<1r>

Pedis Romani longitudinem I. Greavius Anglus, perpensis Philandri, Pœti, Villalpandi Snellij et aliorum rationibus et lustratis Italiæ aliarumque gentium monumentis accuratissimis observationibus & rationibus optimis determinavit & ope regulæ æneæ pedalis in mille partes divisæ contulit cum diversarum gentium mensuris ut sequitur.

Observationes Greavij Reductione ad digitos pedis Romani et partes centesimos pedis
Pes Anglorum 1000 12.41
Pes Rhenanus seu Rhinlandicus Snellij 1033 12.82
Pes Parisiensis 1068 13.25 13
Pes Venetorum 1162 14.59 15
Pes Romanus, Romæ in hortis Colotianis in monumento Statilij & alibi 967 12.
H Palmo di Architecte, Romæ, 732 9.08 13
Derah seu Cubitus hodiernus Vrbis Gran Cairo in Ægypto 1824 22.63 12 29.09
Virga Turcica major 2200 27.30 110
Virga Turcica minor est ad majorem ut 31 ad 32
Arish Persarum 3197 39.67 13 50.9927
Addantur
Pes Atticus & Ptolemaicus 1.003 13 12.45 16.
Pes Drusianus olim Tungrorum in Germania (unde pes Parisiensis ad Francos manasse videtur) valet, authore 13.50
Cubitus antiquus Memphyticus 1725 21.40 34
Pes horarius quem mathematici in mensuram universalem adhibent, quique tertia pars est penduli quod singulis minutis secundis oscillat, itum uno minuto secundo & reditum proximo minuto secundo peragens 1719 27.418

Pedem Atticum esse ad Pedem Romanum ut 25 ad 24 Philander in l 3 c 3 Vitruvij, Pœtus, Villalpandus, Capellus, Greavius cæterique jam statuunt. Id confirmatur computo tam Latinorum quam Græcorum veterum qui mille passus Romanos æquabant octo stadijs Græcorum quæ & stadium Græcorum passibus 125 Romanorum constant stadio pedibus Atticis sexcent. et passu pedibus quinque Romanis. Confirmatur id etiam pede Ptolemaico quem Higinus (de limit. constit.) scribit habuisse pedem monetalem (id est Romanum) & semunciam. Iste fuit pes Cyrenes quam Ptolomæus rex Græcus Romanis dedit. Idem denique confirmatur mensura insignis cujusdam Columnæ Corinthiæ duobus stadijs ab Alexandriæ austrum versus, a Ptolomæorum aliquo (ut videtur) erectæ. Cujus diametrum proximè supra basem Greavius mensus est pedum Anglicorum 12 5391000 & diametrum basis pedum 14 4171000 Ponamus diametrum Columnæ fuisse 12 12 pedum Atticorum et pes ille erit 1 312100000 pedis Anglici et latitudo basis columnæ superabit diametrum columnæ triginta digitis {arm}oribus ejusdem pedis, quindecim hinc et quindecim illinc. Et pes ille superabit pedem Romanum semuncia quamproximè. Quæ proportiones in rotundis numeris non casui sed mensuris quibus usi sunt artifices proculdubio debentur.

Pes Drusianus authore eodem Higino continebat pedem monetalem et sescunciam.

Cubitus Memphyticus, ni fallor eruitur ex dimensionibus Pyramidum Ægypti ab eodem Greavio observatis. Latera maximarum duarum Pyramidum æqualia erant, adeoque probabile est hæc sub initio descripta fuisse per mensuram aliquam notam Ægyptiorum. Scriptor Arabicus

[Editorial Note 1]

Belini de Viscerum structura

Ioanni Franiscus Vigani

<1v>

Condidit autem Solomon atria duo interius et exterius et utrum

Cunxit autem Solomon hoc sacrarium peribolo cubiculorum ut et atrium exterius o/ constituens atrium exterius et majus inter utrumque

Namque condidit atria duo & non plura interius et exterius. 1 Reg 6.36 & 7.12 2 Paralip 4.9 2. Reg 21.5. & 23.12 Ezek. 8.16 & 10.3, 5. e quibus interius erat superius Ier 36.10 & utrum cinxit peribolo cubiculorum. 1 Paralip. 28.12       ædificato supra ordines columnarum 1 Reg. 6.36. 2 Reg. 11.8, 15 et hæc omnia circumdedit suburbano 2 Reg 23.11 Ad cujus introitum in latere occidentali ducebat via ascensus a domo Regis per quam tam populus quam Rex ascendebant , quæque adeo magnifica erat ut Regina saba ad eam stuperet 1 Reg. 10.4, 5. In ejus introitu erat porta Shallecheth & ad alios tres ventos portæ singulæ in peribolo atrij magni janitoribus a Davide assignatæ in hunc modum. Ad orientalem portam locandi erant 6 janitores, ad borealem quatuor; ad australem quatuor, ad locum collectionum duo ac duo id est duo ad Con{cla}ve Parhedrorum ac duo ad conclave Synedrij magni, et (ad פרבר seu פרכר rectius פרור ut in 2 Reg 23.11 id est) ad suburbanum ad occidentem sex e quibus quatuor stabant ad viam ascensus id est inferius ad ejus portam Shallecheth et duo ad פרור id est superius juxta Suburbanum. 1 Paralip 26. Scias enim in templo secundo tria fuisse synedria, magnum septuaginta unius virorum, in atrio sacerdotum, medium viginta trium virorum ad introitum orientalem atrij fæminarum infimum seu portam Nicanoris & inf. 23 ad introitum montis domus id est ad portam orientalem atrij magni Bartenorius infimum collocat ad portam orientalem atrij fæminarum sed Talmudicos malim sequi. In templo autem Solomonis ubi atrium fæm. deerat medium ad introitum a transferendum est medium ad introitum atrij magni et infimum ad introitum Suburbani. Nam et ibi ædificium stabat cum cubiculis 2 Reg 23.11 & hinc est quod sex erant janitores ad orientem totidemque ad occidentem, locatis nimirum quaternis Ianitoribus ad singulas portas & binis ad singula collegia. Talem verò fuisse portarum numerum et situm intelligimus præterea ex historia Regis Ioas, quem cum Iehosada in atrio interiore et templum interea custodiri coronari vellet, populum divisit in tres partes & in custodiam templi partes du{as} locavit ad ejus portas duas (id est ad portam discurrentium seu introitus et ad portam סוד rectius סור egressu{s} et partem tertiam exteriu{s} ad domum regis, id est ad introitum 2 Reg. Suburbani sic ut nemo in templum irrumperet nisi qui {prius}. Vbi janitores locari soleba{nt} ibi jam locabatur tripartitus populus præterquam ad portam Orientalem quæ claudi solebat Ezek 4. Vnde manifestum est [unicum tantum introitum fuisse in suburbanum, et tres in atrium magnum, duos apertos, ac] tertium clausum,] latus occidentale atrij magni porta caruisse. Rex ab introitu suburbani ibat per circuitum ad portam orientalem atrij magni Ezek 4 populus autem ad reliquas duas portas Ezek.      Vnde et vicissim ex atrio magno ad domum regis tendendo egrediebantur per portam discurrentium. 2 Reg      2 Paralip       Numero et situ portarum respondebat atrium interius exteriori, quantum ex sacris literis constat. Namque unica tantum erat porta interior ad aquilonem (Ezek 8.3) stans e regione altaris (vers 5) et similis est ratio portarum ad austrum et orientem. Sic igitur templum Solomonis quoad suburbanum, atria bina cubiculas et porticus in circuitu et numerum atque situm portarum cum templo Ezekielis planē congruit.

Mansit autem murus Suburbani usque ad 1

[Editorial Note 1] The remaining text on this page is written upside down.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC