<title page>

Sancti Ioannis Apostoli
Vindicia
Contra Novatores et Falsarios

<subtitle page>

Corruptelæ
Duorum Celebrium in Sacris Literis Locorum
Historica Narratio.
Sive
Dissertato Critica et Historica de Celeberrimis duobus N.T. Locis a priscis tam Græci quam Latini Nominis Scriptoribus attentatis olim, et Corruptis.

Vizt 1. Ep. Ioh. 5 etc., 1. Ep. Tim 3.16. In Epistola ad virum Nobilissimum Eruditissimumque perscripta.

<1r> < insertion from p 1A >

1. Ep Ioannis. V. 7

Deest in Nic. Gerbelij Edit. Hagenoæ 1521. qrto v. autem 8. incipit ὅτι τρεις. –

Deest in Syriaco codice a Guidone Fabricio edit. in quarto Parisij 1584. Legitur autem cont{illeg}ritus testatur quod ille spiritus {illeg} sunt tres testes spiritus & aqua & sanguis & his tres sunt in uno.

Deest in W{olfij} Cephalæi editione in 8.vo Argentorati 1524. et versus 8. incipit ὅτι

Vide editionem Test. N. Lat. Theolog. Lovan {illeg} hunc locum 16to Antwerpiæ. {illeg}ntini. 1584.

Deest in versione è Syriaca codice editâ {illeg} Fortunatum Fanensem fol. Venetijs {16}09.

Deest etiam in Arabicà versione.

< text from f 1r resumes >

Quandoquidem vehementer cupias, Vir Nobilissime et Ornatissime, post lectos à te nuperos quosdam Scriptores, Autoritatem illius Loci, de testimonio Trium in Cœlis 1. Ioh. 5.7. compertam habere: Ecce tibi Narrationem contexui, ut quâ ratione omni Sæculo Legeretur, & quibus artibus immutatus tandem et Corruptus fuerit, ex Veterum commentarijs, quæ Supersunt, quantum hactenus investigare licet, ostenderem. Hoc eo libentius Egi, Quoniam tibi probe intelligenti quot Errores et Corruptelas Ecclesia Romana propinaverit orbi Christiano, Sat Scio non rem <2r> Ingratum fore, si argumentis Coactus fueris, vel Alteram Unam recognoscere depravationem, etsi non vulgo creditam, ipsâ tamen Hæreticâ pravitate vitiosiorem. Quamvis ênim Luthero, Erasmo Grotio, alijsque nonnullis doctioribus et oculatioribus, quid in hac re senserint, dissimulare non licuit: plerique tamen hunc textum perditè amant, ut Hæresi Longe inimicissimum. Atenim dum contra pias, ut ajunt, Ecclesiæ Romanæ fraudes vociferamur, {Gentique} Reformatæ religio est Ejusmodi crimina non execrari: Majus Esse Nostrûm quam Pontificiorum nefas constabit, quos eo nomine damnamus, si Eadem ipsi <3r> propudia tacamur. Hoc modo Etenim egregie condecorant illi Suam Religionem, at nostram res eadem fœdè labefactat. Vera fides apud Orientis diuque inter Occidentis Ecclesias absque | sine hoc Textu constitit. Magisquoque Religioni Nocet, quum prodest, sustentare fidem carioso {fulcro}. nec melius quivis veritati potest consulere, quam quæ sublestæ fide sint, auferendo. Cùm itaque prudenti te humanissimoque ingenio probe noverim, non improbaturum fore confido, si aperte Animi sensa tibi significârim: præsertim quia non de aliquo Fidei Articulo, aut disciplinæ Ecclesiasticæ ratione <4r> Sim disceptaturus, sed de loco quodam in hodiernis N. Testamenti editionibus criticam disquisitionem exhibeo, Cujus corrumpendi hanc esse historiam veri-simile est, uti paucis expediam.

Tertullianus, quique eum secuti sunt, Spiritum, Aquam et Sanguinem 1. Iohannis 5.8. de Patre, filio et Spiritu Sancto explicant, ut unum esse confirment. [1]Hanc interpretationem in suis N. Test. codicibus quidam inter illos margini adnotàrunt, in quibus postea exscribendis Alij Eandem interpretationem in ipso Textu inseruêre: Cœptumque ab Afris contra Vandalos circa Annum 484 primo citari. [2]Ex Africâa transijt illa interpretatio in Europam, et versioni suæ intexuit Hieronymus, si insignis <4v> ad Eustochium Epistolæ autor esset. At vix et perraro in Codicibus Europæis extat ante Sæculum duodecimum, et insequentia, cum inter Scholasticos disputare cœptum fuerit; Ante hoc tempus, inquam, verba illa, 7. versûs, citari ab Europæis nondum inveni. Ab ipsis artis typographicæ incunabulis obrepit è Latinis versionibus in Græcos Codices Impressos, contra fidem et Autoritatem Græcorum MSS. omnium, et Antiquarum versionum; indeque a Venetorum prelis citò transvolavit in Græciam. Huic Narrationi Historicæ fidem optimè <5r>

Argumenta sive probationes quæ afferuntur pro Testimonio Trium in Cœlis sunt Autoritates ex Tertulliano, Cypriano, Athanasio, Hieronymo, et Eugenio adductæ atque e Multis MSS Græcis, et Latinis prope omnibus.

Tertullianus, adversus Praxeam cap. 25. ita Loquitur. "Connexus Patris in filio, et filij in Paracleto, Tres efficit Cohærentes; alterum ex altero: Qui Tres Unum Sunt, non Unus; quomodo dictum est, Ego et Pater unum sumus; ad Substantiæ Unitatem, non ad Numeri Singularitatem." <5v> Hîc constat Tertullianum non dicere, Patrem Verbum et Spiritum Sanctum ut in septimo versu hodie legitur; At loquitur de Connexu Patris, filij et Paracleti. Nec vel videri potest Textum illum citasse, nisi per solam istam Exegesin, nempe, Qui tres unum sunt. quas Voces etiam facile fuit illi a Clausulâ octavi versus mutuari. Tres illos exponit de Trinitate, Eumque explicationem confirmat per alterius Textus clausulam notissimam [Ego et Pater Unum Sumus] quasi Unius et idem sensus esset Utriusque loci. Porro autem hæc Interpretatio est a Tertulliano, vel ab alio Montani sectatore, videtur excogita{re}, ad Illorum Trinitatem <6r> Tutandam. Hæc enim scripta fuere per Tertullianum jam Montanistum.

Cyprianus, etsi non fuit Montani discipulus, mire tamen coluit Tertullianum, diligenter lectitavit ejus scripta, eumque vocavit Magistrum suum; quem etiam secutum fuisse videtur in verbis supra allegatis.[3] Quasi etenim a Legendo jamjam Tertulliano divertisset, ita illum citat et imitatur – Cyprianus de Unitate Eccles. "Dicit Dominus Ego et Pater unum sumus; et iterum de Patre et filio et spiritu sancto scriptum est, et Hi Tres unum sunt." Sociniani, qui volunt hæc Cypriani verba ab aliquo fuisse corrupta, præproperè forsan cum illo agunt, quia alio in loco Eadem <6v> fere recuset Cyprianus, vizt. Ep. 73 ad Iubaianum. "Si," inquit, "Templum Dei factus est, quæro cujus Dei? – Si Spiritus Sancti, cum Tres Unum sint quomodo Spiritus Sanctus placatus ei esse potest, qui aut Patris aut filij inimicus est?" Hæc Cypriani ut, Ego opinor, Legitima ita videntur tam Idonea ad probandum Autoritatem Textus de Tribus in Cœlo, ut de Eâ nunquam dubitassem; Si non fuisset Textus ipse plane incognitus incompertusque sæculo insequenti, tam apud Scriptores per Africam et Europam Latinos, quam apud Græcos. Iam si illum Textum Cypriani Codex N.T. exhibuisset, Latinos patres in proximo Sæculo, cum de doctrinâ Trinitatis per Orbem Terrarum Christianarum Argumentis diligentissimè petitis Editisque <7r> Undicunque certaretur, latere nullo modo potuisset textus, quem tamdiu post sopitam fere controversiam hæc ætas nostra præ primis inculcat. Ut rem itaque dificilem aperiam, animadverto in hisce solummodò verbis, Hi Tres unum sunt, Cyprianum cum illo Textu convenire in utroque loco jam memorato. quæ Verba meliori jure ad octavum quam ad septimum versum referri possint, Eucherius enim Lugdunensis in Gallia Episcopus et Augustino Coævis locum Sancti Iohannis sine versu septimo recitat, "Tria sunt " (inquit) "quæ testimonium perhibent, Aqua, Sanguis et Spiritus" – deinde subjungit hanc explicationem – "plures hic ipsam interpretatione mystica intelligunt Trinitatem eo quod perfecta ipsa perhibeat <7v> Testimonium Christo. Aquâ Patrem indicans, quam ipse de se dicit me dereliquerunt fontem Aquæ vivæ; Sanguine Christum demonstrans utique per passionis cruorem; spiritu verò, Sanctum Spiritum manifestans" Eucher. de Quæst. N. Test. Augustinus etiam Unus est & pluribus illis ab Eucherio jam memoratis, ut videre licet in 3o libro contra Maximum cap. 22. Nos inquit "Sane fallite nolo in Epistola Ioannis Apostoli, ubi ait, Tres sunt Testes, Spiritus, Aqua et Sanguis et tres unum sunt: ne forte dicas Spiritum et Aquam et Sanguinem diversas esse Substantias, et tamen dictum esse, Tres unum Sunt propter hoc admonui te ne fallaris. Hæc enim Sunt, in quibus non quid Sint, sed quid ostendant semper attenditur. – Si verò ea quæ hic significata sunt velimus inquirere, non <8r> absurdè occurrit ipsa Trinitas, quæ Unus solus summus est Deus Pater et filius et spiritus sanctus, de quibus verissime dici potuit, Tres sunt testes, et Tres unum sunt: ut nomine Spiritus significatum accipiamus patrem (de Deo ipso quippe adorando loquebatur Dominus ubi ait Spiritus est Deus) Spiritus est Deus) nomine autem Sanguinis filium quia verbum caro factum est; et nomine Aqua, Spiritum Sanctum; cum enim de Aqua loqueretur Iesus quam daturus erat sitientibus, ait Evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant redentes in Eum." Iam si plures in Ecclesia Occidentali ad id tempus judicabant Patrem filium et spiritum sanctum significari per Spiritum, Sanguinem et Aquam: Hinc liquet, ipsissima Trium in Cœlo verba nondum irrepsisse in Eorum N. Test. Codices, atque etiam sine <8v> Illis verbis facillimum fuit Cypriano aut cuivis ejusdem cum illo sententiæ, affirmare de Patre filio et spiritu sancto, scriptum est, et Hi tres Unum sunt. Hanc autem fuisse Cypriani sententiam, Facundus Afer 6o Sæculo Episcopus autor est. Nam plane dicit, in loco Antedicto Cyprianum et intelligere et interpretari spiritum sanguinem et Aquam de Patre, filio et Spiritu Sancto; et ex eo affirmare, quod Sanctus Iohannes dixit de Patre filio et Spiritus Sancto, Hi Tres unum sunt. {Audi} Facundum ipsum sub initio libri de Iustinianum Imperatorem pro defensione trium capitulorum Concilij Chalcedonensis. ibi primo Textum {8m} exponit hisce verbis pro more Cypriani, sed paulò Accuratius. "Iohannes Apostolus in epistola sua de <9r> Patre filio et Spiritu Sancto sic dicit. Tres sunt qui testimonium dant in terrâ, Spiritus, Aqua et Sanguis, et hi Tres unum sunt. In spiritu significantes Patrem Ioan. 4. Et – – – – – – – in Aquâ Spiritum Sanctum Ioan 7.37 – – – – – in – – Sanguine vero Filium." Paulo post hance Opinionem autoritate Cypriani confirmatis inquit "aut si forsan ipsi qui de Verbo contendunt, in Eo quod dixit Tres sunt qui testificantur in Terra, spiritus Aqua et Sanguis, et hi Tres unum sunt. Trinitatem noluit Intelligi, secundum ipsa verba, quæ posuit pro Apostolo Ioanne respondeant. Numquid Hi Tres qui in Terra testificari, et qui unum esse dicuntur, possunt Spiritus et Aquæ et Sanguinis dici? Quod tamen <9v> Ioannis Apostoli testimonium. B. Cyprianus Carthaginiensis Antistes et Martyr in Epistola sive libro quin de Trinitate [immo de trinitate Ecclesiæ] scripsit, de patre filio et spiritu sancto dictum Intelligit. Ait enim dicit Dominus, Ego et pater unum Sumus et iterum de patre filio et spiritu sancto scriptum est et hi Tres unum sunt." Facund. lib. 1o pag 16. Edit. Paris a Sirmondo. 1629.

Hoc saltem ex loco Facundi prædicto possit colligi, primævis illis temporibus quosdam explicasse hoc modo Cyprianum, Nec scio quonam alio sensu îllum exponere valuisset quispiam e pluribus supradictis , qui Spiritum Aquam et Sanguinem intellexerunt esse typum Trinitatis; aut Alius quisquam, cui incognitum esset Testimonium Trium in Cœlo; quod sane fuit <10r> {Ecclesia} Universa cum arde{b}ant lites Arianæ. Sua etiam ipsius Cypriani verba huic expositioni astipulantur. non dicit enim, Pater, verbum, et Spiritus Sanctus. uti jàm legitur versus ille septimus; sed Pater et filius et Spiritus Sanctus, ut in Baptismi formula. Mat. 28.19. unde primùm dogma Trinitatis peti solebat. Si Objiciatur, verba per Cyprianum Citata potius septimo quam octavo versu desumpta fuisse, quia non scribit Hi tres in unum sunt, sed hi Tres Unum sunt; Respondeo. Hi tres unum sunt plerumque Legi a Latinis in octavo versu, ut q hodie legitur in septimo; quod videre licet in locis ex Augustino et Facundo jam allegatis, atque in Alijs ex Ambrosio, Leone papa, Beda et Cassiodoro mox allegandis; denique in hodierna versione Latino-vulgari. Proinde Testimonium <10v> Cypriani aut ad octavum versum respicere vel tam ad illum quam ad septimum æque Iure referri posse; Adeoque nihil valere ad autoritatem versûs septimi tuendam, At e contrariô ad eam impugnandam hic adsunt Testimonia Facundi, Augustini, Eucherij atque aliorum plurium quos memorat Eucherius. Nam si occurrisset 7us ille versus in Eorum codicibus, qui tunc temporis vixerunt, nunquam sane conjectîssent Spiritum Aquam et Sanguinem significare tres personas Trinitatis ut eo pacto probarent illas Unum esse deum.

Quod jam dictum est de Testimonio Cypriani, multo magis affirmari posset de fùta illâ Athanasii cum Ario ad Nicæam disputatione, quoniam in eâ scribitur καὶ οἱ τρεις τὸ ἕν εἰσιν, quæ voces ex octavo versu <11r> citatæ non habent personarum nomina sibi præposita. Quum tamen Græci non minus ac Latini Scriptores Spiritum Aquam et Sanguinem de Trinitate explicarunt, uti liquet ex annotatis Margini {queamdum} Codicum MSS. In Criticâ Simonis Novi Test. historia cap. 10. videamur, in quodam Codice Ex MSS in Bibliotheca Regis Galliarum, cui numerus 2247. juxta has voces Ὅτι τρεις εἰσιν οἱ – – – μαρτυρουντες a[4] ἐν τη γη τὸ πνευμα καὶ τὸ ὑδωρ καὶ τὸ αἱμα, hanc Notam adscribi, vizt. Τουτέστι τὸ πνευμα το ἅνιον καὶ ὁ πατὴρ καὶ αὐτος ἑαιτου. Ac in eodem Codice juxtas has voces καὶ οἱ τρεις εἰς τὸ ἕν εἰσι hoc notatur, Τουτέστι μία θεότης εἱς Θεὸς. Hic Codex scriptus fuit ante Annos circiter Quingentos. In margine etiam alterius MSS. Codicis in Bibliotheca Domini Colberti, numero 871. præditus Simon <11v> Ait notam esse consimilem, et post illas voces εἱς Θεὸς μιὰ θέοτης, adjungi, μαρτυρία τοὑ θεου τοὑ πατρὸς καὶ τοὑ ἁγίου πνέυματος. Ex hisce notis in margine satis liquet, quod Græci itidem hunc octavum versum de Trinitate solebant intelligere, et exinde patet quemadmodum Autor jam memorata disputationis sit exponendus. Qui tamen agnoscitur non fuisse Athanasius, at eo recentior et incertâ Autoritate; ideoque non multo æstimandus.

Iam vero hæc Mystica interpretatio Spiritûs Aquæ et Sanguinis ad significandum Trinitatem, videtur mihi dedisse occasionem alicui subdolè inserendi in Textu ipsissima Trium in Cœlo verba ut Trinitas inde confirmaretur: aut annotandi illa quasi exegetica in margine sui Codicis, unde postea in textum ipsum interexscribendum illaberentur. Primus Qui inserere <12r> Ausus fuit, quoad sciri possit ex Veterum Commentarijs, est Hieronymus si prologum in Epistolas Canonicas illi vulgo imputatum revera scripserit, qui sanè stylum et genium ejus valde sapit. Cum enim non novam N. Testamenti versionem, sed uti doctis videtur, Antiquam Latino-vulgarem duntaxat emendare studuit et inter emendationes margini forsan unà cum cæteris consignavit hoc Testimonium; queritur in Eodem Prologo se accusari a nonnullis Latinis quod sacras literas corrupisset. Quibus respondet, "in prima Ioannis Epistola – ab infidelibus Translatoribus multum erratum esse a fidei veritate comperimus; Trium tantummmodo vocabula, hoc est Aquæ Sanguinis, et spiritus in ipsa sua Edition editione ponentibus; at Patris verbique ac Spiritus Sancti testimonium omittentibus: in quo maximè et fides Catholica roboratur <12v> et Patris et filij et Spiritus Sancti Una divinitatis Substantia comprobatur. In cæteris vero Epistolîs quantum a Nostra aliorum distet Editio, Lectoris judicio derelinquo. Sed tu virgo Christi, Eustachium, dum a me impensius Scripturæ veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus comedendam exponis, qui me falsarium Corruptoremque sanctarum pronunciant Scripturarum: Sed Ego in talis opere nec æmulatorum meorum invidiam pertinesco, nec Sanctæ Scripturæ veritatem poscentibus denegabo." Hac quâ usus est defensione Hieronymus, videtur dixisse se Latinam vulgarem secundum Græcos fontes emendasse Ab hoc Ejus Testimonio pendet maximè controversi Textus Autoritas.

Interea dum confitetur illum non fuisse in <13r> Latinis antè versionibus, et accusat alios interpretes depravandi S. Scripturas qui illum omiserant, satis nobis ostendit post Hieronymi tempora textum illum in Latinas versiones irripsisse. atque ita subvertit omnem vulgari Latinæ Autoritatem in hoc textu confirmando. Et cum a Coætaneis accusaretur quod Scripturas corruperat, postquam hunc textum intrusisset, inde sequitur eum receptam ad id tempus lectionem immutasse. Si enìm lectio antea fuisset dubia, quam mala fide ita reddidisset Hieronymus, Nemo illi vitio vertisset, quamvis Hanc aut illam secutus fuisset. Porro cum laudet hanc innovationem, post Objectam ei falsificationem, ut Utilem fidei Catholicæ stabiliendæ, hoc eam magis suspectam reddit, cum indicet propositum quo fecerit, et quare bonum sperârit <13v> Successum. Quoniam verò a Coævis suis hoc nomine accusaretur, id nobis præbuit justam occasionem de eâ re inter illum & qui eum accusaverint, dijudicandi. Cum itaque hac de causa pro tribunali sistitur Hieronymus, non multam valeat, oportet, pro se suum ipsius testimonium (quia nemo potest esse sibi ipsi testis Idoneus) sed inter Reum illum et lictores suos, amoto omni præjudicio, his hæc ex aliorum testimonijs definenda, secundum Iustitiæ Regulas.

{Diligentis} Ejus scripta versantibus singularis et inusitata in rebus Asserendis audacia facile notatur. Cujus exempla non pauca in vitis, quas scripsit, Pauli et Hilarionis fabulosissimis occurent; ut, quæ alibi commentatus est, non memorem. Unde Erasmus <14r> In Annotat. 1. Ioh. 5.7. inquit, "Sæpenumero violentus" (de Hieronymo loquitur) "parumque pudens, sæpe varius, parumque sibi constans." Hujus mores fusiùs repræsentat Erasmus in h. loco contra Leum, Scriptorem Britannum. Sed nolo illum insectari. Aut ab Alijs forsan potuit decipi, aut parum advertendo ipse erravit. Coævis tamen dicam hanc facinoram illi impingentibus, æquum est, ut nihil exterriti magni nominis reverentia et sine partium studio, rem totam bona fide discutiamus.

Iam vero Testes quos utrinque in hac causa exigendâ proferre statuo sunt primò Sacrarum Literarum in varijs Linguis interpretes Antiqui, deinde Scriptores qui ipsâ Hieronymi ætate, aut paulis ante vel post illum floruerunt. <14v> postremò Græcorum Codicum MSS. per omne Sæculum Exscriptores. Unanimi enim horum Omnium testimonio constabit, verba de Tribus in Cælo {&c.} defuisse in Græcis illis codicibus MSS Unde Hieronymus (aut quisquis prologi in Canonicas Epistolas Autor esset) se accepisse simulaverit.

Veteres Quos Adduco ad testandum Interpretes sunt versionum Latino-vulgaris, Syriacæ et Æthiopicæ Autores. Sicut enim affirmat Hieronymus Latinos qui illum præceperunt, in sua versione omisisse testimonium Trium in Cœlo; ita quoque certum est decesse idem ipsum Testimonium in Syriacâ et Æthiopicâ versionibus hodiernis, quas quidem duas Hieronymi ætate vetustiores facit Waltonus, cùm essent ab initio apud omnes orientalium et Æthiopum gentes usurpatæ; <15r> quemadmodum inter Latinos versio vulgaris. Omisso autem testimonio Trium in Cœlo per Autores versionum trium (quæ Antiquissimæ, celeberrimæ et orbe Christiano vulgatissimæ perhibentur) sequitur, ipsos Interpretes Imo Ore Animoque attestari, quod idem Testimonium {n}equaquam legerint in Græcis suorum temporum Codicibus; sed in illis prorsus abfuisse. Deest præterea in versione Copticâ, atque in alijs versionibus Antiquis, nempe in Ægyptiorum Arabicâ, quas edidit Waltonus in biblijs suis Polyglott. In Armenicà, quæ inter {A}rmenas gentes à tempore Chrysostomi vulgata fuit. et Sandius in Append. paradox. Interpretat. in h. l. dicit, se vidisse apud Episcopum Ecclesiæ Armeniacæ urbe Amstelædamo Codicem Armeniarum ante 400 Annos exaratum, in quo Testimonium de tribus in Cœlo non legitur. Porro deest in Cyrilli versione Illyricâ, qua legitur in Rasciâ <15v> Bulgariâ, Moldaviâ, Rusciâ Moscoviâ atque per alias gentes qua Sclavonicè loquuntur. Quarum versione hodie impressâ ita legimus. "Ідќо | quia трие | tres соутб | sunt скљдљтелбсткоуюшеи | qui – testificantur дхњ | spiritus нкода | et Aqua нкрокб | et Sanguis нтрие | et Tres кбедино | in unum соутб | sunt аше | si скљдљтелбстко. | testimonium &c." In exemplari hujus versionis Ostrobiæ in Volkinia anno 1581 Impresso 7. versum abesse vidi. Quod ipsum præterea a Camillo attestatur in lib. 2o. de Antichristo cap. 2 p. 156. Ubi dicit – – "Testimonium Trium in Cœlo non est in Antiquissimis Illyricorum et Ruthenorum Codicibus, quorum unum exemplar a sexcentis fere Annis MS. jampridem apud Illustrissimum Gabrielem Chineum Terræ Bactricæ dominum vidi et legi: alterum <16r> Manibus nostris teritur fide et Antiquitate suà Nobile." In Gallicana quoque versione, quam Mabillonius edidit, et quæ ante Annos mille exaratam fuisse creditur, in hac vetustâ, inquam, versione 7mus ille versus non reperitur. Nec extare quidem existimo in vetere quavis versione, nisi in hodiernâ Latino-vulgari tantummmodo, Alijsque ad ejus præscriptum versionibus per gentes ad occasum positas nuper , quæ illam versionem pro normâ coluerunt. Quocirca ex supra dictis appareat, et certissimè constabit, Testimonium Trium in Cœlo prorsus incognitum fuisse et incompertum apud omnes, qui occurrunt, veteres ✝[5] et fidos Interpretes, quorum in hoc versu omittendo maxima est consensio, post inspectos omnes qui ab illis parari possent, græcos codices.

Porro autem Quod illud Testimonium nec in versionibus Antiquis, neque in Græcis Codicibus <16v> {extitisse} olim, sed penitus inauditum et primævis Ecclesijs inopinatum fuisse, procul omni dubio exquisitum est, ex argumento quod paulo antè prætibâram. Scilicet, quia in vehementissima illâ et dìuturnâ contestatione ubique Terrarum de Trinitate, ipsa Hieronymi ætate, et multo ante et post eius tempora diutissimè exagitatâ, hoc Testimonium nuspiam aliquam in mentem venerit: {hodiè} vero in ore animoque omnium primum et præcipuum Causæ firmamentum, et fuisset sanè obvium ubique in veterum scriptis ac dimicationibus: At nullibi tamen occurrit in quavis Illorum disputatione, Epistola, Oratione, aut alia quâcunque dissertatione a Latinis, aut Græcis Scriptoribus vel semel duntaxat commemoratur. Adeo ut Alexander iste Alexandriæ Antistes, Athanasius, Concilium Sardicense, Basilius, Gregorius Nazian. & Nyssen. Epiphanius, Chrysostomus, Cyrillus <17r> Theodoretus, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Victorinus Afer, Philastrius Brixiensis, Phæbadius Agennensis, Gregorius Bœticus, Faustinus Diaconus Paschasius, Arnobius Iunior, Cerealis, alijsque omnino taceant de Testimonio Trium in Cœlo, etiam in Summo controversiarum Arianarum æstu. Nec Hieronymus ipse alibi meminit, nisi in Solâ Ejus versione, et Prologo ad Epistolas Canonicas. Turba Scriptorum in Sæculo Ariano erat multiplex et Copiosissima; in quibus nihil non, vel minimum argumenti speciem præ se ferens ex Sacris literis etiam atque etiam maximâ cura conscriberetur, et maximo ardore urgeretur: Apud illos tamen, quod serio et ingenuè animadvertendum, Altum de Tribus in Cœlo Silentium. Locus iste quidem in Evangelio S. Iohannis C. 10.30. Ego et Pater <17v> Unum sumus, semper et Ubique inculcatur, at Hic de Testimonio Trium in Cœlo, et quod Hi Tres (in Cœlo nempe) sunt unum, nullibi vel semel occurrit: usquedum Sæculorum nequiorum tandem luccrevisset Ignoratio, cùm cœperit de margine in Textum ipsum subrepere Latinorum Africæ codicum. Tantum {absunt} Veteres a citando Testimonium 3um. in Cœlo, ut e contra cum opus esset, penitus omiserint: idque tam Hieronymo Superstite quam ante et post Ejus tempora. Hesychius locum Ioannis ita Citat, in Levit. l. 2. c. 8. "Audi," inquit, "Ioannem dicentem, Tres sunt qui Testimonium præbent, et Tres unum sunt; Spiritus, et Sanguis et Aqua". Omittit verba hæc [in Terrâ] quod fieri non solet, nisi in illis duntaxat Codicibus, qui carent testimonio trium in Cœlo. <18r> Cassiodorus in Bibl. S. Patr. Edit. Paris. 1589. aut quisquis latinè vertit dissertationem Clementis Alexandrini in Epist. S. Iohan. ita legit. "Quia Tres sunt qui testificantur Spiritus et Aqua et Sanguis, et hi Tres Unum Sunt." Beda in loc. ita legit. "Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam Tres sunt qui testimonium dant in Terrâ Spiritus Aqua et Sanguis et Tres Unum Sunt. Si Testimonium etc" – Quantum licet ex Commentario ejus in hunc loc. colligere has voces [in Terrâ] a Recentioris cujusdam in manu reor ascriptas fuisse. Autor Epistolæ, quæ Eusebio Papæ attribuitur, legit quemadmodum Beda, omissis [in Terrâ] vocibus. Et si Summorum Pontificum authoritas hîc multum valeat, in decima Leonis Magni Epistolâ ita <18v> Legimus. "Et Spiritus est qui Testificatur, quoniam Spiritus est veritas; quia Tres sunt qui testimonium dant, Spiritus et Aqua et Sanguis, et hi Tres unum Sunt."

S. Ambros. in 6. Cap. 1. lib. de spiritu sancto, unitatem personarum propugnans, inquit. "Hi Tres unum sunt Ioannes dixit, Aqua, Sanguis, et spiritus, Unum in Mysterio non in Naturâ." Hoc totum erat in illo Sancti Ioannis loco quod invenire potuit Ambrosius; cum etiam de Trinitate disputaret; Unitatem itaque personarum probare adnititur. per exponendo scilicet hos Tres, pro More Cypriani Aliorumque immò verò cap. 11o. tertij Lib. locum Integrum sic refert. "Per Aquam et Sanguinem venit Christus Iesus, non solum in Aquâ, sed in Aqua et Sanguine; Et Spiritus testimonium dat quoniam Spiritus est veritas. Quia Tres sunt <19r> Testes Spiritus Aqua et Sanguis, et hi Tres unum sunt in Christo Iesu." Consule Eundem Ambrosium in Luc. 22.10 et in lib. de ijs qui mysterijs initiantur cap. 4o. Id legerunt etiam Facundus, Eucherius et st. Augutinus ut in locis supra citatis videre licet. Et authores hi omnes Hieoronymo prios aut paulo recentiores erant. Hic enim Ab Ecclesijs sui temporis impetrare non potuit, ut admitterent Testimonium Trium in Cœlo. Iam Siquidem Cognita illis Hieronymi versione, Testimonium illud non acciperetur, hoc idem fuit ac damnatum reijcere.

Sed Æquum est, Ut Græcos jam Audiamus, Cyrillus Alexandrinus in lib. 14o. Cap. 5o. Thesauri et in 1o lib. de fide ad Reginas, paulo post medium legit S. Ioannis effata sine Testimonio Trium in Cœlo, et eo Recentior Oecumenius idem facit, uti liquet ex commentarijs in Loc. In suo quoque Commentario Dydimus <19v> Alexandrinus Spiritum Aquam et Sanguinem commemorat, sine illud Trium in Cœlo mentione; idem pariter fecit in lib. de Spiritu Sancto; ubi nihil Eorum quæ causæ suæ subveniant, omisisse videtur. Hoc ipsum quoque à Gregorio Naz. factum est in 37. orat. de Spiritu Sancto, ita Nicetà in suo ad 44am Orat. Gregorii Nazianzensi commentario.

Hic obiter etiam observat{u} dignum est, quòd Eusebiani contendunt, Patrem filium et Spir. San. connumerari non debere, quia essent disparata. Cui Respondent Nazian. et Nicetas, posse tamen illos connumerari; quoniam Tria non consubstantialia, viz. Spiritus Aqua et Sanguis à Sancto Iohanne connumerantur. Ex argumento Eusebianorum constat non fuisse in illorum Codicibus Testimonium Trium in Cœlo. Nec in suis legerunt Catholici, si responsum eorum probè excutiamus. Quùm enim respondeant per <20r> Spiritus Aquæ et Sanguinis exemplum Allatum; Prætermittere nullo modo potuissent patrem filium et Spiritum S. si variu modò præcedente Connumeratos et unum esse prædicatos effencissent. Quo Commate (si illò sæculo reverâ extitisset) longe melius causam suam adjuvâssent, Quia id ipsum erat, quod demonstrare satagebant. Eunomiani pariter objciunt, in lite suâ cum Catholicis, Spiritum S. in sacris literis nusquam conjungi cum Patre et filio, extra formulam Baptismi Solam. Quod idem est ac affirmare, Testimonium Trium in Cœlo in nostris codicibus minime comparuit. S. Basilius lib. 5o cont. Eunom. etiam, cum diligenter adornaret responsionem contra Eunomianos, et perquirendo testimonia ad tædium usque laboraret, Eaquoque Adducens, qua in causâ defendendâ nihil prosunt: hanc tamen 7m. versum non omnino compellavit, etsi nihil eo magis obvium aut Idoneum <20v> Occurrisset, si in Sacris Codicibus eo tempore reverâ fuisset: adeoque jure possit affirmari, Testimonium Trium in Cœlo Basilium prorsus ignorasse. Summa est, ex Objectis Eunomianorum et Responsis Catholicorum satis ostenditur, hunc textum Neutros habuisse in suis exemplaribus.

Porro Leonis Summi Pontificis Epistola 10. prædicta, fuit celebris illa Flaviano patriarcho Constantinopolitano scripta contra Eutychem, quæ omnes occidentis Ecclesias pervolitavit, ac orientis, Græce reddita, et ubique a Flaviano pervulgata. Per omnem fere Occidentem laudibus summis excepta, et postquam in Concilio Chalcedonensi fuisset lecta, solemniter eam Patres Consiliarij Approbârunt et Cuncti illam sua subscriptione honestarunt. In hâc, inquam Epistolâ sic legimus S. Iohannem citatum, "Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est <21r> Veritas: quia Tres sunt qui testimonium dant Spiritus et Aqua et Sanguis, et hi Tres Unum Sunt." Nam si πνευμα (ut græcè legitur) pro voce [Christus] statuatur, ut hodie in Latino-vulgari scribitur, Testimonium modò prædictum ita græcè verteretur. καὶ τὸ πνευμά ἐστι τὸ μαρτυρουν ὅτι τὸ πνευμά ἐστιν ἡ ἀλήθεια. Οτι Τρεις εἰστιν οἱ μαρτυρουντες, τὸ πνευμα καὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἱμα. καὶ οἱ τρεις τὸ ἑν [vel, εἰς τὸ ἕν] εισι.       Hæc lectio itaque a Summo Pontifice citata, ab Occidentis Patribus agnita, et a quarto Concilio Generali subscriptione Solennis approbata sex nobis ostentat. Unde meritò potest inferri, post illius Concilij Epocham, hunc lectionem ubique receptam et usurpatam, ab Universû orientis et occidentis Ecclesiâ.

Proinde jam compertum est, quòd Testimonium Trium in Cœlo Ecclesiæ, ad id tempus, Universæ fuit prorsus incognitum. Si enim, (cum arderent lites Arianæ) in Catholicorum libris – – <21v> Libris extitisset, ut Argumentum invictissimum ubique Terrarum Omniumque ore et ante omnia personuisset. Sed in Illorum codicibus nihil comparuit præter Testimonium Aquæ, Spiritus et Sanguinis.

. At fortassis Quidam objecerunt, Testimonium Trium in Cœlo ab Arianis invalescentibus deletum. Hanc quidem et tam graviter factum hoc, ut per orbem universum simul et Semel, cæteris inscijs, (quasi jussu Mithridatis) deleretur? Sub finem scilicet Constantij annibus ubique libris conquisitis, Omnes, nemine tamen sentiente, corrupêrunt. Ut magis Eorum præstigias mirêre, nullo vestigio, nihil chasmatis aut delendi Nota vel minimâ relictis, unde fraudem Egregiam Catholici possent advertere! Nec solum ex libris omni hoc Testimonium, sed ita Catholicorum memoriæ et ingenia labefactata; ut nec Athanasius ipse, neque alius quisquam ex <22r> Illo tempore in animum revocare potuit, se vidisse hoc testimonium in suis codicibus, et Omnino meminisse Idem Abrasum Arianorum fraude. Adeoque post Constantij Obitum, quum fides Consubstantialis à plerisque per Occidentem denuò reponeretur, nihil tamen de hoc Testimonio illis unquam gentium occurrit.

Defuit itaque hoc Testimonium in Codicibus ætatis Hieronymianæ: (quando tamen extare simulat Hieronymus) quod probandum suscepimus. Et cum possit quisquam ostendere ante Hieronymum extitisse illud Testimonium, tum satis erit opportunum et hoc quoque expendere. Libet interim explorare quomodo illapsum est in hodiernos codices, quod in veterum libris certissimè defuit. Qui Hæreticos de libris corrumpendis insimulant, utque inde sibi arrogant autoritatem corrigendi, ut libet, nullis exemplaribus MSS instructi (Sicut a doctis quibusdam in 4o. et 5o. Sæculo fieri constat) Hi sane <22v> falsarios se palam profitentur, nec opus habeant aliorum accusatione. Porro autem si hæc lectio, sine Testimonium aliquando defuerit, jure credendum est defuisse ab initio, nisi expunctum ostenditur Argumentis fuste plagisque fortioribus.

Dicetur forsan codicem Græcis incognitum ab Hieronymo notari. Hoc sane admissum prorsus subvertit Autoritatem suæ versionis, ut vulgo acceptam Græcis lectionem defugientis: quod etiam ab ipso videtur repudiari. Culpando enim, non Græcos codices, sed Latinos, ante se, interpretes, quasi a Græcis vulgo acceptis variantes, simulat Eosdem a se secutos. Non excusat se Hieronymus de relictis Græcis, aut de privato codice Traducto; sed priores accusat Interpretes, quod, omisso Testimonio Trium in Cœlo, ab acceptis vulgo Græcis declinassent. Græci itaque cum nescij omnino essent hujus Testimonij, <23r> Necesse erit, ut omnio Hieronymianæ versionis Autoritas collaberetur; Quia Textus corrumpendi tum temporis accusaretur, et Græcos Latinosque ævi sui minime pellexit Doctores, ut Lectionem suam admitterent. Latinis enim nondum accepta fuit nisi post multos annos ab obitu Hieronymi, Græcis autem jam {sero} innotuit per Codices Venetijs impressos: lectionem illam verò non accipere, aut serius et tandem admittere, fraude non intellectâ, est manifesta Accusatio.

Auctoritate hujus Versionis hactenus dijudicatâ, reliquum est, ut fidem illorum MSS. Codicum discuitiamus, in quibus hodie legitur Testimonium Trium in Cœlo. Ex diligentissimâ autem qua potui investigatione deesse compertum est, in MSS omnium linguarum, exceptis Latinis, Sermonis exemplaribus Quemadmodum enim suprà ostendimus Æthiopicam Syriacam Arabicam Copticam Armeniacam aliasque versiones, quibus hodie utuntur variæ ad orientem Gentes, <23v> Æthiopia, Ægyptus, Syria, Mesopotamia, Armenia, Moscovia, unà cum alijs quibusdam, hujus lectionis omnino esse expertes ut et Gallicam antiquam: ita quoque Affirmant, qui regiones Turcici Imperij peragrârunt, hâctenus carere Græcos Cod. MSS. testimonio trium in Cœlo. Codices inquam, qui illic ubique leguntur hoc testimonio carent, ut etiam ex codicibus qui inde ad occidentem transeunt manifestum est, et Græci tandem post mille et circiter 400 Annos, per impressos Venetijs libros seriùs edocti , incipiunt prædicare, si placet, Testimonium illud deletum fuisse ab Arianis. Quod tamen, ut præmisi, parum habere potest Auctoritatis illa lectio manifestum est quia nulli eam exhibent MSS Codices præter Latinos; nec ipsi etiam ante Hieronymum, ipso quidem confitente: Adulterinam esse antea probavimus, quia tum Orientis tum Occidentis Patribus et Ecclesiis prorsus esset incognita, cùm perpetua et nefaria vigerent ubique dimicationes de <24r> Naturâ filij I.C. et Spiritus Sancti. Veruntamen ut de hâc re sumus certiores, fidem Codicum paulo ante memoratorum excutiamus primoque, ut è margineis Latinos Codices irrepsit sæculis scilicet obscuris; deinde ut è Latinis in græcos codices impressos transilijt (tametsi qui primùm hoc testimonium ediderunt Græcè, nunquam in quovis Græco Codice vidissent) enarrabo.

Versionem Latino-vulgarem, quæ hodie usurpatur, esse farraginem ex veteri vulgari, et versione Hieronymianâ plures opinantur. Pauci verò inter codices ejus versionis MSS[6] ante 400 aut 500 Annos describerentur. Horum recentissimis plerumque extat testimonium trium in Cœlis: In vetustissimis sæpius abest, unde liquet paulatim irrepsisse in cæteros. In nonnullis codicibus admodum vetustis deesse notat Erasmus, quorum Unus in Bibliothecâ pontificiâ, Alij duo Brugis in Flandriâ, alijque duo Constantiæ extiterunt. Subjungit <24v> Idem Erasmus, testimonim trium in Cœlo adnotari manu recentiore margini Alicujus MS Codicis, penes Minoritas Antuerpiæ. Petrus Cholinus itidem in Editione sua Latinâ Annis 1543 & 1544 impressa inter alia ad marginem, declaravit idem Testimonium deesse in vetustissimo codice Bibliothecæ Tigurinæ, Aliaque satis Antiqua exemplaria hoc Testimonio carere monuit Cl. vir Gilbertus Burnet. Abest præterea a 6 MSS. Codicibus Bibliothecæ Bodleianæ Oxonij, et a tribus Vetustis in bibliotheca Benedictinorum in Canebio si Germani prope Lutetiam Parîsorum .Notatur à quodam et Antiquo et diligenti viro, (qui MS. Codicum conferre rationes et fidem solitus est, et qui Luca Brugensi Epanorthotes Audit,) defuisse etiam hoc testimonium in veteribus M.SS. Latinis. Ipse quidem Lucas in quinque solùm Eorum quos contulerat, abesse notavit; hoc est in paucis illis, quæ penes illum fuêri, vetustis exemplaribus, nam <25r> Nam propemodum Omnia Ejus erant recentiora. In calce enim Annot. Codicem Laudat Lobiensem Anno 1084. et Codicem Tornacensem Anno 1105 Exaratum, ut magnæ et venerandæ Antiquitatis. Usus est Autem Alijs multò recentioribus quos parare magno numero non erat difficile. Hujus generis fuit Codex Buslidianus qui Anno 1432 describeretur, hoc est octo Annis ante typographiam inventam. Concilium Lateranum sub Innocentio 3o. Anno 1215, Canone 2o. adducit Ioachimum Abbatem hunc Textum ita citantem. "Quoniam in Canonicâ Iohannis Epistolâ legitur, quia Tres sunt qui testimonium dant in Cœlo, Pater et Verbum et Spiritus, et hi Tres unum Sunt; statimque subjungitur; et Tres sunt qui testimonium dant in terrâ, Spiritus, Aqua et Sanguis, et tres unum Sunt, sicut in codicibus <25v> Quibusdam invenitur." Hæc scripsit Ioachimus vivo Pontifico Alexandro 3o. ie sub Annum 1180. Quo tempore in quibusdam, ut dicitur, non in pluribus, multò minus in omnibus illa legerentur. Nam Ioachimi verba [in codicibus quibusdam Invenitur] æquè pertinent ad ista [quoniam in Canonica Ioannis Epistola legitur] ac ad sequentia, [Statimque Subjungitur &c.] imò magis ad illa priora quum ad posteriora, quæ jam dixi, referenda sunt: Quia prima pars citationis in reliquibus tantùm codicibus novis, extaret uti liquet ex veteribus; at pars secunda Ejusdem citationis in Codicibus prope omnibus inveniretur. Hæc enim [Tres unum Sunt] apud omnes erant codices, in quibus defuere Tres in Cœlo; et in plurimis illorum, ubi testimonium Trium in Cœlo extaret, at postea omittebantur, a multis <26r> Quando á Scholasticis quasi Ariana saperent.

Iam vero libet ad ipsum corruptionis fontem ascendere. Affirmat Gregorius Magnus Suo tempore lectam esse Hieronymi versionem, possit itaque testimonium trium in Cœlo antè citatum fuisse. Eugenius Carthag. Episcopus Anno 7o Hunnerici Vandalorum Regis. Ao Christi 484. in summâ fidei suæ, quam Regi exhibuit hoc testimonium citâsse videtur omnium primus. Fulgentius in Africâ item Episcopus disputatione sua contra Vandalos citavit, et prædicto Cypriani loco sustinuit, quem Testimonio trium in Cœlo accommodavit. Præterea verisimile est, ex malè institutâ Cypriani Auctoritate, atque per controversias cum Imperitis Vandalis exagitatas, enatum hoc Testimonium, et tandem in Europam subrepsisse. Sæpe etiam occurrit in Vigilio Tapsensi, qui coætaneus erat Fulgentio. In defendendo hoc Testimonio quidam provocant ad Superiorum ætatum Scriptores, nempe ad primam Hygini, et <26v> ad primam quoque Iohannis 2di, Pontificum Epistolas [7]ad Idacij Clari scriptum contra Varimadum, ad librum denique de Unitâ deitate Trinitatis ascriptum Athanasio. At Chiffletius, operum Victoris Vitensis et Vigilij Tapsensis Editor, abunde probavit librum illum contra Varimadum esse reverâ Vigilij, atque eundem Idacio ascriptum per errorem. Eidem pariter Vigilio asseruit librum de Unitâ Deitate Trinitatis. Athanasij non esse certa res est. Tota Hygini Epistola exceptis ad initium et sub finem paucis, atque pars prima Epistolæ Papæ Iohannis 2di ubi testimonium trium in Cœlo acducitur, sunt ipsissima libri contra Varimadum fragmenta, a falsario quodam verbatim exscripta, qui Epistolas decretales solebat ementiri. Hoc ex collatione facile cuivis patebit. Iam tandem constat Eugenium fuisse primum qui Scriptis hodiè extantibus citavit hoc testimonium. Quanquam autem ille cum coævis suis primi propinârunt Afris hoc insigne Auctarium: <27r> Non invenio tamen Ejus Autoritate fretum in Europa Quemvis Scriptorum, ante renascentia 12o. & 13o Sæculis bonarum Literarum studia. Tunc passim disseminari cœpit a So Bernardo, Scholasticis, Ioachimo et a Concilio Lateranensi. Ac Ausi sunt exscriptores sacris illud paginis obtrudere. At vix occurrit antea in Cod. Latin. aut in quovis Scriptore sæculis jam dictis vetustiore. Porro autem, quod hoc testimonium ex Hieronymi versione immissum sit Latino-vulgatæ, vel ex Annotatis Ejus ad marginem; facìle concernimus; si quemadmodum ambæ versiones conformari cœperint, animadvertatur. Nam constat Latinos, postquam Hieronymi versionem legere assolebat, apposuisse illa quæ jactavit a se emendata, margini suorum Codicum. unde textui ipsi infarserunt scribæ oscitantes aut impudentes. Hinc totidem in locis corrigitur, seu magis corrumpitur Latino-vulgata vetus, ut nuspiam fere genuina legitur. Hieronymi verba legimus, at non Latino-vulgatam versionem. <27v> Unde minime mirandum est, si testimonium trium in Cœlo offendimus apud Hieronymum. Quis enim adeò Ineptulus, ut tam inique sicut vulgò creditur, firmamentum causæ omittere vellet, postquam cæteras Hieronymi emendationes inseruisset? Verum ut omne dubium in hâc re penititiùs excutiamus libet ipsa quæ supersunt insertionis vestigia persequi: in nonnullis enim veterum MSS. Hoc testimonium Margini annotatum stetit; in alijs autem ita se habent lectiones variantes, ut exoriri nisi transferendo è margine in textum non valuissent: Cujus tres duntaxat variationes jam commemorabo.

MSS codicum, in quibus deest testimonium trium in cœlo, nonnulli has voces [in terrâ] (in octavo versu) exhibent, sed carent illis plurimi Codices. Quod hinc enatum esse videtur, quia margini suorum Codicum [in terra] quidam antè <28r> Annotâssent, quam testimonio trium in Cœlo, tanto Sanè Auctario, textum vellent onerare. Ex MSS. Cod. in quibus legitur testimonium trium in Cœlo, Quidam in octavo versu habent [Hi tres unum sunt] Alij vero non habent. Cujus rei hac videtur me ratio, quod ex illis qui hoc testimonium margini apposuêrunt, quidam delêrunt [et hi tres unum sunt] in octavo versu, Hieronymum Secuti; alij autem retinuêrunt. Testimonium denique trium in Cœlo in plurimis codicibus præponitur testimonio trium in terrâ, in aliquibus autem postponitur. Quod Erasmus notat in duobus vetustis Codicibus, ubi subjungitur; in tertio Lucas Brugensis; et in quarto, ni male memini, Hesselius. Postponitur etiam à Vigilio Tapsensi, lib. adv. Varimadum c. 5. Quod inde videtur evenisse, quia in margine ita annotaretur, ut incertum esset Lectori <28v> {et} Exscriptori, utrum id testimonium trium in Cœlo præcedere aut sequi deberet testimonium trium in terrâ. Iam hæc inter Latinos MSS Codices discrepantia, ut Eorum Auctoritatem diminuit, ita nobis confirmat, veterem vulgo-Latinam in hisce attentatam fuisse, et ex Hieronymi versione, si placet, emendatam, aut ex ejus ad marginem Annotatis.

Oportet me jam proximo loco ostendere quomodo et tempore testimonium trium in Cœlo è Latinis in Græcos codices irrepsit. Qui prelis primi emisêrunt Græcum T. Codices suos MSS. secuti, illud testimonium non exhibent, nisi solis in Hispania impressis. Prima enim et Secundâ per Erasmum Editione Annis 1516 & 1519 omittitur. "In editis," inquit "Gomarus in loc., Exemplaribus nonnullis non legi, ut in Aldinâ et Badianâ Editione. Addo nec in Græco Testamento Gerbelij Haganoæ, 1521, nec in Colinæi Parisijs Edito." Editionem Aldinam, de qua loquitur, Venetijs accuravit <29r> Franciscus Asulan Anno 1518. Ommittitur idem Testimonium brevi pòst tempore, in Editione Wolphij Cephalij impressâ Argentorati Anno 1524 et rursus 1526, in Badianâ Editione deesse notavit Erasmus et in illâ Simonis Cholinæi Parisijs 1534. Circa idem tempus omitteretur in Editionibus patrio sermone gentium Quarundam occidentalium conscriptis, ut in Saxonicâ et Germanicâ Lutheri, et in Latinis Petri Cholins 1543 et 1544. Editio Complutensis per Cardinalem Ximenes in Hispaniâ Anno 1515 impressa, est prima omnium quæ exhibuit Græcè Testimonium trium in Cœlo. Hæc non prodijt ante Annum 1521. In hâc editione accurandâ Cardinalis usus est pluribus Theologis, quos aluit Compluti, ubi academiam instituit Anno 1517. aut paulo antè. Horum duo Antonius Nebrissensis et Stunica; qui posterior tunc tempori vixit Compluti. <29v> Hic in præloquio tractatus contra Erasmum ita de se legitur præmonere. "Si quisquam alius, et Nos quoque de his rebus nostro quodam jure judicium ferre possumus: qui non paucos Annos in S. Scripturis Vet et N. Test. Hebraicè Græcè et Latinè prælegendis consumpserimus, Hebraica Græcaque ipsa divinarum Literarum exemplaria cum Latinis codicibus diligentissimè contulerimus. Longa itaque lectione et experientiâ jampridem edocti quantum Translationi huic Ecclesiasticæ N. Test. deferendum sit, ni fallor, novi optimè." Hic liber, quia Cardinali displicuit, non nisi post ejus mortem impressus, Compluti ederetur Anno 1521. Anno priore Læus quidam Anglus Erasmum Scripto impugnaverat; et ab utrisque, viz Leeo et Stunicâ, reprehenditur Erasmus de Omisso testimonio Trium in Cœlo. Erasmus, cum Hispanos, Aliosque Theologos <30r> Ecclesiæ Romanæ sibi indignantes offendisset, Testimonium in 3â sua editione inseruit. Anno 1522. Monuitque, se prioribus editionibus textum ipsum secundum exemplaria sua MSS exhibuisse sed jàm tandem adepto in Anglia imo exemplari, quod testimonium {trium} in Cœlis contineret, idem quoque ipse inseruisset exemplar illud secutus, ut aliorum convitia declinaret. Idem præterea fuit impressum 4â. et 5â. Editione. Anno tandem 1550 Erasmi Editionem cum paucis diversis et variantibus lectionibus ex Complutensi Editione, alijsque 15 MSS Græcis, resarsit Rob. Stephanus: Quos codices ex Ordine literarum Græcarum recensuit. Positâ α prò Editione Complutensi; et β. γ. δ. ε. &c. pro cæteris ordine suo MSS. Notavit etiam ad marginem deesse testimonium idem in 7 MSS vizt δ, ε, ζ. θ. ὶ. ιὰ. ιγ. Unde in cæteris legisse Stephanum Beza in Loc. malè collegit Inquit enim, "Legit Hieronymus, Legit Erasmus in Britannico <30v> Codice, et in Complutensi Editione: legimus, et nos in nonnullis Roberti Nostri veteribus libris." Ecce originem et Autoritatem Codicum Græcè Impressorum, nam hasce secutus est Occidens, et ex his Veneti lectionem hanc in Græciam propagârunt. Sed ad propugnandam fidem harum Editionum nihil amplius, quod memini, in quovis Cod. MSS occurrere puto.

Sed ne videar Lectori quasi personatus, non possum non Bezam, etiam vehementer, accusare ut incautum, et sane modo suo loquendi immodestum. Hanc autem conquerendi provinciam Clarissimo Viro D. Waltono tuendam permitto, qui Prolegom. 4. §. 15. Bibl. Polyglot. sic inquit, "Non desunt, Qui Bezam nimis Audacem <31r> Fuisse Iudicant, dum a receptâ lectione sæpius sine necessitate recedit; et Unius, interdum nullius Codicis Auctoritate fictus, Prætorianam exercet potestatem, ex conjecturis mutando et Interpolando Textum Sacrum pro lubitu." Cùm Ostendit Beza in præloquio Annotat? quorum ope in primâ Editione conficiendâ præcipuè fuit Adjutus, Affirmat se legisse Annotat. Vallæ, Stapulensis, Erasmi, et veterum atque recentiorum Scripta contulisse: ex Stephani vero Bibliotheca copiam illi factam fuisse Exemplaris Stephanici, quod ipse Stephanus cum 25 MSS. codicibus plus minus, contulerat, Quorum fere omnes impressi. Rectiùs sane dixisset, cum 17. codicibus: Quia totidem alijs in locis commemorat, et in Annotat. ipsis plures non citat. Duobus itaque codicibus usus fuit, præter Editos illos a Stephano. Ex his omnis Bezæ Apparatus. Codicibus ipsis MSS. se usum <31v> fuisse non simulat, nec quidem potuit: cum ipsius Stephani non fuère, sed ad varias in Galliâ et Italiâ bibliothecas jure pertinuerunt. MS. Cod. β notatum Stephanus ipse nunquam vidit, sed variantes quasdam lectiones ex illo per Amicos ab Italiâ transmissas. Codices Notati γ, δ, ε, στ, ζ, η, ι, ιε, non fuere Stephani, sed Regis Galliarum, cujus Typographiæ præfuit ille Stephanus. Alios sex codices MSS characteribus hisce Signatos vizt. θ, ια, ιβ, ιγ, ιδ, ιστ. non illi Suppeditavit sua ipsius bibliotheca, sed aliunde mutuatos aliquandiu contulit, Studio Amicorum, qui ejus operi favebant. Beza tamen, in Annotat. suis, cùm tuendam quamvis lectionem in se suscipiat, ita recitavit illa quæ Stephanus solus contulisset, quasi ipsi Codices MSS ante Oculos Genevæ obversabantur. Ubi verò lectiones variæ a Stephano minimè citantur, ibi non dubitavit Beza a se lectos in textu Stephanis <32r> Collato codices MSS omnes omninò consentientes. Ita in Marci cap. 6o com. 11o. Ubi notavit Stephanus deesse certam periodum in Codicibus β. & γ. signatis: "Hæc periodus," Inquit Beza, "in omnibus Exemplaribus Græcis legitur, exceptis Secundo et Octavo." Ex temeritatem Bezæ conjecturalem! In Act Apostol. 13.33. quia nullam lectionem variam recitavit Stephanus, de Græco textu ausus est affirmare Beza "ita scriptum inveniemus in omnibus Vetustis Codicibus." In .1. Iohan. 4.3. Ubi Stephaus Silet prorsus, Beza tamen eloquitur "Sic legitur in omnibus Græcis exemplaribus, quæ quidem mihi inspicere licuit." In Iacobi. 1.2. Ubi tacet omnino Stephanus, Beza rursus, eloquitur, "Ego in omnibus nostris vetustis libris inveni." Ubi denique refert Stephanus in margine libri sui, Testimonium trium in Cœlo, defuisse in 7. codicibus: Supponit Beza in legendo Stephani textu Collato <32v> se legisse id testimonium in Cæteris codicibus. et Ait. "Legimus et Nos in nonnullis Roberti Stephani codicibus." Ita fecit in prima suarum Annotat. Editione. Nactus autem postea duos reverà codices MSS., Claromontanum scilicet, atque alium, quem Academiæ Cantabrigensi donavit (in quibus utrisque desunt Epistolæ Canonicæ) quum in Quartæ Editionis Epistolâ præfatoriâ enumeret codices a se usurpatos, non commemorat nisi duos jam supra dictos, et 17m. Roberti Stephani. In quinta quoque Editione, se 19 usurpâsse dicit: cum codicibus suis duobus, quos planè domi suæ contulisset, collationes aliorum 17 a Stephano factus, conjungens; quasi consentientes ubique et per omnia. Unde quam incerta Ejus est loquendi ratio facile pateat in suis Annotat. Quum Enim proprijs oculis, 17 illos codices ipse non omnino legisset, Audacter sane et temere dixit "Legimus et Nos in nonnullis Roberti Stephani Codicibus." Quare se corrigit vir bonus in posterioribus Editionibus <33r> Dicendo, Ejusmodi "Lectionem extare in nonnullis Stephani veteribus libris." Hæc est Bezæ de Stephani collatis venditatio. Idem fere præstiterunt Lucas Brugensis alijque postea ex præditâ Stephani Editione. Ajunt etenim 15 Codices MSS à Stephano collatos fuisse, at Hic in Septem Solis illorum codicum deesse testimonium trium in Cœlo comperit: extare itaque in cæteris octo codicibus contendunt, qui numero sunt plures; hinc authoritatem MSS crepant, et hinc vel præcipuum Sustentaculum à quo Græci codices in hodiernâ lectione pendent.

At si res hæc paulo attentius animadvertatur, bonos, inquam, viros illos multùm erâsse comperiemus. Quamvis enim omnes Stephani, quos habuit, Codices MSS essent numero quidem 15: in unoquoque tamen illorum non describeretur Singulus novi fœderis libellus. In quatuor enim signatis (γ. στ. ιβ. ιδ.) extabant <33v> Tantùm quatuor Evangelia. In duobus (β. η) quatuor Evangelia cum Actis Apostolorum exarantur. Unum Codicem (ιστ.) Apocalypsis sola confuit. Alium (ιε.) eandem Apocalypsin cum Epistolis S. Pauli ad Corinthios, ad Galatas, Ephesios, Philippenses, et Colossenses complecti certum est. Septem alij Codices qui restant, scilicet. (δ. ε. ζ. θ. ι. ια. ιγ.) Si Pauli Epistolas cum Canonicis habuerunt aliosque quosdam libros. Nempe Codex (ζ) Epistolas et Evangelia comprehendit. Codices (ι. ια, ιγ.) Epistolas cum Actis Apostolorum. Codices denique (δ. ε. θ.) Epistolas, & Evangelia cum Actis Apostolorum tenuerunt. Hoc totum facile colligitur notando Codices illos, ex quibus citantur lectiones variæ per singulum Novi testamenti librum. In varijs Lectionibus Epistolarum Canonicarum et ad Thessalonicenses, Timotheum, Titum, et Hebræos hi 7 codices MSS. occurrunt, (δ. ε. ζ. θ. ι. ια. ιγ) ubique citati; sed non plures. <34r> Qui soli itidem citantur in Epistolis ad Thessalonicenses Timotheum, Titum et Hebræos; dempto uno Errore Numerali aut Scribæ aut Typographi. Collegit itaque Stephanus lectiones varias Epistolarum ex hisce 7 duntaxat Codicibus. δ. ε. ζ. θ. ι. ια. ιγ. atque in illis omnibus deesse testimonium Trium in Cœlo conspicatur Stephanus, quod videre licet in margine suæ Editionis. Porro autem codices, quibus usus est Stephanus, hoc testimonio caruisse præterea constabit; quia plerumque abest idem testimonium à Codicibus hodiè per Galliam Extantibus. Postquam Simonius, Gallus, bibliothecam Regis Galliarum, aliamque Domini Colberti diligenter explorâsset, et in primâ 7 Codices, in altera 5 perspectos habuisset nullibi tamen offendit istud testimonium ipso Simonio teste. c. 18o Crit. Histor. N. Test. Comma quidem Subjungitur à Stephano hisce verbis ἐν τωι οὐρανωι, quasi illa tantùm in 7 suis <34v> Codicibus abfuissent. At qui solis istis vocibus careat Codex MS est Nullus. Totus ille 7us versus in omnibus ipsius Stephani codicibus non extat. Quatuor ex 7 codicibus antedictis fuerunt ex bibliothecâ Regis Galliarum; ubi in septem quoque Codicibus versum Septimum deesse comperit Simonius. Comma igitur postponi debuit ad finem versus 7mi. Et quisquis hæc verba [ἐν τωι οὐρανωι] in codicibus Stephanicis solum omitti velit, Oportet illum ostendere quo terrarum ejusmodi Codex possit reperiri.

Pendet ideóque impressum codicum autoritas a fide librorum quos edidêrunt D. Erasmus et Cardinalis Ximenes. Omittente autem Erasmo Testimonium illud in primâ ejus et 2da. Editione, Etsi contra suorum Codicum Autoritatem in tribus postremis Editionibus inseruit, perquam Incitus; nihil tamen inde existimationi posteriorum Editionum accessit. Læo Cuidam Anglo <35r> Secundam Editionem incursanti, ob omissum Testimonium, ita respondet Erasmus. "Dicam, mihi diversis temporibus plura fuisse exemplaria quam Septan. (scilt. Græca) nec in ullo horum repertum, quod in nostris (i.e. in Latinis) agitur. Quod si contigisset unum Exemplar, in quo fuisset, quod nos legimus, nimirum illinc adjecissem, quod in cæteris aberat. Id quia non contigit, quod Solum licuit, feci: Indicavi quod in Græcis minus esset." Dixisset Erasmus, se voluisse Testimonium illud adjicere, si vel unum exmplar, quo legeretur, contigisset. Unde brevi postea renunciatum est illi ex Angliâ, idem legi in exemplari, quod illic delitesceret. Hoc Audito, Testimonium trium in Cœlo in 3a. suâ Editione inseruit Erasmus. Quo animo tamen, et quam deformi notâ ipse pro me referat. "Ex hoc", inquit, "codice Britannico reposuimus quod in nostris dicebatur <35v> Deesse, ne cui sit ansa calumniandi. Quanquam et hunc Suspicor ad Latinorum codices fuisse catigatum. Posteaquam enim Græci concordiam iniêrunt cum Ecclesiâ Romanà, studuerunt et hâc in parte cum Romanis consentire. Annot. in loc. edit. 3a. et Sequentibus."

At, quæso, ubi gentium extat hodie Codex ille Britannicus? aut quo Terrarum evanuit? Nemini {illeg} rara avis est, vicere contigit hunc adeò reconditum libellum. ex illo saltem tempore; etsi summo illum Studio quæsiverunt. Hactenus ait prolegom. 14. §. 23. "Versiculus 1. Ioan. 5.7 in Syriacâ, ut et vetustissimis Græcis exemplaribus, nostro Alexandrino, Alijsque MSS Græcis, quos contulimus, non reperitur." Britannos adeo latuit hic Codex Britannicus, ut ab Erasmo tantum ad illos vel rumusculus evaserit. Quoniam vero Erasmus ipse non vidit unquam, sed de Codice illo renunciatum est, ortâ inter Læum et Erasmum de hoc versu contestatione. <36r> Non possum non Suspicari fucum in eâ re factum fuisse Erasmo per Clerum Pontificium, qui hoc exemplari commentitio vellent experiri. Si fidem suum liberaret Erasmus, edendo testimonium trium in cœlo, Unius Codicis fictâ Autoritate permotus.

Plurimi fiunt ubique græca Exemplaria, et possessorum incuriâ rarissimè pereunt: Sed Codicis adeo rari, Testimonium hoc insigne continentis, fama longè latéque pervesâsset; cæterosque codices, ubi non extaret illud testimonium, vel hoc nominè multùm Superâsset. Quare Orandi sunt etiam atque etiam, qui tam insigne exemplar privatis ædibus celârunt, ut orbi-Literato tantam facere gratiam dignerentur: scilicet ut quò hodie latet et legi ab omnibus potest, notum fiat.

Quique etiam tueri volint Editionem S.S. Literarum à Cardinale Ximenes ornatam, hortandi sunt, ut tandem edicant unde et è quonam Codice descripsit illud testimonium, et quo pretio hodie <36v> Idem Codex sit inspiciendus. Hoc nisi factum fuerit, Licebit cuivis suspicari, Ximenium inseruisse græcam Versionem istius Testimonij è Latino quodam exemplari. Quod equidem ex hisce quæ sequuntur satis poterit constare Lectori Candido.

Primo, commonefacti Sumus in præfatione Ximenij ad N. Test. suum exegisse suam Editionem ad præscriptum Exemplarium, quæ mutuò ex bibliothecâ Summi Pontificis accipisset. Quod etiam Testatur Gasparus Bellerus in præfatione ad Quinquagin. Anthonij Nebissen. Sed finito opere suo eosdem Codices MSS Bibliothecæ reddidit Vaticanæ. Cùm verò Caryophilus non multo pòst jussus à Pontifice illa exemplaria contulisset; certior factus est illud testimonium abesse in Codicibus Vaticanis omnibus. Non dico alia non fuisse Cardinali exmplaria; Vaticana autem erant præcipua saltem, et de quibus Solis lectores suos præmonuit.

Secundò non parum me vellicat, quod in hoc loco Margini Annotavit Cardinalis. <37r> Nam apponere notas Marginis non solebat huic Editioni Græci Textûs. Hoc non fecit Ximenius nisi in tribus locis per omnes hujus Editionis {metas}. Ideoque nonnihil {hæîc} occurrebat alienius in Græco Textu; quod, ne flueret, in margine Sustinere visum fuit. In 1a ad Corinth. cap. 15o. occurrit inusitata quædam in Græco textu variatio. In Mat. 6.13. porro à Græcis ad Latinos codices discitam est tanquam ad emendatiores; ab his ausus est Cardinalis corrigere Græcam lectionem, notâ ad marginem Scutatus. Ita hunc locum, ubi græca Exemplaria carent testimonio trium in Cœlo, notâ ad marginem tertiâ communi{eri}t; ne ut novi textus autor Commentitius culparetur. In causa hujusmodi non dubium est quin validissimis, quas possit confingere, se rationibus propugnat: nec tamen variantes lectiones è MSS Codicibus suis adducit quascunque; neque vel annis Codicis fidem contestatur, sed ad Thomam Aquinatem tanquam ad Asylum confugit. <37v> Græca Exemplaria hoc modo loquuntur. "Quoniam Tres Sunt qui testantur, Spiritus et Aqua et Sanguis, et Hi Tres Unum Sunt." In exemplaribus Latinis non paucis non extant hæc verba [Hi tres unum Sunt] post tres testes in octavo versiculo, at subsequuntur testimonium trium in Cœlo, inter duo Testimonia quasi interstitium. In alijs Codicibus Latinis subjunguntur unâ vice utrique Testimonio. In Editione Complutensi Editores secuti sunt Codices priores, atque illud Thomæ Aquinatis autoritate propugnant Qui in expositione secundæ Decretalis de summâ Trinitate et fide Catholicâ tractans contra Abbatem Ioachim, inquit, post hæ verba, "Tres sunt qui testimonium dant in Cœlo; Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, – ad Insinuandam unitatem Trium Personarum Subditur – [et hi tres unum Sunt{]}. Quandoquidem dicitur propter Essentiæ Unitatem. Sed hoc Ioachim perversè trahere volens, ad unitatem charitatis et consensus inducebat consequentem Autoritatem. Nam Subditur ibidem, et Tres sunt qui Testimonium <38r> Dant in Terrâ, S. spiritus Aqua et Sanguis, Et in quibusdam libris additur, Et hi Tres Unum Sunt. Sed hoc in veris exemplaribus non habetur, sed dicitur esse appositum ab Hæreticis Arianis ad pervertendum Intellectum Sanum Auctoritatis præmissæ de Unitate Essentiæ Trium personarum." Hæc Beatus Thomas uti ajunt Complutenses. Quæ quidem ad Latinos Codices planè spectant Græcis à Thomâ minimè intellectis, Hujus itaque Annotationis est partim veram lectionem statuere, Latinorum Codicum: at hoc non est præcipuum Ejus Officium. Si fuisset enim, Apponi debuit illa Annotatio Margini Latinæ Versionis; sed cum adjiciatur Græco textui, liquet inde scopum Editoribus fuisse singularem ut à Latinis codicibus sic emendatis et confirmatis autoritatem conciliarent Græcis.

Iam vero egregiè et Solerter rem delicatam gessêrunt Editores, qui ad D. Thomam retulerunt fidem Innovatæ lectionis, Cujus in Hispania nomen et Autoritas longe Spectatissima; & tanquam Apostolica colebatur. <38v> In illâ Thomæ Dictaturâ ipse dixerit pro fortissimo habetur argumento ad lutandam Græcæ lectionis novitatem. Nobis, autem et Gentibus quæ fidem pontifici Romano renunciavimus, Thomas Aquinas non habetur Apostolus: ideoque non Ejus Autoritas sed Græcorum Codicum appellanda sit.

Altera Ratio, quæ adduxit me, ut existimarem Græcum textum in Editione Complutensi versum fuisse è latinis Codicibus: est Quoniam Stunica, Cui inter Alios Edendi curam et operam mandavit Ximenius; et qui Stunici Scriptis eo tempore Erasmum oppugnavit cùm instituat vindicia hujus versiculi de Testimonium Trium in Cœlo, non ausus est vel uno exemplari Græco contra Erasmum in{cre}pitare, sed omnino pendet ab Autoritate Latinorum Codicum. Et postquam vulgarem, in Græcis MSS. cum sui ipsius tum aliorum, recitâsset lectionem, in hisce verbis. Ὅτι τρεις εἰσιν οἱ μαρτυρουντες τὸ πνευμα καὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἱμα <39r> καὶ οἱ τρεις εἰς τὸ ἕν εἰσι. Omnes Græcos Codices unâ sententiâ damnatoriâ confecit, Latini contrà ab Autoritate Hieronymi propugnatis. Audiatur ipse Stunica in h. l. Sciendum est, ait, hoc loco codices (græcos scilicet) apertissimè esse Corruptos nostros verò veritatem ipsam, ut a primâ Origine traducti sunt continere. Quod ex prologo B. Hieronymi Super Epistolas manifestè apparet. &c. Ex Hoc Prologo, quem prolixè citavit, et nos antè recognovimus, omne illi præsidium pro testimonio Trium in Cœlo. Aliùs, ubi affulserint Græci Codices, passim ostentat. ut 1 Thessal. 2.7. "Ita quidem legitur in Græcis", inquit, "codicibus, quos ego viderim." Iacob. 1.1. ait; "Sciendum in omnibus Græcis codicibus πορείας hic legi per ei dipthongum" In Thessal. 5.23. dicit, "cùm in Græcis exemplaribus, quotquot sunt, ὁλόκληρον, et in Latinis Integer hic legatur – minime discrepante, nescio cur <39v> Erasmus" &c. In Philip. 4.9. ait, "Siquidem in omnibus Græcis Codicibus ταυτα λογίζεσθε hic legitur – neque Græci sunt libri, qui πράττετε hoc loco neque Latini, qui agite, nisi mendosos utriusque Linguæ codices" &c. Ita pertendit Stunica codices Græcos appellans in Editione Complutensi usurpatos si proposito suo convenerint: atqui hoc loco adducere non pudet eosdem Græcos Codices, Eludendos scilicet, quia pro Erasmo militarent contra Testimonium Trium in Cœlo. "Sciendum," inquit, "hoc loco Codices apertissimè esse corruptos." Alibi urget Stunica, et intumescit verbis magnificis vel Unius codicis satellitio; ut Codicis Rhodiensis In. 2 Cor. 2.3. Iacob. 1.22. 2. Pet. 2.2. alijsque in locis. At 1. Ioh. 5.7. omni codice omnino destitutus præfractè restitit Græcis Exemplaribus. Hinc Erasmus Stunicæ rescribens consensione omnium in Hispaniâ Codicum meritò gloriatur ut qui suis in hac re optime convenierent. <40r> Et Sanctio Caranzæ, (Alteri Theologorum Complutensium) nihil planè superfuit, quo vindicijs Stunicæ paulò pòst editis Erasmi impetum hoc cupite retunderet. Neque Sepuluedæ aut Monachis Hispanis, qui proxime subvenirent vel unus Codex MS obtigerit, ad compescendam Erasmi gloriationem. Ejusdem causæ defendendæ gratiâ succenturiatus marchio Veselius causâ tamen excidit, etsi 16 codices ea mente contulisset; (quorum Octo fuêre ex bibliothecâ Regis Hispaniarum cæteri verò ex alijs in illa gente bibliothecis) ut omnia ex illis in rem suam undique comparuret, et lectionem Latino-vulgarem tueretur. Editio illa Complutensis typis denuò mandata per Ariam Montanum, nullo codice MS tamen exhibente Testimonium &c. præmunita, quamvis eo fine multos et Græcos et Latinos à Compluto alijsque locis petitos consuluissent Arias ipse, Lucas Brugensis Canter, &c. ut Testimonium illud cœleste genuinum esse comprobarent.

Ut Summam denique <40v> Disquisitionis hujus compendio referam, Aliquando Græcum Textum emendarunt Theologi Complutenses ope versionum Latinarum, absque Unius Codicis Græci autoritate. Hoc illos fecisse patet Mat. 6.13 Edendo igitur Testimonium illud Græco idiomate nequaquam prosit, ut inde credamus fuisse descriptum ex aliquovis Græco exemplari: At è contra, vel uno tantum destituti, ostendunt se fuisse contentos autoritate Thomæ Aquinatis . Confitentes etiam Simpliciter unicum quidem exemplar, quod Testimonium illud contineret, apud se prorsus non fuisse. Nec præpropero ac fervido posterorum zelo tandem efficitur, ut aliquis Codex eo Testimonio ornatus aut in Hispaniâ, aut aliâs ubilibet olim extitisse, aut hactenus in toto Orbe Christiano extare videretur.

Iam tandem etiam sciri potest facillimè, unde adeoò inter se discordant Editio Complutensis, et Lectio illa, ex commentitio illo Codice Britannico, apud Erasmum in Annotat. suis. <41r> Nam in Editione Complutensi ita legitur ille Textus. Ὅτι τρεις εἰσιν οἱ μαρτυρουντες ἐν τωι οὐρανωι, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος, καὶ τὸ ἅγιον Πνευμα, καὶ οἱ τρεις εἰς τὸ ἕν εἰσι. Καὶ Τρεις εἰσιν οἱ μαρτυρουντες ἐπὶ της γης, το πνευμα καὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἱμα. At in ficto codice Britannico alias legitur. viz. Ὅτι Τρεις εἰσὶν οὶ μαρτυρουντες ἐν τωι οὐρανωι Πατὴρ Λόγος καὶ Πνευμα, καὶ οὐτοι οἱ Τρεις ἕν εἰσιν. Καὶ Τρεις εἰσὶν μαρτυρουντες ἐν τη γη πνευμα καὶ ὕδωρ καὶ Αἱμα. Major hîc, et in pluribus discrepantia quàm quæ possit exoriri ex incurià solâ plurium Scriptorum: et procul omni dubio hæc dissentio peregregia debet jure imputari duobus versionibus Græcis, Quas Vir duo varijs locis et temporibus et ex varijs codicibus Latinis expediêrunt.

Interea dùm se mutuò confodiunt hæ duæ lectiones variantes adeò, et Dissimiles: ita se mutuo confirmant codices Græci Uniformes atque Concordes. Caryophilus in Codicibus MSS Bibliothecæ Vaticanæ, alijsque <41v> Romæ Exemplaribus ex præcepto Urbani Octavi collatis, Unam et Eandem in Singulis lectionem invenit at Sine testimonio Trium in Cœlo, ut videre licet in Collationibus suis Anno 1673 editis a Petro Possino ad finem Catenæ patrum Græcorum in Marcum Evangelistam. Offendit Caryophilus octo tantum exemplaria Epistolarum Canonicarum, et in 1 Ioh. 5. ait. "MSS. octo legunt. Ὅτι Τρεις εἰσιν οἱ μαρτυρούντες, τὸ πνευμα καὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἱμα καὶ οἱ τρεις εἰς τὸ ἕν εἰσι: porro totus Septimus versus hujus Capitis desideratur in Octo MSS. Codicibus Græcis" &c. hæc Caryophilus.

Unam et Eandem exhibuit orbi lectionem Erasmus ex codicibus suis plus septem, et, Stephanus quoque ex 7 suis exemplaribus sine ulla variationis Nota; præterquam Commatis [,] quod in Editione Stephani, errore quidem posponitur ουρανωι, et suo loco restituendum est. Eandem pariter lectionem agnoscit Stunica, in Libro suo Contra Erasmum scripto, se vidisse in Codicibus Hispaniâ asservatis, <42r> Uti Supra ostenditur. Nec in exemplaribus sexdecim collatis in Hispania per Veselium, quascunque notavit ille variationes in hoc loco observandas.

Eandem porro lectionem omnino præstiterunt Codices Britannici; quorum vetustissimus et celeberrimus ille in Regiâ bibliothecâ asservatus, ab Alexandriâ per Græciam transmissus, quemque edidit ante Annos fere sexaginta Waltonus Londini in Bibl. Polyglot. et in 7 alijs Oxoniæ occurrit Eadem lectio. vizt. apud Tres in Bibliotheca Bodleianâ, Rocanum Laudensem & Baroccianum Codicem quos contulit Millius: alterum Novi Collegij et Divæ Magdalenæ quintum, (quorum postremi duo pervetusti) sextum denique et Septimum in Collegio Lincolniensi. Hæc sunt Exemplaria Oxoniæ reperienda. Cantabrigiæ itidem apud 7 Codices ibi conservatos, quorum 5 contulit Millius, vizt. unum in Collegio Christi & quatuor alios è Græciâ advectos per D. Covillum S.S. Theol. professor. apud Sextum, quem D. Huntingdonus etiam e Græciâ advenit <43v> Et Septimum, quem vocant Codicem Leicestrensem, Eadem, inquam, apud hos omnes Codices occurrit Lectio, sine Testimonio triùm in Cœlo.

D. Petavius Senator Parisiensis habuit tres codices MSS, quorum lectiones variantes collegit filius Ejus Iohannes Gachon et ediderunt Oxonienses in Suo Testamento anno 1675. In his Eadem Lectio reperitur. Sicut et in duobus alijs Codicibus Basiliæ, in 3a. Venetijs in 4a. Genevæ et in 5a. Viennæ conservatis.

Occurrit præterea Eadem Lectio, sine ulla variatione, in Editione Francisci Asulani Anno 1518 impressâ per Aldum Venetijs, Secundum exemplaria ditionis Veneticæ, et Regionis finitimæ.

Eandem porro Lectionem ante 600 Annos vidit Oecumenius in Codicibus Græciæ: prout sciri potest ex commentario suo in Ep. Iohan. tertiam.

Legebat itidem Cyrillus Alexandrinus <44r> Ante Annos 1100. codices in Ægypto textum Eundem exhibentes, sine Testimonio trium in Cœlo. Quod nos docuerunt Ejus citationes {huiusce} loci lib. 5o. c. 5. Thesaur. et in 1o. libro de fide ad Reginas. præterquam Quod in posteriore Cyrilli citatione non legitur εἰς particula et μαρτυρουσι ponitur loco μαρτυρουντες.

Eandem præterea Lectionem extitisse apud primorum Sæculorum Codices colligi potest quia in Eisdem verbis consentiunt omnes Antiqua Versiones.

Ex Supra dictis satis evicimus hoc testimonium non extare in Quolibet Græco Exemplari. Epanorthotes, quem repræsentat Lucas Brugensis fuisse, ut veterem, ita accuratum, Locupletem, et dilgentissimum in conferendis exemplaribus, in omnibus quos viderat abesse Testimonium illud affirmat, et Græcis et Latinis veteribus. Nec in hunc usque diem exemplar <44v> Unum illo Testimonio refertum viderint inquisitores {beat}issimi. Læus, Stunica cum Cæteris in Britannia, Hispania, Flandria, Galliâ et Italiâ Erasmi Hostes Conjurati ob omissum in 1a. et 2da. Editione Suâ Testimonium &c nuspiam illud exquisitissimum licet, offendere valuêrunt in omnibus ubique gentium quos pertractâssent codicibus MSS: nisi in unico illo Phœnice, qui, ut fingitur, nescio cui et quo tempore in Britannia visus, statim evanuit, deinde nemini mortalium conspiciendus. Postquam hæc eo tempore disceptarentur, Hesselius quidam Lovanij in Theologia Professor in hunc Locum Iohan. Commentatus ingenuè confitetur abesse Testimonium ab omnibus codicibus præterquum inquit, duobus; unum in Hispaniâ, in Britanniâ alterum intelligens. Unde Complutenses Theologi & Erasmus nacti Testimonium cœleste Ediderunt. {Quos revera} fuisse Te{neb}briones jam Supra {demonstravimus prolixiore.} <45r> Nisi postea in Britanniâ codicem quidam Annius Veterator, qui exinde factus est planè invisibilis. SS Ob Illo tempore nihil fulcimenti aut probatiores accessit huic Testimonio, præter Spectra et Oscitantis Bezæ insomnia. At non Audeo dicere Testimonium hoc non posse olim reperiri in nonnullis exemplaribus. Quia tempora Expeditionis Crucigeræ contra Turcos in Græcia Latini multum occuparentur, et coalescerè in unum corpus Utraque Ecclesia videretur. Latini Patriarchæ præficirentur Hierosolymæ et Antiochiæ ab Anno 1204 cessit Imperium Constantinopolitanum à Græcis ad Latinos, ubi regnârunt per Annos 50. Illis Imperantibus convenit Synodus Laterana constans 415 Episcopis tum ab Oriente et ab Occidente. Inter illos citabatur Testimonium Trium in Cœlo ex quibusdam codicibus Latinis ut supra Monui. Quâ fieri possit, id Testimonium {illeg} {adscribi} {illeg} Codicum margine {illeg} <45v> Et inde Sacras {Literas} incursare, à corr{illeg} incuriæ Scribentium. Certa res est, nonnullos codices Græcos ex Latinis fuisse hoc loco interpretatos; quod docuit Erasmus etiam in præfat. Editionis 5æ N. Test. hisce verbis. "Hic obiter Illud incidit admonendum esse Græcorum quosdam N. Test. codices ad Latinorum Exemplaria emendatos. Id factum est in fœdere Græcorum cum Romanâ Ecclesiâ: quod fœdus testatur Bulla, quæ dicitur, Aurea. Visum est enim et hoc ad firmandum Concordiam pertinere. Et nos olim in hujusmodi Codicem incidimus, et talis adhuc dicitur adservari in Bibliothecâ Pontificiâ. Verum ex his corrigere nostros est, Lesbiam, ut ajunt, admovere Regulam." Suspicatus est etiam idem de Codico Britannico unde nactus est a Læo Recitatore Testimonium, quod postremis editionibus interposuit. Ego {tamen} Magis existimo, Etiam codice (nisi forte commentitio) {destitutum} {illeg} {illeg} Erasmo. <46r> Ab Ejusmodi codicis variantes lectiones aliquas descripsit Veselius. Quâ de causâ Mariana cui contigit illud opus Velesij, monuit Suos Lectores, se parcâ Manu & cum cautela Lectiones illas tractâsse. Codicem Græcum per Latinos emendatum Velesio obtigisse ex quis lectionibus verisimile est. Nam in Apocal. Iohan. 18.17. quo loco Græci legunt, ἐπὶ τόπον, et Latini vertunt, in locum, et Unius literulæ errore jam legitur, in Lacum; Græcus aliquis immutavit locum ad normam Latinorum, scripsitque ἐπὶ λίμνην, ut habent Lectiones Velesij ex hoc codice conquisitæ. Porro in Apocal. 9.11, uibque qui Latine vertit, etiam nomina Abaddon et Apollyon Exponens Subjungit – Latinæ habens <46v> Nomen Exterminans. Notavit Velesius in suo Græco Codice, Lectionem esse Ρωμαιστι ἔχων ὄνομα ἐξτέρμινανς. quod apertissimè mutuatur a Latino Codice. Rursus in Apocalyp. 21.12. Græci legunt Ἀγγέλους, et Quidam Latini Veteres Angelos: Velesius in suo codice legebat γωνίας. Et in Apocal. 19.6 in Græcis legitur ὄχλου πολλου, in Latinis vetustioribus turbæ magnæ, at in recèntioribus, Tubæ magnæ; Velesius in suo codice scriptum Rel{illeg}rit, σάλπιγγος μεγάλης. In Epist ad Heb 13.2 pro ἔλαθον latuerunt; Latini recentiores habent, placuerunt unde Velesius ἢρεσαν. In 1. Pet. 3.8. pro τὸ δε τέλος, hoc est, in fine, legitur in fide; cui codex Velesij respondet per ἑν τη πίστει δὲ. Hæc et Similia rem prorsus eximit omni dubitatione.

Quanquam autem Velesius in Codice Suo Testimonium cœleste non invenit: <47r> Et Erasmus affirmat se nunquam in quovis Græco Codice vidisse: (itaque nec in Emendato quod nactus est exemplari) {affirmandi} Codex hujusmodi alicubi extare potest ad Codices Latinos etiam hoc in loco emendatus. Si cuivis igitur testimonium illud cœleste olim fuerit obvium in legendo quamcunque codicem; priùs expedit videre, utrum fuerit emendatus ille Liber ad normam Latinorum, {illeg} Ejus Autoritati confidetur. Deinde quarendum est, an Codex is Laterano Concilio est vetustior, {cum} Imperium Latinum in Græciâ antecedat. {Nam} Si hoc tempore Codex fuerit recentior, sive a Latinis versionibus <47v> Corrigatur, seu potius depravetur, Ejus Authoritas jure moritissimo nihili æstimandæ est.

Iam paucis absolvi, Vir Nobilissime, Historiam atque controversiam de iniqui depravatione Sacrarum Literarum. Reliquum est; ut, quǽ præcesserint, ex ipsius loci genuina mente confirmantur. Et Indubium est, sine Testimonio Trium in Cœlo sensum esse perfacilem et Integerrimum; ut videri licet in paraphrasi insequente unà cum Textu at diverso charactere conjungendâ.

[Quis est Ille, qui vincit mundum, nisi qui credit Iesum esse Dei filium]. Filius Ille vizt. de quo in Psalmis dicitur tu es filius meus, Ego Hodie te genui. [Hic est ille, qui] diu à Iudæis exspectatus[8] [ Venit], mortali corpore; [per aquam] in Baptismo [et] immortali corpore per [Sanguinem] et usum et subsecutam resurrectionem à mortuis ; [Non in Aquâ solum <48r> Sed in Aquâ et Sanguine]. Quia filius esset Dei tam resurrectione a Mortuis. Actorm. 13.33. quam supernaturali ratione nascendi a Virgine. Luc. 1.35. [Et Spiritus est qui] etiam unâ cum aquâ et Sanguine [testatur] ipsum certè venisse; [Siquidem Spiritus est veritas], Ideoque testis Idoneus, et Irrefutabilis. [Quoniam tres sunt qui testantur] illum venisse, [Spiritus] quum mittere promisit, et qui postea in nos effusus est formâ linguarum dividuarum varijsque donis. 2. [Aqua] in baptismo quo Deus testatus est hunc esse filium suum dilectum. Et 3. [ Sanguis effusus quo factus est Martyr seu Testis fidus de hac veritate. [Et Hi Tres] vizt. Spiritus, Baptismus, et Crucifixio, [ unum sunt] quoad testimonium; (nempe Christum venisse) quarè idem Testimonium nequit redargui. A Lege etenim consensio duorum duntaxat Testium postulatur. <48v> At in hoc negotio ecce Tres Testes Integerrimi. [Et si hominum Testimonium admittimus Dei Testimonium] quod filio perhibuit dicendo cùm baptizaretur hic est meus filius dilectus, et excitando a Mortuis, et effusione Sp. Sancti [Majus est] atque adeo potìus Approbandum.

Hac est Simplex et Innata hujus Loci mens et Interpretatio: et Vis argumenti gravis et Integra. Sin verò interponatur Testimonium Trium in Cœlo, mox fiet in oratione dissidium, et Argumenti Virtus Effluet. Quum enim omnino proposuit sibi Apostolus adventûs Christi veritatem per testes Idoneos comprobandam. Scire percupio, qui possit cœleste Testimonium afferre quicquam huic rei adjuvandæ? Si Testimonium illud non coram hominibus proferatur, nec ijs signo quodam innotescat, Qui probabitur inde Christum reverâ advenisse? Sin autem innotescat, Quo pacto cœleste <49r> Testimonium à Terrestri quis poterit dijudicare? Idem Spiritus est Qui in Cœlo et in Terra testatur. Sin utrobique Spiritu, dixerit ad homines testimonium, qualis, quæso est distinctio inter illud in Cœlo atqueidem in Terrâ datum? Si prima attestatio non attingit homines; Quibus, et cui fini redditur? Quorum pertineat ejusmodi Testimonium, et quomodo prosit Argumento, quod hoc loco sibi D. Iohannes tractandum instituit? Si Testimonium illud admittiur, Interpres esse qui valeat, sat Scio pertissimi explanationem fore tenebrosissiman; adeoque insipientem, et sibi malè constantem; ut næ ipse intelligendo nihil Intelligat. Si quis objiciat, non esse nostrum definire, privato, ut ajunt, judicio, quid in S. Literis conscribendum quidve exauctorandum. Ita sane placet in Locis minime controversis. At hic et Alibi, quo invaluit Lectio vitiosissima, Optimum est revereri præstantissimos Codices, et Rei Summam permittere firmissimis <49v> Argumentis. Ea sibi comparârunt ingenia quidem præcipites et Longè superstitiosi homines, ut loco Religionis intemeratæ simplicis et Apertæ; infucatum quidvis et mysteria depereant, atque id maxime probare quod parum aut nihil intelligant. Per me licet ijs statuere in S. Iohannem, ut velint: Ego tamen qui S. Apostolium eâ observantia tantoque presequor honore, ut sapientissimum et consummatissimum scribendi ratione judicem; Non possum non illi imputare, quod sapiat optimam et Integerrimam Rationem, tantâ præsertim Authorum luce circumfusus Nam in hâc insigni controversiâ stat a meis partibus 4. Synodi Generalis authoritas omniumque Ecclesiarum per orbem Christianum omni sæculo ad Lateranum usque Concilium; Quo Latini Quidam Balatrones male feriati corrupêrunt forte Græcos. Secundum me Quoque in hâc Lite dirimendâ Pronunciant Codices Græci omnes <50r> Atque priscæ Versiones, immo Latinæ omnes Vetustiores et Intactæ. Ecquos autem video pro jure Canonizationis Testimonij Trium in Cœlo militantes? Ecce in primâ Aciê Hieronymum principem et Palmarium ipso hoc Testimonio Ductorem, et qui temere et parum prudenter illum Sunt Secuti. MSS. enim Codices præverecundiâ Viri pudentissimi non crepant nisi duos, nescio quo loco et quo tempore, quibusque oculis conspectos. Nec ipsi à primâ illorum mentione declarârunt quibus in bibliothecis visendi sint. Non iniquum igitur videri debet si Codices illos vocemus fictos et Commentitios, immo justi potius et honesti nomen merebitur; Si fuco et simulatione veritatis abjectâ ingenuè profiteantur, Illorum Codicum Vindices, se nolle diutius orbi Literatæ verba dare, nec præ se ferre exemplaria, quæ nemo mortalium viderit unquam, legeritve.

Ab Hispanis disertè affirmatur se Latinos Codices fuisse secutos, et clausulam <50v> Illam, in octavo versu, [Et hi Tres sunt Unum] omisisse (fretos Authoritate Thomæ Aquinâtis) tanquam ab Arianis insertam. Huic autem Innitentes, Ambrosius, Augustinus, Eucherius, alijque Latini Sæculo Ariano colligebant unitatem Deitatis. Ut Dionys. Alexandrin. Resp. ad Paul. Samosat. Quæst. 4. Ait. Καθὼς γέγραπται ὅτι τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἱμα καὶ τὸ πνευμα οἱ τρεις τὸ ἕν εἰσι. Sed omissio illa jam pro Errore damnatur, clausulâ Eâdem in omnes impressos Codices restitutà. Istâ quoque Clausulâ abfuit in Codice Britannico, jure itaque concluditur fuisse ex numero vitiosorum exemplarium, quod non nemo Larvatus, præ se forens emendationem, corruperat. Erasmus, Adversus Monach. Hispanos in Articulo de Trinitate testatur se nunquam vidisse Codicem Britannicum, ait illum fuisse Recentem, cujus sinceritas illi suspecta fuit; Hunc palam et Sæpius pluribus in Scriptis suis Impugnavit <51r> Quos multis pòst Annis Edidit. Britanni verò qui ob omissum Testimonium Erasmo succensebant nunquam coeccebant Incursantem. Nunquam de Suspectâ prole suâ certiorem Reddiderent Orbem Literatum; nec humanissimi viri monere, uti constringendos et Orthodoxos erigendos Hic Codex reconditior consuleretur. At e Contra, post Admissum in Sacras Literas Testimonium cœleste nihil ultra Solliciti, Quia Voti Compotes Erasmi humanitate facti de illo Codice toto Sæculo, et quod excurrit, siluerisset. Atque ita exolovit liber Britannicus, postquam operâ institutâ fatoque simul functus fuisset. Hæccine verò sic fieri æquum est? Ubinam ille Candor et Integritas quæ Rei tam sancta authoritas postularerit. et sine quibus constare diu nequeat fides illius Testimonij?

Tandem Aliquando, quos oportet, proferant <51v> Exemplaria. Coram orbe Literato de fato illius Testimonij agitur; ut Salvum faciant, codices et Exemplaria honestæ famæ et antiquitatis venerandæ in conspectu Eruditi Orbis compareant. Hâc Conditione si detrectaverint uti Vindices hujus insigni Testimonij; Æquissimum est, ut è Sacro Codice discederet, nec amplius So. Iohanni sucum, aut genti Christianæ fraudem audeat prætendere: qua ab authoritate Hieronymi Sublestâ diu nimium pependit, dicentis se Latinos codices per Græcos corrigisse. Cui Latini Recentiores plus æquo tribuentes, Ausi sunt violare fidem tam Græcorum, quam Latinorum Exemplarium. Cujus gravissimi Sceleris Utinam Viri Sapientes et Ingenui pœnitere tandem minùs erubescant.

Finis.

[1] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[2] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[3] q.

[4] a Suspicor ἐν τη γη non extare in MS.

[5] et fidos

[6] q

[7] q

[8] q.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC