<361r>

Scholium generale

Hypothesis vorticum multis premitur difficultatibus. ② Vt periodi\ca/ Planetarum tempora periodica sint in proportione sesquialtera distantiarum a Sole, tempora periodica partium vorticis deberent esse in eadem proportione distantiarum proportione. ① Vt Planeta unusquis radio ad Solem ducto areas describet tempori proportionales, tempora periodica partium Vorticis deberent esse in duplicata ratione distantiarum s Sole. Vt vortices Lunarum conserventur et tranquille natent in Vorticibus primarijs, tempora periodica partium Vorticis primarij deberent esse æqualia. Revolutiones corporum Solis et Planetarum circum axes suos ab omnibus hisce proportionibus discrepant. Motus Cometarum sunt summe regulares, & easdem leges cum Planetarum motibus observant, et per Vortices explicari nequeunt. {illeg} Feruntur Cometæ quàm liberrime in omnes cœlorum partes, quòd fieri non potest nisi vortices tollantur.

Projectilia in aere nostro solam sentiunt resistentiam aeris. Sublato aere, ut fit in vacuo Boyliano, restentia {sic} cessat, & \siqidem {sic}/ pluma at \&/ aurum æquali cum velocitate \in hoc vacuo/ cadant. Et par est ratio spatiarum cœlestium quæ sunt supra Atmosphæram Terræ. Corpora omnia in his spatijs ad leges gravitatis liberrime moventur \moveri & debent;/ |Et| Per gravitatem vero in spatijs \hisce/ liberis Planetæ et Cometæ in orbibus suis revolve|i|ntur. Persavera\bu/nt in motio Planeta sex princi \quidem in/ motibus suis per leges naturæ \gravitatis/ sed motus suos primitus aquirere per leges \hasce/ naturæ minime potuerunt.

Planetæ sex principales revolvuntur circum Solem in circulis Soli concentricis eodem ordine in eodem Plano quamproxime. Lunæ decem revolvuntur circum Terram Iovem et Saturnum in circulis concentricis eodem ordine in planis orbium Terræ Iovis et Saturni quamproxime. Et hi motus regulares \non sunt facti regulares/ ex causis mechanicis \facti regulares./ non sunt facti regulares, siquidem \Nam/ Cometæ in Orbibus valde excentricis & in omnes cœlorum partes libere feruntur. Ex consilio et dominio solo Entis intelligentis & potentis oriri potuit elegantissima hæcce Solis et Planetarum compages. Et si stellæ fixæ sint centra similium systematum, subsunt hæc omnia unius dominio. Hic omnia regit non ut anima mundi \(nam corpus non habet)/ sed ut universorum Dominus, \et propter dominium suum Deus est/ & \Dominus Deus παντοκρατωρ dici solet. Æternus est et infinitus id est/ Semper durat & ubi locatur: nam quod nunquam nusquam est nihil est \An{illeg} Deus erit nusquam cum momentum temporis sit ubi? Certe/. Omnipræsens est non per virtutem solam sed etiam per substantiam: nam virtus sine substantia subsistere non potest \et quæ fingitur sine substantia subsistere jam fingiens esse substantia/. In ipso continentur et moventur universa id sine passione. Deus nihil patitur ex {illeg} \corporum/ motibus; Illa resistentiam non sentiunt ex Omnipræsentia Dei. \Eadem necessitate idem est/ Semper et ubi. {Sui} similis est \Totus est sui similis/, Totus \est/ oculus totus auris, \totus cerebrum, totus manus/ totus vis sentiendi & intelligendi \& agendi/ sed more minime humano, \more incorporeo/ more nobis prorsus incognito. \Vivit sine corde \et sanguine/ præsens præsentia sentit et intelligit sine organis sensuum et \sine/ cerebro, & agit sine manibus, et corpore minime vestitus videri non potest sed Deus est prorsus invisibilis./ Iam vero si Deus systema Solis et Planetarum in ordinem redegit, causæ finales in Philosophia naturali locum habebunt, |et quem in finem conditus est mundus, quos in fines membra animalium formata sunt {quo consilio} situm elegantem inter se habent licebit inquirere|

Hactenus phænomena cœlorum et maris \{illeg}/ per vim gravitatis exposui sed causam gravitatis ex phænomenis nondum potui deducere. Oritur uti \gravitas/ ex causa aliqua quæ penetrat ad us centra Solis et Planetarum sine virtutis diminutione, quæ agit non pro quantitate superficierum particularum in quas agit (ut solent causæ mechanicæ) sed pro quantitate materiæ solidæ, et cujus actio in immensas distantias \undi/ extenditur decrescendo semper in duplicata ratione distantiarum. Gravitas in solem componitur ex gravitatibus in singulas Solis particulas et recedendo a sole decrescit in duplicata ratione distantiarum a Sole ad orbem us <361v> Saturni ut ex quiete Apheliorum Planetarum manifestum est, & ad us Apidus summa Aphelia Cometarum si modo Aphelia illa quiescant, et corpora impellit non in axes vorticum sed in centra Solis et Planetarum, et undi ad æquales a centro distantias æqualiter agit. Hæc vis miraculum est Naturæ, et Causam \vero harum/ proprietatum ejus \ejus/ ex phænomenis nondum potui deducere \convenire/. Nam hypotheses seu mechanicas sue qualitatum occultarum fugio. Præjudicia sunt et scientiam non pariunt. Sufficit \Satis est/ quod gravitas revera detur, & agat secundum leges a nobis expositas & |ad| omnes motus corporum cœlestium et maris nostri sufficiat motus omnes sufficiat.



Substantias rerum non cognoscisnus. \Nullas habemus earum ideas/ Ex phænomenis colligimus earum proprietates \solas &/ ex proprietatibus \intelligimus/ quod sint substantiæ. Corpora se mutuo \non/ penetiare colligimu {sic} ex solis phænomenis: substantias diversi generis se mutuo non penetrare ex phænomenis minime constat colligitur \constat/ Et quod ex phænomenis minime colligitur \temere/ affirmari non debet.

Substantiarum Ideas non habemus. Ex phænomenis colligimus earum \cognoscimus solas rerum/ proprietates solam \rerum/ & ex proprietatibus \rerum/ colligimus res ipsas \ipsas/ extare sed sed quid sint res ipsæ eas vocamus substantias sed ideas substantiarum non magis habemus quam cæcus \ideas/ colorum. Ex phænomenis \solis/ colligimus corpora se mutuo non penetrare: substantias diversi generis se mutuo non penetre \ne quidem/ ex phænomenis non \minime/ constat. Certe \Sed cū/ Deum \summum/ necessio existet|r|e \in confesso est/ et eadem necessitate semper |sit| et \est esse/ et ubi. {illeg} \Vnde etiam/ totus est sui similis, totus oculus, totus auris, totus cerebrum, totus brachium, totus vis

Ex phænomenis {illeg} colligimus \cognoscimus/ rerum proprietates ex proprietatibus \colligimus/ res ipsas existere, eas vocamus substantias sed ideas substantiarum non habemus. Videmus \tantum/ corporum figuras et colores, audimus \tantum/ sonos tangimus \tantum/ superficies externas, olfacimus odores & gustamus sapores: essentias \substantias vel essentias ipsas/ nullo sensu, nulla actione reflexa cognoscimus sentimus \&/ percipimus cognoscimus, proinde ideas earum non magis habemus quam cæcus ideas habet colorum. Ex coloribus Et ubi dicitur nos habere ideam Dei vel ideam corporis, nihil aliud intelligendum est quam nos habere ideam proprietatum {illeg} vel attributorum Dei & \vel ideam/ proprietatum quibus corpora vel a Deo vel a seinvicem distinguuntur. Vnde est quod ab \de/ ideis nudarū substantiarum nullibi disputemus \a proprietatibus abstractarum/ nullibi disputemus, conclusiones nullas ab ijsdem deducamus.

Idæas habemus {illeg} attributorum ejus sed quid sit substantia rei alicujus \substantia/ minime intelligimus cognoscimus. Videmus tantum corporum figuras et colores, audimus tantum sonos, tangimus tantum superficies externas, olfacimus odores & gustamus sapores: intimas \conj/ substantias nullo sensu nulla actione reflexa cognoscimus, & multo minus ideam habemus substantiæ Dei. Hune cognoscimus solummodo per attributa et proprietates et attributa.

Prop. 1. Perparvas corporum particulas vel contiguas vel ad parvas ab invicem distantias se mutuo attrahere. Exper 1. Vitrorum parallelorum. 2 Inclinatorum. 3 fistularum. 4 Spongiarum 5 Olei malorum citiorum.

Prop. 2 \Prop. 2. vel/ Schol. Attractionem esse electrici generis.

Prop. 3. Attractionem particularum particularum ad minimas distantias esse longe fortissimam (Per exper 5) & ad cohæsionem corporum sufficere.

Prop. 4. Attractionem sine frictione ad minimas parvas tantum distantias extend{ere} ad majores distantias particulas se invicem fugere. Per exper 5. Exper. 6. De solutione metallorum

Prop. 5. Attracti Spiritum electricum esse medium subti maxime subtilem & corpora solida facillime permeare. Exper. 7. Vitrum permeat

Prop 6 Spiritum electricum esse medium maxime actuosum et lucem emittere Exper 8.

Prop. 7 Spiritum electricum a lucè agitari {illeg} id motu vibratrorio, & in hoc motu {illeg} calorem consistere. Exper 9. Corporum in luce Solis.

<362r>

Hic omnia regit non ut anima mundi ({nam} corpus \enim/ non habet) sed ut universorum Dominus: et propter dominium suumm Deus est \omnium/ et Dominus Deus παντοκράτωρ dici solet. Æternus est et infinitas, id est semper \seu/ durat ab æterno in æternum et adest ab infinito in infinitum. Semper durat et ubi adest {illeg} quod nunquam nusquam est nihil est. An Deus fuerit nunquam nusquam |Duratio ejus non est nunc stans sine duratione ne præsentia ejus \esse/ nusquam| Cum unaquæ spatij particula sit semper & {illeg} unumquod tempores momentum ubi Certe \esse Deus non erit nunquam nusquam. Semper durat et ubi adest./ Omnipræsens est non per virtutem solam sed etiam {illeg} per substantiam. Nam virtus sine substantia subsistere non potest. b et Quod fingitur sine substantia subsistere, jam fingitur esse substantia. In a[1] ipso continentur et moventur universa, id sine passione. Deus nihil patitur ex corporum motibus; illa nullam sentiunt resistentiam ex omnipræsentia Dei. Eadem necessitate idem est semper et ubi \idem est Deum est & semper et ubi idem est./ Totus est suis similis, totus oculus, totus auris, totus cerebrum, totus manus \brachium/ totus vis sentiendi intelligendi et agendi, sed more minime humano, more minime corporeo, more nobis prorsus incognito. |Quo{illeg} modo Deus sentit et intellit {sic} omnia non magis intelligere possumus quam cæcus intelligere quid sit videre.| Vivit /Deus\ sine corpore corde et sanguine, præsens præsentia sentit & intelligit sine organis sensuum et sine cerebro, \sentit et intelligit/ et agit sine manibus. Nam animal non est, nec \compositus nec/ corpore aliquo \vel figura corporea indutus/ vestitur Et cum corpore \Omni & figura corporea/ prorsus destituatur, {illeg}[2] videre \non/ potest, nec audiri, nec tangi, nec [3] sub specie {illeg} rei alicujus corporei coli debet. Cætera omnia figuras corporeas induunt.

Iam vero si Deus systema Solis et Planetarum in ordinem pulcherrimum redegit; si motum Planetis tale directione ac tali velocitate dedit ut in orbibus concentricis, circum solem eodem ordine in eodem plano ferantur; si motum Lunis quatuor Iovialibus Iovi prorsus concentricum in eodem ordine in eodem plano dedit & motus \con/similes Lunis quin Saturninis & Lunæ Terrestri {illeg} dedit; {illeg} & machinam tantorum corporum ad tantas distantias tam accurate constituere sit artis summæ et summæ potentiæ: Si præterea Cometæ in orbibus valde excentricis moventur ut per orbes Planetarum citissime transeant et transitu suo {illeg} quam minime perturbent Planetarum motus, & nullæ sint in motibus Planetarum imagina inæqualitates exco irregularitates nisi quæ ex Cometarum attractionibus oriri potuerint; Si Cometarum aphelia in omnes cætorum regiones disponuntur ut hæc corpora ubi tardissime moventur se mutuo quam minime trahant & mutuos motus quam minime perturbent: [certe causæ finales in Philosophia naturali locum habebunt] si fixarum per translatio inter se {illeg} per parallaxim annuam nondum observetur, observari autem posset si modo {illeg} ad minuta quin \quatuor/ secunda ascenderet, & inde sequatur fixas proximas {illeg} distantias fixarum proximarum a Sole superare dist\an/iam {sic} Saturni a Sole Terræ a Sole in ratione plusquam 100000 ad 1; tantæ autem sint distantiæ fixarum et a Sole et a se invicem nec systemata eorum et {illeg} in se mutuo cadant: certe causæ finales in Philsophia naturali locum habent, & quem in finem conditus est hic mundus, quo {illeg} \consilio/ corpora cœlestia \orbes cœlestes/ situm orbi tam {illeg} eligantem inter se habeant qua potentia corpora cœlestia inter se {illeg} regantur \et motus su distantias &/ motus suos obtinuerunt & ad distantias tantas locata sunt, & \uti et/ quos in fines membra animalium formata sunt & quo authore \situm &/ structuram tam \commodum/ elegantem \tam elegantem nacta sunt/ inter se {illeg} nacta sunt jam \certe/ licebit inquirere.

Deus est nomen relativum et refertur ad servos ejus. Dicimus enim \Deum meum/ Deum nostrum, Deum vestrum, Deum \Deum servorum ejus/ id est Dominum meum supremum, Dominum nostrū supremum, Dominum vestrum supremum \Dominū servorum/. At non dicimus Ens perfectum meum Ens perfectum nostrum, Ens perfectum vestrum Æternum meum, æternum nos {sic}trum, æternum vestrum, infinitum meum, infinitum nostrum, infinitum |Ens perfectum meum Ens perfectum meum, Ens perfectum nostrum, {illeg}|Ens| perfectum vestrum, Ens perfectum servorum. Non dicimus Æternum noster æternus vester, infinitus noster, infinitus| vester Ens perfectum meum {seu} Hæc {illeg} Qui Ens perfectum dari demonstraverit & Dominum universorum \seu παντοκράτωρ nondum/ demonstraverit, Deum dari nondum demonstraverit. Ens æternum, infinitum \sapientissimum/, summe perfectum sine <362v> dominio non est Deus sed natura solum. Hæc nonnullis æterna, infinita, sapientissima et potentissima credit est, & rebus at {illeg}bus ut sint rerum omnium author \necessario existens/ Dei autem id dominium \seu Deitas non ex Ideis abstractis sed/ ex phænomenis \id & \{illeg}/ causis finalibus/ optime demonstratur.

Prop. 8. Lucem in fundo incidendo in fundum oculi vibrationes excitare quæ per \solida/ nervum opticum \capillamenta/ in cerebrū datæ propagatæ visionem excitant.

Schol. Omnem sensationem omnino motum animalem mediante spiritu electrico peragi.

Prop. 9. Vibrationes spiritus electrici ipsa luce celeriores esse.

Prop. 10. Lucem a spiritu electrico refri emitti refringi reflecti et inflecti.

Prop. 11. Corpora homogenea per attractionem electricam congregari heterogenea segregari.

Prop. 12 Nutritionem per attractionem electricam peragi.

[Editorial Note 1]

Sr

{illeg}

Having now made the

Imploying a Refiner to malt all the gold & silver coined in or Mint & allowing him for his wast & charge & wast, together he makes up all the sweep for himself & {illeg} I have had no occasion to make up any sweep & so cannot be so exact on my own account & so cannot be so exact in this matter giving account of {illeg} \the/ wast upon my own knowledge. As I advised wth the Refiner who melts the for me, but am not fully satisfied wth what he tells me, & so have been slow in returning an answer to your Letters about the Question between ye executors of Mr Scot & Mr Ahardes & Mr Scott. But upon considering the matte I can acquaint you that allow the melter 13d per pound weight Troy for melting the gold {illeg} \the charge & wast/ melting the gold & bears all the loss by I re if 3d per lwt be recconed for the charges of melting then will remain 10d for ye wast. Whence the wast cannot exceed 5 grains in the pound weight of gold. For standard gold is worth 2d per grain. The wast of silver may be something more then that of gold but not double when the sweep is well made up. It may amount to 6 or 8 grains but scarce to 10 when ye sweep is well made up. Th This is to be understood of the melting in the Mint in ye Tower of London For For I remember that in the {illeg} beginning of the late coinage at Edinburgh, it was represented to us that by the Mr Scot & Dr Gregory that your pit coal burning with a bright flame caused the so great a wast as to require the putting in to the melted silver an half penny weight of gold \copper allay/ to every pound weight Troy of gold silver the one one {sic} half thereof just before the melter began to {bride} off pour off the melted silver into the flasks & the other half when about one half of ye silver was poured off, And disputed with them {illeg} about & that this was a standing practise in that Mint. Now about one half of the money \silver/ melted & run into barrs is coined into money & the rest being scissel & limel is returned to ye melting pot, & therefore for every half pound of money coined, a half penny weight of {illeg} copper is put into the melting pot, to w or a penny weight to every pound weight of money. Now if the wast in your mint by the f{illeg} fining away of the allay in melting should be a penny weight or 24gr \per Lwt/ in your Mint more then in ours (wch I can scarce beleive) yet the addition of a penny weight of copper {illeg} in your mint more then in ours would bring them to an equality

[1] a. Act. 17.27, 28, Psal. 139.7. Deut 4.39. & 10.14. 1King. 8.27 Iob. 22.12 Ier. 23.23, 24.

[2] ✝ Iohn \1.18 &/ 5.37 1 Iohn 4.12. 1 Tim. 1.17 & 6.16. Col. 1.15

[3] Iohn 5.37 \1.18 &/ & I Iohn 4.12 I Tim. 6.16 & 1.17 \Exod 20.4./ Levit. \Deut/ 4.12, 15, 16. Isa 40.18, 19. Act 17 29. Col. 1.15.

[Editorial Note 1] The remaining material is written upside down from the bottom of the page.

© 2017 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC