<1r>

Videmus demum quo semper patres utriusque partis subscripsere Namque vocis ὁμοουσίου plures sunt acceptationes. 1 Significat 1 rem aliquam habere communem substantiam cum alia re quavis, ut sic intellectum hominis, cum ipsius voluntatem vel etiam cum ipsò homine, aut internam mentem patris cum ipso patre, 2 rem habere substantiam ejusdem speciei cum substantia rei alterius, ut vas aureum cum vase aureo, hominem cum homine, angelum cum angelo. 3 rem habere substantiam similem substantiæ alterius rei ut stannum argento, vel animam humanam spiritui angelico. Nam ὁμος significat similem æque ac {illeg} et in compositione nonnunquam retinet hanc significationem: ut in his {verbis} {ὁμο}παθὴς similes passionibus obnoxius, ὁμονεκρς mortuo similis {illeg} corruptionem, ὁμόφλοιος similem habens corticem. / Significat enim duas res habere vel communem substantiam, vel substantias duas ejusdem speciei vel substantias duas sibi similes. Secunda sinificatio usitatior est Prima et ultima vix nisi in mysterijs religionis occurrit. In prima autem acceperunt Athanasiani, in ultima Eusebiani, ut ex sequentibus patebit.

Doctrina Athanasianorum in his duobus constitit. 1 Quod filius fuit λογος & σοφια mens & sapientia interna qua pater dicitur sapiens & sine qua foret insipiens & non intelligens. 2 Quod Patris et filij una est hypostasis sive substantia: ita ut filius non sit hypostasis de hypostasi sed λογος & sapientia de hypostasi hoc est pactabant filium se habere ad patrem ut mens vel sapientia angeli ad angelum vel ut mens hominis ad hominem. Hoc forte paradoxon videbitur sed probabimus. Et Et primum ex Athanasio. Hinc enim cum monitor fuerit Alexandri & coram <1v> et coram patribus Concilij sententiam eorum disputando quamplurimum defenderit proculdubio idem sentiebat cum Alexandro et reliquis.

Hic igitur in Oratione contra Gentes p 44 & 51 & in altera de incarnatione verbi p 95 & 96 disputat quasi Verbum esset propia & unica mens & sapientia patris ita ut siquis neget Patrem condidisse et gubernare mundum per hoc verbum, is statuet mundum sine ratione et mente consistere & rationem a rerum natura excludet. Rursus Epist ad Serapionem contra eos qui dicunt Filium creaturam esse pag 161 ita scribit. Si fons & Lux & Pater est Deus, nefarium dictu est τὴν πηγην ξηράν fontem exaruisse, aut lucem sine seipsa, vel Deum sine λογω Mente | ratione fuisse ne ἵνα μὴ ἄσοφος καὶ ἄλογος καὶ ἀφέγγης ἠ δ᾽ θεὸς ne Deus insipiens aut irrationalis aut tenebrosus | lucis expers habeatur. Sic rursus de Synodi Nicæni decretis p 263: accusat Arianos quasi deum aliquando ἄλογον {st}atuerent dum asserunt fuisse antequam erat Ver{b}um. Et Paulo post p 276 facultates Patris prædicat esse filium. Si, inquit, Ratio et Sapientia & Virtus dei est Christus, hæ autem δυνάμεις facultates esse Dei existimandæ sint: sequitur omninò si filius factus sit, fuisse quando non erant hæ. Erat igitur tempus quando Deus his carebat, quod absurdissimum est. Sed in quinque Orationibus contra Arianos adhuc magis apertè loquitur. In Oratione 1. pag 295 296, 297 accusat Arianos quod statuunt alium esse in Patre proprium λόγον, aliam coæternam sapientiam in qua verbum istud fecit – aliud Verbum & sapientiam præter istam coæternam inducentes. – Deinde sic argumentatur: Si inquit, alia est sapientia in Patre præter Dominum, etiam sapientia facta est in Sapientia. Quod si Sapientia est Verbum Dei, sequitur Verbum in Verbo factum esse, et si verbum Dei est filius sequitur etiam filium in filio factum. Qua igitur ratione locutus est Dominus Ego in Patre et Pater in me, si sit alius Ioannes eo omissi, de isto refert, Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Hæc ille. Similia multa habet in sequentibus orationibus. Et in Oratione 3 p 404 Reprehendit Arianos quod distinguunt inter λόγον & νουν verbum et internam mentem patris, & (p 407 ) dicit Vnius Dei una est Imago unium Verbum unica sapientia Quapropter admiror cur isti cum unus sit Deus, plures secundum <2r> sua excogitata imagines sapientias et Verba introducunt & alium dicunt esse proprium et naturalem λόγον patris in quo filium procreavit. Et paulo post p 411 Arianos sic reprehendit. Cum nobiscum, inquit depugnant eo quod asseveremus semper Dei Verbum fuisse, ipsi quoque suorum obliti, Sapientiam cum Deo increatam coexistere dicunt. Ita per omnia in tenebris volutantur dum et veram sapientiam abnegatam volunt & eam quæ non est indagant; alium sicut manichæi Deum sibi commiscentes & verum Deum inficiantes. Iterum Oratione 4ta sub finem hac fatus est: Dicit Solomon ✝ Sap 8 Deus Sapientia fundavit terram et præparavit cœlos in prudentia – et ut Apostolus (2 Thes 5 18) Scribit Thessalonicensibus: Voluntas Dei in Christo Iesu est. Esto ergo filius Dei ipsum verbum et Sapientia, ille est prudentia et viva voluntas, in eo voluntas patris, ille veritas et lux et potentia patris est. Quod si sapientia et prudentia est voluntas Dei & filius est illa ipsa sapientia, per co{nse}quentiam qui dicit filium esse voluntate patris, perinde {se}quitur ac si dicerat sapientiam in sapientia conditum et filium in filio factum & verbum per verbum creatum. Cæterum illud cum Deo pugnat illiusque scripturis adversatur siquidem non voluntatis sed ipsius paternæ substantiæ proprium splendorem & characterem filium prædicat his verbis Qui cum esset splendor gloriæ & forma substantiæ ejus (Heb 2.) – et paulo post. Recte dixeris patrem diligere et velle filium, et filium diligere et velle Patrem non tamen ut filius dicatur effectus voluntatis (ut Valentinia hæresis immitat in Ecclesiam) – sed viva voluntas et vere naturalis filius, quasi lucis splendor. Ita enim Pater dixit Eructavit cor meum verbum bonum. Filius etiam: Ego in Patre et Pater in me. Si autem Verbum est in corde ubi ✝ < insertion from the right margin > ✝ præterquam Verbo < text from f 2r resumes > Voluntas? & si filius in Patre ubi rursus voluntas? Et si ipse voluntas est quomodo voluntas in voluntate fuerit? absurdum id quippe ne scilicet etiam Verbum sit in verbo & filius in filio & sapientia quamadmodum sæpius jam diximus. Omnia enim Patris filius est et nihil in patre ante Verbum, sed in Verbo voluntas, & per Verbum ea qua sunt Voluntatis in opus consummantur. Rursus in Oratione quinta cum Eusebiani objicerent Internam Sapientiam Patris pertinere ad Patrem sunt sapientia hominis ad hominem, nec posse a Patre distingui: ade <2v> oque qui putant filium esse hanc sapientiam, confundunt eum cum Patre, in hæresin Sabellianam incidentes; Athanasius inter alia respondet: Non est pro gentilium opinione idem sapiens & sapientia, aut idem, pater et Verbum – Reversatur hic opinioni sacrarum literarum constitutio quæ patrem et filium, sapientem & sapientiam Deum et Verbum agnoscit. In his Orationibus præterea sæpe repetit istud quod si (cum Eusebianis separemus filium ab essentia Patris, constituemus Patrem ἄλογον καὶ ἄσοφον, καὶ ἀφεγγὴν irrationalem, insipientem & tenebrosum: inde concludens filium æternum qui pater semper fuit sapiens. Et his alia multa habet similia quæ non opus referre. Ex allatis mens ejus abunde satis constator

Cum igitur Athanasius fuerit Alexandero e consilijs sit, non mirum est si Alexander itidem in eandem sententiam inciderit. In eandem enim incidisse manifestum est ex ejus epistola circulatoria, in quâ primò reprehendit Arium

[Editorial Note 1]

Ex altera parte, post Hosium et Alexandrum stabant Eustathius Episcopus Antiochiæ qui quinque abhinc annis in Concilio Antiocheno depositus est ob Sabellianismum dum et egregium hunc disputatorem non minimam partem gessisse disceptationes cum exordiali illa disputatione in qua Alexander fluctuavit vero tandem persuasus est ut Arium Quis et eundem cum disputator esset {illeg} omnium acerrimus, ) stuprum et disputatione illa initiali qua Alexander ex fluctuante moderatore factus est adversarius Arij non minimas {illeg} (Philostorg.                ) & contumeliam Helenam matrem Imperatoris Athanas           ) dein Macarius Hierosolymorum, Marcellus Ancyræ (postea depositus etiam ob Hæresin,) Paphnutius Thæbaidos, Spiridion Cyprius, Iacobus Nisibenus, alijque. Quibus addi potest Athanasius Diaconus qui causæ Alexandri plus contulit quam plures Episcopi. Hujus autem viri historiam e re erit hic inserere: adhæsit (Ath. in vit. Anton.) Hunc Alexander in contubernium suum adscivit: usus ejus opera in scribendo & prælegendo quod munus Lectorum et Amanuensium esse solet. Postea ad Diaconi functionem eum evexit. (Oratio incerti de Vit. Athanas. Sozom l 2 c 17. Præter Dialecticam et Rhetoricam Iuris etiam scientiam caluit (Sever l 2. c    ) Cœpit autem clarescere sub Licino per disputationes adv. Gentiles (Martyrol. Rom. d. 13 Iun.) & ejus concilijs cum fuerit subtilissimi vir ingenij & acer in rebus gerendis & præterea scientijs instructus Alexander senex tardus hujus demum consilijs se in negotijs ecclesiasticis se mancipavit. se commisit. Nam hunc jam virilem ingressum ætatem, Alexander Diaconum constituerat, & Nicæam secum duxit, ut in Concilio, adjumento illius uteretur (Socr l. 1 C 15.) ubi fortiter contra Eusebianos dimicabat Socr l 1 c 8. & Alexandri Episcopi aderat concilijs, sen{em} quamplurimum juvans (Ruffin, l. 1, c. 5) & ex quo tempore max{ima} pars hujus disceptationis haberi cœpit Socr l 1 c 17. De eo Conciliu{m} Episcoporum 80 quos ipse 14 abhinc annis congregavit præbent De testimonium.

[Editorial Note 1] The remainder of this page is written upside down.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC