<37r> < insertion from the top right of f 37r >

Read Jan: 11: 16712

Entd. LB. 5. 98. & RB. 4. 123.

< text from f 37r resumes >

Explicatio Figuræ.

AB. Speculum concavum metallicum, fundo Tubi adhærens, cujus radius (13. digitorum Anglicorum feré){.}

CD. Speculum metallicum planum ovale, bacillo ferreo affixum, et circulo æneo, intra Tubi cavitatem mobili, insertum.

F. Lens vitrea, cujus latus superius planum, inferius convexum, radius autem circiter 112 digiti. Metallum quippe colligit Solis radios ad distantiam 613 digitorum, et lens ocularis, ad 16 digitorum feré distantiam # < insertion from the left margin > # ab ejus vertice. Exploratæ etiam mihi sunt dimensiones eorum ex vasis, in quibus elaborata fuêre; speciatimque diamet{ricum} concavi hæmisphærici, in quo elaborata fuit Lens vitrea, dimensus, eam 16 digiti esse deprehendo. < text from f 37r resumes >

GGGG. Pars Tubi Anterior, circulo æneo HI. firmiter constricta, ita ut non facilé moveri possit.

PQKL. Pars Tubi posterior, circulo æneo PL immobiliter infixa.

O. Uncus ferreus, Circulo æneo PQ affixus, ultra Tubi Axem extensus, cui clavus cochleatus N immissus, Tubi partem posteriorem antrorsum pellit, vel retrahit, ad speculorum debitam distantiam investigandam, parte priori fixâ remanente.

NMGI. Ferrum curvatum, quod Tubum sustinet, Globo ligneo S, clavi R adminiculo, affixum.

Centrum speculi plani CD locatur in Axe Tubi, ita ut in ipsam perpendicularis, à centro Lentis demissa, cum axe angulum rectum constituat, et objecti species, à speculo concavo in idem repercussa, versùs lentis focum E reflectatur. ✝ < insertion from the left margin > ✝ Conferendo distantias foci istius à verticibus lentis, et speculi concavi, h.e. EF 16 digiti et ETV 613 digiti; prodit ratio 1. ad 38; quâ indicatur, objecta 38. vicibus circiter ampliari. < text from f 37r resumes >

Corona ferrea, ventilogio, ornamenti ergo, imposita, 300. circiter pedibus distans, cùm uno oculo, huic Tubo admoto, spectabatur, altero in charta subjecta, 11. circiter digitis ab ipso distante, magnitudine, et figura, A insignitâ, apparebat. Tubus autem vulgaris, 25 digitorum longus, lente objectivâ convexâ, oculari veró utrinque concavâ (cujus radius est 2. digitorum) oculo admotus, figuram coronæ, magnitudine B, eadem observatâ chartæ ab oculo distantiâ, altero oculo exhibebat: consentientibus post repetita Experimenta DD. Brounker, Wren, Hook.

<37v> Figure

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC