<1r>

Tuba quarta

Annis 533 & 534 gestum est bellum in Africa quo Regnum Vandalorum Belisarij manu finem accepit. Proximo anno cœpit celeberrimum illud Bellum Ostrogothicum in Italia, quo regio omnis per annos viginti continuos et amplius miserrimè vastata est. Hucusque ab initio Tubarum nullum gestum est bellum diuturnum ad Romæ Plagam borealem. Et proinde cùm hoc bellum ferè omne gestum fuerit in Dalmatia, Liburnia, VenetiJs, Longobardia, Tuscia, cæterisque Imperij Gothici regionibus quæ ad boreales partes Romæ jacebant, meritò statuemus ventum borealem jam spirare, & Tubam quartam canere, cœpisse.

Sed quo Tubæ hujus historia clarior evadat; Italiæ status antecedens ab occasu Cæsarum describendus est, et quomodo res Italorum ex eo tempore rursum florere cœperunt.

Cùm itaque Odoacer reliquias Imperij Occidentalis per decennium tenuerat, Theodoricus Rex Ostrogothorum regnum ejus invadit, & bello fatigati regnum inter se dividunt. Deinde Theodoricus occiso Odoacro solus regnat per annos triginta septem, plurimas sub se regiones habens et omnia regens summa cum prudentia et fælicitate ita ut exteris formidini esset. [1] Tenuit Italiam, Siciliam, Rhetiam, Noricum, Dalmatiam cum Liburnia, Istriaque & Suevorum ibi parte, Pannoniam illam in quâ Singidon et Sirmium; Galliæ præterea multa, ob quæ cum Francis bella gessit. Pendebant ei tributa Alemanni. Hispaniam autem regebat idem Theodoricus Tutoris nomine pro Amalaricho <2r> suo nepote. Quæ omnia partim apud Procopium, partem apud Cassiodorum videas. Vnde Ennodius in Panegyrico ad hunc Theodoricum dixerit, ad limitem suum Romana Regna remeasse. Idem Theodoricus, inquit Cassiodorus, Senatum mirâ affabilitate tractans Romanæ plebi donavit annonas, atque Vrbis admirandis mœnibus, deputatâ per annos singulos maximâ pecuniæ quantitate, subvenit: sub cujus fælici Imperio plurimæ renovantur urbes, munitissima Castella conduntur, consurgunt admiranda palatia; magnisque ejus operibus antiqua miracula superantur. Erat Theodoricus, inquit [2]Procopius, famâ quidem Tyrannus, re tamen præ se veri specimen Imperatoris ferebat, ut qui vel eorum qui a principio ea in dignitate probatiores fuissent, nemini inferior fuerit: et Gothos item ac Italos pari quadam ac summa benevolentia, suapte humanitate prosequebatur, ita ut omnes (quod utique difficillimum est) ejus Imperium oblectaret.

Hujusmodi Imperio Theodoricus & successor ejus Athalaricus Occidentem per annos 42 vexerunt: ita ut Evagrius Historicus eos vocet Administratores Occidentalis Imperij; alij Imperium Occidentale ad Gothos translatum scribant. Procopius verò qui his rebus interfuit, Gothos sic cum Belisario (sub initio belli Tubæ hujus) contendentes inducit. Nos Italiæ suscepto Imperio leges simul et Rempublicam salvas non minus reddidimus quàm superiorum alius quisquam Imperatorum. – Romanorum sacraria eo in honore sunt apud <3r> nos habita ut a nullo nostratium hominum sit, qui ad ea confugerit, violatus. Omnibus præterea urbanis antehac magistratibus Romani perfungebantur; Gothus vir nemo eorum particeps factus. Vel procedat in medium qui profari nos ista non verè existimet. Addat et Consularem quispiam dignitatem, quà Gothi etsi ab Orientis Imperatore donati, Romanis tamen perfungi liberè permiserunt.

Hoc igitur modo Imperium Occidentale ad initium Tubæ hujus sub Gothis floruit: mutato quidem Imperatoris nomine, at salvo prorsus Vrbis regimine Imperiali: quippe quod in Senatu & Consulibus ante ortum Cæsarum constitit, nec potuit ante horum abrogationem cessare. Priori Tuba ceciderunt Cæsares, hæc reliquis dignitatibus Imperatorijs finem imposuit Historiam Belli Gothici, quo id contigit, jam describemus.

[3]Iustinianus igitur Orientis Imperator anno nono Imperij sui quando Theodatus modo successerat Athalarico, bellum indicit Gothis,[4] & Mundum mittit in Dalmatiam. Is Gothos prælio vincit & occupat Salonas. Postea bis certatum est, nunc Gothis nunc Romanis vincentibus, & Mundus Romanorum præfectus cum filio occiditur. Gothi dein iterum Salonas occupant, & iterum fugantur a novo Romanorum exercitu cui Constantianus præficiebatur, omnisque Dalmatia et Liburnia eis eripitur.

Interim Belisarius ex Africa navigans, primo anno belli hujus Siciliam invadit, & urbibus ejus occupatis, anno secundo navigat Italiam, obsidet <4r> Neapolim urbem munitissimam, & per dolum capit, fitque strages ingens civium. Dein Romam pergens cum exercitu, Vrbem recipit ✝[5] 4 Id. Decemb. Gothis metu fugientibus. Exhinc plura loca sponte a Gothis ad Belisarium concedunt, et imprimis Samnites, Calabri, Apulique. Sequuntur alia præsertim maritimæ inter quas Beneventum, ita ut Belisarius Italiam omnem quæ intra sinum Ionicum et Samnium in potestatem redegerit. Mittit dein Bessam in Thusciam ut ea loca occuparet. Is Narniam munitissimam in Thuscis urbem vi capit. Occupat et Constantianus Spoletum Perusiam aliaque oppida Thusciæ. Quibus auditis Vitiges Gothorum Rex qui jam Theodato successerat Vnilam et Pissam Præfectos cum exercitu adversus eos valido mittit. Bis pugnatum est, primùm æquo marte, postea Romani vincunt & hostes ad internecionem obtruncant. Vitiges jam miserat Asinarium et Vligisilaum Præfectos cum maximis copijs in Dalmatiam, ut hanc in Gothorum potestatem redigerent. Cum his præterea classem longarum navium misit ut terra marique Salonas undique obsiderent. Et præter Gothos Asinarius ingentem collegit exercitum Barbarorum ex Suaviâ Provinciâ quam Gothi tenebant. [6]Vitiges verò cum exercitu adversus Belisarium urbemque Romam ire mox pergit, equitum peditumque ad centum et quinquaginta millia ductans, quorum pars maxima <5r> armis munita, vel equos ipsos armatos habebat qui et ex urbe Roma ad se venientibus incolis certior fit maximas esse etiam Belisarij copias [7]& 9 Kal Mart. anni tertij belli hujus urbem incipiunt obsidere. Multi utrinque cadunt et quidem Gothorum triginta millia unâ pugnâ. Belisarij autem vis ad quinque millia reducitur sed per nova subsidia ex Oriente reparatur. Per omnem eam obsidionem ante hiemem sexagies ac septies certatum est. Ioannes mandato Belisarij cum equitibus mille Picenum circumvagatus, ferro flammaque universa devastat, & Ariminum capit Gothis fugientibus. Quibus auditis Gothi obsidium (quod jam per annum et novem dies duraverat) solvunt & oppida varia præsidijs munientes, obsident Ariminum. Belisarius verò manum Isaurorum et Thracum mittit in Liguriam quæ Mediolanum capiunt. Hoc audito Vitiges maximas eodem copias mittit, & Belisarius quidem Ariminum obsidio liberat & alia quædam opppida obsidet sed Gothi Liguriam omnem pervagati Mediolanum tandem expugnant et solo æquatam delent.

Interea cùm agros ubi bella gerebantur Agricolæ non colerent, suborta est fames dirissima. Iuxta Vrbeventanum regiones maximâ inopiâ pressæ. Æmilia ita pressa ut regionis incolæ proprijs sedibus ac bonis relictis in agrum Picenum profugerent, haudquaquam existimantes ejus Provinciæ loca, quia maritima essent, eadem omninò inopia premi. Thusci panem e glandibus commolitis confectum edebant: unde vulgatis veluti in pecua morbis multi mortales capiebantur, & paucis super <6r> stitibus interibant. In Picentes autem tradunt non minùs quinquaginta millia hominum per inedia interijsse & longe plures extra Ionicum sinum.

Hæc gesta primis quatuor annis belli hujus Quæ per reliquos sexdecim annos diversis gentibus utrinque in auxilium advocatis sequuntur narrare longum esset. Quantæ verò factæ devastationes ex clade Mediolanensium in prædicto obsidio colligite, quam sic describit Procopius.[8] Plurimum Gothi in ea Mediolani obsidione temporis terunt, et qui intra urbem inclusi obsidebantur admodum fame oppressi, & urgente nimium malo canibus muribusque & cæteris item obscænis quæ antea nunquam mortalibus in esum fuere divescebantur. Et paulo post: Gothi vero Mediolanum amplissimam urbem solo æquatam delent in eâque virorum trecenta millia sine ullo ætatis respectu trucidant: fæminas verò servitiorum in morem abductas Burgundionibus dono dedêre ut promeritas his gratias redderent pro initâ secum belli societate.

Quod si generalem cladium toto hoc bello vicennali patratarum æstimationem desideretis, eam etiam ab eodem Procopio ἀυτοπτη accipite. Is in Arcana Historia clades Africanas describens, cum eis confert Italicas hoc modo. Iustinianus, inquit, quæ longe lateque patet Africam sic devastavit ut difficile sit, imò dictu mirabile post multorum ibi dierum viam, obvium habere quenquam. Ex Vandalis enim qui <7r> arma tractarent, ad centum sexaginta millia hic degebant; puerorum verò et mulierum ac servitiorum quis numerum dicat? Quis Africanorum veterum indigenarum, qui urbes, qui agros colerent, qui maritimam mercaturam facerent? quorum eo infinitam vim longo tempore præsens contemplatus sum. His omnibus longè plures erant Mauritani, qui populatim cum uxoribus ac liberis interiêre. Hic etiam pars magna exercitus Romani et qui ejus signa secuti sunt exterorum occubuit. Quare haud scio an satis conveniat numerus, siquis affirmet in Africa quinquies decies centena hominum millia deleta. – Italia triplo licèt Africâ major, magis tamen multò quàm illa mortalibus viduata: unde et hujus stragis numerum sumere licet; nam de origine Italici belli supra disserui. Huc etiam Censitoribus destinatis omnia statim excussit corrupitque. Ante bellum Italicum Gothorum Imperium ex Gallorum agro ad usque Daciæ fines ubi civitas Sirmium est, protendebatur. Cæterum cùm Romanorum copiæ erant in Italia, Gallicani et Venetici agri magnam partem Germani occupabant. Sirmium verò vicinamque regionem Gepides habebant. Totus hic terrarum tractus prorsus est mortalibus destitutus, partim bello deletis partim lue morbisve quæ consequi bella solent.

His bellis Regnum Ostrogothorum Anno 552 <8r> cessavit at bellum non finitum est ante annum 555 quo ingens ille Germanorum exercitus sub Leuthare & Buccellino in subsidium Gothorum missus & Italiam aliquamdiu premens, ad internecionem deletus est. < insertion from f 8v > ✝ atque Gothorum reliquiæ se Romanis tradidere: vel potius non ante annum unum aut alterum sequentem quo Sindon Gothorum Comes a Narsete defecit, atque Amingum Buccellini socium auxilio advocavit, sed a Narsete opprimitur. < text from f 8r resumes > Subsecutum est b[9] bellum Herulorum sub Sinduale in Tuscia, de quibus dicit c[10] Anastasius quod peremibant cunctam Italiam. Dein Longobardi, hostes omnium truculentissimi, Alboino duce Italiam d[11] per Sirmium ingressi, primò quidem omnem Venetiam occupant; inde Insubriam ingressi, Mediolanum capiunt, & Italiam perpetuis bellis e[12] per annos triginta & octo infestant, maximè verò tempore Paparum Bonosi et Pelagij 2di, quando sub triginta tyrannis constituti, omnem fere Italiam in potestatem redegerant, facta tali clade (ut dicit Anastasius) qualem a sæculo nullus meminit. Cæterùm quàm dira sub Longobardis & Græcis contendentibus passa est Italia satis prodidit Gregorius Magnus, qui his temporibus Romanæ Vrbis constitutus Episcopus, et vidit et particeps factus est miseriarum quas descripsit. Ex eo locum unum et alterum proferemus.

Paulo ante Longobardicam hanc invasionem, ut idem Gregorius refert, facta est ad Redemptum Episcopum quendam Revelatio his verbis: Finis venit universæ carnis. Finis venit universæ carnis. Finis venit universæ carnis. Hoc Gregorius, de fine mundi dictum opinatus, sic exponit. Post illam Prophetiam f[13] mox illa terribilia in cœlum <9r> signa secuta sunt ut hastæ atque acies igneæ ab Aquilonis parte viderentur. Mox effera Longobardorum gens de vagine suæ habitationis educta, in nostram cervicem grassata est; atque humanum genus quod in hac terra præ nimia multitudine quasi spissæ segitis more surrexerat, g[14] succisum aruit. Nam depopulatæ urbes, eversa castra, concrematæ Ecclesiæ, destructa Monasteria virorum & fæminarum, desolata ab hominibus prædia, atque ab omni cultore destituta in solitudine vacat terra; nullus hanc possessor inhabitat, occuparunt Bestiæ loca quæ prius multitudo hominum tenebat. Et quid in alijs mundi partibus agitur ignoro: nam in hac terra in quâ nos vivimus, finem suum non nunciat sed ostendit. In hunc locum Gregorij h[15] Baronius insuper sic commentatus est. At nequis putet mendax fuisse Oraculum de fine universæ carnis prædictum: sciat his verbis non sæculi consummationem significatam sed gentis Italicæ cladem; sicut olim Deum per suum Prophetam comminatum fuisse constat, ubi ait, i[16] Hæc dicit Dominus Deus terræ Israel: Finis venit: Finis venit super quatuor plagas terræ: Nunc finis super te &c. Sicut ergo finem universæ carnis minitante Propheta, non mundi est demonstratus interitus, sed imminentes tamen clades præfiguratæ fuêre, ita pariter eadem quæ prædicta sunt Redempto, accipienda erunt. [17]Certè quidem finis quodammodo tunc dici potuit advinisse Romani Occidentalis Imperij cum Longobardi Italiam invadentes rerum potiti sunt. Etenim post paucos Exarchas Constantinopoli ab Imperatoribus in Italiam missos qui Ravennæ considere consuevere, ijsdem <10r> diu prævalentibus Longobardis, Occidentis Imperium penitus collapsum est, neque usque ad Carolum Magnum restitutum, ut tamen in Gallias fuerit ipsum translatum. Sane quidem quàm durissima foret Longobardorum adventu grassatio ejusmodi factis divinitùs vaticinijs præsignata potest intelligi, quibus mundi ipsius interitus fuit creditus significari. Quid autem passa sit Longobardis Italia, vel hoc uno collige argumento: Si teste Procopio cum ijdem amici essent Imperatoris & laboranti Italiæ bello Gothico in auxilium Longobardi venientes longè deteriora hostibus perptrârunt, ut opus fuerit eos dimittere: quid ab ijsdem factum potest existimari cùm jam hostes redditi hostili animo Italiam invaserunt. Sanè quidem adeò immensa ubique increbuêre sub ipsis mala, ut non leves quæque personæ sed ipse Gregorius Papa existimavit jam instare novissimum diem quo universi orbis conflagratio immineret.

Post hæc, nescio quid amplius de his cladibus significanter dici poterit: et tamen ex multiplicibus quærelis Gregorij sequentem in concione ad populum factam non gravabor adjicere. k[18] Destructæ urbes, eversa sunt castra, depopulati agri, in solitudinem terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit. Et tamen ipsæ parvæ generis humani reliquiæ, adhuc quotidîe et sine cessatione feriuntur, & finem non habent flagella cœlestis justitiæ. Ipsa autem quæ aliquando mundi Domina esse videbatur, qualis remansit Roma conspicimus innumeris doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia <11r> ruinarum. – Ecce jam de illa omnes hujus sæculi potentes ablati sunt. – Ecce populi defecerunt. – Vbi enim Senatus? ubi jam populus? contabuerunt ossa, consumptæ sunt carnes, omnis enim sæcularium dignitatum ordo extinctus est, et tamen ipsos nos paucos qui remansimus adhuc quotidiè gladij, adhuc quotidiè innumeræ tribulationes premunt. – Vacua jam ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus? Cum ruinis crebrescentibus ipsa quoque destrui ædificia videmus: postque defecerunt homines etiam l[19] parietes cadunt. Iam ecce desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est, &c – Hæc autem quæ de Romanæ urbis contritione dicimus, in cunctis facta mundi Civitatibus scimus: alia enim loca desolata sunt, alia gladio consumpta, alia fame cruciata, alia terræ hiatibus absorpta. Despiciamus ergo ex toto animo hoc præsens sæculum vel extinctum.

E bellis extra Imperium Occidentale gestis, quæ Hunni Illyricum et Thraciam (regiones Euro-boreales) sæpiùs invadentes gessunt, funestiora videntur & diuturniora Ea cæteraque per orbem Romanum ad Ventos generaliter referri possunt. Sed Gothicis et Longobardicis primæ debentur tanquam dirissimis, et illis ipsis per quæ Prophetia hujus Tubæ, quæ de extinctione Imperij occidentalis est, adimpleta fuit et ad exitum perducta.

Neque tantum bellis vastatus est orbis sed fame et morbis funestissimis qui bellis concitari & augeri solent. De ijs quædam ex Procopio supra audivistis. Is eorum qui non bellis interierant dimidam partem Iustiniano Imperante morbis extinctam <12r> tradit. Quinimò morbus pestilens eo tempore subortus totum orbem peragravit m[20] et per annos quinquaginta duos et ultra (tot fere tempore Tubæ hujus) desæviens regiones omnes supra modum vastavit et exhausit. Sed omnia non opus est describere. Ex dictis satis constet plagam Tubæ hujus, prioribus tribus graviorem, non tantum Imperij reliquias et nomen penitus delevisse, sed et gente Italicà propemodum extinctà, regionem habitatoribus quasi orbatam reliquisse. Deus utique plagarum gravissimam capiti Apostasiæ reservavit, eamque ultimo loco inflixit, populum obduratissimum summis conatus correctionibus emendare, antequam in peccatis lascivientem relinquere voluit.

Iam verò cùm hæc significata fuerint per percussionem tertiæ partis Solis Lunæ et Stellarum ita ut obscuraretur tertia pars eorum: per Solem et Lunam intelligendus erit Imperator Orientis eique honore proximus, sive Imperatrix sit, sive alius quisquam; per lumen eorum splendor et gloria Vrbium Imperialium Romæ et Constantinopoleos per quas Luminaria illa illuminabant Imperium; & per tertiam partem luminis eorum, splendor Vrbis Romæ quo illuminabant Italiam, Siciliam, Africam, Dalmatiam, Rhætiam, Noricum, Liburniam et Pannoniarum partem, reliquias nempe Imperij Occidentalis, quæ quasi dimidium ejus erant adeoque tertia pars terrarum quibus Sol Romanus initio Tubæ hujus illuxit. Sic et per tertiam partem stellarum intelligendi erunt Consules, Senatores, Patricij, Prætores, Quæstores, Præfecti Vrbis, Magistri militum, cæteræque dignitates Imperij Occidentalis quæ omnes ad initium usque Tubæ hujus integræ con <13r> servatæ eousque ut stellæ in hac Cœli Romani tertia parte luxerunt. Iam verò percussæ sunt et lumine prorsus orbatæ. Hæc omnia refero ad Imperatorem Orientis tanquam Solem illum unicum in Cœlo Romani Imperij potiùs quàm ad Regem Gothorum, tum quod Gothi se regimini Imperij Occidentalis nunquam immiscerent sed Romanis integrum permitterent, quasi tutores essent constituti potiùs quam domini Occidentis; tum quod Imperator Orientis jus haberet in hoc Imperium et eo nomine per bella reposceret, atque Theodatus Rex Gothorum ante bellum initum spondebat se regnandi jus ab Imperatore derivare & n[21] in regno suo primas Imperatori semper deferri et (cùm hæc non satisfacerent) se Regno cessurum & id Imperatori traditurum spondebat sub juramento & tantum prospero quodam casu erectus non tradidit; tum denique quod Imperator per Duces suos Vrbem Imperialem et partem ditionis, ante initium tenebrarum, Gothis et Vandalis eripuisset.

Præterea per id quod dicitur diem non luxisse ad tertiam partem ejus et noctem similiter: intelligenda erit duratio tenebrarum tertiæ partis Solis Lunæ & Stellarum, hoc est status perobscurus sive Eclipsis Occidentalis Imperij: interpretando diem et noctem de uno eodemque obscuritatis tempore quod respectu solis dies dicitur, nox autem respectu Lunæ et stellarum. Hîc enim Sol Luna et Stellæ non lucent per vices ad constituendas alternatim dies et noctes, ut fit in mundi systemate, sed una lucent et unà obscurantur. / Iam verò diei et noctis Occidentalium cujus tertia pars obscurata est, initium cum initio regni Bestiæ quæ est et non erat (A.C. 395) coincidet, quandoquidem Bestia illa octavus sit Rex, subjectum illud Prophetiæ Tubarum una cum eis incipiens et una desinens, sitque hujus Bestiæ dies et nox quæ obscuratur.

Porrò tenebrarum initium incidit in initium Obsidij Romæ, o[22] Feb 20 A.C. 537, anno scilicet tertio belli Gothici ineunte. Primo anno bellum Dalmatiam tantum et Siciliam invasit, secundo Italiam ingressa est, sed Romam non attigit ante obsidium istud quod per annum et <14r> novem dies durabat, et tam acre erat, ut ante hiemen sexagies et septies certatum fuerit, præter velitationes minoris notæ: ne commemorem p[24] rapinas etiam internas et famem gravem quibus urbs affligebatur. Tunc certè dignitates Occidentis, lumen illud et splendor Imperij, obscurari cœperunt., ut ex dignitatibus sola nomina restarent, rerum præteritarum umbræ quædam; imò verò ne nomina quidem. Nam omnes pene Magistratus a Romanorum ducibus Vrbe potitis sublati sunt. Ipsi Consules anno quarto post hoc obsidium desierunt & post alios quatuor annos Senatorum reliquiæ in perpetuum dispersæ sunt. Gothi utique anno 545 Vrbem iterum obsident & anno sequenti fame oppressam capiunt. E plebe quingenti solummodo in urbe resides reperti sunt. Cæteri ex urbe in alias se contulerant terras vel fame et lue absumpti perierant. Tunc, inquit Procopius,[25] Totilas Gothorum Rex, Senatorij ordinis ex urbe Viris ad se convocatis, pleraque exprobrando indignandoque objicere cœpit, et illud imprimis quod per Theodericum quàm multis affecti sint beneficijs, quodque in omnibus semper constituti urbanis sint per eum antehac magistratibus, & Rempublicam ipsi, ejus permissu, adminstraverint; ut ingentibus præterea fuerint muniti divitijs, et tamen in benificos Gothos ingratissimos se præstitissent: Sciscitari, deinde, num ipsi a Gothis mali jam essent quicquam perpessi: effarique item mox cogere num boni adhuc quippiam sibi a Iustiniano obvenerit: & singula deinceps enumerare, quemadmodum omnibus fere magistratibus sint per eum privati, quòd ab exactoribus sæpe antehac vapulaverint, quodque bello pressi publica non minùs tributa Græcis dependere coacti fuerint ac si pacifici essent, atque alia his similia. Posthæc Totilas, parte mœnium diruta, <15r> opibus omnibus abreptis, & civibus universis cum uxoribus et liberis secum in Campaniam & Lucanos abductis captivis, discessit, urbem omni prorsus habitatore vacuam relinquens. Sic Obscuratio quam Obsidium prius induxerat, hoc ad ἀκμὴν perduxit, sicut et subsequentia confirmatam reddidere. Nam postquam Roma q[26] per quadraginta dies aut amplius hominibus vacua mansisset, Belisarius se cum militum manu in eam recepit. Illum Gothi reversi mox obsident sed frustra, at post tres annos alio obsidio Vrbem capiunt, atque iterum post alios tres annos, Romanis obsidentibus, amittunt: quo tempore trecentos Senatorum filios iracundi interficiunt. Hisce, inquam, crebris obsidijs et miserijs Roma in desolatione confirmata fuit, ita ut in posterum Ravennæ Exarcharum Sedi, tanquam ignobilis quidam Ducatus, subjiceretur, bellis etiam Longobardorum ad exitum hujus Sigilli oppressa, atque, ædificijs defectu habitatorum corruentibus, in se marcescens.

Harum autem tenebrarum finem statuo ad annum 607 quando Papa Bonifacius III, ut Roma esset omnium Ecclesiarum caput, a Phocate Imperatore obtinuit, et collecto Concilo declaravit. Bella enim Longobardica r[27] ad usque Papatum Sabiniani sive annum 605 perdurantia Romam et Italiam, ut ex Gregorio discimus, ad infimum obscuritatis gradum perduxerant. Iam vero factâ pace diuturnâ Italia respirare cœpit a malis, & s[28] anno 607 Roma denuò per prædictam Phocatis concessionem Imperatrix Orbis evasit. Occidentem saltem novo sole et novis stellis tunc cœpit illuminare , Papâ nempe et Cardinalibus cum reliquâ Curiâ Pontificiâ, qui jam inde tenebras {fugâre} donec cæteros omnes terrarum, saltem Occi <16r> dentalium, Principes, fulgore tandem superavint.

Posito itaque quod Vrbis desolatio casum Imperij civilis et ortum Ecclesiastici intercedens sit mensura tenebrarum,quodque dies et nox cujus nox est tertia pars deducenda sit ab initio regni Bestiæ: totius diei et noctis ab initio regni Bestiæ A.C. 395. Ian.     ad finem tenebrarum A.C. 607 longitudo erit 212 annorum et aliquot mensium, & ejus tertia pars 70 annorum et aliquot mensium. Et similiter tenebrarum ab initio anni 537 ad medium circiter anni 607 duratio erit 70 annorum et aliquot mensium. Quæ cùm conveniant, Prophetiam implent Quod dies non luceret ad tertiam partem ejus et nox similiter.

His impleta est etiam Prophetia de desolatione Tyri per annos septuaginta. Hâc enim, ut ostendimus ad Posit      desolatio Vrbis Imperialis ad septuaginta annos, casum Imperij civilis & ortum Ecclesiastici intercedens, & huic Tubæ synchrona, denotatur. Quæ omnia, cùm jam ad amussim adimpleta fuerint, nec alij cuivis tempori applicari possint, demonstrant hanc Tubam justo et legitimo tempori a nobis applicatam fuisse.

Phiala etiam huic Tubæ congruens applicationem ejus optimè confirmat. Hæc in Solem effusa dicitur & soli datum esse torrefacere homines in igne, & homines torrefactos esse æstu magno & blasphemasse nomen Dei. Hoc est effusione hujus Phialæ suprema potestas terrestris incensa fuit et incitata ut homines bello affligeret, & homines bello vehementer afflicti fuerunt. Sol enim supremam potestatem terrestrem denotat, puta Imperatorem,[29] & æstus atque ignis sunt emblema belli. Iam verò res ita evenit <17r> Nam Imperator Orientis bella Tubæ hujus concitavit mittendo exercitus ejus in {Italiam} ut {regiones} istas sibi vindicaret.[30] Theodatus Gothorum Rex modis omnibus pacem quærebat. Vt Senatus apud Imperatorem pro pace intercederet, effecit & ut ipse Romanus Episcopus ad Imperatorem Legatus eadem de causa profisceretur.     Se Coronam auream trecentorum pondo quotannis soluturum regnandi jus ab Imperatore derivaturum spondebat, & quod in regno Gothorum idem honor Imperatori deferretur ac sibi,[31] veluti per impressionem nominum utriusque in nummis Gothorum & per publicas acclamationes populi quibus Imperator semper nominaretur ante Regem Gothorum. Sed Imperator his spretis regnum poposcit atque ut reciperet invasit. Non Gothi erant sed Græci qui gentes Occidentis jam invadebant atque invadendo torrebant bellis.

Neque author tantum bellorum Iustinianus extitit sed et per duces ejus Italiam is magis afflixit quàm ipsi Gothi. Id enim testatur Oratio Totilæ ad Senatores captos, supra citata. Procopius etiam,[32] idem asserit. Romani, inquit, exercitus Principes et simul milites ipsi res subditorum diripuere, contumelijs et sceleribus nil reliquum fecere, adamatasque habuêre in præsidijs fæminas, luxuique ac temulentiæ operam dedêre. Sed milites ipsi cum se Præfectis inobedientes contumacesque exhiberent, in omnem absurditatis & flagitij speciem incidebant. Italicis præterea universis relinquebatur ut ab utroque exercitu gravissima paterentur: nam et agris ab hostibus privabantur et supellectile omni ab Imperatoris, ut dominantis, militibus. Ad hæc accidebat, <18r> quod cum rerum necessariarum inopia premerentur, ut vapulare impunè hi possent & planè deperdi nam et Romanos milites ipsos cùm suos ab hoste oppressos tueri nil quirent, ne suorum quidem tunc fœdè factorum pudebat, sed pro eorum sceleribus denique effecêre barbarorum ut Itali desiderio tenerentur.

Explicui jam bella Tubarum quatuor primarum per totidem ventos significata. Horum officium erat Terram et Mare & fluvios & Cœlum Romanorum id est mundi Romani partes omnes percutere, ipso lumine demum extincto; sive Imperium per gradus percutere donec tandem consumeretur & cessaret. Quod cum per bella hactenus descripta peractum et impletum fuerit, certum est nos hucusque interpretationem rectè produxisse. Per hos ventos ille qui impedimento erat, de medio sublatus fuit, & jam revelatio hominis peccati expectanda est: sed ejus rei explicatio non est hujus loci, prosequenda est enarratio Tubarum. Hæ quatuor itaque, cum circa idem subjectum versentur, ruinam nempe Occidentalis Imperij, optimè in typo quatuor ventorum, connexæ fuerunt, & a sequentibus distinctæ per angelum intercedentem et clamantem Væ. Sequentes enim bella novi generis, eaque longe graviora continent.

[1] ✝ Verba sunt Grotij in Prolegomenis.

[2] Procop de bell. Got. l 1.

[3] A.C. 535.

[4] Bella hæc pleniùs apud Procopium, Iornandem, Hist miscel. Agathiam, Sigonium & Aventinum descripta videre est. Nec ex Procopio solo hic pauca concinnavimus.

[5] ✝ Anastas. in vita Silverij P.

[6] Procop.

[7] Anastas in Vit. Silverij

[8] Procop bell. Got. lib. 2.

[9] b Hist. Miscell. l. 18.

[10] c Anastas. in vit. Ioan. 3.

[11] d Platina in vit. Ioan. 3.

[12] e Viginti jam et septem annos ducimus quod in hac urbe inter Longobardorum gladios vivimus. Greg. Mag. l. 4. Epist. 34. Qualiter enim et quotidianis gladijs et quantis Longobardorum incursionibus, ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere vocibus suggestionis valemus. Greg. Mag. Ad Phocam Imp. Indic. 6. Epist. 45. lib. 11. Edit. Rom.

[13] f. Greg. M. Dial. lib. 3. cap. 38.

[14] g. Ex illâ plebe innumerabili quanti remanseritis aspicitis, et tamen adhuc quotidiè flagella urgent, repentini casus opprimunt, novæ res et improvisæ clades affligunt. Greg. Magn. Hom. in Luc. 21.

[15] h Baron. An. 567. § 15, 16.

[16] i Ezek. 7.

[17] NB

[18] k. Greg. M. in Ezek. Hom. 18.

[19] l. Vetus est Vaticinium: Roma a Gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis, turbinibus, ac terræ motu fatigata in semetipsa marciscet. Cujus Prophetiæ mysteria nobis facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta mœnia, eversas domos, destructas Ecclesias turbine cernimus, ejusque ædificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur videmus. Greg. M. Dial. lib. 2 Cap. 35.

[20] m. Evagrius Hist. l. 4. c. 28.

[21] n. Procop. bell. Got. lib. 1.

[22] o. Belli Gothici primus annus, docente Procopio, incidit in Consulatum Belisarij hoc est in annum <13v> 535, unde initium obsidij anno tertio cadet in annum 537. Id quod ex Marcellino confirmatur qui non tantum initium hujus obsidij ad annum secundum post Cons. Belisarij Indic 15 hoc est ad annum 537 refert, sed etiam res in alijs belli hujus annis narrante Procopio gestas, ad correspondentes annos Consulum et indictionum. Adde quod Obsidium hocce contigit annis 60 completis post Romam ab Odoacro occupatam (Procop      Evagr. l. 4 c. 19.) Odoacer autem occupabat eam A.C. 476 (Marcelin. Cassiodor.) Quare cum Anastasius diem apposuerit 9 Kal. Mart. erit initium obsidionis Anno 537 Feb 20

[23] Note:The contents of this note are only visible in the diplomatic transcript because they were deleted on the original manuscript

[24] p. Consule Anastasium

[25] Procop. Bell. Got. l. 3.

[26] q Marcellin. Chr.

[27] r. Anastasius et Platina in Vita Sabiniani

[28] s. Phocas Imp. cœpit Novem 23 A.C. 602, ut Petavius in Rationario Temp. & notis ad Nicephori Breviarium, ex Chron. Alexandr, Theophanis, Paulo <15v> Diac. Zonara, Cedreno, alijsque probavit. Et Gregorius M. obijt anno {illeg} de P{illeg}tis, P. Diac Beda {Anastasius Regino} Marianus Scotus {illeg}

[29] Fig.

[30] Procop. de bel Got. l 1, et Baron. ann

[31] Hodie reperta extant numismata inscripta hâc DN. IVSTINIANVS AVG. illàc DN. THEODAHATHVS REX. Baron Ann. 536 § 8.

[32] Procop. Bel. Got. l. 3

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC