<1r>

ne caperetur fugit, et quatuor menses delituit. Sed oves interea non ferentes absentiam Pastoris in seditionem assurgunt adeo gravem ut Imperator compulsus fuerit missis lituris Athanasium revocare & consedere ut securè & absque metu Ecclesias obtineret. Et hac rebellione factum est ut in Ecclesia Alexandria & Ægypto ad usque obitum suum securè & licenter dominaretur: Imperatore metuente ne orta iterùm Alexandriæ seditione, plebs quæ suopte ingenio ferventior est, publicis rebus damnum afferret. Socr. l. 4. c. 13 & 20. Obit autum 6 Non. Maij A.C. 372. (Baron A.C. 372. 63) Et Petrus quidam in successorum electus est. Sed Imperator audita Athanasij morte, exercitum mittit ad restituendum Lucium qui ante successor Georgij creatus fuerat (            ) Vnde multa confusio, militibus vix. coercentibus pertìnacem et rebellioni asuetum populum. Nam simul atque Lucius Alexandriam venit & Ecclesias occupare agressus est; vulgus palam ei restitit (ut fatetur Sozomenes) & urbe quasi per vim occupata rebelles partim capti partim fugati sunt, & inter alios Clerici & Sacratæ Virgines velut seditionis autoras in crimen vocati sunt. Petrus etiam inter cæterus captus est sed e custodia elapsus Roman fugit. Sozom. l: 6. c: 19 Socr l 4. c 22. Sed post quinquennium ubi Valens Imp. ex Oriente contra Barbaros Thraciam vastantes profecturus res ecclesiasticas negligere coactus est et milites secum abducere, Petrus ex Italia cum literis Damasi ordinationem ejus et fidem homoüsianam confirmantibus, in Ægyptum ad novos motus concitandos revertitur: & inde Populus Alexandrinus resumpta fiducia Lucium quidem exturbat, Petrum vero in locum ejus substituit (Socr. l. 4. c. 37. Sozom. l. 6. c. 39) Imperatore Valente alijs curis distento, ut istis vindicandis haudquaquam vacare posset. Sozom lib. 6 c. 39. Hæc facta sunt f[1] anno 377, ex <2r> quo Ægyptus continuò penes Homousianos mansit. Nam proximo anno, occiso Valente, Gratianus Imperij summam adeptus, cunctos qui a Valente in exilium ejecti fuerant lege lata revocavit. Socr l. 5. c. 2. Sozom l. 7 c. 1. Theod l 5. c.2. Et quarto anno Theodosius vastavit totam Ecclesiam.

Audivistis jam statum Episcopatus Romani et Alexandrini ab Imperio Iuliani ad Imperium Theodosij, hoc est per primus octodecim annos schismatis Homoüsiani: sed ut pateat Schisma hoc sub solis horum duorum auspicijs surrexisse, notari possunt aliqua de statu reliquæ partis orbis Christiani. Eam nondum contaminatam fuisse manifestum est ex Historicis Ecclesiasticis < insertion from f 1v > dicit enim Sozomenos quod Eo tempore quo Theodosius Magnus creatus est Imperator Arriani omnes Orientis Ecclesias adhuc obtinebant exceptis Hierosolymis. Soz. l 7. c 2. < text from f 2r resumes > , sed ἀυτοπτῶν testimonium unum et alterum proferre visum est. Et quidem Hieronymus *[2] anno 372 circiter ex Oriente ad Damascum Episc. Romæ sic scripsit. Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur haereditas. Ibi cæspite terræ fæcundo, dominici seminis puritatem centeno fructu refert: hic obruta sulcis frumenta in lolium avenasque degenerant. Nunc in Occidente Sol justiciæ oritur, in Oriente autem Lucifer ille qui ceciderat, supersidera posuit Thronum suum. Vos estis Lux mundi, vos sal terræ, vos aurea vasa et argentea: hic testacea vasa &c. Basilius verò *[3] anno 371 scribens ad Ecclesias occidentales, statum Orientus sic pleniùs exprimit. Non una Ecclesia neque duæ vel tres[4] in gravem hanc tempestatum illapsæ periclitantur: sed a finibus Illyrici ad Thebaidem usque hæreseos malum depasci <3r> tur – Præsens instat jam nobis naufragium, integerrimi fratres, porrigite manus, non negligite dimidium orbis ab erroribus absorptum. Et in alia ad eosdem Occidentales *[5] subinde scripta Epistola rebelli: Potissimum est, inquit quod requirimus ut ipsi quoque Imperatori per vestram pietatem innotescat Orbis nostri perturbatio confusioque – Hoc hæreseos malum cuncta depascitur, ac periculum est ne vastatis nostris Ecclesijs, & ad sanam in colatûs vestri partem serpat. – Ipsi qæso non vestra tantùm spectate quoniam ad portus appulistis tranquillos sed Ecclesijs illis quæ per tempestatem jactantur manus porrigite – Baptismata sunt apud hæreticos: illi deducunt peregre quovis progredientes, invisunt infirmos, solantur mæstos, adjuvant laborantes & pressos, omnis generis opem ferunt, mysteriorum communiorem administrant. Quod omnia per illos dispensantur et perficiuntur, quasi retinaculum quoddam est plebi, quo ad illorum concordiam astringuntur: ita ut brevi temporis discursu, etiamsi restituatur aliqua libertas, nulla tamen spes reliqua futura sit ad veritatis iterum agnitionem reducendi eos, qui diuturnæ; dilectionis vinculo, hæreticis obstricti sunt.

Ex his satis patet non tantùm Clerum, sed et populum, perpaucis exceptis, hactenus in fide & communione illa perseverasse in quam totus orbis tempore Constantij consenserat. Omnium verò integerrima visa est Asia minor, regio inter cæteras media & ab Oriente et Ægypto per mare et interpositas regiones longiùs dirempta. Atque hoc est quod Salvator promisit Ecclesiæ Philadelphiæ, dicens:[6] Quoniam observasti sermonem tolerantiæ meæ, ego quoque te servabo ex horâ tentationis; quæ <4r> ventura est in orbem universum ad explorandos incolas terræ. Non quod sola Vrbs Philadelphia ruente toto mundo inconcussa et intentata manerat : sed quod ipsa cum circumpositis regionibus in fide staret dum horatentationes totum demum Orbem pervasuræ; hoc est universalis Apostasiæ impetus ille initialis propriè dictus hora vel tempus tentationis, regiones exoticas (Occidentem nempe et Ægyptum) invaderet. Nam hæc immunitas ab hora tentationis huic urbi promissa non magis excludit urbes adjacentes, quàm decem dierum tribulatio aliæque minæ vel promissa singulis urbibus applicata excludunt urbes reliquas.

Cæterùm cùm ista Basilij respiciant tempora quibus Valens Ecclesiæ consulens Homoüsianos intrudentas exulare fecit: considerate statum Constantinopoleos post hæc tempora, sub Gratiano scilicet et Theodosio, & ex ejus fide conjecturam facite de reliquo orbe orientali. Ejus autem statum Greg. Nazianenus in vita sua optimè expressit dum de suo ingressu in urbem istam A.C. 378, & prima prædicatione doctrinæ coequali Trinitate, hæc loqueretur.

Misera quamvis civitatis ob hunc statum

Habensque *[7] legem temporis beneficio

(Nam mos vetustus obtinet legis locum)

Per hæresimque mortua infeliciter,

Adhuc habebat seminis quiddam tamen

Vitalis, hoc est integras mentes fide,

Paucas quidem illas numero, at ingentes Deo,

Mentes recenset qui pias, non agmina.

Et paulo post

Ingressus Vrbem plurimis jactor malis.

Exarsit in me tota primum Civitas,

<5r>

Multos perinde ac si Deos inducerem.

Mirum nec est hoc. instituti sic erant,

Ignota prorsus ut quibus fides pia

Esset, modoque trina quonam est unitas,

Atque una rursum Trinitas.

Sed et Vrbis hujus status fidelis ex facie etiam totius populi quæ ad expulsionem proprij Episcopi & ordinationem Gregorij Nazianzeni luctuosissima instar urbis captæ (ut exprimit Gregorius ipse & nos ex eo supra descripsimus) comparuit. Ex hac igitur tanta urbe fiat judicium de reliquo Oriente.

Nolim tamen – v pag Seq. < insertion from f 6r > Nolim tamen pag. supereriori. hæc ita intelligi quasi Oriens totus in fide absque omni discrepantia permanserit. Nam post motas hasce infelices disputationes asserere filium similem patri, alij ad philosophicas minutias progressi inter se contendebant an filius Patri per omnia similis esset vel similis voluntate dissimilij substantia. [Et quidem verbis magis quàm sensu discrepare visi sunt, his dissimilitudinem ex differentia inæqualium (ni fallor) æstimantibus, illis per similitudinem intelligentibus analogam illam conformitatem minoris ad majorem propter quam minor dicitur majoris Imago non obstante differentia. Attamen ita] Et hæ disputationes primùm ortæ sub finem Imperij Contantij per multitudinem Conciliorum quæ post victam Occidentem convocaverat [unde Ammianus gentilis scriptor l 21 ait ipsum Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundisse, & in ea scrutanda perplexius quam componenda gravius, excitasse dissidia plurima.] post Imperium ejus & successoris Iuliani multùm turbarunt Ecclesiam & facilem reddiderunt victoriam adversariorum. Voluit enim Deus ut Ecclesia tam civilibus discordijs quàm publico hoste caderet ad tentandos inco las orbis Christiani, quorum virtus cùm valde imminui cæpissat per prosperitatem sub Imperatoribus Christianis, sub novis afflictionibus subitò probanda et erigenda erat : Deo misericorde castigante eos quos amat & puniente eorum peccata in hoc mundo ut per varias tandem afflictiones deducat eos in facilitatem æternam. Haec erat vera misericordia & benevolentia Dei in Ecclesiam quam filij hujus mundi non intelligentes sibi gratulantur ob prosperitatem. Sed nos e contra laudemus Deum quod Ecclesiam tam varijs modis per tot secula purgarit & dealbarit, & non expectantes prosperitatem precemur ut in his ultimis & pessimis temporibus ob quorum iniquitatum gratia Dei terram ferè deliquisse vide <6v> {atur} numerus & fides purgandorum augeatur usque dum venerit dies quo Evangelium per omnes regiones terræ prædicabitur

Cæterùm in Oriente si præter eos quo supra diximus fidem rectam secutos, spectemus homousianos: ij etiam inter se valdè divisi erant. Nam plurimi eorum nondum admittentes religionem Ægypti et Occidentis, sed religionem a Concilio Nicæno institutam adhuc retinentes, non agnoscebant divinitatem spiritus sancti. multi etiam adhuc tenebant veram incarnationem asserentes verbum non conjunctum fuisse animæ humanæ incarnatæ sed ipsum more animaæ humanæ incarnatum fuisse & in cruce pro nobis passum. Sed has divisiones et subdivisiones non opus est hic prosequi: hoc tantum noto, quod fides de coequali Trinitate et unione Hypostatica quam Ægyptus et Occidens profitebatur, hactenus parùm obtinebat inter homousianos aliarum regionum sed per gradus inter eos propagata primò maximè impugnata fuit, & contentiones ciebat indies crescentes (                    )donec tandem authoritate Episcopi Romani & Alexandrini in Imperatorum, decretis Concilij Constantinopolitani & crescente secta Monachorum, tam homoüsiani omnes quàm alij multi eo adducti fuerint ut fidem illam amplecterentur.

< text from f 5r resumes >

Manifestavimus qam quomodo Occidens & Ægyptus schisma fecerunt ab Ecclesia illa universali in quam totus orbis Christianus tempore Constantij conspiraverat, dum reliquæ Provinciæ ab Illyrico usque ad limites Orientis paucis hominibus exceptis fidem illam integram servarunt: adeóque quòd corpus Ecclesiæ homoüsianæ genitum fuit bicorne, Episcopis Romæ et Alexandriæ tanquam duobus Regibus Ecclesiasticis totam hanc Ecclesiam ab infantia gubernantibus. Iam verò ut haec omnia clariora fiant, subjungemus sententias unam et alteram ipsorum homoüsiorum eo temporum viventium, quibus constat Ecclesiam istam has Episcopos tunc pro duobus Arbitris et summis Rectoribus ejus , vel, ut ego loquor, pro Regibus Ecclesiasticis habuisse & veneratam fuisse. Et quidem Hieronymus in Oriente commoratus & ibidem ab omnibus ferè oppugnatus *[8] Anno 378 vel 379 sic scripsit ad Damasum, Hæreticus vocor Homousion prædicans trinitatem. Sabellianæ impietatis arguor tres subsistentias veras integras perfectasque personas pronuncians. Si ab Arianis, meritò; si ab orthodoxis, qui hujusmodi <7r> arguunt fidem, orthodoxi esse desierunt. Aut si eis placet; hæreticum me cum Occidente, hæreticum me cum Ægypto, hoc est cum Damaso Petroque condemnent. Quid unum hominem exceptis socijs criminantur? Vides hic Episcopum Romanum pro Occidente & Alexandrinum pro Ægypto ab Hieronymo accipi: & hos apud homousianos omnes in tanta veneratione habitos fuisse ut vel semi-homoüsiani qui Nicænam fidem de filio prolatam solummiodo amplexi, doctrinam de coæquali Trinitate pro hæresi habebant, & eo nomine Hiernonymum et similes vocabant hæreticos, non tamen aude rent hoc nomine accusare hos Præsules religionis homousianæ et si idem sentientes cum Hieronymo, utpote quorum auspicijs tam fides Nicæna revixerat quàm doctrina de Trinitate coæquali formata fuerat et propagata. Cælerùm de horum auhoritate Ecclesiastica adjicimus aliud, idque non parvi momenti testimonium: Edictum nempe Theodosij initio Imperij ejus pro fide homousiana (proculdubio consilio suorum Episcoporum) editum. Huc spectat etiam quot Hieronymus in Epist 2 adv. Vigilantium per interrogationem sic numerat Ecclesias. Quid facient Orientis Ecclesiæ? Quid Ægypti et sedis Apostolicæ quæaut virgines clericos accipiunt aut continentis &c. Hic enim sedes Apostolica perspicuò accipitur pro Occidente & hæc et Ægyptiaca tanquam dua clarissima nominatim ponuntur

Imp. Gratiam. Valentin. et Theodos: AAA. ad
populum Vrbis Constantinopolitanæ.[9]

Cunctos populos quos clementiæ nostræ regit temperamentum, in talo volumus religione versari, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio usque nunc ab ipso continuata declarat; quamque Pontificem Damasum sequi claret & Petrum Alexandriæ episcopum. Hoc est ut Patris &filij & Sp. sancti unam Deitatem sub parili majestate & sub pia Trinitate credamus – Dat 3 Kal. Mart Thessalonicæ. Gratio A. 5, & Theodosio A. 1 Coss. [A.C. 380.]

Hisce adjiciatur sententia Socratis qui de his et sequentibus quinquaginta annis usque ad sua tempora <8r> ex occasione Novatianorum a Cælestino Papa spoliatorum ecclesijs, sic loquitur. Invidia quoque Novatianos attrivit cùm Episcopatus Romanus perinde atque Alexandrinus πέρα τἦς ἱηρωσύνης, ἐπὶ δυναστείαν ἤδη πάλαι προστελθούσηςultra Sacerdotij fines progressus jam olim in dominatum externum degenerasset. Et ob hanc causam Episcopi Romani, ne illos quidem qui cum ipsis in fide consentiebant, liberè conventus agere siverunt: sed illos ob consensum fidei laudantes, omnibus tamen bonis spoliarunt. At constantionopolitani Episcopi ab hoc morbo immunes fuere. Socr. l. 7. c. 11.

Demique Episcopos hosce non tantum duos Reges Ecclesiasticos, sed et potentissimos fuisse constat. Ex eo enim quod Damasus Petrum litteris ad Ægyptios misses in Episcopatu confirmavit, ostenditur eum jurisdictionem quandam in totum mundum ambijsse, ejusque authoritatem vel apud Ægyptios multi factam. Patet insuper authoritas ejus ex sententia Consilij nonaginta Episcoporum A.C. 368 Romæ collecti : qui ad Episcopos Illyrici scribentes hoc argumento conantur abrogare Consilium Ariminense. Neque enim, inquiunt præjudicium aliquod nasci potuit ex numero eorum qui apud Ariminum convenerunt: cùm constet neque Romanum Episcopum cujus ante omnes fuit expetenda sententia, – neque alios hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse. Apud Theod. l. 2. c. 2. Dich hujus mens pleniùs patebit, conferendo cum a[10] similibus expressionibus in Epistolâ Iulij Papæ se supremum asserentis Iudicem Ecclesiasticum, ad quem liceret a toto mundo provocare; & cum decretis Synodi Sardicensis hunc sedi ejus suprematum subinde tribuentis. Nam ad hoc nuper concessum in dijudicandis rebus prærogativum Occidentales alludunt: conati Patriarcham suum modis omnibus attollere <9r> quo adversa Concilia convellerent & se præponerent Orientalibus. Illud denique Sozomenis referentis quomodo Schismata homoüsiorum in Oriente per literas Damasi sedata sunt & repugnantes opiniones subjugatæ, abunde manifestant authoritatem hujus Pontificis. Tempore Valentis, inquit, multæ de divinitate spiritus sancti magna contentione factæ sunt non minùs quàm antea de Dei Verbo. Symbol (blotted asterisk) in text < insertion from f 8v > Huc spectat etiam illud Socratis post centum annos vindicantis authoritatem Papæ Romanæ contra Concilium Antiochenum quod sub Constantio proxime ante concilium Sardicæ Collectum fuit. Sed, inquit neque Iulius interfuit Romanæ Vrbis Episcopus; nec quemquam eò misit qui locum suum impleret:cùm tamen Ecclesiastica regula vetet ne absque consensu Romani Pontificis quicquam in Ecclesia decernatur Socr lib 2. c. 8. Eadem alia occasione repetit c. 17. < text from f 9r resumes > Porrò cùm hæc quæstio agitaretur & contendendi studio magis magisque indies cresceret, Episcopus Vrbis Romæ re comperta scripsit ad Orientis Ecclesias ut Trinitatem consubstantialem& honore gloriaque æqualem una cum Occidentalibus Episcopis confiterentur: Quo facto, utpote controversia judicio Romanæ Ecclesiæ terminata, singuli quievere: eaque quæstio finem tandem accepisse videbatur. Sozon l 6. c 22. Si tantam exercuit apud exteras gentes authoritatem,quid non fecerit Præsul hic in Occidente? Sequenti tamen seculo per confirmatam Imperij divisionem, incursionem Barbarorum, translationem sedis Imperialis a Roma ad Ravennam & Vrbis crebras vastationes, authoritas hujus Præsulis diminuta fuit; non tamen cessavit usque dum a Phocate pleniùs restitueretur.

Vna cum potentia spectari potest splendor regalis et sumptuosa vivendi ratio. Et in hac quoque Papa Romanus eminuit. Testis est Amminanus, qui seditiones describens &horrendas istas{in} ipso Templo commissas cædes quibus Damasus concertando cum Vrsicino Episcopatum obtinuerat; hæc adjicit: Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, hujus rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum jurgari debere: ùm id adepti suit ita se <10r> curi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis incedentes circumspectè vestiti, epulas curantes profusas, adeò ut eorum convivia regales superent mensas, &c. Tanta sane erat Episcopi hujus externa gloria, ut Prætextatus vir Consularis et Vrbis Præfectus, teste Hieronymo, soleret ludens Damaso dicere: Facite me Romanæ Vrbis Episcopum & ero protinus Christianus.

Hæc de Episcopo Romano. Alexandrium verò permagnam, etiam apud exteras regiones, potentiam et authoritatem fuisse, ex ijs solis patere potest quæ Constantinopoli prælicenter gesta sunt. nempe post mortem Valentis Imp. ubi Gregorius Nazianzenus Constantinopolim pergens cæpisset ibi prædicare doctrinam de coæquali Trinitate, & aliquos ad súi sententiam traduxisset : mittit Petrus Athanasij successor, & eum creat Episcopum Constantinopoleos, non obstante quod urbs ista Episcopum suum Demophilum regulari successi one diu ante constitutum haberet. Scilicet mos erat his externarum ditionum invasoribus, ubi non possent Episcopos ad suas partes pertrahere (uti per totum ferè Orientem contigit,) non expectare vacationes sedium sed contemptis legibus Ecclesiasticis Anti-Episcopos constituere, ut Episcopus frangeret Episcopum & populum distraheret. Et quamvis hæc facientes non intrarent per ostium sed ecclesias invaderunt, quietas legitimorum pastorum greges exagitando & urbes turbulentis divisionibus replendo: non potuit tamen legitimus magistratus hos ovilium invasores arcere, quin statim persecutionis infamiâ notaretur. Quinetiam, quamvis hi ovinam pellem quandoque abjicientes, aperta rebellione insurgerent in Magistratum & <11r> acriter pugnando miscerent omnia cædibus (quod sæpe factum in Ægypto:) non potuit tamen Magistratus punire Authores rebellionis, quin Paræsules eorum (Athanasius & Petrus cum similibus) celato prorsus rebellionis reatu & insinuatis alijs causis, hos pro Martyribus vel confessionibus celebarunt: inio nec erubuerunt martyres esse clamitare qui in ipso rebellionis impetu pugnando ceciderunt. Et si talia auderent in Imperatores quid mirum si spernerent coepiscopos, & sub prætextu religionis potentiam et dominatum Ecclesiasticum per totum orbem propagere miterentur? Sed audi quid præterea factum.

Petrus, ubi Gregorium constituerat Episcopum Constantinopolitanum, non multò post a Maximo quodam Gregorij Presbytero & homine Ægyptio, nummis corrumpitur & mittit [11] septum Episcopos Ægyptios qui Maximum hunc loco Gregorij nullo crimine damnati, nedum accusati quod sciam, crearent Episcopum. En egregiam dominatûs licentiam cum turpi avaritia aperta fidei juris Episcopalis violatióne, & execranda Spiritus sancti venditione conjunctam! Facinora quidem viro quem Athanasius amicum charissimum & perpetuum socium atque comitem domi forisque habebat, & ut præ cæteris idoneum, commendabat eligendum in successorum Theod l. 4. c 20. Sed non mirum est eum talia fecisse qui Episcopalum, cùm vi populari retinere non posset, ubi vidit Imperatorem alijs rebus detentum, ut Imperij publicus hostis, iteratis ausibus invasit et concitata denuò seditione rapuit; haec scilicet edoctus exemplo Magistri. Neque minùs culpandus est Episcopus Romanus, qui cum et ipse similiter per seditionem <12r> gravissimam & ingentus cædes in ipso templo factas: Episcopatum victor reportaverat, ubi vidit Imperatorem alijs curis distractum, Petrum literis instigantibus ad populum datis remisit munitum. Sed per tales oportuit cornua Bestiæ surgere ac dominari.

Cæterum ne factis Petri desit fides, accipe narrationem eorem e probatis authoribus. Et quidem Gregorius Presbyter in vita Gregorij Nazianzeni hæc habet. Erat in regia civitate Maximus quidam genere Ægyptius – hic Presbyteri cujusdam opera usus & auro sceleris adminiculo fretus atque Alexandriam mittens, Petrum eo adducunt ut certos homines ad Maximum Episcopum creandum Constantinipolim mittat. Et quidem hæc dicto citiùs gerebantur. Aderant *[12] ex Ægypto qui Episcopatum Maximo darent. Talis Petrus ille erat qui cùm priùs Gregorium in Throno collocasset, postea Maximimum Epi{sco}pum instuebat, ne literas quidem eas, quas ad Gregorium scripserat veritus. Postquam igitur advenêre qui ab eo missi fuerant – Maximum Episcopum creant. &c.

Sed et eadem ipse Gregorius Nazianzenus in vita sua sic descripsit.

– Petrus ipse Præsulum illorum arbiter

Prius quidem nos litteris clarissimis

Fucoque vacúis, litteræ ipsæ

Facient, sacrato fixerit nos in Throno,

Dignatus atque nomine sit Atestetis:

Nunc venit autem νεβρὸs, ἀνtὶ παρθένου.

Hæc clara non sunt, hæc egent interprete.

Visum quid unquam dignius scena fuit,

Permulta quamvis lusa sint valde improba?

Aliud videbis ludicrum quod sit magis.

Vinum asserebat quispiam omnia vincere,

At fæminam alter: tertius palmam dabat

Vero. dedissum robur ast ego maximum

<13r>

Auro, arbitratu cuncta quod vertit suo. &c.

Pergit dein describere undenam aurum hoc manibus sacrilegis conquesi stum sit & quomodo Maximus ordinatus sit.

Cum itaque Petrus hæc sibi arrogarit facienda in summa urbe Constantinopoli & Athanasius etiam cum suis in Conciliabulo Alexandrino, ut dictum est, eadem licentia constituerit episcopom Antiochio (quæ duæ erant totius orientis præcipuæ Metropoles) liquet Episcopum Alexandrinum his temporibus authoritatem quandam et jurisdictionem in totum Orientem insurpasse. haud minori licentia quàm Episcopus Romanus dominabatur in Occidente. vel potius utrumque per totum Orbem dominasse generali quadam authorite, speciali verò hunc in Ægypt libya et Pentapoli illum in Occidente regnasse

Atque ita, ut omnia ab initio repetam, ostendi religionem homoüsianam post Concilium Ariminense & ovitum Constantij, a Papa Alexandrino et Romano quasi fontibus duobus profluxisse & propagatam fuisse, eosque duos his temporibus solos istius religiones Principes vel ut proprio nomine dicam, Papas, hoc est Episcopos Episcoporum, ineffrenata licentia, longe latique dominasse

Patet igitur Ecclesiam Papisticam quæ in hunc usque diem perseverat bicornem surrexisse, post tempora Constantij: Quoniam vero contendi potest hanc Ecclesiam non tunc primum ortam fuisse sed ab ipsis Apostolorum temporibus propagatam, et ab Arrianis regnante Constantio oppressam, post ejus obitum restitutam fuisse in pristinum statum; proponemus jam originem Ecclesiæ hujus inquirendam eamque tam ex schismate quàm ex hæresi indigitabimus.

De origine schismatico
Ecclesiæ Papistica bicornis.

Sciendum est itaque quod Ecclesia per primos ferè <14r> decendum est neque {quod} {illeg} trecentos annos sub Imperatoribus {illeg} {huici}aflicta & [13] persecuta, permansit integra & sine aliqua memorabili revolutione. Dein publico illo hoste per victorias Constantini sublato itur (ut solet) af civilia bella. His occasionem disputatio inter Alexandrum Episcopum Alexandriæ, & Arium ejusdem Ecclesiæ Presbyterum ministrabat. At discordiæ ingruentes mox sedatæ sunt a Concilio Nicæno, et uno dehinc generalis (paucis hominibus exceptis quos non adnumero) continuavit per triginta duos annos ad usque concilium Sardicæ. Tunc primum ortum est schisma inter Orientales & Occidentales, quod post septum annos mitigatum est Occidente per Constantium subacta; & post alios quatuor annos planè sanatum in Concilio Ariminensi: at elapsis amplius quatuor vel quinque annis novo prorsus more novaque per Episcopos Romaæ Alexandriæ introducta religione recruduit. De hoc posteriore schismate res est: Sed ejus notitia pendet a priore.

Quæritur itaque an Oriens vel Occidens schisma fecerunt ab Ecclesia illa Catholica quæ in fide consentit ad usque contentionem Alexandri et Arij, in communione verò ad usque concilium Sardicense. Et ad hoc determinandum imprimis ponam fundamenta ex quibus schisma dijudicam possit.      Fund: 1. Disrupta Ecclesia: pars illa quæ neque sponta recedit a communione, neque dat alteri parti justam causam recedendi ; Non potest essa schismatica.      Fund 2. Pars illa quæ sponte recedit sine justa cause est schismatica.      Fund 3. Pars illa quæ facit alteram partem objustam causam recedere est schismatica.      Fund 4 Sed omnium maximè schismatica est quæ et ipsa dat alleri parti justam causam recedendi, & propter <15r> dissidium {a} causa ista pendens sponte recedit dum altera pars communionem ambit.                      F5. Per justam causam recedendi intelligo iniquam conditionem communionis postulatam vel necessariam conditionem denegatam. Symbol (big sort of non-capital e) in text

Iuxta hæc principia quæ per se manifesta sunt patebit schisma fuisse Occidentalium ubi ostendero hæc trià. 1 Quod Orientales nullam iniquam conditionem communionis exegerint ab Occidentalibus. 2 Quod Occidentales exegerint iniquam conditionem ab Orientalibus. 3 Quod Occidentalis sponte discesserint ob non admissam illam conditionem, dum Orientales ambiebant eorum communionem. Hæ autem patebunt ex historia, quam paulo fusiùs prosequi non pigebit.

Historia Ecclesiastica.

< insertion from f 14v > Contigit. Festo quodam die Alexandrum Episcopum Alexandræ videre eminus atque ea quæ in Ecclesijs geri mos est. Sed cum intentius diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quædam etiam secretiora & mystica. Perturbatus ilico vocari ad se elericos suos jubat atque eis quid eminus ipse videret, ostendit. Tum abire eos et comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, vel quid egissent, vel quomodo, percunctatur. Illi ut talis habet ætas, pavidi, negare primò, deinde rem gestam per ordinem pandunt, & baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per unum eorum nomine Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligentur inquirens ab his qui baptizati dicebantur quid interrogati fuerint quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat: Vbi videt secundum religionis nostræ ritum cuncta constare, collocutus cum cocilio clericorum statuisse traditur illis quibus integris interrogationibus & responsionibus aqua fuerat infusa interari baptismum non debere, sed adimpleri ea quæ a sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos quos ludus ille vel Presbyteros habere visus fuerat vel ministros, convocatis parentibus sub Dei obtestatione tradit Ecclesiæ suæ nutriendos. Parvo autem tempora cum a Nolario integre & a Grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuò tanquam fidele Domini commendatum a parentibus restituitur Sacerdoti.(Rufin l 1. c 14. Socr l 1 c 15 Som l 2 c 17.) Non tamen semper apud Alexandrum mansit sed profectus in Eremum Antonio monach adhæsit (Ipse in Vit. Anton.) Hunc Alexander in tabernium adscivit, usus ejus opera in scribendo et prælegendo, quod munus Lectorum et Amanuensium esse solet. Postea ad Diaconi functionem eum evexit (Oratio incerti de Vit. Athan. & Sozom. l. 2 c. 17.) Præter Dialecticam & Rhetoricam Iuris etiam scientiam caluit, (Sever. l. 2 c 51) Cæpit autem clarescere sub Licinio per disputationes adversus Gentiles (Martyrol. Rom. d. 13. Ian.) & cum fuerit subtillisimi vir ingenij &acer in rebus gerendis & præterea scientijs instructus Alexander senex tardus hujus demum consilijs in negotijs Ecclesiasticis se mancipavit: ut in sequentibus videbitis.     pag. sec. vers.

<15v> Interim florebat populus Dei, &cum alaeritate quadam ae tripudio honestis actibus incumbebat. Nullus erat foris metus qui perturbationem afferet; quippe cum Dei optimi maximi beneficio, amæna & profundissima pax Ecclesiam undique communiret. Sedenim invidia nostris bonis insidias struens subsederat. Quæ primiùm quidem intro repens, postea in medio sanctorum cœtu tripudiavit. Tandem vero Episcopos inter se commisit, tumultum et altercationem inter eos excitans, divinorum dogmatum obtentu. Exinde tanquam ex levi quadam scintilla, gravissimum exarsit incendium. Quod quidem ab Ecclesia Alexandrina velut a capita exorsum, universum posthæc Ægyptum & Libyam & ulteriorem Thebaidem peragravit. Sed et reliquas urbes ac provincias depastum est : adeo ut non solum ipsos Ecclesiarum Atistites verbis inter se digladiantes, verùm etiam plebam ipsam discissam cernere liceret; alijs horum alijs illorum partibus amplectentibus. Porrò rerum quæ gerebantur spectaculum eo usque processe indignitatis ut in medijs infidelium theatris, divinæ prædicationis venerabilis doctrina turpissimo risu ac ludibrio traduceretur. Euseb. vit. Const. l. 2 c. 61. Harum autem discordiam historia hujusmodi est.

Anno 323 ad finem vergente, ubi Constantinus modo vicerat Licinium et paem ecclesijs restitue rat, contigit Alexandrum Episcopum Alexandriæ – pag. sup.

< text from f 15r resumes >

Circa annum 323 a[14] quando Constantinus modo vicerat Tempore belli ultimi {illeg}eimani Licinium : contigit Alexandrum Episcopum Alexandriæ b[15] inter confabulandum cum Presbyteris suis quæstionem proponere de natura filij; & cùm Presbyteri variè responderent voluit tandem Alexander veritatem disputatione discerni. Dum Quæstio, inquit Sozomenes, adhuc anceps ac dubia videbatur, Alexander initio paululum vacillavit πὴ μὴν τούτους τῆ δὲ ἐκέινγς ἐπαινῶν nunc hos laudans nunc illos. Sozom. l 1. c 15. sed cum illa pars a quibus erat Arius unus e Presbyteris deflexisset ad assertationes quasdem a Christianis auribus alienas: Alexander indignatus se contulit ad alteras partes, et collecto centum ferè Episcoporum Concilio excommunicavit e duodecim ejus Presbyteris hos sex Arium, Achillam, Aithalem, Carponem, Arium alterum et Sarmatem; e Diaconis Euroim, Lucium, Iulianum, Menam, Helladium, Gaium; cumque his Secundum et Theonam Episcopos Libyæ. [Alexand. Epist. apud Socr. l. 1 c. 6. Sozom l 1. c 15.] <16r> < insertion from f 14v > Anno 312 sub Const{antino} et Licinio Imperatoribus pax universalis Ecclesijs restuitur postea tamen Licinius Ecclesias Orientis turbare cœpit: sed anno XIV Kal. Octob. Nicomediæ a Constantino vincitur. Ex quo tempore < text from f 16r resumes > Exinde vero populi non exigua pars ad eos se contulit. Et cùm Alexandriæ hic rerum statu esset, qui cum Ario erant Nam qui eum Ario erant ad Episcopos aijusque civitatisa[16] Legationem mittunt. Et conscripta fidei suæ formula ab eis contentunt ut siquidem rectè se habere ipsis videretur istiusmodi de Deo sententia scriberent Alexandro ne ipsis succenseret: sin minùs docerent ipsos quem admodum sentire opporteret. Quo factum est ut ab universis episcopis eadem quæstio passim agitari cœperit: et alij quidem scripserunt Alexandro ne Arium ejusque sectatores in Ecclesiam admiteret nisi opinionem suam priùs abjecissent. Alij verò ne id faceret obsecrabat. Cùm igitur Alexander multos sanctioris vitæ specie venerabiles & dicendi arte pollentes Arianis favere animadverterat ad præcipiuà Eusebium qui tunc temporis Nicomediensem Ecclesiam gubernabat, virum doctissimum magnæque in palatio authoritatis, cunctis ubique Episcopis scripsit ne illis communicaretit, [Sozom l 1 c. 15] Eusebium simul carpens tanquam malevolum & dicta Arij & saciorum propter quas excommunicati sunt exponens & redarguens ut videre est in ipsa Epistola apud Socr l 1. c 6.

<17r>

< insertion from f 16v > Eorum inquit qui ab Ecclesia defecerunt hæc sunt nomina Arius Achillas, Aithales, Carporus, alter Arius, Sarmates, Euroius, Lucius, Iulianus, Menas, Helladius, Gaius: cumque his secundus et Theonas qui aliquando Episcopi sunt appellati. Ea verò quæ sine ulla scripturarum authoritata commenti temere effutiunt sunt hujusmodi – < text from f 17r resumes > Quamobrem suapte[18] <18r> natura conversioni obnoxius est ac mutationi perinde ac reliqua rationalia. Extraneum & alienum est verbum, ac semotum a Dei substantia. Invisibilis atque inenarrabilis est filio pater. neque enim perfecte & exactè filius novit patrem, neque eum perfecte videre potest. Nam nec suam ipsius substantiam novit filius, cujusmodi sit. Propter nos enim factus est, ut per eum tanquam per instrumentum Deus nos crearet. Nec ipse extitisset unquam nisi Deus nos creare voluisset. Et cùm quidam eos interrogasset intrum Dei verbum mutari posset sicut mutatus est Diabolus, ipsi non veriti sunt respondere: certè potest, est enim mutabilis naturæ, genitis et mutabilis existens.Hæc igitur dicentem Arium & summa cum impudentia affirmantem nos quidem una cum Ægypti ac Libyæ Episcopis fere centum in unum congregatis, tum ipsum tum eos qui illi adhæserunt anathemate {percutines} Eusebius verò eos suscepit impietatum pietati & veritati studens miscere mendacium. Sed nequaquam prævalebit – Quis enim Ioannem audiens dicentem. In pricipio erat verbum : non condemnet eos qui asserunt, fuit tempus cum non esset? Aut quis audiens hæc verba ex Evangelio: Vmgenitus filius: & Per ipsum facta sunt omnia: istos non aderit affirmantes filium esse unum ex creaturis? Enimverò quomodo potest unus ex illis quæ per ipsum facta sunt? Qoumodo potest esse unigenitus qui juxta illorum sententiam una cum reliquis omnibus in creaturarum ordine censetur? Qua ratione ortus sit ex nihilo cùm pater dicat, Eructavit Cor meum verbum bonum : & alibi, ex utero aute Luciferum genui te. Aut quomodo substantia dissimilis est Patri cum sit imago perfecta et splendor patris : cumque ipse dicat Qui vidit me vidit patrem. Quod si fillus ratio patris, est ac sapientia, quomodo fuit tempus cum non esset? Perinde enim est ac si dicerent Deum aliquando rationis & sapientiæ expertem fuisse &

<19r>

Beato Papæ et Episcopo nostro Alexandro Pres     byteri & Diaconi salutem in Domino.[20]

Fides quam a majoribus accepimus & a te didicimus, beatissime Papa, ejusmodi est. Credimus unum Deum, solum ingenitum, solum æternum solum principio carentem, solum verum, solum immortalem, solem judicem omnium, moderatorem et administratoem immotum et immutabilem, justum, bonum, legis & Prophetarum ac novi Testamenti pariter Deum : qui unigenitum filium [21] ante sempiterna tempora genuit : per quem et secula et reliqua procreavit omnia. Genuisse porrò dicimus reipsa non specie tenus, ac propria voluntate subsistentem illum talem <20r> condidisse ut usque converti neque mutari possit: perfectam Dei creaturam sed non tanquam rerum creatarum aliquam: [22] fœtum sed non tanquam unum e cæleris. Nec quemadmodum Valentinus asseverabat emissionem quandam illum esse Patris fœtum aut ut Manichæus eundem ilum fœtum partem esse dixit patri consubstantialem. Neque ut Sabellius, qui unitatem [23] filium - patrem dixit. Non item ut Hieracas lucernam a lucerna, aut lampadem in duas partes divisam. Neque verò ejusmodi, ut cù priùs fuisset, postea sit genitus ac denuò creatus in filium. Quemadmodum in ipse, beatissime Papa, media in ecclesia, & consessu sænumerò qui hæ assererent refutasti. Sed, ut diximus, Dei voluntate ante tempora & sæcula omnia creatus est, & vitam et existentiam a Patre accepit, ac gloriam Patris coexistentis cum illo. Neque enim existinandum est; Patrem, cùm omnium rerum ei possessionem traderet, sibi ipsi quod ingenita quadam in se ratione continebat ademisse. Fons enim ille omnium est

Quamobrem tres sunt [24] substantiæ Pater Filius & Spiritus Sanctus. Et quidem Deus cum rerum omnium causa sit, solus ex omnibus principij est expers. Filius verò sine tempore genitus a patre, & ante sæcula creatus ac fundatus, non erat antequam gigneretur : sed sine tempore & ante omnia genitus solus a solo Patre [25] productus est. Non enim æternus aut coæternus aut coingenitus est cum patre. Neque simul cum Patre existentiam habuit et nonnulli de his secundum aliqui loquuntur, constituentes ingenita duo principia. Verum sicut unitas et principium omnium ante omnia Deus est. Quare etiam ipso Christo prior est ut a te didicimus cùm id media in Ecclesia prædicares. Igitur quatenus a Deo ut esset consecutus est; nec non et vitam et splendorem cæteraque quæ in ipsum collata <21r> hac ratione principium illius Deus est. Est enim illo prior, ac princeps, utpote Deus ipsius qui ante ipsum fuerit, a quo etiam ille prodierit. Quod si istius modi loquendi rationes: Ex utero, Et, a Patre exivi et venio; quasi consubstantialis partem, aut emissionem cum nonnullis accipianus, compositus erit ac divisibilis pater & mutabilis. Imò illorum opinione corpus, & quoad in ipsis est, quæ corpori consentanea sunt patietur expers corporis Deus. Benevalere te optamus in Domino, beatissime Papa. Arius, Ethales, Achilles, Carpones, Sarmatas, Arius Presbyteri. Diaconi Euroius, Lucius, Iulius, Menas, Helladius, Caius. Episcopi Secundus Pentapolis, Theonas Africanus, Pistus.

< insertion from f 20v > ‡ Extat præterea parsa[26] Epistolæ Eusebij Pamphili ad Alexandrum in qua reprehendit eum ob malam representationem sententiæ Arij in Epistola ejus supra memorata. Epistola sic incipit. Quanto labore et diligentia in has literas inciderim & Dein sic pergit: Arium ejusque studiosos accusant hæ litteræ quod Filium ex non entæ instar unius omnium esse dixerint. Illi vero Epistolium attulerunt quod ad te scripserunt in quo fidem suam exponentes his verbis confitentur quæ sentiunt: Legis Prophetarum & Novi testamenti Deum ante sempiterna secula sibi filium unigenitum generasse, per quem et secula et omnia fecit. Generasse autem non [*[27] videtur] sed in veritate propriæ voluntati substituisse immutabilem et inalterabilem creaturam Dei perfectam, veruntamen non ut unam creaturarum. Tua verò Epistola accusat eos quasi dixerint quod filius faetus, tanquam unus omnium: cum tamen hoc non dixerint sed aperte pronuncient, non ut unam creaturarum: Vide ne dederis statim illis occasionem ut ea etiam calumnienter, & assumant quæcunque voluerint. Iterum accusas eos quod dixerint quod qui est non existentem genuit Miror sanè si quispiam aliter dicere poterit. Nam si unus est qui est: manifestum est, quod ex eo genitum est omne quod est, estque id post illum. Si verò qui est non unus sit: sed et filius sit qui est: quomodo eum qui est, qui est genuit? Sic enim qui est duo fuerint.

Non multo post Arius pulsus est Alexandriâ et tunc scripsit Eusabio Nicomediensib[28] in hunc modum

Omnem adversus nos movet Machinam Alexander Papa: adeo ut nos etiam velut impios urbe expulerit quia non assentimur istæ publice prædicanti semper Deus semper filius – – Et quoniam Eusebius frater tuus Episcopus Cæsareæ & Theodotus [Laodeceæ] & Paulinus [Tyri,] Athanasius [Anazarbi,] Gregorius [Beriti] & Ætius [Lyddæ] omnes denique per Orientem episcopi asserunt Deum principij omnis expertem existere ante filium, anathemate damnati sunt exceptís duntaxat Philogonio Antiochiæ, Hellanico Tripoleos, & Macario [Hierosolymorum] hominibus hæreticis nec eruditis in fide, qui filium esse dicunt alter eructationem, alter projectionem, alter coingenitum. Quas impietates ne audire quidem possumus etiam si mille mortes nobis minentur hæretici. Nos verò quid dicamus et quid sentiamus < text from f 21r resumes > — Nos verò quid dicamus & quid sentiamus, professi sumus & nunc profitemur: Filium non esse ingenitum nec partem ingeniti ullo modo neque ex aliqua subjecta materia: sed voluntate & consilio substitisse ante omnia tempora & secula [ [29] plenum Deum unigenitum immutabilem, Et antequam gigneretur aut crearetur aut statueretur aut fundaretur, non erat Ingenitus enim non erat. Persecutionem patimur propterea quod dixerimus eum esse ex non extantibus. Quod ideo diximus quia nec pars Dei est, nec ex ulla subjecta materia. Ob id exagitamur, reliqua tu nosti.

<22r>

fidem nostram vobis exponimus. Est autem hujusmodi. Credimus in unum Deum, Patrum omnipotentem, visibilum omnium et invisibilium creatorem: & in unum Dominum Iesum Christum, Dei Verbum, Deum de Deo, lumen de lumine, vitam ex vita, Filium unigenitum, primo genitum omnis creaturæ, ante omnia sæcula a Deo patre genitum, per quam omnia facta sunt: qui propter nostram salutem incarnatis est, & inter homines versatus : qui passus est, & resurrexit tertia die : ascendit ad patrem & iterum venturus est cum gloria ut vivos judicet ac mortuos. Credimus etiam in unum Spiritum sanctum. Horum unumquemque esse ac subsistare ceredentes: Patrem vere Patrem, Filium vere Filium & spiritum sanctum vere spiritum sanctum: sicut er Dominus noster cum discipulos suos ad prædicandum mitteret, dixit: Ite ac docete omnis gentes baptizantes eos In nomine Patris & Filij & spiritus sancti. De quibus etiam affirmamus nos ita tenere atque ita sentire & olim ita tenuisse & usque ad mortem retenturos atque in hac fide constanter permansuros esse, omnem impiam hæresim anathemate damnantes. Hæc nos omnia sincere atque ex animo sensisse, ex quo nosmet ipsi nosse potuimus, atque etiamnum sentire & loqui verissime coram omnipotente Deo & coram domino nostro Iesu Christo testificamur, parati certissimis probationibus ostendere & nobis persuadere nos præteritis etiam temporibus ita credidisse, atque ita prædicasse.

Cùm hæc a nobis, pergit Eusebius, fides esset exposita, nullus erat contradicendi locus. Sed et Imperator ipse noster Deo carissimus eam rectissime conceptam esse primum omnium testatus est : atque ita sentire se affirmavit, cunctosque hortatus est ut ei assentirantur atque subscriberent, una duntaxat voce consubstantialis adjecta. Quam quidem vocem ipse quoque interpretatus est, asserens consubstantiale a se <23r> dici non juxta corporis affectiones ; neque per divisionem, aut per sectionem quandam filium ex patre subsistere. Fieri enim non posse ut materoiaæ expers natura & intellectualis atque incorporea corpoream ullam affectionem admittat : sed divinis arcanisque rationibus id esse intelligendam. Ac sapientissimus Imperator ita tum philosophalus est. Illi vero occasione vocis illius consubstantialis hujusmodi formulam conscripserunt. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium Creatorem: & in unum Dominum Iesum Christum, filium Dei, genitum ex patre unicum, hoc est ex substantia patris: Deum de Deo, lumen de lumine Deum verum de Deo verum, genitum non factum: consubstantialem Patri, pro quem omnia facta sunt, quæ in cælo sunt et in terra.Qui propter nos homines & propter nostram salutem descendit, incarnatusque & homo factus est, & passus. Qui resurrexit tertia post die : ascendit ad cælos, venturus est ut vivos judicet ac mortuos. Et in spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt : Fuit aliquando tempus cum non esset & antequam gigneretur non erat: vel quod de non extantibus factus sit : aut qui ex altera substantia vel essentia dicunt esse filium Dei, aut creatum, conversioni mutationique obnoxium, anathematisat sancta Catholica&Apostolica Ecclesia. Euseb. apud Socr. l. 1. c. 8.

Hanc autem fidei formulam Hosius concepit (Athanas. ad solit. circa med. p 387) Hunc enim, cum comitatum secutus esset, Imperator colebat & amabat plurimum (Socr. l. 1. c. 7) eratque multo omnium sermone celebratus (Euseb. vit. Const. l. 3. c. 7.) Vnde cum Romani Pontificis Legato duo, qui non erant Episcopi, primum locum in Synodo tenere non posseat, huic primus defertur : ut constat ex subscriptione ejus quæ in primo loco reperitur (Socr l. 1. c. 13.) Tanta autem erat hujus viri influentia in Episcopos tantaque acutoritas apud Imperatorem ut Synodus determinationem ab eo maxime acceperit; quemadmodum [30] Severus testatur, dicens quod Nicena Synodus <24r> auctore illo confecta habebatur.

Cùm igitur præfatum fidei Symbolum proponeretur, Imperator, ut ex Eusebio audivistis, omni artificiorum genere, blanditijs argumentationibus, interpretationum subtilitate, supplicationibus, &, quod majus erat, tacito exiliorum metu reluctantes ad subscribendum adegit. Pauci verò fortiter restiterunt: qui quidem tam pauci erant, ut præ concedentium multitudine Eusebius eos pro nullis haberet: nempe septendecim numero: licet et horum plerique paulo post quadantenus concedentus exilium evaserint.

Cæterum de horum numeris diversæ sunt opiniones [31]Hieronymus vult omnes subscripsisse & a Synodo susceptos fuisse etiam Arium ipsum : & quo hoc comprobet provocat ad Acta Synodi. Sed fallitur egregie. Nam, præterquam quod Acta Synodi aliter se habent, quodque Arij receptio contigit post exilium Nicænum (ut in sequentibus patebit:) [32]Valesius contra Hieronymum et ejus sequaces disputans, ex epistola consilij, ipsius Nicæm ad Alexandrinos, abunde salis demonstravit Arium cum alijs quibusdam exulasse.

Alij opiniantur duos tantum ex Episcopis Theonam Marmoricæ & Secundum Ptolemaidos exulasse : quæ conjectura ex epistola Synodi ad Alexandrinos, ubi hi duo solummodo nominantur, nata videtur : cum tamen Synode hic propositum esset, ea sola commemorare quæ ad Diœcesise Alexandrinam spectabant. Ad Theonam et <25r> Secundum [33] Socrates addit Eusebium Nicomediæ, Theogonium Nicææ, et Marim Chalcedonis, eosque jam exulasse docet qùod vocem homousij amplecti nollet. Sed fallitur. Eusebius & Theogonius non jam exularunt sed postea, idque non propter vocem homousij sed alia de causa, ut mox dicetur. Maris tamen jam exulasse videtur

Cæterum conjecturis eorum qui non viderant Acta Synodi praetermissis veritatem ex ipsis Actis potius depromamus. De his testis esse potest Rufinus, quem, præter ea quæ ex alijs dedicerat, ipsa etiam Acta vidisse, ex eo satis constat quod in Historia sus Canones Synodi abbreviavit. Is autem rem sic gestam narrat. [34] Decem, ait, et septem soli tunc fuisse dicuntur quibus Arij fildes magis placeret, extrinsecus creatum Dei filium ex nullis substantibus et non ex ipsa Patris Deitate progenitum confirmandes. Defertur ad Constantinum Sacerdotalis Concilij sententia. Ille tanquam a Deo prolatam veneratur. Cui siquis tentasset obniti velut contra divina statuta venientem, in exilium protestatur acturum. Sex itaque soli cum Ario se patiuntur expelli, reliqui vero undecim, consiliointer se habito, adquiescunt ad subscribendum manu sola, inquit, non mente. Cujus simulationis auctor præcipùe extitit Nicomediæ Episcopus Eusebius. Ita Rufinus. [35]Nicetas verò expressè loquitur. Ex actis, inquit Synodi quæ passim circumferuntur, constat septendecim. Episcopos una cum Ario defecisse, quorum sex in ejus hæresi persteterint,undecim autem palinodiam canentes, manu quidem subscripserunt, animo vero non item. His præturea conforme est quod Sozeomenes lib 1 c 20 scribit: nempe solòs septendecim initio opinionem Arij comprobasse , plurus tamen ex illis ad alteram sententiam illicò se transtulisse. < insertion from from the end of the line > Vide et Gelasium Cyzicenum qui nominatim recenset novem Eusebium Nicomediæ, Theoge Nicææ, Marem Caledonis, Theodorum Heracleæ Menophantum Ephresi, Patrophi <25v> lum Scythopolis, Narcissum Neronidis, Thenoam Marmoricæ & Secundum Ptolemaidos & addit alios octo fuisse, & ex his omnibus undecim subscripsisse, cæteris sex exulantibus.

< text from f 25r resumes >

<26r>

Sex igitur exularunt, Quod autem ad reliquos undecim attinet, cum Eusebius Nicomedienses dux eorum extitevit, [36] suo efficiens consilio ut cæteri subscriberent: non dubium est quin omnes subscripserint eadem lege et conditione. pag prec < insertion from f 25v > pag.seq Quomodo autem hi subscripsere Eusebius et Theogonius (qui fuit etiam ex undecim,) in [37] Epistola sua ad Episcopos describunt. Significamus vobis, inquiunt, nos et in fide unanimes conspirasse et notione. homousij diligentur examinata, omni studio in pacem incubuisse, nullam unquam hæresin seculos. Cumque ob securitatem et tranquilitatem ecclesiarum ea suggessissemus quæ nobis in mentem veniebant & eos quibus a nobis satisfieri oportebat confirmassemus, fidei quidem subscripsisse, anathematismo vero noluisse subscribere. Quæ verba sic se habent ac si Eusebius et Theogonius dixissent. Cum aliqui nobiscum superessent qui nollent subscribere, et notione homousij diligenter examinata, ob pacem ecclesiarum ea suggessissimus quæ nobis in mentem verniebant, nempe ut fidei tandem subscriberemus licet non anathematismo, atque socios nostros in hac sententia confirmassemus : fidei quidem subscripsimus, anathematismo non item. < text from f 26r resumes >

Hoc etiam de istis undecim observare videor, quod non suscripserint eadem die cum cæteris. Illos Imperator suaviter aduxit ad subscribendum : hi postea metu exilij cesserunt. Id enim ex modò citato Rufini loco colligitur: ut et ex [38] Epistola Constantini ipsius ad Nicomedienses, ubi in Eusebium, quem tum mittebat in exilium, sic iratus invehitur. Quoniam, inquit, de hoc ipso Eusebio livitati vestræ pauca dici oportuit, meminit patientia verstra Synodum in urbe Nicaæa fuisse celebratum. – Eusebium verò cum quanta putatis còncursatione, utpote ab ipsa conscientia convictus, quanta cum ignominia, confutatæ undique falsitati patrocinatus est : nunc diversos homines clam ad me mittens, qui pro ipso orarent : nunc auxilium aiquod a me postulans, ne tanti sceleris convictus honoris sui gradu depelleretur. Addit et [39] Philostorgius Eusebium cum suis subscripsisse cùm Con <27r> stantina soror Imperatoris hoc consilium eis suggessisset. At ista concursatio, istæ mediatorum supplicationes clam factæ, istud Consilium Constantinæ fieri non potuere in medio Synodi. Vt post excessum Imperatoris factæ fuerint necesse est. Ab eo igitur tempore cum multitudo jam cesserat, Eusebius exilium sibi {caesi} paucis qui supererant metuens Imperatorem sollicitare capit, ac tandem Constantinæ auscultans, obtinuit per mediatonem amicorum, ut non exularent quotquot fidei tantum subscriberent; & tunc demum cum alijs decem ex septendecim qui hactenus reluctati sunt, fidei soli subscripsisse.

Ex his coarguitur opinio vulgaris quod ex patribus concilij hujus soli septendecim reperti sunt qui ab Ario steterunt. Hi soli quidem diutius steterunt vel potius perstiterunt : neutiquam condemnationi ejus sed fidei homousiane tantum subscribentes. At horum numerum præ multitudine eorum qui prius cedentes tam anathematismo quàm fidei subscripserunt, Eusebius pro nullo habuit. [40] Describens enim gesta Imperatoris in Concilio, ait : Alius Imperator argumentis presuadet, alios orat et flectit, eosque qui recte dixissent laudibus afficit & universos ad concordiam incitat ; donec tandem eos concordes in omnibus de quibus antea certabatur, et consentientes effecit: adeo ut unius fidei consonantia apud omnes obtineret. Ita ille : licet septendecim eo tempore superessent quos Imperator non posset ad concordiam deducere. Rufini igitur & Recentiorum oscitantiam salis mirari nequeo ; qui præter hos septendecim, neminem prorsus Eusebianum fuisse animadvertunt. An, Eusebiam omnes tam fortitur se gesserint ut nemo prorsus eorum Anathematismo subscripserit ? An septendecim contra trecentorum vociferatus multorum dierum disputationem fixo pede sustinere potuerint ? An ad hos paucos comprimendos opus <28r> fuerit solemni illo. Imperatoris consessu & moderatione? Certe multitudo erat quam Hosiani, etiam Imperatorijs fulti influentijs opprimere non potuerunt, quamque ideo Imperator ipse suo signam congressu judicabat. His cedentibus, reliquos septendecim despectui habuit et solo exilio coercendos esse duxit.

Nomina horum Episcoporum quatenus ab illis alterius partis distinguuntur, perpauca supersunt. Inter primos numerandes est Eusebius Cæsariæ. Hic enim non erat e septendecim sed cum primis cedens coram Imperatore tam anathematismo quam fidei subscripsit ut ex sua ipsius epistola mox audietis. Philostorgius nominatim recenset viginti duos Episcopos qui Ario patrocinabantur in hoc Concilio, quorum plerosque probabile est non fuisse ex septendecim. Præter istos, ait [41] Gothofredus, et alij memerantur, et in his Menophantus Ephesius (Theod l 1 c 7) quem et inter principes Eusebianorum Athanasius numerat.

< insertion from f 27v >

His adde Melitium qui Synodo interfuit et subscripsit. Hinc enim cum suis Arij partes ab initio fovisse scribunt Socrates lib 1 c 6 & Nicephorus lib. 8 c 11, & 46 Vnde et Socrates lib 1. c 9 eundum Hæresiarcham vocat. Athanasius tamen quo Meletianos convelleret, in Apollogia 2da commentus est eos non nisi post Synodum Nicænam ad Arij partes se contulisse. Et Athanasium secutus videtur Epiphanius

< text from f 28r resumes >

Et fortè Eusebius posuerit solos Episcopos, Eustathius adjecerit etiam Legatos absentium episcoporum (Nam alij quidem præter Pontificem Romanum Legatos miserunt ad Concilium & nominatem Episcopos Byzantij:) Constantinus autem proximo rotundo numero usus fuerit. Quanta fides Athanasio debetur, ex sequentibus patebit.

<29r>

Eorum verum qu {preter Alexandria} ad {Rozsere} principes erant Hosius (Sabellianus ut ex Concilio Sardicensi patebit,) Eustathius Episcopos Antiochiæ (postea depositus ob Sabellianismum (Socr. l 1. c 24.) stuprum et tyrannidem (Theod. l 1 c 21. Philostorg      ) & contumelias in matrem Imperatoris (Athanas. ad Solit. sub initio). Deinde) Macarius Hierosolymorum repertor crucis per miraculum (Rufffin. l. 1. c 7,8) , Marcellus Ancyræ quæ caput est Galatiæ (postea depostitus ob Hæresin Pauli Samoseteni. Socr l 1 c 36) Paphnutius Thadbaidos, Spiridiou Cyprius, Iacobus Nisibenus, (Principes Monachorum) alijque. Quibus ut coadjutorem egregium adde Athanasium Diaconam quem Alexander Nicæam secum duxit, ut in Concilio ad jumento illius uteretur (Socrcr l 1 c 15) fortiter contra Eusebianos dimicabat (Socr l 1 c 8) æ Alexandri aderat consilijs, senem quamplurimum juvans (Ruffin l 1 c 5) quique exinde maxima pars hujus disceptationis haberi cæpit (Socr l. 1, c. 17) AcDe quo [45] Concilium Alexandrinum, episcoporum octoginta quos ipse Athanasius quatuordecim abhinc annis ex omni Ægypto congregavit, perhibet hoc testimonium. Cùm Arius, inquiunt, ab Ecclesia per Alexandrum, ejectus esset et Eusebiani multis adhortationibus Alexandro scriberent ne Arium extra Ecclesiam relinqueret, Alexander autem nollet recipere Eusebiani in Athanasium ejus Diaconum iras convertunt. Ex quo, cùm eum assiduum esse apud Alexandrum & in pretio habere curiosè animadverterent, atque ejus pro Christo pietatem in Synodo Nicæna, ubi cum magna libertata contra Arianorum impietatem disseruerat, experti essent eorum odium in immensum crevit. Vbi autem Deus eum ad Episcopatum provexerat veterem jam olim malitiam refoventes – modis omnibus conjurationem in eum coquebant. Hæc illi : ex quibus quisquam facile collegerit tardum, senem tota hac disceptatione se consilijs hujus juvenis credidisse: ita ut Eusebiani non tam cum Alexandro quàm cum Athanasio sub persona Alexandri contenderint: quin et Athanasium, eùm disputator esset longe omnium acerrimus, in disputatione illa initiali inter clericos Alexandrinis qua Alexander ex <30r> fluctuante moderatore factus est tandem Athanasianus, non minimas partes egisse.

Vdiamus tandem quo sensu Patres utriusque partis consenserint in fidem Homousij, & eidem Symbolo subscripserint.Sensus autem Athanasiorum ( namque hoc nomine, hos ab alteris deinceps distinguam) ex ipsius Athanasij scriptis optimè colligetur.

Hic igitur in Oratione contra Gentis [46] sub finem, ut et in altera De incarnatione Verbi [47] sub finem, disputat quasi Verbum seu filius esset propria & unica mens & sapientia patris, ita ut siquis neget Patrem condidisse & jam gubernare mundum per hoc Verbum, is statuat mundum sine ratione & mente consistere & rationem a rerum natura excludat. Rursus in [48] Epistola de Synodo Nicæna Facultates Patris prædicat esse filium. Si, inquit Ratio et sapientia et Virtus Dei est Christus, hæ autem [49] facultates esse Dei existimandæ sint : sequitur omninò si filius factus sit, fuisse quando non erant hæ. Erat igitur tempus quando Deus his carebat, quod absurdissimum est. Et paul [50] ante accusat Eusebianos quasi Deum aliquando ἄλογον fuisse statuerent dum reasserunt fuisse antequem. Erat Verbum. Et rursus [51] Epistola ad Serapionem de Filio, ita disputat contra Eusebianos Si Fons, inquit, & Lux et Pater est Deus, nefarium dictu est τὴν πηγην ξηράν fontem exaruisse, aut Lucem sine scripsa, vel Deum sine λογῳratione fuisse ἵ να μὴ ἄ σοφος καὶ ἄλογος καὶ ἀφήλγης ᾽ῇ ὁ Θεὸς, ne Deus insipiens & irrationalis ac tenebrosus habeatur. Idem argumentum sæpe repetit in quinque Orationibus contra Arianos, ubi et alia multa in eundem sensum passim occurrunt. In [52] Oratione prima, accusat Eusebianos quod statuunt aliud esse in Patre proprium verbum, aliam <31r> coeternam sapientiam in qua Verbum istud fecit. Deinde sic argumentatur. Si, inquit, alia est sapientia in Patre præter Dominum, etiam sapientia facta est in sapientia. Quod si sapientia est Verbum Dei, sequitur Verbum in Verbo factum esse et si verbum Dei est filius sequitur etiam filium in filio factum. Qua igitur ratione locutus est Dominus Ego in Patre et Pater in me, si sit alius in Patre in quo et ipse Dominus factus est : aut quomodo Ioannes, eo omisso, de isto refert; Omnia per ipsum facta sunt et sine ipsum factum est nihil. Hæc ille : quibus Similia multa habet in sequentibus orationibus. In [53] Oratione autem tertia reprehendit Eusebianos quod distinguunt inter λόγον & νοῦν verbum filium & mentem internam patris. & [54] paulo post dicit: Vnius Dei una est Imago, unicus λόγον, unica sapientia. Quapropter admiror, pergit, cur isti, cum unus sit Deus, plures secundum sua excogitata Imagines Sapientias & λόγους introducunt, & [præter illum unicum] alium dicunt esse propri-rum & naturalem λόγον patris in quo filium procreavit. Et[55] paulo post Eusebianos sic reprehendit. Dùm nobiscum, inquit, depugnant, eo quod asserveremus semper Dei Verbum fuisse, ipsi quoque suorum obliti, sapientiam cum Deo increatam coexistere dicunt. Ita per omnia in tenebris volutantum dum et veram Sapientiam abnegatam volunt & eam quæ non est indagant. Iterim Oratione quarta [56] sub finem contra Arianos filium voluntate patris genitum abstruentes hæc fatus est. X < insertion from f 30v > X Quocirca Dei voluntas quam de regeneratis omnibus juxta et de simul conditis habet, inest in Verbo, in quo quæcunque visa sunt et facit et regenerat . Atque hoc iterum Apostolus indicat scribens at Thessalonicenses : Hæc est enim voluntas Dei in Christo Iesu erga vos. Iam vero si ni quo facit in ipso est et voluntas, in Christo autem inest Patris voluntas, quonam pacto potest ille voluntate esse genitus. Si enim ipse uoluntate, ut vos dicitis est genitus, necesse est eam quæ de eo fuit voluntatem in alio quodam verbo constare, per quod et ipse sit genitus. Et postea. Dicit Solomon &c < text from f 31r resumes > Dicit [57]Solomon, Deus Sapientia funda vit terram et præparavit cœlos in prudentia. – et ut [58] Apostolus scribit Thessalonicensibus: [59] Voluntas <32r> Dei in Christo Iesu est. Est ergo filius Dei ipsum Verbum et sapientia, ille est prudentia et viva voluntas, in eo volunta patris, ille veritas et lux et potentia patris est. Quod si sapientia et prudentia est voluntas Dei, et filius est illa ipsa sapientia, per consequentiam qui dicit filium esse voluntate patris, perinde loquitur ac si diceret sapientiam in sapientia conditam et filium in folio factum et Verbum per verbum creatum. Cæterum illud cum Deo pugnat, illiusque scripturis adversatur, siquidem non voluntatis sed ipsius paternæ substantiæ proprium splendorem & characterem filium prædicat his verbis: Qui cum esset splendor gloriæ & forma substantiæ ejus.[60] — Et paulo post. Rectè dixeris Patrem diligere et velle filium & filium diligere et velle patrem, non tamen ut filius dicatur effectus voluntatis (ne Valentiniana hæresis immittatur in Ecclesiam) sed viva voluntas & vere naturalis filius quasi lucis splendor. Ita enim Pater dixit Eructavit cor meum verbum bonum. Filius etiam Ego in Patre et Pater in me. Si autem verbum est in Corde, [61] ubi voluntas? & si filius est in Patre, ubi rursus voluntas? Et si ipse Voluntas est quomodo voluntas in voluntate fuerit? absurdum id quippe ne scilicet etiam Verbum sit in verbo & filius in filio & sapientia in sapientia, quemadmodum sæpius jam diximus. Omnia enim patris filius est, et nihil in Patre ante Verbum, sed in Verbo voluntas et per verbum ea quæ sunt Voluntatis in opud consummantur. Rursus in Oratione quinta, cum Eusebi <33r> ani objicerunt internam sapientiam Patris pertinere ad Patrem sicut sapientia hominis ad hominem, nec posse a Patre distingui, adeoque eos qui putant filium esse hanc sapientiam confundere eum cum Patre, & sic. in hæresem Sabellij incidere; [62] Athanasius inter alia respondet: Non est pro gentilium opinione idem sapiens et sapientia, aut idem pater et Verbum. – Adversatur huic opinioni sacrarum literarum constitutio quæ Patrm & Filium, sapientem et sapientiam, Deum et Verbum agnoscit. Hæc et alia multa ejus generis in isitis Orationibus occurunt. Sed Athanasij mens ex allatis abunde satis innotescit.

Iam verò cum Alexander fuerit Athanasio conjunctissimus non mirum est si et ipse eadem senserit. Hunc enim eadem sensisse constat ex Epistola quam per orbem misit, ubi describendo hæreticas opiniones Arianorum, inter alias hanc recenset. Christus, inquiunt, abusive catachrestice dicitur Verbum atque sapientia : quippe cùm et ipse extiterit per proprium Dei verbum & per sapientiam quæ in Deo est, in qua Deus tum cætera omnia tum eum ipsum fecit. Deinde in eadem Epistola hanc eorum sententiam sic refellit. Si filius, ait, estλόγος καὶ σοφία ratio et sapientia Dei, quomodo fuit tempus cùm non esset? Perinde enim est ac si dicerent Deum aliquando ἂλογον καὶ ἂσοφονirrationalem et insipientem fuisse. Hæc Alexander in ipsa Epistola circulatoria, cui Episcopi ejus partis, ut supra ostensum est, subscripserunt antequam convennerunt in Synodo Nicæná. Cùm igitur et illi omnes huic opinioni subscripserint, constat hanc fuisse communem <34r> omium sententiam. Quinetiam Imperator Constantinus eandem doctrinam ab Episcopis hauserat. Namque in Epistola contra Arium quam proxime ante Synodum Nicænam per totum Imperium promulgari curavit, sic Arium reprehendit Vnum dicis Deum: habes ejusdem nae sentitæ. Sic igitur sentias. Ejus essentiæ λόγονet principij et finis expertem λόγονesse dicis : eo contentus sum ita crede. Siquid præterea adjungis, id tollo. Siquid ad impiam separationem fraudulenter consuis, id nec videre nec intelligere me confiteor

Ex collatis igitur his omnibus constat hocfuisse totius disputationis fundamentum. Asse{rie}tat Arius inter disputandum, duos esse patris λόγους, sive duas sapientias : unam ingenitam, alteram genitam : illam a qua Pater denominatur sapiens, hanc in illa sapientia genitam : illam attributum patris, hanc subsantiam proprijs attributis præditam : illam proprie ac juxta usum vulgarem vocis dictam sapientiam & λόγον, hanc catachresticè sive præter usum istum vulgarem vocis sic dictam: illam Deo patri essentialem ita ut ab eo distinguinequeat, hanc a Patre diversam, & paterna virtute subsistentem : illam sine quo Pater non est ens completum & perfectum, hanc non pertinentem ad completionem et perfectionem patris, sed ab ejus natura completa et perfecta distinctam, quatenus Deus totus & integer genuerit Deum totum & integrum perfectus perfectum, completus completum.       Alexandro igitur hæc doctrina de duabus sapientijs ac duobus λόγοις Dei paradoxa visa est, ejusque tarditati offendiculum peperit. Essentialem Deo sapientiam negare non potuit. Alteram igitur it tollendam, et solam illam quæ Deo essentialis est agnoscit. Negat filium Dei qui ab attributis paternis diversus est, quique unicus est filius vere genitus, & paternis attributis quæ non <35r> sunt genita tribuit nomen filij, distinguens inter Deum et attributa ejus, et ex unico Patre conficiens duos Patrem et filium, quasi Deus esset pater attributorum.

Hoc igitur fundamento quod filius sit ista Dei sapientia qua Deus sapiens est, iste λόγος quo intelligens est, quique adeo ad essentiam vel substantiam patris pertinet, statuerunt Patres Athanasiani in hoc Concilio, filum esse coessentialem sive ὁμούσιον patri. / Hoc inquam commune fuit fundamentum Patrum istius < insertion from f 34v > istius partis ut ex prǽvijs subscriptionibus patet. Sunt autem alia quædam ad Homousion spectantia in quibus suspicor hos patres minus inter se convenisse. Nam cum sententia illa quod filius sit interna et essentialis sapientia Patris quam nos Attributium dicimus, fundamentum fuerit errorum Sabellianorum Samosatenorum et id genus Hæreticorum qui confundebant filum cum Patre : fieri non potuit quin istiusmodi Hæretici animadvertentes fundamentum suorum dogmatum ab Alexandro strui, confluerent ad ejus defensionem : præserim cùm in ejus epistola Encyclica cui sub initio subscribendum erat, nihil reperiretur quod eorum sententijs apertè contradicerat. Apertè dico: namque aliquid satis insinuatur eorum sententiæ contrarium. Scilicet inter errores Arij Alexander hunc recenset quod discerat: οὔτε δὲ ὅμοιος κατ' οὐσίαν τῷ πατρί έστιν, Filium non esse similem patri secundum substantiam. Dein contra sic disputat πῶς ἀνόμοιος τῇ ουσίᾳ τοῦ πατρὸς, ὁ ὢν ἐικὼν τελέια, Quomodo substantia dissimilis est patri cùm sit imago perfecta & splendor patris, cumque ipse dicat, Qui videt me videt patrem? i. e. in imagine. Alexander hic non culpat Arium quod filio propriam tribueret ὑσίαν, sed quod hanc statueret paternæ dissimilem, et e contra pro similitudine ὑσιῶν non pro identitate disputat. Dissimilitudini enim ὑσιῶν non opponit illud Ego et Pater unum sumus in quo unitas fundari solet sed hoc, Filius est Imago Patris. Vnde et in Epistola ad Alexandrum Byzantij sæpius vocat filium ὑπόστασιν : Υπόστασις enim et ὑσία eo tempore idem significabant. Symbol (cross crosslet) in text < insertion from the right margin of f 35r > Symbol (cross crosslet) in text Patrem etiam et Filium vocat ἀλλήλων ἀχώριστα πράγμτα δύο, duas res a se mutuò inseparabilis, & τὰς τῃ ὑποστάσει δὺο φὺσεις duas quod substantiam naturas. Quintetiam dicta Servatoris Qui videt me videt patrem, et Ego et pater unus sumus, in quibus scilicet unitas <35v> substantiæ fundari solet, in Epistola ad Alexandriè Byzantij exponit de similitudine non de unitate. Quod satis ostendit eum de unitate illa nondum cogitasse. Sic enim scribit Dominus dicit, ait, Ego et Pater unum sumus non quo scripsum patrem renunciat, nec quo duas substantiâ naturas unam esse demonstret : sed quoniam Patris filius expressam Patris similitudinem exactissimè servat, quippe qui per omnia similitudinem ejus a natura impressam habeat sitque imago Patris nulla in re dissimilis & primitivi exemplaris expressa figura. Vnde etiam Philippo tunc videre cupienti Dominus abunde commonstra. Dicenti enim, Ostende nobis Patrem, respondet, Qui vidit me vidit & Patrem. Quippe cùm per purissimum & animatum speculum divinæ imaginis ipse conspiciatur Pater. Ita Alexander ; utrumque locum de similitudine exponsens, & priorem regans de unitate naturæ exponi : Quod singulariter expendendum est. Hanc Similitudinem Alexander sæpe inculcat, de unitate vero ne verbum quidem habet. Omnimodam tantum asserit similitudinens eamque non æqualis ad æqualum sed minoris ad majorem. Non est ex minoritate hanc plenam similitudinem colligit in eadem Epistola hoc modo. Est, inquit, filius Imago Patris exactissima & in nullo discrepans. Quippe liquet eum imaginem esse plene omnia continentem quibus maxima similitudo, sicut ipse Dominus docuit cum ait : Pater major me est. Ita ille quasi: dicere vellet neminem nisi magnum aliquem Deoque simillimum sic se cum Deo conferre potuisse. Et quamvis qlibi filium hoc solo vult inferioruem esse Patre quod non sit ingenitus, hanc tamen inæqualitatem non tantum nominis & relationis esse confessus est sed et naturæ ipsius ; quatenus scilicet substantia quæ per alia substantiam subsistit, natura sua inferiorem esse oportet quàm alia illa substantia quæ propria vi et natura subsistere potis est. Etenim in eadem Episola ad Alexandrum Byzantij scribit : multum interesse inter Patrem ingenitum et res ab illo creatas ex nihilo tam rationales quàm rationis expertes, ὧν μεσιτεύουσα φύσις μονογενὴς, inter quæ media est natura uningenita.

Alexander itaque a doctrina Eusebianorum duas confitentium inæqualis & similes substantias nondum plene recesserat, sed dum hos fugere conatus est in Sabellianismum ex parte tantum inciderat, & utriusque sententiæ terminos contradictorios nectendo, mediam quandam doctrinam composuerat, nomen substantiæ divinis tribuens attributis, & sic Deum unum simplicissimum in duas substantias <36r> distinguens.

Alqstamen eóm qui Alexandro adhærebant alitur sensisse supra insinuavi. Eustathius Antiociæ Sabellianus erat Marcellus Ancyra Samosatenus uterque de Deitate idem sentiebat, in doctrina de incarnatione tantum discreantes. Idem præterea sentiebat Hosius ut ex Concilo SerdicenSi manifestum est cui scilitet ista Hosius moderabatur quodque pdatris & filij & sanctus spiriti unicam constituebat ὐσίαν, unicam ὑπόστασιν Eam esse ὑπόστασιν filij quæ sola est patris. Vnum sine altero ne nominari quidem posse. Filium esse δύναμιν patris λόγον illum præter quem non est alius,. sapientiam item Hunc Deum et filium dici propter unicam ὑπόστασιν ejus & patris. & Illud ego et pater unum sumus dictum esse ob unitatem ὑποστάσεως. Hæc erat sententia Consilij istius influentijs Hosiànis constituta, quæ quidem quàm diversa sit ab illa Alexandri quam consona principijs Sabellianorum quis non videt? Et ne putes Hosium Cum suis aliquam disctinctionem inter Patrem & Filium admisisse quam Samosateni & similes non admitterent sciendem est distinctionem personarum non nisi post obitum Hosij a discipulis ejus inventam et prædicatam fuisse ut in sequentibus aperiemus.

Iam quod ad Eusebianos attinet, eorum doctrina ex epistolis & Symbolis supra recitatis et posthac recidendijs constare potest, & brevitur ad hunc modum explicari potest. Vnum esse Deum simplicissimus sapientissimum potentissimum & rerum omnium auctorem. Hujus ineffabilem omni-potentiam ad productionem rerum diversonè {genicum} graduum & ordinum non tantum & extendere ad creationem hominum angelorum & similium naturarum peccabilium sufficere sed et ad productionem naturarum his longe præstantionum impeccabilium, immutabilium, omni perfectionis genere præditarum ad sui ipsius expressam similitudenem, in quantum natura genita ac dependens similis esse potest s naturæ ingenitæ ac independenti. Hanc potentiam Deo temere adimere ac denegare audacis esse ingenij et impij atque divinam omnipotentiam blasphemantis. Nullas vero in Deo facultates frustra sitas esse, & proinde Deum aliqua produxisse naturis peccabilibus perfectiora, nempe spiritum propheticum Supra Angelos, Filium autem Supra ipsum spiritus, ejus substantiam æquæ ac facultates substantiæ genità esse, totum genitum de toto ingenita, substantiam de substantia, spiritum completum lutum de spiritu completo, perfectum de perfecto verum Deum de vero Deo. Hunc ante omnia sæcula et omnis creatura, genitum, et per hunc tanquam per manum cætera omnia a Deo creata & gubernata. Cum autem Iam vero quod ad nomia {ab} filij, Verbi, sapientiæ, creatura & similia {secundum} <36v> quod Deus , ubi mysteria sua revelationibus ad ea exprimenda non fingat voces populis antea ignatas sed voces quæ apud homines antea in usu erant, adhibere solitus sit, {His}autem voces cum ab hominibus ad res mundanas exprimendas excogitatæ sint, juxta proprias istas earum significationes non esse aptæs ad ad divina mysteria adaæquate exprimenda , sed tantum obscure adumbrare posse quatenus inter ista mysteria et res mundanas quas voces istæ significant, analogia quædam et similitudo uttet imperfecta intercedat. Hujusmodi locutio per Analogicus & schemata ubique in scripturis occurrit, etiam ubi Deus se clarius exprimere posset. Cum Deus igitur opera sua revelare vellet hominibus, defecti aptiorum vocum eas elegit per quas homines sua opera vel productiones exprimere solebant: nobilissimam & {imm}ediatam suam productionem contulit cum nobilissima productione humana & filium vocavit, actumque producendi generationem alius minus nobiles productiones quas condidit per filium contulit cum manufacturis hominum quæ minus nobiles sunt quam liberi, & nominibus inde mutuatis vocavit opera et creaturas, & horum respectu filium vocavit manum & brachium suum, quatenus scilicet hæc condidit & regit per filium. Igitur juxta hanc analogiam Christus genitus est non factus, cætera facta non genita Ita, quidem stricta loquendum est, licet aliquando cùm non stricte ' attenditur ad hanc analogiam, filius dicatur creatura (ut in Apoc.                      Prov 8       juxta septuaginta Interpr & veteres,) & vice versa creaturæ dicantur filij, (ut                     )

< insertion from f 37r > His non obstantibus permagnam esse differentiam inter generationem filij et creaturarum, juxta illud Generationem ejus quis enarrabit. Filius utique ex patre immediatè generatur, solus ex solo, ; creturæ {illeg}tem ex patre producuntur mediatione filij: < text from f 36v resumes > — Rursus cum filius media natura existat inter Deum & creaturas, ac Deus numquam se immediate revalet creaturis sed soli filio immediatè & creaturis solummodo per filium, ideo facta comparatione inter filium & vocem per quam homines mentem suam aperiunt filius dicitur λόγος τοῦ θεοῦi. qua voce e. Verbum vel pe{illeg}o Dei qua tamen voce non {tantum} significatur quatenus Deus alloquitur creaturas per illum & ratio vel mens Dei quatenus mens Dei in illo est sicut mens hominis in verbis continetur. Et hujusmodi erat Theologia Eusebianorum.

<37r>

Quo sensu Symbolum compositum fuit manifestum est ex sententia Hosij qui id composuit. Certè hic expressiones ex substantia Patris et ὁμοούσιον adhibuit, in favorem ad denotandum filium ex Patre esse ut virtutem proprietatem vel attributem ex substantiæ & non aliam substantiam habere præter illam Patris. Hanc tamen opinionem magis secreteis artificijs quam aperta disputatione patrocinatus esse videtur. Nam præterquam quod opinio illa dudum in Paulo Samosatens Sabellio & similibus comdemnata fuerat, & ea de causa latebras diu captaverat, jam parati erant in ejus condemnationem non tantum Eusebiani sed alij quotquot cum Alexandro filium et patrem duas esse substantias credebant. Præterea Imperator non tam eruende veritati quam componendus litibus niter Alexandrum et Eusebianos operam dabat, et Hosius Comitatum seculus morem gerebat <37v> Imperatori. Quomodo igitur iste novas disputationes proponere ausus sit, quibus lites augerentur et Imperatori major crearetus molestia ? Rursus Eusebiani duas aperte professi sunt. Idem fecit Alexander Neque hoc lature potuit, Se igitur Hosius contradicere ausus fuisset disputation de substantia filij subinde nata fuisset quale{s} ta nemo commemoravit. de modo quidem generationes utrum necessitatenaturæ fuit vel voluntariò, ab æterno, vel non ab æterno disputabant substantia sit vel solummodo facultas & proprietas in paterna substantia subsistens, nullum extat vestigium. Denique Eusebiani contra adversarios ita disputabant ut qui crederent duas substantias ab illis concede neque suspicarentur istam doctrinam a quibusvis eorum in dubium vocari. Etenim contra homousion disputantes dicebant (Socr l    c    confer cum Euseb. Epist. ib.) Hac inquam sunt verba disputantium contra eos qui duas concedebant substantias per homousion intelligi sed quomodo homousiæ essent explicare non possent. Et quamvis Eusebiani sic disputarunt, & Hosiani facilè diluere possent objectionem si substanitam filij negare ausi fuissem et dicere filium non esse ex patre ut substantiam de sustantiæ sed tantum ut virtutem ex substantia non tamen ausi sunt sic respondere sed Imperator pro eis respondet id non juxta affectiones corporum sed divinis arcanisque rationibus intelligendum. Naque responsio ultrior data commemoratur.

Ex his itaque colligo totam disputationem inter Eusebianos & eos qui cum Alexandro sentiebant fuisse; Et Hosium Eusthatium Marcellum et similes privatis opininibus solummodo studuisse quatenus sub specie suffragatorum Alexandri id facere liceret. Iam verò qua ratione lis in Alexandrum et Eusebianos conposita fuit Eusebius Cæsereæ –

< text from f 34v resumes >

Alexander itaque a doctrina Eusebianorum duas confitentium inæqualis et similes substantias nondum plenè recesserat , sed dum hos fugere conatus est in Sabellianismum ex parte tantum incidirat, & utriusque sententiæ terminos contradictorios nectendo, mediam quandam doctrinam composuerat. Nomen substantiæ divinis tribuebat attributis et sic Deum unum simplicissimum distinguens in duas substantias, earum similitudinem & nexum essentialem per vocem ὁμοουσίου videtur intellexisse, dum Sabelliani Samosateni et similes eam <35v> filium referentes ad substantiam Patris, eandem vocem de unica utriusque substantia interpretarentur.

Expositis horum sententijs, videamus jam ex altera parte quo sensu Eusebiani subscripserint.– < text from f 35r resumes > Videamus jam ex altera parte quo sensu Eusebiani subscripserint. Et hoc Eusebius Cæsereæ in Epistola ad Cæsarienses suos eo ipso tempore data, descripsit[63] his verbis. Quæ de fide ecclesiastica in magno Concilio Nicææ congregata tractato sunt, verisimile quidem est jam vos aliunde didicisse, fratres carissimi, cum accuratam rerum gestarum narrationem fama plerumque præcurrere. Verum ne istiusmode remore res vobis aliter quam se habet nuncietor, necessarium putavitmus ad vos mitere ; primum quidem fidei formulam a nobis propositam; de inde alteram quam Episcopi quibusdam ad nostram adjectis appendicibus promulgarunt.Dein Symbola illa duo quæ supra audivistis recitans, hæc subjicit. Cùm hæ ab illis dictata esset fidei formula, id quod ab illis dictum erat ex substantia Patris & ὁμοούσιος non absque examine prætermissimus. Hinc igitur variæ quæstiones ortæ sunt & responsiones : & quænam esset eorum verborum sententia, accuratè expandebatur. Ex has quidem voces ex substantia fassi sunt hoc significare, filium quidem esse ex patre sed non tanquam partem ipsius patris. Hunc sensum ut nos quoque amplecteremur æquum omninò videbatur cùm pia doctrina prædicat, filium ex patre esse, non tamen partem esse illius substantiæ. – Pari ratione <38r> has etiam voces approbavimus, genitum non factum Nam factum, verbum esse dicebant commune reliquis omnibus creaturis quæ per filium factæ sunt, quibus nihil simile habeat fiilius ; ac proinde eum non esse facturam sed longe præstantioris esse sustantiæ quam factura quævis. Quam quidem ex patre esse divina docent oracula, arcano quodam qenerationis modo, qui nec verbis exprimi, nec intelligentia comprehendi ab ulla possit creatura. Sid etiam llud Consubstantialem esse filium Patri, cum allatis rationibus discussum esset, convenit non justo corporum modo neque – instar mortalium animantium accipi debere. Nam neque per divisionem substantiæ, neque per abscissionem, nec per mutationem paternæ essentiæ atque virtutis id posse constare. Verum hoc, consubstantialem esse patri, nihil aliud significare, quàm filium Dei nullam cum creaturis ab ipso factis similitudinem habere ; sed solius patris a quo genitus sit per omnia similem esse ; nec ex alia quadam substantia vel essentia sed ex patre esse. Quod cum ita expositum fuisset, meritò approbandum esse censuimus: quandoquidem non nullos ex veteribus insignes Episcopos & dissertos scriptores, in explicanda patris ac filij divinitate hoc vocabulo consubstantialis usos esse cognovimus. Atque hæc dicta sint de fide quæ Nicææ promulgata est. Cui quidem consensimus omnes non leviter et inconsulò, sed juxta sensus allatos, qui coram ipso religiossisimo Imperatore dicussi & obrationes superius expositas ab omnibus comprobati sunt. Sed et αnathematismium qui post fidei formulam ab illis est promulgatus, haud <39r> quaquam moleste suscepimus eo quod peregrinis & a sacra scriptura alienis vocibus uti prohibeat, ex quibus omnis ferè dissentio ac perturbatio Ecclesiarum exorta est.

– Quin et istud priusquam gigneretur non erat anathemate damnare haud incongruum duximus, eo qoud apud omne in confesso sit, illum esse filium Dei etiam ante corporalem nativitatem. Iam verò Imperator noster Deo carrisimus ratiocinando abstruebat, etiam secundum divinam ipsius generationem illum esse ante omnia sæcula. Nam priusquam actu gigneratur, potentia erat in Patre ingenita quadam ratione: cùm Pater semper sit Pater, rex item semper atque servator ; Et omnia sit potentia, semper" eodem modo ac similiter se habeat. Hæc vobis necessariò scribenda esse duximus dilectissimi ut vobis liquidò demonstremus, quanto cum judiciò, tum dubitatio, tum assentio nostra librata sit : & quod rectè atque ordine, primum quidem at extremam usque horam restitimus, quamdiu nonnulla aliter quàm oportuit scripta nos offendebant : tandem verò ea quæ non molestæ erant sine contentione amplexi sumus postquam nobis verborum sententiam candidè examinantibus apparuit, ea prorsus cum illis convenire quæ nos ipsi in fide primum ac nobis exposita confessi fueramus. Hæc Eusebius: quæ omnia fideliter relata esse non est dubium, siquidem hæ literæ ad publicam notitiam destinatæ sint, & Eusebius vir cantissimus & Imperatoris semper observantissimus non ausus fuisset tam Imperatori a quo hæc omnia comprobata esse dicit quam Synodo cujus defensioni permulti jam passim advigilabant, calumnias tam aperte struere. Hæ litteræ in multorum manibus conterebantur et inter alios Athanasius Eusebij hostis acerrimus eas viderat, et tamen nec Athanasius quod scio aut alius quisquam qui Concilio inter fuerat, Eusebium reprehendit unquam vel res aliter gestas <40r> fuisse narravit. Imò Constantinus, cui hæ literæ si insinceræ fuissent certè multum displicuissent, a tempore hujus concilij Eusebium adeo dilexit ut diversas litteras ad eum scripserit & dignum prædicaverit qui totius Orbis Episcopali fungeretur.

Iam verò ex hac Epistola observandum venit, Quod Hosiani sub initio disceptationis illius quæ coram Imperatore habita fuit, nonnulla scripserant in Formula fidei quibus Eusebiani nollent assentiri, sed fortiter resistentes expungi tandem effecerunt. Hinc patet Eusebianos non prorsus concessisse in sententiam A{dsacr}sanorum , sed eos nolentes volentes Eusebianis in aliquibus indulsisse, Observandum est præterea quòd Eusebiani non concessere filium, ab æterno fuisse, nisi quatenus potentia erat in patre antequam gigneretur: quodque Constantinus nihil amplius ab eis exeit quàm ut potentia saltem si no actu filium semper fuisse in Patre concederent. Hinc enim patet Imperatorem, ad cujus mentem omnia gesta erant, non huic incubuisse ut omnis conspirarent in eundem sensum, sed id tantum egisse ut pacis gratia quocunque demum sensu subscriberent. Paradoxoni igitur videri non debet quod Eusebius scribit de interpretatione vocis ὁμοουσίου : nempe quod Imperator Et Synodus nihil amplius per vocem istam significandum exegerint quam filium esse Patri per omnia similiem. Vox ὅμος similem significat ǽque ac parem: et aliquando in compositione etiam retinet hanc significationem, ut in his: ὁμοπαθὴς similibus passionibus obnoxius ὁμόνεκρος mortuo similis quoad corruptionem. ὁμοφλοιος similem habens corticem. Iam verò dicendum est Eusebianos vel in hoc sensu vocem homousij accepisse, vel in sensu adversariorum, hoc est ita ut Filius intelligeretur esse illa Patris coessentialis Sapientia a qua Pater denominatur Sapiens. At si Euse <41r> biani conspirassent cum adversanijs in hunc sensum, nihil reliquum fuisset offendiculi nulla amplius discrepantia cum tamen Eusebius expresse scribat se ad ultimam horam restitisse donec aliqua quæ aliter scripta fuerant quàm oportuit, e formula fidei tollerentur. Quâ de causâ, quaso, hæc deleta sunt, si Eusebiani in una voce homousij totam adversariorem sententiam concederent? ‡ < insertion from f 40v > Alexander accusaverat Arium quasi filium statueret dissimilem patri, & contra disputans similitudinem filij apprimè asseruerat. Non mirum igitur si in Symbolo Nicæno eandem similitudinem in Arij condemnationem asserere vellet. Siquid amplius intelligi vellet, id non potuit exprimere. Imperator quidem hærentibus succurere conatur dicendo id divinis arcanisque rationibus intelligendum esse. Sed Eusebiani claram expositionem postulabant. Cum igitur voces quasdam quæ offendiculo erant, regici jam ante effecisent, atque metus ita esset ne hac vox defectu claræ expositionis similiter rejiceretur, quid mirum si Alexander cum suis expositioni de similitudine filij tandem acquiescerent, præsertim cum putarent Arium in ista expositione condemnari ut ex Anathematismo {patet} ubi dissimilitudo rursus condemnatur. Siquid amplius AlexSymbol (cross crosslet in circle) in text < insertion from the top of f 40v > Symbol (cross crosslet in circle) in textander voluit significari, id in hoc fundavit, quod filius sit sapientia illa unica qua pater sapit. Hoc tamen nemo certè discerit ab Eusebianis concessum. Et si fundamentum exploserint, qua quæso efficacia potuit Alexander id ab Eusebianis exigere quod huic fundamento innixum est. Concussissis principijs confidentia deductionem minui solet. Præterea ex argumento illo Imperatoris quod filius ab æterno fuit in Pater potentia saltem si non actu, certum est quod Imperator ab Eusebianis confessionemæternæ generationis actualis extorquere non posset, & si hanc non extorsit certè non effecit ut decederent de sententia, vel aliquid amplius per ὁμοούσιου quam similitudinem substantiæ intelligendum esse concederent.

< text from f 40v resumes >

Sed dices illud ex substantia tanquam ex materia spirituali substrata? Certe nemo rem ita intellexit: non Hosius, ne filium et Patrem duas constituerat substantias; non Alexander ne unam substantiam divideret in duas. Omnes credidere filium ex patre esse non ut desumptum ex substantia Patris tanquam ex materia sed ut subsistentem vi et efficacia patris: Hosius ut virtutem & proprietatem substantiæ paternæ subsistentem naturali efficacia illius substantiæ Alexander ut aliam substantiam subsistentem naturali efficacia substantiæ paternæ, Eusebius ut aliam substantiam subsistentem voluntaria efficacia substantiæ paternæ Differunt Hosius. Et Alexander in sola natura filij quem <41v> dicunt ex substantia esse, utrum scilicet ille substantia sit vel proprietas et virtus substantiæ. Differunt Alexander et Eusebius in sola efficaciæ substantiæ paternæ filium sustinentis utrum ea naturalis sit vel volentaria. Has diffentias illud ex substantia non dirimit ac determinat, sed indifferenter se habet ad omnium opiniones, proinde per imperitiam a Patribus positum nihil prorsus ad disputationem facit.

Emphasis igitur in solo homousio constitit, quod tamen de similitudine substantiæ expositum fuisse tam rationibus quam testimonio Eusebij ostendi : Neque extat testis contrarius. Ita igitur res composita fuit ut cùm Eusebiani non cederent & suffragatores Alexandri quasdem voces quæ offendiculo erant remittere cogerentur reliquas tandem, ne de ijs etiam exciderent, laxè interpretati sint; dein Eusebiani, ne de verbis solis disputantes, contensiosi viderentur, et a pace tantopere quæsita adverse, acquieverint: Imperatore concordiam modis omnibus promovente, & angusto tempore disputationis, (quæ non nisi per paucas horas unius diei duravit) ad accuratam rerum omnium considerationem non sufficiente.

< insertion from margin > {‡ Sozomenos} {illeg}. 3. c 18 & 19 de temporibus Concilium Nicænum proxime. Secutis ita scribit. Eusebianiinquit, et alij quidam Orientalium partium Episcopi qui tum doctrinæ tum sanctitatis per id tempus celeberrimi habebantur, distinctionem quandem, sicuti accepimus, tradiderunt inter consubstantiale & simile quoad substantiam quod illi Homœusium vocabant. Etenim Consubstantiale quidem in corporibus proprie intelligi, quæ participant ac generantur ex simili. Homœusium vero in rebus incorporeis locum habere, quorum unumquodque secundum propriam usiam per se seorsim intelligitur. Ab ijs igitur Imperator Constantius in errorem inductus est, – & vocem vocem commutans pro Homousio dixit homœusium. Sic enim placuit istis doctoribus, ita omnini dicendum, esse affirmantibus, Si exactius loqui velimus : nam nisi ita dixeris periculum esse, ne corpus esse sentias quod <42r> est incorporeum. - Nec sane mirum est illud Imperatori contigisse, cum permulti etiam, Episcopi qui fidei Nicæni Concilij assentiebantur, idem vocabulum citra contentionem admitterent. Alij vero utraque dictione ad unam eandemque rem significandam promiscue utebantur. Es hisce patet illam quam diximus hoœusij per homousium interpretationem temporibus Concilio Nicæno proximis in usu fuisse, idque non tantum apud eos qui decretum Nicænum aversati erant, sed et apud alios qui Synodum amplectebantur, & ejus auctoritate permoti homousium libere usurpabant. Confer hoc cum Epistola Eusebij, et facile concesseris, credo, non Eusebium tantum, sed et reliquos patres Nicænos, quotquot non steterant ab Alexandro, hanc interpretationem, ut Synodi ipsius sententiam, per Orientem ab initio prædicasse. Hoc etiam <42v> ex Sozomenis loco citato observo quod ipsa vox homœusij eodem tempore longe lateque per Orientem invaluit, nemine fere non admittente. Ad quomodo tam cito tam universailter propagari potuit nisi auctoritate Synodali suffulta non video.

Verum quomodo, dices, potuit Synodus hanc vocem in explicanda fide adhibere, cum in Actis qua habemus nihil tale occurat? Respondeo, Actorum partem longe maximam interijsse: quæ qualis fuerit, haud difficile erit conjectare ex Actis alirum conciliorum quæ extant integra, collatis cum præfata Epistola Eusebij, ut Ex Actis Synodi Ephesinæ Chalcedonensis, Nicænæ secundæ.

< text from f 41v resumes >

Ex ijs enim patet morem fuisse testtimonia sententias ac disputationes Episcoporum chartis committere: Et in questionibus fidei quæ ex traditione pendebant aut in quibus judicia consensus Episcoporum ad decretum conflandum desiderabantur , singulorum Episcoporum sententias fusè ac distinctè prolatas, Notarij chartis etiam excipebant. Dein ubi Episcopi convenerant de Quæstione & decreto Consilij subscribendum esset, non solebant nuda nomina subscribere sed adjecta insuper sententiâ aliquâ consensum exprimere. Vnde in <42v> Concilio Nicæno, eos qui subscribebant formula fidei sine anathematismo, [64] Valesius bene conjectatur subscripsisse ad hunc modum. Eusebius Nicomediæ, suprascriptæ fidei consentio & subscribo: anathematisma non item. Nonnunquam tamen ubi scrupulus aliquis obvenerat, ad mentem clare exprimendam vel supscionem aliquam amovendam fusioribus utebantur verbis ad duas pluresve sententias extendibus & hoc pro cujusque arbitratu sine certa aliqua formula verborum, ut videre est in subscriptionibus quorumdam in Concilio Ephesino, qui ab alijs opinionibus ad sententiam Synodi accesserant, & in subscriptionibus Episcoporum Thraciæ & Asiæ minoris qui in Concilio Chalcedonensi se submittebant auctoritati Sedis Constantinopolitanaæ, & alijs. Cùm igitur subscriptiones hoc modo perragi solerent, nemini mirum esse debet si Eusebiani in his scrupulosè limitarint significationes vocum de quarum sensu jam ante tantopere disputatum fuerat. Quis enim prohiberet id in subscriptione quod Concilium prius concesserat in disputatione ? Sed et hujusmodi limitationum nonnulla extant vestigia apud veteres. Philostorgius enim subfinem libri primi, ut refert Nicetas, auctorest, eorum qui Nicænæ fidei subscripserant alios quidem e Chirographorum suorum regione τοῦ ὁμοουσίου dictionem adscripsisse, alios verò ab Eusebio, ut ait, instructos, ὁμοιουσίου vocem loco ὁμοουσίου subposuisse. Ita Nicetas, verbis suis, ne fallor, Philostorgij testimonium oblique referens. Majori cum perfidia Photius in Bibliotheca eundem Philostorgij locum citavit, accusans Eusebianos doli et fraudis, quaso sub voce homousij τὸ ὁμοούσιον callidè occultarent. Sed quò respexit testimoium Philostorgij, ex his omnibus collatis haud difficile est colligere: nempe Episcopos ad hunc vel similem modum, licèt verbis forsan fusioribus, subscripsisse

Hosius Cordubæ, credo Filium Dei ὁμοούσιον esse Patri & suprascriptæ fidei in omnibus consentio et subscribo. < text from f 41r resumes >

<42r> <43r>

Alexander itque nondum longe ab Eusebianis recesserat. Cum his professus est minoritatem & similitudinem filij, ab his recessit quatenus cum Sabellianis Samosatenis & similibus docuit filium esse internum illum et essentialem λόγον & sapientiam Patris. Quamobrem cùm Eusebiani nihil tale admitterent sed fortiter restentes ea quæ offendiculo erant efficerent expungi, quid mirum se Alexander cum suis, ad similitudinem filij recurrent, nihil amplius ab Episcopis extorquere valentes. Filium esset essentialem illam sapientam qua pater sapit, a Concilio non admittitur. Super hac doctrina fundabant essentialem connexionem filij cum Patre, nullam aliam essentialem sapientiam admittentes. Explosa igitur hac doctrinâ, hærent; neque ὁμοούσιον aliter exponere valent. Instant Eusebiani [65]Nam quoniamὁμοούσιονillud esse, aiebant, quod ex alio est vel partitione vel fluxu vel eruptione - nullo autem ex his modo esse filium Dei; id circo in eam fidem seconsentire non posse asseverabant. Respondet Imperator non his modis sed divinis arcanisque rationibus id esse intelligendum. Non acquiesecunt Eusebiani, sed claram expositionem postulant. Coguntur igitur Alexandri suffragatores vocem clarè exponere ne defectu expositionis eadem rejiceretur sicut aliæ voces modò rejectiæ fuerant. Cùm igitur per homousion hæc duo intelligerent, similitudinem & nexum essentialem filij cum

<43v>

Eusebius Cæsareæ, credo filium verbum Patri per omnia similem esse, & in hoc sensu τὸ ὁμοούσιοουaccipiens suprascriptæ fidei consentio & subscribo.

Eusebius Nicomediæ, credo filium ὁμο ιού σιου esse, et ita suprascriptæ fidei consentio & subscribo; anathematismo non item.

Et ne soli Philostorgis hæc res initatur, Sulpitius Philostorgio antiquior testatur Episcopos Eusebianorum, tempore Concilij Mediolanensis & deinceps, Acta Nicana pro similitudine contra Occidentales Episcopos allegabant. Arriani, inquit, tum non occultè ut antea sed palam ad publicè hæretis piacula prædicabant : quinetiam Synodum Nicænam pro se interpretantes, quam unius literæ adjectione corruperant, caliginem quandam injecerant veritati. Nam ubi ὁμοούσιον erat scriptum quod unius est substantiæ illi ὁμοιούσιονquod est similis substantiæ, scriptum esse dicebant: concedentes similitudinem dum adimerent unitatem. Sulp l. 2 c 56. < insertion from the left margin > Et hinc Synodus Illyricana initio Imperij Valentiniani et Valentij collecta, symbolum componebant cujus hæc erat summa. Confitemur juxta magnam et Orthodoxam synodum Filium Patri consubstantialem esse. Nec consubstantialem sic intelligimus ut quidam olim exponebant qui non sincerè neque ex animo subscripserunt : utque nunc nonnulli qui Patres illos appellant vim hujus voces abolentes, eorumque vestigijs insistantes qui consubstantialis vocabulo simile significari scripserunt, quatenus Filius nulli reliquarum creaturarum quæ per ipsum factæ sunt, similis est, sed solius Patris similitudinem gerit. Nam qui ita exponunt, Filium Dei creaturam esse eximiam ac præcellentum impie docent. Theod. l. 4. c. 8. De Patribus Nicænij hic perspicue agitur quippe qui consubstantiali subscripseri{nt.} < text from f 43v resumes > Episcoporum igitur totius pene orbis proximè post tempora concilij Nicæni, hac de re testimonium habemus. Neque hoc quenquam movere debet quod severus dicit hos corrupsisse Synodum. Actorem plura erant exemplaria in manibus tam Athanasianorum quam Eusebianorum. Vnde hos si fraudulenter egissent detegere facillimum fuisset : cum tamen nemen fraudem ejusmodi detexebat unquam nedum Acta Concilij ab Eusebianis discrepantia in medium proferre potuerit, sed suspiciones fraudis postliminiò in vulgus tantum spargere. Quæ quidem praxes, his temporibus frequentissimæ, licèt ad resupinum vulgus descipiendum sans valere solerent, ad sapientes tamen movendos valere non debent. Horum est, non ad suspiciones & rumores sed <44r> ad fundamenta rumorem attendere. Quinimo Sulpitius scripsum confutat, dum ait Eusebianos, allegando Concilium Nicænum quasi ὁμοιούσιον ibi scriptum fuisset, caligenem injecisse veritati. Hoc enim perinde est ac si dixisset Occidentis Episcopos in Concilio Mediolanensi & subsequenti Ariminensi ubi ὁμοούσιον rejecerunt, circumventos ac deceptos quasi caligine occæcatus fuisse ab Eusebianis corrumpentibus Concilium. Sulpitij igitur confessione Occidentales ea tempestate refellere non potuerunt allegatioonem Eusebianorum sed per eam concussi & confusi cêssere. Atque ita tam Occidentalium acquiescentium quam Eusebianorum allegantium, hoc est totius orbis hac in re consensum habemus.

Animadverte igitur. Tempora de quibus Sulpitius hæc refert, erant Concilio Nicæno proxima. Actorem Concilij exemplaria in plurium manibus servabantur. Episcopos enim Romæ Carthaginis & Alexandriæ eos habuisse non est dubiu, neque Mediolanensem, Trevirensem, Arelatensem, Cordibensem aliosque metropolitanos & magni nominis Episcopos vel aliquos eorum ijsdem caruisse probabile est. Præterea Hosius in vivis erat testis ocularis, cui uni Occidentalis magis fidem adhibere parati erant quam Eusebianis universis. Neque Hos solos fuisse hujusmodi testes veresimile est. Considerate igitur quàm improbabile sit Eusebianos corruptionem Synodi aggressos fuisse. Difficile fuisset tantam multidinem inter se convenire de corruptione omnium exemplarium quorum ipsi erant custodes: qui tamen consensus ad securitatem pernecessarius erat. Difficultatem augebat, quod, si unius literæ adjectione acta solummodo corrupissent, contextus <45r> proculdubio fraudem prodidisset, sin hunc etiam immutassent, fraus fuisset magis conspicua. Adhæc præpollentes auctoritate Imperatoria & alijs argumentis non opus habebant ejusmodi fucis. Plura erant actorem Examplaria in manibus Adversariorem ex quibus se redarguendos certo expectarent. Testes præterea in vivis erant qui fraudem aperirent. Occidentales insuper proprijs Actorem Exemplaribus ac testibus fidem certò erant adhibituri & sic ab Eusebianorum tanquam perfidiæ manifestæ convictorum communione magis adhorrerent & causa Eusebianorum quæ in vado erat novis procellis jactata, ægrius ad portum aeg{illeg}mè appuliset. Eusebianus igitur nise mente captos, contra tot rationes tale facinos molitos fuisse fingi non potest. Absurdissimum est tantam imprudentiam viris prudentibus (vel, ut loquuntur Athanasiani, callidissimis) adscribere. Sed fraudi successum tribuere, qualis hic contigit, absurdius est. Vbi Episcopos Romanos corrumpendo Nicæna decreta suprematum in Ecclesias Africæ vendicare studuit Afri mox eum ex proprijs actorem exemplaribus ijsque aliarum Ecclesiarum redarguunt, & refellunt. At contra Eusebianos nihil tale gestum legitur Acta nulla in contrarium producta. Hosius ipse in partes Eusebianorum cessit. Athanasius hac in re siluit, siquid fortade ea audiverat jam latebras captans. Episcopi totius Occidentis partim in Concilio Mediolanensi ubi capta est disputatio de fide partim in Ariminesni ubi finita est, manus dedere. Aligationonem Eusebianorum <46r> jam omnes agnovêre, vocem homousij rejicientes, & postea ubi ad vocem istam reversi sunt, prædecentem lapsum non pernegantes sed in excusationem tantum prætendentes dolum Eusebianorum quasi hi corrupissent Synodum & caliginem injecissent veritati. sed hoc satis est quod In Concilijs ubi aderant Eusebiani, et eos, facie ad faciem collata, confutare oportuit, tacuerunt Occidentales & manus dedere. Hoc satis ostendit hos nihil habuisse quod opponerent allegationi Eusebianorum postea fraudem Eusebianis sine fundamento imò contra conscientiam tribuisse; in sui excusationem fumum venditante. Aut in Concilijs facia ad faciem collata fraudem detegisse deberent, aut postea siluisse. Totius orbis igitur consensu Decretum Nicænum fuit de homœusio.

In ipso quidem Symbolo Patres homousion. posuerant, neque hoc unquam {n}egabant Eusebiani sed eum Occidentalis exponerent vocem illam de unitate substantiæ, Eusebiani ex Actis Synodi ostendebant vocem non de unitate sed de similitudine substantiæ a Synodo ipsa expositam fuisse. Et hoc est quod testatur Sulpitius. Non enim dicit Eusebianos Synodum absolute pro se allegasse sed tantum pro se interpretatos fuisse. Cum igitur Actorum ea pars quæ sententiam Synodi exponebat, hoc est, disputationes & dicta Episcoporum ad Synodi, subscriptiones item ut ex Philostorgio constat, istiusmodi fuerit, nil mirum est quod soli Canones cum symbolo & Epistolis Synodicis ad posteros transmitterentur. Atque hactenus de sententia Synodi, quam fusius exponere opus erat propter præjudicia <47r> quibuscum veritas historiæ hac in parte luctabitur.

Præter hanc litem de fide & alteram de Paschate Concilium tertiam que fuit inter Alexandrum & Meletium composuit, statuendo, ut is in civitate sua maneret, nec ullam haberet aut manus imponendi aut eligendi potestatem ; nec hujus rei cause in vico aut in urbe ulla compareret, sed nudum honoris, sui nomen retineret. Iij verò qui ab ipso constituti erant, sanctiore ordinatione confirmati, ad communionem admitterentur, ea lege ut honorem quidem ac ministerium suum retinerent ; secundo tamen semper loco sint ab ijs omnibus qui in unaquaque paræcia & ecclesia versantur, ab Alexandro prius ordinati. Adeo ut his quidem nulla facultas suppeteret quos visum fuisset eligendi aut nomen cujuspiam suggerendi aut omninò quicquam gerendi sine consensu Episcopi Catholicæ Ecclesiæ qui Alexandro subjectus erat. Ita Synodus in Epistola ad Ægyptios, apud Socr. l 1 c 9. Qua de cause cùm Episcopu Alexandrinus hactenus nulla lege Ecclesiastica sed ex consuetudine tantum auctoritatem in totam Æqyptum Libyam ac Pentapolim exercuerat Patres in Canone sexto has regiones ei subdunt ad exemplum Episcopi Romani et Episcopi Antiocheni quibus urbus vicinæ in Occidente & in Oriente parebant. Et in Canone quarto constituunt etiam ut Ordinationes sine consensu Metropolitani irritæ sint.

Alios præterea Canones ad viginti circiter constituit et inter cæteros constituisset usum uxorum Clericis interdicendum in Paphnutius fortiter restitisset. Socr l 1. c 11. Rebus omnibus terminatis Imperator vicennalia celebrans Episcopos honorificè excepit inConvivio dein muneribus onustos domum remisit. Euseb.Vit. Const.

<48r>

De numero Episcoporum variæ sunt sententiæ Scriptores quidem Arabici ponunt duo millia et amplius : ex quibus volunt solos 318 in fidem homousianam conspirasse. Sed hujus opinionis nullum in Scriptionibus antiquioribus & ideo fidedignioribus fundamentum extat. Athanasius & ejus sequa {l}es ponunt 318. Imperator Constantinus 300. Eustathius Antiochenus 270. Eusebius C&sareæ 250. Alij his pauciores alij plures. Sed Constantino Eustathio et Eusebio qui Concilio & partibus minus studuere potius fidendum esse videtur. Et fortè Eusebius posuerit solos Episcopos, Eustathius adjecerit etiam Legatos absentium (nam et [66] alij quidam præter Pontificem Romanum Legatos misserant, et nominatim Episcopos Byzantij :) Constantines autem proximo volundo numero usus fuerit. Quantæ vir fidei fuerit Athanasius in sequentibus patebit. Quod plures Episcopi non convenerint tribuendum videtur Epistolæ Constantini contra Arium paulo ante per urbes universas expositæ qua certe timidiores & cautiores quique ex Eusebianis deterriti quieverunt. Et licet eadem epistola alteram partem erigeret & numerum, eorum augeret, ex præcedentibus tamen haud difficile est percipere majorem partem Concilij Eusebianos fuisse. Quî enim potuit minor pars contra majorem eamque auctoritate Imperoria fultam stare, ita ut Imperator ipse in Conclium venire coactus sit, neque tum cedere sed contra efficere ut Imperator cum suis de quibusdam vocibus decederent, & reliquarum interpretationem ad sententiam Eusebianorum accomodarent.

Restat horum omnium Chronologia determinanda. Scilicet Constantinus anno 323 vivit Licinium primò in Thracia V Non. Iulij, deinde in Bithynia apud Chaludonem mox et Nicomediam quo se receperat Licinius XIV Kal. Octob. (ut probat Gothofredus in Chron. Cod.Theod.) Postea ubi Nicomediæ per quinque fere menses egisset, inde cum Licinio digressus in Macedoniam Thessalonicam repedavit. (Gothofred. ib.) Vbi verò vicerat <49r> Licinium, legibus promulagatis finem imponit persecutioni Licinianæ & Christianis privilegia indulget. Dein tempore hujus pacis cum Ecclesiæ status toto orbe felicissimus videretur, incipit bellum Ecclesiasticum primum inter Alexandrum et Arium, mox inter Episcopos, dein inter populos, & Imperator antequam Nicomedia digressus est, id est, ante mensem Martium anni 324 de turbis audit. Quæ omnia Eusebius in Vita Constantini lib 2. ordine narrat, & præterea capite 61 ejusdem libri expressè scribit has lites cœpisse tempore hujus altissimæ pacis Ecclesijs a Constantino Licinium Persecutorem vincente redditæ, ut initio narravimus. Et rursus initio libri sequentis, narrationem concludens, idem sic repetit. Hoc modo, inquit, Dæmon bonorum omnium mimicus qui Ecclesiæ fælicitati semper invidere solet, pacis ac lætitiæ tempore tumultus & intestina bella in ea excitabat. Idem confirmatur testimonio aliorum antiquorum auctorum qui omnes ducunt initium harum discordiarum a tempore victi et cæsi Licinij ita ut inter persecutionem ejus quam Constantinus cessare fecit & has lites modica pax ecclesiarum intercesserit. Socr. l. 1, c. 4. Sozom l. 1 c 7, 15. Theod l. 1, c. 2 Ruffin l. 1, c 1. Gelasius Cyzic              Insuper Theoderetus historiam suam sic concludit.Quinque inquit, ac centum annorum spatiò res gestas hæc historia complectitur : ab Arij quidem vesania ducens exordium, desinens verò in obitu præstantissimorum virorum Theodori ac Theodoti. Hæc ille. Obierunt autem Theodorus & Theodotus anno 428. Theodotus enim anno 426 interfuit Synodo Constantinopolitanæ quæ jussi Theodosij junioris congregato est in ordinatione Sisinij Patriarchæ Constantinopolitani, ut docet Photius in Bibliotheca cap 52. Theodoto præterea. Antiochensem Ecclesiam regente mortuus est Theodosus este Mopsuestenus Et hic pervenit ad annum 428. Namque Nestorius qui <50r> hoc anno Constantinopolitanum Episcopatum suscepit Theodorum Mopsuestenum in itinere convenit, ut testatur Theodulus apud Evagrium lib. 1. Historiæ cap.2. Ab anno igitur 428 subduc annos 105 et reliquetur annos 423 pro initio contentionis Alexandrinorum. Cùm igitur hic annus tot indicijs notetur, miror unde recentiores initium ejus referant ad annum 320.

Collatis igitur præfatis omnibus, dicendum videtur quod Arius excommunicatus sit circa mensem Octrobrem anni 323 non multo post mitium disputationis quodque Legati ejus in Orientem pervenere mense sequenti, & quod Alexander ubi Epistolas aliquas ab Episcopis acceperat scripsisse Epistolam Encyclicam initio anni sequentis & non multò post Arium expulisse urbe, concitatis turbus, quarum fama ad Imperatoris aures, pervenit ante mensem Martium ubi, Hosio Alexandriam misso, digressusest Nicomediâ dein ante autumnum Concilia in Oriente et Ægypto congregantur, populis interum ubique quasi uno impetu ab Episcopos Ægypti & Libyæ deficientibus, & Episcopos Orientis & Alexandro quaquaversum literas mittentibus. Redeunte dein Hosio Concilium Nicænum indictum videtur sub Autumno. Convenit autem anno sequenti b[67] Paulino et Iuliano Coss. i.e. a[68] an. 325, b[69] 11 Kal. Iunij, a[70] finitum est 8 Kal. Sept. eusdem anni, incipiente jam vicesimo anno Constantini, cujus celebrationi Concilium interfuit.

Finiita Synodo, et Episcopis domum redeuntibus, alij per orbem Episcopi audientes quæ gesta fuerant, conturbati sun & literis ad invidem datis conquesti sunt de voce Homousij : quarum literarum Socrates nonnulles viderat ut ipse testatur his verbis. Sicut nos, inquit, ex varijs Epistolis deprehendimus quas Episcopi post absolutam Synodum ad sese mutuo scripserunt, vox Consubstantialis quorundam animos conturbabat. Socr l. 1. c. 23.

<51r>

Finito Concilo non tantum sex Episcopi cum Ario et aseclis exularunt sed et alijs idem periculum imminebat. Nam siquis decretis Synodi refragaretur eum exilio dammandum esse Imperator pronunciavit utpote Dei judicium convellere conantem. Sozom l 1 c 20. Vnde hi [71] a singulis civitatibus proscripti et ejecti sunt. Neque hoc tantem sed ad mortes usque processit Cæsaris impetus. Cum enim Arius tanquam Ebionita ab Alexandro condemnatus fuisset & quo fictam accusationem dilueret suamque fidem manifestaret omnibus, non tantum libellum fidei ad Episcopos miserat, sed et alium librúm vulgaverat continentem fusiorem explicationem & professionem fidei suæ, ut ex fragmento ejus quod extat apud [72] Athanasium, consat; populus autem ejus Lectione (, sicut Episcopi lectione alterius libelli,) ubique ad Arium deficeret: Imperator edictum sequens edidit.

Victor Constantinus Maximus Augustus
Episcopis et plebibus.

Cum malos et impios homines imitatus sit Arius eandem cum illis pænam infamiæ meretur subire. Quemadmodem ergo [73] Porphyrius veræ pietatis mimicus, compositis adversus Christianam religionem nefarijs voluminibus, dignam mercedem restulit, ut et ipse infamis sit apud posteros, / multisque appetitus opprobrijs, et impij ejus libri penitus fuerint aboliti ; ita nunc placuit Arium sectatoresque ejus Porphyrianus vocari, ut cujus imitati sunt mores, ejus etiam vocabulo appellentur. Præterea siquis forte liber ab Ario conscriptus reperiatur, flammis eum absumi præcipinius : ut non solum prava illus doctrina funditus aboleatur, sed ne monumentum quidem ejus ullum posteritati relinquatur. Illud etiam denuncio, quod siquis librum ad Arium com <52r> positum occultasse deprehensus sit nec eum statim oblatum igne combusserit, mortis pænam subibit Simulatque enim in hoc facinore fuerit deprehensus capitalo supplicio ferietur. Divinitas vos servet. Multas quoque alias, adit [74]Sozomines, Imperator per singulas civitates direcxit epistolas contra Arium et eos qui idem cum illo sentiebant.

Hoc pacto Ecclesiæ pacificatæ sunt. Verum cunctis inter se pacem colentibus apud solos Ægyptios implacabilis contentionis furor ardebat : adeo ut molestiam quidem exhiberent Imperatori ; non ideò tamen eum ad iracundiam e{illeg}itarent. Illos enim ut patres, aut potius ut prophetas Dei, omni honore Imperator afficiens ; iterum ad se vocavit; iterum arbiter eorundem fuit ; iterum eos muneribus ac donis honoravit. Sententiam quoque quam arbiter dixerat per epistolam significavit ; confirmans et sanciens ea quæ a Synodo decreta fuerant ; eosque adhortans ut concordiæ studerent, nec Ecclesiæ corpus distrahere ac discerpere vellunt, sed futurum Dei judicium animo reputarent. Haec Euseb. Vit. Const. l. 3. c. 23. De Hoc Eusebij loco Socrates verò l 1 c 23 ita scribit. Post compositas lites Arij, alius denuò tumultus in Ecclesijs exortus est. Pacem enim ecclesiæ domestici ejus iterum perturbarunt. Eusebius quidem Pamphili scribit Ægyptios statim post synodum mutuas inter se rixas ad seditiones agitasse. Causam tamen facti non adjugit. – Verùm sicut nos ex várijs epistolis deprehendimus quas Episcopi post absolutam Synodum ad sese mutuò sripserunt, vox consubstantialis quodundam animos conturbabat ; quasi illi diu multumque inter se bellum excitaverunt. Eaque res nocturnæ pugnæ haudquaquam <53r> dissimilis erat. Neque enim utrque satis intelligere videbantur cur sese invicem calumnijs appelare instituissent. Etenim qui Consubstantialis vocem aversabantur, Sabellij ac Montani dogma ab ijs qui vocem illam probabant, induci arbitrabantur. Atque idcirco impios illos vocabant, utpote qui filij Dei existentiam tollerent. Contra verò illi qui Consubstantialis vocem tuebantur, cùm multorum Deorum cultum adversarios introducere censerent, eos tanquam superstitionem Gentilium invehentes aversabantur. Hæc ille : ex quibus constat multos per orbem Episcopos Acta Concilij moleste tulisse, scientes interpretationem vocis d pro Sabellianismo & similibus opinionibus tuendis in proclivi esse, imò videntes vocem sic a ple{s}isque usurpari. Quietiam ex Episcopis Ægypti, quorum plerique falsis Alexandri accusationibus fidem adhibentes, Arium tanquam Ebionitam condemnaverant, haud paucos decreta Nicæna aversatos fuisse, Socrates hic apertè tradit, dum lites quæ in Ægypto fenuò contigêre hinc derivet. At licet Socrates ex literis Espiscoporum quarum aliquas viderat, rectè doceat Episcopos secretiori murmuratione latens quoddam & quasi nocturnum bellum gessisse, vnde et aperta illa Contentio Ægyptiorum augeri posset : tamen contentionis illius alia fuit origo, ea scilicet quam hic trado.

Quinque mensibus a Concilo nondum completis moritur Alexander (Athanas Apolog 2, post med. Theod. l. 1. c. 26)

# < insertion from f 52v > # Eo mortuo congregati ex Thebaide et universa Ægypto quadraginta quatuor Episcopi, dato sibi invicem jurejurando statuere ut nullos ordinaretur [75] antequam jurgia quæ inter ipsos erant dirimissent, atque ita communi tum suffragio ordinaretur is qui Alexandrinam Ecclesiam administraturus esset. Eusebiani et Concilium Tyri apud Sozom l 2. c 17 & 25. Cum autem plures designarentur Episcopi < text from f 53r resumes > Et cum plures designarentur episcopi, & aliquantulum temporis in hac altercatione tereretur, Athanasius cum populi parte (cujus scilicet affectionem ipse sibi per gesta sub Alexandro contra Arium concilia verat) sub vesperem in Ecclesiam quæ Dionysij dicitur advolant, cumque ibi < insertion from f 53r > duos ponit Philostorgius, septem tamen <53v> numerabant Meletiani,& Athanasiani contendebant pluris fuisse. Quo plures eo plures perjuri. < text from f 53r resumes > quosdam Episcoporum <54r> reperisset, januas unà cum suæ factionis hominibus firmissimè occlusit, atque ita ordinatus est multum licet reclamantibus Ordinatoribus. Philostorg. l 2. c 11. Inclusi enim populisclarioribus vociferationibusque postulabatat Athanasium Ecclesiæ Episcopum dari, & Episcopos ut facrent per multus dies ac noctes jurejurando obtestati sunt: cum interea nec ipsi ab Ecclesia discederent nec Episcopos discedendi facultatem permitterent. ut Athanasius ipse, una cum Episcopis Ægypti in [76] Epistola synodicâ ad Ecclesias confessus est) Cum igitur vis Ordinatoribus inferretur ejusmodi, quæ voluntatem ipsorum potentiamque superabat, confectum est id quod volebat Athanasius. Sed reliqua Episcoporum qui tum aderant multitudo Athanasium hujus rei causa Anathemati subjecêre. Hic verò cùm res suas prius confirmasset, totius civitatis nomine litteras ad Imperatorem de ordinatione sua scripsit. Qui cùm eas litteras ab Alexandrinorum curia scriptas esse existimaret, electionem illam suo suffragio comprobavit. Philostorg. 1. 2. c. 11.

Præter vim illatam Ordinatoribus, et alæ quædam rationes contra electionem faciebant. Athanasius enim per ætatem haud capax erat Episcopatus, vixdum annos viginti quinque natus Vnde Meletiani, etiam tribus abhinc annis inclamabant: Hem scelera! Illéne Presbyter est? aut illéne puer? (Constantinus apud Athanas. in Apol 2. p 780) Et præterea Athanasius erat tantum Diaconus, cùm tamen electio fieri deberet ex Presbyteris Alexandrinis. Marcus enim Evangelista qui Ecclesiam Alexandrinam fundabat, constituerat ibidem duodecim Presbyteros, et præceperat ut ex his Episcopus eligeretur. Eaque consuetudo mansit ad usque tempora Alexandri et tunc abrogata fuit ut refere Eutychius in Annalibus. Abrogationis vero nullum antiquius occurit exemplum quàm inordinata Electio Athanasij.

Hujus igitur electionis occasione ardebat apud Ægyptios implacabilis ille contentionis furor, cujus causam <55r> Eusebius modestè reticuit. Imperator itaque ut pacem denuò componeret advocat ad se Episcopos Ægypti, dissidia suaviter componit, conciliatorum animos muneribus delinit et sedat. Et Symbol (circle with a dot inside and two side bars, surmounted by a cross) in textpag. seq.

<56r> pag. seq. < insertion from f 56v > fol præc.Symbol (circle with a dot inside and two side bars, surmounted by a cross) in text Et Epicopis domum redeuntibus , sententiam quam arbiter dixerat per Epistolam significat [Ægyptis;] confirmans et sanciens ea quæ a Synodo [Nicæna] decreta fuerrant, eosque adhortans ut concordiæ studerent. Symbol (symmetical cross with crossed bars left and right and a small circle on top and below) in text < insertion from the bottom of f 56v > Symbol (symmetical cross with crossed bars left and right and a small circle on top and below) in text Quibus Eusebij verbis confirmatur quod ex Socrate modo docuimus. Nempe quod sacerdotum Ægypriorum plurimi hac <57v> hac tempestate dereta Nicæna ægre ferrent. Cur enim Imperator dum litem hanc novam compenere studet, confirmaret et sanciret decreta Nicæna, simul adhortansut concordiæ studerent ; nisi quod animadverteret fidem illam huic dissentioni ministrasse, tam Episcopis quàm plebibus qui in Athanasium insurrexerant, ordintationem ejus ob fidem ipsam apertè impugnare?

Post hujus Epistolæ commemorationem Eusebius sic pergit. Sed et alia plurima, inquit, ejusmodi scripsit Imperator, ac pœne innumerabilis < text from f 56v resumes > Sed et alia plurima, inquit, pergit Eusebius, ejusmodi scripsit, ac pœne innumerabilis exaravit epistolas ; nunc Episcopos præscribens ea quæ ad Ecclesiarum Dei utilitatem spectabant, nunc ipsas plebes per litteras compellens. - His ita gestis Imperator Deo carus aliud quiddam imprimis memorabile agressus est in Palæstina. Beatissimum illum Dominicæ resurrectionis locum qui est in Hierosolymis, illustrem ac venerabilem cunctis mortalibus efficere officij sui esse existimavit. Confestim igitur oratorium ibidem extrui mandavit &c.– Matris autem suæ [Helenæ tantum bonum humano generi procurabatur – quæ in orientem properavit ut terram veneratione dignam perlustraret. Hæ Euseb. in Vit. Const. l 3 c 23, 24, 25, 42, 43. Porro isthæc Helenæ expeditio contigit anno 326 ut Eusebius et Rufinus satis indicant, ‡ < insertion from lower down f 56v > ‡ et ex epistola Constantini ad Macarium EpiscHierosolymitanum quam ipsa Helena (utinarrat Theodoritus l 1. c 18) {secum} in Orientem pertulit colligi potest, ubi scilicet Imperator ait se Basilicæ illius excitandæ negotium Draciliano dedisse. Dracilianus enim vices egit Præfecti Prætorio in Palæstina & vicinis locis anno 326, ut ex lege 1 de Hæreticis C. Theod. ad illum inscripta constat. Quo eodem anno Helena etiam moriter – < text from f 56v resumes > quo eodem anno Helena etiam moritur. Mortua est enim ante jacta fundamenta Constantinopoleos (Euseb. ib.) ac duodecimo anno ante Constantinum (Cedrenus) qui obijt anno 337, Concilio itaque Ægyptiorum quæ expeditionem Helenæ præcessite necessariò incidet in tempus vernum anni 326, pag sequ.

< insertion from f 57v >

fol. sup. Posthæc Imperator iterum factus est Arbiter Ægyptiorum ut in sequentibus dicectur sed judicium istud multis modis ab hoc distinguitur. Hoc contigit ante expeditionem Helenæ, illud postea. In hoc Imperator ad se vocavit dissidentes Episcopos: in illo Episcopi unius partis ultrò venerunt & solus Athanasius ex altera parte citatus est.In hoc pax composita est atque dissidentes donis pacantur & adstringuntur conglutinantur: in illo Athanasij adversarij cum ira dimittuntur & apprimuntur. In epistola hoc tempore scripta ad Ægyptios Imperator confirmat & sancit ea quæ a Synodo Nicæna decreta fuerant: in ea quam Imperator illo tempora scripsit ad eosdem, nulla talis confirmatio et sanctio occurit.

Compositis autem prædictis litibus - < text from f 56v resumes > Compositis istis litibus, dum Helena pergit in Orientem Imperator ipse tendit in Italiam et vicennalia sua celebrat Romæ.

< text from f 56r resumes >

Compositis litibus, dum hunc pergit in Orientem Imperator ipse tendit in Italiam & vim & vicennalia sua celebrat Romæ. Interim gaudia hæc maæstissimis quibusdam casibus temperantur. Nam Constantinus vix Italiam ingressus fuerat cum [79] Crispum Cæsarem, filium suum primogenitum, ob falsam criminis suspicionem veneno sustulit, dein propriam etiam conjugem Faustam balneo calido suffocavit, atque a[80] alios quosdam genere proximos, et b[81] amicos innummeros occidi jussit: de quibus consule Baronium ad annum 324 sect 5 & <57r> sequ. qui utique testimoniorum (quæ ibi addcucit) multitudine et evidentia victus cogitur hæc agnoscere. Rejicit tamen factum ad annum 324, Chronicon Eusebij secutus, quod certo erroneum est, & hic proculdubio ab Hiernonymo interpolatum, nam Eusebius Imperatorem summis semper laudibus extollere & ejus vitia omnia celare solitus est. Tempus verum sic colligitur. Sozomenes lib. 1 c. 25, ex legibus a Constantino et Crispo simul editis, et notast temporum nominaque Legislatorum ferentibus, expresse testatur Crispum desijsse anno vicesimo Constantin, qui quidem annis cœpit 8 Kal. Aug. A.C. 425, dum synodus Nicæna sederet; quæ et fæsto Vicennialium Nicææ celebrato interfuit. Tradit etiam Zosimus Constantinum hæc facinora patrasse tunc cum Roman profectus esset, et Gothofredus ex legibus Constantini loca ac tempora quibus dabantur ferentibus, cogitur agnoscere Constantinum non advenisse Roman ante mensem Iulium anni 326, proindeque rejicere facinora hæ in tempore proxime post Concilium illud Nicænum, & repudiare celebrerrimum illud figmentum de baptismo Constantini quæm Romæ anno 324 ex occasione horum scelerum ad reatum ante sessionem Synodi diluendum celebrari volunt. Præterea Marcellinus Polæ in Istria peremptum Crispum scribet : atque Pola proxima est Aquileiæ ubi Constantinum mense Aprili annis 326 positum fuisse testatur [82] Lex un. Siquis eam cujus Tutor. Huic etiam tempori favet illud Baronij ann. 324. § 27 quo docet ex Zosimo Osium jam ex Ægypto Romam redijsse. Scilicet Osius sub finem anni 324 ad Imperatorem Comitatum reversus & comitatum secutus, primò Nicæam dein Roman perrexerat. Denique Idaciana Consularia facinus in consulatum Constantini Imp. 7, & Constantij Cæs. (huic anno scilicet congruentem) referunt quo et Constantinum Romæ Vicennalia edidisse scribunt.

<58r>

Tam immania verò erant hæc scelera, ut Ablavius hoc ipso anno 326 Præfectus Prætorio, ut docet Lex 6 de Episcopis & Lex 5 de navicular (quod superiorem Chronologiam confirmat) post ea vero Consul, vir apud Constantinum præcipuus, disticho Palatinis foribus affixo, vocerit hæc tempora Neroniana: uti Sidonius Apollinaris, auctor gravissimus refert, his verbis.[83]Vt mihi, inquit, non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse {versu} gemello Consul Ablavius, vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:

Saturni aurea aæcula quis requirat?

Sunt hæc gemmea, sed Neroniana.

quia scilicet prædictus Augustus, ijsdem fermé temporibus extinxerat Conjugem Faustæm calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Ad hoc distichon alludens [84] Baronius, dum de causa fugæ Romani Pontificis agot, vocat hæc tempora infælicissima atque ea plane quæ ore domesticorum meruerint Neroniana vocari. Quibus facile erat inquit, fluctuantem Constantini animum – levissimis suspicionibus in quosque optimos agitari adeo ut si deploratissimis hisce tempribus carissimus filius Cæserum primus, amantissima uxor Augusta, et alij complures necem ab irato Principe subire coacti sint, quid mirum si Romanus Pontifex fugam capessere adactus sit, vel in ea quam antea ob furorem Gentilium captasset, sese cum suis hactenus continuare ? Tempora planè (ut eadem sæpe repetamus quæ Ablavius testatur) Neroniana erant. Hæc Baronius: a[85] qui et ex b[86] Glyca, c[87] Zosino et d[88] traditione Gentilium apud Sozomenem, scribit Imperatorem ad Gentilismum fere redijsse, & jam demum post <59r> facinora se totum ad Christianam religionem convertisse, ubi Flamines et Sopatrum Philosophum gentilem de expiatione peccatorum consulens, responsum tulisset, non esse traditum lustrationis modum qui tam fœdapiacula posset eluere; ab Osio vero confirmatum audivisset religionem Christianorum habere vim abolendi quodcuque peccatum.

Neque sane isthæc a veritate prorsus aliena esse videntur. Nam qui Auruspices, non multo ante de ædibus suis fulmine tactis consuli voluit & eorum sententias ad se transferri, quid mirum si se alijs Gentilium ritibus aliquando immiscuerit, & præsertim hoc tempore ubi deterrimus factus est. Neque est quod quisquam objectet pietatem ejus erga Christianos, nam certè in ipsa Synodo Nicæna nimium lusit, & sub prætextu religionis paci reipublicæ studuit; ut ex hoc unico argumento satis manifestum est ; quod postquam Hosio auscultans & Eusebium propter socistatem cum Licinio aversatus, deterruisset Episcopos haud paucos Eusebio adhærentes ne venirent ad Concilium, dein cæteros utrius" partis, inter se, vehementer contendentes, in sententiam, non in quam illi sponte conspiraverant sed quam ipse prius elegerat, partim blandimentis, & auctoritate præsentiæ, partim fraudulentis interpretationibus, partim vero metu exilij uno die pertraxerat : non erubuit consensum horum Episcoporum pro decisione Dei ipsius insperante spiritu sancto Patribus infusâ venditare. Nam in Epistola quam finita Synodo scripsit ad Ægyptios, hæc fatus est. Cum, inquit, trecenti et amplius Episcopi, tum ob modestiam tum ob solertiam admirandi, unam omnes et eandem fidem <60r> quæ veritatem et examen divinæ legis sola fides potest esse, unanimi sententia conformarint – revertamur ad carissimos fratres nostros a quorum consortio impudens ille diaboli minister [Arius] nos seperavit. – Nam quod trecentis placuit Episcopis hihil aliud existimandum est quàm Dei sententià; præsertim cùm in tantorum virorum mentibus insidens spiritus sanctus divinam voluntatem aperuerit. Quocirca nemo vestrum ambigat nemo differat sed omnes ad veritatis viam redite. Hæc ille: quæ confer cum epistola quam scripsit contra Arium ante sessionem Synodi, & dic sodes siquid aliud Imperator quàm histrionem egerit ; paci reipublicæ quomodocunque consulens.

Haud crediderim tamen cum Baronio quod Imperator post admissa præfecta scelera declinaverit ad religionem Gentilium. Ex lustratione quam ambiebat, hoc non potest concludi, siquidem se ritibus gentilium superiribus annis immiscuerit, ubi ingentia beneficia quibus Christianos afficiebat satis ostendebant eum tum Christianum fuisse. Sed hoc potius dicendum videtur, quod cùm fuerit Princeps nominis ac gloriæ studiosissimus & hactenus utriusque religionis arbitrum se præbuerit, atque populus gentilis hac tempestate multò numerosior extiterit quàm Christianus ; apud illos se purgare statuit, non tam religionis gratia quam ad infamiam delendam. Quod cum assequi non posset, odium omne convertit in istam religionem, opes Idolis mox detrahit, inhibet sacrificià, Idola ipsa cum aris evertit, & sui nominis urbem Christianam extruit quæ Romæ gentilis esset æmula. <61r> Vnde non mirum est si Gentiles eum a tempore lustrationis denegatæ ab eorum religione ad Christianam se contulisse scripserint. Cæterum infælicia illa facinora quæ elui desiderabat, an magno Dei judicio, vel secus, evenerint, sit aliorum judicium.

In contentione illa quæ nata est ex Orindinatione Athanasij, Meletiani simul cum cæteris commoti fuerant. Hi quidem tempore Ordinationis aberant ab Alexandria, ut Episcopi Ægypti in Epistola Synodica apud [89] Athanasium testantur. Omnem quippe eligendi & ordinandi potestatem Synodus Nic&na eis ademerat, aliudere quicquam sine consensu aliorum Episcoporum agendi. Hi igutur cùm titulum tantum, non auctoritatem Episcopalem, ex decreto Synodali sortirentur, non adierant Imperatorem cum cæteris quantum animaverto neque una conciliati fuerant, sed Athanasium tenentes excommunicatum, seorsim collectas agebant. Et contra Athanasius eos vi agressus ad communionem impellere cogitabat. Vnde mox gravissimæque inter hos turbæ comflatæ sunt. Qua de causa [90] Athanasius sic in eos invehitur. At Synodo Nicæna, inquit, nondum quinque menses præterierant cum beatus Alexander mortem obijt. Meletiani autem quos et quietos et gratos esse oportuit quod aliquo saltem modo recepti essent, more canum non obliti vomitus sui rursus Ecclesias perturbare incæperunt. Ita ille, commotionem reliquorum Episcoporum qui mox ad concordiam et amicitiam rediêre tacsus. Epiphanius verò qua Athanasius vicissim in Meletianos gesserat sic perstringtit. Athanasius, inquit, mox ut Episcopus creatus est, vehementi religionis ardore æstuans ac deplorando Ecclesiæ statu commotus, cum ubique conventicùla, ac populi divortia a Meletianis fierent – ecclesias consociare et ad concordiam redigere cupiens, increpandi comminandi et hortanti finem nullem facienbat auscultante nemine. Ex quo omnes illæ contra <62r> ipsum turbæ conflatæ ac comparatæ sunt ob eximium illius ardorem ac studium divinitus in sum a Deo collatum. Epiphan. Hæres. 69. In alio loco idem Epiphanius hæc plenius describit: in Alexandrum tamen conferens quæ conveniebant Athanasio. Alexander, inquit, post Meletij Confessoris obitum, adversus Ecclesiæ schisma vehementi quodam ardore succensus, Meletianos qui privatos conventus habebant, agitare ac vexare, ijsque vim adhibere cœperat ne ab una eademque ecclesia contumaciterdesciserent : illi contra detrectantes tumultuari ac perturbare omnia. Quare persequnete eos & urgente acrius Alexando nonnulli e sectæ primarijs, ac pietate & virtute facile principes, ut ijs incommodis mederentur ad comitatum profecti sunt ut Imperatori supplicarent ab eoque privatorum conventuum sine ullo impedimento facultatem obtinerent. Ex his præcipui erant Paphnutius quidam vir magnus & Anachoreta & Confessor. Cum eo erat et Ioannes illorum Episcopos, necnon et Callinicus Peleusij Episcopos cum alijs quibusdam qui hujus concilij participes fuerant. Qui cum ad Imperatorem venissent, et adire vellent, pulsi ac rejecti sunt. Nam Palatini audito Meletianorum nomine, quid hoc sibi vellet ignorantes adire principem minimè permiserunt. Inter hæc Paphnutius Ioannes & cæteri Constantinopoli et Nicomediæ diutius moram trahentes, cum Eusebio Nicomediæ Episcopo familiaritatem contrahunt, eique rem omnem aperiunt, - per hunc conciliari se Imperatori ac perduci postulantes. Ita Epiphan. Hæres. 68. Cǽterum Meletius obijt statim post Alexandrum, relinquens successorum Ioannem cum Athanasium pro Episcopo non agnosceret . Epiphanius verò per errorum <63r> produxit vitam Alexandri ad annos aliquot ultra Concilium Nicǽnum et inde huic adscripsit præfata quæ sedente Athanasio gesta sunt. Et quidem profectio Paphnutij Ioannis & sociorum ad Imperatorem contigit anno 328 quo solo inter Concolium Nicǽnum et Tyrium Imperat constitit Nicomediæ ut ex legibus ejus tempora et loca ubi consistebat ferentibus videre est apud Gothofredum in Chron. Cod. Theod; quo etiam primùm Constantinopoli constistere cœpit, fundamenta ejus jaciens.

Profecti sunt autem Meletiani ad Imperatorem non tantum libertatis impetranda gratia, sed maxime ut Athanasio crimina quædam objceret sicut refert Athanasius ipse a hunc modum. Meletiani, ait, tale crimen per Isionem Eudæmonem & Callinicum de vestibus lineis ementiuntur quasi ego canonenm ejus modi tributi Ægyptijs induceram & primus omnium exigerem. Sed id frustra fuit Presbyteri enim nostri Apis & Macarius, qui ibi forte præsentes aderant, eos audiente Imperatore de calumnia vicerunt. Imperator autem damnato Isione me literis ad se accersit. Re cognita Eusebius ijs acutor est ne loco se moveant. Ex ejus consilio rem apud Cæserem novis criminibus tentant, accusantes Macarium de calice, mihi autem non quodvis crimen, sed quod maximum omnium est imposuere, quasi hostis Imperatoris cremenam auri Philumeno cuidam misissem. Hæc ille : in quibus tamen referendis, insignis vafricies elucescit. Cur enim, quæso, Imperator Athanasium advocaret si Apis et Macarius accusationem de lineis vestibus modo delevissent reliqua autem crimina nondum fuissent objecta, sèd Meletiani condemnati ac dismissi jam domum redituri essent? Certè Imperator accersivit Athanasium ut accusationibus Meletianorum responderet. Potuit tamen audita parte accusationum, cæteras defferri juberet ad usque adventum Athanasij, ut pars utrque simul audiretur. Sed magis miror quod Athanasius finxerit Meletianos, audita Athanasij citatione discessum ornasse discessum fugam {, e} ornasse & solis <64r> Eusebij monitis detentos e loco non movisse. Sihi Athanasium ea de causa accusaverant ut is in judicium vocaretur, scientes absentum non posse judicari si Imperator eorum operâ Athanasium accersi erat ut inter utrumque ille judicaret nonne æque persistere tenerentur atque Athanasius accedere ? nonne hunc congressum expectabant? Quomodo igitur ad fugam parati ? Quam puerile hoc commentum ? Sed si ita fuisste, vnde, quæso, adversariorum secreta concilia Athanasio innotuerint Qui talia ascribit adversarijs quorum notitiam habere non possit, (Quod Athanasio familiàre est:) eo ipso ostendit se fingere.

Iam verò, quod ad objecta crimina attinet, qualia fuerint illa duo de vestibus lineis ac de crumena auri, nemo satis prodidit; (neque enim Athanasius in referendis Adversaniorum accusationibus omnino sincerus esse solet :) illud verò de calice Athanasius cum sui sequacibus hoc modo describunt.

Mareotis regio quædam Alexandrina est ubi Meletius ab initio schisma non induxerat. In pago quodam istius regionis Ischyras quidam, quem Colluthi Presbyterum perhibebant, ad Meletianos defecerat, & populos ibi congregabat. Cum id Athanasio tum Ecclesias perlustranti renunciatum esset : ille Macarium Presbyterum ablegat ad Ischyram accersendum (Athanas. Apolog. 2). Ischyros autem morbo decumbebat in cubiculo (Athanas. ib. & Acta Tyria ibidem a Iulio Papa & Concilio Serdicensi citata) Quare Macarius cumquibusdam de populo in locum sacrum irrumpens mysticum calicem confregit : unde jurgium et pugna inter hos et populos Meletianorum conflata (Epiphan Hæres. 68) Gentilibus etiam concurrentibus qui postea una cum Christianis testes hujus rei extitere. Mensam sacram præterea idem Macarius evertit (Ægyptij apud Athanas. Apol 2) Hæc Athanasiani et recte quidem nisi quod Athanasius post mortem testium ad crimen minuendum fi{illeg}ixit -se non adfuisset ubi Macarius calicem fregit uterque enim a Meletianis de hoc crimine accusabatur. <65r>

Imperatur igitur Psammathiæ causa audita, Meletianos ut calumniosos rejecit, Athanasium in patriam reduentum cum epistola ad populos remisit (Athanas. Apolog. 2) In qua tamen epistola non affirmat Meletianos falsitatis convictos fuisse, sed eos tantum ut invidiosos & fidei circumventores acensat, et in Athanasio propriam existimationem attingi asserit, ut videre est in ipsa Epistola quæ extat apud Athanasium in Apol.2. Erat autem Psammathia [91] suburbanum Nicomediæ ubi Imperator, uti diximus, consistebat anno 328.

< insertion from f 64v > ‡ Eodem tempore vel non multò post Eusebius Nicomediæ et Theogonius Nicææ in exilium missi sunt eo quod cum Alexandrinus quibusdam qui ob finem deportati fuerant in Bithyniam, communicabant , & causæ Meletianorum non desisterent favere. Philostorgius quidem refert horum Exilium ad tertium mensem a Concilio Niceno, sed in eo certè fallitur nam Athanasius scribit Eusebium ab ipsa morte Alexandri consilium & fœdera secretò inijsse cum Meletianis. Figmentum quidem est hoc Athanasij ut ferè sunt omnia quæ contra inimicos scribit. Etenim, præterquam quod Epiphanius rem aliter describit, unde quæso secretissima Eusebij & Meletianorum consilia innotescerent ? Qui ea de inimicis refert quorum notitiam habere non potest, hac ipso demonstrat se somniari. Sed quamvis hoc figmentum sit, tamen figmento non locus fuisset si Eusebius eo tempore exulasset. Exulantibus autem Eusebio et Theogonia, Imperator misit ad Nicomedienses [92] epistolam cujus priorem partem supra posui, reliquam quæ ad præsens negotium spectat hic subjicio.

– Id unum, inquit, metuo, id recogito, quod vod in societam criminis vocari video.[93] Per institutionem enim ac perversam Eusebij doctrinam conscientiam a veritate aversam induistis. Sed hauquaquam tarda erit curatio, si Episcopo fideli ac Syncero nunc tandem accepto, ad Deum oculos convertatis. Quod quidem jam in vestre est potestate et ex vestro judicio pendera [94] jamdudum oportuit nisi supra memoratus Eusebius, illis tunc mirè eum adjuvantibus, huc venisset & rectum ordinem disciplinæ conturbasset.

– Quid nuper una cum Theogonio dementiæ suæ socio admiserit, quæso accipite. Alexandrinos quosdam qui a nostra fide desciverant huc ab duci præcepteram, propterea quod eorum opera ac ministerio discordiæ fax excitabatur. Verum isti egregij scilicet Episcopi quos Synodi clementia ad agendam pœninentiam servaverat, non solum <65v> istos susceperunt, & apud se tuto degere jusserunt sed etiam malitæ illorum socius se ad participes adjunxerunt. Quamobrem adversus ingratos istos id agere decrevi. Abreptos videlicet quàm longissimè deportari jussi.

– Siquis verò mentionem illarum pestium facere, aut in laudem eorum temerè excitari præsumpserit, statim opera famúli Dei hoc est nostri audacia ejus comprimetur. Divinitas vos conservet frates dilectissimi.

Hac tempestate, scilicet anno < text from f 65r resumes > Hac tempestate, nempe [95] anno 329 vel 330, celebratum est Concilium Antiochenum Episcoporum 250 (Niceph l 8 c 45), in quo Eustathius urbis illius episcopus depositus fuit ob Sabellianismum (Socr l 1 c 24. Sozom l 2. c 18) stuprum Philostorg. l 2 c 27 . Theod l 1 c 27) & contumelias in matrem Imperatoris (Athanas. ad Solitarios sub initio p 812) Posthæc quidam ex Eusebianorum inimicis famam sparsêre quasi mulier quæ ab Eustathio gravida erat, fassa fuisset se quidem ab Eustathio gravidam, at non ab hoc Eustathio ; sed ab Eusebianis conductam fuisse ut, hunc accusaret. & hanc mulieris confessionem ut vere factam Theodoritus post centum annos primus retulit : quæ tamen si vera fuisse ad omnium aures statim pervolasset & tempore Constantij ubi contentiones inter Eusebianos et Athanasianos maximè efferbuêre ab omnibus contra Eusebianos objecta fuisset. Quod certe non evenit. Ægypti in Concilio Alexandrino decem adhinc annis celebrato, Eusebianos de gestis contra suos, in [96]epistola ad Ecclesias fuse accusarunt. Idem fusius fecere tam Occidentales quam Ægyptij in Concilio Serdicensi in alijs dualis Epistolis, ut et Iulius Papa in alia prolixa Epistola contra Orientales. Athanasius autem Eusebianis in nihilo pepercit et <66r> eosdem præterea alicubi de hac depositione Eustathij ut potuit reprehendit. Nec tamen Athanasius vel alius quisquam his temporibus confessionem mulieris eis objecere novit. Qua arcanâ igitur traditione, Theodoritus post centum annos hanc confessionem didicerit, reliquo alijs disquirendum.

Hoc tempore, nempe septemdecim annis ante Synodum Sardicensem (Epist. Synod. Sard. Orient) a synodo itidem Antiochena (Epist. 2 Synod. Sard. Occid.) depositus est Asclepas episcopus Gazæ. Causa non memoratur. Sententiæ vero in eum latæ subscripsit Athanasius Cùm Meletiani aliquantisper quievissent, ijdem denuò acrius insurgent, & crimini de calice addunt aliud de Arsenio quodam Meletianorum Episcopo, dicentes eum ab Athanasio interfectum esse. - Cæterum Imperator jam antea Psammathiæ de calice audierat. Quapropter Antiochiam literas ad Dalmatium Censorem misit ut cognosceret de causa homicidij. Censor igitur Athanasio perscribit ut se pararet ad criminis defensionem. Athanas. Apol. 2 p 781, & 782. Quare Athanasius fingit Arsenium in vivis esse et in ejus rei testimonium sequentim epistolam quasi ab ipso Arsenio ad se scriptam producit Athanasio beatissimo Papæ Arsenius Episcopus Hypselitarum cui aliquando præfuit Meletius, una cum cum Presbyteris & Diaconis in domino S. P. P. Et nos quoque diligentes pacem et unanimitatem -[97] Hæc igitur Athanasius perscribens Imperatori persuadit ei Arsenium in vivis esse. Quapropter Imperator inhibet judicium Censoris, & contra Meletianos sic rescribit.

Victor Constantinus Maximus Augustus,
Papæ Athanasio.[98]

Literis tuæ prudentiæ perfectis, in eam veni sententiam ut putarim te scripis nostris adhortandum ut populum Dei ad modestiam & misericordiam adduce <67r> res. Meo enim in animo hæc inter præcipia habeo ut et veritatem colam et in mente justitiam semper conservem ijsque potissimum gaudeam qui recta vitæ via incedunt. De illis autem omni execratione dignis Meletianis, imanibus inquam et nefarijs hominibus, qui vesania correpti stupent & solummodo invidia & æmulatione & tumulibus ad scelera motum haben, nefariam suam mentem declarantes, ista mihidicenda puto.Vides enim homines illos quos ipsi ferro interfictos aiebant in medio versari et vita frui. Quo ipso nullum inquam fuerit gravis præjudicium, quodque tam clarè eorum causam oneret, quàm eos, quos ipsi necatos asseverabant, vivere et luce frui, qui ipsi pro se causam dicere possunt. Deinde id quoque additum fuit Meletianorum criminibus, te nefario impete irrumpentem rapientemque poculum quod in sacratissimo loco repositum erat, confregisse, quo scelere nullum unquam profectò gravius esse posset siquidem id ita factum et contestatum esset. At quodnam hoc genus criminationis ? quæve ista desultoria personarum transmutatio & reorum diversitas ? ut nunc in hunc nunc in alium crimen conferant? qua res ipsa luce clarior est, ipsos tuæ prudentiæ insidias tetendisse. – Hanc igitur non asperitatem sed veritatem jure appellavero. Postremò etiam illud adjungimus ut operam des quo ista quæ scripsimus subinde ad populum recitentur ut res in omnium notitiam veniat, & præcipuè ut illi qui ita agunt & ad istum modum conversantur resciscere possint, quod ista quæ nunc a nobis emendationis causa dicuntur, ne ipsa et factis demonstrabuntur vera esse. Iam cùm in hoc negotio tanta sit malitiæ importunitas, certum habeant me ita decrevisse, atque hujus esse sententiæ, <68r> si quid tale iterum, moverint, non pro more Ecclesiarum, sed pro legibus publicis, memet meapte opera causæ cognitionem suscepturum, ac deinde cognoscent se non solum humani generis, sed etiam divinæ disciplinæ latrones esse. Deus te servet Frater dilecte.

Ita quidem Imperator sed hoc parum profuit Athanasio: Meletiam enim in Medium proferebant cadaver Arsenij ut quotquot eum norant, viderent interfectum, & figmenta Athanasij exponentes quibus judicium effugere conatus erat persistebant in accusatione petendo ut res demum in judicio tractaretur. Instabant et Episcopi Orientis. pag sequ. < insertion from f 68v > A quibus assiduè interpellatus Imperator, apud Cæsaream Palestinæ Synodum fieri jussit. Ad hanc Synodum vocatus Athanasius, non paruit – longi tempores mora Synodum fatigans & Imperatoris præcepta despiciens (Sozom l 2 c 25)Hinc Eusebiani præter alia crimina tyrannidis etiam et contumaciæ coram Imperatore eum accusant (Theod l 1 c 28) Cumque per hanc novam tergiversationem confirmaretur eum causæ suæ diffidere, & ideò fabulam de reperto Asenio antea composuisse ut judicium Censoris etiam effugeret Imperator indicit Synodum Tyri in annum sequentum quæ causam demum cognosceret, ;& Eusebiam, ut mihi videtur, jam confidentores facti injurias Ario illatas etiam inculcare cæperunt; exponentes quomodo hic calumnijs circumventus & oppressus fuerat, idque factione Athanasij Alexandri animum inflammatis : atque ita tandem effecerunt ut Imperator Arium revocaret ab exilio & cunctantem acceleret his literis. < text from f 68r resumes > <69r>

Victor Constantinus Maximus Augustus, Ario.[101]

Iampridem gravitati tuæ significatum est, ut ad Comitatum nostrum venires, quô majestatis nostræ conspectu perfrui posses. Ses miram satis non possumus, quod confesti id non præstiteris. Consenso igitur vehiculo publico, ad Comitatum nostrum venire accelera, ut nostram clementiam ac beneficentiam expertus, in patriam reverti possit. Data ante diem quintum Calendarium Decembrium.

Arius igitur, pergit Socrates, acceptis Imperatoris literis haud multo post Constantinopolim venit. Erat cum illo Etiam Euzoius, quem Alexander Diaconatus honore exuerat tunc cum Arum ejusque socios deponeret. Eos Imperator ad conspectum suum admisit - - & libellum fidei suæ tradere eos jubet. Illi ergo compositum ab se libellum obtulerunt Imperatori qui sic se habet.

Religiosissimo Deique amantissimo Domino nostro
Imperatori Constantino Arius & Euzoius.

Sicut præcepit Deo carissima pietas tua, Domine Imperator, fidem nostram exponimus, scriptisque profitemur coram Deo, nos & illos qui nobiscum sunt, ita credere uti subjectum est. Credimus in unum Deum patrem omnipotentem & in Dominum Iesum Christum filium ejus, qui ex eo genitus est ante omnia sæcula : Deum Verbum per quem omnia facta sunt quæ in cœlo et quæ in terra : qui descendit & incarnatus est : qui passus est et resurrexit & ascendit ad cœlos, & iterim venturus est ut judicet vivos & mortuos. Et in spiritum sanctum, in carnis resurrectionem & in vitam venturi sæculi, regnumque cœlo <70r> rum Et in unam Catholicam Ecclesiam Dei, quæ a primis cardinibus ad ultimos usque terrarum fines porrigitur Hanc fidem ex sanctis Evangelijs accepimus, Domino discipulis suis dicente : Ite et docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris & filij et spiritus sancti. Nisi hæc ita credimus, ac nisi vere suscepimus Patrem & Filium & spiritum sanctum, sicut omnis Catholica Ecclesia & Scripturæ docent, quibus per omnia credimus; Iudex noster est Deus nunc et in futuro judicio. Quapropter pietatem tuam rogamus, Deo carissime Imperator, ut cùm Ecclesiastici simus & fidem ac sensum Ecclesiæ sanctarumque scripturarum teneamus, per pacificam ac religiosam pietatem tuam uniamur matri nostræ Ecclesiæ, sublatis videlicet quæstionibus ac disputationibus superfluis: ut & nos et Ecclesia mutuam inter nos pacem servantes, solemnes preces pro pacato Imperio Majestatis tuæ & pro universa stirpe tua, simul omnes ad Deum fundamus. Hæc illi. Cùm autem Imperator isthæc communicaret cum Episcopis quos secum habuit, atque illi subinde Arium benigniter tractarent Eusebius & Theogonius, his auditis, supplicem Epistolam mittunt ad Episcopos illos, ut sequitur.

[102] Nos quidem a pietate vestra dudum condemnati indicto causa, judicium sanctitatis vestræ placidè & cum silentio ferre debemus. Sed quoniam absurdum es, argumentum calumniæ adversus semetipsum silentio suo præbere, idcirco significavimus vobis, nos et in fide unanimes conspirasse, & notione homousij diligenter examinata, omni studio in pacem incubisse, nullam unquam hæresim secutos. Cumque ob securitatem & tranquilitatem Ecclesiarum ea suggessissemus quæ nobis in mentem veniebant & eos quibus a nobis satisfieri oportebat confirmassemus, fidei quidem subscripsisse, anathema <71r> tismo verò noluisse subscribere ; non quod fidemd reprehenderemus, sed quia minime credebamus, illum qui accusatus fuerat, ejusmodi esse ; cum partim ex ijs quæ ad nos per literas scripserat partim ex ejus sermonibus in conspectu nostro habitis, compertum haberemus illum talem non esse. Quod si sanctissimo Concilio vestro satisfcatum est, non repugnantes sed consentientes ijs quæ a vobis decreta sunt, etiam hoc libello consensum nostrum confirmamus; non quidem tædio exilij, sed ut suspicionem vitemus hæreseos. Nam si in conspectum vestrum nos venire, patiemini, invenietis nos in omnibus concordes & decretis vestris inhærentes : quando et eum ipsum qui ob ista accusabatur, placuit reverentiæ vestræ humaniter tractare & ab exilio revocare. Porro absurdum fuerit, cumis qui reus esse videbatur revocatus sit, seque de illis quæ ipsi objiciebantur purgaverit, nos silere & argumentum adversus nosmetipsos ultro suppeditare. Vos ergo, sicut reverentiam vestra Christi amantissiman decet, Imperatorem Deo carissimum admonere dignemini, eique preces nostras offere, & in nostra causa, ea quæ vobis congruunt maturè decernere. Hæc Eusebius & Theogonius: quibus mox Ecclesias suas receperunt.

Cæterum ex his omnibus opportunum erit observare sequentia. Primò quod Arius & Eusebius revocati sunt mediatione Episcoporum. Scribit quidem Ruffinus[103] & post eum alij quod Constantia Licinij relicat cum diem obitura visitaretura fratre, atque ab eo blandè religiosque compellaretur, extremam ab eo gratiam poposcit, ut Presbyterum quendam in familiaritatem reciperet, & quæ sibi ab eo pro spe & salute suggereretur, audiret : se qui <72r> dem jam ex hac luce discedentem nihil curare: pro fratris verò statu esse sollicitam, ne forte pro innocentium pœnis, regni sui pateretur excidium. Quibus ille monitis a sorore susceptis, accommodavit aurem Presbytero et interim accersiri de exilio Arium jubet.. Et paulo post addit Rufdinus hunc Presbyterum eum ipsum Eundem fuisse cui Constantinus moriens testamentum tradivit, hoc est, [104] Eusebium Nicomediæ. Quamvis Ruffinus in eo erret quod ponit Arium revocatum mediatione Presbyteri, potuit tamen Constantia pro Ario et Eusebio apud frarem intercedere: sed hos non tam Eusebiæ quàm Episcoporum mediatione revocatos fuisse clarum est cùm Eusebius & Theogonius in præfata Epistola ad Episcopos dicant ipsos revocasse Arium ab exileo & ideo non scribant ad Imperatorem ut ille sedaret Episcopos sed ad hos Episcopos ut illi pro se agerent apud Imperatorem.

Secundo observandum est Episcopos prævaluisse & persuasisse Imperatori pro Ario apud Imperatorem egisse & effecisse ut ab exilio revocaretur hoc argumento, quod calumnijs circumventus & oppressus fuerat. Supra audivistis Arium ab Alexandro accusatum quasi filium prædicaret nudum hominem natura sua cæteris hominibus æqualem & sola virtute exaltatum ; tempus etiam creatum fuisse ante filium ; & filium mutari posse ut diabolus: Arium tamen his omnibus contraria docuisse, & Eusebium Cæsareæ ideo reprehendisse Alexandrum quasi calumnias struentem Ario; quod et alios plures Eusebianorum factitasse non est dubium . Alexander his non obstantibus in accusationibus perstitit & in sui defensionem hoc etiam addidit quod Arius cum socijs dissimulando <73r> hæresin de qua condemnatus fuerat, fucum faciebat, & Episcopos rectè sentientes in sui patrocinium & errorem fictis verbis traducere conabatur. [105] Cum, inquit, ex cætu Ecclesiæ quæ Christi divinitatem adorat, eos ejeceramus: ipsi contra nos huc et illuc discurrentes, ad collegas nostros idem nobiscum sententies, proficisci instituerunt specie quidem pacem et concordiam expetere se simulantes ; reipsa cerò quosdam eorum blandis sermonibus in errorum suum traducere conantes. A quibus etiam verbosiores epistolas flagitant, ut eas legentes hominibus quos ipsi deceperunt, eos pertinaciter in errore perseverare faciant absque ullo pœnitentiæ sensu, in impietate obduratos, quasi qui episcopos idem secum sententias ac sibi suffragantes habeant. Ea porro quæ apud nos perpéram docuerunt & egerunt & quorum causa a nobis sunt expulsi, nequaquam illis confitentur : sed vel silentio ista tradunt, vel fictis sermonibus & libellis conscriptis velantes, fucum faciunt. Probabilibus itaque et ad assentationem compositis colloquijs pestiferam suam doctrinam obtegentes, simpliciorem quemque & fraudi expositum circumveniunt : neque interim parcunt pictatem nostram apud omnes calumniari. Vnde fit ut nonnuli literis eorum subscribentes, in Ecclesiam eos recipiant. Hæc Alexander ad Alexandrum Byzantij exponens et asserens in sequentibus quod Arius, quicquid prætenderit eadem revera docuit cum Ebione, Artema, & Paulo Samosateno. Ea igitur tempestate cardo disputationis in hac quæstione versabatur utrum Arius ea credidit quæ prædicabat, , vel Ebionita fuit & fidem Eusebianorum fictis tantum verbis prætenderis decipiebat orbem. Vnde expectandum esset ut in Concilio Nicæno hæc Alexandri accusatio tandem probaretur. Illud ante omnia faciendum fuit tum ut Alexander se purgaret ab infamia calumniatoris qua laborabat <74r> apud Eusbenianos ; tum ut ipse Arium non tantum hæreticum esse sed et fraudis artificem demonstraret, atque Eusebianos incautè hominem deféndisse ; tum denique quod istius accusationis probatione contentio feliciter composita fuisset. Ipsi enim Eusebiani videntes Arium et socios apertæ hæreseos & sycophantiæ convictos, juste depositos esse confessi fuissent neque amplius pro receptione eorum contendissent. Hujus itaque accusationis probatione Alexander, inquam, Et socij apprimè incubuissent, si modo potuissent probare. Sed omnia secus evenerunt. Nihil prorsus suscipiunt probandum. Pergunt tantum accusare. Et quasi ferre non possent blaphemias Arij; præcludunt aures, bili indulgent, tumultibus implent omnia. Ad usque diem quo Imperator in synodum venit perpetui tumultus. Eo die nulla accusationum probatio, sed quid contra Arium statuendem esset, solummodo decernitur. Atque ita hominem causa inaudita condemnant, quasi eorum omnium reum dequibus Alexander eum accusaverat. Vnde illud Erat quando non erat, in hoc ipso Concilio, dum de fide disputabant coram Imperatore interpretati sunt quasi Arius per id intelligeret tempus creatum fuisse ante filium, ut ex literis Eusebij ad Cæsareenses suos patet : cum tamen hoc a mente Arij adeo alienum fuerit ut eorum qui sic interpretati sunt, perversitatem, , magis quàm ignorantiam demonstret. Quis enim nisi perversus, audiens Arium docentem filium fuisse ante mundum conditum & ante omnia sæcula atque omnia per eum creata esse, contenderet eum dicto illo Erat quando non erat aliquid amplius <75r> intellexisse quàm Deum, , Deive increatam æternitatem fuisse ubi filius non erat ; vel ut compendius dicam Filium non fuisse ab æterno ? Rursus etsi Arius in libello fidei quem Alexandro obtulit ipso initio antequam causam exponebat externis episcopis expresse scripsit filium esse immutabilem : in Concilio tamen Nicæno anathemate percutitur siquis filium mutabilem prædicet : quasi hæc esset sententia Arij. Cum igitur res ad hunc modum gestæ fuerint, non mirum si episcopi Orientis, ubi primum fiduciam apud Imperatorem, nacti falsas accusationes quibus Arius opprimebatur, et quodnam erat tantorum dissidiorum verum fundamentum exponere inciperet. Quibus probe intellectis, non magis mirum est si Imperator insuper ad se vocavit Arium , ut hominis dispositionem & fidem ex eo ipso addisceret. Iam vivo res ita gestas Eusebius & Theogonius in præfata Epistola bis testantur & primo his verbis. Fidei, inquiunt, subscripsimus, anathematismo verò noluimus subscribere; non quod fidem reprehenderemus, sed quia minime credebamus, illum qui accusatus fuerat ejusmodi esse; cum partim ex ijs quæ ad nos per literas scripserat, partim ex ejus sermonibus in conspectu nostro habitis compertum haberemus illum talem non esse.Hæc illi : non docentes quid Imperator ed episcopi sentire debent de Ario, sed ex ijs quæ jam ante sentiebant apologiam pro se ipsis scribentes, quatenus ipse scilicet illi etiam jam compertum haberent Arium non talem esse qualem Synodus accusante Alexandro condemnaverat, proinde se non ultra culpandos ab illis quod Anathematismo nollent subscribere, cum hoc fecerint non quod fidem reprehenderent sed quia minimè credebant <76r> illum qui accusatus fuerat ejusmodi esse, ex litteris & sermonibus compertum habentus illum talem non esse sicut illi omnes (nempe Imperator cum Episcopos) re examinata jam satis compentum habent. Et nequis dubitet hunc esse s{en}sum genuinum Verborum Eusebij & Theogonij ijdem, in hac ipsa epistola mox hoc subjiciunt. Absurdum fuerit, inquiunt, cum is qui reus esse videbatur [Nempe Arium] revocatus -sit de exilioseque de illis quæ ipsi objiciebantur purgavent nos silere Quo nihil expressius dici potest. A easdem calumnias et purgantionem Arij alludens Concilium Hierosolymitanum paucis abhinc mensibus collectum, ita scribit ad Ægyptios. [106] Imperator, inquit, auctor fuit ut simplia et placido animo reciperemus Arianos, quos aliquandiu improba invidentia extra Ecclesiam detinuit, et viris istis de rectitudine fidei in literis suis testimonium præbet, quam cùm autea audiverat, ipse eandem ex viva eorum voce cognovit cognitamque approbavit &c. Primò, inquiunt, Imperator au divit fidem eorum non eam esse de qua per improbam invidentiam condemnati et extra ecclesiam detenti fuerant sed veram & orthodoxam episcopis scilicet hoc ei suggerentibus; postea idem ex viva eorum voce cognovit.

Cùm autem ex eo quod Imperator probavit fidem Arij, supponi soleat Arium resipuisse & ad fidem Imperatoris accessisse unde et Formula fidei quam obtulit Imperatori, ab Athanasianis vocatur libellus pœnitientiæ, idcircò jam tertio loco ostendemus Imperatorem e contra accessisse ad fidem Arij. Certe ho{c} testantur antiquiores & fide digniores auctores. Sic Sulpitius lib 2 c 50. Duobus, inquit, Arijs acerrimis perfidiæ hujus auctoribus, Imperator etiam de pravatur : dumque sibi religiones officium videtur <77r> implere vim persecutionis exercuit [sc. relegando Athanasium.] Hieronymus itidem in Chronico Eusebij dicit Constantinum in dogma Arianum declinasse. Lucifer Calaritanus autem his antiquior sæpius Arianismi Constantinum insimulat, & lib. 1 pro Athanasio, Constantium filium ejus sic inducit loquentem: Nisi pater meus bene fecisset conferre se ad Arianos, non ejus filij regnaremus. Sed præstat audire Constantinum ipsum, qui in Oratione ad Sanctorum cælum fidem suam salis expressit. Etenim in capite primo sic Filium Dei allocutus est. ποιον δ' ὅλως σὸν δημιούργημα, ἔιπερ ὁ τῶ ν πάντων, καὶ τῆς σῆς οὐσίας ἄιτιος. ὁυτος γάρ σε ἐκόσμησεν : ὲπεὶ κόσμος φύσεως, ἡ κατὰ φύσιν ζωή. Quodnam extot{illeg} et absolutè est opificium tuum ? siquidem ille omnium auctor, tuæ quo substantiæ opifex fuit. Hic enim est qui te ornavit. Quippe ornamentum naturæ est vita naturæ congrua. In nono autem capite adhuc pleniùs loquitur. Plato, inquit, primum quidem Deum supra omnem [107] substantiam esse docuit, rectè omninò. Huic alterum subjecit, καὶ δύο ὀυσίας τῷ ἀριθμῷ διεῖλε & duas substantias numero disctinxit; cum una sit utriusque perfectio & secundi Dei [108] substantia ex primo proficiscatur Deo. Hic enim opifex est & moderator universorum, ac proinde omnia transcendit. Ille vero qui secundus ab eo est mandatis ejus inserviens, omnium rerum constitutionem ad eum tanquam ad causam refert. Ita juxta accuratissimam philosophandi rationem unus fuerit qui omnium rerum curam gerit ; et qui universis consulit ; Deus scilicet sermo, a quo exornata sunt cuncta. Qui cum vere sit Deus idem etiam est filius Dei. Quod enim aliud nomen præter filij appellationem ei quispiam imponens non simul summo scelere sese obstrinxerit? Quippe illa qui est omnium pater, merito. etiam sermonis sui pater existimatur. Et hactenus quidem Plato <78r> rectè sensit. Vides hic quomodo Constantinus Platonicam Philosophiam, perinde atque alius quisquam Eusebianorum, cum approbabtione describit, quam tamen antea, ubi inter hanc & fidem falsò attiributam Arianis nondum satis distinguere didicerat, edicto suo condemnaverat in Porphyriani vocitarentur. Adhæc in libello fidei quem Arius obtulit Imperatori, vox homousij cæteraque omnia quæ Synodus Nicæna ad cautionem fidei sanxerant, prorsus omittuntur : neque aliquid ampliùs ponitur quam quod Eusebiani omnes & Arius ipse ab initio statuerant. Cum Eusebius Cæsare& hujusmodi Symbolum offerebat Imperatori in Synodo Nicænâ : Respondet Imperator homousion inserendum esse. Neque potuit res tunc componi sine hujus et aliarum vocum adjectione. Ab eo tempore vox ista facta est criterion fidei, & Imperator in eo totus fuit ut decreta Nicæna reciperentur. Certè igitur si Arius ut pœnitens & decreta Nicæna amplectens accessisset, Imperator non jussisset eum suo mo{r}e fidem componere sed ipsi potius symbolo Nicæno subscribere: præsertium cum Arius princeps fuerit eorum contra quos hoc Symbolum a tot patribus compositum et sancitum fuerat. Cum igitur Imperator aliter fecerit, atque Arius noluerit quisquam eorum ponere quæ in Symbolo Nicæno vel Anathematismo contra eum decreta fuerant, imo contra ista nonnihil suggeressit, petendo ut sublatis quæstionibus ac disputationibus superfluis uniretur Ecclesiæ: <79r> quid clarius esse potest quam Arium in fide sua perstitisse, & ipsum potius Imperatorem pœnitentem factum decretus Nicænis non ampliùs mordicus inhæsisse, sed {a} illi ipsi Arij fidei, quam antea perperam intellectam, tantâ Synodi solennitate damnaverat, tot epistolis publicis defamaverat, tot edictis per orbem oppresserat, jam demum post post rerum probam examinationem, descpecto nomine ac gloria cujus erat studiosissimus, modestè succubuisse. Hoc etiam confirmat Synodus Hierosolymitana ad quam Arius & Euzoius ab Imperatore subinde missi sunt. Nam in epistola ad Ægyptios patres illi non dicunt hos ob malam fidem extra Ecclesiam detentos jam resipuisse: sed improba invidentia extra ecclesiam detentos fuisse, et eorum fidei rectitudinem jam demum Imperatori innotuisse. Atque hoc dicunt non de Ario et Euzoio solis sed de Arianis omnibus qui per Ægyptum aut alibi fugiebant communionem Athanasiorum significantes Imperatorem, per ea quæ ex Ario et Euzoio audiverat, rectitudinem fidei sectæ totius collegissa, Fucum ergo faciunt egregie, qui vocant fidem ab his duobus oblatam Imperatori vocant libellum pœnitentiæ.

Atque idem de Epistola Eusebij et Theogonij intelligendum est Hi enim nullam movam confessionem scribebant sed confirmabant tantum quæ gesserant in Concilio Nicæno: idque juxta receptam expositionem Eusebianorum. Nam Eusebiam erant ad quos scribebant qui utique Arium modo revocaverant et humaniter tractaverant, & præterea fidem quam Arius ab intio docebant, Euseb. & Theognius aperte profitentur dum dicunt se non subscripsisse anathematismo quia non credebant eum qui accusatus erat ejusmodi esse, & addunt Arium se jam purgasse, hoc est non mutasse <80r> sententiam sed ostendisse falsa esse de quibus accusabantur seque recte credidisse ab initio. Eam ipsam fidem ergo quam Eusebiani ad quos scribebant, quamque Arius & socij ab initio professi sunt, Eusebius & Theogonius hac epistola profitentur : & proinde crassè errant quiEpistolam eorum vocant libellum pœnitentiæ.

Ex eo autem quod exprimant hanc fidem per vocem homousij, valium habemus argumentum quod Orientalis his ipsis temporibus quæ Concilio Nicæno proxima erant, per vocem illam nihil amplius intelligere solerent quam similitidunem substantiæ: quinetiam hanc interpretationem, uti supra etiam probavimus, a Concilio ipso concessam ac decretam. Relege enim total epistolam Eusebij & Theogonij & dic sodes annon hic sit ipsissimus sensus: Quod in Concilio isto Arium qui accusatus erat, scirent non ejusmodi esse, sed orhodoxum: cum partim ex literis partim ex sermonibus hoc compertum haberent. Et ideò se non subscripsisse anathematismo: in fide tamen unamines conspirasse notione homousij juxta sententiam & interpretationem. Concilij diligenter examinata. Quare cum Arius qui reus esse videbatur revocatus sit seque de illis quæ ipsi objiciebantur purgaverit, demonstrans se non ejusmodi fuisse sed rectam sententiam tenuisse ab initio: absurdum fuerit nos silere & argumentum adversus nosmet ipsos ultra suppeditare quasi in eo quod Anathemati noluinus subscribere vel quod postea communicavimus cum hujusmodi viris quorum orthodoxia jam deprehenditur, hæresin aliquam secuti essemus. Quod si igitur in his non pec <81r> cavimus, sanctissimo autem concilio vestro, per subscriptionem nostram juxta fidem in istis viris jam demum agnitam, satisfactum est, non repugnantes, sed consentientes ijs quæ a vobis decreta sunt etiam hoc libello consensum nostrum confirmamus : non quidem tædio exilij, sed ut suspicionem vitemus hæreseos, ne scilicet pro ejusmodi hæreticis habeamur qualis Arius olim habebatur, qui interalia filium patri dissimilem & reliquis hominibus æqualem dicebatur prædicasse. Cùm igitur sententiam sanctissimi Concilij vestri teneamus, si in conspectum vestrum nos venire patiemini, invenietis nos in omnibus concordes & decretis vestris mordicus in hærenes. Hoc, inquam, sensu Eusebius et Theogonius dictabant epistolam, & quidem sincerè proculdubio dùm verba sua suppliciter accommodarent ad conscientiam Imperatoris & Episcoporum qui gesta Nicæna callebant optimè. . Sed ad Athanasium redeamus < insertion from f 80v >       – sed ad Athanasium redeamus.

Tempore statuto, conveniunt Episcopi in Vrbe Tyro, et imprimis ab Imperatore postulant ut ex ijs qui non convenerant, aliqui, præter generalem synodi indictionem, specialibus adhuc literis citarentur. Memores etiam turbarum quas istud genus hominum concitaverat in Synoda Nicæna, petunt etiam ut aliquis adesset cum manu militari, qui pacem conservaret & modestiæ inspector esset. Quibus impletis Imperator rescribit ad hunc modum. < text from f 81r resumes >

Constantinus Augustus sanctæ synodo
congregatæ in urbe Tyro.[109]

Congruum plane & felicitati temporum nostrorum <82r> consentaneum erat, ut Ecclesia catholica expers seditionis eset & Christi famuli ab omni nunc probro vacui essent ac liberi. Sed quoniam [110] nonnulli improbæ contentionis stimulis agitati ; ne dicam vitam professione sua indignam agentes cuncta turbate conantur, quod malum quavis calamitate gravius mihi videtur : idcirco vos sponte, ut aiunt, currentes adhortor, ut absquestituatis ; & ope vestra [111] indigentibus subveniatis, fratribus prericlitantibus medicinam adhibeatis, dissidentia inter se membra ad concordiam revocetis; delicta deni, dum tempus adhuc patitur, corrigatis : quo scilicet tot ac tantis provincijs per vos restituatur concordia, quam proh scelus ! paucorum hominum arrogantia evertit. Id porrò summo omnium Domino ac Deo acceptum esse mihique præ omnibus votis optabile, vobis postremò ipsis, siquidem concordiam restitueritis, honorificum imprimis & gloriosum. Nolite ergo cunctari ; sed alacritatem animi vestri magis ac magis intendentes, date operam ut præsentes dissentiones convenienti sententia terminetis: cum omni ut par est sinceritate & fide, quam servator ille quem colimus, in omni negotio tantum non inclamans et a nobis præcipuè flagitat in unum convenientes. Cæterùm quantum ad religionem nostram pertinet, nihil quod mearum partium sit, vobis decerit. Cuncta siquidem quæ literis vestris significastis, a me impleta sunt. Scripsi ad quos voluistis Episcopos, ut venientes communi vobiscum cura ac sollicitudine fungerentur. Misi etiam Dionysium ex Consulari, qui et Episcopos illos qui vobiscum adesse debent <83r> commoneat, et omnium quæ gerentur, maximè vero modestiæ inspector sit. Liquis verò quod minimè arbitramur, præceptum nostrum etiamnum violare præsumens, adesse renuerit, mittetur quamprimum a nobis aliquis qui Imperiali auctoritate hominem in exilium pellens, docebit Imperatoris sanctionibus pro veritate editis minimè esse repugnandum. Quod superest, vestræ sanctitatis erit providere ut nec odio nec gratia, sed juxta Ecclesiacticas & Apostolicas regulas, delictis & ijs quæ per errorem contigerunt, conveniens remedium exquiralis: quo et Eusebiam omni probro liberetis & meas curas levetis, & pacis amænitate turbalis nunc Ecclesijs restituta, vobis ipsis maximam gloriam comparetis. Divinitas, vos servet fratres carissimi: Ita Imperator. Sed tum quidem quamvis venire compelleretur, [112] quatuor circiter mensium spatio profectionem suam distulit. Postea vero majore vi adhibita coactus Tyrum venit. (Sozom l 2 c 25) Eò enim Macarius, Et vinctus quidem, per milites deductus est, Athanasio verò Imperator scripsit ut adesset, atque adeo necessitatem veniendi ei injunxit ut nisi veniret invitus adduceretur. (Athanas. Apol. 2. p788)

<84r>

[[114]Athanasio Beatissimo Papæ, Arsenius Episcopos civitatis Hypselitarum cui aliquando præfuit Meletius, una cum Presbyterij & Diaconis in Domino S.P.D.

Et nos quoque dilgenis pacem & unanimitatem cumEcclesia Catholica cui tu per Dei gratiam præfectus es, volentesque Ecclesiastico canoni pro veteri instituto subjici scribimus tibi Papa dilecte promittimusquein nomine Domini nos deinceps non communitaturos cum schismaticis, aut cum ijs quibus nondum pas ext cum Ecclesia Catholica sive Episcopi sint <85r> sive Presbyteri sive Diaconi, neque cum illis in Concilio coituros, neque literas pacatas ad illos daturos neque invicem ab illis accepturos neque citra tuam Metropolitani Episcopi sententiam, ullum de Episcopis aut alio dogmate communi & Ecclesiastico decretum edituros, sed cessuros canonibus ante susceptis ad exemplar et modum Episcoporum Ammoniani Tyranni Plusiani et reliquorum Episcoporum. Præterea obsecramus tuam humanitatem, ut nobis quamprimùm rescribas & de nobis ad nostros in sacris collegas, indicesque nos jam stare pristinis decretis, pacemque agere cum catholica Ecclesia & regionum istarum Episcopis conjunctos esse : credimusque tuis precibus ut gratis & efficabus apud Deum, istam pacem firmam indissolubilemqueperpetuò futuram, secundum Dei voluntatem Domini omnium per Iesum Christum Dominum nostrum. Totum cœtum sacrorum virorm qui sub tua jurisdictione est, nos et qui nobiscum sunt, salutamus, & quamprimum Deus permiserit excurram ad tuam humanitatem. Valere te exopto multis temporibus Papa beatissime.]

Et in synodum vinit cum triginta septum circiter Episcopis Ægyptijs & hominum multitudine stipatus. Et imprimis hi Episcopi nooa methodo judicium effugere cogitant. Cæteros enim Episcopos dicterijs cavillationibus & ad speciem compositis accusationibus adorti, turbas conantur excitara & omnia confundere. Narrat quidem Philostorgius[115], Athanasium, cùm Imperatoris minis ægre cessisset, tandem vero venisset Tyrum, se quidem sistere in judicio noluisse : sed meretricem quandam, quæ ipso ventris tumore intemperantiam suam prodebat, mercede conduxisse, & adversus Eusebium <86r> per fraudem submisisse, tumultu illo ac motu qui ex hujusmodi calumnia, ut verimile est, excitandus erat, elusurum se judicium & damnationem subterfigiturum esse, arbitrantem. Eusebium autem subinde quæsivisse ex meretrice utrum stupratorem suum nosset. Qua cùm affirmasset illum sibi probè notum esse, Rursus Eusebium quæsivisse num ille in præsenti Episcoporum consessu versaretur. Eam vero respondisse: Bona verba, Domine. Neque enim ego tantopere insanio, ut tales viros fædæ libidinis insimulem. Ex ijs vero cum veritas in lucem prodire cæpisset, totam fraudis machinationem patefactam fuisse. Hæc Philostorgius. Athanasiani vero historiam invertunt quasi Eusebianorum aliquis meretricem conuxisset quæ accusaret Athanasium adulterij, ea autem detecta fuisset cum Timotheo cuidam tanquam Athanasio per ignorantiam allocuta esset. (Sozom. l 2 c 25 Theod l 1 c 30) Sed hanc narrationem falsam esse ex eo satis convincitur quod scriptores his temporibus proximi, nempe Synodus Alexandrina in Epistola ad Ecclesias, Iulius Papa cum Athanasio et quinquaginta Episcopis Occidentalibus in Epistola ad Orientales, et Synodus Serdicensis in Epistolis ad Ecclesias (qui omnes hanc Synodum Tyri pro viribus defamare & convellere conantur) denique Athanasius ipse in omnibus peribus ubi Eusebianis in nihilo parcit, hanc historiam alto silentio obtruêrunt, quod certe neutiquam fecissent si res Eusebianis non autem sibimet ipsis in opprobrium cessisset. A recentioribus itaque in excusationem Athanasij adinventa est ista Theodoriti et Sozomenis narratio.

Cæterum hujusmodi accusationes ad judicium fugiendum factas esse, satis demonstrat alia narratio Epiphanij. Potamon, inquit, Episcopus Ægyptius, qui oculo ni per <87r> secutione propter veritatem orbatus erat, cùm vidisset Eusebium sedentem & judicantem & Athanasium stantem – invectus est voce magna contra Eusebium et dixit : Tu sedes Eusebi et Athanasius innocens stans a te judicatur ? Quis tulerit talia ? Dic mihi tu nonne necum fuisti in carcere tempore persecutionis ? Et ego quidem oculum amisi pro veritate, tu verò nihil mutilatum in corpore habere videris, neque testimonium propter confessionem tribuisti, sed stetisti vivens nulla parte detruncata. Quomodo discessisti e carcere nisi quod promisisti persecutoribus id quod nefarium est te factorum esse? Hæc Epiphan. Hæres. 68. Cæterùm quod ad accusationem attinet, certe plurimi erant Confessores qui cum Eusebio nullam notam confessionis ferebant in corpore : quandoquidem Gentiles permulti barbaritatem persecutionis execrati, his ultro faverent, & ipso etiam milites clamarent plurimos sacrificasse qui non sacrificabant, mox extrudentes eos & reclamantium ora nonnunquam pugno obfirmantes. Innumeri præterea nunc in uno nunc in alio carcere detenti vel in exelium missi aut ad metalla damnati sub finem persecitionis illæsi evasêre. Quæ cum ita fuerint, Eusebij causa Deo permittena est & defectus modedtiæ et charitatis in Potamone potius notandus qui Episcopum, contra quem accusatio sine duobus vel tribus testibus non audienda est, in tanto concessu, tam levi suspicionis argumento, ad turbas concitandas calumniare ausus est.

Hujusmodi dicterijs et cavillationibus reliquos etiam Episcopos agressi súnt Ægyptij ut illi ipsi in Epistola Synodica paulo post commemorant. Nonne, inquiunt Eusebius Eusebianique studio Arianismi ad in concilium perrexerunt reliquis ejusdem secum sententiæ adductis? Nonne et <88r> nos contra eosdem homines eo nomine quod Arianicæ opinionis essent, scripta evulgavimus ? Nonne Eusebius Cæsareæ Palæstinæ Episcopus de immolatione Idolorum a nostris confessoribus accusatus fuit ? Nunquid non de Georgio probatum fuit, eum ab ordine sui sacerdotij a beato Alexandro rejectum fuisse ? Nonne cæteri de alijs atque alijs criminibus notam censuramque passi sunt? Quo jure igitur isti contra nos Synodum ullam constituere potuerunt? aut qua fronte talem conventum, Synodum appelare audent : cui Comes præsedit? & [ <89r> Hæc illi : ex quibus quinam fuerint qui turbas illas stupendas excitarunt in Concilio Nicæno satis deprehenditur. Si in quenquam aliquid haberent objiciendumm certe non tumultuarie procedendum esset sed tempus idoneum expectandum quo causa in medium proferretur et a Synodo tranquille tractaretur, & interea Athanasius non aliorum accusatione sed cause propriæ justificatione defendendus. Nam quicquid in buccam venerit evomere & in obvios quosque latrare rixantium est et tumultuantium atque adeo non decet modestos episcopos ut in infirma plebe turpe habeatur, etsi fortè magna ex parte vera fuerint quæ litigantes objiciant. Accusatos verò sic se erigere in judices legitima auctoritate constitutos multò intollerabilius est. Cum igitur ad hunc modum se gesserint Ægyptij, meritò Eusebius ijs respondit : Si huc accedentes, apud nos talia loquamini contradictoriè, vera sunt profectò quæ accusatores vestri objiciunt. Nam si hic tyranni dem exercetis, multo id magis in patria vestra facitis. Epiphan. Hæres. 68.

Cæterum cum Eusebiani mores hujus generis hominum dudum perspectos haberent et ideo Comitem adesse curassent qui modestiæ inspector esset, ab eo compescitur hæc Ægyptiorum petulantia, & Athanasius tandem, cum tergiversationibus nullus amplius locus superesset, cogitur accusationibus respondere. De cæde igitur Arsenij adducuntur testes, & ipsum cadaver in medio ponitur, ut qui vivum noverant, mortuum viderent et agnoscerent.

Post multos tamen annos ubi gesta Concilij e memorijs hominum pane exciderant, Athanasius, quo rei evidentiam minueret famam spargit inter suos quasi non corpus sed brachium tantum a corpore aliquo resectum & sale conditum, in concilium adductum fuisset & Athanasius accusatus quod ad usus <90r> magicos illud resecuisset. Deinde in harum fabularum confutationem narrant Athanasiani Arsenium ipsum ad Tyrum clam venisse, ut quæ illic gererentur coram spectaret, sed mox ab Athanasij amicis detectum, & in concilium abductum atque illic pro Arsenio agnitum fuisse et utramque manum ostensam omnibus : hunc Eusebianos veneficium esse exclamasse: sed hoc non obstante Arsenium ipsum inter cæteros Episocopos mox subscripsisse condemnationi Athanasij. Socr l. 1, c. 29, 32. Ruffin. l. 1, c 15, 17. Sozom. l. 2. c. 25. Theod. l. 1. c. 30. Sed hujus commenti falsitas ex multis reprehenditur.

Primò ridiculum est, idque multiplici respectu: et quoad ostentationem manus. Fuerintne Meletiani adeo inepti ut in testimonium contra Athanasium, manum solam circumducerent? Ecquis manum Arsenij agnosceret ? Ecquod inde testimonium contra Athanasium ? Potuitne Imperator tam futili argumento a promulgata sententia divelli et cogi rem novo episcoporum judicio tractandam permittere ? Ad mulierum lachrymas commovendas spectaculum quidem idoneum hæc manus, sed coram Iudice non tam reatus Athanasij quàm stultitiæ accusatorum argumentum extitisset : idque eo magic quod hanc manum ad usus magicos resectam contendisse dicuntur. Persuadeant igitur nobis Meletianos et Eusebianos (quos in Historijs ut callidissimum genus hominum describunt,) ut et Imperatorem iosum fuisse mortalium omnium stolidissimos, vel desinant hujusmodi ineptias eis ascribere. Secundo commentum in eo ridiculum est quod idem Arsenius de cujus cæde Athanasius accusabatur, ut refert Socrates, inter Episcopos Concilij Tyrij subscripsisse dicitur condemnationi Athanasij. Si Arsenius ad istud impudentiæ processisset ut hoc faceret, fingi tamen non potest Eusebianos ad istud stultitiæ processisse ut id permitterent. Arsenium tanti sceleris <91r> tam aperte convictum, impunitum solummodo dimittere æternam infamiam Eusebianis conciliasset. Hoc ipso enim confessi fuissent se nefandorum conciliorum participes fuisse. Sed eum in communionem recipere, in Concilium insuper admittere, Iudicem Athanasij constituere, & in ejus rei testimonium æternum permittere ut subscriptio ejus in Actis Consilij reperiretur, adeo non congruit astutis hominibus, ut stolidissimis sine majori stultitia adscribi nequeat. Sed dixeris forte Socratem ab errante fama circumstantiam illam accepisse. Et rectà quidem : nam Iulius Papa et Patres Serdicenses qui viderant Acta Tyria, subscriptionem Arsenij neutiquam viderunt. Deerat enim illis testimonium tam luculentum quod Arsenius in vivis esset. Tertio commentum ridiculum est respectu judicij Imperatoris. Si Imperator ubi primum ex Athenasio audiverat Arsenium in vivis esse, ita commotus fuerit in Meletianos ut non amplius more Ecclesiastico sed Imperiali scelera eorim vindicanda pronunciaverit nisi deinceps conquiescerent : Si ipse (ut mox audietis) ob sola rerum inique gestarum suspicionem quam Athanasius ad eum confugiens ingesserat, iratus jussit Concilium Tyrium ad se venire & rationum gestorum reddere : quomodo quæso effingi possit Arsenium in vivis deprehensum et ab omnibus medio in concilio agnitum fuisse, et Imperatorem tamen jam non Eusebianis, non Meletianis fabulæ contextoribus, nedum ipsi Arsenio succensuisse, sed audita causa Eusebianis tanquam recte judicantibus aurem præbuisse & Athanasium ut reum condemnasse. Hæc sane neutiquam consistunt. Dic sodes ; noveritne Imperator Arsenium in vivis <92r> esse vel non noverit. Si novit, quo quæso prætextu qua fronte condemnare potuit Athanasium, præsertim cum in hac cædis accusatione cardo judicij versaretur. Quod si non novit, quomodo quæso ignorare potuit, cùm Athanasius ipse ad esset qui rem omnem aperiret, cum gestorum testes essent innumeri, cum Concilium ipsum quæ in medio facta fuerant negare non posset. Omni igitur ex parte insipida et ridicula est hæc fabula. Quod unicum satis esse posset ad confutationem ejus.

Sed secundò fabula hæc sibi ipsi contradicit. Nam Athanasius epistolam tanquam ab Arsenio scriptam produxit [117] in Concilio Tyri in qua Arsenius se cum Athanasio amicitiam et communionem modis omnibus in posterum servare ultro promittit; et quamprimum licebit, ad eum excurrere : et postea in Concilo Alexandrino idem Athanasius cum octaginta Episcopis Ægyptijs citat hanc Epistola quasi ex ea constaret Arsenium eousque amicitiam & communionem Athanasij expetere. Atque idem postea Iulius Papa rursus afirmat. Socrates verò et alij scriptores Ecclesiastici qui historiam de manu Arsenij describunt, e contra referunt Arsenium ad usque concilium Tyri cum Meletianis fecisse, et ideo clam venisse Tyrum, ab Athanasius verò casu detectum at comprehensum, & invitò adductum in Concilium, & subinde se denuo se Eusebianis adjunxisse. Imo et auctor Fabulæ Athanasius idem ‡per- < insertion from f 92r > ‡ perscribit in Apologia. Arsenius, inquit, primum quidem in Ægypto dum ibi occultaretur repertus est, postmodum eundum Tyri se abstrudentem nostri invenerunt & quod mireris, repertus deprehensusque noluit se <92v> se agnoscere Arsenium esse nisi in judicio a Paulo ejus loci episcopo convictus. Ab eo enim tempore pudore impeditus scripsum negare non est ausus. Id autem ideo faciebat quod pacta Eusebio servata cuperet, ne se reperto argumentum fabulæ dissolveretur. Viderit jam Lector quomodo hæ fabulæ de epistola Arsenij deque Arsenio Tyri conspecto inter se constare possint. Certe si alterutra ver fuisset Athanasius fidem ei non abrogasset narratione contraria.

< text from f 92r resumes >

Tertio loco redarguitur hæc fabula ex eo quod Synodus Sardicensis in Epistola priori apud Athanasium, Apol. 2. expresse testatur non manum Arsenij sed corpus in medio productum fuisse. , inquit, Eusebiani cædem Athanasium fecisse, et Arsenium Meletianum Episcopum e medio sustulisse, quam rem fictitio gemitu et falsis lachrymis ut vera videretur deplorabant, καὶ ἠξίουν τοῦ ζῶντος ὡς τεθνηκότος τὸ σῶμα 'αποδοθῆναι, jusseruntque ejus qui viveret, quasi qui extinctus esset, cadaver exhiberi. Certe multum interest inter τὸ σῶμα καὶ τὴν χεῖρα cadaver et manum. Cùm igitur hæc Epistola ab Athanasio ipso & alijs trecentis Episcopis <93r> Athanasianis ex Ægypto Occidente totque orbe collectis scripta fuerit negari non potest τὸ σῶμα corpus vel cadaver Arsenij in medio productum fuisse in demonstrationem occisi hominis quem in vivis esse prædicabant : et proninde fabulam de manu, post tempora Concilij Sardicensis excogitatam fuisse. Qua autem tempestate excogitata fuit dicemus in sequentibus

Argumentum quartum ex eo habemus quod Athanasius in ipso Concilio Tyrio condemnatus fuit homicidij. Hoc ipsum Episcopi illi Octoginta Orientales qui ad Concilium Sardicense venere satis testati sunt in Epistola quam in reditu scripsere ad Ecclesias quæqueextat apud Baronium anno 347. Ibi enim inter alia Athanasij facinora de quibus in Concilio Tyri accusatus & depositus fuerat referunt episcopum ab eo cæsum, quod certe neutiquam fecissent si res in proprium opprobium purgato Athanasio cessisset. Quinetiam Athanasius ipse et alij octoginta episcopi Ægypti in [118] Epistola Synodica hoc ipsum confessi sunt. De Arsenij enim cæde verba facientes, et asserentes Arsenium se in vivis esse per scripta declarasse, addunt: Sed hoc nihil Athanasio profuit, qui oppressus calumnia ὡς τὸν ζῶντα πεφονευκὼς quasi verus homicida ab illis in exilium actus est. Non enim parens Imperatorum sed horum calumnia illum in exilium exterminaverunt. Exulavit itaque Athanasius propter cædam Arsenij, de hâc cæde coram Imperatore accusatus et a Concilio æque ac ab Imperatore de eadem condemnatus. Viderit jam Lector quomodo Athanasius ab omnibus homocidij hujus condemnatus fuerit, et tamen Arsenius vivus in media synodo productus atque ab omnibus quotquot hominem norant, tam Eusebianis quàm Atha <94r> nasianis pro Arsenio agnitus.

Denique ex eo redarguitur hæc fabula quod Athanasiani ipsi qui proxime post concilium Tyrium pro Athanasio scripsere & pro viribus vindicantes eum ab hac cæde contenderunt Arsenium in vivis esse : in ejus rei probationem nunquam asseruerunt Arsenium vivum in Concilio Tyrio productum fuisse. Quod tamen præcipium est, et ab omnibus eo tempore apprimè inculcatum et ingeminatum fuisset æque ac a scriptoribus recentioribus inculcam solet, si modo verum fuisset. Sed ipsas proferamus defensiones Athanasij, et imprimis illam quam Athanasius ipse cum octoginta Episcopos Ægyptijs in Synodo Alexandrina quinque abhinc annis celebrata in Epistola ad Ecclesias composuêre. Arsenium quendam, inquiunt, occisum ab Athanasio criminabantur, & poculum mysticum fractum esse. < insertion from f 93v > Ἀλλ' Αρσένιος μὲν ζῇ, καὶ μεθ' ἡμῶν ἔυχεταισυνάγεαθαι, καὶ ὀυκ ἄλλας ἀνἀμένει μαρτυρίας ἲνα ζῶν φανῇ, ἀλλ' ἀυτὸς ὁμολογεῖ ζῇν ὀικέιοις γράμμασι πρὸς τὸν συνεπίσκοπον ἡμών Ατανάσιον γράφων, ὃν ἀυτοῦ φονέα διεβεβαιοῦντο < text from f 94r resumes > At Arsenius iste in vita superest et nostræ comminiono adjungi precatur, neque alia expectat testimonia ut vivus esse doceatur, sed ipse sese confitetur vivere, proprijs literis ad coepiscopum nostrum Athanasium scribens, quem isti Arsenij interfectorum asseverabant. Nec puduit impios hominem tanta intercapedine locorum & itineribus terra marique disjunctum, ab eo occisum comminisci, cujus per illa tempora locus ubi agebat nemini mortalium cognitus fuit ; adeò ille nullo dum attactus malo ab accusatoribus celabatur : quem quoad licuit in alium orbem transtulerant occisuri eum libenter, ut vel homine, verè extincto vel cæde conficta Athanasium verè occidere possent. Sed divinæ hic providentiæ gratiæ agendæ sunt, quæ nihil injusti invalescere sinit, sed sum omnium oculos Arsenium produxit vivum et aperte calumnias eorum <95r> et figmenta reprehendentem. Qui nos ne quaquam ut interfectores suos aversatur aut ut injuriosos odit : nihi enim mali a nobis passus est, sed nostræ communionis avidus in nostre grege conversari cupit, quod ipsius scripta declarant. Sed hoc nihil Athanasio profuit, qui oppressus calumniia quasi verus homicida ab illis in exilium actus est. Nom enim parens Imperatorum sed horum calumniæ illum in exilium exterminaverunt. Et paulo post si cæsare indi{c}ebant et ab eo Acta robur accipere voluerunt Quo jure ipsi judicium Cæsarij irritum fecere? aut quomodo cum Cæsar Meletianos sycophantas nefarios, Athanasium vero innocentissimum suis scriptis pronunciarit, & cædem de vivo homine confictam tragicè de flecit, ipsi Meletianos verum dicere & Athanasium reum esse definiunt, & nulla cum verecundia hominem vivum pro occiso venditant, vivre quidem post-judicium Imperatoris, et quando illi ipsi ad sententiam conflandam in unum coirent, et usque nunc apud nos existentem. Hæc illi : in quibus etsi in id incumbant ut contra Concilium Tyri probent Arsenium in vive esse, tamen adeò non asserunt Arsenium adventasse Tyrum ut nec a seipsis alicubi visum dicant vel testem quemvis citent qui eum viderat, sed e contra vim omnem argumenti in epistola Arsenij collocant, dicentes eum non alia expectare testimonia quod in vivis sit. Asserunt quidem quod Deus ob omnium oculos Arsenium produxerat vivum et aperte calumnias Eusebianorum redarguentem eumque apud se existere: at hoc non de persona Arsenij sub omnium oculos posita sed de manifestatione ejus per Epistolam illam ob omnium oculos positam deque fama vel opinione quid a tempore fraudis detectæ alicubi apud se ageret,, intelligendum esse, contextus satis docet. Nam si is in eorum medio versatus fuisset ab omnibus videndus, aut in sua persona cum eis communicasset unquam ; non dixissent eum ut illorum communione adjungeretur precari, quodque istius communionis avidus in eorum grege conversari cuoperet, nequein ejus rei testimonium citassent Epistolam ejus ante tempora Concilij Tyri scriptam, sed eorum communionis participem eum factum fuisse afirmassent ejusrei seipsos cum alijs innumeris testes oculares existere < insertion from the left margin of f 95r > locum præterea ubi ageret & ab omnibus videndus esset nominarent, neque declinassent ejus rei probationem ocularem dicendo eum non alia præter epistolam tesimoniæ expectare quod viveret sed jactassent se <95v> se Arsenium producere posse & lubenter producturos eum coram Imperatore & Adversarij alijsque quibusvis testibus ut res toti orbi in confusionem adversariorem innotesceret < text from f 95r resumes > . Cum igitur Athanasiani arguendo Arsenium in vivis esse non dicant eum adfuisse Concilio Tyrio, sed tantum eo tempore ac deinceps usque ad Conciliani Alexandrinum apud se extitisse non <96r> cum eis inquam communicasse sed eorum communionem tantum expetere, idque per epistolam ; cum nec ab ipsus vicum dicant Arsenium nec ab alio quovis teste oculari, sed per epistolam significasse se in vivis esse, neque alia præter hanc epistolam testimonia quod in vivis sit expectare rei probationem ocularem aperte declinantes , quodqquenon obstante hac epistola patres Tyrîj eum oppresserint : quid elarius esse possit quàm quod Arsenius nusquam comparuit, quod Athanasius defensionem suam in Concilio Tyrio per solam Arsenij Epistolam molitus sit, et quod Athanasiani hac tempestate nullo alio usi sint testimonio præter illam epistolam ad probandum Arsenium in vivus esse.

Athanasium proximo loco defendêrunt Episcopi quinquaginta Occidentales una cum Iulio Papa in Concilio Romano. septem annis circiter post concilium Tyrium celebrato cui et Athanasius ipse interfuit. Illi autem de calice fracto verba plurima. facientes hæc solummodo loquuntur de Arsenio Quin et Arsenius Episcopus, inquiunt, aliquando dictus ab Athanasio interfectus, quem jam cognovimus in vita esse & cum Athanasio amicitiam fovere, is ipse afirmat ea quæ acta sunt Marcotæ in absentia alterius partis acta fuisse. Ex quibus nihil amplius colligere liceat quàm aliam aliquam epistolam quasi ab Arsenio sciptam, ad decipiendos occidentales efficatam fuisse. Non enim dicunt Eusebianos vel Ægyptios vel seipsos vidisse Arsenium (quod præcipuum erat si modo quisquam eum viderat) sed tantum se jam cognoscere Arsenium in vita esse, & cum Athanasio amicitiam fovere.

<97r>

Tertio loco tam Ægyptij quàm Occidentales cum universa turba Athanasiana ad numerum trecentorum Episcoporum pro Athanasio fusè scripsere in concilio Sardicensi, duplici epistola. Priori Epistola Athanasium sic defendunt Quin et illa, inquiunt, calumnia qua postmodum usi sunt Eusebiani manifesta apparuit. Vociferabantur cædem Athanasium fecisse, & Arsenium Meletianum Episcopum ejus opera e medio sublatum : quam rem fictio gemitu & falsis lacrimus, ut vera videretur, deplorabant, jusseruntque ejus qui viveret quasi qui extinctus esset cadacer exhiberi. Sed figmenta eorum non latuêrunt. Notum enim erat omnibus hominem incolumen esse & inter vivos recenseri. Verum ne sic quidem, cum vidissent figmenta sua renudari, (ipse enim vivus Arsenius monstravit se non sublatum vel mortuum fuisse) quiescere potuerunt, sed novas sycophantias veteribus accumulantes, omnibus machinis id egere ut hominem calumnijs involverent. In altera vero epistola hæc scribunt Deprehendimus, inquiunt, ex Actis [Tyrijs] Eusebianos meros sycophantas esse & insidias nostris coepiscopis struxisse. Arsenius enim quem necatum aiebant ab Athanasio, vivit & in vivis esse [119] comprobatur. Quæ vero de isto deque alijs in vulgus sparserant vana esse apparent. Hæc illi, generalibus terminis ludentes & fucum facientes, quasi ex eo solo quod Athanasiani epsitolam Arsenij ut sinceram reciperent, asserere liceret rem comprobatam et omnibus notam esse Arsenium vivere.

Hisce tribus Concilijs complexi videmur omnem Athanasij defensionem quam amici : ejus ea tempestate <98r> afferre potuerunt. Iudicatum est, inquit Athanasius, non semel secundum nos sed sæpius. Primùm quidem in nostra Provincia cum ad id coijssent propemodum centum Episcopi. Secundò Romæ nobis cæterisque adversarijs Eusebij ad ejus criminosas literas in judicio comparentibus numero quinquaginta et amplius. Tertio iterum in magna synodo Sardicensi ed edictum religiosissinorum principum Constantij & Constantis ubi adversarij ceciderunt ut Sycophantæ, nostram verò innocentiam plures quam trecenti Episcopi conprobarunt. – Nemo igitur rem a tot Episcopi escussam exporatamque & clarissimis documentis convictam denuò putarit sub judicium revocari debere. Hæc Athanasius initio Apologiæ secundæ Cum igitur Athanasiani in tribus istis concilijs Athanasium de industria defendentes non asseruerunt Arsenium Tyri apparuisse (quod præcipuum erat,) nec a scripsis visum inquam vel ab alio quovis teste oculari, sed in terminis tantum generalibus dicant Arsenium vivere & hoc comprobatum et omnibus notum esse, ipso scilicet Arsenio id per scripta demonstrante : quid clarius esse possit quam Arsenium neutiquam apparuisse Tyri, neque quemvis testem ocularem vel documentum aliquod quod in vivis esset præter epistolam illam tempore illorum Conciliorum extitisse, & proinde narratiunculam de manu mortui sale condita, deque Arsenio cum duabus manibus apparente, post ista tempora excogitatam fuisse. Ista enim Concilia in causa fracti calicis ubi major datur copia expostulandi adeo prolixe et particulariter Athanasium defendunt, ut plane demonstrent se nihil momenti alicujus omisisse quod in defensionem Athanasij <99r> affere potuere, et multò minus illud omnisisse quod præcipuum erat ; quodque solum ad victoriam de adversarijs reportandam suffecisset.

Cum igitur hæc epistola unicum extiterit argumentum quod Arsenius in vivis esset, videamus jam demum cujusnam illa sit auctoritatis. Eam satis suspectam quidem reddit licentia fingendi quam Athanasiani in fabulà modò detecta de manu Arsenij usurparunt. Planèverò adulterinum esse hisce colligo argumentis. 1. Ex eo quod Arsenius se nunquam obtulit videndum. Promisit quidem in epistola illa se quamprimem liceret conventurum Athanasium, et numquam tamen convenit etsi manifestatio ejus per plures annos desideraretur ejusque defectu causa Athanasij caderet. Potuitne Arsenius in vivis esse, et amicitiam cum Athanasio fovere, ut dicebatur atque communionem ejus per epistolam illa expetere reprobatis Meletianis et tamen permittere ut Athanasius de morte ejus in jus vocaretur & condemnatus semel atque iterum pelleretur, utque totus orbis hac de causa longo tempore gravissime concuteretur cum per solam sui manifestationem coram testibus idoneis his malis remedium affere licuisset. Ante hæc omnia ipse sponte promisit se conventurum Athanasium idque nulla alia de causa quam ut cum eo communicaret. Iam verò ne gravissimæ quidem rationes quæ vel ad adamantinum cor perfringendum sufficerent eúm flectere potuerunt. Hæc sane neutiquam consistunt.

2. Convinctitur falsitas epistolæ ex eo quod Arsenius in ea petit ut Athanasius vicissim ad se scriberat. Certe Athanasius si potuit rescribere novit ubi gentium Arsenius diversatus esset, potuitque <100r> eum accersire vel etiam per vim adducere : neque hoc certè facere omisisset cum defectu Arsenij tantopere constringeretur ut ad Concilium Cæsereæ non ausus fuerit accedere neque Tyrum venerit antequam cogeretur & subinde defectu Arsenij bis exularit. Multitudo satellitum quibus stipatus Athanasius Tyrum venit, major multitudo quæ Sardicam confluxit satis evincit Athanasium sum me solicitum fuisse de causa sua. Dic sodes igitur quare tantas comparavit multitudines defensorum inutilium & Arsenium qui solus suffecisset, nisi quod nescriretur prorsus ubi gentium Arsenius vivus reperiri posset.

Denique fictam esse epistolam illam constat ex cadavere Arsenij quod in confutationem ejus Meletiani in medium produxêre, eo ipso demonstrantes Arsenium demortuum esse & proinde nullam epistolam scripsisse Hac sane circumstantia Athanasius adeo confundebatur ut post multos annos ubi se a toto orbi condemnatum videret, ipsam obliterare conatus fuerit mutando historiam et fingendo non corpus Arsenij sed manum tantum in Synodo Tyri productum fuisse. Et Hujusmodi quidem artificijs causam denuò erexit, quæ jam detecta novum reatûs argumentum suppeditant. Quisquis enim se dolis defendere satagit, reatus conscientiam prodit.

Cæterum ubi causa Athanasij hac sola Epistola suffulta ceciderat, universis Occidentis (ut in sequentibus dicetur) æque ac Orientis Episcopis tandem subscribentibus condemnationi ejus : ipse ut causam restitueret non tantum fabulam illam de mani mortui sale condita inter monachos suos disseminare instituit, sed et aliam quandam de testibus duobus excogitat. F rigit enim se quamprimùm de cæde Arsenij accusaretur atque jussus esset se defendere coram Censore Dalmatio,[120] certos fecisset ejus rei commi <101r> nistros in sacris per Ægyptum, et Diaconum amandasse qui de Arsenio cognosceret : quasi scilicet Arsenius in vivis reperiendus esset. Atque ita fabulam componit quasi diaconus ille primum audivisset Arsenium latere apud Pinnem Presbyterum cujusdam Masterij in Thebaide, dein Pinnes iste cum se detectum esse sentiret, ante adventum Diaconi curavisset Arsenium in nacem conjici una cum monacho Helia qui eum aliò aveheret : atque ideo Diaconus, elapso Arsenio Primem et Heliam comprehensus secum Alexandriam deportavisset, et hi rem omnem Alexandriæ confessi fuissent, atque sequentem scripsisset epistolam ad Ioannem quendam Meletianum qui de cæde Arsenij testimonium præbebat.

Dilecto fratri Iohanni, Pinnes Presbyter domicilij Ptemengyris, quæ est in Anteopolitæ nomo, Salutem[121]

Scire te volumus Athanasium misisse in Thebaidem Diaconum suum ut omnia scrutaretur ad Arsenium quærendum. Primum autem obvij repertiquePecysius Presbyter, Sylvanus Heliæ frater & Tapenacerameus, & Paulus Monachus Hypseles confessi sunt eum apud nos esse. Id cùm rescivisceremus, curavimus illum in navem conjici ut ad partes inferiores cum monacho Helia aveheretur. Non ita diu post Diaconus cum quibusdam superveniens Arseniumque quærens, in nostras ædes irrupit : verum illum ablegatum jam ad partis inferiores quemadmodum dixi non invenerunt, me autem cum monacho Helia qui Arsenium avexerat secum Alexandriam deportarunt, Ducique nos obtulerunt. Ibi minime licuit inficias ire sed confessus sum eum vivere & interfectum non esse. Eadem quoque monachus qui eum avexerat, fassus est. Hæc ideo tibi significavi pater ut scires Athanasium tibi accusandum non <102r> esse. Dixerunt enim eum vivere et apud nos in abditis haberi, resque innotuit universæ Ægypto, neque celari potest.

Cæterum et hanc epistolam cum tota fabula confictam esse, idque diu post post tempora concilij Tyri, hisce argumentis colligo. 1 Quod in epistolis præfactorum trium conciliorum Alexandrini Romani et Sardicensis quæ Athanasium de industria defenderunt, idque prolixe satis ubi materia pertulit, ne verbum quidem habetur de Pinne illo Ebia aliove quovis teste oculari, cum tamen historia ista, si vel vera vel tunc excogitata fuisset, magis ad rem fecisset quàm defensio per epistolam Arsenij cui soli insistunt. 2. Quod Athanasius ipse et alij octoginta episcopi Ægypti in prædicto Concilio Alexandrino quædam huic fabula contraria scripsere ad hunc modum [122]. Arsenius, inquiunt, in vita superest, neque alia expectat testimonia ut vivus esse doceatur sed ipse sese confitetur vivere, idque in literis suis ad coepiscopum nostrum Athanasium perscripsit, quem isti Arsenij interfectorem asseverabant. Nec puduit impios hominem tanta intercapedine locorum & itineribus terra marique disjunctum ab eo occisum comminisci cujus per illa tempora locus ubi agebat nemini mortalium cognitus fuit ; adeo ille nullo dum attactus malo ab accusatoribus celabatur : quem quod licuit in alium orbem transtulerant occisuri eum libenter, ut vel homine verè occidere possent. Sed divinæ hic providentiæ gratiæ agendæ sunt quæ nihil injusti invalescere sinit sed sub omnium oculos Arsenium produxit vivum et aperte calumnias eorum & figmenta reprehendentem. Qui – nostræ communionis avidus <103r> in nostro grege conversari cupit quod ipsius scripta declarant. Ad hunc modum Athanasius cum suis rem describebant tempore Concilij Alexandrini. Hæc autem, inquam, narratio contraria est ille de Pinne et Helia idque dupliciter. Primum in eo quod vim omnem defensionis, uti dixi, collocantes in Epistola Arsenij, dicant eum nulla alia testimonia quod in vivis esset expectare. Aliorum enim testimoniorum exspectationem non sic exclusissent si alia illa Pinnis & Heliæ testimonia viva tunc excogitata et inter Athanasianos propagata fuissent. Secundo in eo quod describant Meletianos Arsenium in regiones remotissimas terra marique a Provincia Alexandrinorum dissitas & quasi in altoro orbe sitas transtulisse antequam accusabant Athanasium de cæde ejus quodque per ea tempora locus ubi agebat nemini mortalium cognitus erat, donec tandem divina providentia eum omnibus manifestavit calumnias Meletianorum literis suis reprehendentem, & Athanasij communionem optantem. Etenim in fabula de Pinne et Helia dicitur Arsenium non in ultimas regiones vel trans mare abductum fuisse, sed in Monasterio Thebaidis, hoc est intra diæcesin Alexandrinamo delituisse, neque ipsum se primum detexisse reprehendentem calumnias Meletianorum per epistolam sed a Diacono Athanasij detectum fuisse. Certe igitur si historia ista de Pinne et Helia tempore concilij Alexandrini adinventa et recepta fuisset Athanasius cum suis in concilio isto talia quæ ei tam manifestò contrariantur neutiquam scripsissent, nedum eam alto silentio prætermisissent. Proinde postea adinventam fuisse necesse est. Quo autem tempore tam hæc quam altera fabula de manu Arsenij adinventa alijs multis fuit & quomodo per orbem ope Monachorum propagata patebit in sequentibus.

<104r>

Hactenus de causa cædis. Restat fracti calicis & ecclesiæ {directæ} causa expendenda. In hujus facti probationem adducti sunt testes. Rem pernegat Athanasius. Ad pleniorem rei cognitionem mittit Concilium in Mareotem sex Episcopos Teogonium, Marim, Theodorum, Macedonium Vrsasium et Valentem, qui minarum spectatores essent & incolarum ea de re testimonia audirent atque omnia referrent ad Concilium Hi Ischyram loci violati Presbyterum secum adducunt qui testes gestorem indicaret. Contendunt Episcopi Ægyptij qui una cum Athanasio Tyrum venerant aliquos de seipsis una mittendos esse : eaque de scribit ad Synodum affirmans Meletianos ante 4 dies v{ersem} misisse qui tuæ factionis homines de tota Ægypto subornarent et Mareotem congregarent : proinde se mittendos esse qui peregrinos & hæreticos homines de numero testium secludi curarent. At Synodus horum animum turbulentum et factiosum experta solos duxit mittendos esse quos{um} confidere. Hi ubi ventum est. Vbi ventum est Alexandriam Philagrio Ægypti Præfecto dant literas a Concilio Et mox turbas concitant Alexandrini, sed strictis militum gladijs repressi sunt, et monachi una cum sacris virginibus qui seditionis auctores erant partim flagri cæsi partim fustibus in pedes impactis contusi. Inde qui missi erant una cum Philagrio Præfecto profiscuntur Mareotem, locumque speculantur & incolas examinant non clanculum sed coram populo, adstantibus tam Gentilibus & Iudæis quam christianis. [Conveniunt Presbyteri et Diaconi regionis Mareoticæ cla] Adducti sunt testes omnis generis, tam Cathechumeni quam baptizati, tam Gentilis quam Christiani. Conveniebant etiam Presbyteri ac Diaconi regiones Mareoticæ qui in Athanasij comitatu inhæserant ubi Poculum confractum est et Ecclesia subversa atque adeo scelerum socij erant <105r>

< insertion from f 104v > At hi dicedere rursus compelluntur. Qua de causa non commemoratur. Proculdubio quod pro mare turbulenter et seditiosè se gererent. Hinc autem graviter commoti; quosdam de suis miserunt ad Concilium cum litteris hæc continentibus.

Sanctæ Synodo beatorum Episcoporum catholicæ Ecclesiæ Mareotici omnes Presbyteri et Diaconi in domino salutem[123]

Adminamur quomodo Ischyras pro Ecclesiastico habeatur, qui nunquam ex sacris comministris fuit : sed primum jactavit se Colluthi Presbyterum, verùm ita ut neminem haberet qui ipsi crederet exceptis duntaxat cognatis suis. Neque enim ecclesiani obtinuit unquam neque clericus ab ullis, nisi qui longius ab illius pago habitarent, unquam sit creditus, solis duntaxat ejus cognatis exceptis. Idemque cum talem sibi titulem vendicasset, in Alexandrina Synodo in præsentia Patris nostri Hosij depositus est, et in ordinem Laicorum redactus, atque in eo statu reliquuum jam inde tempus permansit : ad istum igutur modum inanis illa fama Presbytrij excussa est. – Ante omnia vero dicimus illum nullam unquam ecclesiam in Mareote habuisse, qua in re Deum testem facimus neque calicem ullum confractum esse neque mensam a nostro Episcopo Athanasio vel alio quovis qui cum illo degunt eversam esse, nihilque in istis verbis esse nisi calumniam ; et ista quidem ut conscij pro testimonio loquimur, utpote qui nec longis finibus ab Episcopo distamus & comites ei in lustranda Mareote adhæsimus. – Hæc et Ischyras ipse sua manu testatum confitetur. Nam cùm ille post defectionem ad Meletianos nobis reconciliari & conjungi vellet ; quemadmodum et Pistus qui ipse quoque talia de Athanasio sparserat in vulgus : neutrum tamen quamvis propria manu testarentur nihil tale factum es{t} & se subornatus a certis hominibus ut talia dicerent, recipere voluerunt. – Verum cum eo res tenderet ut eorum sycophantia in Athanasium in apertum proditura videretur, qui cum Theogonio conspirant mimici existentis, cognatus ejus et Ariomanitas ita instuere ut quæ ipsi vellent loquerentur Nemo enim ex populo cuiquam contra Athanasium locutus fuisset nisi terrore Philagrij Ægypti Præfecti, importunitateque < text from f 105r resumes > Arianorum vehementer instantium victi coactiqueessent ad ea facienda quæ ipsis liberet. Siquidem nos ad calumnias refutandes eo venientes non admiserunt : nobisque rejectis eos quos idoneos putaverunt ad calumniam instruendam receperunt: qui metu Philagrij Præfecti in partes eorum concesserunt : atque ideo nimirum erat quod nos summotos volebant, ne scilicet subornatos ab ipsis <106r> criminatores aut de Ecclesia non esse, aut si essent Ariomanitas esse doceremus. Scitis autem dilecti Patres in sactris literis præcipi, non valere inimicorum testimonia. Cæterum a nobis vera dici, attestatur manus ipsa Ischyræ, attestantur quoqueipsorum facta qui nobis nihil istiusmodi criminum conscijs præsidio Philagrij et armorum terrore ea confecerequæ volerunt. Hæc ut coram Deo testamur, hæc ut certi de futuro judicio Dei loquimur. Nostra quidem omnium voluntas fuit ad vos excurrendi, sed tamen in eo acquievimus ut nonnulli ex nostric istuc venirent cum literis nostrorum qui hic remanserunt. Ingenuus, Theon, Ammonas, Heraclius, Bocco, Trypho, Petrus, Hierax, Serapion, Marcus, Pollarion, Gaius, Dioscorus, Demetrius, Thyrsus Presbyteri. Pistus, Apollos, Serras, Pistus, Polynicus, Ammonius, Maurus, Hephæst, Apollos, Metopas, Apollos, Seropas, Meliphthongus, Lucius, Gregoras Diaconi.

Hujusmodi hoc genus hominum qui ipsi scelerum participes fuerant ideoque propriam causam agebant, Episcopos Ægyptios aliosqque per orbem concitabant contra Synodum. Proinde opera pretium fuerit epistolam hanc examinare. Tota enim Athanasij defensio inititur testimonijs horum Presbyterorum & Diaconorum Mareoticorum, & propterea vel stabit vel corruet pro synceritate vel perfidia horum testium.

Imprimis igitur asserunt Ischyram se olim jactitasse Presbyterum Colluthi, et in Synodo Alexandrino coram Hosio depositum et in ordinem laicorum redactum. At hoc totum calumnia est. Colluthus quidem in Concilio isto de ordine Episcopi ad ordinem Presbyteri dejectus fuit, ejusque Presbyteri facti sunt Laici. <107r> Quam recte vix decerim; siquidem Hosius et Alexander qui eos dejecerunt Sabelliani fuerint, statuentes filium esse internam illam Patris sapientiam ut rationem sie qua Pater insipiens fuerit et irrationalis. Sed Ischyram nominatim depositum fuisse pernego. Sic enim Athanasius cum Episcopis Ægyptijs quinque abhinc annis de Ischyra scripsêre. Ischyrus, inquiunt, neab Ecclesia ordinatus est Presbyter, neque cum a Meletio constitutos Presbyteros Alexander in Ecclesiam recipiebat, in eorum numero unquam habitus fuit, aut ab eo creatus. Quo pacto igitur Presbyter Ischyras? aut quo tandem auctore constitutus? Nunquid scilicet a Collutho? Id enim restat. Certer si in priori Concilio Alexandrino Ischyras ut Presbyter Colluthi depositus fuisset, vel si populari fama certisque testimonijs constitisset Ischyram se aliquando pro Presbytero Colluthi venditasse, ac deinceps deposito Collutho, sponte se Presbyteratu abdicasse : posterius hocce concilium neutiquam illud tacuisset et ratiocinio collegisset Ischyram a Collutho ordinatum fuisse : idquetam futili, nempe quod nomen ejus non reperiretur in catalogo clericorum quoa Meletius tradiderat Alexandro ; quasi Athanasius tot fraudum artifex non posset nomen ejus exprimere. Certe catalogus iste imperfectus est nam Arsenij qui Episcopus Meletianorum fuit nomen in eo non occurit. Cæterum Ischyram pro presbytero Meletij a plebibus habitum & a Meletianis agnitum fuisse & accusationem quod Ischyras se Presbyterum Colluthi olim jactitasset ne quidam apud Athanasianos fidem obtinuisse ex eo colligo quod Concilium Alexandrinem disputam contra ordinationem Meletij accusationem istam reticet quodque Iulius Papa et Concilium Sardicense cui Hosius interfuit ne verbum quidem habent de Ordinatione Colluthi sed contra Presbyteratum Ischryræ hoc solo utuntur argumento quod nomen ejus non extaret in Catalogo Presbyterorum Meletij.

Alterum in quo clerici Mariotici fraudulentur egere est quod asserant Ischyram nullam unquam ecclesiani in Mareote habuisse, ea in re Deum testem <108r> invocantes. Quis enim ista legens putaret Ischyram sacellum vel domunculum aliquid habuisse Deo dicatum in quo preces coram populo celebare soleret: et tamen idem Clerici Mareotici in alia epistola paulo post ad Curiosum & Præfectum Ægypti data, locum Deo dicatum sic agnoscunt . Dicit, inquiunt,[124] Ischyras se eam Ecclesiam habere, quæ nunquam Ecclesia fuit, sed [125] domuncula parva domestica cujusdam pupilli nomine Isionis. Sed ex eo quod ante Synodum Alexandrinam in qua Colluthus depositus fuit, Ischyras ab eis qui longius ab hoc pago suo habitabant pro Presbytero habebatur , sequitur eum munere sacerdotali in pago illo functum fuisse ante depressionem Meletianorum in Concilio Nicæno. atque adeo Ecclesiam notam jure tenuisse.

Tertio loco perfidiss{imùs} agunt Clerici Mareotici citando confessionem Ischyræ. Ea enum conficta fuerat ab his ipsis Presbyteris ac Diaconis Mareoticis . Idem meritò suspicandum est de confessione Pisti: sed ea non extat. Illa verò quam Ischyræ tribuerunt sic se habet.

Beato Papæ Athanasio Ischyras in Domino salutem.

Quoniam me Domine Præsul in te adendo ut in ecclesiam reciperer, onjurgasti me de ijs quæ <109r> antea locutus fueram, quasi ego ultro hoc fecissem et non vi potius huc addactus essem, ideò hanc satisfactionem tibi scripto porrigendam putavi ut cognosceres vim mihi factam esse, tum ab Isaac & Heraclide Isaac porro Leotis & a sacijs eorum, etiam verberibus cæsum esse. Ego autem Deo in testem adhibito pro excusatione mea dico, me nihil eorum quæ illi a te facta jactitant conscium esse, neque ullum calicem confractum scire, aut sacram mensam subversam esse, eque ad omnia ista calummianda eorum vi adactum esse. Hanc autem pro me accusationem facio, tibique eam scripto trado, optans me unum eorum esse qui ad tuos conventus pertinent & tuis judicijs parent. Valere te in Christo exopto. Tradidi autem manum meam tibi Episcopo Athanasio in præsentiæ Presbyterorum Ammonæ Dicellæ, Heraclij Phasci, Bocconis Chenebri, Achillo Myrsenes, Didymi Taphosiris, & Iusti a Bomotheo. Diaconorem autem eorem qui Alexandrini erant Pauli Petri et Olympij: Mareoticorum verò Ammonij, Pisti, Demetrij et Gaij.

Ex nominibus subscriptis quorum pars reperitur in calce præcedentis epistolæ, constat hos fuisse clericos Mareoticos et Alexandrinos Athanasio ad hærentes, adeoquehanc epistolam si modo fictitia sit, fraude & conspiratione compositam fuisse. Iam verò fictitiam esse ex his colligo. [127]Scribit Athanasius Ischyram cum a suis reprehenderetur ad se lamentabundum accessisse ut gratiam cum eo miret et in communionem reciperaetur, eaque de causa hanc Epistolam ultro scripsisse. At Improbabile est Ischyram ubi cæperat Athanasium publicè accusare, sponte omnia tam apertè et rotunde retrahere voluisse, & proprium facinus nemine cogente, nulla de causa quam ut ex animo amincorum gratiam & communionem cum Athanasio iniret confessum esse. Hoc enim perinde est ac si quis ut gratiam cum pio aliquo et magno episcopo iniret, confitetur se gratia omni et communione Christianorum atque hominum so <110r> cietate prorsus indignu esse : quo nihil ineptius effingi potest. Deinde improbabile est Athanasium postquam hæc Ischyras confessus fuisset et Pistus eadem confirmasset, has confessiones negligere voluisse, & non potius advocatis ad se Ischyra et Pisto, se testimonijs eorum viva voce prolatis coram Præfecto Ægypti & populo Alexandrino purgare, & conjurationem Isaaci Heraclidis alterius Isaaci & & sociorum opprimere. Athanasius enim Epistola Ischyræ subjungit quod cum hæc confessus fuisset Ischyras æque tamen illi istiusmodi crimina passim jactitarunt. Quis igitur nisi stupidissimus tantam conjurationem, spretis testibus, neglexisset. Rusus postquam Ischyras conscijs amicis suis qui Athanasio adhærebant confessionem subornatioris propria manu coram tot testibus conscriptam miserat Athanasio, & hoc Pistus insuper fecisset, : qua quæso fronte ausus fuerit idem Ischyras, etsi mortalium impudentissimus Athanasium denuò accusare perinde ac si nihil unquam confessus fuisset, ? Qualem successum ex istiusmodi patefacta conjuratione expectarint Meletiani? præsertim cum Imperator & quotquot cum eo faciebant hos ab initio suspectus haberent tanquam homines schismaticos in Concilio Nicæno oppressos atque adeo in Concilium istúd ejusque propugnatores nihil non molituros. <111r> Adhæc tradit Athanasius in Apologia hanc confessionem ab Ischyra scriptam fuisse antequam Imperator causam cognosceret Psammathiæ et postea. At si ista tunc composita fuisset & innotuisset Imperatori, certè ipse mentionem ejus fecisset in epistolis quas istis temporibus scripsit ad Ægyptios pro Athanasio, siquidem hoc longe clarius et validìus argumentum fuisset contra accusatores Athanasij quam istud de desultoria personarum accusatione cui soli Imperator insistit. Rectiùs igitur dixeris confessionem istam compositam fuisse sub initio Concilij Tyri et majorem antiquitatem non nisi post multos annos ei ascriptam.Sed et ipsius confessionis composito inartificiosa est et inepta. In ea enim dicitur Ischyras vim passus ab Isaaco, Heraclide, altero Isaaco et socijs, atque verberibus cæsus et sic ad Athanasium calumniandum eorum vi addactus. Atqui sosoleántne homines vi et verberibus falsos testes comparare annon potices blanditijs & muneribus? Quisquis aliquem verberat, ex eo non socium conciliorum sed hostem expectet. Denique ex conclusione confessionis fraus manifestatur. Ea sic concludit. Tradidi autem manum meam tibi Episcopo Athanasio in præsentia Presbyterorum Ammonæ Dicellæ, Heraclide Phasci &c. Ex his verbis patet auctorem confessionis, subscriptiones istas Ammonæ, Heraclidis, & cæterum, subjunxisse ad fidem impetrandam confessioni ad demonstrandum quod ea scripta fuit manu ipsius Ischyræ. <112r> Sed ad cujùs fidem impetrandam? an Athanasij ? Certe non. Soleántne accusati absolutionum spernere ? vel fidem testibus se absolventibus difficulter adhibere ? Soleánte testes solliciti esse de fide eorum quos absolvunt? Qui pro aiquo affert testimonium nunquam sollicitus est de fide ejus pro quo testimonium affert, sed de fide aliorum apud quos ipse cupit hunc per suum testimonium absolvi. Non igitur adjecti sunt testes ad impetrandam fidem Athanasij sed ad inpetrandam fidem aliorum apud quos autor confessionem ad placandum Athanasium et communionem ejus consequendam scripsisse fingitur, atqueadeo non nisi de fide Athanasij sollicitus esse posset. Sed et epistolas a nobis scriptas esse nunquam confirmamus testibus. Veritatem eorum quæ scribimus possumus quidem testibus confirmare ; atque ita potuit Ischyras de vi sibi ab Isaacis duobus Heraclide et socijs illata, non absurde testes in epistola citasse: sed quod quisquam sua manu epistolam aliquam scripsit, testibus conformare, prorsus abhorret ab usu. Nemo dubitat unquam de auctore Epistolæ acceptæ nisi forsan ubi fides sibi in damnum cedere possit : quod non fuit causa Athanasij. Nemo mettens epistolam suspicatur accipientem de se auctore dubitaturum esse nisi hoc sibi prius significetur, & postuletur ut signo aliquo ostendat se epistolam scripsisse : quod non fuit causa <113r> Ischyræ. Testes igitur hic adjicere alienum fuit a rei natura & non nisi commentum inperitorum hominum, qui non aliter sperabant Epistolam pro legitima venditari posse. Sed fingamus Athanasiam ægre crediturum fuisse Epistolæ, atquehoc Ischyræ innotuisse, eumque propterea sollicitum fuisse de fide Athanasij. Talia quidem fingere absurdum est, sed fingamus tamen. Anne igitur Ischyras epistolam testibus confirmaret ? Certe non. Quis cum Athanasio, non ita prridem collocutus fuerat, non opus habuit testibus sed partem aliquam colloquij istius circumstantiámve commemorando, signum certissimum dare posset quod is ipse qui istorum conscius erat epistolam scripsit. Cum igitur Ischyras initio epistolæ istiusmodi nonnulla commemoret quæ ad suspicionem Athanasij tollendem sufficere possent & plura, magisque particularia commemorare potuisset si de fide Athanasij dubitasset: superfluum omnina fuit testes adjicere & consilijs Ischyræ neutiquam consentaneum qui opus habeant testibus hoc est qui fidem ambiebant non Athanasij eorúmve qui ab ore Athanasij pendebant, sed aliorum qui sine testibus epistolam pro genuina ægrè agnoscerent. <114r> Quin et alia ratione non tantum superfluum fuit testes adjicere sed et alienum a scopo epistolæ Qui dubitantem adire potest & viva voce scriptum suum agnoscere, non opus habet testibus, neque de ijsdem sollicitus esse solet, nisi forte scriptum testibus confirmare mallet quàm dubitantem adire. At Ischyras certe juxta tenorem epistolæ nihil magis ambiebat quam ut adiret Athanasium, & rebus suis cum eo tandem compositis reciperetur in favorem et communionem. Hic enim scopus fuit Epistolæ. Quamobrem epistolam ita composuisset ut Athanasius, ea non obstante, opus haberet ejus colloquio adeoque testes de industria omisisset imò et confessionem suspendisset, ejusque spem potius fecisset, ut Athanasis vivo ejus testimonio magis indigeret et ambiret. Aut si forte Ischyras minùs speraret se per propriam Epistolam accessum ad Athanasium impetrare posse : subscriptiones Clericorum Mareoticorum neutiquam comparasset, sed postulasset potius ut hi etiam scriberet & proprijs epistolis pro se intercederent apud Athanasium. Denique hæc epistola absurdior et magis suspecta redditur ex multitudine testium. Cur quæso undecim adjecti sunt cùm duo tresve ad Athanasium persuadendum sufficere possent.Certè viri scelera tam fœda confitentis pudor & modestia testus quàm paucissimos adhibendos esse moneret.

Omni igitur ex parte aliena est hæc epistola a causa Ischyræ, eique ineptissime tribuitur : cum consilijs verò amicorum Athanasij optime quadrat. Hi utque cùm viderent epistolam quàm prius Arsenio adscripserant, male succedere, hanc Ischyræ testibus quamplurimis confirmandam esse duxerunt : neutiquam <115r> animadvertentes quam absurdum fuerit hujusmodi epistolam Ischyræ tribuere, sed hoc unicum agentes ut tot Clericorum testimonijs fidem ei facerent

Interum cum epistola illa fingi non posset nisi conscijs illis quorum nomina suscripta reperiuntur; hinc satis liquet clericos Mareoticos qui Athanasio afhærebant conjurationem inijsse et causam Athanasij mendacijs fraudibusque defendam suscepisse : Nec mirum cù cum hi ipsi in præcedente epistola quam ad Concilium Tyri scripsêre confessi fuerint se in Athanasij comitate hæsisse ubi poculum fractum et mensa subversa dicebatur, adeoque scelerum socios fuisse propriamquecausam æque ac {}am Athanasij egisse.

In eadem epistola clamitant hi Presbyteri Mareotici testes a Theogonio et socijs ita institutos fuisse ut quæ ipsi vellent loquerentur : Neminem ex populo quicquam contra Athanasium locutum fuisse nisi terrore Philagrij Ægypti Præfecti importunitateque Arianorum vehementer instantium victi coactique fuissent ad ea facienda quæ ipsis liberet : se rejectos, eosque quos idoneos putabant ad calumniam instruendam receptos esse, qui metu Philagrij Præfecti in partes eorum concesserant: & episcopos Præsidio Philagrij & armorum terrore ea confecisse quæ voluerunt. Quæ omnia perinde sunt ac si dixissent Ischyram, ubi cum sex Episcopis iter suscepis in Ægyptum, consilia sua in testibus non tum paratis sed postea vi et armis Præfecti cogendis et comparandis fundasse : quo nihil durius & absurdius effingi possit. Testes verò nullos coactos fuisse sed liberè testimonia dedisse ex eo satis constat quod a Præfectis er Episcopis examinati sunt in conspectu populi. Aderant <116r> enim tam Gentiles & Iudæi quam Christiani ut Iulius Papa ex Actis Tyrijs commemorat. Nequequemquam e testibus subornatum esse vel vi coactum defensores Athanasij postea probare potuerunt vel (quantum scio) probandum susceperunt. Neque quæ scirent locuti sunt Clerici Mareotici sed quæ vehemetia passionis ingesserat. Aberant enim ubi testes examinati sunt & inde de gestis illis generaliter tantum loquuntur : nullam testis coacti vel subornati instantiam afferre et exponere valentes.

Objiciunt præterea hi Presbyteri quod e testibus aliqui non erant de ecclesia : sequesemotos dicunt ne hos indicarent: Quam objectionem Iulius Papa explicans {ait} Gentiles & Catechumenos de corpore et saguine christi interrogatos fuisse. Sed qualis hæc objectio? Si quæstio revera fuisset de mysterijs Christianorum, nefas fuisset exteros interrogare. Sed quæstio fuit de facto. Certe non interrogati sunt Gentiles de consecratione & sanctitate Ecclesiæ mensæ et poculi vel de natura mysteriorum quibes hæc inserviunt, sed an ædes tali in loco diruta fuit in qua convenire solerent Christiani, an mensa aliqua in tali regione istius ædis subversa & an poculum ibidem confractum, atque quibus circumstantijs hæc subversa et confracta sunt. <117r> Horum autem testes esse possent quotquot aderant Gentiles æque ac Christiani, Hæretici æque ac orthodoxi. Non enim religio cujusvis sed perfidia initum facit testimonium de facto. Aderat autem omne genus hominum. Nam testatur Epiphanius ex calice confracto consecuta esse jurgia et pugnas: & in ejusmodi tumultibus adesse solet confusa multitudo. Et non religio cujusvis sed perfidia initum facit testimonium de facto. Aut si religio objicienda sit, hoc ipso tolletur testimonium Clericorum Mareoticorum: quippe qui Athanasio adhærebant docenti cum P Samosateno filium esse internam illam sapientiam & rationem Patris, a qua Pater denominatur sapiens & rationalis.

Dum hæc geruntur Mareote, Athanasius de alijs præterea criminibus accusatur : ut quod Ischyram, ait Sozomenes, sæpernumero in vinculis detinuisset, eumque calumniatus apud Hyginum Præfectum Ægypti quod Imperatoris Imagines saxis appetierat, in carcerem trudi fecisset. Callinicum verò Episcopum Ecclesiæ catholicæ apud Pelusium qui cum Alexandro collectas celebraverat, deposuisset, eo quod communicare cum ipso recusaverat, nisi prius de mystico poculo quod confractum ab ipso suspicio erat sibi satisfactum fuisset. Et Marco quidam qui Presbyterij dignitate <118r> exutus fuerat, Ecclesiam Pelusij regendam commisisset: ispum verò Callinicum militarem custodiam & tormenta ac judicia subiri fecisset. Euplus præterea, Isaac, Achillas & Hermæon Episcopi partis Ioannis eum de verberibus illatis accusabant. Omnes porrò in commune ei objectabant quod quorundam perjurio ad Episcopatum pervenisset cum omnes Episcopi inter se pepigissent neminem ordinandum esse prius quam juria quæ inter ipsas erant diremissent.. Et ipsos quidem ab eo deceptos, idcirco a communione ejus recessisse: illum vero nequaquam dignatum esse ipsis satisfacere, sed vi ipsos cogere et in carcerem conjicesse. – Et ex numero eorum qui amici putabantur insperati prodibant accusatores. Lectus est etiam libellus popularium acclamationum, quasi plebs Alexandriæ propter illum ad Ecclesiam convenire detrectaret. Sozom. l. 2, c. 25. Accusatus est præterea Athanasius quod diebus sacratissimis Paschæ tyrannico more sæijt ducibus atque comitibus junctus qui propter ipsum aliquos in custodiam recludebant aliquos verò verberibus flagellisque vexabant, cæteros diversis tormentis ad communionem ejus sacrilegam adigebant (nec actus commissi ab innocentibus unquam fuerant) sperans hoc modo suos suamque prævalere posse factionem ut per Duces et Iudices perque carceres ipsos, verbera diversaque tormenta invitos ad communionem suam cogeret, nolentes adigeret, repugnantes atque resistentes sibi tyrannico more terreret. Epist. Concil. Sardicens. Orient. apud Baron. an. 347. § 79. Denique accusatus est quod ad Concilium Cæsariense anno Superiori ab Imperatore ut causam diceret citatus, et auctoritatem Concilij <119r> et Imperatoris mandata contumax et rebellis contempserat

Interim sex Episcopi oculata fide cuncta aspicientes atque vera cognoscentes, ad concilium ex Ægypto redeunt et Athanasij crimina quæ ab accusatoribus objiciebantur, suo testimonio vera confirmant. Vnde in Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. propter quod Tyro fugiens, Imperatorem appellat. Epist. Concil. Sardicens. Orient. apud Baron. an 347. §.80. < insertion from f 118v > Synodus autem Episcopatum ei abrogavit, interdixitquene posthac Alexandriæ habitaret – – – – – vide fol 3, 4, 5 < insertion from f 120v > vide pag 3 sup. Synodum damnavit ; &] Episcopatum ei abrogavit: interdixit ne posthac Alexandræ habitaret, ne forte, ut aiebant, tumultus ac seditiones illic agens excitaret. Iohannem vero & eosqui cum illo erant, tanquam injustè vexatos, in communionem recepit, suumque in clero gradum singulis restituit. Deinde gesta Imperatori [ significant: & ad omnes ubique episcopos scribunt ne communione jungantur cum Athanasio, neve ad eum literas < text from f 118v resumes > sequ :usque ad – – – – – – suis firmarunt.

Dum præfata Hierosolymis geruntur Athanasius qui Tyro clam se subduxerat, Constantinopolim veniens, postulat ab Imperatore ut vel nova Synodus indiceretur vel ipse causam audiret. Vnde Imperator graviter commotus, Synodum ad se venire & gestorum rationem reddere jubet his literis. < text from f 119r resumes >

Victor Constantinus Magnus Augustus
Episcopisqui Tyrum converant.[128]

Equidem nescio quænam sint a Concilio vestro cum tumultu ac procella judicata. Videtur tamen turbulenta quadam confusione veritas quodammodo fuisse perversa dum vos ob mutuam inter vos contentionem, quam quidem insuperabilem esse vultis, ea quæ Deo accepta sunt minimè perspicitis. Verum divina providentia perficiet ut et ista contentionis mala manifesissimè de
prehensa dissipentur, & nobis perspicuè demonstretur, an vos isthic congregati aliquam veritatis curam gesseritis, & utrum judicia vestra abque cujusquam odio et gratia tuleritis. Proinde vos omnes ad pietatem meam confestim venire volo ut rerum a vobis gestatum rationem coram me per vosmet ipsos accuratè reddatis. Porro qua de causa hæc ad vos scribenda esse censuerim, vosque ad me his literis accersiverim, ex his quæ subjiciam intelligetis. Ingredienti mihi cognominem et omni ex parte felicem patriam meam Constantinopolim, ac forte tum in æquo sedenti, repentè Athanasius Episcopus una cum quibusdam alijs quos circa se habebat, in medio aggeris publici adeo inexpectatus occurrit, ut <120r> stuporis quoqque occasionem præberet. Testis est mihi Deus omnium speculator, me primo aspecto, quisnam esset agnoscere minimè potuisse : nisi quidam nostrorum, quisnam ille et quid passus esset percontatus nobis renunciasset. Ac tum quidem nec collocutus sum cum illo nec familiariter congressus. Cum autem ille quidem id postularet, ego vero recusarem ac propemodum juberem illum submoveri, ille majori cum libertate nihil aliud a nobis postulavit, quam vestrum adventum, ut vobis præsentibus de his quæ passus, fuerat, libere conqueri posset. Quod cum mihi æquum & temporibus meis congruum videretur, libens hæc ad vos scribi jussi ; ut quotquot ad Synodum in urbe Tyro collectam convenistis, sine cunctatione ad comitatum clementiæ nostræ properetis ; sinceritatem atque integritatem judicij vestri rebus ipsis demonstraturi coram me, quem ingenuum esse famulum Dei nequaquam ipsi negaveritis. Meâ certe operâ divino numini inservienteubique terrarum pax viget ; ipsis etiam Barbaris Dei nomen sincerè venerantibus qui ad hoc usque tempus veritatem ignorverant. Porro qui veritatem ignoratm, is Deum quoque ignoret necesse est. Verumtamen, sicut antea dixi, ipsi etiam Barbari, mea opera qui ingenuus sum Dei famulus, Deum, jam agnoverunt, eumquevenerari didicerunt : cujus quoque providentia me ubique protegi ac servari rerum ipsarum experimento didicerunt. Quæ res præcipue ad notitiam Dei eos induxit. Et illi quidem metu nostri Deum venerantur. Nos autem qui sacramenta clementiæ ejus ostentare videmus, non enim dicam custodire : nos, inquam, nihil aliud agimus quam quæ ad discordiam et odium pertinent, & ut absolutè dicam, quæ ad humani generis perniciem tendunt. Verum accuritè ut dixi, & universi <121r> {illeg} plures Episcopi Tyrum convenissent, ipse {illeg} {mu}ltitudine advenisset & turbas ac sedi{illeg} excitaret: nunc quidem objectis cri{illeg}: nunc singulos Episcopos {illeg}terdum quidem cùm {illeg} < insertion from f 120v > ‡ καὶ γράφει μὲν βασιλεὺς ἀγανακτῶν καὶ προσκαλεσάμενος ἀυτοὺς, επαγγελλόμενός τε ἀυτὸς ἀκροάσασται ὁ καὶ τὴν Συνόδον κελεύσας γενέσθαι. Epist. Synod. Alexand. < text from f 121r resumes > {illeg} <122r> tyrij Servatoris, quod religionissimus Imperator Deo omnium regi & Christo ejus ædificavit; majorem nobis animorum lætitiam, Dei gratia, literæ ejusdem religiosissimi Imperatoris præbuerunt; quibus nos ad ea quæ oportuit instigans omnem invidiam ab Ecclesia Dei expellit & omne odium procul abigit, per quæ Christi membra jampridem dissidebant; authorque fuit ut simplici et placido animo reciperemus Arianos quos aliquamdiu improba invidentia extra Ecclesiam detinuit. Testimonium autem prebet in literis suis Imperator Deo charissimus de rectitudine fidei virorum istorum, quam cùm antes audiverat, ipse eandem ex viva eorum voce cognovit, coguitamque approbavit et eam rem nobis manifestam reddidit, suiipsius literis orthodoxas eorum virorum opiniones scripto comprehensas subjungens, quas omnes agnovimus sanas & Ecclesiasticas esse. Quapropter jure admonuit ut viri isti reciperentur & coadunirentur cum Ecclesia Dei ut vos ex epistolæ illiu exemplaribus cognoscetis, quæ nos ad pietatem vestram misimus. Credimusque vobis ipsis veluti propria membra vestri corporis recuperantibus magnum ex ea re gaudium lætitiamque oborituram dum ipsis viscera vestra fratres scilicet ac patres agnoscitis & recipitis, non solum Presbyteris Arianis sed universo populo vobis restituto cum omni multitudine quæ ob causam istorum virorum longo jampridem tempore a vobis dissidebat: Decetque vos cognitis quæ hic acta sunt quodque isti viri nobiscum communicaverunt & a tanta sacra Synodo recepti sunt, quampromptissimè eos, ut membra Ecclesiæ coeant & in pace sint, consalutare; maximè, quod promulgata & publicè edita eorum fides indubitatam et apud omnes approbatam Apostolicam traditionem <123r> et complectatur. Hæc Episcopi ad Ecclesias Symbol (rotated double-barred cross) in text < insertion from f 122v > Symbol (rotated double-barred cross) in text Hæc Episcopi ad Ecclesias. Templum viro quod Imperator Hierosolymis in loco passionis ædificaverat, dedicant Sept. 13 Constantio et Albino Coss A.C. 335 (Vt docet Valesius in Epistola de Anastasi & Martyrio in calce annot. in Euseb.) Ex eo vero tempere, inquit Sozomenes, solemnem quotannis festivitatem admodum splendidè Hierosolymitana celebrat Ecclesia: adeo ut Baptismi quoque sacramenta eo die tradantur, & per continuos septem dies collectæ fiant; multique ex omni ferè terrarum orbe conveniant qui hujus festivitatis tempore ad sacra loca perlustranda undique accurunt. Sozom. l. 2. c. 26.

Fuit autem hæc Synodus < text from f 123r resumes >

Fuit autem Hæc Synodus ipsâ Nicænâ major, Eusebius enim in Vita Constantini ubi ex universis Provincijs, Macedonia, Pannonia, Mæsia, Bithynia, Cilicia, Cappadocia, Syria, Mesopotamia, Phænice, Arabia, Palæstina, Ægypto, Libya, Thebaide, ipsa etiam Perside collectam commemoraverat, præcipius cujusque Provinciæ Episcopis coeuntibus quos {e}x omnibus itidem provincijs innumerabilis hominum, multituto sequebatur; paulo post addit: [130] Hanc omnium, quas novimus maximam Synodum secundam congregavit Imperator Hierosolymis, post primam illam quam in urbe Bithynæ nobilissima collegerat. Hæc Eusebius hoc ipso fere tempore quando per multitudinem testium pertotum orbem sparsorum non licuit fingere. < insertion from f 122v > Ei adstipulator Constantinus, qui cum 49 Espicopi Ægypti afhærerent Athanasio, hos pro nullis habibit præ multitudine reliquorum, ut ex subsequenti responso quod Antonio monacho datum est percipies. < text from f 123r resumes > Post multos verò annos Athanasiani Concilium minuêre , ita ut Socrates demum tradiderit non nisi sexaginta Episocopos in eo convenisse. # < insertion from f 122v > # Alia quoque ratione Baronius Concilium minuere conatur. Cùm enim Constantinos in literis ad patres Tyrios diceret se scripsisse ad quos Patres isti vellent ut coeuntus levarent eorum curas: infert Baronius Synodum non generalem fuisse sed Arianorum delecte conflatam. Verisimilior quidam est inferentia quam innumere aliæ ejusdem auctoris, at miror tamen quod sic infert Nam cum Imperator sententiam prius dixisset pro Athanasio, non omnino probabile est ipsum propriam sententiam subdolij rationibus retrahi voluisse & opem suam in id contulisse. Vidimus certe quantum succensuit Synodo ob solam quam Athanasius injecit iniqui judicij suspicionem. Paci præterea Ecclesiarum & Imperij apprimè consulebat, quæ ex concilijs subdola ratione collectis neutiquam speranda erat. Adhæc neque Athanasius <123v> neque scriptor quivis antiquus hoc objecit: quod tamen maximum fuisset argumentum contra hanc synodum et a contrarijs Alexandriæ Romæ & Sardicæ Concilijs neutiquam omittendum, si modo locum habuisset. Si non objectum est ab ijs qui Concilio interfuerant & optime intellexerant literas Imperatorias, vel cum intelligentibus conversati erant: quonam quæso fundamento objecerint posteri? Magis itaquecredendum est verborum istorum sensum fuisse hujusmodi: quod Orientales, cum viderant factionem Athanasij, decem annorum tyrannide prævalidam & pertinace{m} admodum evasisse adeo ut sine autoritate et viribus longe maximis ægre posset opprimi: Synodum ad id ambirent quæ ex amplitudine & universalitate robus sibi & auctoritatem apud omnes conciliaret; et ideo peterent Episcopos plurium Provinciarum citari. Hunc sensum confirmat et amplitudo Synodi et Episcoporum ex longinquis Provincijs concursus, inter quos reperti sunt etiam fidei Athanasiæ fautores ut Macedonia Alexander Thessalonicæ & ex Thracia Paulus Constantinopoleos: qui tamen una cum cæteris sententiam in Athanasium Catem subscriptionibus suis firmarunt.

< text from f 123r resumes >

Interum ubi Arius cum socijs Alexandriam venit, [131] urbs ista in gravem tumultum conjicitur, insurgentibus Athanasianis Quare Arius revertitur Constantinopolim, et Imperator animadverso quod sine vi et armis Arius restitui non posset & novus Episcopus in locum Athanasij subrogari, a proposito destitit <124r> Neque alium Episcopum subrogari permisit etsi id plurimum desidarent Eusebiani Cum autem populus urbis Alexandrinæ qui Athanasio adhærebat, assiduè vociferaretur, Deumque in supplicationibus publicis oraret pro reditu Athanasij; & Magnus Antonius Monachus frequentes de eo literas ad Imperatorem scripsisset rogans ne Meletianis fidem haberet, sed eorum accusationes calumniarum loco duceret: Imperator tamen flecti non potuit. Verum ad Alexandrinos quidem literas scribens dementiam illis & levitatem exprobravit: Clericis verò et sacris virginibus ut quiescerent præcepit affirmans se nequaquam mutaturum sententiam nec revocaturum esse Athanasium utpote seditiosum & Ecclesiastico judicio condemnatum. Antonio autem rescripsit se adduci non posse ut sententiam synodi despiceret. Etenim, inquit, quamvis pauci quidam per odium aut gratiam judicaverint, haudquaquam credibile est tantam prudentium ac bonorum Episcoporum multitudinem pari modo affectam fuisse. Athanasium enim contumeliosum et arrogantem esse, discordiæque& seditionis auctorem. – Cum igitur Imperator Ecclesiam duas in partes divisam esse accepisset, et alios quidem Athanasium, alios vero Ioannem fovere, gravissimè indignatus est, & Ioannem quoque multavit exilio. Sozom l. 2. c. 31.

Alios quo Præter Athanasium et Ioannem plures Episcopos Ægyptios exculasse scribunt aliqui atque id colligere videntur ex his Ægyptiorum verbij Quomodo, inquiunt, Eusebiani qui calamitatum misereri docent, ne in exilio quidem nostrûm quiescunt? Omnium enim confessione communis Episcoporum nostrorum exterminatio facta est, et illos pro exulibus habuimus <125r> omnes, atque nunc tanquam cum Athanasio patriæ redditos qui, iterum pro superioribus doloribus lacrimisquequibus ejus vicem misserati sunt, maximam hilaritatem recipiunt.

< insertion from f 124v >

Et paulo post ad hæc verba respicientes: Nostram, inquiunt, lætitiam [ sc. quæ contigit in ordinatione Athanasij] quid opus est scribere, cum jam antea testati simus quicquid ei acciderit nobis videri accidere. < text from f 125r resumes > Ita Ægyptij in epistola synodica, apud Ath. quis igitur non videt priora verba figuratè accipienda esse, quasi dicere vellent, In Athanasio exulante omnes patriæ restitutos esse gaudium subsecutum. Attamen præter Athanasium Presbyteri quator Alexandrini, qui Tyrum non venerant, exvularunt, ut Ægyptij in eadem Epistola Synodica docent. Qua de causa non dicitur, sed Alexandrinorum in sex Episcopos insurrectio causam satis aperit. Non mirum est enim si Imperator istiusmodi seditiones ultus sit quorundam exilio.

Interim in concilio Constantinopolitano AthanasiumMarcellius quidam Episcopus Ancyræ in judicium vocatur. Hic enim cum adversus Asterium quendam scribere vellet, Christum perinde ac Paulus Samosatensis, nudum hominem esse non dubitavit asserere. Quod cum intellexissent Episcopi qui tum Hierosolymis erant congregati, – ab eo exigerunt ut libir a se conscripti rationem redderet. Cumque deprehendissent illum Pauli Samosatensis errore implicatum esse, jusserunt ut mutarent sententiam. Ille pudore suffusus librum suum se combusturum promisit. Verum Concilio cum festinatione dimisso, eò quod Imperator Episcopos Constantinopolim venissent, Marcelli causa itetum discussa est. Et cum ille improbum librum sicut antea <126r> antea promiserat comburere recusaret, Episcopi qui aderant ipsum quidem deposuerunt: Basilium verò ejus loco Ancyram miserunt. Porro hunc Marcelli librum Eusebius tribus Voluminibus confutavit, pravam ejus opinionem coarguens. Socr. l 1. c 36.

Hac tempestate moritur Arius. < insertion from f 125v > Paulus præterea Episcopum Constantinopolum a Presbytero suo Macedonio de turpi vivendi ratione accusatum deposuit hæc Synodus, & Imperator relegavit in Pontum, ut Athanasius in Epistola ad Solitarios commemorat affirmans se in ea accusatione præsentem fuisse. Huic successit Eusebius Nicomediensis in episcopatu sed hoc tempore an paulo post mortem Constantini non dixerim. < text from f 126r resumes > Annis verò abhinc viginti et amplius Athanasius famam sparsit quasi in latrina viscertibus effusis perijsset. Et primò quidem Libellum in quo commentum hoc descripserat, per eremum mittit, a monachis legendum: ut Deinde ad eosdem monachos epistolam mittens quæ inscribitur ad Solitarios, ea de re hæc loquitur. In plenam, inquit, condemnationem hæresis Arianorum, sufficit domini judicium de morte Arij, quam jam ante per alios didicistos. Quæ enim Deus stauit quis dissipabit? et quem ipse condemnavit quis justum pronunciavit? Quis enim ex tanto signo non cognoscit. Deo odiosam esse hanc hæresin etiamsi homines propugnatores habeat? Cùm igitur nostra illa legeritis, orate pro nobis, & invicem ad id exhortamini, & statim ista ipsa ad nos remittite, nullumque ejus exemplar edite aut vobis describite, sed contenti estote ut probi trapezitæ sola lectione etiamsi sæpe legere cupiatis. Non enum tutum est ad posteros pervenire nostra ista scripta quæ ut balbutienses & indocti confeci <127r> mus < insertion from f 126v > mus. Et postea. Si Constantinus Arium sub oculos suos admisit, eum tamen cum perjurum & effusis visceribus disruptu{m} jacere cognovisset, nulla benevolentia prosecutus est, sed eum re cognita damnatum et pro hæretic habuit. < text from f 127r resumes > His initijs in eremo spargi cæpit fama de infælici interitu Arij, quæ cum ad aures monachi cujusdam extra eremum de gentis quem Athanasius ad Episcopatum evexerat, Serapionis nomine, pervenisset; petijt is ab Athansio mortis ejusdem descriptionem. Et ejus postulatis Athanasius ad hunc modum, in Epistola quæ ad Serapionem inscribitur respondet.

Athanasius Serapioni fratri et Collegæ
in Domino salutem

Legi literas tuæ reverentiæ, quibus adhortaris ut tibi scriberem ea qua contra me hoc tempore acta sunt: & de impijssima hæresi Arianorum, causa authoreque earum rerum quas patimur et quo fine Arius vitam clauserit. Ex tribus istis postulationibus duo quidem libenter feci misique tuæ pietati [133] ea quæ ad monachos scripsi. Inde enum tum nostra adversa tum res hæreseos cognoscere poteris. De tertio autem capite niminum de morte Arij, multa mecum perpendi, metuens ne si id agerem hominis morti insultare viderer. Veruntam en quia disputatio apud vos de hæresi habita in hanc quæstionem desijt: An in communione Ecclesiæ, diem suum obierit Arius, ut quæstio de morte dissolvatur dicam quod res est, in pari numero collocans, et rem gestam indicare & contensiosos comperscere. Persuadeo enim mihi, cognito mortis ejus miraculo, no ausuros esse, qui prius dubij erant rem denuò in dubium vocare, sitne Ariana hæresis Deo odiosa an non? Ego quidem non aderem Constantinopoli cum ille vita defunctus est. Aderat autem Macarius Presbyter, qui mihi rem narravit. Accersitus autem erat ab Imperatore Constnatino Arius opera et studio Eusebianorum quem ingredientem Imperator interrogavit an fidem Catholicæ ecclesiæ servaret. Ille autem se rectè credere jurejurando affirmavit et libellum fidei suæ porrexit, suppressis ijs ob <128r> quæ de ecclesia rejectus erat per Alexandrum Episcopum, et adductis in speciem verbis Scripturæ. Illum igitur ita juratum se nihil eorum ob quæ ab Alexndro rejextus erat, fecisse, a se dimissit Imperrator his verbis: Si recta est tua fides, bene jurasti: si autem impia est & tamen jurasti Deus e cœlo te judicet. Ita eum digressum a principe voluerunt Eusebiam consueta ipsis violentia in Ecclesiam introducere: sed reclamabat Constantinoploitanus Episcopus beatus Alexander, non debere, inquiens, hæresis inventorem in communionem recipi. Ibi jam minabundi Eusebiani, quemadmodum, inquiunt, eum vobis invitis curavimus ab Imperatore evocari, ita crastino die, etiamsi vonis minimè ex sententia sit, in communionem Ecclesiæ adducemus. Sabbatum autem erat cum hæ loquerentur. Quibus auditis Alexander magno cum mærore Ecclesiam intravit, & porrectis ad Deum manibus lamentatus est, pronus in vultum cadens, humique jacens oravit. Aderat autem cum eo Macarius, ipse quoqueDeum orans & Alexandri vocem audiens.. Postulabat autem horum alterutrum: Si Arius, inquit, crastino dei in synaxim introducetur nunc dimittas quæso seRvum tuum domine, & non pium una cum impio perdas: sin autem Ecclesiæ tuæ parces, novi autem quod ei parces, respice in verba Eusebianorum, neque des in exitium et vituperium hæreditatem tuam, & tolle Arium, ne eo recepto in Ecclesiam, videatur simul cum eo & hæresis recipi, neve deinde impietas propietate habeatur. Hæc precatus Episcopus, plurimum cogitabundus et anxius inde recessit {e}t res mira incredibilisque evenit. Nam cum <129r> Eusebiani minas, intentassent, Episcopus, quidem preces ad Deum fuderat: Arius verò Eusebianorum præsidio confidebat, & multa blatterans in secessum abijt quasi ad usum alvei et derepente, juxta quod scriptum est, pronus factus, medius crepuit collapsusque protenus animam exhalavit, utroque et communione et vita fraudatus. Hic finis Arij. Eusebiani autem magnopere confusi socium conjurationis sepelierunt. Beatæ verò memoriæ Alexander, gaudente Ecclesi{a}, cum pietate & sana fide communionem celebravit una cum omnibus fratribus, Deum orans & impense glorificans: non quod morte hominis lætaretur, absit; omnibus enim constitutum est semel mori, sed quod miraculum istud cunctis mortalium judicij præstantius apparuerat. Ipse siquidem dominus judicem se præbens minis Eusebianorum & Alexandri præcibus, hæresin Arianam condemnavit, ostendens eam indignam esse communione Ecclesiæ, omnibusque manifestam reddidit eam, tametsi ab Imperatore et ab omnibus mortalibus adjuvetur, ab Ecclesia tamen damnatum esse: declaratumqueest, officinam Arianorum non Deo gratam sed impiam et mimicam esse. – Hoc igitur sufficit ad cohibendos contentiosos. Ista igitur illis, qui tum hanc quæstionum moverant recicentur una cum ijs quæ compendio de hæresi hac ad monachos scripta sunt ut inde edocti magis ac magis impietatem ac malitam Arianorum reprobent. Nemini autem harum literarum exmemplar, edas, aut tibi ipse transcribas: nam hoc ipsum monachis quoque injunxi. Sed pro tuo candore siquid scriptis deest, addas, atque ita ea ad nos quamprimum remittas. Ex epistola mea ad fratres cognoscere poteris quid in scriptis meis sim passus; quapropter tutum non est scripta edi idiotæ. Hæc Athanasius ad Serapionem. Quam timidè verò et et circumspectè {illeg} disseminavit, scripta ipsa hic citata satis <130r> docent, quatenus hæc vel in lucem emitti vel a sui ipsius gregalibus describi prorsus inhibet. In causam prætendit quidem scripta indocta et inerudita esse, sed causam longe aliam fuisse quis non videt? Veritus est utique ne scripta si statim in manus externorum hominum venirent, redargueretur ab Eusebianis, & fabula ipso exordio dissolveretur. Scripta igitur a sui gregalibus solummodo legi voluit ut res in horum animis confirmaretur antequam locus daretur confutationi: neque eadem ab his ipsis describi permisit, ne originis hujus famæ vestigium, aliquod extaret apud posteros. sed hi crederent famam hanc hanc statim a morte Arij per orbem volasse. Et certe dolo Athanasij, ita credi mox cæptum est, ut {d}e scriptoribus ecclesiasticis qui subinde floruerun constare potest. Sic enim hac de re scribit Socrates. Cùm Arius, inquit, ita Cum Arius , inquit [134] ita perijsset, ingens terror ac mæstitia animos eorum qui cum Eusebio Nicomediensi erant occupavit: famaque hujus rei non per totam modo civitatem sed per universum ut ita dicam orbem terrarum dispersa est. Vt hoc, inquam, crederetur quis non videt Athanasium scriptorum quibus ipsé famam post multos annos cœpit spargere, editionem ac descriptionem prohibuisse? Et certe nisi scripta illa præter mentem Athanasij in lucem prodijssent, & ad manus nostras pervenissent, origo famæ istius nos latuisset. Eorum vero beneficio clare discimus Athanasium omnium primum famam viginti {an}nis et amplius post mortem Arij spargere cœ <131r> pisse: tempore nempe Concilij Mediolanensis, aut paulo post, quando ipse a sede Alexandrina modo ejectus epistolam scripsit ad Solitarios. Quo solo {illeg}tis demonstratur rem totam commentitiam esse Nam si ea vera fuisset, fama ejus statini a morte Arij per orbèm dimanasset, præsertim si Imperator eo ipso tempore notiam ejus habuisset & ea propter Arium cum sui suffragatoribus ut hæreticos & a Deo condemnatos execratus fuisset, atque de eodem Alexander cum tota sua ecclesia solenni precum et Eucharistiæ celebratione Deo gratias egissent, ut refert Athanasius. Et contra verò per primos viginti annos altum fuit hujus rei silentium. Synodus Alexandrina cui Athanasius ipse interfuit & moderabatur, quæque in Eusebianos omni convitiorum genere immodestissimè sævit, hunc Arij exitum ignoravit prorsus. Ignoravit et Synodus Romana et Sardicensis quæ et ipsæ Eusebianis in nihilo parcunt. Inter ipsos Athanasij & Macarij gregales & socios tam alta fuit hujus rei ignorantia, ut illi ipsi disputare solerent utrum Arius in communione Ecclesiæ mortuus sit, an non. donec tandem Athanasius commentum tanquam arcanum quoddam quod a Macario acceperat inter proprios Episcopos et Monachos cœpit spargere: arcanum, inquam, quod non a fama aliqua quæ unquam obtinuerat, non a testium multitudine, sed a solo Macario, Eusebianorum hoste acerrino, & ab ipsis ob scelera excommunicato, solus acceperat. Et primò quidem hoc arcanum timidè & circumspectè proposuit veritus ne scipta quibus origo famæ proderatur <132r> {i}nciderent vel ad posteros pervenirent. Postea vero ubi famam sparserat, in Oratione prima mortem Arij confidentur objectat Eusebianis tanquam rem notam et receptam; neque jam amplius veritus est quæ de hac re scripserat in lucem edere. Et quamvis tanti viri auctoritate & sui gregalium prædicatione ab hoc tempore per orbem propagari cœpit hæc, non tamen statim ab omnibus recepta est. [135]Theodoritus enim qui historiam centum annis post mortem Arij composuit, dicit se ideo rem istam descripsisse quio non erat omnibus cognita.

Hisce satis detegitur commentum. Sunt tamen alia eju sdem non levia indicia, quæ brevitur percurram.

3 Tertio Dicit Athanasius se historiam a Macario qui interfuit didicisse. At Macarius iste tum modo in Concilio Tyrio, ejusdem sceleris cum Athanasio convictus fuit & multo magis easdem excommunicationis & exilij pœnas luit. Quomodo igitur potuit hic paulo post adesse Constantinopoli et in medio Eusebianorum at sub ipsius Imperatoris oculis, communionem cum Alexandro urbis istius Episcopo exercere? < insertion from the right margin of f 132r > Quinetiam Alexander cujus precibus Arius dicitur extinctus, mortuus erat, et Paulus in ejus locum suffectus ante Concilium Hierosolymitnum, ut Valesius in Observationibus Ecclesiaticis l 2 c 1 abunde satis probat. Sed dices obitum Arij non in hoc concilio Constantinopolitano sed in alio quodam quod præcessit Concilium Hierosolymitanum contigisse. Et ita quidem sentit Valesius animadverso quod his{tor}ia m{mor} <132v> tis ejus non possit aliter consistere. At respondeo ne sic quid {illeg} res consistere. Eusebius & Theogonius in epistola eorum supra recitata quam ex occasione Arij alicujus tunc evocati scripsere satis describunt Arium istum fuisse illum ipsum quem Athanasiani apprimè accusabant hoc est Arium principalem eumque se purgasse, innocentem ostendisse & benigniter receptum fuisse ab Episcopis: quod perinde est ac si dixiss{e} non Arium tantum sed causam Arij purgatam fuisse. Similiter Athanasius dicut hunc mortem Arij describ{t} Arium ubi Imperator eum evocabat ea negasse de quibus accusabatur ab Alexandro & fidem scripsisse sacris literis conformem. Et Synodus Hierosolymitana paritur scribit Imperatorem prius ex fama jam vero ex viva Arianorum voce rectitudinem fidei illorum virorum hactenus per invidentiam oppressorum didicisse. Quæ omnia congruunt illi evocationi Arij ubi ipse cum Euzoio porrexit Imperatori Symbolum supra recensitum: quippe quod expressionis sacris literis consentiantes, omissi ijs omnibus de quibus Arius condemnabatur, solummodo continet. Arius itaquenon multo ante Synodum Hierosolymitanum evocatus est & symbolum quod Imperator literis suis Tyrum missis adjunxit fui{t} illud ipsum quod Arius et Euzoius ei porrexeratet. Nam si Imperator tunc primum viva Arianorum voce didicerit quod antea solummodo per famam audiverat (ut Synodus testatur) certe Arius et Euzoius non ante hoc tempus venerunt in conspectum Imperatoris ad se purgandos. Quod si Imperator horum Synbolum literis suis annexit, certe viri ipsi symbolum comitati sunt, siquidem symbolum missum est ad Episcopos ut ex ejus occasione viri denuò examinarentur. Quinetiam Athanasius ipse testatur Arium interfuisse Concilio Hierosolymitano. Cùm enim in Epistolæ de Synodis Arimini & Seleuciæ recitasset epistolam Concilij Hierosolymitani qua Ariani recepti sunt immediate subjungit: Tale Synodorum exoridum fuit in quo quam celerrimè sua studia quæ ulterius dissimulare nequibant, prodidêre, siquidem eo ipso quod post Athanasij exilium scribebant Ἄρειον καὶ τοὺς σὺν ἀυτῷ Arium & eos qui cum illo erant recipiendos esse, satis indicarunt se non alia de causa Athanasiuo {illeg}dias struxisse quam ut Arianos reducerent. Quis non videt ex his non <133v> tantum Arium hic receptum fuisse sed etiam hanc primam fuisse Syno{dum} in qua Eusebiani receptionem Arianorum aggressi sunt. Ex sequentibus tamen Athanasij verbis videtur Valesius colligere priorem aliquam hujusmodi Synodum fuisse, sed non recte, nam verba sic tantum sonant: Quod Patres Hierosolymitani Arianos [ubique per Ecclesias] in communionem recipiendos, esse statuissent, cum ipsi prius [non in priori concilio sed in hoc ipso] hoc fecissent. His adde quod Episcopi Orientales paulo post in Concilio Antiocheno dicunt se Arium recepisse. In eodem consentiunt Rufinus, Socrates & Sozomenes scribunt eum Tyri receptum, inde profectum in Ægyptum & reversum Constantinopolim. Theodoritus quidem silentia prætermittit ejus receptionem sed quodperinde est tradit eum ex Ægypto redijsse Constantinopolim & ibi mox occubuisse. Deique fabulam ipsam de interitu Arij Athanasius clare accomodavit ad tempora post Hierosolymitanum Concilium. Affirmat enim ille Constantinum a tempore mortis Arij habuisse hominem pro condemnato & hæretico. Quod nullo modo intelligi potest de temporibus ante Concilium Hierosolymitanum siquidem Imperator benigne commendavit causam Arianorum isti Concilio et ductor fuit ut in eodem reciperentur.

< text from f 132r resumes >

1 Dicit Athanasius Constantium cognita morte Arij, hæresin agnovisse ac tanquam divino judicio damnatam execrasse. Quod falsum est. Nam supra audivistis Constantinum in Oratione ad sanctorum cœtum eadem cum Eusebianis sapientem; eumque in fide ista mortuum esse hoc ipso satis demonstratur quod ubi sensit se moriturum esse, ab Eusebio Nicomediensi Eusebianorum Principe baptizatos fuit, & eidem Eusebio testamentum ultimum sine consanguineorum notitia conservandum et in manus filiorum tradendum commisit.

Secundo in hoc mendax est Athanasius quod <133r> {affir}met Arium non receptum fuisse ab Eusebienis in communionem sed in Concilio Constantinopolitano recipiendum fuisse. Non enim Arius tantum sed et Ariani omnes antea recepti fuerant in Concilio Tyrio, adeoqueEusebiani de eorum receptione non possent amplius esse solliciti.

DeniqueCommentum Athanasij inartificiosum <134r> {est} et impium in quantum Alexander inducitur mortem Ario solemnibus precibus a Deo postulans. Doctrinam non christi sed eorum qui docent hæreticos occidentos esse sapiunt hæ preces. Nisi enim licitum fuerit Hæreticùm ob Hæresin occidere, illicitum erit mortem ejus appetere: & homicida is erit in corde qui appetit, æque ac adulter est in corde qui congressum adulterinum discupit. Viderit itaqueLector probis utrum Deus precibus tam improbis annuerit, annon potius Athanasius pro modulo pietatis suæ fabulam composuerit: fabulam quiidem a vera religione tam longe distantem ut inde discamus Athanasium ne verbis quidem ad artem compositi veram pietatem exprimere & exhibere novisse. Nemini mirum igitur esse debet quod hic Athanasius Arsenium occiderit aliosque diversi ode persecutus fisetit. Quid enim non audebit, qui ob Ecclesiæ commodum, hæreticorum mortum appetere pium esse, ducit atque mortui memoriam tam fœda calumnia violave ausus sit? Crimen apud ipsos Gentiles in execratissimis semper habitum.

Cæterum per hanc calumniam Athanasius se patrem Pontificiorum præbuit triplici respectu: quatenus scilicet religionem promovendam esse statuit per pias fraudes, per cædem hæreticorum, & per ficta miracula: per pias fraudes dum his artificijs religione & nomen Arij infame reddere conatus est; per cædem dum mortem hæretici appetere & precibus ambire pro pietate habuit; per ficta miracula, quale evat, quod Deus Alexandri precibus annuens Arium sustulit. Vtinam verò solus hanc religionem sapuisset & non genus hominum (monachus intelligo) ijsdem moribus imbutum immisisset in Ecclesias! Sed ad rem.

Postquam hoc Athanasij figmentum <135r> luebat Episcopos et permanentibus integris sacerdotibus, per pugnas & cædes Gentilium; nihil respiciens leges desperationi tribuens totum: vnde per vim, per cædem, per bellum, Alexandrinorum basilicas deprædatur. Concil. Sardic. Orient. His rebus conturbati admodum Orientalies Episcopi vulnus non negligendum duxerunt sed missis ad singulos tres Imperatores per ipsorum aliquos epistolis, hæc nova Athanasij facinore præter ea de quibus condemnatus fuerat, aperiunt. Ad julium quoqueRomanæ Vrbus Pontificem eadem perscribunt per Legatos Macarium Presbyterum & Martyrium Hesychiumque diaconos: per quos mittunt etiam ad eundem Iulium Acta Tyria, sperantes ut iniqui judicij supicione omni candidè sublata Occidentales acquiescerent. At Iulius altiora concilia volvebat in mente. Impugnando et opprimendo Ecclesias Orientis sperabat se propriam auctoritatem per totum orbem extendere posse Neque tempus magis opportunum expectandum videbatur quam cum Occidens fere tota cum Ægyptiorum Parte bellicosiori sub ejus auspicijs contra hominum olim damnatorum`susceptores militatura erat. His enim victis, quæ regio non veneraretur victoris auctoritatem? Mittit ergo Iulius [136] ad Athanasium Legatos Acta Tyria novas etiam et cum literis Orientalium novas on Et Athanasius aliquos vicissim mittit ad Iulium qui se Legatis Orientalium opponerent, deinde convocat Episcopos Ægyptios, quotquot ad sui partes pertrahere <136r> posset resque suas ut potuit exponens eis ut sequentibus literis subscriberunt.

<137r>

{tu}ebat Episcopos, salvis et permanentibus integris sacer{d}otibus, per pugnas & cædes Gentilium; nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum: unde per vim, per cædem, per bellum, Alexandrinorum basilicas deprædatur. Concil. Sardicens. Oriental. Episcopi igitur Orientalis his rebus valde conturbati vulnus non negligendum duxerunt, sed [138] missis ad singulos tres Imperatores per legatos Epistolis, hæc nova Athanasij facinora præter ea de quibus condemnatis fuerat, aperiunt. Ad Iulium quo Romænæ urbis Pontificem eadem præ scribunt per Legatos Macarium Presbyterum & Martyrium HeschiaumqueDiaconi, per quos mittunt etiam Actaum Tyria eo ut iniqui judicij suspicio omnis tolleretur. E contra Athanasius Synodum [139] octoginta Episcoporum Ægyptionum convocat Alexandriæ & horum nomine mittit ad Ecclesias Epistolam illam . quæ extat in Athanasij Apologia secunda sub initio Prolixior est epistola quam quæ hic describatur: et Quicquid ad Historiam spectat alibi citavi. Quare satis fuerit scopum et argumentum ejus hic breviter describere, et quid de ijsdem sentiendum sit exponere.

Imprimis igitur de judicio Synodi Tyri dequenovis Eusebianorum accusationibus generaliter conqueruntur tanquam de sæva quadam ac truculenta persecutione qua sanguis Athanasij appeteretur & persecutionem hanc pro viribus ampliantes ita rem exprimunt quasi in uno Athanasio exulassent omnes. Deinde ad particularia descendentus affirmant Athanasij reditum a cædibus & carceribus immunem fuisse, & Eusebianos cædem eorum Athanasio tribuisse qui per Iudices sublati erant, idque antequam Athanasius in Ægyptum venerant, atque hoc Eusebi <138r> anos in literis suis accusatricibus agnovisse. At hic candorem in Ægyptijs desiderare videor. Potuerunt enim Eusebiani recensendo mala omnia quæ restitutio Athanasij attulerant, ea etiam adnumerare quæ factione & sui gregalium fama adventus ejus vel literis acceptis erectorum perpetrata fuerint: sed quod horum crimen ipsi Athanasio expresse referrent, & tamen in ijdem literis agnoscerent hæc in tribunalibus ante adventum Athanasij in Ægyptum perpetrata, consistere non potest.

Posthæc Ægyptij affirmantes Athanasium ob solam fidem persecutum esse, dicunt Eusebianos, ante Concilium Nicænum iras in eum vertisse eo quod assiduus esset apud Alexandrum & ab eo in pretio haberetur: dein odium eorum magnopere crevisse ob ea quæ gessit in Concilio isto, & ideo postquam Episcopus factus esset insidias in eum struxisse. Tum de ordinatione ejus disserentes, de eadem objectionem Meletianorum referunt, sed corrupte admodum, ., quasi ea in Athanasij laudem cessisset. Dicunt enim omnem multitudinem omnemque populum Catholicæ ecclesiæ in unum coactum, quasi in speciem unius corporis & animæ clamonibus vociferationibusque postulasse Athanasium Ecclesiæ Episcopum dari, idque publicis votis a christo expetisse & ordinatores ut facerent, per multos dies et noctes jurejurando obtestatos fuisse cùm interea nec ipsi ab ecclesia discederent nequeordinatoribus discendi facultatem permitterent Atque hoc, ainunt, nostrum est, totiusque civitatis & universæ <139r> provinciæ testimonium. Hoc modo veram objectionem cui responerde non possent, dissumulant & fuco obducunt. Certe enim objectio in hoc constitit, quod cum Episcopus ab [140] universo populo ordinari deberet, solis exceptis qui criminis alicujus convicti & nominatim excommunicati fuerant, qui certe non multi esse possent: ad electionem Athanasij concurrit tantum pars aliqua populi quæ cum eo faciebat, cæteris exclusis: deinde cum penes Ordinatores esse deberet electum vel probare vel rejicere, hæc pars populi < insertion from f 138v > una cum Athanasio < text from f 139r resumes > Ecclesiam ubi Episcopi aliqui collecti erant occupan foras clausit ac clausas tenuit per plures dies donec tandem perpetuis clamoribus flexerit, & compulerit plurimum reluctant Episcopos ut ordinarent Athanasium idque contra juramentum quoddam quo se paulo ante obstrinxerant, uti Ægyptionem verbis facile colleserit. tradunt nonnulli. Hanc fuisse veram Objectionem Lector quivis candidus ex ipsis

Ex occasione hujus objectionis, Ægyptij proximo loco reprehendunt Eusebium quod is de sede in sedem transiêrat cum tamen hoc non raro fieret in Oriente. Sic enim Eustathius traslatus est a Concilio Nicæno de sede Beræensi in Antiochensem, & Gregorius Nazianzenus de Nazianzo venit Constantinopolim et in ea sede per ipsum Episcopum Alexandrium confirmatus est. depositionem ob communicationem cum Arianis: Deinde ad Ordinationem Athanasij reversi hæc scribunt. ani, hisce prorsus similia quæ Præsentibus accusationibus , inquiunt, similia sunt quæ tunc finxere Eusebiani; fuisse scilicet in Athanasij introitu seditiones, luctus, populorumque lamentationes; indigne ferentium illius creationem. Nihil enim horum contigit, sed omnia contraria, gaudia scilicet, animorumque alacritates, & populorum desiderio videndi hominis accursus. Vbique per Ecclesias lætitiæ et gratulationes ad dominum. Et similiter paulo ante dicunt, Omnem multitudinem omnemque <140r> populum Catholicæ Ecclesiæ in unum collectum clamoribus potulasse ut Athanasius ordinaretur. non stuperet hæc legens & conferens cum perpetius dissidijs Ægyptiorum? < insertion from f 139v >     Potuitne urbs Alexandrinorum studium diversarum sententiarum in pectore fovere, et tamen dissentionis minister præcipuus ex una parte sine luctu alterius in Episcopalum promoveri? Potuit Diaconus in istum gradum promoveri contra canonem apostolicum istius Ecclesiæ et tamen non probi omnes dolere violationem canonis, nec ipsi duodecim Presbyteri, ex quorum numero Episcopus eligendus erat, violationem Privilegij? Potuit puer ordinari vixdum viginti quinqueannos natus idque factione tumultuantis populi, reluctantibus plurimum ordinatoribus, & tamen nemo probus inveniri qui facinus dolerent, nemo prorsus ejusdem sententiæ cum ordinatoribus? Imò verò non tantum Ordinatores diu reluctati sed et alij quamplurimi Athanasium aversati sunt eumque ut sedis invasorum excommunicarunt, & facta est inde dissentio gravis, quæ sedari non posset antequam Imperator ipse Episcopos utriusque partis evocaret & tam donis et muneribus deliniret quam verborum lenocinijs. Eusebianis igitur hæc objicientibus, audi quam probe respondent Ægyptij. < text from f 140r resumes > exclusis de catholica ecclesia quotquot Athanasium vel ob calumnias Ario illatus vel ob violentiam electionem & scelera aversati sunt, propriam tantum factionem vocant Ecclesiam universam, & quia horum nemo Athanasium aversatus esset, Eusebianos reprehendunt ut falsos accusatores, quasi hi dixissent illos ordinationem ipsos, qui per vim effecerant ut Athanasius ordinaretur, ordinationem ejus luxisse. Et quamvis ex hac ordinatione tanta per totam Ægyptum consecuta fuerint dissidia ut Constantinus ipse rem minimè negligendam putarit hi tamen quia multi anni jam elapsi fuerant, & Ecclesiæ Occidentalis ad quos mittebant hanc epistolam longinquæ erant & res Ægyptiorum minime callebant, omnem illam contentionem alto involvunt silentio deque ordinatione Athanasij loq uuntur quasi tranquillissima & Christianis omnibus gratissima fuisset. Ex his Viderit Lector quanta fides in cæteris debeatur huic Synodo.

Posthæc a Concilium Tyri transeunt Ægyptij & imprimis hoc reprehendunt quod Eusebius Georgius alijque Patres de alijs atque alijs criminibus notam censuramqueab Ægyptijs passi sunt: quodqueComes cum militibus præsidebat in Concilio & loquendi id est cavillandi et rixandi libertatem tollebat. sed seipsos pôtius culpare debuerint, qui per invictam petulantiam et rixandi tumultuandique studium jam ante se infames reddierant apud Orientales, ita ut hi necessitate quadam <141r> compulsi fuerint modestiæ inspectatorem ab Imperatore postulare.

Deinde de Arsenio verba facientes, dicunt hunc in vivis esse & communionem illorum exoptare, neque alia expectare testimonia quod viverit, sed ipsum hoc confessum esse, proprijs literis ad Athanasium scribendo. Deinde quamvis ex his pateat eos nec vidisse Arsenium neque aliud habuisse argumentum præter literas ejus quod viveret, affirmant tamen Arsenium sub omnium oculos productum esse vivim & aperte calumnias Eusebianorum reprehendentem, per literas scilicet quæ sub omnium oculos productæ erant. Imò vi harum literarum addunt Arsenium quo tempore Imperator causam primum judicabat et deinceps, inter se extitisse: vi, inquam, harum literarum, nam si revera nossent ubinam gentium esset, evocassent eum & vivum ostentassent jam vero e contra scribunt quod Arsenius μεθ' ἡμῶν ἔυχεται συνάγεσται nobiscum communione conjungi exoptat, & literas citando in quibus hoc exoptabat addunt eum ουκ ἄλλας ἀναμένειν μαρτυρίας ἵνα ζῶν φανῇ non alia expectare testimonia quod in vivis esset. Quæ utique neutiquam dixissent si Arsenius votum communicandi cum eis explevissent unquam, vel alio quovis præter literas istas indicio se vivere demonstrasset. Imo literas quas Eusebiani ut fictas dudum improbaverant, neutiquam citassent in testimonium quod Arsenius viverit sed e contra si nossent ubinam gentium Arsenius esset vindicassent literas istas a cavillationibus Eusebianorum evocando Arsenium & ostentando. Hoc enim factu facilius fuisset quam octoginta epsicopos congregare, & hoc unico Athanasium {plane} vindicassent & confusis Eusebianis liti finem imposuissent. Sed tantum abfuit ut hoc facerent, ut e contra, postulantibus ut Arsenius quem in vivis esse totias jactabant in medium tandem produceretur <142r> respondent Arsenium non alia expectare testimonia præter literas quibus id pridem indicaverat Athanasio. Perspicuus enim verborum istorum scopus est ut Lectores docerentur non ali petere testimonia vel defectu aliorum fluctuare sed literis istis tanquam sufficienti testimonio acquiescere. Hinc igitur viderit iterum Lector quali cum studio hi Ægyptij Athanasium defenderint. Etenim si causam Athanasij non quomodocumque defendendam sed cum judicio & æquitate discutiendam suscepissent,



Proximo loco Ægyptij, describentes quomodo Athanasius Tyro fugiens postulavit ab Imperatore ut ipse causam audiret, dicunt quod Eusebiani ubi Constantinopolim venissent, nihil inter accusandum, de objecti Tyri criminibus meminere sed frumentum ab Athanasio navesque detentas calumniati sunt, eumque gloriatum esse dixere quod frumenti deporationem ex Alexandria Constantinopolim impedire <143r> posset. At quisquam mortalium crediderit Constantinum irato animo Patres Tyrios ad se vocasse ut rationem gestorum redderent & Consilium insuper indixisse Constantinopoli ut ipse denuò causam Athanasij audiret ac inter hunc et patres Tyrios judicaret, et tamen ubi Concilium novum convenit ac e Tyrijs patribus aliqui advenere qui rationem gestorem redderent; ne verbum quidem de gestis istis exegisse sed audita nova quadam & prorsus ridicula accusatione, Athanasium sine ulteriori rerum examinatione protines in Exilium misisse? NequeEusebiani tam stolidi erant ut accusationem tam ridiculam confingerent, nequeImperator tam animo imbecilli ut vel isti accusationi acquieseceret vel gesta Tyria post tantos apparatus prætermitteret. Sed Ægyptij potius hæc finxere quibus Imperationis judicium eludere & simul Eusebianos tergiversationis & fstæ accusationis insimulare possent. Audiamus enim quid Sardicensis Orientalium Synodus hac de re scribit. In Athanasium. inquiunt, dignam pro criminibus sententiam dicunt [patres:] propter quod Tyro fugiens Imperatorem appellat. Audit etiam Imperator, quique interrogatione habita, omnia ejus flagitia recognosces, sua illum sententia in exilium deportavit. Hoc testimonium verum esse, non tantum auctoritas patrum sed et ipsa rei ratio, confirmat: Qualis vero fuerit accusatio de frumento non facile est statuere. Nam probabile est aliqualem fuisse sed Ægyptios corrupta relatione ridiculam reddidisse quo falsa videretur.

<144r>

Ex his satis constat, ut opinor ingens devotio populi in sanctos. Adjiciam et Articulum fidei hoc nomine in symbolum Apostolicum hoc ipso fere tempore introductum Tanto scilicet impetu mundus in has superstiones deflixit. Intelligo Articulum de Communione sanctorum Nam Articulus iste in nullo prorsus sumbolo ante annum 400 reperitur, non in symbolo Nicæno illove Alexandri ne in illo Eusebij Patribus Nicæni oblato non in symbolo quod Arius et Euzous obtularunt Constantino nec in illo Marcelli dato Romæno Pontfici, non in symbolo ab Epiphanio in Anchoratu conservatis aut in Hierosolymitano illo quod Cyrillus exposuit. Non in Constantionopolitano, nec in Aquilciensi in quod Ruffinus expositionem scripsit. Quin et idem in multis symbolis post annum 400 recitatis deest, ut in Africano illo per Augustinum (De fide et Symbolo) exposito, in eo quod Maximus Taurinensis recitat. In sermonibus Chrysologi In quatuor libris de symbolo ad Cathechumenos quos Augustino trivuunt, In 119 Serm de Temp. ubi symbolum sine hoc Articulo recitatur. In illo Charisij quod Ephesino Concilio oblatum est & In ambabus expositionibus qua Chrysostomo trabuuntur. Antiquissima ejus mentio quantum scio est in symbolo illo in quod Eusebius Gallicanis Hom 10. commentatus est: adeoque hoc circiter tempore, hoc est circa annum 420 vel 430 articulus iste in symbola cœpit inseri, licet multi forte anni deinceps effluxerint antequam. omnibus reciperètur. Idem In 115 & 181 Serm de Temp. apud Augustinum commemoratur, et in Paschacij symbolo lib. 1 c. 1.

Iam verò Articulum hunc in sensu primario respicere sanctos defunctos adeoque a doctrina de intercessione & invocatione sanctorum originem cœpisse clarum est ex eorum commentarijs qui hoc ipso sæculo vixerunt quo Articulus iste in symbola receptus est. Et imprimis ex Commentario præfato\i Eusebij, quod sic se habet. Credamus et Sanctorum communionem: sed sanctos non tam pro dei parte quam pro Dei honore veneramur. – Colamus in sanctij timorem et amorem Dei, non divinitatem Dei. Colamus merita, non quæ de proprio habent, sed quæ accipere <145r> pro devotione meruerunt. Dignè itaque venerandi sunt, dum Dei nobij cultum & futuræ vitæg dederium contemptu mortis insinuant. Similiter quidam apud D. Augustinum Serm 181 de tempore: Sanctorum. inquit, communionem, id est, cum illis sanctis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione tenemur. Si igitur cum sanctis in æterna vita communionem habere volumus de initatione eorum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus ut pro nobij dignentur domino supplicare, &. Sic et in Præfat. Pass. S. Perpetuæ. Et qui nunc cognoscitis per auditum communionem habeatis cum sanctis Martyribus & per illos cum Domino Iesu Christo. His affine est quod Augustinus lib 20 De Civit. Dei c. 9. de regno sanctorum docet. Nam ubi regnum istud Apoc 20 de Ecclesia præsenti et judicium sanctis datum de potestate clavium exposuerat, sic pergit: Et anima occisorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei regnaverunt cum Iesu mille annis; animæ scilicet martyrum nondum sibi corporibus suis redditis. Neque enim priorum animæ mortuorum separantur ab Ecclesia, quæ etiam nunc est regnum christi. Alioqui nec ad Altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi & Regnat itaque cum christo nunc primum Ecclesia ni vivis et mortius

Delineavi jam statum horum temporum quod cultum sanctorum, sed antequam huic capiti finem impono e re erit Chronologiam harum innovationum quantum liceat præcise statuere. Et forte a veritate haud erit alienum si statuamus eas natas sub mortem Constantij, universales evasisse ante Concilium Constantinop. et sub mortem Theodosij ad ἀκμην pervenisse. Priman limitationem supra insinuavimus. Sed cùm Romana Ecclesia ex una parte hunc cultum a temporibus Apostolorum derivare conentur; & Ecclesiæ Reformatæ ex altera parte originem ejus <146r> ad annum 400 circiter rejiant Imperium Theodosij ab his malis purgare studentes: perpendenta eirit utraque sententia.

Et quidem quod illam Pontificiorum fortendum est Christianos ante tempora Constantini ad Sepulchra martyrium crebrò convenisse, ibique deum coluisse, imo et martyres si non nominatim, saltem generaliter honoris causa comme . Neque hujus consuetudinis origo nota est tuit. At martyres ab ijs invocatos fuisse aut virtutes miraculosas reliquijs eorem tributas, prorsus nego. Citat quidem Bellarminus Eusebium (lib 13 Præp Evangel c 7) his verbis. Hæ nos, inquit, Eusebius, quotidie factitamus qui veræ pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus que ipsis facimus tanquam visis sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. Ita Bellarminus. At locus recte redditus sic se habet. Hæc autem (de offiicijs erga Heroes loquitur) in hominum deo charissimorum exitum ἁρμόζει bene conveniunt, quos vera pietatis milites jure appelaris. ὅθην καὶ ἠπὶ τὰς θήκας ἀυτων ἤθος ἡμῖν παρῖήναι, καὶ τὰς ἐυχὰς παρὰ τάυταις ποεῖσθαι, τιμᾷν τε τὰς μακαρίας ἀυτῶν ψυχὰς Vnde et ad eorum sepulchra convenire, & preces ibi fundere & beatas illorum animas honorare consuevimus.

< insertion from f 145v >

Originem conveniendi in Cæmiterijs ad precandum & celebranda divina mysteria difficile est describere. Certe apud primos Christianos qui e Iudæeis convertebantur aliud erat Cæmiterium sive locus sepulturæ, aliud Ecclesia sive locus conventuum. Nam illi zelum habebant in legem et Apostoli indulgebant isti zelo quantum licerat. sub lege autem mortue non sepeliebantur in locis Deo dicatis. Imo apud omnes christianos Ecclesias sub initio diversas fuisse a Cæmeterijs haud difficulter colligitur ex constitutionibus quæ Clementi tribuuntur lib 8. c 12 ubi dicitur                                                                      Eucharistiam offerte in Ecclesijs vestris et in cæmiterijs. Hactenus igitur aliud erat Cæmiterium aliud Ecclesia, et licet sacra jam cœpissent peragi in Cæmeterijs æque ac in Ecclesijs, tam rem aliter fuisse sub initio ubi hæc nomina inponebantur locis satis ostenditur ex ipsa significatione nominum: Ecclesia significante locum conventus &Cæmeterio locum sepulturæ. Dic enim sodes cur hæc dicerentur loca conventurem, illa loca sepulturæ si non diversis usibus per nomina significatis sub initio inservirent? Sed unde igitur, rogitabis, Cæmeteria tam subito conversi potuerunt in Ecclesias? Dicam breviter. Ex persecutionibus. Hisce numerum martyrum ubique orevit indies, & cum numero commemoratio passionum, qua et auctum {puta} desiderium visendi sepulchra. Præterea ubi metu Persecutorum Christiani non auderent convenire in locis solemnioribus, ad sacra peragenda quærebant latebras quasvis et loca minus susputa qualia erant Cæmiteria. Quibus in loca orationum aliquando conversis non mirum est si usus per repetitas persecutiones perque studium et pietatum martyres indies crevit ita ut his in Ecclesias conversis, illæ prioris generis quoties a Tyrannis subverterentur neglectæ jacerent donec tandem nullæ remanserint. Hæc non sunt a ratione aliena. Num ita se res habuit penes alios esto judicium.

Postquam Cæmiteria in Ecclesias conversa sunt, res longius progreditur, et ipsa sepulchra convertuntur in Ataria. Nam Fælix Papa circa annum 270 constituit super sepulchra Martyrum Missus celebrari. Anastas

< text from f 146r resumes > <147r>

Adducuntur præterea ex Patribus ante Nicænij hæc loca. Sicut illa (Eva) seducta est ut effugeret Deum sic hæc (Maria) suasa est obedire Deo ut Virginis Evæ, virgo Maria fieret advocata. Irenæus l 5 cont Hær. ultra medium. Siquis hinc nostûm prior divina dignationis celeritate præcesserit, perseveret apud Deum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericoridam patris non cesset Oratio. Cyrian. l. 1. epist. 1. Deum & ejus filium & aliorum se
quentium similiumque bonorum angelorum exercitum & spiritum propheticum σεβόμετα καὶ προσκυνοῦμεν veneramur & Maria dicitur Advocata Eva non in statu mortij sed in hac vita < insertion from f 146v > non in statu mortis sed in in hac vita. non respectu intercessionis – < text from f 147r resumes > non respectu intercessionis cujusvis Sed quod per obedientiam meruit ut Christus ex ea in medelam lapsus Evæ nasceretur. Nam advocata si non proprie saltem figurate dici potest quæ alteri coram Iudice tam fastis quam verbis opem fert. Nec potuit locus ante natam doctrinam de interessione sanctorum aliter exponi. Si textus græcus extaret forte res planior evadert, nam Latina interpretatio plerisque in locis durissima est, ita ut ex natura rerum magis quam ex critica significatione verborum sensus sæpenumero determinandus sit. secundo loco quid si Cyprianes crediderit defunctos memoriam retinere eorum quæ in hac vita gesta fuerant et eatenus pro fratribus quos in vivis reliquerant apud Deum intercedere posse aut pro Ecclesia militante preces generaliter fundere? Hujusmodi sententia non temerè reprehenda est. Sed quid hoc ad in vocationem sanctorum? Sic amicum peregre profecturum rogarem ut mei in precibus reminisceretur, si ab angelo colloquente idem postularem, an ideo amicum angelum ve post discessem invocare licert? an inde {colligemur} me absentes invocare? Nihil prorsus igitur istud Cypriani ad rem facit. Denique in illo Iustini non dicitur quali cultûs genere Christiani angulos prosecuti sunt. Si locus ille rigide exponatur, colebant angelos ut Deos, nam <148r> cum christianis a Gentilibus Athci dicerentur, Istinus respondet eos non Atheos esse quia colunt Deum supremum & filium ejus & cætum Angelorum atque spiritum prophetium. Igitur angelos inter Deos christianorum numerat si verba ejus rigidè exponenda sint. Non sunt igitur rigide exponenda, sed fatendum est quod Iustinus contra Gentiles rerum ignaros disputans minus præcise locutus sit neque aliquid amplius dicere voluisse quam quod Christian{n}i Deum et filium & cætum angelorum & spiritum prophetium ut supernas potestates agnoscebant & honore ac reverentia cultuve singulis congruente prosecuti sunt. Quine{illeg}o locus iste contra Pontificios facit. Nam cum Iustinus in plenam defensionem christianorum potestatis omnes superiores quas Christiani tunc agnoscebant enumerare voluerit, omisit prorsus Martyrum & aliorum sanctorum spiritus.

Hæc pauca eaque vel futilia vel corrupte citata afferuntur a Pontificijs ex scriptoribus primorum trecentorum annorum in defensionem invocationis sanctorum, cum interea scriptores post tempora Iuliani hujusmodi testimonijs luculentissi mis maximè scateant quod satis est ad ostendum diversitatem temporum.

Idem ostendi posset ex dubijs & aliquando contrarijs sententijs eorum qui scripserunt antequam hæc doctrina generaliter recepta et in mentibus hominum prorsus confirmata fuit. Cujusmodi est illud Nazianzeni Oratione in Aulianum ubi Constantium (quem beatum prædicat) invocat hac limitatione Siquis mortuis sensus est. Sic et Ambrosius sub initio Episcopatus nonnulla protulit directè contra cultum sanctorum facientia ut supra retulimus, Epiphanius itidem in libris de hæresibus quos anno 376 circiter edidit huic sententiæ non ita favere quam impugnare videtur & Athanasius in libris quos ante tempora Iuliani scripsit contrariam prodidit sententiam.

<149r>

Denique Iulianos Imperator, apud Cyrillum lib 1 8 contr. Iulian. ultra medium accusat Christianos sui temporis quod multos infelices homines colerent. Dein lib 10 ante medium, sic pergit hunc cultum explicare

< insertion from f 148v >

Sed et ex eo idem ostenditur quod Christiani priorum fæculorum [141] < insertion from the top of f 148v > Sine legalibus observationibus convenite in cæmeterijs ad legendum sacros libros & canendum psalmos pro mortuis martyribus & sanctis omnibus qui a sæculo fuerunt ac pro fratribus vestris qui in domino mortui sunt. Clem. Constitut. lib. 6, c. 30. Offerimus tibi pro omnibus sanctis, qui a sæculo tibi placuerunt, Patriarchis, Prophetis, Iustis, Apostolis, Martyribus, confessoribus, Episcopis, Presbyte <151r> teris, Diaconis, – Laicis &c. Clem. Constitut. l 8. c 12. < text from f 148v resumes > pro omnibus in Domino defunctis orarunt quod non fecissent, si aliquos ut Patronos colendos esse & invocandos putasset, nam post ortam invocationem sanctorum cessarunt orationes pro sanctis illis quos invocabant tanquam superfluæ [& dignitate talium sanctorum neutiquam accommodatæ.] et incongruæ. Martyres omnes prædicabant fæliciores quàm qui nostris orationibus indigerent, & pro solis

Ex eo etiam idem convincitur quod miraculorum sepulchralium quibus hic cultus ortum debet, nulla facta est mentio ante annum ultimum Constantij. Post illud tempus nullus fere scriptor est sæculi hujus qui non meminit eorum, ante nullus qui meminet.

Adde quod hoc sæculo reliquarum et novorum martyrum frequentissima fuit detectio & distributio per Ecclesias, et Alexandria quidem reliquias cum toto orbe jam communicavit. Quæ tam repentino impetu, hoc sæculo præ cæteris non gesta fuissent. Si eadem religio erga sanctos prioribus sæculis æque obtinuisset. Imò urbes quædam ante hoc tempus martyribus fere destitutæ erant et inter cætera Constantinopolis metropolis Orientis et Mediolanum sedes Occidentalis Romæ proxima: Aliæ præcipuos patronos jam primum nactæ leguntur, ut Carthago Cyprianum. Et ob frequentiam detectorum martyrum, multi interpretati sunt hæc temposa de resurrectione illa prima Apoc 20, ut ex Ambrosio supra notavimus. Quod non fecissent si hujusmodi revelationes non fuissent huic sæculo propriæ.

< text from f 149r resumes >

Sepulchris ac monumentis implestis omnia licet apud vos nusquam dictum sit sepulchris advolvendum esse, eaque colenda. – Sepulchra Iesus immuniditiâ plena esse dixit, quomodo ergo vos superijs deum invocatis? Pergit dein Iulianus accusare christianos quasi in sepulchris & specubus dormirent somm{ar}um et incantationem causa. Conatur utique Iulianus modis omnibus Christianos accusare de religione erga sanctos & tamen omnis cultus de quo eos accusare potuit in hoc constitit quod circa sepulchræ eorum versarentur & istis in locis invocarent Deum. Iulianus diu inter Christianos versatus & jam modo ab ijs deficiens, mores eorum optime noverat & tractatum hunc contra eos de industria composuit ut quibuscumque posset modis religionem et mores eorum coargueret Si igitur Christiani ea tempestate solerent sanctos ipsos invocare, si si eos ut Patronos hominum & custodes urbium colere corpora eorum inter urbus distribuere & tanquam earundem propugnacula venerari, si sepulchra et ubi liceret ossa ipsa advolutis genubus deosculando adorare, & reliquias circumferre ijsque tribuere vertutes divinas popellendi demones, sanandi ægrotos, atque gestientes ab invaletudine, {pecetis}, & omni genere in fortuniorum conservandi, si denique cibos et potus ad Martyria portare, & martibus consecrare putantes eos vicissim a matiribus benedici, deinceps gulæ et ebrietati in ipsis locis sanctis indulgere: Certe Iulianus vir accutissimus & Christianorum hostis acerrimus non hæcce partim flagitiosa partim superstiosissima & incantionibus simillima præterijsset, & accusationis apicem in eo solo posuisset quod Christiani ad Sepulchra Martyrum convenire solerent, & advolutis genubus ibi Deum invocare. Cùm igitur Iulianus hæc scripserit postquam imperium adeptus esset & a religione nostra Apostasiam fecisset hoc est post an 361 certum est quod omnis religio christianorum erga sanctos ante ejus Imperium in eo solo constiterit quod <150r> quod Christiani ad Memorias Martyrum convenire solerent, ibique Deum summum invocare. Ex ijs quidem de Hilario supra diximus patet privatos quosdam sub inortem Constantij superstitiosas aliquas opiniones de efficacia reliquiarum deque intercessione & operatione sanctorum fovere cœpisse: at has opiniones nondum per Ecclesiam disseminatas fuisse Iulianos, inquam, nos certos facit qui dum Christianos vellet superstitionis erga mortuos redarguere, nihil amplius novit eis impingere quam quod cultum Dei in sepulchris eorum celebrarent.

At scintilla jam accensa, in incendium ingens mox erupit. Ex hoc enim tempore superstitiones illæ ubique prædicari cœperunt ut supra satis explicuimus, & quantum patet ante annum 381 quo concilium Constantinopolitanum celebratum est ab homousianis generaliter receptæ sunt. Illud enim duplici argumento proditum est: tum quod mortuorem quas Hieronymus dapium pestem vocat, quæque ex doctrinæ de virtutibus reliquiarum & patrocinio sanctorum profluxerunt, in Africa non tantum generaliter obtinuerent ante annum 384 Sed et dieternitate quadam in mentibus hominum confirmatæ fuerant, quodque in Italia itidem obtinuerant & in Diocesi Mediolanensi fuerant suppressæ, ut ex Historia matris Augustini supra notavimus; tum quod tempore Concilij istius Constantinopolitam Gr Nyssenus Oratione funebrini Meletium Patria{r}cham Antiochiæ coram Patribus universis omnique civium multidine sic fidenter prædicait: Non ablatus est inquit, a nobis sponus [Meletius,] in medio nostrum stat, etiamsi nos non videamus. In Adytis ac penetralibus sacerdos est. Facie cum facie collata intercedit apud Deum pro nobis & populi erratis. Certè si doctrina de præsentia mortuorum ad gerendam curam hominum, deque intercessione eorum apud Deum non dum generaliter a Patribus hujus Concilij adeoque a tota Ecclesia homousiana recepta fuisset, Nyssemus <151r> non ausus fuisset eam verbis tam apertis coram his omnibus prædicare, idque hac tempestate ubi quicquid non judicabatur orthodoxum anathemate ut hæresis mox percuti solent, aderantque qui {id} facerent.

Scio interim apud reformatas Ecclesias hanc et similes Orationes Nysseni Basilij et Nazienzeni meliùs audire. Volunt enim hos pratres talia non seriò partium occæcantur ut puten viros Christianos et pios in Concionibus ad Populum quæ sobriæ esse solent lusisse cum impietatibus. At Nazianzenum ita sensisse ut locutus est satis evincitur ex eo solo quod Orat 18 in vita Cypriani seriò narrat quomodo Iustina quædam Virginem Mariam suppliciter obsecrarit, idque non frustra, ut periclitanti virgini suppetias ferret. Nyssenum similiter ex animo locutum fuisse clarum est ex eo quod in Vita Ephræm Syri, narrat quomodo quidam in pericula discrimeno vitæ conjectus ipsum Ephræm solummodo invocavit dicens: Sancte Ephraim, succure mihi Sicque tuto periculorum laqueos præter spem evasis. Basilium itidem seriò egisse ex eo solo ejus satis ostenditur quod de Martyre Mamante ad populum sic fatus sit: Memores inquit estote martyris hujus – quibuscumque ex nomine advocatus ipsis adfuit operibus, &c Quid clarius esse potest quam quod populus consentiente Basilio soleret invocare Mamantem martyrem, et ipsum putare suis operibus adesse? In alijs etiam supra citatis locis Basilius et Nyssenus itidem atque Ephræm Syrius magnum confidentiam populi in intercessionibus operationibus Sanctorum et invocationem eorundem, etiam ante Concilium Constantinopolitanum, describunt, ut eos seriò egisse{}m aut populos bene multos ante tempus Concilij istius ad has superstitiones deflexisse neutiquam dubitari possit. Et proinde Nyssenum in Concilio isto aliter quàm ex mente Patrum collectorum Ecclesiæ Homousianæ locutum fuisse nemo certe qui non studio partium tenetur facile negaverit.

Huc spectant etiam miracula sepulcharia qua ab exitu Constantij per orbem resonare cœperunt, & distributiones reliquiarum <152> inter Vrbes in usum humani generis subinde factæ. Nam hæc ostendunt rem ab eo tempore seriò actam fuisse. conspirante autem horum miraculorum fama, cum auctoritate Episcoporum Romæ et Alexandriæ (nam ab horum auctoritate non at Panegyricis rationibus Basilij & Gregorij utriusque ut opinio est, malum ortum & propagatum fuisse supra ostendimus) Quid mirum si res per orbem statim pervolaret & conclamitantibus Basilio Gregiorijs duobus Hilario cæterisque homousiorum præcipus ducibus, una cum fide homousiana quæ hoc tempore resurrexit, propagaretur & omnium animos simul occuparet.

Dicunt autem aliquos scriptores istius sæculi nonnulla contra hunc cultum scripsisse, sed testimonia sunt duorum generum. Nonnulla scripta erat ab Auctoribus antequam ad hunc cultum converte ebant ea nempe quæ ex Athanasio Ambrosio & forte Epiphano adducunt & proinde nihil prorsus ad rem faciunt: alia scripta sunt in defensionem cultûs hujus ne is Idololatria putaretur. Hac enim de causa dicit Hieronymus

<153>

Nihil ergo faciunt hujusmodi testimonia contra lapsum horum temporum sed potiùs eundem confirmant argumento existentia quod res jam plenè formata et certa methodo defensionis contra impugnantes (eâdem utique quæ in hunc usque diem obtinet) accomodata evaserat : Non est ergo cur ex allatis objectionibus quisquam universaliter hujus religiones inter homousianos ante Concilium Constantinopolitanum dubitet. Et certe nisi ea celerrime per omnia loca dimanasset, non potuisset Imperante adhuc Theodosio et filijs ejus ad tam stupendum devotionis et observantiæ gradum pervenisse. Nam supra legimus Theodosium cum sacerdotibus & populo constantinopolitano omnia orationem loca circumivisse & ante sanctorum thecas prostratum auxilia sibi eorum intercessione postulasse & inter alios Baptistam deinceps auxiliatorem invocasse. Legimus et in Chrysostomus Vrbes ad sepulchra martyrum concurrere & populos eorum amore inflammari: & e Prudentio hunc amoris ardorem & stupendos hos hos concursus descriptos audivimus. Quibus plene consentiunt etiam quæ ex Theoderito protulimus. Sicut <153v> Augustinus Serm 1 De Sanctis Petro et Paulo: Beatissimum Petrum piscatorem modo genubus provolutis adorat Gentium multitudo. Et rursus Epist 44 Ostendatur mihi Romæ in tanto honore templum Romuli in quanto ibi ostendo memoriam Petri. Et Chrysostomus Hom 66 ad pop. Antiochem. Sevorum, inquit, Crucifixi sepulchra regijs aulis sunt clariora non magnitudine & pulchritudine ædificiorum (nam et in hoc superant) sed quod multo majus est, convenientium studio. Confer hæc omnia et alia quæ supra citativimus et facile senties hanc religionem instar diluvij cujusdam ad ἀκμην statim pervenisse, & postea lentam aliquam defluxionem potius quam augmentum sustinuisse. Nam ardon populi post primuim hanc impetum paulatim minui videtur. Er si forte novus aliquando martyr repertus fuerit vel novum temptum extructum, e contra pestis dapium multis in locis sublatus est, & altaria diruta quæ per Hypocritarum quorundam ficta somnia passim per agros & vias tanquam martyribus rejurtis in magnam superstitionem populi condita fuerant, ante annum 398

Sed contendes forte Vigilantium anno 404 et deinceps hisce superstitionibus restitisse, & proinde eas non nisi post illud tempus generaliter receptas fuisse. Imo verò Vigilantius non tam nascenti malo resistere quam natum corrigere & reformationem Ecclesiæ passim lapsæ inchoare conatus est Nam certè nos colindi deum in Martyrijs generalis erat satis diu ante tempora Iuliam, et Et proinde si Vigilantius cum parte aliqua homousianorum morem veterem lucusque conservasset, non jam suasisset martyria fugienda esse sed deum solum in locis istis colendum. Præterea Barionius satis ostendit Vigilantium dum per regiones orientis perigrinatus esset, et ibi cum Hieronymo alijsque consuetudinem haberet, sententiam suam continuisse ita ut ab illij orthodoxus esse putaretur. Et Hac silentium sicut probat Vigilantium non semper se cultoribus sanctorum opposuisse sic monstrat cultum illum adeo invaluisse ut metu conticuerint, qui secus sensêre. Nihil ergo obstat hæc historia Vigilantij quo minus cultum illum ad ἀκμην sub <154r> mortem. Theodosij primi pervenisse dicamus.

Hactenus de sanctorum et religiorum cultu utpote qui primus erat gradus Apostasiæ Romanæ solummodo locuti sumus. Nam postea adorationes etiam Imaginum, nec non Eucharistiæ, (crimina pejoris notæ) in ecclesiam illam introducto sunt. Quinimo Picturæ & Imagines etsi cultus earum non nisi post multos annos perfectè formari & per orbem dispergi posset a tempore tamen Iuliani Apostatæ in Templis collocari et in veneratione nimia esse cæperunt. Id quod notatu dignum putevi ut e plurimum rerum consensu cognoscas Apostasiam Ecclesiæ Romanæ ab eo præsertim tempore mitium duxisse.

Picturas quidem et effigies rerum ornamenti gratia aut ut hyeroglyphicas formari posse haud negaverim. Hoc factum vidimus in Templo Salomonis, in æneo Serpente, et [142] in Alicibus antiqua Christiani effigie Christi ovem ad ovile portantis in symbolum doctrina de lapso pœnitenti in communionem recipiendo, [143] ut describit Tertullianus ornarunt. Periculosum tamen est hæc in locis sacris ad arbitrium facere propter superstitiones quæ inde oriri possunt. Falie enim plebs in venerationem ruit, & Imaginis veneratio omnis præter æstimationem quam si <155r> , artificij, persectio vel pretium merito conciliare possit, supertitio est. Hinc Concilium Eliberitanum Hispanij circa annum 305 celebratum, hunc Canonem sanxit Placuit Pictoras in Ecclesia esse non debere, ne quod colitur & adoratur in parietibus depingatur. Adeo veriti sunt hi patres ne < insertion from f 154v > ne objecta cultus in ejusmodi locis tandem pingerentur ubi ipsæ picturæ in adorationem venire possent ut non in vasis sacris ubi a nonnullis jam pingi cæperant (ut ex Tertulliano audivimus) non in sacris codicibus, non in fenestris aut alicubi in Ecclesijs esse permitterentur licet quæ in ejusmodi locis pinguntur, non soleant in adorationem venire. Canon iste non contra ingruentem adorationem picturarum cancitur sed contra ingruentem ornatum rerum sacrarum per picturas. Nondum enim cæperant picturæ in parietibus esse ubi coli possent, nam patres non jubent picturar e parietibus tolli sed i n ecclesijs non esse, ne tandem res eo deviniret id quod colitur in parietibus pingeretur. < text from f 155r resumes > [144] objecta cultus tandem pingerentur, ut picturas quas cumque (quas forte aliqui sive supertitiose sive potius solius ornamenti causu formare cœperant) inhibendas esse duxerint. Et certe si cætera perscruteris monumenta Ecclesiastica Imperio Iuliani antiquiora, senties christianos cousque ab non tantum a cultu & honore imaginum sed ab omne fere usu earundem abstinuisse. Præter parabolicam illam servatores ovem ferentes in calice depictam non novi effigiem quamvis apud quosvis eorum in usu fuisse. Nam qua Eusebij lib 7 Hist c 18, narrat de ænea imagine Servatoris apud Paneadem urbem Phœnices deque pictis imaginibus Petri & Pauli atque servatoris itisum quas dicit se vidisse, ad solos Gentiles spectant per quos utique ipso Eusebio ibidem referente, imagines istæ in memoriam beneficiorum quæ a christo & Apostilis acceperunt more gentili effictæ fuerant [145] Cæteram qui hoc argumentum plenè discussum desiderant, adeant Dallæum de Imaginibus. Ibi Christrianos ad usque tempora Valentis & Theodosij ab usu Imaginum tam rationibus quàm testimonijs veterum plenissimè defensos videbunt. Nobis tantum propositum est originem mali perstringere.

Igitur Iulianus imperium adeptus, audito quod apud Paneadem insignis esset Statua Christi, eam dejici jussit ut narrat Sozomenes & suam in loco ejus poni. < insertion from f 154v > Hæc [146] Sozomenes. Asterius tamen Amasiæ Episcopus apud Photium narrat Maximinum Augustum Constantini decessorem statuam illam Paneadensem sustulisse, ut ea, quo tempore ipse scriberet, nusquam reperiretur. Quod si ita esset, res Eusebium, {utpote} Palestinæ Patriarcham, non latuisset, et tamen illa historiam ejus tam vero non refert. [147] Sozomenes præterea confractam hanc statuam in Ecclesia ad sua usque tempora mansisse commemorat ut et statuæ Iuliani, statim ut erecta fuit, pestus cum via tempore statuam illam ad suam itidem memoriam ejusmodi specie perseverasse fuligine fulminis obsitam. Quæ quidem sunt adeo particularia ut Asterium ex conjectura locutum esse potius quam Sozemenem finxisse arbitrer: nisi magis dicendum sit Paneadenses ante tempora Iuliani novam statuam ad conservandam rei memoriam posuisse. < text from f 155r resumes > Dejectam et a populo per urbem trahente confractam Christiani recolligerunt & in Ecclesia collocarunt ubi ad Sozomenis memoriam mansit Hæc est prima instantia simulachri quod cultui obnoxium erat in Ecclesia repositi: Non in ornamentum Ecclesiæ sed quod rei cultæ esset effigies in Ecclesia collocarunt. Ab hoc tempore picturæ in Ecclesias paulatim <156r> introductæ sunt. Et licet non introductæ fuerint eo consilio ut colerentur, non defuerunt tamen qui mox coluerunt.

< insertion from f 155v >

De usu picturarum in locis sanctis jam incipiente apud Orientales isigne præbet testimonium Epistola Epiphanij ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum ab Hieronymo in Linguam Latinam versa: in cujus fine Pater iste hanc narrationem instituit. Quando simul, inquit, pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi collectam tecum more Ecclesiastico facerem & ve
nissem ad villam quæ dicitur Anablatha viddisemque ibi præteriens lucernam ardentem, & interrogassem quis locus esset, didicissemque esse Ecclesiam et intrassem, ut orarem: inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiæ, tinctum, atque depictum & habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam; non enim satis memini cujus imago fuerit. Cùm ergo hoc vidissem in Ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejus loci ut pauperem martuum eo obvolverent & efferrent. Illi contra murmurantes dixerunt: Si scindere voluerat, justum erat ut aliud daret velum atque mutaret. Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, & illico esse misurum. Paululum autem morarum fuit in medio dum quæro optimum velum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi, quod potui reperire, & precor ut jubeas Presbyteros ejusdem loci suscipere velum a latore, quod a nobis missum est, & deinceps præcipere, in ecclesia christi ejusmodi vela quæ contra religionem nostram veniunt, non appendi. Hactenus Epiphanius. Vt huic loco respondeant miserrimè se torquent Pontificij Eundem a Dallæo contra omnes eorum cavillationes plenissimè defensum videas. Nos hoc tantum subnotamus quod sicut hinc constat Picturam in Ecclesia hujus villa appensam fuisse sic probabile est hanc non unicam fuisse ecclesiam hujus notæ. Nam ejusmodi consuetudines non solant e villis originem ducere.

Neque per loca juxta Phœniciam tantum sed et per alias longinquas regiones mox dimanavit hac innovatio. Picturarum enim in Ecclesijs Christianorum circa Cappadociam & Pontum meminit Gregorius Nyssenus Orati < text from f 156r resumes > Harum picturarum in Oriente meminit Gregorius Nyssenus Oratione in Theodorum Martyrem; Quod signis venerit, inquit, ad aliquem locum similem huic ubi hodie noster conventus habetur, ubi memoria justi [Theodori] sanctæque reliquiæ sunt; primum quidem earum rerum magni
ficentia, quas videt oblectatur, dum ædem, ut templum Dei, & magnitudine structuræ & adjecti ornatus decore splendide elaboratum intuetur; ubi et faber in animalium figuram lignum formavit, & latomus ad argenti lævitatem crustas lapideas expolivit; induxit autem etiam pietor flores artis in imagine depictos, fortia facta martyris, repugnantias, cruciatus, efferatas & immanes tyrannorum formas, impetues violentos flammeum illum fornacem, beatissimam consummationem Athlæt{a}, certermaninum præsidis Christi humanæ formæ effigiem, omnia nobis tanquam in libro quodam, qui linguarum interpretationes contineat, coloribus artificios depingens, certamina atque labores martyris nobis expressit, ac tanquam pratum amænum & floridum, Templum exornavit. Hactenus Gregorius, satis docens non unam et alteram tantum Ecclesiam picturis ornatam fuisse sed in morem jam cessisse, istis saltem regionibus ubi Gregorius vixit, Ecclesias sic ornare.

Eandem consuetudinem mox in Occidentè delatam fuisse colligitur ex Prudentio qui Hymeno 8 in Cassianum scribit passionem Martyris in Basilica ei dedicata despictam fuisse

Erexi in cœlum faciem; stetit obiva contra

Fucis colorum picta imago Martyris

Hippolyti quoque passionem Romæ in ecclesiæ parietibus pictam idem [148] alibi memorat. Et Paulinus Nolanus Fælicis Basilicas varijs picturis ornavit ut ipse receset in Opere quod Fælicis nomini inscripsit.[149] Quod tamen ibidem dicit raro mora factum. ut scias malum non ita pridem cœptum fuisse. Idem in epistola 12 ad Severum conqueritur quod se una cum S.Martino in Templo <157r> {depingi}curaverat. Extant et in fine Appendicis Bibliothecæ Graec: Patr: Disticha quædam sub Ambrosij nomine de rebus diversis quæ in Basilica Ambrosiana pingebantur. In Ecclesia itidem Africana simila facta esse fidem facit narratio quædam Eudodij ibidem episcopi Vzalensis: Nempe quod Angelus Subdiacono cuidam nomine Sennodo apparens, dedit ei Velum varijs pictum coloribus, in quo inerat pictura hæc. In dentera veli parte ipse sanctus stephanus videbatur astare & gloriosam crucem proprijs repositam humeris bajulare &c. Hæc [150] Euodius ex quibus videas quibus artificijs hujusmodi picturæ jam populo commendari cœperant.

<158r>

Iam vero etsi Imagin{illeg} patr{ib}us Ecclesiarum non introdcutæ fuerint ut colerenur sed tantum ut ornamento essent Ecclesijs & instruerent populum in Martyralogijs : non defuerunt tamen e plebe qui mox colerent. Hujus rei testis est Augustinus lib 1 de moribus Ecclesiæ Catholicæ cap 34, his verbis. Nolite, inquit consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa vera religione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quicquid pro miserint Deo. Novi multos esse sepulchrorum et pictura
rum adoratores; novi multos esse qui luxuriosissimè super mortuos bibant & epulas cadaveribus exhibentes, super sepultos seipsos sepeliant, & voracitates ebricatesque suas deputant religioni. Hæc Augustinus anno 388, non de Afris sed de Italis & præsertim de Roma ipsa: nam in Italia modò ad fidem christianam conversus fuerat & jam Roma agebat, nondum in Africam reversus Hic autem notetur non unum et alterum fuisse qui imagines colerent sed multos, adeo multos ut ab Augustino turbæ dicerent: tam proclivis utique erat hæc urbs in superstitiones. Quod et e Theodoreto itidem satis manifestatur qui in [151] vita Symeonis Stylitæ hæc habet: Aiunt, inquit, Romæ, quæ est longe maxima, Symeonem fuisse adeo omnium ore celebratum, ut in officinarum omnibus vestibulis & porticibus ei parvas posuerint imagines, hinc sibi præsidium et yutelam parantes. Hæc Theodoritus ante annum 408. anno nempe vigesimo octavo quo Symeon per 40 dies quotannis jejunaverat: quod fieri cœptum est antequam Meletius Episcopus Antiochenus, qui obijt anno 381, Symeonem visitabat.

Quod etiam Cives Antiocheni ad similes mores deflectere inciperent patefecit Chrysostomus Hom 45 in Meletium: Vbi describens quomodo nomen Melety ab Antiochenis imponebatur liberis suis, addit: Ipsum enim nomen et ornamentum cognationis, & ædium tutelam et ita nominatis salutem atque amoris solatium esse existimabant, – illud in domum suam veluti quendam <159r> thesaurum bonorum innumerabilium introducentes. – – Fuitque id adeo frequens ut ubique in bivijs, in foro, in agris, & in vijs hoc nomen undique circumsonaret. Non ad nomen autem solum adeo fuistis affecti sed ad ipsam etiam figuram corporis. Quomodo enim fecistis in nominibus hoc etiam fecistis in illius imagine: etenim in palis annulorum et in poculis & in phialis & in thalamorum parietibus, & ubique sacram illam multi expresserunt imaginem. Cæterum licet ex analogia historiarum & nimia superstitione in nomen. Meletij, videatur santam multitudinem imaginum ejus haud caruisse superstitione, tamen quia hoc non disertè asseritur cuique sententiam suam relinquo.

< insertion from f 158v >

Quamobrem ut certum te faciam ejusmodi facinora in Oriente æque ac in Occidente hac tempestate viguisse, adjiciam aliam instantiam ex Philostorgio de urbe longe majori. Hic impius Dei hostis, ait Photius Philostorgium citans, Christianos accusat quod Imaginem Constantini in Porphyretica columna stantem, sacrificijs placarent, & Lucernis accensis ac suffitibus honorarent, vota etiam facerent ut Deo, & supplicationes ad depellendas calamitates peragerent. Hæc Philostorgius. lib 2 Hist sect 17 Cæterum ne te moveant convitia quibus Photius in Philostorgium immodeste admodum debacchatus est, scias id pro more factum quoties aliquid occurit quod Photio displicet. Veritas autem Historiæ ex Theodorito satis confirmatur, qui in fine lib. 1 Hist describens quantus honore Cadaveri Constantini in exequijs dilatus fuerat, addit: Quod siquis istis non vult credere, is ea intuens quæ nunc ad ejus loculum et statuam geruntur, credat ijs quæ scripta sunt, & Domino qui dixit: Glorificantes me floricabo et qui me spernunt ipsi spernentur. Interim ubi Philostorgius dicit Christianos Imaginem sacrificijs placasse, non putandum est eos animalia ad Altare Idoli mactasse, sed cibos et potus alibi paratos Idolo obtulisse. Hujusmodi oblationes jam viguisse supra ostendimus, easque ab accusantibus sacrificia dici solere manifestum est ex accusatione Fausti Manichæi apud Augustinum quæ sic se habet Sacrificia gentium, inquit, vertistis in agapes, Idola in martyres, quos votis similibus colitis; defunctorum animas vino placatis et dapibus. Imo ab ipso Augustino vocantur sacrificium dapium et a Concilio Carthagenensi oblationes mortuorum ut supra notavimus. Et certe hæc vera erant et proprie dicta sacrificia utpote quæ non in eo consitunt quod aliquod mactatur ad altare sed in eo quod aliquod offertur ad altare, ac Divo vel Idolo sacrum fit. Et plurima erant apud Gentes sacrificia quæ in rerum vita carentium oblatione consistebant <159v> Cum igitur in vrbe summa Constantinopolitana ante annum 425 quo Philostorgius historiam scripsit, cultus imaginis hujus ad tam immensum superstitionis gradum p{illeg}enerit, exinde conjectari liceat quid factum fuerit in locis circum jacentibus, et in partibus magis orientalibus a quibus malum propagatum fuisse videtur. Neque enim pauci fuerunt e plebe Constantinopolitana qui hæc factitarunt, Theodoritus & Philostorgius hæc tanquam ex consuetudine loci gesta narrant. Neque plebs sola sed Antistites & Patres Ecclesiæ huic cæno se jam immerserant. Nam Theodoritus jam Episcopus erat Cyri, urbis Syriæ, & præterea vir prudens & doctus, & tamen rem narrat cum laude, quasi Deus ipse Constantinum hoc cultu glorificari vellet, propterea quod Constantinus Deum glorificasset. Vide colligitur etiam hæc facta fuisse consentientibus plerisque episcopis et præsertim Constantionopolitano, nam si illi improbassent, Theodoritus, vir cautus ut notum est, notatum scelus non tanta cum laude commemorasset. Et præterea sicut Ambrosius sustulit oblationes dapium in sua diæcesi, sic reliqui Episcopi Provinciales talia scelera ex suis urbibus et ditionibus extirpare potuissent si modo res ipsis displicuisset. Quosdam fuisse tam ex clero quam ex plebe qui rem dolerent facilè concesserim. At si aliqui ex Patriarchis, aut magna aliqua pars Episcoporum ex horum numero fuissent, quis non videt hos mores corrigi potuisse. Inter se de præsulatu, deque subtilissimis quibusdam quæstionibus fidei quas nemo hominum intellexit unquam, digladiantur vehementissime, & Hæreticus mox proclamatur qui vel minimum ab eorum religione recesserit, cum ijs vero qui sacrificijs & lucernis accensis ac suffitibus, qui votis insuper et supplicationibus colunt imagines, cum ijs insuper qui penatibus student, quales erant imagines Symeonis Romæ in tutelam singularum ædium constitutæ, cum ijs denique qui ut loquitur Augustinus sepulchra et picturas adorant, servatur communio. Sed hoc nil miratus sum ubi considero quale Nazianzenus & Hieronymus Episcoporum et clericorum cœtui describunt mundum hac tempestate subditum fuisse, & quomodo his ipsis ducibus Cultus Martyrum et reliquiarum intoivit in Ecclesias.

Quinimò hos ipsos saltim conspirasse cum populo in hunc cultum si non et prælusisse ha{d} levia sunt indicia. Nam cum graves ‡ < insertion from f 160r > ‡ graves discordiæ inter Chrysostomum & Theophilum Episcopum Alexamdriæ diu fervissent: [152] Isidorus Diaconus de obitu Theophilili hoc recenset. Theophilus, inquit, ob illud peccatum (quod scilicet nunquam Ioannis Chrysostomi nomen passus esset in Ecclesia recitari) non poterat animam agere donec allata ei fuit imago Chrysostomi: quam cùm illie adorasset, spiritum emisit. Hæc Isidorus. Iste autem Theophilus præsultatum tenuit ab anno <160v> 385 ad annum 408, unde status deploratus Ecclesiarum Ægypti tali Episcopo toto hoc tempore subditarum deprehendi potest.

Præterea de ipso Chrysostomo[153] in vita ejus ab eodem Damasceno citata, hæc leguntur: Habebat autem (Chrysostomus) effigiem Apostoli Pauli in Imagine in loco ubi propter corporis imbecilitatem parumper quiescebat: erat enim supra quam natura patiatur vigilans. In hanc ille effigiem, quando perlegebat illuis epistolas oculorum aciem intendebat, in eaque non secus ac si Paulus ipse vivus esset obtutu defixus inhærebat beatum ipsum appelans, totamque animi cogitationem ad illum dirigens & cum eo versans & loquens contemplando. In hoc loco non dicitur quidem Chrysotomum adorasse Imaginem, sed animum tantum in eam sæpius intendisse: (unde veritas historiæ minùs suspecta redditur:) at licet nihil ampliùs fecerit, tamen hoc ipsum mentem nimis redolet superstitiosam, & populo confidentiam in cultu Imaginis Constantini et similibus profundissimus superstitionibus conciliare posset.

De Episcopo etiam Romano hoc reperio, quod ejus rogatu Imp. Valentinianus tertius circa annum 432 posuit in Ecclesia B. Petri, super confessionem ejus, (i.e. super altare,) imagine auream Christi gemmis pretiosissimis ornatam [Hadrianus Papa ad Carolum magnum Epist. 3. c. 19 tom. 2, Epist. Rom. Pontif. Item Anastasius, & Platina] ut et duodecim Apostolorum imagines itidem aureas: Et quod Sixtus ipse fecit Absidam super cancellos cum argentea statua Laurentij Martyris pensante libras ducentas. [Anastas.] & basilicam B. Mariæ aureis imaginibus decoravit [Hadrian. ib.]. Hæc Pontifex ipse. Cùm utique populi manifestissimis superstitionibus de quibus Augustinus dudum conquestus fuerat mederi deberet, e contra pro pictis quas primo hic erigit fusas Imagines, easque non in parietibus sed super ipsum Altare collocat, ubi magis colerentur. Sed idem fuerant superiores Antistites. Illi pingebant vela et parietes, populus colit, illi tamen magis pingunt donec tandem hic (si modo hic primus id fecerit) picturis adjuxit etiam statuas. Viderint alij uter pejor cæcus ductor vel cæcus <161r> ductus, qui ponit offendiculum vel qui pede{m} impingit. Vtinam et clerus ipse non simul impingendo cecidisset. < text from f 159v resumes >

< text from f 159r resumes >

Possem præterea narrare quomodo Valentiniaus junior circa annum 435 suadente Sixto Papa posuit in Ecclesia B. Petri, superconfessionem ejus, (i.e. super Altare) Imaginem auream Servatoris gemmis pretiosissimis ornatam & duodecim Apostolorum Imagines itidem aureas (Anastas. Platina) Et quomodo sixtus ipse fecit Absidam super cancellos cum argentea Statua Laurentij Martyris pensante libras ducentas (Anastas) Et quomodo errore indies crescente, eo tandem deventum est in sexto seculo, < insertion from f 156v > Theophylactus Simo catta l 2 apud Phob. cod. 65 < text from f 159r resumes > ut in castra & medias acces deferentur imagines, cœlo, ut fingebatur, lapsæ: dein anno 308 circiter, Imagines B. Virginis & omnium sanctorum in Pantheone, Templo quod Gentiles Cebeli matri Deorum atque dijs omnibus dicaverant, auctoritare imperatorea statuerunt Et in memoriam facti tam insignis fæstum illud omnium Sanctorum instituerunt quod usque hodie observatur: denique quomodo cultus illarum contra eos qui Ecclesiæ reformationem hac in parte agressi sunt quasi bellis defensus et servatus fui. Sed hæc prosequi non sunt præsentis instituti. Initium Apostasia a tempore Iuliani ad exitum Theodosij aut paulo ultra exponere solummodo decrevi. Satis igitur fuerit ostendere malum a tempore Iuliani paulatim, increbuisse, licet non statim ad culmen perverit sunt invocatio sanctorum & cultus reliquiarum. Apud Omnes utique Christianos ad usque tempora <160r> Iuliani cultus Imagi{n}um {a}deo fuerat in od{illeg} ut nullis coloru{m} fucis nullis dæmonum præstigijs in mentes omnium christiano{rum} posset derepente i{illeg}go sed solummodo per novarum generatio{illeg}s{illeg}essionis lentus insinuari.

Hæc eadem tempestate Præter superstitiones in Martyres et{illeg}ines orta sunt et alia bene multæ. Nonnullarum supers{illeg}estigia quæ {illeg} apud Auctores, sed post deterriores illas suas hactenus descripsimus non opus erit his insistere, Ma{rtyr}{illeg} in uno {Chigo}{illeg} testimonio complecti: Is enim in Epistola 119 ad {illeg} Ianuarum de ritubus Ecclesiæ sic scribit. Hoc nimis doleo, inquit, quia multa quæ in divinis libris saluberrima præcepta sunt; minùs curant{ur} & tam multis præsumptionibus sic plene sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per [154] octavas suas terram nudo pede tetigerit quam dici mentium vinolentia sepelierit. – Ipsa in religionem quam paucissimis & manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudæorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sarcinis non humanis præsumptionibus subjiciuntur. Hæc Augustinus, ex quibus cum cultu Martyrum collatis facilè sentias Ecclesiam Romanam quæ hodie regnat tempore Augustini non natam modo sed adultam fuisse, licet jam cariosa senectute et anilibus rugis deformior evaserit.

<162r>

Quomodo per oculos ante et retro & intus sive in lateribus sub Alis, significetur intelligentia præritorum futurorum et præsentium id est prophetiæ impletæ et implendæ et veræ religionis quæ ad præsens tempus spectat, explicui supra. Subjungit Apostolus quod Animalia non interquiescebant die et nocte dicentia Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui erat et qui est et qui venturus est. Atque hic alluditur ad similem [155] Isaiæ prophetæ visionem ubi Deus sedebat in super Thronum excelsum in Templo & Seraphini clamabant, Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus exercituum. Omnipotentiam Dei a Ioanne positam Isaias exprimit per dominum in exercitus, et loco nominis Qui–est–et–qui–erat–et–qui–venturus–est, habet nomen Iehovæ quo Rabbini existentiam Dei præsentem præteritam et futuram designari putant. Et pro Animalibus Apocalypticis ponit Seraphins Nam singuli sex alas habent et unicam tantum faciem perinde ut Animalia hæc Apocalytica. Sunt igitur hæc Animalia Seraphini et inde vicissim patet Seraphinos veterum Prophetarum esse symbola Ecclesiæ. Idem intellige de Cherubinis, hac tantum differentia quod quatuor Seraphini conjunctum cum viginti quatuor alis significant ecclesiam totam complexam ex Iudæis et Gentibus, Singuli verò Cherubinio cum quatuor faciebus et alis totidem ut apud Ezekielem depinguntur significant quatuor tetrarchias Ecclesiæ vel Iudæorum vel lentium vel amborum sine distinctione.

Habet præterea sedens supra Thronum librum in dextra manum, et eo alluditur ad Librum Legis quem jussit Moses reponi ad latera Arcæ fœderis et ibi asservari. Deut 31.26, significatur verò per Metonymiam prophetia omnis veteris Testamenti, incipiendo a Mose et ad Danielem <163r> usque pergendo, aut ultra. Nam et sigillis hujus libri signati alluditur maxime ad librum prophetiæ Danielis quam utique Deus in fine prophetiæ illius jussit sigillari.Tu autem Daniel, ait claude sermones et signa librum usque ad tempus finis. Hic est liber ille signatus in manu Dei cujus sigilla solvuntur in Apocalypsi. Confer hanc Danielis prophetiam cum Apocalypsi et senties maximam esse affinitatem utriusque. Initio Prophetiæ Danielis appa ruit ei vir vestitus poderæ & renes ejuc accincti auro obrizo – & facies ejus velut species fulguris & oculi ejus ut lampas ardens, & brachia ejus et pedes quasi species æris candentis & vox sermonum ejus quasi vox multitudinis. Initio Apocalypseos Etiam inito apparet vir similis filo hominis vestitus podere et præcinctus ad mamillas zona aurea, –et oculi ejus velut flamma ignis et pedes ejus similes autichalco sicut in camino ardenti & vox illius tanquam vox aquarum multarum id est (ut exponitur cap 17     ) tanquam vox multitudinis et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua Incipit utraque Prophetia a visione consimili ut ærtò scias eas germanas esse & posteriorem alludere ad priorem. ‡ < insertion from f 162v > ‡ Nam et visio illa quæ Danieli solummodo apparuit explicatur in Apocalypsi. Ibi enim discimus Christum per hominem a Daniele visum significari, neque Christum tantum sed etiam Christi corpus mysticum una cum varijs ejus affectionibus ut ex epistolus ad septem ecclesias ubi descriptio visionis repetitur, posthac ostendam.

Adde quod præter hanc visionem et librum clausum habentur etiam in utraque prophetia Liber vitæ tribulatio, magna tempus tempora et dimidium temporis, designatio temporum per dies, & & resurrectio mortuorum Hæc omnia describuntur in prophetia illa Danielis sed clarius in Apocalypsi. Vis præterea quid sibi Daniel velit per Abominationem desolationis intelligere (cap 11. 31 & 12. 11) quid per sanctorum vastationem & auxilium parvum ijs datum (cap 11.33, 34). quid per Regem qui faciet juxta voluntatem suam (v. 36) Deumque ejus peregrinum & Mahuzzimos, ac Reges Austri et Aquilonis qui adversus eum veniunt (v. 36, 40) quid per ultimum furorem et interitum regis Aquilonis Michaelem item pro populo Danieliis tunc stantem, & liberationem populi Danielis e tribulatione maxima proxime ante resurrectionem mortuorum? Vis, inquam hæc intelligere adi tandem Apocalypsim ubi hæc omnia iterum describuntur licet sub diversa typorum forma. Confer prophetias, nam liber librum aperit. Certè prophetia illa Danielis continutatur ab ipsis Danielis temporibus (Dan. 11.2) ad usque veram resurrectionem mortuorum adeoque includit tempora de quibus agit Apocalypsis. Agit etiam utraque Prophetia de Ecclesia. Et Prophetias sacras quæ de ijsdem sunt temporibus deque eodem subjecto ad se invicem alludere & se mutuò aperrire quid mirum est? Cùm jussit Deus librum Danielis signari usque ad tempus finis, nonne satis insinuavit librum illum aliquando aperiendum esse? At alibi non aperitur præterquam in Apocalypsi. Quod autem de hac ultima Danielis prophetia dictum est intelligi etiam debet de reliquis. Nam et in prophetia de Aricte et Hirco ( cap 8) jussus est Daniel signare visionem quoniam ad: multos dies erit. Interpretatur vulgus hanc prophetiam de Antiocho Epiphane sed ridiculè ut post ostendam Cornu par{illeg}um supra alterum cornu denotat regum parum exaltatum supra alterum regnum, id est regnum Romanorum supra regnum Græcorum <163v> Porrò Prophetiam de quatuor bestijs esse reliquis adjunendam constat ex quarta bestia quæ in Apocalypsi etiam describitur & fusiùs explicatur quàm in Daniele. Dicitur autem ibi bestiam hanc similis esse pardo & pedes ejus sicut pedes Vrsæ & os ejus sicut os Leonis Apoc 13. Contrario ordine nominantur quatuor bestiæ ut scias prophetiam Danielis ibi attingi & bestiam septicipitem quæ primo loco nominatur eandem esse cum quarta Bestia Danielis . Prophetijs Danielis addendæ sunt etiam prophetiæ aliorum omnium prophetarum quotquot de temporibus ultimis scripserunt Id constat ex Apocalypseos cap 10 ubi Angelus jurat per viventum in sæcula sæculorum – quod tempus non erit amplius sed in diebus vocis septimi angeli cum cœperit Tuba canere consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos Prophetas. Agit ergo Apocalypsis in Tuba septima de magno aliquo mysterio quod Deus prius prædixerat per Prophetas adeoque prophetiarum illarum resignatio est. Sed quodnam illud mysterium et a quibusnam prædictum? Nimirum ad clangorum septimæ tubæ Factum est regnum hujus mundi domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum – et advenit tempus mortuorum judicari & reddere mercedem servis suis prophetis & sanctis et timentibus nomen ejus pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram Apoc 11.15, 18. Hæc autem prædicta fuerunt a Daniele in lapide qui incidit in pedis imaginis cap 2., in regno filij hominis in nubibus venientis cap 7 & in magna tribulatione et resurrectione mortuorum cap 12. Ab Isaiah in pacificio Christi regno restitutis Iudæis & superatis gentibus cap 2 & 11 & 35 & 54 & 59 & 66. A Ieremiah itidem cap 23 & 33 ut et ab Ezekiele cap 28 & 34 & 36 & 37 & 38 & 39. Item A Mose Deut 4.30 & 30.1, 3, 7. Et a Prophetis universis ut testatur Petrus dicendo quod Deus mittet Iesum Christum quem oportet quidem cœlum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os omnium sanctorum suorum Prophetarum a sæculo. Act 3.21. Quæ Petri verba dignæ sunt profunda meditatione.

Est itaque Apocalypsis resignatio et explicatio veterum prophetiarum de ultimis temporibus & maximè Prophetiarum Danielis quæ sunt omnium nobillissimæ quippe quæ solæ tempora omnia in continua serie usque ad finem mundi complectuntur. <164v> {Ideò Librum}fatidicum Daniel præ cæteris clausit et signavit ut Agnus aperiendo cognosceretur prophetias ejus apprimè patefacere.

Porrò a libri hujus f resignatione habuit Apocalypsis nomen suum. Significat autem Apocalypsis non tam prophetiam omni ex parte novam quam revelationem aut manifestationem rei ænigmaticæ priùs propositæ sed non prius intellectæ Est ideo libri resignatio illa manifestatio seu explicatio ænigmatum priùs propositorum:: quæ quidem ænigmata nihil æliud esse possunt quam propheti{æ;} vesteris testamenti.

Et hinc liber ille dicitur scriptus initus et foris. Duplex his verbis designatur prophetiæ genus unum intus, alterum foris. Litera veteris prophetiæ olim edita, foris erat: sensus et explicatio ejus intus mansit, usque ad resignationem libri. Hunc sensum Deus planè communicavit cum Agno, et Agnus misso Angelo patefecit servo suo Ioanni non planè quidem sed quatenus ipsi visum fuit.. < text from f 163r resumes > <164r> Et quoniam tempore Apostoli prophetiæ veteris testamenti ex parte impletæ erant ideò liber signatus diciter scriptus tam foris quam intus Quod foris erat legi potuit abque libri resignatione et ideo respondet impletis. Resignandus erat liber ut reliquum legeretur. Porrò a libri hujus fatidici sigillati resignatione habuit Apocalypsis nomen suum . Significat autem Apocalypsis non tam prophetiam omni ex parte novam quàm revelationem aut manifestationem rei ænigmaticæ priùs propositæ sed non priùs intellectæ <165r> prohetiarum illarum hac in parte resignatio est. Sed quodnam est mysterium illud , & in quibusnam prophetijs prædictum? Audi. Vbi septimus Angelus Tuba cecinit statim proximè subjungitur, Factum est regnum hujus mundi domini nostri et Christi ejus, et reganbit in sæcula sæculorum – et advenit tempus mortuorum judicari & reddere mercedem servis suis prophetis & sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram. His autem verbis exponitur visio Danielis regno illo quod Deus erriget post quatuor bestuas exponitur visio de Lapide statuam confringente tam Danieli quam Nebuchadnezari in somno exponuntur verba Angeli apud Danielem dicentis quod sub exitu regis Aquilonis consurget Michaelet veniet tempus perturbationis quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuuset multi de his qui dormierunt in terræ pulvere evigilabunt alij in vitam æternam alij in opprobrium &c. Exponuntur etiam multi aliorum prophetarum sermones huc spectantes quos omnes percurrere longum esset. Denique ex multis illis et illustribus Apocalypseos ad veteres prophetias allusionibus hac tota sermonum serie producimus et producturi sumus abunde satis constare potest prophetias illas in Apocalypsi attingi et explicari. Aut enim clarioribus verbis enarrantur, aut quod maximum est quæ ibi sparsum & confuso ordine dicta sunt hic rediguntur in ordinem. Somniat quidem vulgus se melius intelligere veteres prophetias quam Apocalypsin. utique propter defectum ordinis faciles est perperam interpretari, ijs præsertim qui sermonem propheticum non intelligentes fingunt pro arbitrio significationes typorum. Sic olim Iudæi in prophetijs quæ ad primum servatoris adventum spectabant se fefellerunt & usque hodie pergunt se fallere.

<166r>

scriptor. Etenim in Chronico ab Annum Christi 430 scribit: Alini, Wandalique mutant nomina in Bœtica. Nam Æmanicum vocant Alanis; Calenses, Cazellani; Fortunales, oppidum S. Nicoloi; Tereses Canani: [lege Callani:] et post in Tarraconensi consistunt in oppido Palfuriana: – – postea mirgrantes in Lusiataniam ex oppido Ierabrica fecerunt Alanquerem. Ex quibus constat populum per hæc tempora satis numerosum mansisse. Regni verò quamdiu stetit, magnituo ex eo constare potest, quod tria Barbarorum regna per id tempus Hispanias fere universas occupeaverant & Alani alteris duobus dominabantur. Alani, inquit Toletanus, postquam in Hispanias sunt ingressi, in Carthagenensi et Lusitania Provincijs superbo oculo sedes altissimas collocarunt – – – – – – gloræ Alanorum. Rodesicus Toletanus, Hist. Wand. c. 17. Quæ tamen Toletani verba non ita intelligenda sunt quin Alani post abolitum Regni nomen propriam quandam in se republicam aliquamdiu formarent donec in aliorum barborum regnorum ditionem cederent. Ea enim de causa indomiti nec alieni patientes imparij a Gunderico desciverant & Romanis facti sunt vectigales ut ex Alfonso tradit Vasæus. Quinetiam si Maximo, qui Anno 612 Chronicon rerum Hispanicarum composuit, fides debetur, hi Alani anno Christi 448 bellum intulerunt Romanis in Carpetania et Carthagenensi Provincia & urbes vastarunt. Quas tamen Provincias a Richillane Suevorum Rege mox oppressis Alanis ereptas et Romanis restitutas esse discienus ex Mariana lib. 5, c. 3.

Proæmium historiæ ecclesiasticæ
De Monachismo (– patent)

[1] f Baron. a. 377. 2.

[2] * Baron 372. 48 Hieron. Ep. 7.

[3] * Baron 371. 16, 18

[4] Basil Ep. 69

[5] * Baron 371. 22 & sequ. Basil ep. 70.

[6] Apoc. 3.10

[7] * Religionem Vrbis intelligit quam di{illeg}r{illeg}tas temporis ut legem populo confirmaverat.

[8] * Baron 378. 60. Hieron. Ep. 77.

[9] L. 2 de fid. Cath. C. Theod.

[10] a Expressiones Damasi in Epistola 2da pro Athanasio ad Romanam sedem appellante, sunt hæ: An ignari estis hanc consuetudinem esse ut primum nobis scribatur, ut hinc quod justum est definiri possit? Quapropter si istic hujusmodi suspicio in Episcopam concepta fuerat, id huc ad nostram Ecclesiam referri oportuit.(Apud Athanas. Apol. 2.) Et simile est Decretus Concilij Sardicensis ut videre est in Tomo 3 Concil.

[11] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[12] * sc. septem Episcopi Ægyptij quorum nomino vide apud Gregorium in carm. de vit. sua.

[13] {illeg}(pag vers.

[14] a Euseb. de vita Const. l. 2. c. 60. Socr l. 1. c 4. Sozom. l. 1. c. 7,15. Theod l. 1. c. 2. Gothofred. Chron. Cod. Theod.

[15] b Constantinus Epist. ad Alexand. et Arim apud Euseb. de Vita Const. l 2. c 67 Socr. l 1. c 5.

[16] a Legationum ab Alexandria ad singularum Provinciarum Episcopos missarum meminit etiam Socrates l 1. c 6 & Eusebius in Vit. Const. l. 2. c. 62.

[17] Apud Theod l 1 c. 4.

[18] Fidei

[19] Cæterùm Arius cum socijs v

[20] Apud Epiphan Hæres. 69.

[21] πρὸ χρόνων ἀιωνίων

[22] γένημα

[23] ὑιοπάτορα

[24] ὑποστάσεις

[25] ὑπέστη

[26] a Apud Nic. Conc. secund. Act. 6. & Barona. 318. 54.

[27] * apparenter

[28] b Apud Epiphan. hæres 69 & Theod l. 1 c. 5.

[29] πλήρης θεὸς

[30] Sev. l. 2. c 54

[31] adv. Lucif.

[32] Annal: in Sozom. l. 2. c. 16.

[33] Socr l 1. c 8

[34] Rufin. l 1. c 5

[35] Nicet. Thesa{illeg} Orthod. fid. l. 5. c. 7.

[36] Rufin. supra

[37] Apud Socr l 1 c 15

[38] Theod. l. 1. c. 20

[39] l 1. c 8

[40] De Vit. Const. l. 3. c. 13

[41] Comment. in Philostorg.

[42] Apud Socr

[43] ‡ Apud Theod l 1. c 8

[44] ‡ De vit Const l 3. c 9

[45] In epistola

[46] pag 44 & 51 edit. Paris.

[47] pag. 95 & 96

[48] pag 276

[49] δυνάμεις

[50] pag 263

[51] p. 167

[52] p. 295, 296, 297

[53] p. 404

[54] p. 407

[55] p. 411

[56] p

[57] Sap 8

[58] 12 Thes 5.18.

[59] Textus integer est. In om <32r> nibus gratias agite. Hæc est enim voluntas Dei in Christo Iesu erga vos sed Athanasius semper solet quidlibet ex quolibet deducere.

[60] Heb 2

[61] præter Verbum

[62] p

[63] Apud Theod. lib. 1. c. 12.

[64] Notis in Sozom l 2. c 16.

[65] Socr. l. 1, c. 8. & Euseb. ib.

[66]

[67] b Socr l 1 c 13.

[68] a Vide Baron. an. 325. §. 8.

[69] b Socr l 1 c 13.

[70] a Vide Baron. an. 325. §. 8.

[71] ὑπο τῶν καθ' ἑκάστην πόλιν απεκηρύχθησαν. Iulius Papa apud Athanas. Apol. 2. pag. 742.

[72] Epist. de Synodis Arimini et Seleuciæ                      Apud Socr. l. 1. c. 9.

[73] Hic Porphyrius a Constantino exulaverat, et jam in vivis erat; nec multò post, cùm librum eliganter compositum ad Constantinum miserat, ab exilio revocatus est.

[74] Sozom. l. 1. c. 21.

[75] πρὶν τὰ ἐν ἀυτοῖς ἐγκλήματα διαλύσωσιν Sozom. lib. 2. c. 25.

[76] Apud Athanasium, Apolog. 2.

[77] Apud Theod. l. 1. c. 20.

[78] Episcopis qui contra Athanasium decertabant.

[79] Artemius martyr sub Iuliano, Hieronymus, Amenianys, Orosius, Aurel: Victor, Eutropius, alijque apud Baronium, an 324.

[80] a Gentiles apud Sozom. lib. 1, c. 5

[81] b Eutrop. l 10.

[82] Cod. Theod.

[83] Sidon. l. 5. Epist. 8.

[84] Baron. an. 324. § 35.

[85] a. Baron. an. 324. 17, 19, 27, 35.

[86] b. Mich. Glyc. Hist. l. 4.

[87] c. Zosim. l. 3

[88] d. Sozom. l. 1. c. 5.

[89] In Apologia 2da.

[90] Apol 2

[91] Socr. l. 1. c. 27.

[92] Extat apud Theod. l. 1. c. 20.

[93] NB In civitatibus Eusebianorum concordia & unanimitas, in Athanasianis solis populorum discordia

[94] Sensus esse videtur quod Eusebius ubi primum Meletianis favere deprehensus est relegandus fuisset, nisi mox perrexisset ad Imperatorem, alijs Episcopis Orientis eum valdè adjuvantibus, et effecisset ut cause Meletianorum, cujus patrocinio rectum ordinem disciplinæ conturbavit, prius audiretur.

[95] Vide ea quæ de tempore hujus concilij Valesius, annotationibus in Vit. Const. l. 3. c. 59, disputavit contra Baronium.

[96] Apud Athanas Apol 2.

[97] Transfer huc epistolam totam paulo post descriptam.

[98] Apud Athanas. Apol. 2.

[99] Ruffin l 1 c 11

[100] Philostorg. l 2 c 16.

[101] Apud Socr l 1 c 25.

[102] Apud Socr l 1. c 14

[103] Ruffin. l. 1. c 11.

[104] Philostorg. l. 2, c. 16.

[105]

[106] Apud Athanas. de Synod. Arim. et Seluc.

[107] ὀυσίαν

[108] ὀυσία

[109] Apud Theod. l. 1. c. 29.

[110] Athanasius cum socijs intelligit.

[111] ijs quos Athanasius opprimebat.

[112] In Sozomene scribitur triginta Certe per errorem scribæ Baronius an 3          putat legendum esse tres. Suspicor magis literam Δ inferiori parte disparente in Λ vel τρίακοντα mutatam fuisse.

[113] Apud Athanas Apol 2

[114] Apud Athanas. Apol. 2

[115] Philostorg. l. 2. c. 12.

[116] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[117]

[118] Apud Athanas Apol 2.

[119] ἐξετάζεται

[120] Athan Apol 2.

[121] Apud Athanas Apol. 2.

[122] In Epistola apud Ath. Apol 2.

[123] Apud Athan. Apol. 2.

[124] Apud Athanas. Apol. 2.

[125] ὀικητικὸν ὀικημάπον μικρὸν ὀρφάνοῦ παιδίου, Ισίανος τόυνομα.

[126] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[127] Apol. 2.

[128] Apud Athan. Apol 2 & Sozom. l. 2, c. 28.

[129] De tempore Consule Valesij annot in Euseb. Vit. Constant. l 4. c 45.

[130] Ταύτην μεγίστην ὧν ἴσμεν σύνοδον δευτέραν συνέκρότει βασιλεὺς ἐν ἀυτοῖς ἱεροσολύμοις, μετὰ τὴν πράτην ἐκείνην, ἣν ἐπὶ τῆς βιθυνῶν διαφανῶς πεπόιετο πόλεως. Euseb. Vit. Const. l 4 c 47.

[131] Socr. l 1 c 37.

[132] Euseb. Vit. Const. l. 4. c. 46.

[133] sc. Epistolam ad Solitarios.

[134] Socr. l. 1, c 38

[135] Theod. l 1. c. 13

[136] Athanasius in fine Apol. 2 scribit Iulium ad se misisse Acta illa: et in fine Epist. subsequentis Synodus Alexandrinæ citat literas Orientalium ad Iulium datas.

[137] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[138] Symbol () in text Epist. Synod. Alexandr.

[139] Sulpitius

[140] Hujus rei exemplum habetis in Electione Amb{es}sij qui

[141]

[142] Tertull. de Pudicit. ante med.

[143] Tertull. de Pudicit. ante med.

[144] can 30

[145] Consule Eusebium cum interpretatio ne Valesij.

[146] Sozom l 5. c 21

[147] ib.

[148] Hym 16

[149] Paul: Nat. 9 & 10 Fæic.

[150] Apud Augustini Tom 10 in fin edit

[151] in Hist. S. Patrum.

[152] Apud Ioan Damascen. de Imag. lib. 3, circa fin.

[153] Damascen de Imag. Orat. 1.

[154] Hoc est dum cavitus {illeg} {illeg} schem {illeg} i.e. Octava resurrectionem nempe octavo die significabant.

[155] cap 6

[156] Apoc. 10

© 2018 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC