<37r> < insertion from the top right of f 37r >

Read Jan: 11: 16712

Entd. LB. 5. 98. & RB. 4. 123.

< text from f 37r resumes >

Explicatio Figuræ.

AB. Speculum concavum metallicum, fundo Tubi adhærens, cujus radius (1{illeg}|3|. digit. Anglic. \feré/){.}

CD. Speculum metallicum planum ovale, bacillo ferreo affixum, et circulo æneo, intra Tubi cavitatem mobili, insertum.

F. Lens vitrea, cujus latus superius planum, inferius convexum, radius autem circiter \112/ digiti. semiss{is} |Metallu quippe colligit Solis radios ad distantiam 613 digitorum, et lens ocularis, ad 16 dig. feré distantiam #| < insertion from the left margin > # ab ejus vertice. Exploratæ etiam mihi sunt dimensiones eorum ex vasis, in quibus elaborata fuêre; speciatim diametrum\{ricum}/ concavi hæmisphærici, in quo elaborata fuit Lens vitrea, dimensus, eam 16 digiti esse deprehendo. < text from f 37r resumes >

GGGG. Pars Tubi Anterior, circulo æneo HI. firmiter constricta, ita ut non facilé moveri possit.

PQKL. Pars Tubi {illeg}|p|osterior, circulo æneo PL immobiliter infixa.

O. Uncus ferreus, Circulo æneo PQ affixus, ultra Tubi Axem extensus, cui clavus cochleatus N immissus, Tubi partem posteriorem antrorsum pellit, vel retrahit, ad speculorum debitam distantiam investigandam, parte priori fixâ remanente.

NMGI. Ferrum curvatum, quod Tubum sustinet, Globo ligneo S, clavi R adminiculo, affixum.

Centrum speculi plani CD locatur in Axe Tubi, ita ut in ipsam perpendicularis, à centro Lentis demissa, cum axe angulum rectum constituat, et objecti species, à speculo concavo in idem repercussa, versùs lentis focum E reflectatur. ✝ < insertion from the left margin > ✝ Conferendo distantias foci istius à verticibus lentis, et speculi concavi, h.e. EF 16 dig. et ETV 613 dig; prodit ratio 1. ad 38; quâ indicatur, objecta 38. vicibus circiter ampliari. < text from f 37r resumes >

Corona ferrea, ventilogio, ornamenti ergo, imposita, 300. circiter pedibus distans, cùm uno oculo, huic Tubo admoto, spectabatur, altero in charta subjecta, 11. circiter digitis ab ipso distante, magnitudine, et figura, A insignitâ, apparebat. Tubus autem vulgaris, 25 digit. longus, lente objectivâ convexâ, {illeg} oculari veró utrin concavâ (cujus radius est 2. digitorum) oculo admotus, figuraru|m|m coronæ, magnitudine B, eadem observatâ chartæ ab oculo distantiâ, altero oculo exhibebat: consentientibus post repetita Expta DD. Brounker, Wren, Hook.

<37v> Figure

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC