stipatores etiam suos et arma atque auxilia instar exercitus quibus populus inscius sæpe defensus fuerat, ; ac denique eorum Patronos. Quid quæso majus Gentibus Dij? ✝ < insertion from f 25v > ✝ Similiter lib 8 in Lucam in fine: Sicut Angeli præsunt, inquit, ita et hi qui vitam meruerint angelorum. Et expressius lib. 10 in Lucam c. 21. Mortuis Regibus, inquit, in perpetuum Martyres regnum cælestis gratiæ honore succedunt, et illi fiunt supplices, hi patroni. Insuper Serm 93 – – < text from f 26r resumes > Sermone 93 in Natali Martyrum Nazarij et Celsi, Ambrosius de Nazario sic loquitur. Licet hic tantus Christi testis,– Mediolanensium peculiaris putetur privilegio sepulchri, sed omnium est communione sufragij Neque enim istius urbis charitas proflua et fides avara tantum huic martyri derogavit dum sibi <27r> arrogat, ut solum erga mœnia sua, patrocinij illius beneficia affutura esse, crediderit. Non clauditur locis quod diffunditur meritis. Invocasti ubique martyrem, ubique te exaudit ille qui honoratur in martyre. Moderante itaque eo qui pensat vota tua & dispensat munera sua, in tantum vicina præsentia efficacis præbebitur advocati, in quantum fuerit fides devota suscepti. Et paulo post. Honoremus beatos Martyres, principes fidei, intercessores mundi &c. Idem Ambrosius in libro de Viduis hæc habet. Cum socrus, inquit,[34] Simonis magnis febribus detineretur, Petrus & Andreas rogaverunt Dominum pro eâ – et tu [ô Vidua] habes proximos qui Deo pro te supplicent. Habes Apostolos proximos, habes martyres proximos, si ipsa martyribus devotionis societate, misericordiæ quoque muneribus appropinques. — Tunc pro affinitate poterant [Apostoli,] nunc jam possunt pro nobis et pro omnibus impetrare. Videtis enim quod magno peccato obnoxia, minùs idonea sit quæ pro se precetur, certè quæ pro se impetret. Adhibeat igitur ad medicum alios precatores. Ægri enim nisi ad eos aliorum precibus medicus fuerit invitatus, pro se rogare non possunt. Infirma est caro, mens ægra est, et peccatorum vinculis impedita. Ad medici illius sedem debile non potest explicare vestigium. Obsecrandi sunt Angeli pro nobis, qui nobis ad præsidium dati sunt. Martyres obsecrandi quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vendi <28r> care. Possunt pro peccatis rogare nostris quia proprio sanguine etiam siqua habuerint peccata, laverunt. Isti enim sunt Dei Martyres, nostri Præsules, speculatores vitæ, actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostræ infirmitatis adhibere, quia ipsi infirmitatem corporis etiam cum vincerent cognoverunt. Addit etiam Ambrosius in Sermone 6 de Margarita, Martyres pro nobis meruisse & passos fuisse. Fratres, inquit, quotiescunque martyrum memoriam celebramus, prætermissis omnibus sæculi actibus, sine aliqua dubitatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, qui tam sacrata hostia pro nostra propitiatione domino sunt oblati, præsertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat me honorat, et qui vos spernit me spernit. Quisquis ergo honorat Martyres honorat et Christum, et qui spernit sanctos spernit et dominum. < insertion from f 27v > Hoc tempore Gaudentius in Oriente agens, opere Ambrosij eligitur Episcopus Brixiæ , quæ urbs est regionis Pedemontanæ. Is reliquias quasdam quadraginta martyrum Monasterio Cognatorum Basilij Magni, aliasque ex alijs regionibus inter peregrinandum collegerat, & jam domum rediens Basilicam ijsdem construxit, in cujus dedicationem verba faciens ad populum, ‡[35] orationem sic clausit: Habemus, inquit hos quadraginta & prædictos decem sanctos ex diversis terrarum partibus congregatos: unde hanc ipsam Basilicam eorum meritis dedicatam, Concilium sanctorum nuncupari oportere decernimus. Dignum est ut ad tantorum Martyrum venerandas reliquias processuri ad Concilium sanctorum nos procedere fateamur. Tot igitur justorum patrocinio adjuvandi, tota fide omnique desiderio supplices secundum eorum vestigia curramus, ut ipsis intercedentibus, universa quæ poscimus adipisci mereamur, magnificantes Christum dominum tanti muneris largitorem.

Hoc fere tempore Paulinus Episcopus Nolanus, vir celeberrimus & Ambrosio charissimus floruit. Is in fine carminis Panegyrici de S. Celso hæc habet.

(2) Celse juva fratrem socia pietate laborans

Vt vestra nobis sit locus in requie

Et in Epist 12 ad Severum, interserens quædam carmina de S. Claro

(1) Qualibet in regione poli situs aut Paradisi

Clare sub æterna pace beatus agis

Hæc peccatorum bonus accipe vota rogantum

Vt sis Paulini Therasiæque memor.

Et de sepultura præfati Celsi Ep. 43

(3) Quem Complutensi mandavimus urbe propinquis

Conjunctum tumuli fœdere martyribus

Vt de vicino sanctorum sanguine ducat

Quo nostras illo purgat in igne animas.

Scilicet hoc tempore superstitiosissimo orta est opinio mortuis prodesse juxta martyres sepeliri. Vnde Paulinus etiam ab Augustino petijt ut scriberet commentarium de hac quæstione. Præstitit et id Augustinus cum de cura agenda pro mortuis ad eundem Paulinum tractatum scripsit, quem consule. Adhæc de Ambrosio post mortem1 ejus2 retulit alter ✝[36] Paulinus qui <28v-a> ei viventi ministraverat & morienti præsens adstiterat: Quod intra Thusciam Civitate Florentina, quia promiserat se, petentibus illis, illos se sæpius visitaturum, frequenter ad altare quod est in Basilica Ambrosiana, quæ ibidem ab ipso constituta est, visus sit orare; ut a Zenobio civitatis illius episcopo didicerat. Vnde non tantum Ambrosij Paulini & Zenobij sed et urbis Florentinæ corruptio colligi potest.

Hoc tempore floruit etiam Maximus episcopus Taurici apud Pedomontanos. Is in sermone de S. Agnete ipsam sic invocat. O splendida Christo, pulchra Dei filia, et omnibus angelis et Archangelis grata, ut nostri meminisse digneris quibus possumus precibus exoramus. Et in sermone de Natali martyrum Tauricorum Octavi Adventitij et Solutoris (qui est Serm. 77 apud Ambrosium:) Cuncti igitur [Martyres,] inquit, devotissime – – – – – – – inferni tenebras, eorum propijs meritis attamen consocij sanctitate. v. pag. præced.      In Gallijs – < text from f 28r resumes > in serm 77 de Natali Martyrum Octavi Adventitij et Solutoris. Cuncti igitur [Martyres], inquit, devotissimè percolendi sunt, sed specialiter ij venerandi sunt a nobis quorum reliquias possidemus. Illi enim nos Orationibus adjuvant, isti etiam adjuvant passione. Cum his autem nobis familiaritas est. Semper enim nobiscum sunt, nobiscum morantur, hoc est, et in corpore nos viventes custodiunt & de corpore recedentes excipiunt. Hic ne peccatorum nos labes absumat, ibi ne inferni horror invadat. Nam ideò hoc a majoribus provisum est ut sanctorum ossibus nostra corpora sociemus, ut dum illos tartarus metuit, nos pœna non tangat: dum illis Christus illuminat, nobis tenebrarum caligo diffugiat. Cum sanctis ergo martyribus quiescentes evadimus

<28v-b>

Addere possumus Prudentium Poetam sacrum: nam et ille præcedentibus coetaneus tempore Theodosij et filiorum ejus floruit, deque S. Hypolito in Roma sepulto sic scripsit:

Talibus Hippoliti corpus mandatur opertis

Propter ubi apposita est ara dicata Deo

Illa sacramenti donatrix mensa eademque

Custos fida sui martyris apposita

Mira loci pietas et prompta precantibus ara

Spes hominum placida prosperitate juvat

Hic corruptelis animique et corporis æger

Oravi quoties stratus, opem merui

Quod lætor reditu, quod te venerande Sacerdos

Complecti licitum est, scribo quod hæc eadem,

Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus

Posse dedit quod quis postulet annuere.

Pergit dein describere ingentes multitudines concurrentium ad hoc sepulchrum

[1] x τιμὴν

[2] Orat 1 in Iulian

[3] Ep 27 ad Eutochium

[4] Ep 85 Ad Marcellinum

[5] Confes l 9 c 7

[6] De Civ: Dei l: 22. c: 8

[7] Hom 47 in S. Iulianum

[8] Lib. De Babyla Martyre

[9] Hom. 66

[10] Ruf. Hist. l 2 c 28.

[11] (1)

[12] (2)

[13] Edit. Ger Vossij p 726.

[14] p 727

[15] p 746.

[16] p 747

[17] (3)

[18] (4)

[19] (5)

[20] (6)

[21] (7)

[22] (7)

[23] (9)

[24] ‡ Hist. Laus. In Bibl. Græc. Patr. Vol. 2.

[25] Eunap. Ædesio

[26] Heb: 12.1

[27] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[28] Heb.12.1.

[29] Naz. Orat 21 in laudes Athan.

[30] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[31] Baron. an. 367 § 19. Ex antiq inscrip. in Appendice p. 1171. n. 3

[32] Ambros Epis 85.

[33] ✝ Vide Baron

[34] Luc 4.38.

[35] ‡ Gaudent. Tractatus de dedic. Basilicæ. Apud Biblioth. Patr. Tom. 4.

[36] ✝ in vita Ambrosij

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC