Catalogue Entry: THEM00262

Two Notable Corruptions of Scripture (part 2: ff. 43-48)

Author: Isaac Newton

Source: Ms. 361(4), New College Library, Oxford, UK

[Normalized Text] [Diplomatic Text]

[1] (a) Dicit Dominus Ego et Pater unum sumus, et iterum de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est, et tres unum sunt. Cypr. de. unit. Eccles.

[2] (b) Si templum Dei factus est, quæso cujus Dei? – – – – – Si Spiritus Sancti, cùm tres unum sint, quomodo Spiritus Sanctus placatus ei esse potest, qui aut Patris aut Filii inimicus est. Cypr. Epist. 73 ad Iubaianum

[3] (c) Eucherius reads the text thus. Tria sunt quæ testimonium perhibent, Aqua, Sanguis & Spiritus, & then adds this interpretation. Plures hîc ipsam interpretatione mysticâ intelligunt Trinitatem, eo quòd perfecta ipsa perhibeat testimonium Christo: Aquâ Patrem indicans, quia ipse de se dicit, hic dereliquerunt fontem aquæ vivæ; Sanguine Christum demonstrans, utique per passionis cruorem; Spiritu verò Sanctum Spiritum manifestans. Eucher. de Quæst. N. Test.

[4] (d) Sane falli te nolo in Epistolà Ioannis Apostoli, ubi ait, Tres sunt testes, Spiritus, Aqua, et Sanguis, et tres unum sunt: ne fortè dicas Spiritum et aquam et sanguinem diversas esse substantias, et tamen dictum esse tres unum sunt. Propter hoc admonui te ne fallacis. Hæc enim sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendant {semper} attenditur –––––– {Si verò} ea quæ hìc significata sunt {velim} inquærere, non absurdè incurrit ipsa. Trinitas, quæ unus solus summus est Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, de quibus verissime dici potuit tres unum sunt. Vt nomine spiritùs significatum accipiamus Deum Patrem (de Deo ipso quippe adorando loquebatur Dominus ubi ait Spiritus est Deus) nomine autem Sanguinis Filium, quia verbum caro factum est, nomine Aquæ Spiritum sanctum. Cùm enim de Aquâ loqueretur Iesus, quæ datum erat sitientibus, ait Evangelistas "Hoc autem dixit de Spiritu quem acceptum erant credentes in eum. D. Augustin. cont. Maximum. cap. 22

[5] (e) Facundus in the begining of his book to the Emperor Iustinian, pro defensione trium Capitulorum Concilii Chalcedonensis, first recites the Text after the manner of Cyprian, but more distinctly in these words. Nam Ioannes Apostolus, in Epistolâ suâ, de Patre, Filio, et Spiritu Sancto, sic dicit: Tres sunt qui testimonium dant in Terrâ, Spiritus, Aqua, et Sanguis et Hi Tres unum sunt: in Spiritu significantes Patrem (Ioan 4.21) –––––– in Aquâ Spiritum Sanctum (Ioan. 7.37) –––––– in sanguine verò <45v> filium. And a little after he thus confirms this Interpretation, by Cyprians Authority saying; aut si forsan ipsi qui de Verbo contendunt, in eo quod dixit tres sunt qui testificantur in terrâ, Spiritus Aqua et Sanguis, et hi tres unum sunt, Trinitatem nolunt intelligi, secundum ipsa verba quæ posuit pro Apostolo Ioanne respondeant. Numquid hi tres, qui in terrâ testificari, & qui unum esse dicuntur, possunt spiritus et aquæ et sanguinis dici? Quod tamen Ioannis Apostoli testimonium B. Cyprianus Carthaginensis Antistes et Martyr, in Epistolà sive Libro quod de Trinitate [immo de Vnitate Ecclesiæ] scripsit; de Patre Filio et Spiritu Sancto dictum intelligit. Ait enim, Dicit Dominus Ego et Pater unum sumus; et iterum de Patre Filio et Spiritu Sancto scriptum est, Et hi tres unum sunt. Facund. l. 1. p. 16. ex edit. Sirmondi Parisiis 1629

© 2019 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC