<1r>

Fidei verò formula quàm per Legationem quaquaversum mittebat, erat ea quae sequitur. Nam hæc est quam Eusebius Pamphili in Epistola ad Alexandrum, ut mox audietis, citat pro Epistolio fidei quod Arius et socij ad eum miserat.

[1] Beato Papæ et Episcopo nostro Alexandro Presbyteri et Diaconi salutem in domino

Fides quam a majoribus accepimus et a te didicimus, beatissime Papa, ejusmodi est. Credimus unum Deum solum ingenitum, solum æternum, solum principio carentem, solum verum, solum immortalem, solum sapientem, solum bonum, solum præpotentem, solum judicem omnium, moderatorem et administratorem, immotum et immutabilem, justum, bonum, legis et Prophetarum ac novi Testamenti pariter Deum: qui unigenitum filium ✝ [2] ante sempiterna tempora genuit: per quem et secula et reliqua procreavit omnia. Genuisse porrò dicimus reipsa non specie tenus, ac propria voluntate subsistentem illum condidisse talem ut neque converti neque mutari possit: perfectam Dei creaturam, sed non tanquam rerum creatarum aliquam: [3] fœtum, sed non tanquam unum e cæteris. Nec quemadmodum Valentinus asseverabat emissionem quandam, illum esse Patris fœtum, aut ut Manichæus eundem illum fœtum partem esse dixit patri consubstantialem. Neque ut Sabellius qui unitatem dividens [4] filium patrem dixit. Non item ut Hieracas lucernam a lucerna aut Lampadem in duas partes divisam. Neque verò ejusmodi ut cum priùs fuisset, postea sit genitus ac denuò creatus in filium. Quemadmo <2r> dum tu ipse beatissime Papa, media in Ecclesia, & consessu sæpenumerò qui hæc assererent refutasti. Sed, ut diximus, Dei voluntate ante tempora et sæcula omnia creatus est, et vitam atque existentiam a Patre accepit, ut et Patris una cum illo existentis gloriam. Non enim existimandum est Patrem, cùm omnium rerum ei possessionem traderet, sibi ipsi quod ingenita quadam in se ratione continebat ademisse. Fons enim ille omnium est.

Quamobrem tres sunt ✝[5] Substantiae Pater, ffili us & spiritus sanctus. Et quidem Deus cum rerum omnium causa sit, solus ex omnibus principij est expers. Filius verò sine tempore genitus a patre et ante sæcula creatus ac fundatus, non erat antequam gigneretur: sed sine tempore et ante omnia genitus, solus a solo Patre ✝[6] productus est. Non enim ✝[7] æternus aut coæternus aut coingenitus est cum patre. Neque simul cum Patre existere habuit, ut nonnulli de his secundum aliquid loquuntur, constituentes ingenita duo principia. Verùm sicut unitas et principium omnium, ante omnia Deus est. Quare etiam ipso Christo prior est ut a te didicimus cùm id in media Ecclesia prædicares. Igitur quatenus a deo ut esset consecutus est, nec non et vitam et splendorem cæteraque quæ in ipsum collata sunt, hac ratione principium illius Deus est. Est enim illo prior, et ei dominatur, utpote Deus ipsius qui ante ipsum fuerit, a quo etiam ille prodierit. Quod si istiusmodi loquendi rationes: Ex utero. Et, a Patre exivi et venio: quasi consubstantialis partem, aut emissionem cum nonnullis accipiamus, compositus erit ac divisibilis Pater & mutabilis. Imò illorum opinione corpus, & quoad in ip- <3r> sis est quæ corpori consentanea sunt patietur expers corporis Deus. Benevalere te optamus in Domino, Beatissime Papa. Arius, Ethales, Achilles, Carpones, Sarmatas, Arius Presbyteri. Diaconi Euzoius, Lucius, Iulius, Menas, Helladius, Caius. Episcopi Secundus, Theonas, Pistus.

ffidei formulam igitur imprimis offerunt Alexandro ut omnibus pateret se non clanculum & fraudulenter agere atque hæreticos existentes simulare fidem orthodoxam; sed hanc ipsam esse fidem quam Alexander rejecerat, & propter quam tenebantur excommunicati. Missis deinde ad Episcopos Legatis, uti dictum est, qui una cum fide res gestas exponerent, turbarum Alexandrinarum fama in omnium ore versari cœpit. Imperator victo jam Licinio consistebat ✝[8] Nicomediæ, et Edictis suis ac literis per provincias missis, ait Eusebius, subditos a dæmonum errore revocare et ad verum Dei cultum amplectandum incitare conabatur. Quas ob res cum singulari gaudio gestiret, nuncius ad eum perlatus est de hoc tumultu ecclesiarum — Quapropter gravissimo dolore perculsus, confestim ex Dei cultoribus quos circa se habebat quendam quem ob modestiam fidei spectatum et ob religionis confessionem superiori tempore præ cæteris nobilitatum ducebat, (✝[9] Hosium nomine, Episcopum Cordubæ quæ Hispaniæ civitas est, quem quidem Imperator et amabat et colebat plurimum) dirigit Alexandriam ut inter eos qui illic dissidebant pacem componeret: eidemque literas dat ad auctores contentionis. Euseb. de vit. Const. l. 2, c 61, 63. Quarum partem quæ ad argumentum spectat, hic inseruimus.

Victor Constantinus maximus Augustus Alexandro et Ario.

— Cum intollerabilis quædam insania totam Africam corrupisset, ob quosdam qui temeraria levitate religio- <4r>

< insertion from f 3v >

partes divisum esse atque omnes Ægypti Libyæque regiones ingruente schismate periclitari: ita ut nisi tempestivum aliquod remedium huic malo afferretur, Ecclesia vulnus immedicabile videretur acceptura. Hi igitur causam cognoscentes & fidem Arij quam per Legatos ejus acceperant probantes, hominem cum socijs recipiunt in communionem, & ad omnes ubique episcopos scribunt ut cum Arij fautoribus tanquam recte sentientibus communicarent, darentque operam ut Alexander cum ijsdem communicaret. Sozom l 1 c 15. Vtrum Episcoporum aliqui ante hanc Synodum, perinde atque Imperator scripsere ad Alexandrum haud scio. Ex hoc autem tempore universi scribere cœperunt, aliosque quaquaversum per literas hortari ut hoc idem agerent. Inter cæteros vero Eusebius Nicomediæ sic hortatus est Paulinum Tyri.

[10] Domino meo Paulino Eusebius in Domino salutem.

< text from f 4r resumes >

Nec Domini mei Eusebij in tuenda veritate studium silentio mandatum est sed ad nostras usque aures pervenit: nec tua, Domine, in eodem negotio taciturnitas. Et sicut consentanum erat, domini quidem mei Eusebij causa gavisi sumus Tua verò causa magnopere dolemus, tanti viri silentium, condemnationem nostram esse arbitrantes. Quamobrem hortor te qui scias quàm indecorum sit viro prudenti aliena sentire & veritatem reticere, ut intelligentiam spiritu suscitans hac de re scribere aggrediaris, quod tibi et auditoribus tuis utile futurum est: præsertim si scripturæ vestigijs insistens, juxta ejus sermones ac sententias scribere volueris. Quandoquidem nec duo ingenita unquam audivimus, nec <5r> unum divisum in duo, aut corporeum quicquam passum esse didicimus aut credidimus domine. Sed unum quidem ingenitum; alterum autem ab eo vere, & non ex ejus ✝[12] substantia factum, nec ullo modo particeps naturæ illius nec ex substantia ejus existens: sed natura et virtute prorsus diversum, ad perfectam tamen similitudinem naturæ virtutisque factoris sui conditum. Cujus initium non modo verbis inexplicabile est sed ne cogitatione quidem, non dicam hominum sed omnium qui supra homines sunt comprehendi posse credimus. Atque hæc non ratiocinatione nostra collecta, sed e Scripturis edocti didicimus: creatum ac fundatum esse & genitum. substantia & immutabili atque ineffabili natura ac similitudine quam habet ad factorem suum, didicimus ex ipsius Domini verbis qui ait: Deus creavit me initium viarum suarum, & ante seculum fundavit me, & ante omnes colles genuit me. Quod si ex ipso hoc est de ipso esset tanquam pars ejus, vel ex defluxu substantiæ, non jam creatus nec fundatus amplius diceretur. Nec tu profecto id ignoras Domine. Nam quod est ex ingenito, non ampliùs sive ab altero, sive ab eodem creari ac fundari potest, cum sit ab initio ingenitum. Si vero ex eo quod genitus esse dicitur, subindicari videtur eum ex paterna substantia ortum, eandem quoque cum patre naturam habere scimus scripturam non de illo solo dicere quod genitus sit sed etiam de alijs quæ natura prorsus ab illo discrepant. Nam et <6r> de hominibus dicit: Filios genui & exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Et alibi: Deum qui te genuit dereliquisti. Et de alijs rebus ait: Quis est qui genuit stillas roris? Non quo naturam ex natura esse declaret sed ut singula quæ facta sunt, arbitrio et voluntate ejus facta esse significet. Nihil enim est ex substantia ejus: Sed omnia nutu illius facta ita existunt singula prout facta sunt. Nam ille quidem Deus est. Hæc verò ad ejus similitudinem verbo similia futura, ejus arbitrio facta sunt. Et omnia quidem per ipsum, a Deo tamen facta sunt. Omnia enim ex Deo. Quæ tu cùm acceperis, et juxta concessam tibi divinitus gratiam limaveris fac ut domino meo Alexandro quamprimum scribas. Nam si ad illum scripseris, te illi persuasurum confido. Saluta omnes fratres in Domino. Incolumem te, et pro nobis orantem Divina gratia conservet Domine.

< insertion from f 5v > ✝ Interea Alexander his cognitis quamprimum convocat Presbyteros & Diaconos regionis Alexandrinæ & Mareotidis & ad Ecclesias universas perscribit Epistolam sequentem, mittens eam ad singulas urbes ut subscriptionibus Episcoporum mature obtentis acta sua stabiliret. Vt autem Imperator et Asiatici solum Alexandrum e multis conspirantibus Ægyptijs aperte culpabant, sic Alexander solum Eusebium Synodi Asiaticæ autorem & principem in hac Epistola reprehendit.

Dilectis et carissimis –

< text from f 6r resumes >

[13] Dilectis et carissimis ubique Catholicae Ecclesiae comministris, Alexander in Domino salutem.

Cum unum sit Catholicæ corpus Ecclesiæ, mandatumque sit in sacris litteris ut pacis et concordiæ vinculum conservemus, consentaneum est ut quæcunque apud singulos geruntur, nobis invicem per literas significemus: quo scilicet seu patiente, seu gaudente uno membro, ipsi vicissim aut compatiamur, aut collætemur. In nostra igitur paræcia extiterunt nuper homines iniqui et hostes Christi, docentes defectionem ejusmodi quam jure quis præviam ac prænunciam Antichristi appellaverit. Ac volueram equidem hoc quicquid est silentio invol <7r> vere ut malum intra ipsos Apostatas clausum consumeretur ne forte in alia transgressum loca, simpliciorum hominum aures contaminaret. Sed quoniam Eusebius, is qui nunc est Nicomediæ, res Ecclesiæ ex nutu suo pendere existimans, eo quod relicta Berytiorum Ecclesia ad Nicomediensem Episcopatum, nullo ulciscente, impunè transgressus est, horum Apostatarum patrocinium suscipit, et literas quaquaversus ausus est scribere, commendans illos, ut imperitos homines ad pessimam Christoque infensam hæresim traducat: necessarium duxi silentium abrumpere, utpote sciens id quod in lege scriptum est, vobisque omnibus renunciare, quo et Apostatas ipsos & infelicissima erroris illius verba cognoscatis, ac si forte Eusebius scripserit, ei minimè attendatis. Pristinam enim malevolentiam suam, quae longinquitate temporis jam oblivioni et silentio tradita videbatur, per istos renovare nunc studens, simulat quidem se eorum causa literas scribere; reipsa tamen declarat, se sua causa laborantem id agere. Eorum porrò qui ab Ecclesia defecerunt hæc sunt nomina. Arius, Achillas, Aithales, Carpones, alter Arius, Sarmates, Euzoius, Lucius, Iulianus, Menas, Helladius, Gaius: cumque his Secundus ac Theonas qui olim Episcopi sunt appellati. Ea verò quæ sine ulla scripturarum auctoritate commenti temere effutiunt sunt hujusmodi. Deus, inquiunt, non semper fuit Pater, sed tempus extitit cùm Deus minimè esset Pater. Verbum Dei non semper fuit sed ortum est ex nihilo. Deus enim qui est, illum qui non erat, ex non ente procreavit. Proinde tempus aliquando fuit cum non esset quippe filius creatura est, opusque. Neque verò similis est Patri secundum substantiam, neque verum ac naturale Dei verbum, nec vera ejusdem sapientia. Sed unus quidem est ex operibus & creaturis: [14] abusivè autem Verbum dicitur atque Sapientia: quippe cùm et ipse extiterit per proprium Dei Verbum et per sapientiam quæ in Deo est, in qua <8r> Deus tum cætera omnia tum eum ipsum fecit. Quamobrem suapte natura conversioni obnoxius est ac mutationi perinde ac reliqua rationalia. Extraneum et alienum est Verbum, ac semotum a Dei substantia. Invisibilis atque inenarrabilis est filio pater. neque enim perfecte et exactè filius novit patrem, neque eum perfectè videre potest. Nam nec suam ipsius substantiam novit filius cujusmodi sit. Siquidem propter nos factus est ut ejus tanquam instrumenti cujusdam opera Deus nos crearet. Nec ipse extitisset unquam nisi Deus nos creare voluisset. Et cum quidam eos interrogasset utrum Dei verbum mutari posset sicuti mutatus est Diabolus, ipsi non veriti sunt respondere: certe potest. Est enim naturæ mutabilis cum gigni possit & creari. Hæc igitur Dicentem Arium & summa cum impudentia affirmantem, nos quidem una cum Ægypti ac Libyæ Episcopis, prope centum numero in unum congregatis, tum ipsum tum eos qui illi adhaeserunt anathemate perculimus. Eusebius verò eos suscepit, impietatem pietati, & veritati studens miscere mendacium. Sed nequaquam prævalebit. Vincit enim veritas: nec ulla est societas luci cum tenebris, nec Christi cum Diabolo consensio. Quis enim unquam talia audivit? aut quis est qui et nunc audiens non obstupescat, et aures non obturet ne hujusmodi verborum sordes penetrare ad eas possint? Quis Ioannem audiens dicentem In principio erat Verbum: non condemnet istos qui asserunt, fuit [tempus] cum non esset? Aut quis audiens hæc verba ex Evangelio, Vnigenitus filius: & Per ipsum facta sunt omnia? istos non oderit affirmantes filium <9r> esse unum ex creaturis? Enimverò quomodo potest esse ✝[15] æqualis illis quæ per ipsum facta sunt? Quo modo potest esse unigenitus qui juxta illorum sententiam, una cum reliquis omnibus in creaturarum ordine censetur? Qua ratione ortus sit ex nihilo, cùm Pater dicat, Eructavit cor meum verbum bonum: & alibi, Ex utero ante Luciferum genui te. Aut quomodo substantia dissimilis est Patri, cum sit imago perfecta et splendor Patris: cumque ipse dicat Qui vidit me vidit Patrem. Quod si filius [16] ratio Patris est ac sapientia, quomodo fuit tempus cum non esset? Perinde enim est ac si dicerent, Deum aliquando rationis & sapientiæ expertem fuisse. Quomodo mutationi conversionique obnoxius sit, cum de se ipse dicat, Ego in Patre & Pater in me: & alibi, Ego et Pater unum sumus. Per Prophetam verò multò ante pronunciaverit: videte me quod ego sum et non mutor. Ac licet quis hoc dictum ad Patrem ipsum referre possit, aptius tamen fuerit nunc de filio dictum accipere eo quod cum homo factus sit nequaquam est immutatus, sed ut ait Apostolus, Iesus Christus heri et hodiè idem ipse et sæcula. Quidnam verò eos impulit ut dicerent illum propter nos factum esse, cum Paulus utique dicat: Propter quem omnia et per quem omnia? De blasphemia verò illa qua dicunt Patrem non perfectè cognosci a filio, nemini mirum videri debeat. Nam cum semel Christo bellum indixerint, spernunt quoque verba ipsius domini dicentis: Vt cognoscit me Pater et ego cognosco Patrem. Proinde si ex parte tantum filium cognoscit Pater, palam est quod et filius ex parte cognoscit Patrem. Quod si hoc dicere nefas est, et si Pater perfectè novit filium, perspicuum est quod quemadmodum Pater Verbum suum cognoscit <10r> ita et filius novit Patrem suum, cujus est Verbum. Ac nos quidem hæc dicentes sacras scripturas replicantes, sæpenumerò eos convertimus, et iterum sicut Chamæleontes [17] transmutati sunt, studentes sibimetipsis vindicare id quod scriptum est: Impius cum in profundum malorum gurgitem venerit, spernit. Multæ quidem ante illos hæreses extiterunt quæ plusquam decebat ausæ, in extremam dementiam prolapsæ sunt: isti verò divinitatem Verbi cunctis sermonibus suis subvertere moliti efficerunt quantum in se est ut priores hæreses illæ justæ esse viderentur, quippe qui ad Antichristum propius accedant. Quamobrem abdicati sunt ab Ecclesia, & anathemate percussi. Ac dolore quidem afficimur ob exitium illorum, ideo præsertim quod cum Ecclesiae doctrinam olim perceperint, nunc ab ea desciverunt. &c.

Hujusmodi literis, subjungit Socrates, ad omnes Episcopos per singulas urbes constitutos ab Alexandro datis, malum in deterius profecit cùm ij qui literas acceperant ad contentionem excitarentur. Et alij quidem literis consentientes ijsdem etiam subscripserunt. Alij vero contrarium fecere. Sed maximè omnium Eusebius Nicomediensis Episcopus ad dissentiendum impulsus est, eo quod Alexander in suis literis nominatim ipsum perstrinxisset. ✝[18] Porro Eusebius pergit Socrates tunc temporis plurimùm poterat propterea quod Imperator degebat Nicomediæ. Illic enim paulo ante Dioclesianus palatium ædificaverat. ✝ Hanc igitur ob causam multi Episcopi Eusebio obsequebantur. At ille frequentes literas mittebat, nunc ad Alexandrum, monens ut suppressa quæstione quæ inter ipsos commota fuerat Arium in communionem reciperet. Nunc ad singularium urbium Episcopos suadens ne Alexandro Assensum accommodarent. Socr. l 1. c 6.

Cæterùm cùm in jam recitatis Alexandri literis nonnulla tribuantur Ario contraria fidei quam Arius <11r> et socij in libello ad Alexandrum dato suam esse solenniter declaraverant & deinceps declarabant omnibus: Eusebius Pamphili, quamprimum in istas Alexandri literas, incidere potuit reprehendit eum ob defectum synceritatis. Epistola Eusebij sic incipit. Quanto labore et diligentia in has literas inciderim &c. Dein sic pergit. [19] Arium ejusque studiosos accusant hæ litteræ quod filium ex non ente instar unius omnium esse dixerint. ✝[20] Illi verò Epistolium attulerunt quod ad te scripserunt in quo fidem suam exponentes, his verbis confitentur quæ sentiunt: Legis Prophetarum & Novi testamenti Deum ante sempiterna secula sibi filium unigenitum generasse, per quem et sæcula & omnia fecit. Generasse autem non ✝[21] videtur sed in veritate propriæ voluntati substituisse immutabilem et inalterabilem creaturam Dei perfectam, veruntamen non ut unam creaturarum. Tua verò Epistola accusat eos quási dixerint quod filius factus, tanquam unus omnium: cùm tamen hoc non dixerint sed apertè pronuncient, non ut unam creaturarum. Vide ne dederis statim illis occasionem ut ea etiam calumnientur, & assumant quæcunque voluerint. Iterum accusas eos quod dixerint quod qui est non existentem genuit. Miror sanè si quispiam aliter dicere poterit. Nam si unus est qui est: manifestum est quod ex eo genitum est omne quod est, estque id post illum. Si verò qui est non unus sit; sed et filius sit qui est: quomodo ✝[22] eum qui est, ‡[23] qui est genuit? Sic enim qui est duo fuerint.

Quid respondit Eusebius ad accusationem de mutabilitate filij & similia non constat namque extat tantum fragmentum Epistolæ ejus quod hic positum est.

<12r> Cæterum Alexandro decretis Asiaticis & literis Episcoporum nullatenus cedente, Arius Legatos mittit ad Paulinum Episcopum Tyri ad Eusebium Pamphili qui Cæsariensem in Palæstina regebat Ecclesiam, & ad Patrophilum Scythopolitanum Antistitem: petitque ut sibi una cùm suis concederetur plebem ipsis adhærentem in Ecclesia colligere, eundem quem prius Presbyterorum obtinentibus gradum. Hunc enim morem esse Alexandriae ut sub uno Episcopo qui omnibus præest, Presbyteri separatim Ecclesias obtineant, et populum ad illas convenire solitum colligant. Illi vero una cum alijs Episcopis in Palæstina congregati Arij petitioni subscripserunt: hortantes ut plebem quidem colligerent sicut ante facere consueverant, Alexandro tamen subjecti essent, ac sine intermissione ei supplicarent ut ejus pace & communione fruerentur. Sozom. l: 1: c: 15. Verum ubi Arius a synodo hac ad officium suum restitutus esset & synaxes agere cœpisset: Alexander indignatus Antisynodum convocat Episcoporum suorum & principes Episcoporum qui Synodum Palæstinæ celebraverant anathemate percutit: imo totam synodum generali aliqua sententia ferit, ut ex Arij subsequenti epistola constat. Colluthum quoque Presbyterum quendam Alexandrinum qui se Episcopum jactaverat, ad Presbyteratus gradum reducit. Interea epistolas quaquaversū dirigens prolixam quandam mittit ad Episcopum Byzantij: ante quae extat apud Theoderitum.

[24]

Ejus capita quæ ad historiam spectant sunt ut sequitur. Arius, inquit et Achilles nuper conjuratione facta, Colluthi ambitionem æmulantes, longe pejores illo extiterunt. Nam Colluthus quidem qui hos ipsos reprehendit, mali propositi sui prætextum nactus est. Isti vero impiam illius ex Christo nundinationem cernentes non amplius Ecclesiæ, subjacere voluerunt, sed speluncis latronum sibi constructis, sine intermissione conventus in illis agunt noctu atque interdiu calumnias adversus Christum et adversum nos comminiscentes. Huc intelligimus Epistolam hanc scriptam fuisse post Synodum Palæstinæ. Siquidem Arius a Synodo ista postulavit licentiam Synaxes colligendi, atque adeo Synaxes hic ab Alexandro commemorat{as} non nisi synodi ejus auctoritate cœperit colligere. Posthæc conqueritur <12v> Posthæc conqueritur Alexander seditiones, ac persecutiones adversus se quotidie excitari nunc quidem ad Iudicum tribunalia se trahi per interpellationes mulierum. Scilicet dum Alexander inhibere voluit synaxes Arianorum, conflati sunt tumultus, Arianis qui Synodali autoritate suffulti erant repugnantibus, ut mihi videtur & Alexandrum in jus vocantibus de vi illata. His subjungit Alexander Ipsi vero [scil. Arius & Achillas cum socijs] contra nos huc et illuc discurrentes ad collegas nostros idem nobiscum sentientes proficisci instituerunt: specie quidem pacem et concordiam expetere se simulantes: reipsa verò quosdam eorum blandis sermonibus in errorem suum traducere conantes. A quibus etiam verbosiores epistolas flagitant, ut eas legentes hominibus quos ipsi deceperunt, eos pertinaciter in errore perseverare faciant absque ullo pœnitentiæ sensu, in impietate obduratos, quasi qui Episcopos idem secum sentientes ac sibi suffragantes habeant. Ea porro quæ apud nos perperam docuerunt & egerunt, & quorum causa a nobis sunt expulsi, nequaquam illis confitentur: sed vel silentio ista tradunt, vel fictis sermonibus & libellis conscriptis velantes, fucum faciunt. Probabilibus itaque ad assentationem compositis colloquijs pestiferam suam doctrinam obtegentes, simpliciorem quemque & fraudi expositum circumveniunt: neque interim parcunt pietatem nostram apud omnes calumniari. Vnde fit ut nonnulli literis eorum subscribentes, in Ecclesiam eos recipiant. His ultimis verbis perstringere videtur Alexander præfatam Synodum in qua Episcopi Orientis subscripsere Arij petitioni Posthaec Alexander opiniones Arij et sociorum recensens contendit eos statuere ffilium Dei æqualem esse cæteris hominibus et perinde mutabilem, & <13r> capacem virtutis & vitij & nos filios esse Dei perinde ac ille : eumque a Deo ex omnibus electum esse non ut natura & prærogativâ quâdam præcipuum quicquam præ cæteris habentem sed ob studium et accuratam morum diligentiam. Temporis etiam a Deo creati spatium aliquod fuisse ante filium contra sacras literas asserentes eum primogenitum omnis creaturæ, & per eum sæcula esse facta. His prolixe descriptis et (quo magis Arij & adhærentium esse crederentur) solenniter confutatis, Alexander hæc addit. Non ignoratis eam doctrinam quæ adversus Ecclesiasticam pietatem nuper caput extulit, Ebionis esse et Artemæ: nec aliud esse quàm imitationem Pauli Samosateni Antiochiæ Episcopi, qui omnium ubique Episcoporum concilio ac judicio ab Ecclesia remotus est. Cui succedens Lucianus, pluribus annis a communione trium Episcoporum sese abjunxit. Horum impietatis fæcem cùm hausissent, nuper nobis exorti sunt Exucontij: occulta illorum germina, Arius scilicet et Achillas, & reliqua impiorum istis adhærentium turba. Ac nescio quomodo ordinati in Syria tres Episcopi illi consentiendo eos ad pejora incitant. ✝[26] Quorum judicium vestro examini reservetur. Hic per tres episcopos intelligere videtur Alexander Paulinum Tyri Eusebium Cæsareæ & Patrophilum Scythopoleos quorum opera Synodus in Palæstina modo collecta fuerat, quosque ideo anathemate percusserat. Tandem Epistolam hanc Alexander sic concludit. Carissimi atque unanimes fratres, suffragamini nobis adversus furiosam illorum audaciam perinde ac collegæ nostri qui indignati sunt & nobis epistolas scripserunt adversus illos, & Tomo nostro subscripserunt. Quæ etiam ad vos misi per filium meum Apionem Diaconum, partim ex universa Ægypto ac <13v> Thebaide partim ex Libya ac Pentapoli, item ex Syria, Lycia, Pamphylia, Asia, Cappadocia, alijsque finitimis Provincijs. Quorum exemplo a vobis quoque literas me accepturum esse confido. Nam cum multa a me præsidia comparata sint ad sanandos eos qui læsi sunt: tum illud præcipuè remedium excogitatum est ad curandam multitudinem quæ ab illis decepta est ut collegarum nostrorum consensui obtemperent & per hoc ad pœnitentiam redire festinent. Salutate vos invicem una cum fratribus qui vobiscum sunt. Hisce denuo constat hanc epistolam serò scriptam fuisse. Inter præsidia multa, e quibus Alexander præcipuum recenset consensum subscribentium episcoporum, numerandum videtur Imperatoris ad has partes jam palam inclinantis, & magnatum itidem patronicium. Per Tomum vero cui Episcopi subscripsere, intelligit Epistolam illam priorem quæ ad Ecclesias inscripta est. Tomus enim fuit Epistola quam Alexander ad omnes Ecclesias misit, quamque ipso scribendarum epistolarum exordio ubi subscriptiones ambire cœpit, composuit ut ad omnes mitteretur. Ejusmodi autem fuit epistola prior. Inscribitur enim non ad unum aliquem Episcopum sed ad universos, & composita fuit ipso scribendi initio, siquidem Alexander in ea expresssè affirmet, se tum coactum esse silentium abrumpere. At cæteræ Epistolæ familiares erant, non inscriptæ missæque ad universos, sed singula ad singulos. Hoc ex Theodorito constat, qui, postquam præfatam Epistolam ad Episcopum Byzantij recensuisset, subjungit: His consona scripsit Alexander ad Philogonium Antiochensis Ecclesiæ Antistitem & ad Eustathium qui tunc temporis Berœensem regebat Ecclesiam & ad alios quotquot Apostolicæ doctrinæ defensores erant. Hujus itaque generis non communis epistola sed consonæ epistolæ missæ erant ad Episcopos & a singulis asservabantur, epistola cui omnes subscribebant a nemine detenta. Istæ permultæ erat. Certe tradit Epiphanius harum Septuaginta suo tempore extitisse: At Epistola cui omnes subscribebant unica fuit. Denique scribit Socrates Episcopos isti <14r> quam diximus epistolæ Catholicæ subscripsisse. Hæc igitur Tomus erat. Cœteris quæ una missæ sunt, Alexander singulos familiariter salutabat, & ut Tomo suo subscriberent hortabatur.

<15r>

Cæterum per has et similes diversorum frequentes literas non potuit Alexander retrahi a fictis perversis istis accusationibus, sed iracundior factus, novas etiam prioribus superaddit. Nam postquam prædictam Epistolam circulatoriam quam Tomum suum vocat, misisset ✝[27] per universam Ægyptum, Thebaidem, Libyam & Pentapolim: item per Syriam Lyciam Pamphiliam Asiam Cappadociam aliasque finitimas Provincias mittens tandem Tomum istum ad Alexandrum episcopum Byzantij, & ad eum conscribens insuper aliam ✝[28] Epistolam: in ea contendit Arium et ejus studiosos statuere filium Dei æqualem esse cæteris hominibus et perinde mutabilem, & capacem virtutis & vitij, & nos filios esse Dei perinde ac ille: eumque a Deo ex omnibus electum esse non ut naturâ & prærogativa quadam præcipuum quidquam præ cæteris habentem sed ob studium et accuratam morum diligentiam. Temporis etiam a Deo creati spatium aliquod fuisse ante filium contra sacras litteras asserentes eum primogenitum omnis creaturæ, & per eum sæcula esse facta. His prolixè descriptis et (quo magis Arij et adhærentium esse crederentur) solenniter confutatis: tandem sic concludit. – Carissimi atque unanimes fratres, suffragamini nobis adversus furiosam illorum audaciam, perinde ac collegæ nostri, qui indignati sunt & nobis epistolas scripserunt adversus illos, & Tomo nostro subscripserunt. Quæ etiam ad vos misi per filium meum Apionem diaconum, partim ex universa Ægypto ac Thebaide, partim ex Libya ac Pentapoli: item ex Syria, Lycia, Pamphylia, Asia, Cappadocia, alijsque finitimis Provincijs. Quorum exemplo a vobis quoque literas me accepturum esse confido. Nam cum multa a me præsidia comparata sint ad sanandos eos qui læsi sunt: tum illud præcipuè remedium excogitatum est <16r> ad curandam multitudinem quæ ab illis decepta est: ut collegarum nostrorum consensui obtemperent & per hoc ad pœnitentiam redire fæstinent. Salutate vos invicem una cum fratribus qui vobiscum sunt. Tota Epistola prolixior est quam quæ hic describatur, sed posui ultima verba ut sentiretis, Patres qui paulo post convenierunt in Concilio Nicæno, prius subscripsisse Tomo Alexandri, eoque pacto se partibus ejus totos devinxisse, & causam ejus suam fecisse cum nondum probe intelligerent quid Arius defendit sed per fictas accusationes deciperentur.

Dum hæc geruntur Arius pulsus est Alexandria & tunc ipse scripsit ad Eusebium Nicomediensem sequentem Epistolam.    

[29]

Domino desideratissimo, viro Dei fideli, orthodoxo Eusebio, Arius qui injustè persecutionem patitur ab Alexandro Papa ob victricem omnium veritatem, quam tu quoque defendis, in Domino salutem.

Cùm Pater meus Ammonius Nicomediam pergeret officij mei esse judicavi ut te per illum salutarem: simulque ut insitam tibi caritatem & dilectionem, quâ fratres propter Deum et Christum ejus prosequeris, admonerem, quàm vehementer nos oppugnet ac persequatur omnemque adversus nos machinam moveat Episcopus: adeo ut nos etiam velut impios urbe expulerit, eo quod ipsi non assentimur ista publicè prædicanti. Semper Deus, semper filius: simul Pater simul filius. Coexistit filius ingenito modo cum Deo, semper genitus ingenito modo genitus: nec cogitatione nec ullo temporis puncto Deus præcedit filium: semper Deus semper filius: ex ipso Deo existit filius. Et quoniam [30] Eusebius frater tuus Episcopus Cæsariæ, & Theodotus [Laodeceæ] ac Paulinus [Tyri] Athanasius [Anazarbi] Gregorius [Beriti] & Ætius [Lyddæ] & omnes denique per Orientem Episcopi asserunt Deum principij omnis expertem existere ante filium anathemate damnati sunt: exceptis duntaxat Philogonio, <17r> Episcopo Antiochiæ], Hellanico [Tripoleos] & Macario [Hierosolymorum] hominibus hæreticis nec eruditis in fidem qui filium esse dicunt, alter eructationem, alter projectionem, alter coingenitum. Quas impietates ne audire quidem possumus etiamsi mille mortes nobis minentur hæretici. Nos verò quid dicamus & quid sentiamus, & professi jam sumus & nunc profitemur: ffilium non esse ingenitum, nec partem ingeniti ullo modo, neque ex aliqua subjecta materia: sed voluntate & consilio substitisse ante omnia tempora & secula [31] plenum Deum unigenitum immutabilem: & antequam gigneretur; aut crearetur, aut statueretur aut fundaretur eum non fuisse. Ingenitus enim non erat. Persecutionem patimur propterea quod dixerimus eum esse ex non extantibus. Quod ideò diximus quia nec pars Dei est, nec ex ulla subjecta materia. Ob id exagitamur, reliqua tu nosti. Opto te in Domino valere, memorem vexationum nostrarum, a[32] Collucianista verè b[33] Eusebi.

Præter Epistolas recitatas multæ erant ad diversos Episcopos, præsertim verò ad Alexandrum scriptæ quæ interierunt. Et cùm contrariæ litteræ ad Alexandrum mitterentur, utriusque partis litteræ in unum corpus collectæ sunt & Arius quidem eas quæ causæ suæ favebant, Alexander verò contrarias in unum volumen redegit. Atque hinc factiones illæ vulgò dictæ Arianorum Eunomianorum & Macedonianorum, in quas Ecclesia post tempora Constantij dissolvebatur, defensionis suæ causam arripiebant. Singuli enim opinionis suæ Epistolas tanquam testes idoneos laudabant. Socr. l. 1. c. 6. Alexander etiam plurimas epistolas scripsit, quarum fere 70 suo tempore extitisse commemorat Epiphanius.

<18r>

< insertion from f 17v >

Cæterum dum Arius pellitur, urbs Alexandrinorum graviter commota est. Imperator, victo jam Licinio consistebat ‡[35] Nicomediæ, et edictis suis ac libris per provincias missis ait Eusebius subditos a dæmonum errore revocare & ad verum Dei cultum amplectendum incitare conabatur. Quas ob res cum singulari gaudio gestiret, nuncius ad eum perlatus est de hoc tumultu Ecclesiarum — Quapropter gravissimo dolore perculsus, confestim ex Dei cultoribus quos circa se habebat quendam quem ob modestiam fidei spectatum & ob religionis confessionem superiori tempore præ cæteris nobilitatum ducebat (‡[36] Hosium nomine, Episcopum Cordubæ quae Hispaniæ civitas est , quem quidem Imperator et amabat et colebat plurimum) dirigit Alexandriam ut inter eos qui illic dissidebant pacem componeret: eidemque literas dat ad autores contentionis: (Euseb. de Vit. Const. l. 2. c. 61, 63.) Quarum partem quæ ad argumentum spectat, hic inseruimus.

< text from f 18r resumes >

Victor Constantinus Maximus Augustus, Alexandro et Ario.

< insertion from f 17v >

Victor Constantinus maximus Augustus Alexandro et Ario.

— Postquam illustri contra hostes parta victoria vere triumphassem, illud potissimum conquirere instituebam quos omnium facilè præstantissimum judicarem. Sed ô præclarissimam & verè divinam providentiam! quale et quàm lethale vulnus auribus meis imò verò ipsi animo inflictum fuit cùm audivissem seditionem inter vos concitatam tantum habere acerbitatis Ac mihi de principio & causa istarum rerum accurate cogitanti, valde exilis et neutiquam tanta cogitatione digna visa est —

Inde igitur præsentis controversiæ fundamentum intelligo jactum esse quod tu Alexander de loco quodam in sacris literis scripto quærebas, imo vero de inani quaestionis particula sciscitabaris, quid quisque illorum sentiret: tuque Ari istud quod neque initio animo complecti &c

< text from f 18r resumes >

Præsentis controversiæ initium hinc extitisse comperio. Cùm tu Alexander a Presbyteris requireres quid unusquisque eorum de quodam legis loco sentiret, seu potius de quadam <19r> parte inanis quæstionis interrogares cúmque tu Ari, id quod vel ✝[37] nunquam cogitare vel sanè cogitatum silentio premere debueras, imprudenter protulisses; excitatâ inter vos discordia, communio quidem denegata est: Sanctissimus autem populus duas in partes discissus, a totius corporis unitate discessit. Quocirca uterque vestrum veniam vicissim alteri tribuens, id amplectetur quod conservus vester vobis justissimè suadet. Quidnam verò illud est? nec interrogare de hujusmodi rebus principio decebat nec interrogatum respondere. Istiusmodi enim quæstiones quas nullius legis necessitas præscribit sed inutilis otij altercatio proponit, licèt ex ingenij exercendi causa instituantur, tamen intra mentis nostræ penetralia continere debemus, nec eos facilè in publicos efferre conventus, nec auribus vulgi inconsultè commitere. Quotusquisque enim est, qui tantarum rerum tamque difficilium vim atque naturam aut accuratè comprehendere aut pro dignitate explicare sufficiat? Quod si quis id facilè præstare posse existimetur, quotæ tandem parti vulgi id persuasurus est? Aut quis in ejusmodi quæstionum subtili & accuratâ disputatione citra periculum gravissimi lapsus possit consistere? Itaque in hujusmodi quæstionibus loquacitas comprimenda est: ne fortè aut nobis ipsis id quod propositum est explicare non valentibus ob naturæ nostræ infirmitatem; aut auditoribus ob ingenij tarditatem ea quæ dicuntur minimè assequentibus; ex alterutro horum aut in blasphemiæ aut in schismatis necessitatem populus incurrat. Proinde et incauta interrogatio & inconsulta responsio apud utrumque vestrum veniam sibi mutuo concedant. Neque enim de præcipuo et summo legis nostræ mandato inter vos est orta contentio neque ullum novum a vobis de Dei cultu introductum est dogma: sed unam eandemque sententiam ambo tenetis, adeo ut ad communionis societatem coire facilè possitis. — Expendamus si placet æquumne sit ut ob <20r> levium et inanium verborum inter vos contentiones, fratres fratribus velut in acie oppositi stent, utque venerabilis conventus per vos qui de rebus adeo exiguis & minimè necessarijs rixamini, impia dissentione dissideat. Plebeia sunt hæc, & quæ puerili magis inscitiæ congruant. Abscedamus nostra sponte a Diaboli tentationibus. — Nam cum vobis ut dixi una eademque sit fides, una de religione nostra sententia; cumque legis præceptum utraque sui parte omnes in unam animorum consensionem constringat: istud quod levem inter vos excitavit contentionem: quandoquidem ad totius religionis summam non pertinet, non est cur ullum inter vos discidium ac seditionem faciat. Atque hæc ego non eo dico ut vos de incepta & qualiscunque demum vocanda quæstione, idem omnino sentire cogam. Potest enim gravitas conventus integra apud vos conservari, & una eademque inter omnes communio retineri, quamvis invicem de re aliqua minimi momenti dissentiatis. Siquidem nec idem omnes volumus in omnibus; nec una omnium indoles est atque sententia. —— Vt doloris hac de re mei magnitudinem intelligatis, paulisper attendite. Nuper cum Nicomediam venissem, protinus in Orientem iter facere decreveram. Cumque profectionem urgerem, & majore jam ex parte vobiscum essem, hujus rei nuntius consilium nostrum retro avertit; ne cogerer ea coram aspicere quæ ne auditu quidem tenus tolerare me posse existimabam. Posthac igitur consensu vestro viam mihi in Orientem apperite, quam mihi mutuis inter vos contentionibus obstruxistis &c. — < insertion from inline > Et ad hunc quidem modum, pergit Eusebius, Imperator missa Epistola pacem Ecclesiæ Dei reformare studuit. Quinetiam vir bonus et cultor Dei eximius, non solum in literis perferendis sed etiam in implenda ejus a quo missus fuerat voluntate egregiam operam navavit. Verum majus erat negotium quàm ut literarum ministerio sedari posset. Adeo ut contendentium rixa magis indies aucta sit & cunctas Orientis Provincias vis mali pervaserit. Euseb. Vit. Const. l. 2 c. 64 & sequ.

Hoc igitur tempore contentio acrior esse cœpit, quæ modo seditio erat unius urbis celerrime per omnem dimanavit Ægyptum, mox et externas regions corripiens Postquam autem qui pro receptione Arij contendebant Alexandrum sæpius deprecati minime flectere pos{sent} collecta apud Bithyniam Synodo, ad omnes ubique Episcopos scripsere ut cum Arij fautoribus tanquam <20v> recte sentientibus communicarent, darentque operam ut Alexander cum ijsdem communicaret. Sed cum conatus illorum non ex voto succederet Alexandro nullatenus cedente; Arius Legatos mittit, ad Paulinum Episcopum Tyri & ad Eusebium Pamphili qui Cæsariensem in Palæstina regebat Ecclesiam & ad Patrophilum Scythopolitanum Antistitem: petitque ut sibi unà cùm suis concederetur, plebem ipsis adhærentem in Ecclesia colligere eundem quem prius Presbyterorum obtinentibus gradum. Hunc enim morem esse Alexandriæ, ut sub uno Episcopo qui omnibus præest, Presbyteri separatim Ecclesias obtineant, & populum ad illas convenire solitum colligant. Illi verò una cum alijs Episcopis in Palæstina congregati Arij petitioni subscripserunt: hortantes ut plebem quidem colligerent sicut ante facere consueverant; Alexandro tamen subjecti essent ac sine intermissione ei supplicarent ut ejus pace & communione fruerentur. Sozom l 1. c 15.

Harum Synodarum prior collecta fuit Nicomediæ Bithyniæ & constitit episcopis ducentis & quinquaginta ut habet Nicetas in Thesauro Orthodoxæ fidei lib 5: cap 4. In titulo tamen capitis ponuntur tantum ducenti, sed idem Nicetas, capite nono ejusdem libri iterum refert Synodum fuisse ducentorum & quinquaginta Episcoporum collectam Nicomediæ contra Alexandrum. Et hanc diversam facit a priori quasi post concilium Nicenum collecta fuisset. Sed in eo certe fallitur. Alexander statim post Concilium istud mortuus est, et præterea duas Synodos Nicomedienses Historia non admittit. Cum tamen Nicetas duas posuerit, certum est quod has e diversis auctoribus retulit, atque ita numerum 250 Episcoporum duplici testimonio confirmavit. Nicomediæ autem convenisse videtur hæc synodus ut Imperatorem ad suas partes pertraheret, qui tamen a Nicomedia digressus est antequam Episcopi convenire potuere. Et forte de industria: sive quod putaret unam partem non audiendam absente altera, sive quod Eusebio horum <21v> principi infensus esset. Vbi enim Licinium Nicomediæ agentem vicerat, repererat in ejus comitatu quosdam ex clericis Eusebij, eaque de causa Eusebium ipsum numerabat inter hostes: ut ex ✝[38] epistola constat quam paulo post ubi Eusebium relegavit iratus scripsit ad Nicomedienses. In ea enim sic accusat Eusebium. Quisnam, ait, adeo simplicem plebem ista docuit? Eusebius nimirum tyrannicæ crudeliteatis consecraneus Nam quod Tyranni cliens perpetuò fuerit, ex multis perspici potest. Id enim Episcoporum cædes testantur: sed verorum planè episcoporum. Id crudelissima Christianorum persecutio aperte clamat. Nihil enim de illatis mihi contumelijs dicam per quas cum adversarum partium concursus plurimum laborarent, hic etiam oculos exploratores contra me emisit, & propemodum armatum ministerium Tyranico præbuit. Nec me quisquam imparatum esse existimet ad harum rerum probationem. Certissimum enim argumentum est, cùm diaconos et presbyteros Eusebium assectantes manifesto a me comprehensos esse constet. Ita Constantinus: etsi Eusebius consanguineus fuerit Licinij; et quamdiu eidem subditus, colere Principem et quibus licuit officijs sedare persecutorem teneretur.

Dum hæc geruntur in Oriente convocat Alexander Antisynodum Episcoporum suorum in Alexandria. Huic Hosius intererat. Cum eo Episcopi res suas componunt. Tandem hic revertitur, Epistolas tam Arij, ut opinor, quam Synodi secum deferens. Scripserat Arius multitudinem & particulariter totam Libyam secum sentire, se tamen depositis istis armis fidei suæ confidere & supplicem venire ut in Ecclesiam & officium sacerdotale restitueretur. Imperator igitur omnia in malum sensum vertens acrem retorquet in eum Epistolam – < text from f 20r resumes >

<21r> < insertion from f 20v > < insertion from lower down f 20v > < text from f 20v resumes > < text from f 21r resumes > acrem retorquet in eum Epistolam stylo populari & plusquam satyrico compositam: accusans eum audaciæ quod multitudinem jactaret, impietatis quod fidem falsam venditaret, & turpis propositi quod ambiret restitutionem ad officia ecclesiastica. Hujus epistolæ meminit Epiphanius hæres. 69, nonnulla ex ea citans & vocans eam epistolam ad totam Romaniam contra Arium scriptam. Et Socrates etiam ✝[39] ut vult Baronius de ea loquitur his verbis. Alias quoque literas Imperator contra Arium & ejus opinionis fautores magis populari et fusa scribendi ratione composuit: quas quidam, quo ejus amentiam salsius morderet & lepida dissimulationis specie acriùs pungeret, in singulis civitatibus passim divulgandas curavit. Arij Epistola prædicta intercidit. Hanc autem Imperatoris Baronius ex Bib. Vat. edidit, ✝[40] docens eam certò scriptam fuisse ante Concilium Nicænum quod in Catholica (ut loquitur) filij Dei divinitatis assertione Vocis consubstantialitatis, quæ postea apposita est in concilio Nicæno, nulla sit mentio nec ipsius magnæ Synodi memoria aliqua. Nos partem istarum literarum hic apponemus ut scopus earum pateat.

Constantinus Augustus Ario et Arianis.

Malus interpres negotium est Diaboli, ejusque effigies et Imago. &c Et post alia ejusmodi in Arium convitia sic pergit, fingens Arium <22r> {interloquentem} et dictis ejus respondens. Iam volo ejus qui tanti sceleris præsul est, naturam expendere. Quid enim dicit? Aut teneamus id, inquit, cujus jam compotes fuimus: aut ita sit ut ipsi volumus. Cecidit ac cecidit, interfectus. Dolo, [inquit] aut sagaci calliditate, nihil differt. Id solum grave ac probandum ducit quod improba excogitatione ad eum influxerit. Multitudinem, [inquit,] habemus. Ipse igitur exiguus propius accedam, ut insanorum bellorum spectator sim. Ego ipse, inquam, propius accedam qui hominum dementium bella sedare consuevi. ✝ En rursum, [inquit,] supplex venio & armorum copia præpollens, pugnare nolo sed Christi munitus fide tibi atque alijs volo mederi. Cur autem ea te facere dicis quæ tuis moribus non conveniunt? At cum quali quiete, dic quæso, aut quibus fretus copijs vel potiùs quo temeritatis progressu? O audaciam dignam quæ fulminibus deponatur! Audite enim quæ nuper mihi significavit calamo virus instillante scribens: Sic, inquit, credimus: Tum nescio ✝ [41] quæ adjungens accurate atque ad fastum meditata, ulteriusque procedens nihil mali reticuit, sed universum ut ita dicam amentiæ thesaurum exprompsit. Expellimur, inquit, recipiendi nos potestatem auferunt. Sed nondum hæc ad rem: cætera attendite. ✝[42] ejus enim verbis utar. Postulamus, inquit, (siquidem in eadem sententiæ Episcopus Alexandriæ maneat) potestatem nobis posthac ex legis constitutione dari, legitima et indeprecabilia officia Deo persolvendi. O gravem impudentiam, quam studio veritatis redargui conveniebat! quod enim ipsi cordi erat id brevitate sermonis expressit. Quid igitur, inquis, faciam si nemo recipere me dignatur? Hoc enim sæpe nefarijs faucibus exclamas. Ego verò contra rogabo te ubinam apertum sententiæ tuæ signum ac testimonium ostendisti? quam te <23r> {divinis} humanisque actibus explicasse ac declarasse oportuit. — Vnum dicis Deum: habes ejusdem me sententiæ, sic igitur sentias. Ejus essentiæ ✝[43] Verbum et principij et finis expers, Verbum esse dicis eo contentus sum ita crede. Siquid præterea adjungis id tollo. Siquid ad impiam separationem fraudulenter consuis, id nec videre nec intelligere me confiteor. Si ✝[44] hospitium corporis assumis ad divinorum operum dispensationem, non improbo. Si spiritum æternitatis in supereminenti Verbo genitum dicis, accipio. Quis patrem novit nisi qui venit a patre? Quem novit pater nisi quem ab æterno ac sine principio ex se genuit? Tu quidem Hypostasin peregrinam ac nobis inauditam subjicere putas oportere malè utique credens. Ego verò potestatis super præexcellentis & ad omnia permanentis plenitudinem Patris et ffilij ✝[45] essentiam unam esse judico. — At dices magnum hominum numerum tecum facere & sublevare curas tuas. Audi et parumper aures præbe, nefarie Ari, intellige dementiam tuam. Tu verò Deus qui omnium curam habes, propitius esto sermoni, si fidem teneat. Ego enim homo tuus ô misericors qui providentia tua defendor, ac e Græcorum Latinorumque vetustissimis scriptis insaniam Arij apertè demonstrabo ante tria millia circiter annorum ab Erythræa præsignificatam ac prædictam, sic enim fata est: Vae tibi Libya in maritimis posita locis: tibi enim venit tempus quo una cum populis ac filiabus tuis grave certamen & crudele et perdifficile subire {cogeris}: ex quo fidei pietatisque judicium in omnes dimanabit. tu verò ad extremum vergis exitium: vos enim cœlestium florum receptaculum convellere, morsuque dilacerare ausi estis, atque adeo ferreis dentibus temerastis.      Quid igitur versutissimè ubi nunc terrarum esse te fateris? ibi videlicet. tuas enim <24r> habeo literas quas ad me insano calamo exarasti quibus affirmas omnem Libyæ populum tibi ad salutem sc. assentiri. Sin hæc ita esse negabis Deum jam testor, me quidem vetustissimos Erythrææ pugillares, Græca lingua scriptos, Alexandriam mittere, quò citius pereas. Pergit dein Imperator licentia plusquam poetica subjungens hæc et similia. Videte omnes videte ut lamentabiles prætendat voces viperæ morsu læsus: videte ut venæ ejus, ut carnes veneno occupatæ acerbos moveant cruciatus, ut corpus ejus tabe defluxerit, ut attenuatum et squallore sordibusque obsitum, lamentatione, pallore, horrore, infinitisque malis conficiatur; misereque strigosum sit: ut deformis illuvie sordibusque capillus: videte seminecem, obtutu jam languido, vultu exangui, mæsto, rabido, cernite ut ad eum propter mali diurnitatem confluxerint furor, insania, vanitas, eumque immanem ac ferum reddiderint.      Sub finem verò iterum eò rediens quod Arius jactaret multitudinem: hoc addit. Et quidem socios ac suffragatores tuos qui curiæ se jam obstrinxerunt, publicorum numerum curæ excipient nisi quamprimum evitata consuetudine et congressu tuo incorruptam fidem sequantur.

< insertion from f 23v > ✝ Ex his videtur Arius, eo quod populus ab ipso staret, nimis confidenter se gessisse. Multitudinem vero ab Ario stetisse scribunt agnoscunt alij, et ‡ < insertion from higher up f 23v > ‡ Sic enim Severus lib. 2, c 50 de pace ecclesiarum sub Constantino. Verba faciens, addit longe atrocius periculum cunctis Ecclesijs illa pace generatum. Namque tum hæresis Arij prorupit, totumque orbem, invecto errore, turbaverat. Sic et Nazianzenus: Arius, inquit, cum ab- < text from f 23v resumes > imprimis Gregorius Nazianzenus in hunc modum Arius, inquit, cum Alexandrina civitate incipiens, illic pestiferum dogma meditatus esset, ac deinde agrestis cujusdam ac rapidæ flammæ instar, ab exiguâ scintillâ * < insertion from higher up f 23v > < text from f 23v resumes > το πολὺ της ὀικουμένης magnam orbis terrarum partem percurrisset, tandem a patribus nostris opprimitur, pioque illo numero qui tum Nicæam se contulit, certisque finibus ac verbis Theologiam circumscripsit. Gr. Naz. Orat 23 in laudem Heronis. * < insertion from lower down f 23v > * Quam late τὸ πολὺ a Gregorio hic accipi potest, pateat ex eo quod eosdem Christianos toto orbe sub Constantio politos, vocat τὸ πολὺ της ἐκκλησίας (Orat. 20 in laud. Basil). Quàm latè verò accipi debeat, intelligitur ex Orat 21 in laud. Athanas. ubi cùm Gregorius narraverat Athanasium creatum esse Episcopum Alexandriæ, sic pergit. Nec dixerim, inquit, virtutisne præmium an Ecclesiæ ‡ < insertion from higher up f 23v > ‡ Vrbem quæ virtute Athanasij fons et vita Ecclesiæ surgentis futura esset. < text from lower down f 23v resumes > fontem ac vitam: hujusmodi dignitatem acceperit. Hanc enim [sc. Ecclesiam] oportebat veritatis siti languentem ac prope confectam Ismaelis instar, potione refici, aut velut Heliam refrigerata per siccitatem terra e torrente refocillari, paulumque spirantem ad vitam revocari, ac semen Israeli relinqui: ne ut Sodoma et Gomorra efficeremur. — Propterea nobis jam jacentibus cornu salutis erectum est, lapisque angularis, nos et sibi, et inter nos constringens opportunè injectus est. – Sic igitur Athanasius < insertion from higher up f 23v > ✝ Gregorius dicit hoc factum totius populi suffragijs. Ita enim contendebant Athanasiani, sed eorum adversarij irritam pronunciabant creationem ejus eo quod a paucis sacerdotibus clanculum fieret, majori parte adversante. Atque hujus rei suspitionem vehementer auget quod multitudo hoc tempore fidei homousianæ aversabatur. < text from lower down f 23v resumes > ad Marci Thronum evehitur. Hæc Gregorius: Ex quibus facilè intelligitur unde Alexander conquestus esset se ab Ario et ejus fautoribus persecutum fuisse, multitudine eorum scilicet in tantum prævalente ut ipsa insultaret. < text from f 23v resumes > [Et alibi Gregorius ait malum Arij follibus excitatum atque inflamatum τὸ πλεῖον ἐπιλεληφέναι majorem partem his temporibus corripuisse. Orat 21 in laud. Athanas. ~ ~ ~ – – ~ Imperator igitur præfatis literis per Orbem vulgatis metum] < text from f 24r resumes > His itaque literis passim vulgatis Imperator metum incutit fautoribus Arij, & quo sententiam suam confirmaret indicit Concilium Nicææ Bithyniæ in proximum annum. Conveniunt ergo Episcopi 318 circiter; . Aderat etiam Imperator ut omnes ad concordiam perduceret, hoc est in suam sententiam: nam ipse paulo post in Epistola ad Nicomedienses sic de se scripsit.[46] Nicænæ inquit, Synodo et ipse sicut consciensciæ meæ cultus poscebat interfui, nullo alio consilio quàm ut concordiam inter omnes constituerem imprimis verò ut coarguerem ac depellerem malum illud quod ex Arij quidem Alexandrini dementia <25r> initium sumpserat; mox autem absurdo et exitiali Eusebij studio erat confirmatum.

Dies igitur constituitur quo Imperator adesset consilio Sed priusquam dies iste advenisset, Episcopi privatim inter se coeuntes Arium accersunt & opinionibus ejus in medium prolatis disserere cœperunt (Sozom. l. 1. c 17) Sed audi quomodo. ✝ < insertion from f 24v > ✝ Facta mentione vocum, Arij, addit Ἐν τῆ κατὰ τὴν Νίκαιαν συνόδῳ ὁι συνελθόντες πάντες πανταχόθεν Ἐπίσκοποι, τὰς μὲν ἀκοὰς ἐπὶ τούτοις ἐκράτουν. Ath. Orat. 1. cont. Ar. pag 295.

‡Ὡς δὲ καὶ μόνον φθεγγόμενοι κατεγινώσκοντο καὶ — ἀχανεῖς μεν ἔμενον. οὗτοι καὶ διὰ τῆς σιωπῆς ὡμολόγουν τὴν ἐπὶ τῇ κενοδοξίᾳ ἀυτῶν αισχύνην. Ath. Cont. Hær. Ar. pag 251. < text from f 25r resumes > Ad lectas Arij opiniones aures præcludunt (Athanas. Orat. 1. contr. Ar. ante medium) Et ubi accusati pro se respondere vellent, vix incœperunt hiscere cum improbarentur et contrarijs clamoribus silere cogerentur (Athanas. Epist. contr. hær. Ar. sub initio) Quam quidem impetuosam passionem Synodus ipsa de se testatur in epistola sua ad Ægyptios.[47] Nam commemoratis Arij verbis: Hæc omnia, inquiunt, anathemate damnavit sanctissima Synodus, opinionis hujus impietatem atque amentiam & verba blasphemiæ plena, ne audire quidem patienter sustinens.

Cùm autem, opinionibus Arij sic in medium prolatis, disserere cœpissent, & disputatio in varias distraheretur quæstiones, alij quidem, inquit Sozomenes, suadebant ne præter fidem ab initio traditam quicquam innovaretur; præcipuè illi quos morum simplicitas induxerat ut fidem in Deum sine curiosa discussione susciperent. Alij contendebant veterum opiniones sine ullo examine sequi non oportere (Sozom. l 1. c 17.) ‡ < insertion from f 24v > ‡ ad hanc utique provecti licentiam studio vincendi & condemnandi Arium. Ab his itaque non quid sentirent Veteres sed quid Arius non admitteret inquiritur. Nam hi imprimis scribunt filium ex Deo esse. Hoc admittitur – < text from f 25r resumes > Hoc admittitur. Quare addunt ex substantia Dei. Deinde scribunt filium esse veram potentiam et imaginem Patris, & immutabilem per omnia et æternum. Et hæc etiam admittuntur. Quare dum ulterius consuleretur; animadverso tandem quod Eusebius in Epistola quadam dixisset: Si verum Dei filium increa <26r> tum dicimus, homousion cum Patre incipimus confiteri: scribunt filium homousion Patri. Et hac ratione componebatur Symbolum Nicænum ut ex sequentibus Athanasij et Ambrosij testimonijs constat. Cùm Synodus, inquit Athanasius, in hoc esset ut Arianorum impia vocabula tolleret, & voces adhibere vellet quæ sine controversia sacrarum literarum essent: nimirum eum filium esse & nequaquam ex non extantibus esse sed ex Deo. — – Eusebiani volebant illud ex Deo esse, ad homines quoque pertinere, neque quicquam Christum eo nomine a nobis differre —— Ibi patres animadversa eorum fraude coacti sunt clarioribus verbis exponere quid sit ex Deo esse, & scribere filium ex substantia Dei —— Episcopis rursum affirmantibus, & hoc quoque scribi debere, eum veram esse potentiam et imaginem Patris, & similem Patri & immutabilem per omnia & inconvertibilem & æternum et indivisum in Patre subsistere: — Ista quidem sustinebant Eusebiani – Quasi illud simile esse & in eo esse et ejus potentiam esse communia filio nobiscum essent. – Quare Episcopi coacti sunt quæ priùs dixerant apertioribus verbis repetere et scribere filium Consubstantialem esse Patri, ut non solum similem similitudine, sed eundem ea voce qua ex patre esse dicitur significarent. Hæc Athan. Ep. cont. hær. Ar. decr. Quomodo verò inciderunt in hanc vocem, sic exprimit Ambrosius. Auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis epistola sua prodidit dicens: Si verum (inquit) Dei filium increatum dicimus, Homousion, Consubstantialem cum Patre incipimus confiteri. Hæc cum lecta esset Epistola in Concilio Nicæno, hoc verbum in tractatu fidei posuerunt Patres quod viderunt adversarijs esse formidini, ut tanquam evaginato ab ipsis gladio, ipsum nefandæ caput hæresis am <27r> putarent. Ambros. de fide ad Grati. lib. 3. c. ult. ✝[48] Hosius autem erat qui Symbolum fidei concepit et cujus influentijs Concilium determinationem accepit Sulp. l. 2. c 54 quique primas in concilio obtinebat (Socrat. l. 5. c. 13). Hic enim Curiam secutus ‡[49] Imperatori erat secretioribus consilijs eoque pacto et Imperatorem quod præcipuum erat et alios, quotquot favorem Imperatoris captabant, flectere potuit: Sed ad Episcopos flectendos concurrebat et Alexandri potestas et illa Eustathij Episcopi Antiocheni postea depositi ob Sabellianismum (Socr. l. 1 c 24) adulterium (Theod. l 1 c 21) & contumelias in matrem Imperatoris (Athanas. ad Solit. vit. agent. sub initio p 812 B). Hi tres itaque cum suis pro Homousio contendebant cæteri ut ait Sozomenes, suadebant # < insertion from the left margin of f 27v > # præter fidem ab initio traditam quicquam innovaretur.

< text from f 27r resumes >

Dum hæc geruntur, fautores Arij formulam fidei conscribentes, eam concilio obtulerunt, quam perlectam statim omnes discerpsere, spuriam atque adulterinam eam apellantes. Atque ingens omnium tumultus contra eos coortus est (Theod. l 1. c 7.) Libellus etiam Eusebij prolatus est in medium. Qui cum palam audientibus cunctis recitatus fuisset — in conspectu omnium discerptus est. (Eustathius Episc. Antiochiæ ἀυτοπτης, apud Theod l 1. c 8.) Forte hæc erat Epistola ex qua desumpta fuit vox homousij.

pag. præced.

< insertion from f 25v >

pag. sequ. Cæterum ubi de his quæstionibus disputari cœptum est, et causa Arij per æstum & vociferationes adversariorum non examinari nedum audiri potuit sed ab {istis} de condemnatione ejus tantum consuleretur. Effervescit contentio, in se invicem feruntur Episcopi; & cum diversis ob causis (ut loquitur Rufinus) inter se quædam jurgia detulissent, interpellebatur frequenter a singulis Imperator: offerebantur libelli, culpæ proferebantur, <26v> et magis ad hæc quam ad id pro quo ventum fuerat animos dabant. At ille videns quod per hujusmodi jurgia causa summi negotij frustraretur, diem certum statuit qua unusquisque Episcoporum, siquid quærimoniæ habere videretur, deferret, (Rufin l 1 c 2) & quæstio principalis determinationem acciperet.

Igitur die Concilio constituta qua controversias dirimi oporteret, cum singuli præsto essent ex quibus Synodus constabat – & signo dato quo Imperatoris introitus nunciabatur omnes assurrexissent, ipse satellitibus stipatus advenit, purpuræ quidem vestis fulgore oculos omnium perstringens, & flammeis quibusdam radijs collucens: adhæc auri et lapillorum eximio splendore exornatus. — Et postquam unus ex Episcopis consurgens modica oratione Imperatorem allocutus esset, Imperator alia oratione de pace et concordia Synodum salutavit, ac deinceps Concilij Præsidibus sermonem concessit. Tum vero alij proximos insimulare cœperunt; alij accusantibus respondere, ac vicissim queri. Multis igitur hunc in modum ex utraque parte propositis magnaque controversia in ipso principio excitata, Imperator cuncta patientissimè auscultans intento animo propositas quæstiones excepit; & quæ ab utraque parte dicebantur vicissim astruens atque adjuvans, pertinacius certantes paulatim conciliavit. Cumque omnes placidè alloqueretur, & græca uteretur lingua, suavissimus ac jucundissimus fuit: dum alios argumentis in suam sententiam trahit: alios orat & flectit; eosque qui recte dixissent, laudibus afficit; & universos ad concordiam incitat. Donec tandem eos concordes in omnibus de quibus antea certabatur & consentientes effecit. Adeo ut non modo unius fidei consonantia apud omnes obtineret; verum etiam unum idemque tempus in salutaris festi celebratione ab omnibus firmaretur. Euseb. lib. 3 de vita Constantini cap 10, 11, 12, 13, 14. Socr lib 1. c. 8 <27v>

Ipso autem initio Imperator, cum resedisset, suscepit a singulis, libellos accusationum quos simul omnes in sinu suo continens, nec in eis quid contineretur apperiens, ait ad Episcopos: Deus vos constituit sacerdotes & potestatem vobis dedit de nobis quoque judicandi, & ideo nos a vobis recte judicamur. Vos autem non potestis ab hominibus judicari propter quod Dei solius inter vos expectate judicium, & vestra jurgia quæcunque sunt ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dij, & conveniens non est ut homo judicet Deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in Synagoga deorum in medio autem deos discernit. Et ideo his omissis, illa quæ ad fidem Dei pertinent absque ulla animorum contentione distinguite. Quum hæc dixisset, omnes simul quærimoniarum libellos jussit exuri, ne innotesceret ulli hominum simulatio Sacerdotum. Ruffin. l 1 c 2. Nefas enim esse aiebat ut Sacerdotum delicta ad vulgi notitiam pervenirent, ne populus offendiculi occasionem inde arripiens licentius ad flagitia prorumperet. Istud quoque adjecisse dicitur: Se si Episcopum adulterium perpetrantem oculis suis videret, illegitimum facinus paludamento suo obtecturum esse, ne hujus facinoris spectaculum ipsis spectatoribus noxium esset. Theod. l. 1 c 11. Et hujusmodi artificijs Imperator depulit accusationes episcoporum suorum ac jurgijs finem imposuit, animos omnium mira cum affabilitate demulcens . Postea cum de fide inciperet disceptatio Eusebius Episcopus Cæsareæ ut ipse refert proposuit sequentem libellum fidei Sicut ab Antecessoribus nostris Episcopis accepimus, tunc cum primis fidei rudimentis instructi, & cum salutari lavacro tincti sumus: sicut ex divinis scripturis didicimus & sicut ipsi tum in Presbyterio: tum in episcopali gradu constituti & credidimus & docuimus, ita nunc etiam credentes

< text from f 27r resumes >

<28r> illis dictum erat, ex substantia Patris et consubstantialis, non prætermisimus absque examine. Hinc igitur variæ quæstiones ortæ sunt & responsiones: & quænam esset eorum verborum sensus accuratè expendebatur. Et has quidem voces, ex substantia, fassi sunt hoc significare; filium quidem esse ex patre, sed non tanquam partem ipsius Patris. Hunc sensum ut nos quoque amplecteremur, æquum omninò videbatur, cùm pia doctrina prædicet, ffilium ex patre esse non tamen partem esse illius substantiæ. Et paulo post. Nam neque per divisionem substantiæ, neque per abscissionem, neque per quamvis passionem aut mutationem paternæ naturæ ac virtutis, id posse consistere. Ingenitam enim Patris Naturam ab his omnibus alienam esse. Verùm hoc consubstantialem esse Patri nihil aliud significare quam filium Dei nullam cum creaturis ab ipso factis similitudinem habere; sed solius Patris a quo genitus est, per omnia similem esse, nec ex alia quadam hypostasi aut substantia sed ex patre esse. Quod quidem cum ita expositum fuisset, jure merito approbandum esse censuimus: quandoquidem nonnullos ex veteribus insignes Episcopos & disertos scriptores in explicanda Patris ac filij Divinitate, hoc vocabulum consubstantialis usos esse cognovimus. Atque hæc dicta sunt de fide quæ Nicææ promulgata est. Cui quidem consensimus omnes, non leviter et inconsultò, sed juxta sensus allatos, qui coram ipso religiosissimo Imperatore discussi & ob rationes superius expositas ab omnibus comprobati sunt. –— Quin et istud priusquam gigneretur non erat, anathemate damnare haud incongruum <29r> duximus, eò quod apud omnes in confesso sit illum esse filium Dei etiam ante corporalem nativitatem. Iam verò Imperator noster Deo Charissimus ratiocinando adstruebet, etiam secundum divinam ipsius generationem illum esse ante omnia sæcula: propterea quod priusquam actu gigneretur, potentia erat in Patre, ingenita quadam ratione, cum Pater semper sit Pater. Hæc Eusebius: quæ hic protuli ut sentiretis Imperatorem coram Concilio non exegisse ut filius agnosceretur genitus ab æterno, sed primò potentia existens in patre, deinde actu genitus, idque non ex aliqua materia sed ex substantia Patris, existens substantia de substantia, absque tamen aliqua divisione aut alteratione paternæ substantiæ sed modo quodam mystico; & hoc significari per vocem homousij. An vero hoc fecerit Imperator ex propria sententia vel id agendo ut Eusebius et cæteri pacis gratia quomodocunque subscriberent, suo cuique sensu concesso, haud dixerim: Eusebium verò gesta fideliter retulisse nullus dubito siquidem in literis publicis non auderet calumniosus esse in Imperatorem, & neque Athanasius qui has literas viderat et citaverat, neque alius quisquam ejus temporis scriptor quod sciam, hæc ita gesta esse negavit unquam: sed Eusebianos in sensu insincero subscripsisse tantum conquesti sunt posteri quibus iste sensus forte displicuit.

Hâc causa sic festinanter terminata Concilium se convertit ad alia negotia Ecclesiastica & constitutis viginti canonibus tandem dissolvitur. a[51] Cœpit anno 20mo Constantini A.C. 325. b[52] 18 Kal Iul. |  11 Kal Iun. finitum est 8 Kal. Sept. Ejusdem anni. Inter cæteras constitutiones, Vsum uxorum Clero interdixisset hæc Synodus nisi Paphnutius fortiter restitisset. Socr l 1: c 11.

Arius itaque et quotquot subscribere recusarunt in exilium missi sunt (Ruffin l 1. c 5 Philostorg. l 1 . c 9. Sozom l 1. c 20 in <30r> titulo & c 21. Socr l. 1. c. 8.          Ruffinus autem l 1 c 5 & acta Synodi        dicunt undecim tantum subscripsisse, et reliquos sex exilio multatos: ex quibus duos fuisse ex Ægyptica Diœcesi nempe Theonam et Secundum testantur literæ Concil. Nic ad Ægypt. apud Theod. l 1 c 6.

Alijs etiam idem periculum imminebat: nam siquis decretis Synodi refragaretur, eum exilio damnandum esse Imperator pronunciavit utpote Dei judicium convellere conantem. Sozom l 1. c 20. Vnde et Alexandrini aliqui paulo post exularunt, deinde et Eusebius Nicomediæ et Theogonius Nicææ propterea quod cum exulibus istis communicabant: ut ex Epistola Constantini ad Nicomedienses patet ubi hæc leguntur.[53] Alexandrinos quosdam qui a nostra fide desciverant istuc abduci præceperam, propterea quod eorum opera ac ministerio discordiæ fax excitabatur. Verum isti egregij Episcopi quos Synodi clementia ad agendam pœnitentiam servaverat, non solum istos susceperunt & apud se tutò jusserunt, sed etiam malitiæ illorum socios se ac participes adjunxerunt. Quamobrem adversus ingratos istos id agere decrevi. Abreptos videlicet quam longissimè deportari jussi. – Siquis verò mentionem illarum pestium facere aut in laudem eorum temerè excitari præsumpserit, statim opera famuli Dei, hoc est nostri, audacia ejus comprimetur. Horum verò duorum exilium contigit tribus mensibus post Concilium Nicænum ex actis (Philostorg. l. 1 c. 9) Quinetiam fautores Arij ✝[54] a singulis civitatibus proscripti et ejecti sunt, neque hoc tantum sed ad mortes usque processit Caesaris impetus, ut ex hoc ejus edicto constat.

< insertion from f 29v >

See Sozom l 2. c. 32.

< text from f 30r resumes >

[55] Victor Constantinus Maximus Augustus Episcopis et plebibus

Cum malos et impios homines imitatus sit Arius eandem cum illis pœnam infamiæ meretur subire. Quemadmodum ergo ✝[56] Porphyrius veræ pietatis inimicus, compositis adversus Christianam religionem nefarijs voluminibus, dignam mercedem retulit, ut et ipse in <31r> famis sit apud posteros; multisque appetitus opprobrijs et impij ejus libri penitus fuerint aboliti; ita nunc placuit Arium sectoresque ejus Porphyrianos vocari, ut cujus imitati sunt mores, ejus etiam vocabulo appellentur. Præterea siquis forte liber ab Ario conscriptus reperiatur, flammis eum absumi præcipimus: ut non solum prava illius doctrina funditus aboleatur sed ne monumentum quidem ejus ullum posteritati relinquatur. Illud etiam denuncio quod siquis librum ab Ario compositum occultasse deprehensus sit nec eum statim oblatum igne combusserit, mortis pœnam subibit. Simul atque enim in hoc facinore fuerit deprehensus capitali supplicio ferietur. Divinitas vos servet.

Multas quoque alias, inquit Sozomenes,[57] Imperator per singulas civitates direxit epistolas contra Arium et eos qui idem cum illo sentiebant. Nec mirum est sanè Imperatorem tam severè et tyrannicè in his rebus se gessisse cùm ante annum integrum elapsum ✝[58] Crispum Cæsarum filium suum primogenitum egregiæ spei Iuvenem ob falsam suspicionem veneno sustulerit et mox propriam etiam Vxorem Faustam balneo calido interfecerit, atque a[59] alios quosdam genere proximos, et b[60] amicos innumeros occidi jusserit: de quibus consule Baronium a. 324. § 5 & sequ. qui multitudine et evidentia testimoniorum (quæ ibi nominat) victus cogitur hæc agnoscere. Rejicit tamen factum ad annum 324 Chronicon Eusebij secutus, quod certò errat, forte hic ab Hieronymo interpolatum. Nam Sozomenes l 1. c 5 ex legibus a Constantino et Crispo simul editis & notas temporum nominaque Legislatorum ferentibus, expresse testatur Crispum desijsse anno vicesimo Constantini, qui quidem annus cœpit 8 Kal. Aug. A.C 425, dum Concilium Nicænum sederet quod et fæst{o} Vicennalium interfuit. Tradit etiam Zosimus Constantinum hæc facinora patrasse tunc cum Romam profectus esset, et Gotho <32r> fredus ex legibus Constantini loca et tempora quibus dabantur ferentibus, cogitur agnoscere Constantinum non advenisse Romam ante          anni      , proindeque rejicere facinora hæc in tempora proximè post Concilium Nicænum, & repudiare celeberrimum illud figmentum de baptismo Constantini quem Romæ anno 324 ex occasione horum scelerum ad reatum ante sessionem Synodi diluendum celebrari fingant. tantorum scelerum reatus ante Con. Huic etiam tempori favet illud Baronij a 324 § 27 quo docet ex Zosimo, Osium jam ex Ægypto Romam redijsse: quod sane non nisi post Concilium Nicænum contigisse est, siquidem Osius Comitatum Imperatoris postquam ex Egypto redijt Nicomediam, secutus perrexit inde Nicæam cum reliquo comitatu .

Tam inmania verò erant hæc scelera ut Ablavius Consul vir apud Constantinum præcipuus disticho Palatinis foribus affixo vocarit hæc tempora Neroniana: quemadmodum Sidonius Apollinaris, auctor gravissimus refert, hæc obiter locutus. Vt mihi, inquit,[61] non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello Consul Ablavius, vel momordisse disticho tali clam palatinis foribus appenso:

Saturni aurea sæcla quis requirat?

Sunt hæc gemmea, sed Neroniana.

quia scilicet prædictus Augustus ijsdem ferme temporibus extinxerat conjugem Faustam calore balnei filium Crispum frigore veneni. Ad hoc distichon Baronius alludens,[62] dum de causa fugæ Romani Pontificis agit, vocat hæc tempora infælicissima, atque ea planè quæ ore domesticorum meruerunt Neroniana vocari. Quibus facile erat, inquit, fluctuantem Constantini animum – levissimis suspicionibus in quosque optimos agitari: adeo ut si deploratissimis hisce temporibus carissimus filius Cæsarum primus, amantissima uxor Augusta & alij complures necem ab irato principe, subire <33r> coacti sint; quid mirum si Romanus Pontifex fugam capessere adactus sit, vel in ea quam antea ob furorem Gentilium captasset, sese cum suis hactenus continuare? Tempora planè (ut eadem sæpe repetamus quæ Ablavius testatur) Neroniana erant. Hæc Baronius: a[63] qui et ex b[64] Glyca, c[65] Zosimo, d[66] & Traditione Gentilium apud Sozomenem scribit Imperatorem ad Gentilismum fere redijsse & jam demum post hæc facinora se totum ad Christianam religionem convertisse, ubi Flamines & Sopatrum Philosophum gentilem de expiatione peccatorum consulens responsum tulisset non esse traditum lustrationis modum qui tam fœda piacula posset eluere; ab Osio verò confirmatum audivisset religionem ~ Christianorum habere vim abolendi quodcumque peccatum. Neque sanè isthæc a veritate prorsus aliena esse videntur. Nam qui Aurúspices de ædibus suis fulmine tactis consuli voluit & eorum sententias ad se transferri quid mirum si se alijs Gentium ritibus aliquando immiscuerit & præsertim hoc tempore ubi deterrimus factus est: etsi forte non tam religionis gratia quam infamiæ tollendæ isthæc fecerit; Vir utique nominis ac gloriæ studiosissimus. Et quamvis in Christianam religionem esset propensior, tamen hactenus ita sese erga Gentilem gessit, ut de utrâque benemereri videretur tanquam Arbiter utriusque: jam verò Romæ consistens concepit odium istud implacabile in gentilem religionem quod eum mox impulit ad detrahendas Dijs opes , & ad fundendam novam urbem Constantinopolim quæ Christiana esset; aliaque facienda quibus res Gentilium pro viribus imminueret eas Christianorum augeret. Vnde non mirum si Gentiles eum hoc tempore ab eorum religione ad Christianam se contulisse tradiderunt. Causam verò hujus tantæ mutationis nemo afferet probabiliorem, quàm quòd Princeps infamiæ impatientissimus, videret se <34r> apud Gentiles pro Tyranno scelerato et perdito semper habitum iri, & apud solos Christianos per doctrinam pœnitentiæ benè audire posse.

Cæterùm immania Constantini facinora quæ his ansam dederunt, siquidem mox secuta fuerint Concilium Nicænum, non possum non tribuere magno Dei judicio, quòd Imperator prætextu religionis defendendæ, gratia vero pacis quomodocunque restituendæ, veritatem subvertisset, innocentes et pios per totum orbem oppressisset, & in Deum ipsum arrogans & audacter blasphemus extitisset, venditando decretum Concilij a[67] pro sententia Dei ipsius inspirante spiritu sancto Patribus infusa, etsi sciret se propria authoritate effectam dedisse: quippe qui anno præcedente oppressionem Arij publicis litteris vehementer minitatus esset, & Concilium hocce in eum finem convocasset, violentiam suam hoc fuco obducturus. Sciebat enim amicos Arij metu perculsos non libenter accessuros ad Concilium & Arium a cæteris certò condemnatum iri.

[1] Apud Epiphan. Haeres. 69: qui putat has literas a Nicomedia datas fuisse, scriptor incertissimus

[2] ✝ πρὸ χρόνων ἀιωνιων

[3] ✝ γένημα

[4] ✝ υἱοπάτορα

[5] ✝ ὑποστάσεις

[6] ✝ ὑπέστη

[7] ✝ ἀίδιος

[8] ✝ Patet ex Epistola sequenti.

[9] ✝ Socr. l. 1. c. 7

[10] Apud Theod. l 1. c. 6.

[11] Apud Theod. l 1. c. 6.

[12] ✝ οὐσίας

[13] Apud Socr. l 1 c 6.

[14] ✝ καταχρηστικῶς

[15] ἴσος

[16] ✝ λόγος

[17] ✝ sc. redeuntes ad hæresin

[18] ✝ Hujusmodi causis adversa omnia tribuere solebant Homousiani. Imperator erat Eusebio infensus (ut mox audietis) et vix ultra quatuor menses per totam hanc disputationem degebat Nicomediæ.

[19] Apud Nicæn. Concil. Secund. Act. 6. & Baron. a. 318. 54.

[20] ✝ Legati sc. ex eorum numero missi.

[21] ✝ Mala est translatio. Lege apparenter

[22] ✝ πως Τὸν ὄντα,

[23] ‡ ὁ ὤν γέγονε

[24] Huc transfer Arij Epistolam sequentem.

[25] {illeg} extat apud Theod l 1, c 4

[26] περι ὧν ἡ κρίσις

[27] ✝ Epist. seq.

[28] ✝ Quæ extat apud Theod l 1. c 4

[29] Apud Epiphanium hæres 69 & Theodorit. l. 1 c. 5.

[30] ✝ Enumerare videtur Patras in superiori Synodo collectos, eosque dicit anathemate damnatos scilicet in concilio Alexandrino. Cum autem hæc narret tanquam Eusebio nondum cognita patet Arium non multo post {sententiam} illam pulsum esse Alexandria & hanc Epistolam scripsisse.

[31] ✝ πλήρης θεὸς

[32] a Alludit ad Lucianum martyrem Præceptorem Eusebij & aliorum quorundam qui Ario favebant.

[33] b. id est pius

[34] ✝ Nicetas in Thesauro orthodoxæ fidei lib 5

[35] ‡ Patet ex epistola sequenti

[36] ‡ Socr l 1. c 7

[37] ✝ Hinc constat has literas non dictatas fuisse ab Eusebio ut aliqui opinantur Alludere autem videtur Imperator ad accusationes Alexandri quasi Arius dixisset filium esse merum hominem & mutabilem sicut diabolus & c.

[38] ✝ Apud Theod. l. 1, c. 20

[39] ✝ Baronia a. 319. § 6.

[40] Baron a 319 § 7. Extat eadem epistola græcè apud Gelasius Cyzicenum.

[41] ✝ nempe symbolum ffidei.

[42] ✝ Hactenus Imperator simulaverat Arium loquentem quasi ex latente sensu epistolæ ejus: jam verba ipsa citat

[43] ✝ De interna intelligentia patris loquitur quam Arius etiam λογὸν Patris vocabat.

[44] ✝ Assumptio totius hominis nondum credebatur

[45] ✝ ὐσίαν

[46] Apud Theod. l 1. c 20

[47] Apud Socr. l. 1. c. 9

[48] ✝ Athanas. Epist. ad Solit. vit. agent. circa medium pag. 387 D. ‡ Hinc Sulpitius l 2 His{t} c 54 tradit hanc Synodum auctore Hosio confectam.

[49] pag. sup. ‡ Hosium Imperator amabat et colebat plurimum Socr. l 1. c. 7

[50] Apud Theod l. 1. c. 12

[51] a. Vide Baron. a 325. §. 8.

[52] b. Socrates ponit initium 11 Kal. Iun.

[53] Apud Theod

[54] ὑπὸ τῶν καθ᾽ ἑκάστην πόλιν ἀπεκηρύχθησαν Julius Papa apud Athanas. Apol. 2 page 742

[55] Apud Socr l 1. c 9.

[56] ✝ Hic Porphyrius a Constantino exulcuerat, et jam in vivis erat nec multò post cum librum elegantem compositum ad Constantinum miserat ab exilio revo

[57] Sozom l 1 c 21

[58] ✝ Eusebius Artemius martyr sub Iuliano. Hieronymus, Ammianus, Orosius, Aurelius Victor, Eutropius, alijque apud Baronium a. 324

[59] a Gentiles apud Sozom l. 1 c 5

[60] b Eutrop l. 10

[61] Sidon l 5. Ep 8.

[62] Baron a 324. §. 35.

[63] a Baron. a 324. § 17, 19, 27, 35.

[64] b Mich. Glyc. Hist l 4

[65] c Zosim l 2.

[66] d Sozom l 1. c 5.

[67] Vide epist. Constantini apud Socr. l 1. c 9

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC