<1r>

Proœmium

Rerum Christianarum clara intelligentia ab historia Ecclesiastica pendet. Historiæ hæc est summa. Christo crucifixo, religio Christiana primò per Iudæam mox per totum Imperium Romanum aliasque gentes exteras prædicata est. Imperio continebantur hæ gentes Italia Gallia Hispania Anglia Illyricum Græcia, Asia Minor, Armenia, Syria, Palæstina Ægyptus & Africa nonnunquam etiam Dacia Mesopotamia Babylonia et Arabiæ pars. In his igitur regionibus Christiana religio in dies aucta & perpetuis fere persecutionibus sub Imperatoribus paganis exagitata per annos a morte Christi ducentos et octoginta sine dissensionibus intestinis perduravit. Quæstiones quædam de tempore observandi Paschatis deque suscipiendo hæreticorum baptismate a Pontifice Romano motæ sunt sed quæ, cæteris ecclesijs non tenentibus, Pontifice et suffragatoribus non acrius instantibus mox quieverunt, nullo schismate suborto. Tandem anno Christi 312 Imperatores Constantinus magnus & Licinius Christianam religionem amplexi, persecutionem omnium acerbissimam, quæ decem annos grassata fuerat oppressis prioribus tyrannis, cessare fecerunt. Anno vero 323 Constantinus Licinium ad Gentilem religionem declinantem subegit, fitque totius Imperij jam longe lateque per orbem diffusi Imperator solus. Ab eo tempore Gentilis religio, dejectis mox Idolis et aris, eversis quoque tandem templis, imminui cœpit, & evanescere: Christianorum vero numerus et splendor externus, augeri. Et una cum splendore externo ambitio, petulantia, hypocrisis, et morum omnimoda corruptio in ecclesias statim illata est.

Interim variæ contra Ecclesiam sub Imperatoribus ethnicis enatæ erant hæreses, maximè post <2r> mortem Apostolorum: quæ tamen a viris ecclesiasticis impugnatæ mox aruêre, alijs succrescentibus & similiter per eccesiasticorum diligentiam flaccescentibus; ita ut singulæ nunquam latè obtinuerint, quamvis omnes simul sumptæ benè magnam christianorum partem ad se traxerint. At tempore belli quo Constantinus Licinium devicit, orta est dissentio quæ Ecclesiam funditus subvertit, partibus contrarijs alternatim vincentibus. Etenim in Ægypto inter Presbyteros Vrbis Alexandrinæ, habita disputatione quadam de filio Dei an hic creatus esset necne: Alexander Episcopus illius urbis aliquamdiu fluctuans, tandem non esse creatum decernit, eosque qui creatum defenderent, quorum præcipuus erat Arius, excommunicat. Orientis episcopi quamplurimi, & inprimis Eusebius Episcopus Nicomediæ Arium et socios non recte excommunicatos censent. Alexander calumniam Ario struit quasi hic Christum nudum esse hominem doceret. In partes ruit Ecclesia. Constantinus Imperator convocato Concilio Nicææ Bithyniæ A.C. 325 Arium iterum damnari curat, causa indicta; & filium Patri homousion decerni. Decretum a diversis diversè accipitur. Et ejus occasione Occidentales quidam & Ægyptij ad Sabellianum dogma paulatim declinant: Orientales verò magis conturbantur, intellecto quod antiqua Synodus Antiochena cum ecclesiæ totius consensu , contra Paulum Samosatinum eadem cum Sabellio de Deo sentientem statuerat filium non esse homousion Patri.

Finito concilio, Athanasius juvenis morienti Alexandro in Episcopatu mox succedit. Hic in prioribus turbis non minimas partes egerat. Iam verò paullò turbulentius se gerens, deque varijs criminibus accusatus, in Concilio Cæsariensi A.C. 334 causam dicere jubetur. Ad Concilum accedere recusat etsi ab Imperatore jussus. Anno sequenti novum Concilium congregatur Tyri. Istuc tandem pergit Athanasius <3r> minis Imperatoris compulsus. Cum autem jam condemnandus esset, clam fugit ad Imperatorem. Imperator eum sua etiam sententia condemnat & in Gallias relegat. Arium et socios ut falsis oppressos accusationibus in communionem recipiunt Orientales. Galliarum Episcopis persuadet Athanasius se falsis accusationibus circumventum esse eo ut reciperetur Arius. Arianorum nomen Orientalibus mox tribuunt Athanasiani. Mortuo Constantino magno, inter filios Constantinum Constantium & Constantem dividitur Imperium. Constantinus Galliarum dominus restituit Athanasium. Mortuo Constantino Constantius Orientis Imperator eum iterum exulare jubet subrogato in Episcopatum Gregorio. Athanasius jam ante sibi metuens, Concilium Episcoporum Ægypti quos sub se habebat convocaverat & omnium nomine in sui defensionem literas dabat ad Occidentales. Iam verò mandatis Imperatoris apertè resistit, in Ecclesiam quandam se cum multitudine recipiens. Vi militum oppressus Ecclesiam incendit & clam fugit in Occidentem. ✝ < insertion from f 2v > ✝ Romanæ Vrbis Episcopus Iulius jam tempus adesse ratus quo totius Orbis Christiani se judicem supremum constitueret, suscipit Athanasij patrocinium & missis Legatis jubet Orientales stato die Romæ adesse & , in Concilio quod conveniret, rationem gestorum reddere, aliter se suspectos haberi. At Orientales ambitionem hominis mirati mascule respondent Episcopos omnes æquales esse, Ecclesias Orientales ab Occidentalibus judicari non posse, & se non accessuros. Conveniunt igitur soli Occidentales. Cum Athanasio communicant causa non examinata Et finito Consilio rescribit Iulius ad Orientales, Athanasium defendens & supremam sedi suæ in causis dijudicandis auctoritatem vindicans. Ex eo tempore non jam Athanasij quam Iulij causa agitur. Igitur Iulius cum Gregalibus Imperatorem suum Constantem in fratrem Constantium concitant. < text from f 3r resumes > Episcopi Occidentis Imperatorem suum Constantem in fratrem Constantium concitant. Tandem Imperatoris utriusque consensu indicitur Concilium Sardicæ. Occidentis et Ægypti Episcopi ad Sardicam venientes, ante novam rerum examinationem, cum Athanasio alijsque quos Orientales ut impios excommunicaverant quasi cum innocentibus, præjudicantes communicant. Hoc cognito Orientales qui Sardicam tum venerant; postulant ut abstineretur a communione perditorum donec causa audiretur; aliter se non accessuros. Illi verò abstinere prorsus recusant. Quare pars utraque seorsim collecta, literis quaquaversum ad Ecclesias datis res suas exponit. Occidentales insuper et Ægyptij sententiam Sabellij de una Patris et filij Hypostasi literis suis confirmant & Pontificem Romanum supremum in rebus ecclesiasticis judicem constituunt. Gesta sunt hæc A.C. 347./ Ex eo tempore Ecclesia scinditur, parte Athanasij al

<4r>

Ex eo tempore Ecclesia scinditur, parte Athanasij alterius partis communionem refugiente. Instantibus Occidentalibus Imperator Constans fratri Constantio minitatur ni Athanasium restituat. Suadent Orientales hunc potius restituendum esse quam Fratres & Imperia bellis civilibus misceri. Post ejus restitutionem Magnentius cæso Constante arripit Occidentis Imperium. Hunc Constantius bello superat. Totius Imperij jam dominus, indicit Concilium Mediolani, et Occidentales Tyrio in Athanasium decreto jubet succumbere. Neque enim ait sunt Occidentales Orientalium judices, neque quod in uno Concilio decretum est in alio refricari debet. Spondent Occidentales se libenter cessuros si modò decretum Nicænum de fide homousij prius stabiliretur. Responsum accipiunt jam non agi de fide sed de flagitijs & condemnatione Athanasij. Subscribunt igitur Occidentales decreto Tyrio, exceptis tantum quinque circiter, qui et ipsi non innocentem Athanasium esse sed decretum Nicænum prius firmandum instabant. Hi igitur mittuntur in exilium. Dum hæc geruntur Imperator ad se vocabat Athanasium. At ille sibi metuens nolebat accedere. Subrogatur ab Episcopis Georgius quidam in locum ejus. Reluctatur Athanasius et in Ecclesia se cum multitudine claudit. Præfectus Ægypti adductis militibus Ecclesiam cingit. Pugnatur. Repelluntur milites et eorum arma ab Athanasij commilitonibus in trophæum suspenduntur in Ecclesia. Literis præterea quibus se ad sanguinem restitisse significant, hortatur populus omnis ad seditionem. Postea vero novis adductis copijs vincuntur Athanasiani. Athanasius qui prius fugerat se recipit in domum formosissimæ puellæ, deinde in Eremum fugit, vel saltem quasi ex eremo scribit. Contra adversarios enim fremens ac frendens multa jam scribit: interfectos in seditione ut martyres celebrans; seditionis auctores ac duces qui propterea incarcerati vel flagris cæsi fuerant ut confessores extollens; in Imperatorem et ministros ut horrendos persecutores convitijs debacchatus; Arium porro in latrina mortuum <5r> fingens; Et quidlibet per credulos sui sectatores prælicenter spargens in vulgus

Firmata in Athanasium sententia, novum Occidentalium Concilium indicitur Arimini Conventus fit longe maximus. Pars major homousion defendit. Altera novitas ac temeritatem vocis accusat. Vtraque seorsim ad Imperatorem qui in Oriente contra Persas bellum gerebat decem mittit ex omni numero selectissimos Episcopos. Cum Orientalibus disputante hi Legati convincuntur omnes. His cedentibus cedit et Synodus universa demptis paucissimis qui et ipsi tandem dant manus. Cum jurejurando subscribit Occidens universus demptis paucissimis qui ob infirmitates adesse non poterant, quorum numerus vix superabat quinque.

Non multo post morienti Constantio succedit Iulianus. Hic a fide christiana deficiens religionem gentilem revocat. Athanasium cum sociis ab exilio redeuntes, de rebus restituendis consulunt apud Alexandriam. Fidem quam de una usia et hypostasi nuper prædicaverant quæque Sabellianismi convicta jacebat elimant denuò, & statuunt tres esse æquales hypostases, usiam verò non numero unam ut prius sed species tantum. Et sic Latini mutatis verborum significationibus, per unam substantiam non amplius unam numero substantiam sed unam specie et per tres personas tres numero substantias personales intelligunt. Hoc pacto dum imputationem Sabellianismi declinant, incidunt in trium æqualium Deorum prædicationem. Cum autem Hypostasis et Substantia hactenus idem sonarent, Græci vero jam dicerent tres Hypostases, Latini unam substantiam: hinc orta est inter partes Athanasianorum contentio. Græci Sabellianos vocabant Latinos ob unius Substantiæ prædicationem Latini vicissim Arianos Græcos ob tres hypostases. At re examinata deprehenditur idem utriusque sensus, componuntur lites et hypostasis non amplius substantiam sed personam significare cœpit.

Ex hoc tempore res Athanasij mirè creverunt. Hunc enim Ægyptij avide sequuntur. <6r> Ad buccinam vero Romani Pontificis Occidentis Episcopi a decretis Ariminensibus indies deficiunt, violato juramento, & hanc novam fidem amplectuntur. In Oriente quoque Episcopatus, etiam non vacui, ab Athanasianis invadi cœperunt, episcopo contra episcopum in eadem urbe erecto. Iuliano jam successerat Iovianus, huic in Occidente Valentinianus in Oriente Valens. Et Valens quidem cohibebat Athanasianorum fluctus. At eo mortuo successor Theodosius magnus ab Athanasianis stabat, collectoque mox apud Constantinopolim Concilio episcoporum istius partis, cæteris omnibus de Concilio exclusis decretum est partis Orientalium Episcopi omnes de sedibus suis ejicerentur. Ex quo hi sedes suas non amplius recipere potuerunt sed varijs subinde afflictionibus per annos multos attenuati non nisi semen quoddam exile ad nostra usque tempora propagarunt.

His adde quod Antonius quidam in Eremum Ægypti secedens & vitam monasticam professus, sub initio imperij Constantini magni vel paulo ante, primus omnium discipulos ad istam professionem attraxit. Et in tantum crevit eorum numerus ut imperante Constantio Ægypti deserta multis millibus monachorum implerentur. Cum verò Antonius esset Athanasio conjunctissimus, hi omnes ab Athanasio stabant. Vnde et reliquus populus Ægyptius specie hujus professionis captus majori ex parte Athanasium secutus est. Iam verò sub exitu Imperij Constantij ex Ægypto egrediens hæc professio, primò per Syriam et Italiam, mox per universum orbem Romanum diffusa est: et per stupendas fabulas et falsa miracula, non tantum fidem trium Deorum sed etiam cultum sanctorum et reliquiarum, deinde et Imaginum, atque superstitionis omne genus passim invexit et propagavit.

Hæc est historiæ Ecclesiasticæ summa, quam in clariorem sequentium intellectum præmittendam duxi. Quæ vero in sequentibus enarranda suscepi sunt ejusmodi. Primo loco de Monachis malorum omnium auctoribus agemus. Secundo de cultu Sanctorum re <7r> liquiarum et imaginum quem in invexerunt in orbem Christianorum. Tertio de cultu trium aequalium Deorum quem unà invexerunt: Quarto de moribus Athanasianorum & eorum capitis Athanasij. Quinto de adversariorum Athanasij moribus cultu et fidei professione externa Sexto de constitutione veræ et antiquae ecclesiæ ex scriptis Apostolorum et Patrum qui Concilium Nicaenum antecesserunt. Septimo de casu Ecclesiæ, qui historicè declarabitur. Vltimò de casûs hujus deque Apostasiae generalis praedictionibus divinis

<8r>

Lib 1. cap 1.

Eremitarum primus memoratur Paulus quidam, qui persecutionem Decij et Valeriani fugiens, mansit in Eremo ad usque tempora Constantij. Sed is nullos collegit discipulos: nec id genus vitæ quia sanctius esset sed quia tutius elegisse videtur. Sequitur Antonius qui Imperante Aureliano A.C 271. vitam monasticam profiteri cœpit. Ille verò solitariam vivendi rationem non multo post in institutum et studium convertit, & eremitarum omnium primus discipulos congregans, eremos Ægypti imperante Constantino magno gregibus Monachorum complevit & propterea conversationis hujus funditor ab omnibus habetur.

Hac disciplina delectatus Athanasius [1] Antonium sæpe convenit in eremum nonnunquam proficiscitur ad visendos monachos, & institutum adeo fovet, ut ex horum grege Clericos etiam potissimùm pro viribus crearet. Parum visum est Athanasio, inquit Baronius, Monachorum instituta in clerum transferre, sed et Monachos quos nosset moribus et peritia antecellere in episcopos diversarum Ecclesiarum adscivit, quod fortissimos hos fore sciret adversus ingruentes Arij hæresin pugnatores & quasi munitissimos turres contra Meletianos schismaticos. Quinam vero hi essent – ipse Athanasius ad Dracontium monachum scribit quem contentiosius reluctantem ad idem ministerium suscipiendum expertus, his monet post multa. Neque enim tu solus ex Monachis es constitutus [Episcopus scil.] neque solus Monasterio præfuisti, neque solus a Monachis delectus es. Nosti enim Serapionem monachum esse et quot Monachorum præfectum. Neque a te ignoratur quot <9r> Monachorum pater fuerit Apollonius. Nosti Agathonem neque ignotum habes Aristonem. Memor es Ammonij cum Serapione peregre profecti. Fortassis etiam audisti de Cue in superiori Thebaide. Poteris etiam resciscere de Paulo qui est apud Latos & de alijs multis: et tamen isti Episcopi constituti non contradixerunt. &c Hæc et alia plura Athanasius ad Dracontium quem tandem persuasisse constat & pro fide catholica strenuè certantem cum alijs orthodoxis Episcopis exilium subijsse, idem Athanasius tradit in Apologia de fuga sua. Hactenus [2] Baronius. Anno autem 340, inquit idem [3] Baronius, Athanasius Romam venit – et in Vrbem invexit ipse primus Ægyptiorum Monachorum institutionem vitamque admirandam Antonij magni licet adhuc viventis a se conscriptam detulit. – Tradit enim de his [4] S. Hieronymus: Nulla eo tempore nobilium fæminarum noverat Roma propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum (ut tunc putabatur) & vile in populis nomen assumere. Hæc (Marcella scil.) ab Alexandrinis prius sacerdotibus Papaque Athanasio, & postea Petro qui persecutionem Arrianæ Hæreseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suæ portum Romam confugerant, vitam beati Antonij adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachomij & virginum ac viduarum didicit disciplinam. His a Baronio allegatis consentaneum est quod Sulpitius Severus de Martino scribit: nempe quod ubi is Hilarium cujus erat discipulus, a Constantio missum esse in exilium audiverat, hoc est A.C. 355, Mediolani sibi Monasterium statuit.

Vbi Monachismus in Ægyptum et Italiam invaserat ex his duobus superstitionum omnium fontibus sese per totum Orientem et Occidentem statim diffundit. Ex Ægypto quidem Syriam primò invasit deinde Asiam minorem & Græciam: a Roma verò per Gallias Africam & Occidentem totum dimanavit.

<10r>

In Syriam imperante Constantio Hillarion Antonij discipulus ipsum invexit. Nec quisquam, inquit [5] Hieronymus, monachum ante S Hillarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis et studij in hac provincia fuit. Exemplo ejus per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt, et omnes ad eum monachi certatim currere. Per Pontum deinde et Cappadociam Basilius magnus, Imperante Iuliano, monachos seminavit [Basil Epist 63 & 79. Baron a. 361. 50, 51] et inter alios Gregorium Nazianzenum jam factum Presbyterum, in eremum invitavit [Greg. Naz. de silentio et jejunio, Baron a. 363. 82] Apud Armenios et Paphlagonas et accolas Ponti Eustathius Sebastiæ in Armenia Episcopus Monasticæ conversationis auctor fuisse dicitur [Sozom. l. 3. c. 14. Monachismus vero eousque propagatus facile invadebat reliquum Orientem.

De Occidentis invasione: Certum exploratumque est, inquit Baronius, Occidentalis Orbis provincias ferme omnes una cum insulis hoc eodem sæculo [i.e. ante annum 400] fuisse refertus agminibus monachorum. Hanc disciplinam primum accepit Roma ab Antonio isto magno per Athanasium Episcopum Alexandriæ, a Romana vero Ecclesia velut a promputario disciplinæ, aliæ omnes occidentalis orbis Ecclesiæ mutuatæ sunt; omnes ex more cupidè amplexantes quod vidissent Romam esse secutam. – Qui vero in orbe Occidentali monachismum conjunxit clericatui prædicatur a S. Ambrosio S. Eusebius Episc. Vercellensis. Primus, inquit, in Occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctæ memoriæ conjunxit, ut et in civitate positus instituta monachorem tanerat & Ecclesiam regeret jejunij sobrietate. – Hoc ipsum, (pergit Baronius) præstantissimum vitæ genus S. Martinus Episc Turonensis transvexit in Gallias & S. <11r> Augustinus in Africam qui clericatum et Monachatum in unum conjungentes tanquam lucidissimis astris ecclesiam exornarunt. [Baron. a. 328. 20, 21, 22]. Martinus utique, ut refert Sulpitius, Hilarium ab exilio redeuntem & Romam prætereuntem (quod contigit ultimo anno Constantij A.C. 360) vestigijs prosequitur in Gallias et non longe ab Vrbe Pictaviensi monasterium collocat: unde evocatus [6] anno 371 fit Turonensium episcopus. Post Gallias imbuitur Hispania. Deinde et Africa per Augustinum de quo vide Possidium in vita S. August. & ipsum Augustinum de diversis serm 28, 29 vel 48, 49.

Vbi Antonius hanc sectam primùm instituebat, monachi singuli in totidem monasterijs seorsim habitabant. Deinde numero eorum crescente, in societates mox convenere Cœnobia erigentes. Cujus rei auctor perhibetur Pachomius Antonij discipulus. Tandem et in urbibus sub exitu Imperij Constantij, aut paulo post, cœnobia construuntur. atque urbes et oppida æque ac loca deserta, hoc hominum genere impleri cœperunt. [7] Augustinus enim scribit unum Mediolani fuisse, plura Romæ, quo tempore ipse regiones istas invisebat, quod contigit imperante Theodosio. [8] Evagrius verò sub id tempus in Ægyptum profectus in Provinciæ istius urbe Oxirincho multa plura Monasteria quam domos fuisse affirmat, et nec portas ipsas, nec turres civitatis aut ullum omnino angulum ejus monachorum habitationibus vacasse. Vnde sectæ illius stupendum incrementum colligitur.

Palladius qui una cum Evagrio profectus est in Ægyptum et alteram partem Monachorum Ægypti non viderat, describit vitas Abbatum plusquam quinquaginta eorum in eremis quos visitaverat: et ex his aliquos dicit patres fuisse millium monachorum: ut Ammonam trium millium, Pachomium totidem, vel potius septem millium (tot enim legibus ejus parebant,) & Serapionem decem millium. Vnde confe <12r> rens eremos cum urbibus Ægypti non veritus est dicere, tot esse in eremis monachos quot in urbibus populi. [Pallad in Apollo] Si igitur et urbium pars bene magna ex monachis constitit, profecto Ægypti pars major in monachismum ruit. Vnde non mirum est Athanasium illic tot habuisse suffragatores & placita sua in vulgus pro arbitrio spargere potuisse. Certe in una Oxirincho [9] Ruffinus numerat viginti millia Virginum et decem millia monachorum, et affirmat etiam quod in urbe illa nullus erat (secundum illum) hæreticus aut paganus, sed omnes cives christiani & etiam omnes catholici. In tantum valuit species illius professionis!

Et immensa quidem multitudo in Ægypto ab omnibus celebratur. In Orientis etiam regionibus, maximè in Syria et Mesopotamia numerus ingens ab [10] Hieronymo & alijs satis insinuatur. In Occidente nondum tanta multitudo. Numerus tamen ita crevit, ut in Gallijs ad Martini funera duo millia ferè convenerint. [Sulpit. Epist. 3.] < insertion from f 11v > ‡ Romæ vero ante pontificatum Anastasij id est ante annum 398, crebra fuisse virginum monasteria monachorum innumerabilem multitudinem adstruit Hieronymus in vita Marcellæ < text from f 12r resumes > Multitudinem vel hinc colligere licet, quod ubique catervatim discurrere solerent, et seditiones excitare in urbibus, & Præsidibus Provinciarum vim inferre, quasi bello indicto: ut Imperatores A.C. 398 in [11] Lege contra eos latà loquuntur. Zosimus etiam seditionem monachorum Constantinopoli pro Chrysostomo insurgentium referens, hanc post annos centum contexuit eorum descriptionem: Hi, inquit, legitimis nuptijs abstinent, et tam in urbibus quam in vicis populosa collegia complent hominibus innuptis nec ad bellum nec ad alium reipublicæ necessarium usum idoneis, nisi quod via quadam progressi ab eo tempore in hunc usque diem magnam terræ partem ad se transtulerint, & sub prætextu quasi cum pauperibus omnia communicarent omnes prope dixerim ad inopiam redegerint.

Interea dum Monachismus sic orbem invadit Clerus passim fit monachicus. Quid factum sit in Ægypto ex ijs quæ de Episcopis ab Athanasio creatis imperante <13r> Constantino Magno et Constantio jam ante audivistis intelligi potest. Quibus adde quæ [12] Hieronymus de Paula per Alexandriam et oppidum Nitriam iter faciente narret: Quod, inquit, cùm vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo Isidoro Confessore & turbis innumerabilibus monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus, lætabatur quidem ad gloriam domini & se indignam tanto honore fatebatur. Similem mutationem Clerus passus est in Occidente ut ex Epistola 7ma Augustini ad Papam Aurelium constat, ubi ait: Ordini Clericorum fit indignissima injuria si desertores Monasteriorum ad militiam Clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permaneant, non tamen nisi probatiores atque meliores in Clerum assumere soleamus. Quin et Monasteria Clericorum in Occidente constituta sunt. Quam consuetudinem Eusebius Vercellarum Episcopus invexit, ut testatur [13] Maximus Taurinensis his verbis. Eusebius, inquit, quia castitatis vigore pollebat propositum virginitatis instituit; quia abstinentiæ gloriebatur angustijs, monachorum introduxit forte servitium; quia Pontificij administratione fulgebat, plures e discipulis sacerdotij sui elegit hæredes. Quamvis igitur nonnulli liberis suis relinquant auri argentique Thesauros, nemo tamen sancto Eusebio ditiores reliquit: siquidem omnes extiterunt aut sacerdotes aut martyres. Nam ut cætera taceam illud admirabile est, quod in hac sancta Ecclesia eosdem monachos instituit quos Clericos, atque ijsdem penetralibus sacerdotia officia contineri quibus et singularis castimonia conservatur, ut esset in ipsis viris contemptus rerum et accuratio Levitarum: ut si videris Monasterij lectulos, instar Orientalis propositi judices, si devotiones Cleri perspexeris, angelici ordinis observatione gaudeas. Hæc Maximus: <14r> quibus consentanea sunt quæ Ambrosius Epis 82 ad Vercellenses de Episcopo eligendo scripsit. In Vercellensi, ait, Ecclesia duo pariter exigi videntur ab Episcopo, Monasterij continentia & disciplina Ecclesiæ. Hæc enim primus in Occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctæ memoriæ conjunxit, ut et in civitate positus instituta monachorum teneret & Ecclesiam regeret jejunij sobretate. Multum enim adjumenti accedit ad Sacerdotis gratiam si ad studium abstinentiæ & normam integritatis juventutem astringat et versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione. In ipso autem initio epistolæ commemorat quomodo ex Ecclesia Vercellensi aliæ sibi Ecclesiæ petere solebant Episcopos. Et post multa describens quomodo Eusebius pro fide Exilij dura præoptavit et elegit, addit: Hæc patientia in sancto Eusebio Monasterij coaluit usu & durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. Ex quibus verbis colligitur Eusebium satis diu ante annum 355 quo in exilium actus est, monachum evasisse, et factum Episcopum in domo sua Monasterium Clericorum constituisse. Sic et Hilarius proculdubio monachus erat ante exilium, siquidem eo exulante Martinus discipulus ejus Mediolanum pergens, juxta urbem Monasterium sibi mox condidit. Eusebij itaque exemplo propagata sunt Monasteria Clericorum per Occidentem: cujus rei insignem instantiam exhibuet nobis Hieronymus in Chronico ad annum 372, ubi dicit, Aquileienses cleri quasi chorus beatorum habentur et laudibus præferendo tres eorum addit Florentinus Bonosus & Ruffinus insignes Monachi habentur. Hæc cum D. Augustinus diu versatus in Italia, contemplatus esset, & anno 389 ritus monachales inde secum transferret in Africam; mox factus Episcopus Monasterium in domo Episcopi constituit, ut [14] ipse testatur. Et ex hoc monasterio fermè decem episcopos, <15r> ut scribit [15] Possidius, diversis Ecclesijs – rogatus dedit. Similiterque ipsi et Monasteria instituerunt, et studio, inquit, crescente ædificationis verbi Dei cæteris Ecclesijs promotos fratres ad suscipiendum sacerdotium præstiterunt. Idem genus Monasteriorum Martinus etiam ex Italia, ubi monachus aliquamdiu vixerat, in Galliam transtulisse videtur. Quid enim aliud innuit [16] Severus: qui cum Martinum juxta urbem Turonensem, cujus modo factus erat Episcopus, monasterium octoginta continens discipulos, condidisse narraverat: Plures ex his, inquit, postea episcopos vidimus. Quæ enim esset civitas aut Ecclesia quæ non sibi de Martini Monasterio cuperet habere sacerdotem. Et [17] alibi de Brictione, uno Presbyterorum Martini, ait quod is nihil unquam ante Clericatum (quippe qui in Monasterio ab ipso Martino enutritus) habuisset, quodque a primis annis in Monasterio inter sacras Ecclesiæ disciplinas ipso Martino educante crevisset. Eosdem mores apud Hispanos etiam obtinuisse colligi potest ex epistola Siricij Papæ initio anni 385 ad Himerium Episcopum Tarraconensem scripta, ubi Siricius sic loquitur: Monachos, quos tamen morum gravitas, et vitæ ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officijs aggregari et optamus et volumus. Iuxta hoc studium Pontificum, Imperatores etiam anno 398 [18] lege latâ præceperunt, ut Clerici ex Monachorum numero ordinarentur. Et his medijs Monachismus ita Clerum implevit, ut jam inde Clerici, qui hactenus a reliquo populo, colore vestium vix distinguebantur, colorem monachicum induerent. Monachorum utique color, ait [19] Baronius, erat pullus seu subniger, Clericorum nec pullus nec albus sed potius violaceus vel castaneus; jam vero Clerici omnes ex Monachatu adscito colorem mutarunt in nigrum. Idem de forma tunicæ, deque cucullo a Monachis itidem derivato censendum videtur, necnon de <16r> tonsura capitis in modum coronæ.

Dum monachatus ad hunc modum ex Ægypto circumfluit: superstitio consimilis ex Occidente dimanans reliquum omnem clerum ad continentiam cogit. Nec mirum. Occidentalium enim ecclesiarum pars bene magna ad aliarum ecclesiarum sanctitatem nunquam pervenisse neque superstitiones Gentiles plenè reliquisse videtur. Testis est Concilium Viberitantem quod paullo ante imperium Constantini magni A.C. 305 in Hispania celebratum est: cujus canones statum ecclesiæ illius non obscurè significant. Populi enim laxos mores cum alij plures canones contra impudicitiam lati tum hic indicat: Placuit prohiberi ne fæminæ in Cæmeterio pervigilent: eo quod sæpe sub obtentu Orationis latenter scelera committant. Superstitionem verò hi canones sapiunt. Siquis Clericus vel fidelis cum Iudæis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstinere ut debeat emendari. Rursus: Qui in Quadragesima aut Pascha cognoverit uxorem suam et noluerit abstinere ab ea, unum annum pœniteat, aut pretium videlicet 25 solidorum ad Ecclesiam tribuat aut pauperibus dividat. Si per Ebrietatem et sine consuetudine acciderit, 40 dies pœniteat. Iterum: Cæreos per diem placuit in Cæmeterio non incendi: inquietandi enim spiritus sanctorum non sunt. Canon hic a Gentili illa profectus est superstitione, quæ spiritus mortuorum circa sepulchra et loca ijs consecrata versare supposuit. Ex hac autem opinione in hujusmodi semichristianis diutius conservata, tandem invectus est in ecclesias stupidus ille sanctorum et reliquiarum cultus. Hunc præterea Canonem constituit eadem Synodus: Placuit in totum <17r> prohiberi Episcopis Presbyteris et Diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio abstinere se a conjugibus suis & non generare filios; quicunque verò fecerit, ab honore clericatus exterminetur. Et Ne Gentium Sacerdotibus cælibatui adstrictis, quales erant illi Apollinis Iunonis Dianæ et Vestæ, pietate cederent Sacerdotes Christiani, conditus videtur hic canon. Eo nihil antiquius de continentia Clericorum reperio. In Oriente saltem nuptiarum ante susceptam dignitatem vel contractarum vel ab episcopo concessarum usus hac tempestate clericis permissus erat, ut ex hoc canone Concilij Ancyrani Anno 314 celebrati constat: [20]Diaconi, quicunque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt velle se conjugio copulari, quia sic manere non possunt: hi si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod eis episcopus licentiam dederit. Quicunque sane tacuerint et susceperint manus impositionem professi se sic manere, et postea nuptijs obligati sunt, a ministerio cessare debebunt. < insertion from f 16v > ‡ Sic et Concilium Neocæsariense, hoc ipso tempore, constituit, Presbyterum si uxorem duxerit, gradum amittere. < text from f 17r resumes > Virgines igitur potissimum eligebat Oriens, at Maritos tamen non excludebat nisi ubi cum matrimonio conjuncta esset fidei violatio. ✝ < insertion from f 16v > ✝ Annis abhinc decem vel duodecim contra Eustathium quendam nuptias tam Laicorum quam Clericorum damnantem et ut multi vinculum conjugale solverent et continentiam profiterentur, auctorem existentem. Concilium Gangrense in Asia minori constituit hunc [21] canonem. Siquis de Presbytero qui uxorem duxit, contendat non oportere eo sacra celebrante, oblationi communicare, sit anathema. < text from f 17r resumes > Eodem fere tempore nonnulli in percelebri illo Concilio Nicæno Clericos maritos per Orientem ab uxoribus abstinere voluerunt ut narrant Socrates et Sozomenes: Hosio, ni fallor, qui concilio Eliberitano interfuerat, & in Concilio Nicæno primas obtinebat, id suadente. Sed restitit Paphnutius, et Consilium hunc tantum canonem contra mulieres extraneas constituit. [22]Interdixit per omnia magna Synodus, non Episcopo non Presbytero non diacono nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem; nisi forte aut matrem aut sororem aut amitam vel eas tantum personas quæ omnem suspicionem effugiunt. # < insertion from f 16v > # Decretum hoc, Pontificiorum nonnulli ad uxores clericorum etiam extendere satagunt, quasi et hæ inter mulieres subintroductas, et suspicionem scandalumque non effugientes, & propterea interdictas, numerandæ essent. Et ne tam dura Canonis interpretatio, quæque cum historia ecclesiastica pugnat, auctoritate careat; allegatur Basilius in [23] Epistola quadam, Paregorium presbyterum corripiens quod contra Decretum Nicænum uxorem apud se domi retineret. At horum pace non erat ea uxor sed vetula extranea quam <17v> Paregorius septuagenarius in domum suam ad res curandas receperat. De uxore Paregorij ne verbum quidem in tota Epistola. Adde quod Afri in Concilijs Carthaginensibus exponere solebant hunc canonem de solis fæminis extraneis. Et ut Afri sic Galli uxorem lecto tantum non domo interdicebant, ut patet e can. 3 Concilij Arelatensis circa annum 390 celebrati. Hi verò Romanam Ecclesiam hoc tempore sequi solebant. Nec patet aliam quamvis tam absurdam fuisse ut uxores domibus omnium clericorum expelleret.

Iam vero si in Concilio Nicæno agebatur de pudicitia clericorum, ut ex hoc canone patet. Si præter Episcopum Carthaginis & Legatos Pontificis Romani, aderat Hosius qui Concilio Eliberitano interfuerat et in Nicæno plurîma pollebat auctoritate, ut notum est. Quis dubitabit quin hic, (si nemo alius), patrijs et suiipsius consulens decretis: ubi de pudicitia clericorum agebatur, proposuerit quæstionem de uxore? atque adeo (ut etiam narrant scriptores ecclesiastici) eandem a Concilio rejectam fuisse? siquidem de solis extraneis fæminis latus sit canon. In Oriente igitur, continentia nuptorum nondum cœperat. Neque res ultra progressa est quàm ut qui, post susceptos absque concessâ nubendi veniâ sacros ordines, matrimonium contraherent, gradu exuerentur ut in deterius labentes & spem vel fidem forte datam fallentes. < text from f 17r resumes > <18r>

Interea in Occidentis partibus continentia clericorum ex Hispania in Italiam aliasque regiones dimanat, si non prius in Italia pullulavit. Nam Siricius Papa Romanus in cap. 7 epistolæ ad Himerium in Hispania Tarraconensem episcopum, initio anni 385 datæ, prohibet cum uxore commercium ijs qui sunt in sacris. Ex quo videatur hunc morem in sede Romana magis obtinuisse quam apud Hispanos et inde auctoritatem et confirmationem apud alios accepisse. Eandem Legem Innocentius I & Leo I sæpius confirmarunt. Hinc et Ambrosius in epistola 82 ad Vercellences, ait: Apostolus unius uxoris virum præcepit – non ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate: habentem enim dixit filios non facientem. < insertion from f 17v > Cæterum si non ante Concilium Eliberitanum, Saltem tempore Liberij Papæ qui anno 350 sedere cœpit, hanc consuetudinem apud Italos viguisse probabile est: eo quod Liberij illius hoc extet [25] decretum. Abstinendum est in his sacratissimis quadraginta diebus a conjugibus & caste & pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti dies transigantur donec perveniatur ad diem sanctum Paschæ: quia pene nihil valet jejunium, quod conjugali opere polluitur, & quod orationes, vigiliæ & eleemosynæ non commendant. Germani sunt fratres et naturâ conjunctissimi, continentia Laicorum tempore quadrigesimali & continentia Clericorum omni tempore. Si illius jejunium, etiam hujus omnia officia sacra, (quorum aliqua septimis diebus aliqua quotidie peraguntur aliqua omni tempore accidere possunt,) opere conjugali polluentur. Imò in clericis potior est ratio. Hi in sanctiori munere sanctiores & puriores esse debent. Proinde ut ab Hispanis in Concilio Eliberitano Continentia utriusque, tam Clericorum per omne tempus quam Laicorum per Quadragesimam, injuncta est: sic non est dubium quin reliquis in ecclesijs, similis utriusque continen <18v> tia simul pullularit, si non Clericorum continentia surrexit promptior. Qui Hispanorum Canonem unum amplecteretur haud alterum fastideret. Hic erat igitur status Italiæ 🅇 Cæterum pag. sup. < insertion from f 18r > 🅇 Cæterum Concilium Taurinense in Italiæ confinio, anno 397, constituit tantum ut [26]Ordinati qui in ministerio genuerunt filios, non ad majores gradus ordinum permittantur. Res igitur hic nondum eo progressa erat ut gradu Clericatus privarentur qui filios generabant. In Gal < text from f 18v resumes > In Gallijs [27] Concilium Arelatense circa annum 390 decrevit, Assumi aliquem ad sacerdotium non posse in vinculo conjugij constitutum nisi fuerit promissa conversio. Et ante annum 355 Hilarius fit Episcopus Pictaviensis uxorem habens et filiam quæ ad usque reditum ejus ab exilio superstites erant, ut refert [28] Fortunatus. Et tamen Sozomenes lib. 3 c. 14, catalogum celebrium Monachorum vitamque, ut loquuntur, philosophicam id est monasticam hoc tempore sequentium virorum contexens, hunc numerat inter cæteros. Et Martinus discipulus ejus monasterium sibi condidit anno 355. Refert et Fortunatus eundem Hilarium vitam cœlibem adeo in pretio habuisse ut Filiæ sponsum appetentis nuptias distulerit expectatione sponsæ nobilioris, tandemque precibus obtinuerit ut ea ad sponsum Christum ex hac vita migraret. Vsque eò jam creverat hæc superstitio in Gallijs. Ad Afros ✝ < text from f 18r resumes > ✝ Ad Afros præterea A.C. 385 literas dedit Siricius Papa præcipiens ut Sacerdotes & Levitæ cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio divino quotidianis necessitatibus occupantur. Et id suadet ex his locis scripturæ perperam applicatis. Abstinete vos ut vacetis orationi, 1 Cor. 7. Omnia mundis munda: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, Tit. 1. Qui in carne sunt Deo placere non possunt. Rom. 8. Hac Epistola tamen Pontifex non tam introduxit consuetudinem quam prius introductam confirmavit. Namque Concilium Carthaginense anno 398 constituit hunc Canonem: [30]Cum de quorundam Clericorum,quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur: placuit, quod & in diversis Concilijs firmatum est, ut <19r> subdiaconi qui sacra ministeria contrectant, et Diaconi et Presbyteri, sed et Episcopi secundum priora statuta, etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse: quod nisi fecerint ab Ecclesiastico removeantur officio. Cæteros autem Clericos ad hoc non cogi nisi maturiori ætate. Quæ ultima verba, ab Concilij Carthaginensis anno superiore celebrati hoc illustrantur canone: [31] Lectores ad annos pubertatis legant, deinceps autem nisi uxores, custodita pudicitia, duxerint aut continentiam professi fuerint, legere non sinantur. # < insertion from f 18v > # Igitur ante annum 398 Afri superstitionem hanc diversis Concilijs firmaverant. Imo multo ante. Namque anno 419 in alio [32] Concilio Carthaginensi Aurelius Episcopus Carthaginensis dixit: Cùm præterito Concilio de continentia tractaretur, – clericos complacuit continentes esse in omnibus quo possint simpliciter quod a domino postulant, impetrare; ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Faustinus Legatus Ecclesiæ Romanæ, dixit. Placet ut Episcopus presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiæ custodes ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est, Placet ut in omnibus pudicitia custodiatur qui altari inserviunt. Vides hic originem hujus apud Afros consuetudinis, e memoria senum jam excidisse, ita ut a Patribus suis per Apostolicam traditionem se accepisse crederent. Vnde tempore Constantij aut citius eam hic cœpisse non immeritò statuitur. Probabile est autem eam Imperante Constantino magno introductam fuisse, tunc cum Donatistæ Africam pene omnem occupabant, et reliquorum manuplus <19v> ab Episcopo Romano cæterisque per Italiam et Galliam episcopis pendens, tum baptismum hæreticorum, tum quicquid Europæis visum est, recipere cogeretur. < text from f 19r resumes > Hic erat igitur status Occidentis.

In Oriente eadem jam quoque obtinuisse Chrysostomus, Hom. 2 de Patientia Iob, sic insinuat. Vnius, ait, uxoris virum, non ea ratione ut id nunc in ecclesijs observetur: oportet enim omni prorsus castitate sacerdotem ornatum esse. Et ante Chrysostomum Epiphanius, in Hæres. 59 c 4, Ecclesiæ statum generaliter describens, ait: Hæc eum qui adhuc in matrimonio degit ac liberis dat operam, tam etsi unius sit uxoris vir, neutiquam tamen ad Diaconi Presbyteri Episcopi aut Hypodiaconi ordinem admittit, sed eum duntaxat qui unius ab uxoris consuetudine sese continuerit aut ea sit orbatus: Quod in illis locis præcipuè fit ubi Ecclesiastici canones accurate servantur. Atenim, dices, nonnullis adhuc in locis Presbyteri Diaconi et Hypodiaconi liberos suscipiunt. Respondeo, non illud ex Canonis auctoritate fieri, sed per remissas cogitationes quæ nonnunquam hominibus contingunt. Et similiter in fine lib. de Hæres. in expositione fidei, inter doctrinas et consuetud{ines} Catholicas, hanc recenset. Sacerdotium, ait, ex virginum ordine præcipuè constat, aut si minus ex virginibus certe ex Monachis. Sin autem ex Monachorum ad illam functionem obeundam idonei non præsto sint, ex his creari <20r> sacerdotes solent qui a suis se uxoribus continent aut secundum unas nuptias in viduitate versantur. Hæc Epiphanius: ex quibus verum esse sentias quod Hieronymus itidem in libro adversus Vigilantium Anno 404 generaliter protulit: Quid facient, inquiens, Orientis Ecclesiæ? Quid Ægypti et sedis Apostolicæ? quæ aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes; aut si uxores habuerint mariti esse desistunt. Cæterum cum Epiphanius libros suos de hæresibus edidit Anno 374, in quibus (ut supra) affirmat clericos ab uxoribus se continere in illis præsertim locis ubi canones ecclesiastici observantur: patet hujusmodi canones ante annum illum 374, tam in Orientalibus quàm in Occidentalibus concilijs, constitutos fuisse, & legem ecclesiasticam jam tum universalem evasisse. Cum igitur hi canones non nisi post Concilium Nicænum condi potuerunt; Occidentalium vero a quibus hic mos in Orientem venit, confœderati erant Ægyptij soli et qui per Orientem Athanasio adhærebant: hinc talis non immeritò conflatur sententia. Quod Athanasius Imperante Constantio, in Occidente diutius commoratus, et Provincias ejus Italiam Galliamque lustrans, & mores observans, nec non Hosij usus consuetudine hunc morem continentiæ qui a tempore Concilij Eliberitani (si non citius) in Occidente viguerat, ut pium & proposito monastico affinem perdidicit. Deinde post Concilium Sardicense domum rediens, ut monachismum ex Ægypto prius transtulerat in Occidentem, sic Occidentalem continentiam jam secum vicissim defert in Ægyptum. Et post mortem Constantij per Orientem, una cum fide sua propagari curavit; occidentalibus quibusdam ut Eusebio Vercellensi & Lucifero Calaritano, qui tunc in Oriente versabantur, negotium promoventibus, & Concilijs Athanasianorum quæ subinde per Orientem & Ægyptum conveniebant, in canones referentibus.

Ex eo igitur tempore hæc Lex evasit universalis: sed quam aliena tamen sit a vera religione disce ex Augustino. Hic in fine lib 2 de <21r> adulterinis conjugijs sic loquitur. Dixit Dominus, Omnis qui dimiserit uxorem suam præter causam fornicationis facit eam mœchari. Vtique propterea quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est mœchari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit, et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit. Sed quis nesciat quàm sint rarissimæ quæ ita pudicè vivant cum viris, ut etiam si ab eis dimittantur alios non requirant. Hæc Augustinus in causa Laicorum, cui suppar est causa Clericorum de qua agimus. Et ne putes Clericos nuptos consensu uxorum se continuisse, audi præterea quid Augustinus de hac re in eodem tractatu perscribit. Quando, inquit, eos qui uxores dimiserunt terremus ne adulterinis conjugijs hærendo pereant, solemus eis proponere continentiam clericorum: qui plerumque ad eandem [continentiæ] sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem domino adjuvante perducunt. Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum, populorum violentia caperemini, nonne susceptum castè custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a domino de quibus nunquam ante cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consoletur. Respondemus, et vos timor amplior moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repentè atque inopinanter impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christo fulgere: quanto magis vos adulteria cavendo vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere sed in Gehennæ ignibus ardere. Quanto igitur melius fuisset solos cœlibes in Clerum cooptare, ut jam faciunt Pontificij (etsi neque hoc laudaverim) quàm illos disjungere quos deus conjunxit, & Christus a nemine disjungi mandavit. Sed placuit Doctoribus Athanasianis leges Christi legibus contrarijs dissolvere et sub falsa specie castitatis castissimas <22r> nuptias in adulteria convertere: quorum quidem non adulteri soli sed Athanasiani omnes, quotquot vel legibus ferendis vel ijsdem exequendis aut operam dederunt aut assensum.

Imò verò neque monachorum institutum ut castum admodum laudaverim. Continentia non est cujusque, neque votum continentiæ nimis suadendum ne multi in eam vitæ rationem præcipites trahantur quam sustinere nequeunt, ex uno legitimo et casto matrimonio in gemina incidant scelera tum voti violationem, tum fornicationem in corde, si nihil ultra. Sed neque votum tutissima est ad castitatem via. Incontinentia resistendo magis fervet. Declinando vinces, occurrendo et reluctando vinceris. Si cupiditates jam superasti et securus es, vove. Sin minus, melius est incontinentiam libere negligere voto uxorem quidem depelles, incontinentiam verò augebis. Votum enim inducet cogitationes de castitate servanda: Ex cogitationibus emergent luctæ cum impudicitia: & ex luctis vel vulnera vel mors. Castiores sunt et Angelis similiores qui de castitate et impudicitia nunquam cogitant vel non nisi obiter tantum, sed mentem circa meliora in quibus tuta est pietas, occupatam tenent. Quod quidem ijs haud feliciter succedet qui in votis servandis multum occupantur.

Sed ne verba dare videar, argumentum sumite ex malo successu voti monastici: quod quidem ob rei turpitudinem unâ et alterâ instantiâ attingere satis erit. [33]De Mose celebri quodam monachorum patre in eremo Ægypti, Palladius hæc narrat. Beatum, inquit, Mosem adorti sunt Dæmones ad fornicatoriæ intemperantiæ impellentes eum consuetudinem: qui usque adeo ab ipsis fuit tentatus, ut parum abfuerit quin eum ab instituto dimoverent. Cum autem accessisset ad magnum Isidorum qui sedebat in Scete, tertio ad eum retulit de bello fornicationis. Cui respondet sanctus. ne conturberis ô frater sunt principia: et ideo te vehementius invaserunt priorem requirentes consuetudinem. <23r> Sicut enim canis cum assueverit in macello ossa rodere non recedit a consuetudine; sed si fuerit clausum macellum & nemo ei dederit, fame enectus non amplius accedit: sic tu quoque si permanseris in tuæ continentiæ exercitatione, mortificans membra tua quæ sunt supra terram, & excludens ab ingressu ingluviem quæ parit intemperantiam, ægre ferens dæmon, ut qui cibos non habeat qui accendant, a te recedet. Cum ergo secessisset Christi servus Moses & ab illa hora seipsum inclusisset in cella, maxima in omnibus exercebatur tolerantia, maxime autem in abstinentia a cibis. ut qui nihil aliud sumeret, præter panis sicci uncias XII, plurimùm operans, & quinquaginta orationes quotidie peragens. Porrò autem quamvis suum macerasset corpusculum permansit tamen inflammatus et præcipuè in somnis. Cum autem surrexisset convenit alium monachum sanctum probatissimum, & ei dicit. Quid faciam Abba? Rationi meæ tenebras offundunt somnia animi, ut qui eis ex veteri consuetudine delecter. Dicit ei ille sanctus: Non cohibuisti mentem tuam a visis quæ in somnis versantur, ea de causa hæc sustines. Fac ergo quod dico. Dede te paulatim vigiliæ, & ora sobrius; & ab his citò liberaberis. Cùm hoc autem monitum audisset vir præclarus tanquam ab eo qui erat artifex experientia, in cellam reversus, dixit se, quod quidem sua sciat conscientia, tota nocte non dormisse, non orationis prætextu genu flexisse ut somni fugeret tyrannidem. Cum annis igitur sex mansisset in cella, totas noctes stans in medio cellæ, & Deum orans assiduè et non claudens oculos, non potuit intemperantem vincere cupiditatem. Revera enim non potest verè castigari cupiditas. Cum enim seipsum tabefecisset laboribus, turpem illam affectionem non potuit subigere. Pergit deinde Palladius narrare quomodo Diabolus Mosem contra incontinentiam laborantem clavo percussit, & quomodo Isidorus cum tandem conveniens dixit: Cessa deinceps frater Moses <24r> contendere cum Dæmonibus: & ne sic eis insultaveris Est enim modus quoque fortitudinis in exercitatione. Is autem respondet: Non cessabo cum eis pugnare, donec mihi cessaverit phantasia somniorum. Tunc ei dicit Isidorus: In nomine Domini nostri Iesu Christi ab hoc temporis articulo cessarunt turpia tua somnia. Ne gloriaveris, ut qui tua exercitatione vicisses afflictionem, ideo vehementer in te suam exercuit potestatem, ad tuam utilitatem, ne incideres in animi elationem. Ita Palladius. Nimirum tam difficile erat libidinem per exercitationem monasticam superare, ut ignis magis accensus tandem sine miraculo extingui non posset. Vel fortè cùm non posset extingui, senex tandem nomini consulens, extinctum simulabat. Hic enim, ob monasticam exercitationem non obstante impudicitia inter monachos principales numeratus est ita ut gratiam contra dæmones habere diceretur & a turba monachica appellaretur magnus, ut refert idem Palladius. Similis est historia Abbatis Eliæ,[34] qui curam gerens monasterij trecentarum fæminarum et immundis cogitationibus exagitatus, narrabat sibi tres angelos in somnijs apparuisse et quasi testiculos ejus execuisse. Ex quo cogitationibus liberatus est, monasterium caste rexit. Sed referam potius quæ de seipso et Abbate quodam Ægyptio Pachon nomine refert Palladius. Pachon, inquit, cum pervenisset ad annum septuagesimum, sedebat in [35] Scete. Accidit autem ut ego, pergit Palladius, vexatus ab affectione fæminæ cupiditatis, cogitationibusque & visis nocturnis, ferrem difficulter. Cumque parum abesset quin propter hanc tentationem exirem e solitudine, quod me hæc animi perturbatio ageret vehementissimè, vicinis quidem meis rem non exposui, sed neque meo magistro Evagrio: sed latenter veniens in solitudinem, quindecim diebus versatus sum cum patribus senescentibus in solitudine quæ erat in Scete. Inter quos incidi etiam in sanctum virum Pachonem. Cum ergo invenissem sinceriorem & magis versatum <25r> {in} exercitatione, ausus sum ei meum animum aperire Dixit autem mihi ille sanctus: Ne tibi videatur res mira et aliena. Hoc enim non tibi accidit ob delicias ocium que et negligentiam. Nam et mores tibi ferunt testimonium & penuria eorum quæ sunt necessaria & quòd nulla sit hic tibi consuetudo cum fæminis, sed potius hoc tibi accidit ab adversario ob studium virtutis. Est enim triplex hostis qui impellit ad fornicationem. Aliquando enim nos caro invadit luxurians & quæ nimis lautè et delicatè est curata. Aliquando autem in nos insurgunt motus animi propter cogitationes. Aliquando autem ipse quoque dæmon in nos exercet tyrannidem propter invidiam. Nam ego quoque multa observans hoc inveni. Ecce me ut vides hominem senem. Cum jam quadragesimum annum degam in hac cella, curam gerens meæ salutis, & ad hanc ætatem pervenerim, tentor usque in hodiernum diem & juravit dicens. Iam duodecim annis postquam transegi annum quinquagesimum, nullam diem nec noctem intermisit qua me non invaserit. Cum itaque suspicatus essem Deum a me recessisse quandoquidem tanta in me Dæmon uteretur potestate, potius delegi mori absque tentatione quam vitio affectioneque corporis me turpiter gerere. Egressusque a cella mea, & obiens solitudinem, inveni speluncam Hyænæ. In quam speluncam me nudum immisi toto die, ut feræ egressæ me devorarent. Postquam autem fuit vespera – egressæ feræ me a pedibus caput usque odorati sunt, circumlingentes. Cumque expectarem fore ut devorarer a me recesserunt. Existimans ergo Deum omninò mihi sparsisse in cellam meam redij. Cum autem se paucis diebus continuisset Dæmon, me est adortus vehementius quam antea ut parùm abfuerit quin blasphemarem. Transformatus enim cum esset in <26r> puellam Æthiopissam, quam in mea juventute videram æstate spicas legentem, ea mihi visa est meis insidere genibus, meque usque adeo commovit, ut putarem me cum ea coivissse. Furore ergo percitus impegi ei colaphum, eaque sic evanuit. Desperabundus igitur egressus sum pererrans vastam solitudinem & inveni parvam aspidem. Hanc ut vel sic morsus morerer frustra admovi genitalibus. Post hæc autem audivi vocem dicentem mihi in mea cogitatione: Abi Pachon, decerta. Ideo enim permisi in te tantam exerceri potestatem ne tibi esset elatior et arrogantior spiritus, perinde ac ipse posses hanc superare affectionem: sed tuam agnosceres imbecillitatem, & in tuæ vitæ instituto nunquam haberes fiduciam sed recurreres ad Dei auxilium. Sic autem admonitus et confirmatus ad cellam sum reversus, et deinceps sedens cum fiducia & nullam belli curam gerens, reliquos dies egi in pace. Dæmon autem cum cognovisset meam ejus despicientiam pudore deinceps affectus ad me non accessit amplius. His verbis cum ad luctam adversus Satanam me confirmasset, & adversum dæmonem fornicationis me instruxisset, dimisit, jubens ut forti animo me gererem in omnibus. Hucusque Palladius de seipso et Pachone: de magno inquam Pachone, quem præ vicinis suis, præ magistro, præ omnibus per eremum patribus senio confectis & longa disciplina ad perfectionem evectis, ut sinceriorem & magis versatum in exercitatione Palladius elegit cui pectoris aperiret secreta. Hic tantus vir per tot annorum exercitationes belluam libidinis irritavit magis quam vicit: neque se a pravis istis cupiditatibus liberare potuit, donec senio confectus easdem frustra impugnatas, negligere et contemnere cœpisset, nullam belli curam amplius gerens. Hoc tandem pacto cupiditates per diuturnitatem luctarum confirmatæ, imminui cœperunt, non penitus <27r> cessare: nam ad ipsum usque diem quo hæc narrabat, vir septuagenarius confessus est se tentari. Atque hi duo Moses et Pachon Athanasij erant contemporanei. Similia et Hieronymus, magnus, inquam, ille Hieronymus, de se narravit. [36]Dum essem juvenis, inquit, et solitudinis me deserta vallarent: incentiva vitiorum ardoremque naturæ ferre non poteram, quem cum crebris jejunijs frangerem, mens tamen cogitationibus æstuabat. Et alibi: [37] O quoties inquit, ego ipse in eremo constitutus et in illa vasta solitudine quæ exusta solis ardoribus horridum monachis præstat habitaculum putabam me Romanis interesse delicijs. Sedebam solus quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia, & squalida cutis situm æthiopicæ carnis obduxerat. Quotidie lachrymæ quotidie gemitus, et siquando repugnantem somnus imminens oppressisset: nuda humo ossa vix hærentia collidebam. De cibis verò et potu taceo cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur, & coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego qui ob gehennæ metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, sæpe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejunijs et mens desiderijs æstuabat in frigido corpore, et ante hominem suum carne præmortuâ, sola libidinum incendia bulliebant. – Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. Vsque eò torquebatur Hieronymus his cogitationibus: nec tamen ijsdem ante senectutem se liberare potuit. In Prœmio enim ad Comment. 2 in Amos, senio jam confectus, & senij infirmitates enumerans, ut tormina stomachi, podagræ chiragræque dolores & similia; subjungit: In comparatione tolerabilius sustinebo morbos, dummodo una et gravissima domina libidine caream. Patitur quidem et senectus nonnunquam in <28r> centiva vitiorum: nullusque juxta Sanctum Cyprianum diu tutus est, periculo proximus. Sed aliud est titillari, aliud obrui voluptatibus. Ibi cum Apostolo adolescentia loquitur, quæ novit virentis corporis necessitates: Quis me liberabit de corpore mortis hujus. Hic autem rarò inter emortuos cineres scintilla sublucens reviviscere nititur, & tamen incendia non potest suscitare. Quamobrem, Pammachi, cano jam mecum capite impetra mihi a domino ut comitem mihi merear habere sapientiam. Hæc Hieronymus qui se manu suâ scribendi labores præ senio ferre jam ultra non posse testatus est, et usque ab adolescentia passionibus per eremi duritiam bellum indixerat, ut [38] alibi scribit: Dum essem adolescens, inquiens, imò penè puer, et primos impetus lascivientis ætatis eremi duritiâ refrenarem. Iam post tanta exempla quis majora desideret, et tamen si vitas summorum inspexeris quas eorum amici in exemplum descripserunt, et calamo adulatorio nihil non grande delineantes, in plusquam heroicas evexerunt: etiam in his immanium cum spiritu fornicationis luctarum invenies vestigia. Adeo scilicet infixum fuit pectoribus monachorum, conflictum cum spiritu fornicationis subeundum esse, ut Heroem sine hac lucta accuratè depingere non possent. Hilarion fundator fuit et eruditor monasticæ professionis in Syria perinde ac Antonius in Ægypto, et vitam ejus ut omni ex parte mirabilem descripsit Hieronymus. Verum ut professionem hanc inijt, invidus & ægre ferens diabolus, inquit Hieronymus, titillabat sensus ejus, & pubescenti corpori solita voluptatum incendia suggerebat. Cogebatur tyrunculus christi cogitare quod nesciebat, et ejus rei animo pompam volvere, cujus experimenta non noverat. Iratus itaque sibi & pectus pugnis verberans quasi cogitationes cæde manûs posset excludere: Ego, inquit, aselle faciam ut non calcitres: nec te hordeo alam sed paleis: Fame te conficiam <29r> et siti: gravi onerabo pondere: per æstus [39] indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciviam cogites. Et paulo post. Multæ sunt tentationes ejus, & die noctuque variæ dæmonum insidiæ: quas si omnes narrare velim modum excedam voluminis. Quoties illi nudæ mulieres cubanti, quoties esurienti largissimæ apparuere dapes? Pachomius fundator fuit vitæ cænobiticæ, & septem millium monachorum pater evasit, legesque institutionis æri incisas ab Angeli manu accepisse dicitur, et ut angelus ipse ab [40] Auctore vitæ celebratur. Huic igitur Viro tanto, institutum cænobiticum molienti, diabolus (inquit auctor ille) vehementer cœpit obsistere, stridensque super eum dentibus, velut singularis ferus, tentationes ei varias excitabat. – Frequenter enim [nequissimi spiritus] cùm resideret ad mensam, Deoque gratias ageret, apparebant illi in habitu pulcherrimarum mulierum, specie differentium, et procaci ac fœda nuditate conspicuæ, eidem adstare videbantur. Et ne spiritum fornicationis facile cessisse credas, non fuere hæc ebullientis juventutis phantasmata. Multum temporis consumpserat Pachomius in Monasterio ante visionem Angeli; exinde multum temporis cum Palæmone quodam; postea quindecim annos & amplius cum fratre: Tunc demum discipulos collecturus, hæc vidisse narratur; in senectutem igitur jam declinans. Ex his vero molestiam quidem illum sensisse scribit Historicus, molimina tamen diaboli clausis oculis protrivisse. Fælix Pachomius qui talia videre vel potius imaginationis vehementia illæsus et innocens formare potuit, idque frequenter; imò et diutissime; Nam in ultima se <30r> nectute visionem habuit fæminæ excedentis omnem humanam pulchritudinem, ut idem narrat historicus. Porro Antonius et pater et exemplar omnium monachorum fuit et tamen ejus lucta prima (ut refert Athanasius in vita ejus) erat cum nocturnis illecebris cum sordidis cogitationibus interdiu a diabolo injectis, cum titillatione carnis, cum mulieris forma nocturna, cum mollitie voluptatis, cum spiritu fornicationis eum sæpe turbante. Quid igitur de inferioribus monachis sentiamus? Si monachorum Patriarchæ tres, quorum singuli etiam spiritu prophetiæ et miraculis innumeris per orbem universum apprimè clarebant, in arenam descenderint, quis luctam effugere expectaret? Quis tantis viris melior esse cuperet aut certamen speraret effugere quod in horum vitis legerat: maxime in vita Antonij quæ tanquam lata lex ab omnibus imitanda promulgabatur? Imo & Monachorum institutum erat affectiones et animi perturbationes domare. De his et scribere et sermones miscere solebant. Huc tendebat omnis exercitatio monachica, jejunia, vigiliæ laborum tolerantia. Et perfectus erat, non qui passionibus jam superior in Eremum venerat, sed qui per exercitationem passiones vicerat, vel saltem in vincendo multum desudaverat. Nam et quo quis ab adversario magis tentatus fuerat & per exercitationes fortius decertaverat eo peritior et sapientior et perfectior est habitus.

Et bonum quidem est passionibus esse superiorem. Possunt et nonnullæ passiones quasi per vim superari. Sed qualis est hæc decertatio cum libidine? Certe quæ passionem non tam extinguat quam accendat, et ex casto incastum ex incasto incastiorem facilè efficiat. Quis enim vel castissimus, in eremum veniens & exercitationes monachorum continuò habens ob oculos, atque has ob vincendas cupiditates, susceptas esse cognoscens, non incideret in cogitationes de servanda castitate deque fugienda impudicitia. Hæ vero cogitationes quamvis initio castissimæ si tamen crebræ essent (et creberrimæ forent commoranti in eremo) haud semper innocentes manerent. Post primum verò lapsum pollutus animus & impotentior <31r> jam factus minus resisteret, nec tandem impingendi modum inveniret. Et quo se jam vertet vir infelix? An continentiæ se voto devinciet? At votum ipsum cogitationes multas superinducet & passio per vim suppressa magis ferociet. Solis castis votum competit. An se ad exercitationem monasticam conferet? At cella, solitudo, habitus, fames, sitis, vigiliæ exercitatio omnis causam horum perpetuo revocabunt in memoriam: eoque sæpius et vehementius quo ipsis magis incumbet. Mens languida est lassa devotioni minus attendet, impressionibus varijs facilius cedet & omnem in partem vaga impelletur. Somni suspensio vim imaginationis intendet ut fit in febriculosis, phreneticis, alijque qui nimijs vigilijs franguntur. Vnde noctu somnia perpetua, interdiu phantasmata crebra, eaque vivida quasi res ipsæ in substantijs suis coram sisterentur. Ex quo monachorum de varia dæmonum apparitione relationes illæ innumeræ. His igitur exercitijs scintilla libidinis non tam extinguetur quam per excitatos cogitationum ventos in incendium ingens promovebitur. Neque jam facile cessabit flamma priusquam materia per ætatem consumatur. Bellua hæc per vim superari non potest, sed per aversionem & fugam tantum declinari. Cogitationes de pudicitia ipsa plurimùm fugiendæ sunt et animus ad meliora convertendus in quibus tuto hærere possit. Serpens est enim libido qui prætereuntem et oculos avertentem fugit innoxius, contemplantem varia cogitationum perturbatione commovet, insectantem verò et colluctantem vicissim adoritur et pectus omne veneno inficit. Qui vero per votum, per jejunium immoderatum per vigilias nimias, per luctantium quotidianam societatem & similia, cogitationes intendit in castitatem hoc est in victoriam de libidine, is non fugam ornat sed pugnam, neque belluam nisi longo tempore, labore maximo, undique sauciatus, sanie perfusus, & fætore vulnerumque doloribus in posterum gravandus, miserrimus tandem superabit. Et rem ita se habere non tantum ratio sed etiam experientia monachorum confirmat. Apud hos enim recepta fuit <32r> opinio invidum Diabolum tentationibus magis desævire in Monachos ob sanctitatem professionis quam in cæteros mortales idque ut has a proposito tam excelso deturbet præsertim si splendidè se gerant, ne sic scilicet exemplo alios ad idem virtutis studium invitent: Deumque hoc permittere ne sancti professionis et exercitationis, gloria nimis attollerentur et superberentur. Quae quidem opinio non aliunde nata est quàm quod monachi se post susceptam professionem magis tentationibus agitari sentirent quam ante, atque eo magis quo fortiùs decertabant. Opinionis illius instantias nonnullas jam ante habuistis. Quibus adde quod Athanasius qui monachorum statum optimè noverat, ex eorum & suiipsius sensu tentationes diabolorum sic describit. < insertion from f 32v > Cum Athanasio consentit Pachomius de quo refert [43] Ruffinus quod Frequenter dicebat fratribus: Quia (sicut mihi testis est Dominus Deus) sæpe audivi immundos spiritus dæmonum loquentes inter se diversas ac varias artes suas quas contra servientes Deo maximè contra monachos habent. Et hoc se ex fratribus audivisse affirmat Ruffinus: qui et [44] hanc refert historiam. Quidam frater, inquit, requisivit Abbatem Sisoium, dicens: Putas, Abba, sic modo persequitur nos diabolus sicut antiques patres? Respondit [Sisois:] Magis nunc persequitur nos, quia appropinquante pœnarum tempore magis angustiatur; nec tamen infirmos quosque dignatus appetere quos ubi voluerit cito subvertit, sed fortes viros ac magnos aggreditur. < text from f 32r resumes > Cum vident, inquit, Christianos omnes maximè verò Monachos laboris studio progressus facere; primùm adoriuntur & tentant, positis in semita obstaculis. Obstacula autem ipsorum sunt improbae cogitationes quas suggerunt. Neque est quòd eorum minis terreamini: precibus enim & jejunijs fideque in Dominum, illicò ipsi cadunt. Nec lapsi quiescunt, sed rursus vafrè ac dolosè adventant: ac si apertè obscœnas voluptate cor inescare nesciant alia aggrediuntur via & visorum figmentis terrorem injicere nituntur induendo formam fæminarum bestiarum serpentium, prægrandium corporum et multitudinum <33r> militarium. Et sic devicti alio rursus modò accedunt, vaticinandi scientiam sibi vindicant, futuraque prædicendi: adeo etiam proceros sese ostentant ut qui tectum altitudine attingunt, immensaeque {sunt} latitudinis – ultimò principem Dæmonum secum adducunt, &c. Hæc est tentationum series quam exercitatio monastica, flagrantes libidines, tandem et melancholiam deliriumque & quæ hæc sequuntur vivida rerum terribilium phantasmata inducens, finxit ab omnibus subeundam, qui per labores et certamen ad virtutis culmen aspirant. Sic et in vitis patrum[45] a Pelagio quodam latine redditis , Antonius dixisse fertur: Quia non permittit Deus bella excitari in generatione hac quoniam scit quia infirmi sunt et portare non possunt: perspicue declarans quod Monachi tentationibus magis agitantur quam sæculares, et ex Monachis illi maximè qui fortius decertando ad majora aspirant Item Abbas Ioseph Thebæus dixisse fertur [46] Quia tres ordines sunt honorabiles in conspectu Domini. Primus est quando homo infirmatur, & adjiciuntur ei tentationes & cum gratiarum actione suscipit eas. Ex hujus itaque sententia quando monachus per exercitationem infirmatur, adjiciuntur ei tentationes, & hic est primus gradus perfectionis. Simile est quod cum Monachus quidam [47] aliquantum profecerat ita ut primo quotidie jejunaret dein biduanas, tandem semel in hebdomada cibum cuperet: demum ad majora aspirans supplicavit Abbati suo, dicens: Rogo te Abba ut dimittas me et vadam in eremo. Eremetici enim perfectiores habiti sunt quam cænobitici: ita ut qui ex cænobiticis majorem fecissent progressum ad vitam solitariam sæpe aspirarent. Respondet igitur Abbas: Fili noli hoc cogitare, non potes sufferre talem laborem, & præterea tentationes diaboli & versutias ejus et cum contigerit tibi tentatio non invenies ibi qui te consoletur a perturbationibus inimici quæ tibi illatæ fuerint. Sensit igitur Abbas iste magis certantes magis tentati <34r> onibus impugnari, et quidem solitarios magis quàm cænobitos. Ad eundem modum [48]cùm interrogaret Abbas Abraham Abbatem Pastorem, dicens: Quare me sic dæmones impugnant? dixit ei Abbas Pastor: Te impugnant dæmones? Non pugnant nobiscum dæmones quando voluntates nostras facimus, quia voluntates nostræ dæmones factæ sunt & hæ sunt quæ tribulant nos ut faciamus eas. Si autem vis scire, quales sunt cum quibus dæmones pugnant; cum Mose et similibus ejus. Perfectiores itaque tentationibus cogitationum magis laborare vult Pastor, ita ut ex malarum cogitationum ingruentium numero et impetu progressum & perfectionem suam monachus æstimet, & solos perfectissimos, ut Mosem, his maximè agitari. [49]Huic affine est quod cum frater cuidem seni diceret. Nihil pugnæ video in corde meo: Respondit senex: Tu sic es velut quadrigemina porta ut quicunque voluerit intret unde voluerit in te, et unde voluerit exeat, & tu non intelligis quæ aguntur. Nam si haberes januam et clauderes eam, nec permitteres intrare per eam cogitationes malas; tunc videres stantes foris & pugnantes adversum te. Item illud Cyri Alexandrini abbatis, [50]qui de cogitatione fornicationis interrogantibus ita respondit: Si cogitationes non habes, spem non habes quoniam si cogitationes non habes opera habes. Hoc autem est, quia qui cogitatione adversus peccatum non pugnat, neque contradicit, corporaliter peccat. Qui autem corporaliter peccat cogitationum molestias nullas habet. Hæc est mirabilis Philosophia Monachorum. Certe pudici qui <35r> neque cogitationibus impugnandis hoc est irritandis invigilant, neque ijsdem in sinu suo dant locum, sed procul visas fugiunt & mentis aciem in alia mox convertunt objecta, certe cogitationibus his multò minus infestantur quam solet impurum vulgus. At monachorum experientia eos docuit quod qui e plebibus imò et e fornicantium turba ad monachismum convertuntur & more monachico cogitationibus impugnandis operam dare incipiunt, ijsdem jam plus agitantur & concutiuntur quam ante: idque in tantum, ut præ motibus quos jam sentiunt motus priores non tam motus quam tranquillitatis quidam status videantur. His adde quod [51] Palladius de Hellene Anachoreta percelebri narrat. Rogavit, inquit, Hellenum quidam ex fratribus, volens una cum eo degere in deserto. Eo autem dicente non posse illum sustinere tentationes dæmonum, is contentiosius se omnia toleraturum asseveravit. Cum eum autem excepisset, jussit habitare in alia spelunca. Ad eum autem noctu adventantes dæmones, eum suffocare aggrediebantur, cùm eum primùm turpibus perturbassent cogitationibus. Habes hic tum Helleni sententiam tum confirmationem ejus per experimentum. Similis est doctrina Abbatis Theonæ apud [52] Cassianum. Cum enim Cassianus alijque monachi Theonam interrogassent cur interdum remissius jejunantes levioribus carnis hujus aculeis titillemur, & nonnunquam districtius abstinentes, afflicto exhaustoque corpore incentivis acrioribus urgeamur ita ut experrecti reperiamus nos humorum naturalium egestione respersos. Respondet Theonas: nos utilitati carnis ac spiritus egregiè consulentes, fraudulentissimi hostis ita impugnat invidia, ut dum dejicere fiduciam conscientiæ nostræ nosque velut reatu aliquo humiliare conatur, illis præcipuè diebus quibus majore integritatis merito desideramus divino placere conspectui absque ullo quidem carnis pruritu, mentisve consensu, nec per illusionem phantasmatis alicujus, sed tamen <36r> simplici fluxus illius egestione nos [senes] polluit ut a sacrosancta nos communione deterreat: licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa jejuniorum castigatione tenuata sunt, ob hoc diabolica factione hæc evanire credatur illusio, ut cum eos intensioribus jejunijs studere cognoverit, omnes eorum conatus hac arte subvertat; ut dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore jejunio profecisse, verum etiam gravius sentiunt fuisse pulsatos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem, abstinentiæ districtionem tanquam æmulam perhorrescant. Hactenus Theonas: non tantum juvenibus flagrantes cogitationes, sed et senibus, qui titillatione carnis vacui sunt, motum naturalem per nimia jejunia cieri docens. Vnde colligitur corpus per nimia jejunia æque ac per ciborum abundantiam incendi ac præter voluntatem ad libidinem disponi, atque solam temperantiam quæ ad neutrum extremum vergit esse castitatis præsidium tutissimum. Notant medici eos qui consumptione corporis laborant ad nocturna phantasmata et pollutiones esse procliviores. Morbus iste in mala digestione consistit; atque adeo in defectu nutrimenti interni quod in sanguinem genuinum & carnem verti possit. Quanto magis ergo monachorum corpora sana minori cum nutrimento sustentata ad libidinem disponi credibile est? Atque adeo quantis ignibus monachos ardere necesse fuit qui huic causæ alias haud paucas adjunxere? votum continentiæ quod inhibendo accendit: librorum inopiam, nam qui ad perfectiorem Anachoretarum vitam aspirabant ne sacris quidem codicibus instructi esse solebant, sed operando orando et ut poterant cogitando tempus omne terebant lassitudinem animi quæ cogitationes errare facit et objectis placidis recreandi gratia inhærere: solitudinem quæ melancholiam inducit & fovet, unde cogitationes etiam erraticæ quæ regi non possunt & phantasiæ vividæ: nimias vigilias quæ lassitudinem me <37r> lancholiam et imaginationis vim adauget et ad delirationem usque & (quantum sinunt jejunia) ad dementiam promovet: operationem denique diaboli, quam Monachi solam causam esse crediderunt. Causis tot ac tantis conspirantibus convertitur rusticus libidinosus in monachum magis libidinosum. Et quis libidinis incendia dignè describet quæ tantis incentivis vulgares flammas superare docentur? Audi saltem Evagrium Episcopum Ponticum Palladij magistrum qui cum monachus fuerit, et quidem e castioribus, tum monachorum Ægyptiorum habitacula per Eremos lustravit & mores notavit: communem verò monachorum statum sic [53] describit. Libidinis dæmon, inquit variorum corporum desiderio animas inflammat, acriusque eos qui continentiæ student, urget: quo nimirum tanquam frustra laborantes institutum suum abrumpant. Atque animam inficiens, et dicere et rursus audire verba facit, non secus ac si res ipsa cerneretur, ac præsto esset. Hic est ille delirationis status ad quem dixi monachos tandem pervenire. Vbi scilicet spectra præ imaginationis vehementia tam fortiter effingunt quasi res ipsæ adessent & secum loquerentur. Talis fuit Æthiopissa quam Pachon genibus insidentem finxit. Tales fæminæ nudæ quas Antonius, Pachomius, Hilarion alijque videre visi sunt. Talia phantasmata pleraque & voces phantasmatum quæ dæmonum apparitiones & voces esse putabantur. Id vel hinc colligitur, quod spectra illa non statim ab ingressu monachi in eremum apparere solebant, sed paullò post ubi per jejunia diuturna corpus macerari et ad novum habitum crasemque perduci cœperat. In tantum vero libidinis ardor et vis imaginationis se mutuo acuebant, ut verarum fæminarum aspectum eremetici non ampliùs sufferre valerent. Vnus ad fæminam visam horrescit; Alter oculos claudit et ne quidem matrem aut sororem <38r> intueri audet: tertius in fæminam fortuitò impingens mox ebulliente sanguine fornicatur, & hic aliquando senex qui in exercitatione monastica ætatem omnem consumpserat. Alius a cogitationibus victus ad oppida descendit et fæminam quærit, atque hic etiam aliquando senex. Alius cum diabolo fæminam simulante congredi volens, percutitur & semimortuus relinquitur. [54] Alius in puerum impingens peccat. Vnde præcepit Abbas

Fratrem quendam, Presbyteri tum gradu ornatum, profitetur [55] Cassianus se nosse, qui contra usum naturæ, desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam, intollerabili æstu libidinis urebatur, ut ipse seni cuidam præ flammarum vehementiâ confessus est, consilium quærens. Monstri genus hoc, quod extra sentinas cellularum Ægyptiarum fœtidissima sordium putredine supra modum calentes nec generari nec vivere potuit. Ostendat enim regio quavis vel barbara vel pagana exemplum simile. Multi denique quasi barathro cogitationum adeo tosti et cruciati sunt ut cellas ipsas perferre non possent sed per eremum quasi Oestro agitati discurrerent, flammas vel morte extinguere discupientes, & non rarò contra juramentum redeuntes ad sæculum ut vel sic extinguerent, .

Hinc seniores monachi de junioribus solliciti esse solebant, nequi ex usu nondum confirmati et quasi pelle contrita indurati, adeoque sensu acutiore adhuc gaudentes, cogitationum stimulos non tolerarent & non tolerantes deficerent a proposito. Suadebant igitur ut universi cogitationes suas senibus aperirent, solatium et consilium ab ipsis vicissim accepturi. Sic in vitis Patrum a Pelagio versis, narratur quod frater quidam stimulatus a fornicatione sæpe perrexit ad senem quendam cogitationes ei apperiens: et quod senex eum consolatus <39r> respondit: Non concedas diabolo nec relaxes animum tuum, sed magis quoties molestus est dæmon veni ad me et increpatus abscedet. Nihil enim sic extædiat dæmonem fornicationis quomodo si revelentur stimulationes ejus, & nihil eum sic lætificat quomodo si abscondantur cogitationes. Similiter narrat [56] Ruffinus quod cum frater alius senem quendam aliquoties adiret confessus se impugnari a spiritu fornicationis, respondet senex: Ne pertimescas fili neque abscondas cogitationes tuas; ita enim confusus spiritus immundus discedit a te. Nihil enim ita allidit virtutem dæmonum quomodo siquis secreta immundarum cogitationum revelaverit sanctis ac beatissimis patribus. Abbas verò Moses & Germanus sermone fuso apud [57] Cassianum prædicant: Tamdiu cogitationes noxias dominari in nobis quamdiu celantur in corde – Et ideo ad seniores cuncta quæ in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis velamine deferenda – Aliter fit ut dum eas nobis premimus ac senioribus – erubescimus publicare curationum remedia consequi nequeamus. Sic et Abbas Theonas (ut refert idem ✝[58] Moses) coram Serapione ac junioribus monachis quos sub se habebat, de occultarum cogitationum dominatione disserebat, earum naturam et atrocissimam vim quam haberent donec celarentur, exponens. Pariter et [59] Abbas Pœmen dixit, In nullo sic gaudet inimicus quomodo in illo qui non vult cogitationes suas manifestare. Antonij ipsius etiam hæc fertur sententia. Si potest fieri, quantos passus ambulet monachus, vel quot calices aquæ bibit in cella sua, debet senioribus declarare, ut non deviet in ipsis. Ad Antonium igitur auctorem ut communem monachorum patrem merito referenda et hæc consuetudo. Quod vero Antonius prædicavit non dubium quin apud omnes ut lata lex obtinuit. Et hæc fuit ori{g}

Neque juvenes tantum adibant senes sed et senes circumibant eremos, ut deficientes confirmarent. Refer <40r> tur enim in Vitis patrum a Pelagio versis, quod Dicebat quidam senex: Quia patres nostri consuetudinem habuerunt venire ad cellas novorum fratrum qui solitarij conversari volebant, & visitabant eos, nequis eorum tentatus a dæmonibus læderetur a cogitatione sua. Et siquando aliquis eorum inveniebatur læsus, adducebant eum ad ecclesiam, & ponebatur pelvis cum aqua, et fiebat pro eo oratio qui tentationibus laborabat, & lavabant omnes fratres manus suas in pelvi, & perfundebatur aqua illa fratri qui tentabatur, atque ita statim purgabatur frater ille. Ex quibus verbis videtur hanc consuetudinem sub initio Monachismi maximè invaluisse & ansam dedisse confessioni coram senioribus, & postquam confessionis doctrina illa satis propagata fuerat, paulatim cessasse, patribus non amplius circumeuntibus eremos, sed junioribus monachis pro re nata adeuntibus patres./ Cogitationum igitur leviora illa peccata sic per aquam benedictam dilui volebant. Ad graviorum verò dolores sedandos formulam aliquam pœnitentiæ præscribebant Seniores.

[1] ✝ Athan. in Vit. Anton.

[2] ✝ an. 328. 23, 24

[3] ✝ an. 340. 7

[4] ✝ Hieron. ad Princip. Ep. 6.

[5] ✝ in Vita Hillarionis.

[6] ✝ anno 8vo Valentiniani. Greg. Turonens.

[7] Aug. de morib. eccl. c. 33.

[8] ✝ Ev. in vit. SS. patr. c. 5.

[9] ✝ Vit. SS. Patr. C. 5.

[10] ✝ Hieron. in Vita Hillar. & in Isa. 20.

[11] ✝ L. 16 de Pœnis, C. Theod.

[12] ✝ Hieron. Epitaph. Paulæ ad Eustochium.

[13] ✝ Apud Ambros. serm. 69 de natali Eusebij Vercell.

[14] ✝ De diversis Serm. 28 vel 48.

[15] ✝ in vita Augustini.

[16] ✝ in vita Martini.

[17] ✝ Dial. 3. c. 20.

[18] ✝ L. 32 de Episc. et cler. C. Theod.

[19] ✝ an. 394. 9, 10.

[20] Can 9

[21] ✝ Can 4

[22] Can 3

[23] ✝ Epist 198 ad Paregorium

[24] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[25] ✝ in Concil. Binij, tom. 1. p 473.

[26] can 7

[27] ✝ can 2

[28] ✝ in Vit. Hilar. apud Sur.

[29] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[30] Can. 25 in Cod. Concil. Afr. Revera Can. 3 Conc. III Carthag.

[31] Can 19

[32] ✝ Vt in Cod. Can. Afr. habetur

[33] In vita Mosis c. 22.

[34] Apud Palladium in vita Eliæ.

[35] Apud Palladium in vita Eliæ.

[36] Epist ad Rusticum.

[37] Epist. ad Eustochium de custod. Virgin.

[38] ✝ Epist. ad Nepotianum.

[39] ✝ inducam

[40] ✝ apud Rosweydum in Vit. Patr.

[41] The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[42] {Vi}t. Anton p. 467.

[43] ✝ Ruffin in Vit. Patr l 2. sec 35.

[44] ✝ ib. sec 174

[45] lib: 10 sec 4 Apud Rosweydum lib 5

[46] Ib l: 1 s: 9

[47] Ib l 7, s 24

[48] Ib l: 10, s: 62.

[49] Ib. l: 11, s: 43.

[50] Ib. l: 5 s: 5.

[51] ✝ Hist. Laus. cap 59

[52] Collat 22, cap. 2, 3.

[53] ✝ Evagr. de octo vitiosis cogitationibus. in Bibl. S. Patr.

[54] ✝ Auctor Græc. Interp Ioanne subdiacono sect 34 apud Rosweydum

[55] ✝ Cass. de institutis Cœnob lib. 12. cap. 20.

[56] ✝ Vit. patr. l. 2, c 9

[57] ✝ Collat 2 cap. 10, 11, 12, 13.

[58] ✝ ib: collat. 2. cap 11.

[59] ✝ Apud Ruffin vit. patr. l. 2, sec: 177.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC