<26r> [1]

Gulielmus Tertuis Dei Gratiâ Angliæ, Scotiæ, Franciæ et Hiberniæ Rex Fidei Defensor &c. Omnibus ad quos præsentes Litteræ nostræ pervenerint Salutem. Sciatis quod nos pro diversis bonis causis et considerationbus nos ad præsens Specialiter moventibus, de gratiâ nostrâ Speciali ac ex certa Scientiâ et mero motu nostris, dedimus et concessimus, ac per præsentes damus et concedimus, dilecto nobis Isaaco Newton Armigero tam officum Custod. Cambij et Monetæ Infra Turrim Nostram London quam Custod. Cunagij Auri et Argenti Infra Turrim nostram London prædict. ac alibi Infra Regnum nostrum Angliæ, ac Ipsum Isaacum Newton tam Custod. Cambij et Monetæ infra Turrim Nostram London Prædict. quam Custod. Cunagij nostri Auri et Argenti infra Turrim prædict et alibi infra Regnum nostrum Angliæ prædict. facimus Ordinamus et constituimus per præsentes in loco Benjamini Overton Armigeri, Habendum et occupandum officium et Custod. illi prædicto Isaaco Newton tam per ipsum quam per Sufficientum Deputatum suum vel deputatos suos sufficientes pro quo vel quibus respondere voluerit, Approbatum vel approbatos prius per Comissionerios pro Thesauro nostro, vel Thesaurarium pro tempore existente quamdiu nobis Placeurit una cum omnibus vad. Feod. allocationibus, proficuis, commoditatibus, Domibus, Mansionibus, Iuris dictionibus Libertat. advantag. et emolument. eisdem officÿs et Custod. sive eorum alteri qualitercunque pertinentibus sive spectant. a festo Annuntiationis Beatæ Mariæ Virginis jam ultimo præterit. in tam amplis modo et formâ prout Anthonius St. Leger Miles, Thomas Wharton Miles de Balneo Philippus Wharton a Philippus Lloyd Miles, Audeonus Wynne armiger, aus prædictus Benjaminus Overton Seu eorum aliquis, aut aliqui alÿ Offici. et Custod. prædict. antchar habentes seu exercentes habuerant, perceperant, vel gavisi fuerunt, habuit, percepit vel gavisus fuit, seu habere, percipere vel {g}{q} audere debuerunt vel debuit, in et pro exercitio Eocumdem offic. et Custod. sive eorum alicujus. Denique volumus, ac per præsentes, revocamus, et determinamus quasdam Litteras patentes per nos præfato Benjamino Overton concessas de offic. et præmiss. prædict. gerent. dat. Vicesimo secundo die februarÿ anno. Regni nostri et Dominæ Mariæ nu per Reginæ Angliæ secundo, ac omnia In eisdem contenta. In Cujus Rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus patentes, Teste meipso apud Westm. Decimo tertio die Aprilis anno Regni nostri Octavo.

Per Breve de privato Sigillo

1696.

Pigott.

[1] Isaac Newton esqr To be Warden of the Mint 13th. April 1696.

© 2020 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC