<363r>

Scholium generale

Hypothesis Vorticum multis premitur difficultatibus. Vt Planeta unusquis radio ad Solem ducto areas describat tempori proportionales, tempora periodica partium Vorticis deberent esse in duplicata ratione distantiarum a Sole. Vt periodica Planetarum tempora sint in proportione sesquiplicata distantiarum a Sole, tempora periodica partium Vorticis deberent esse in eadem distantiarum proportione. Vt Vortices \minores/ Lunarum \in circuitu Planetas circum Saturnum Iovem et alios Planetas conserventur/ conserventur, data lege perpetuo revolvantur & in hunc finem tranquille natent in vortice primario, \Solari/ tempora periodica partium Vorticis primarij \Solaris/ deberent esse æqualia. Revolutiones Solis & Planetarum circum axes suos ab omnibus hisce proportionibus discrepant. Motus Cometarum sunt summe regulares, et easdem leges cum Planetarum motibus observant, et per Vortices explicari nequeunt. Feruntur Cometæ \motibus valde excentricis/ in omnes cœlorum partes; quod fieri non potest nisi Vortices tollantur.

Projectilia in aere nostro solam \aeris/ sentiunt resistentiam aeris \sentiunt/. Sublato aere, ut fit in vacuo Boyliano, resistentia cessat, siquidem pluma tenuis & aurum \solidum/ æquali cum velocitate in hoc vacuo cadant. Et par est ratio spatiorum cœlestium quæ sunt supra Ap|t|mosphæram Terræ. Corpora omnia in his spatijs liberrime moveri debent, et propterea Planetæ et Cometæ in orbibus suis \specie et positione datis perpetuo/ revolvi. Perseverabunt quidem in motibus \orbibus/ suis \moveri/ per leges gravitatis, sed motus suos \regularem orbium situm/ per|pri|mitus acquirere per leges hasce \naturæ/ minime potuerunt.

Planetæ sex principales revoluntur circum Solem in circulis Soli concentricis eodem ordine in eodem plano quamproxime. |Excentricitates enim perparvæ sunt & ab attractionibus Cometarum transeuntium paulum oriri potuerunt.| Lunæ decem revolvuntur circum Terram Iovem & Saturnum in circulis concentricis eodem ordine in planis Orbium Planetarum {illeg} quamproxime. Et hi \omnis motus/ motus non sunt \regulares originem non habent {illeg}/ ex causis mechanicis, facti\1/ regulares\2/, siquidem Cometæ in Orbibus valde excentricis & in onmes cœlorum partes libere ferantur. Ex consilio et dominio solo Entis intelligentis oriri potuit elegantissima hæcce Solis & Planetarum compages \oriri potuit/. Et si Stellæ fixæ sint centra similium systematum subsunt hæc omnia \simili consilio constructa suberunt sub{dit}{illeg}erunt/ unius dominio.

Hic omnia regit non ut anima mundi sed ut universorum Dominus: corpus enim non habet, nec mundus universus vivit ut animal sed a \Deo/ vivente regitur et ordinatum \{perinde} ut {Do}{De}/ Deus {espim} Et propter dominium suum, & Dominus Deus παντοκράτωρ dici solet |Nam Deus est vox relativa et ad servos refertur & sine Ens \ut {un}/ perfectissimum {illeg} sine dominio Deus non est Dominus Deus.|. Æternus est {in}|et| infinitus id est durat ab æterno in æternum & adest ab infinito in infinitum. Cum unaquæ Spatij particula sit semper & unamquod durationis momentum ubi, certe Deus \rerum omnium fabricator ac Dominus/ non erit nunquam nusquam. Omnipræsens est non per virtutem solam sed per etiam per substantiam: nam virtus sine substantia subsistere non potest. In ipso a[1] continentur et moventur universa id sine passione passione. Deus nihil patitur ex corporum motibus: illa nullam sentiunt resistentiam ex omnipræsentia Dei. \Necessario existit et/ Eadem necessitate \{illeg} et idem Deus idem est est est idem {illeg} Ideo/ idem est semper et ubi. Totus \est/ sui similis, totus oculus, totus auris, totus cerebrum, totus <363v> brachium, totus vis sentiendi intelligendi et agendi, sed more minime humano, more minime corporeo, more nobis prorsus incognito. \/ < insertion from lower down f 363v > Vt cæcus ideam non habet colorum sic nos ideam non habemus modorum quibus Deus sentit et intelligit omnia. Corpore omni prorsus destituitur & figura corporea prorsus destituitur, ideo nec videri potest nec audiri nec tangi nec sub specie rei alicujus \corporei/ coli debet. < text from higher up f 363v resumes > Et cum \Deus{s hinc} summus/ Corpore omni & figura \{non}i/ corporea prorsus destituitur, \b[2] {ideo}/ videri non potest nec audiri nec tangi, nec sub specie rei alicujus corporei coli debet.

Hactenus phænomena cœlorum & maris nostri per vim gravitatis exposui, sed causam gravitatis ex prænomenis nondum potui deducare nondum {illeg} assignavi. Oritur uti hæc vis ex causa aliqua quæ penetrat ad us centra Solis & Planetarum sine virtutis diminutione, quæ agit non pro quantitate superficierum particularum in quas agit (ut solent causæ mechanicæ) sed pro quantitate materiæ solidæ & cujus actio in immensas distantias undi extenditur decrescendo semper in duplicata ratione distantiarum. Gravitas in Solem componitur ex gravitatibus in singulas Solis particulas et recedendo a Sole decrescit in duplicata ratione distantiarum a Sole ad \us/ orbem {illeg}us Saturni, ut ex quiete Apheliorum Saturni Planetarum manifestum est, & ad us \ultima/ Aphelia Cometarum \Aphelia/ si modo Aphelia illa quiescant. Causam vero harum gravitatis proprietatum ex phænomenis nondum potui deducere: Non \et/ hypotheses seu mechanicas seu qualitatum occultarum non {fingo}. \sequor./ Satis est quod gravitas revera detur et agat secundum leges a nobis expositas, & ad corporum cœlestium et maris nostri motus omnes sufficiat.



Nam Deus est vox relativa et ad servos refertur & Deitas est dominatio Dei in servos. Deus summus est Ens per \æternum, infinitum, vivum/ absolute perfectum, sed Ens utcun perfectū sine \vita et/ dominio non est \Dominus/ Deus. Dicimus enim \Deus meus/ Deus noster Deus vester, Deus Israelis, sed non dicimus per Ens absolute perfectum \meum, Ens absolute perfectum/ nostrum, Ens absolute perfectum vestrum Ens absolute perfectum Israelis; Æternus \meus, Æternus/ noster, {illeg} Æternus vester, æternus Israelis. Infinitus meus, infinitus noster, infinitus vester, infinitus Israelis, Ens absolute perfectum {illeg} meum, Ens absolute perfectum nostrum, vestrum, Israelis. Dominatio entis {spiritualis} Deum cæteræ perfectionis Deum summum constituunt. Et Dominatio \quidem/ vero Deum verum {facitur} \facit/, dominatio falsa \vero conficta/ Deum falsum. Per dominati Ex dominatione \vero/ sequitur quod Deus sit vivus & intelligens & potens |perfectus meus perfectus noster perfectus noster vester perfectus {illeg} Israelis Hæ appellationes relationem non habent ad dominium servos.| Dominatio Entis spiritualis Deum verum constituit, vera verum \summa summum æterna æternum infinita infinitum summa/ ficta falsum. summum, ficta falsum. Et Ex dominatione vera sequitur quod Deus verus sit vivus intelligens & potens, ex reliquis autem perfectionibus quod sit summus vel summe perfectús. Æternus est et infinitus, id est durat ab æterno in æternum at adest ab infinito in infinitum.

[1] a Act. 17.27, 28. Deut 4.39. & 10.14. 1 King. 8.27. Iob. 22. 12. Psal. 139.7. Ier. 23.23, 24.

[2] b Iohn 1.18 & 5.37. Col. 1.15. 1 Tim. 1.17 & 6.16. 1 Iohn 4.12.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC