<62r> < insertion from the top right of f 62r >

IV

< text from f 62r resumes > < insertion from the top right of f 62r >

read May 28. 1701.
Entd RB. 9. 46. Trans. 270.

< text from f 62r resumes >

Tabula quantitatum et graduum Caloris.

<62v>
Calorō|is| partes æqualesCalorō|is| Gradus.Calorum Descriptiones et signa
0{illeg}|0|Calor aeris hyberni ubi aqua incipit gelu rigescere. Innotescit hic calor accurate locando Thermometrum in nivequæ paulatim liquescit \compressa |compressa quo tempore gelu solvitur|/
0, 1, 2Calor aeris hyberni
2, 3, 4.Calores aeris venti et autumnalis
4, 5, 6.Calores aeris æstivi
6Calor {illeg} \ usitatus/ aeris diurni \meridiani circa/ mensem Julium.
121Calor maximus quem Thermometer ad contactum corporis humani concipit. Idem circiter est calor avis ova incubantis.
14311114Calor balnei prope maximus quem quis manu \immersa et constanter/ agitata diutius perferre potest. Idem fere est calor sanguinis recens effusi.
17112Calor balnei maximus quem quis manu intincta \immersa/ et immobili manente diutius perferre potest.
20211134Calor balnei quo cera innatans tantum non liquescat aut si \& liquefacta deferv{illeg}|endo|/liquida sit rigescit et diaphaneitatatem amittit.
242Calor balnei \minime/ quo amalgama       partium stanni &       partium argenti vivi liquescit et in continuo fluxu conservatur {illeg} Calor \partium 23/ cera balnei \quo cera/ innatans \incalescendo/ liquescit & in continuo fluxu sine ebullitione conservatur.
28611214Calor mediocris inter calores quo cera liquescit & aqua ebullit
34212Calor quo aqua vehementer ebullit & mistura plumbi \duarum partium plumbi trium \partium// stanni & \quinque partium/ bismuti in ratione numerorum 2, 3 et 5 facta deferv{illeg}|endo| rigescit. Incipit aqua \{illeg}/ ebullire calore partium 33 et calorē partium plusquam 3412 ebulliendo vix concipit. Ferrum vero deferve\sc/ens calore partium 35 vel 36 desinit sibulatum emittere ubi aqua calida \& 37 ubi frigida/ in ipsum guttatim incidit, desinit{illeg} ebullitionem excitare.
40411234Calor minimus quo mistura \unius partis/ Plumbi \quatuor partium/ Stanni & \quin partium/ Bismuti in ratione numerorum 1, 4, 5 facta incalescendo liquescit [& in continuo fluxu conservatur.]
483Calor minimus quo mistura æqualium partium stanni et bismuti liquescit. Hæc mistura calore partium 47 deferv{illeg}|endo| coagulatur.
57314Calor quo mistura duarum partium stanni et unius partis bismuti defervendo rigescit \funditur ut et mistura trium partium stanni et duarum plumbi/ sed mistura quinque partium stanni et duarum partium bismuti incalescendo funditur \in hoc calore/ deferv{illeg}|endo| rigesc{it.} Et idem facit mistura æqualium partium plumbi et bismuti.
68312Calor minimus quo mistura unius partis bismuti & octo partium stanni funditur. Stannum solum \per se/ funditur calore partium 72 &deferv{illeg}|endo| rigescit calore partium 70.
81334Calor minimus quo bismutum funditur \ut/ et mistura quatuor \quinque/ \quatuor/ partium plumbi et unius partis stanni|.| rigescit Sed mistura quinque partium plumbi et unius partis stanni \ubi fusa est et defervet in hoc calore/ rigescit.
964Calor minimus quo plumbum funditur. Plumbum incalescendo funditur calore partium 96 vel 97 & deferv{illeg}|endo| {illeg} rigescit calore partium 95.
114414Calor quo corpora ignita deferv{illeg}|endo| penitus desinunt in tenebris nocturnis lucere, & vicissim incalescendo incipiu{nt} in ijsdem tenebris lucere sed luce tenuissima quæ sentiri vis possit. Hoc calore liquescit mistura æqualium parti{um} Stanni et Reguli martis, et mistura septem parti bismuti et quatuor partium ejusdem Reguli deferv{illeg}|endo| rigescit.
136412Calor quo corpora ignita in tenebris nocturnis candent, in crepusculo vero neutiquam. Hoc calore \tum/ mistura duarum partium reguli martis & unius partis [Bismuti tum etiam mistura quinque partium reguli martis & unius partis] stanni deferv{illeg}endo rigescit. Regulus per se rigescit calore partium 146, & mistura duarum partium [reguli et unius partis cupri{illeg} rigescit calore partium] 14012.
161434Calor quo corpora ignita in crepusculo proxime ante ortum solis vel post occasum ejus manifesto candent in clara \vero diei luce/ neutiquam, aut non nisi perobscure.
1925Calor prunarum in igne modico \parvo/ culinari ex carbonibu{s} fossilibus bituminosis constructo & abs usu follium ardente. Idem est calor ferri in tali igne quantum potest candentis. Ignis modici \parvi/ culinaris qui ex lignis constat calor paulo major est nempe partium 200 vel 210. {illeg} Et ignis majoris \magni/ major adhuc est calor, præsertim si follibus cieatur.


In hujus Tabulæ columna prima habentur veræ caloris quantitates computum inchoando a calore quo aqua incipit gelu rigescere tanquam ab infimo caloris gradu seu communi termino caloris et frigoris, et ponendo calorem externum corporis humani esse partium duodecim. In secunda columna habentur gradus caloris in ratione geometrica sic ut secundus gradus sit duplo major primo, tertius \item/ secundo et quartus tertio, & primus sit calor \externus/ corporis humani sensibus æquatus. Patet autem per hanc Tabulam quod calor aquæ bullientis sit fere triplo major quam calor corporis humani, et \quod/ calor stanni liquescentis \sit/ sextuplo major & calor plumbi liquescentis octuplo major \& calor Reguli liquescentis duodecuplo major/ & calor ordinarius ignis culinaris sexdecim vel septendecim vicibus major quam calor idem corporis humani.

Constructa fuit hæc Tabula per ope Termometri {sic} & ferri candentis. Per Thermometrum inveni gradus {illeg} calor mensuram calorum omnium usq ad calorem quo {illeg} stannum funditur & per ferrum candens inveni mensuram reliquorum. Nam calor quem ferrum calelactum corporibus frigidis sibi contiguis dato tempore communicat hoc est calor quem ferrum dato tempore amittit est ut calor \totus/ ferri. totius Ideoq si tempora \refrigerij/ sumantur æqualia calores erunt in ratione geometrica, et propterea per tabulam logarithmorum facile inveniri possunt.

<62ar>

Primum igitur per Thermometrum ex oleo lini constructum inveni quod si olerum ubi Thermometer in nive liquescente locabatur occupabat spatium partium 10000, idem oleum calore primi gradus seu corporis humani rarefactum occupabat spatium 10256 & c{illeg}|a|lore [1]|[|aquæ jamjam ebullire incipientis spatium 10705 & calore aquæ vehementer ebullientis incipientis spatium 10725 et calore|]| aquæ stanni liquefacti defervientis ubi incipit ebulli rigescere et consistentiam amalgamatis induere spatium 11516 & ubi omninò rigescit spatium 11496. Igitur oleum rarefactum fuit ac dilatatum in ratione 40 ad 39 per calorem corporis humani, in ratione 15 ad 14 per calorem a{illeg} aquæ bullientis, in ratione 15 ad 13 per calorem aquæ stanni defervientis ubi incipit coagulari et rigescere et in ratione 23 ad 20 per calorem quo stannum deferviens omnino rigescit. Rarefactio aeris æquali calore fuit decuplo major quam rarefactio olei, & rarefactio olei quasi quindecim vicibus major quam rarefactio spiritus vini. Et ex Ex his inventis ponendo calores \olei ipsius/ rarefactioni proportionales et pro calore corporis humani scribendo partes 12 prodijt calor aquæ ubi incipit ebullire partium 33 et ubi vehementius ebullit partium 34; & calor stanni vel|ubi| vel liquescit vel deferviendo incipit rigescere et consistendam amalgamatis induere prodijt partium 72, & ubi deferviendo rigescit et induratur partium 70.

His cognitis ut reliqua investigarem calefeci ferrum satis crassum donec \satis/ canderet et ex igne cum forcipe etiam candente exemptum locavi statim in loco frigido ubi ventus constanter spirabat & huic imponendo particulas diversorum metallorum et aliorum corporum liquabilium notavi tempora refrigerij donec particulæ omnes amissa fluidate rigiscerent \& calor ferri æquaretur calori corporis humani./ Deinde ponendo quod excessus calorum ferri et particularum rigescentium supra calorem atmosphæræ Thermometro inventum essent in pro{illeg}|gress|ione geometrica ubi tempora sunt in progressione arithmetica, calores omnes innotuere. Locavi autem ferrum, non in aere tranquillo sed in vento uniformite {sic} spirante ut aer a ferro calefactus semper abriperetur a vento et aer frigidus in locum ejus succederet uniformi cum motu succederet. Sic enim aeris partes æquales æqualibus temporibus calefactæ sunt & calorem conceperunt calori ferri proportionalem.

Calores autem \rerum/ sic inventi eandem habuerunt rationem inter se cum caloribus {illeg} ijsdem earundem rerum per Thermometrum inventis et propterea rarefactione{illeg}|s| olei \ipsius/ caloribus proportional{es} esse recté assumpsimus.

<62av> < insertion from the left margin of f 62av >

141.

Tabula Quantitatum & Graduum
Caloris, &c. auctore Isacco Newton

Eq. aurato &c

Entred Regist. 9. pag. 46



Tr. 270.

< text from f 62av resumes >

[1] out

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC