<1r>

Clarissimè Domine

Etsi ego non is sum cujus authoritati in dijudicandis Mathematicorum controversijs tantum deferas humanitati tamen tuæ injurius essem exigit tamen humanitas tua ut postulatis tuis reservando uti faciam exhibeam tibi. De lite autem vestra non est quod multa dicam siquidem æque notum est planam superficiem, esse minimam omnium inter suos terminos ac lineam rectam inter suos brevissimam. Hoc vel Matheseis ignaris constare potest, nam quemadmodum filum distensum (puta chorda Cytharæ) si a rectitudine distrahetur, plus {finem}que in longum dilatatur donec tandem per nimiam tensionem disrumpitur; sic plenum distensum (puta pellis Tympani) si a planitie similiter distrahetur, dilatabitur in longum & latum, donec tandem per nimiam tensionem dilaceretur. E tuis etiam ratiocinijs res luce clarior est, siquidem omnes norunt superficiem pyramidis vel coni vel segmenti sphæræ aut Sphæroidis aut Conoidis cujuscunque majorem esse plano baseos. E.g. sit ABCD mons pyramidicus | dalis æquilaterus cujus vertex D, et erunt triangula ABD, DBC, DCA, ABC æqualia adeoque superficies montis (quæ ex triangulis ABD, DBC, DCA conflatur) triplo major base ABC. Sit Insuper sit ADB mons. sphericus cujus centrum C, basis AB vertex D ac perp DE. & superficies montis duobus circ. æquabitur centro E radijs {horum} ED descriptis, hoc est superabit basem alio circulo cujus semidiameter sit altitudo montis: Id quod Archimedes alijque demonstrarunt.

Mensurantur autem loca montosa, ut nosti, distinguendo | distribuendo in pluras quorumlibet solidorum segmenta quorum superficies Geometris notæ sunt. Sed hæc mentodus non nisi a Geometriæ peritissimis idque cum labore maximo adhibere potest, & veritatem satis appropinquabit si montis superficies in plura momenta quamproxime plana resolvatur nisi ubi prior methodus in aliqua parte montis adversarij commodem obveneret {illeg} methodus, {illeg} ubi spero post {respiciam} æquationes præstiti non posteriorum ubi error omnis, quantus est, etiamnum in defectu versitur.

<1v>

Vale & ama

Tui obsequientissimum

Is. Newton

These

For Mr Io. Lacy one of his Majesties surveyors, To be left at Mr Meemis a Coffe man neare the Kings Pl in London

Thucidides refers to the end of the 20th year of the Pel war the league made in the 13th year of Darius between him & the Lacedæmonians from whence some argue the coincidence of the 20th yeare of that war with the 13th of Darius & so assigne the beginning of Darius a year sooner that we have done, but its enough if the 13th year of Darius began a little before the 20th year of that war ended. If as it might well do, especially if we suppose Xerxes to have reigned something less that a full yeare as is probable because Diodorus records that some assigned him but two months

Græcia magna

Nec tibi sit mirum –

Itala nam tellus Græcia major erat. Ovid 4 fast. So Messenio a servant in Plautus calls Italy Græcia exotica & Geographers speak a{lso to the} same purpose. Some of its {natio}ns & peoples –

Yea Daniel himself

<2r>

& lastly becaus it is originally of the same stock or kindred. For Italy together with Sicily was at first peopled by colonies of the Greeks especially on the sea coasts, & from thence called Græcia magna,

[some of its regions & peoples were long known by names of a Greek original as Iapygia, & Peucetia; Pelasgi, Oenotrij & Chones; & the Latin in particular in whom the Empire was fou{nded}are said to be descended of the Trojans which were originally no other that greeks and accordingly Yea Daniel him self –

Nec tibi sit mirum græco rem nomine dici

a *Itala nam tellus Græcia major erat: Ovid. 4 fast. Græci, inquit Trogus, non partem sed universam ferè Italiam olim occupaverunt. Et Plinius Græci, inquit, de ea (sc. Italia) judicavere, genus in gloriam suam effusissimam, quotam partem ex ea appellando Græciam magnam. Servius ad Ænid. Italia, ait μεγάλη Ἕλλας appellata est quia a Tarento usque ad lumas omnes civiates Græci condidere: Et Athenæus l 12 magnam Græciam definit πασαν – Idem ait Pomponius Festus; quanden Plinius l 3. Ptolom. in Geog l 3. c 1. & Strabo l 6 Geogr. nomen Græcia magna australioribus tantum Italiæ regionibus tribuent.

Messenio servus apud Plautum Italiam vocat Græciam exoticam

Plinius l 3. Ptolom in Geog l 3. c 1. & Strabo l 6 Geogr nomen tribuunt sed Athenæus l 12 – Festus. Et sic Ovidius 4 Fest

Nec tibi – erat.

Græci, inquit Trogus, – condidere.

Now Darius Nothus began his reign in spring an Olymp 353 {illeg}(353) For according to Diodorus Eusebius & others he reigned nineteen years & died immediately after the end of the Peloponesian war which was in spring ann Ol. 93.4 (372). The same may be also collected from hence that Artaxerxes Longimanus died in the seventh year of the Pelopponnesian war (Thucyd lib 4) in the Olympic year 88 4 (Diodorus l. 12,) & after him reigned Xerxes one year (Diodorus ib.) & then Sogdianus 7 months according to the same Diodorus or but 6 months & 15 days according to Ctesias: & therefore since Artaxerxes died when winter was began suppose about October or November, Darius will begin about April

Theophanes. Samuelis Clericus Chron. &. Geogr. Orientis. Ismael Abul-Theda {Theb}ioddin Ahmed AlMakrizi. Al Iauhar Al Thamim. / Evagrius. Niceph. Cedren.

Zabdicena Ammiano, Babdicena Zosimo. Rhadicena Accursio. Rhabdicena Baronio 4 An. An Sabagena Ptolomæi. Zabdæa nomen regionis in Persia, Zosimo dicitur Zaudias. Valeria Zabdenorum inter præsidia Mesopotamiæ. lib. notit.

<2v>

Est locus, Hesperiam Graij cognomine dicunt.

Terra antiqua; potens viris atque ubere gleba

Oenotri coluere viri nunc fama minores

Italiam dixisse. Virgil Ænid l 1 & 3.

Hispania Italia, quod occasui subjecta est, nominatur. Macrob. Saturnalior l 1. C 3.

Ἀντίοχος δὲ ὁ Συπακούσιος &c. Antiochus Syracusianus perantiquus scriptor in Italiæcolonijs, vetustissimos ejus incolas percensens, & quæ loca singulis occupata sicut ait Oenotros primos omnium quorum exstet memoria, terram eam habitasse. Verba ejus sunt hæc: Antiochus Xenophanis filius e vetustissimis monumentis hæc quæ fide dignissima et certissima erant de Italia conscripsit: Terram hanc quæ nunc Italia dicitur olim tenuerunt Oenotri. Deinde commemorastis eorum moribus ac forma reip. & quod regnum tandem Italo delatum sit a quo mutato nomine dicti sunt Itali; Morgetemque huic successisse a quo Morgetes sint vocati: & quod Siculus a Morgete Hospitio exceptus proprium sibi principatum quærens, gentem diremerit: hæc verba subjicit Sic facti sunt Siculi & Morgetes & Itali quam essent Oenotri. Dionysius Halicarnas. lib 1. c

Sicani duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt expulsis Aboriginibus; mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam Italiæ (sc. Siciliam) occuparunt Servius ad Ænid. l. 8.

Italum Antiochus Syracusanus ait virum bonum ac sapientem fuisse & propinquarum regionum hominibus partim oratione persuasis partim {cunctis} totam eam terram sub imperium suum redegisse, quanta patet Lametinum inter & {Scyleticum} sinus: eamque primam Italiam vocatam Itali temporibus. Eum ista ditionem potitum, cum jam multos haberet subditos, adpetisse finitimos, civitatesque multas in unum coegisse imperium fuisse autem Oenotrum genere. Dionys. Halic. l 1. infra.

Φησὶ δέ Ἀντίοχάς &c Antiochus in opere quod de Italia conscripsit hanc regionem ait Italiam appellatam fuisse ac de ea se scribere; prius autem dictam Oenotriam Strabo lib. 6.

Ταδὲ περὶ τὴν Ιταλίαν &c. Quæ vero in Italia celebrantur multo his antiquiora sunt. Aiunt enim ex ijs qui illic habitant viri docti et eloquentes & rerum antiquarum scriptores Italum quendam Oenotriæ regem fuisse, a quo, nomine mutato, Italos pro Oenotris esse appellatos & hanc Europæ oram quæ Lametico Scylleticoque sinubus continetur Italiæ nomen esse consecutam. Aristot. Polit l 7. C 10.

<3r>

Ὁι δὲ λογιαίτατοι των Πωμαίων συνγραφέων &c At scriptorum Romanorum doctissimi in quibus est Porcius Cato qui curatissimè scripsit de originibus Italicarum urbium, Caiusque Sempronius, & complures alij: Græcos eos esse asseverant (sc. Aborigenes{)}, profectos ex Achaia multis ante bellum Trojanum ætatibus. – Et si eorum sana est narratio, non possunt alterius fuisse generis coloni quam Arcadici, namque hi primù, trajecto sinu Ionio, domicilium in Italia statuerunt; deducto ab Oenotro, Lycaônis filio 17 ætatibus prius quam ad Trojam bellatum est. Dionysius Halic. lib 1. Hoc est annis 458 nam ætatem facit annorum 27.

Ὄινωτριος δὲ ὁ των πάιδων νεώτατος Αυκάονιο των ἂρσίνων, &c. Oenotrius filius Lycaonis natu minimus, pecunia & viris a fratre Nyctimo acceptis crasse in Italiam transmisit, a quo fuit ea in qua consedit terra de regis nomine Oenotria nuncupata. Atque hæc omnium prima e Græcia colonia deducta fuit. Pauasanias initio Arcadicorum.

Dionysius having delivered how colonies were brought into Grece by Oenotrus & Peucetius two of Lycaons sons & how they expelled the Ausones & Siculi proceeds thus Τὰ μὲν οὐν &c Atque hæc sunt ab antiquis poetis & priscorum sermonum scriptoribus de sede ac genere Oenotrorum prodita, quos ego secutus, si, ut Cato, ac Sempronius multique alij prodiderunt Aboriginum gens revera fuit græcanica, credo eam Oenotrorum istorum fuisse progeniem. Namque Pelasgos atque Cretenses et quotquot alij in Italiam deducti sunt posterioribus eo venisse temoribus, reperio. Antiquiorem autem hac migrationem e Græcia in partes occiduas Europæ invenire nequeo. Cæterùm Oenotros præter alios Italiæ agros quos illi vel desertos vel male cultos occuparunt, reor etiam Vaubris partem aliquam ademisse, dictos vero Aborigines a montanis sedibus [αφ᾽ Ὁρης γενος] quippe Arcadicum est desidari habitiatione in montibus, qua ratione etiam Atheniensium quidam Hyperacrij vocati sunt & Paralij. lib 1 Dionys. Halicarnas.

Vrbem Romam condidêre atque habuere initio Trojani qui Ænea duce profugi sedibus incertis vagabantur: cumque his Aborigines. Salust. in lib. de bello Catilinario.

Τὰ μὲν δε συνελθοντα έθνη &c Atque hæ sunt gentes, e quibus in unum convenientibus Romanum genus concrevit. Primum Aborigines qui ex his locis ejecerunt Siculos; ipsi Græci generis oriundi ex Peloponneso, cum Oenotro ex ea quæ nunc Arcadia dicitur, profecti, ut mea fert opinio. Deude Pelasgi qui migrarunt ex Hæmonia quæ nunc dicitur Thessalia. Tertij qui ex oppid{o} Palantio [urbe Arcadica] In Italiam cum Evandro venere. Post hos e Peloponnesijs Herculi militantibus Epei atque Phene, quibus et Trojani generis nonnihil admixtum erat postremi qui cum Ænea elapsi erant ex Ilio <3v> Dardanoque & alijs Trojanis opidis. Dionysius lib 1.

That the Latines had at first the same letters with the Greeks, & that their language also proceeded from the Greek corrupted with barbarisms see Cluverius's Italiæ Antiquitates lib 3. c 1.

Ὁι Τυ᾽ρρ῾ηνὸι &c Tyrrheni ergo a Romanis Etrusci et Tusci nominantur. Græci sic appellant a Tyrrheno Atys filio qui eo coloniam ex Lydia duxerit &c Strab. Geogr. l 5. p 151

Αχαιους γὰρ &c. Memoriæ enim proditum est Achæos Phthiotas cum Pelope in Peloponnesum profectos, Laonicam inhabitasse hosque virtute ita excelluisse, ut Peloponnesus {qu}æ ab antiquo jam tempore Argos appelabatur ab ijs Argos Achaicum denominaretur, neque Peloponnesus modo sed et peculiariter Laconica id nominis gereret. Strab l 8 p 252.

Mycenæ transierunt in potestatem Petopidarum ex Pysatide profectorum Strab p 200

Μάλιστα μὲν ουν &c Maxime quidem tempore belli Trojani et postea incursiones istæ atque migrationes sunt factæ cum simul & barbari et Græci ad occupandum alienam tellurem se darent sed tamen etiam ante Trojanum bellum talia acciderunt. Nam et Pelasgorum fuit gens & Cauconum et Lelagum quas dictum est antiquitus varias Europæ partes pervagari solitas et Homerus auxilium Trojanis fuisse hos dicit non trans aquam profectos. [ουκ εκτης περαιαις.] Strab. l. 12. p 394

Τοις ἐν τη τρωάδι Χίλιξιν Ομηρος ἐίρηκε τοὺς ὁμόρους Πελασγούς

Ιπωόθοος δ᾽ αγε φυλα Πελασγων &c. Ib β 840

Homerus eos qui Cilicum in {Troade} finitimi sunt Pelasgos vocat &c Strab l 5. p 153

Pelasgos fama fert eorum qui in Græcia dominati sunt fuisse antiquissimos Strab l 7 p 226.

Pelasgiotas nuncupatos antea Danaos vocari jussit per Græciam, Danaus. Euripides. Strabo p 258. l 8.

De Peloponneso Hecatæus Milesius tradit eam ante Græcos fuisse habitatam a barbaris &c l 7 p 222. Strab.

Iones primo Aticam habitavere, dein ex Attica profecti littus obtinuêre &c Strab l 8 p 229 & 230

Caucones Arcadmicam fuisse Gentem perhibent ut et Pelasgos & similiter vagam Homerus eos auxilis venisse Trojanis scribit, unde autem non dicit, sed verisimile est ex Paphlagonia Nam ibi nominantur Cauconiatæ | Καυκονιάτης quidam Mariandinorum finitimi, qui et ipsi sunt Paphlagones. Quidam totam quæ nunc Elea dicitur a Messenia Dymnam usque Cauconiam appellatam fuisse affirmat &c. Strab lib 8 p. 238.

Caucones quos norant accolere oram deinceps a Mariandynis maritimam {illeg} ad Parthenium fluvium urbemque habere Teium, alij Scythas faciunt, alij Macedoni{anos} quondam, nonnulli etiam Pelasgorum. l 12. p {20}

<4r>

Apud Homerum Lacedæmonijs epitheton alij Λακεδαίμονα κητωεσσαν, alij καιε ταεσσαν Iliad. β 581.

Homeri ætate omnia ista Lelegum fuerunt quos Cares nonnulli appellant. Homerus distinxit. [Ad mare sunt Cares & Curvo Pæones arcu & Lelages & Caucones Iliad η 429 Πρὸ, μεν ἁλὸι &c]. Diversi ergo a Caribus Lelages habitabant inter Æneæ ditionem & eos quos poeta vocat Cilices: Ab {AC} ille autem vastati in Cariam transierunt & occupaverunt loca circa Halicarnassum. In tota autem Caria et Meleti ostenduntur Lelagum sepulchra castella pagorumque vestigia. Proximum post Lelegi litus Cilices Homerici tenebant, quod nunc habent Adramytteni Atarnæi, Pitanæi usque ad Caici hostia; Vrbes eorum Thebe & Lyrnessus; {tum}bæ in campo quæ nunc dicitur Thebes. De eo Lydes & Myses certarunt. Strab l 13. p 420, 421. Cilice, & Mysi contermini fuere p 423

In Elaitide terrens pene amnem æquans monstratur nomine Ceteium is in alium haud dissimilem, hic in alium talem databitur, denique Caicum augent suo influxu. Caicus non ex Ida fluit, sè forte e Timno Strab l. l 13 p 425

Si quæratur de sententia Homeri quis sit verus limes ad quem Cilices desierit et Pelasgi & qui inter eos sunt Cetei Eurypylo subditj. – Cilices et Cetei per Caicum forte definiuntur & consentaneum est Pelasgos deinceps poni, juxta Homerum. Ἱπσπόθοος & Hippotnosse gentes ducebat in armas Pelasgas.

Has quæ Laryssæ subigebant fertius arva &c Ib β v 640. Hæc verba memorabilem Pelasgorum multitudinem indicant non enim gentem sed gentes dicit & Larissæ illis sedes ascribit, ei scilicet quæ Cumæ propinqua est. l 13 – Fuisse autem Pelasgos magnam gentem ex alijs etiam historijs aiunt constare etenim Melecrates Elaita in libro de origine urbium, oram maritimam universam quæ nunc Ionica dicitur sumpto a Myale initio itemque vicinas insulas sedem fuisse Pelasgorum ut Lesbos & Chios. Ibid l 13 p 427.

Circa loca vicina Caico fuit regnum Eurypyti ut forte aliqua Cilicum pars ei paruerit. l 13 p 425.

<4v>

Hermanni contracti chron. AD. 609. Anno Phocatis 6to Phocas Pantheon Ecclesiæ dedit rogante Papa Bonifacio. anno Bonifacij secundo | ejus anno secundo.

Mariani Scoti chron. A.D. 610. Ann Phoc 7 Bonif. Pap. obtinuit a Phocate Pantheon

Sigebert. Chron. A D 609. An Phoc 5to Bonifacius incipit & Pantheon Romæ a Phoca impetrat.

[Editorial Note 1]

Also in Ier 30. 3, 6, 7, 8 where it is compared to the pains of a woman in travel & called the time of Iacobs trouble, it is joyned both with the final return of the Iews captivity & that great day of the Lord

Cornu aliud parvum ascendebat inter ea ביניהן. Dan 7.8. Est בינ inter aspectus ejus magnus præ socijs suis מן-סכרחה Dan 7.20

Et sermones ex parte vel ex latere | vel ad latus altissimi loquetur. לצד (Dan. 7.25) estque צד latus

Et tria de cornubus prioribus evulsa sunt Dan 7.8.

The first that are remembered to have been in Italy are the Oenotrij Ausoni & Siculi.

Græcia fere tota antiquitus Barbarorum fuit sedes, quod ex his rationari licet Πελόπος μὲν ἐκ της Φρυγιας &c quæ memoriæ prodita sunt. Nam et Pelops e Phrygia &c Pelops & Phrygia secum adduxit populum in denominatam ab eo Peloponnesum. (Strab. Geogr. lib. 7. p. 222) & Danaus ex Ægypto & Dryopes, Caucones, Pelasgi, Leleges, alijque eorum similes intra istmum situm obtinuerunt quinimò et ea quæ sunt extra Istmum &c. Cadmeiam Phœnices Cadmi Comitus Bœotiam Aones Tembices & Hyames.

Quæ nunc Ionia dicitur universa fuit a Lelegibus & Caribus habitata quam istis pulsis Iones occupaverunt.

Ὁι δὲ Παιμαιοι τόν τ᾽ Ἀινείαν ἀρχηγέτην ἡγουνται. ἔπειτά τε Ἰούλιος ἀπὸ Ἰουλου τινὸς των προγόναιν, &c. Romani Æneam gentis suæ Principem ponunt. Dein Iulius a Iulo quodam morum majorum: hic ab Iulo nomen habuit qui unus Æeæ propugnatorum fuit. l. 13 p 409

Strabo out of Hecateus affirmeth that the Iones came out of Asia into Grece Sir W Raughleigh p 143.

Iones et Æoles Asiatici fuere de genere Pelasgorum Herod pag 87. Sicilia pars Græciæ. Herodot.

[Editorial Note 1] The remainder of the text is written upside down from the bottom of the page.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC